Mark:14



Seeker Overlay ON

* erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent * dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi * et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius * erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est * poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam * Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me * semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis * quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam * amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius * et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis * qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet * et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha * et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum * et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem * et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobis * et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha * vespere autem facto venit cum duodecim * et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum * at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego * qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino * et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille * et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum * et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes * et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur * amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei * et hymno dicto exierunt in montem Olivarum * et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves * sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam * Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non ego * et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus * at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant * et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec orem * et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere * et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate * et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora * et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu * et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilare * vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma * et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens * et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei * et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum * surgite eamus ecce qui me tradit prope est * et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus * dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite * et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum * at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum * unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam * et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me * cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturae * tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt * adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum * at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis * et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores * Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem * summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant * multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant * et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes * quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo * et non erat conveniens testimonium illorum * et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his * ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti * Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli * summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc desideramus testes * audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis * et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant * et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis * et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Iesu Nazareno eras * at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavit * rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est * at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es * ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis * et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere

Seeker Overlay: Off On

[BookofMark] [Mark:13] [Mark:14] [Mark:15] [Discuss] Tag Mark:14 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: