Matthew:20



Seeker Overlay ON

* simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam * conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam * et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos * et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis * illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter * circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi * dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam * cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos * cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios * venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios * et accipientes murmurabant adversus patrem familias * dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus * at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum * tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi * aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum * sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi * et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis * ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte * et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget * tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo * qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo * respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus * ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo * et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus * Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos * non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister * et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus * sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis * et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa * et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David * turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David * et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis * dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri * misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum

Seeker Overlay: Off On

[BookofMatthew] [Matthew:19] [Matthew:20] [Matthew:21] [Discuss] Tag Matthew:20 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: