Luke:8:40-56



Seeker Overlay ON

* factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum * et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius * quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur * et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari * accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius * et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit * et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse * videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit * at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace * adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum * Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit * et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae * flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit * et deridebant eum scientes quia mortua esset * ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge * et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare * et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat

Seeker Overlay: Off On

[BookofLuke] [Luke:7] [Luke:8] [Luke:9] [Discuss] Tag Luke:8:40-56 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: