Matthew:20:20-28



Seeker Overlay ON

* tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo * qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo * respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus * ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo * et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus * Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos * non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister * et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus * sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis

Seeker Overlay: Off On

[BookofMatthew] [Matthew:19] [Matthew:20] [Matthew:21] [Discuss] Tag Matthew:20:20-28 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: