Mark:9



Seeker Overlay ON

* et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis * et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere * et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu * et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum * non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti * et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum * et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum * et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit * et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit * et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum * qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur * sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo * et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis * et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum * et interrogavit eos quid inter vos conquiritis * et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum * qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt * qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me * et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans * et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia * et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri * Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti * et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam * et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum * et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est * Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit * et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum * et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio * et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scire * docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget * at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare * et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis * at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior * et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister * et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis * quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit * respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum * Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me * qui enim non est adversum vos pro vobis est * quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam * et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur * et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem * ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur * et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis * ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur * quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis * ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur * omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur * bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos

Seeker Overlay: Off On

[BookofMark] [Mark:8] [Mark:9] [Mark:10] [Discuss] Tag Mark:9 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: