Mark:12:13-17



Seeker Overlay ON

* et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut eum caperent in verbo * qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet dari tributum Caesari an non dabimus * qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte mihi denarium ut videam * at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et inscriptio dicunt illi Caesaris * respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super eo

Seeker Overlay: Off On

[BookofMark] [Mark:11] [Mark:12] [Mark:13] [Discuss] Tag Mark:12:13-17 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: