Matthew:22:15-22



Seeker Overlay ON

* tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone * et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum * dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non * cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae * ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium * et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio * dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo * et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt

Seeker Overlay: Off On

[BookofMatthew] [Matthew:21] [Matthew:22] [Matthew:23] [Discuss] Tag Matthew:22:15-22 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: