Mark:1:21-28



Seeker Overlay ON

* et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos * et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae * et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit * dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei * et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine * et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo * et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei * et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae

Seeker Overlay: Off On

[BookofMark] [Mark] [Mark:1] [Mark:2] [Discuss] Tag Mark:1:21-28 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: