Mark:10



Seeker Overlay ON

* et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos * et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum * at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses * qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere * quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud * ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus * propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam * et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro * quod ergo Deus iunxit homo non separet * et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum * et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam * et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur * et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus * quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei * amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud * et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos * et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam * Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus * praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem * et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea * Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me * qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas * et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt * discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire * facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei * qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri * et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum * coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te * respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium * qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam * multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi * erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura * quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus * et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget * et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis * at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis * et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua * Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari * at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini * sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est * et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne * Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum * non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister * et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus * nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis * et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans * qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei * et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei * et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te * qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum * et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam * Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via

Seeker Overlay: Off On

[BookofMark] [Mark:9] [Mark:10] [Mark:11] [Discuss] Tag Mark:10 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: