Mark:7
vul@Mark:7:1 @ et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis
vul@Mark:7:2 @ et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt
vul@Mark:7:3 @ Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum
vul@Mark:7:4 @ et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum
vul@Mark:7:5 @ et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem
vul@Mark:7:6 @ at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
vul@Mark:7:7 @ in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum
vul@Mark:7:8 @ relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa
vul@Mark:7:9 @ et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis
vul@Mark:7:10 @ Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur
vul@Mark:7:11 @ vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit
vul@Mark:7:12 @ et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri
vul@Mark:7:13 @ rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis
vul@Mark:7:14 @ et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite
vul@Mark:7:15 @ nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem
vul@Mark:7:16 @ si quis habet aures audiendi audiat
vul@Mark:7:17 @ et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam
vul@Mark:7:18 @ et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare
vul@Mark:7:19 @ quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas
vul@Mark:7:20 @ dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem
vul@Mark:7:21 @ ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia
vul@Mark:7:22 @ furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia
vul@Mark:7:23 @ omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem
vul@Mark:7:24 @ et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere
vul@Mark:7:25 @ mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius
vul@Mark:7:26 @ erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius
vul@Mark:7:27 @ qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
vul@Mark:7:28 @ at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum
vul@Mark:7:29 @ et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tua
vul@Mark:7:30 @ et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse
vul@Mark:7:31 @ et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos
vul@Mark:7:32 @ et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum
vul@Mark:7:33 @ et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius
vul@Mark:7:34 @ et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire
vul@Mark:7:35 @ et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte
vul@Mark:7:36 @ et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant
vul@Mark:7:37 @ et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui