Mark:6:45-56



Seeker Overlay ON

* et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum * et cum dimisisset eos abiit in montem orare * et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terra * et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos * at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt * omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere * et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis intra se stupebant * non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum obcaecatum * et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth et adplicuerunt * cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eum * et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esse * et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant

Seeker Overlay: Off On

[BookofMark] [Mark:5] [Mark:6] [Mark:7] [Discuss] Tag Mark:6:45-56 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: