Matthew:14



Seeker Overlay ON

* in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu * et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo * Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui * dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam * et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant * die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi * unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo * at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae * et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari * misitque et decollavit Iohannem in carcere * et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae * et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu * quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus * et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum * vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas * Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare * responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces * qui ait eis adferte illos mihi huc * et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis * et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos * manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis * et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas * et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi * navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus * quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare * et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt * statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere * respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te super aquas * at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum * videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac * et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitasti * et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus * qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es * et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar * et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes * et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt

Seeker Overlay: Off On

[BookofMatthew] [Matthew:13] [Matthew:14] [Matthew:15] [Discuss] Tag Matthew:14 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: