Mark:12:41-44



Seeker Overlay ON

* et sedens Iesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazofilacium et multi divites iactabant multa * cum venisset autem una vidua pauper misit duo minuta quod est quadrans * et convocans discipulos suos ait illis amen dico vobis quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazofilacium * omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum

Seeker Overlay: Off On

[BookofMark] [Mark:11] [Mark:12] [Mark:13] [Discuss] Tag Mark:12:41-44 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: