Matthew:21:23-27



Seeker Overlay ON

* et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem * respondens Iesus dixit illis interrogabo vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego vobis dicam in qua potestate haec facio * baptismum Iohannis unde erat e caelo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e caelo dicet nobis quare ergo non credidistis illi * si autem dixerimus ex hominibus timemus turbam omnes enim habent Iohannem sicut prophetam * et respondentes Iesu dixerunt nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua potestate haec facio

Seeker Overlay: Off On

[BookofMatthew] [Matthew:20] [Matthew:21] [Matthew:22] [Discuss] Tag Matthew:21:23-27 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: