Mark:10:35-45



Seeker Overlay ON

* et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis * at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis * et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua * Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari * at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini * sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est * et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne * Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum * non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister * et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus * nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis

Seeker Overlay: Off On

[BookofMark] [Mark:9] [Mark:10] [Mark:11] [Discuss] Tag Mark:10:35-45 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: