Mark:13



Seeker Overlay ON

* et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structurae * et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur * et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas * dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari * et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos seducat * multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent * cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis * exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec * videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis * et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium * et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus * tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos * et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit * cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes * et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua * et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum * vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus * orate vero ut hieme non fiant * erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient * et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies * et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis * exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos * vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia * sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum * et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur * et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria * et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli * a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas * sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiis * amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiant * caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt * de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater * videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit * sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet * vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane * ne cum venerit repente inveniat vos dormientes * quod autem vobis dico omnibus dico vigilate

Seeker Overlay: Off On

[BookofMark] [Mark:12] [Mark:13] [Mark:14] [Discuss] Tag Mark:13 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: