Mark:2:23-3



Seeker Overlay ON

* et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas * Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non licet * et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant * quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant * et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum * itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati

Seeker Overlay: Off On

[BookofMark] [Mark:1] [Mark:2] [Mark:3] [Discuss] Tag Mark:2:23-3 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: