Mark:11



Seeker Overlay ON

* et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis * et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite * et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc * et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum * et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum * qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eis * et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo * multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via * et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini * benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis * et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim * et alia die cum exirent a Bethania esuriit * cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorum * et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius * et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit * et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum * et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum * quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius * et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate * et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus * et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit * et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei * amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei * propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis * et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra * quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra * et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores * et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias * Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam * baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi * at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei * sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset * et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam

Seeker Overlay: Off On

[BookofMark] [Mark:10] [Mark:11] [Mark:12] [Discuss] Tag Mark:11 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: