Matthew:24:1-35



Seeker Overlay ON

* et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi * ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur * sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi * et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat * multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent * audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis * consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca * haec autem omnia initia sunt dolorum * tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum * et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem * et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos * et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum * qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit * et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio * cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat * tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes * et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua * et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam * vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus * orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato * erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet * et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi * tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere * surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi * ecce praedixi vobis * si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere * sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis * ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae * statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur * et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate * et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum * ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas * ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis * amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiant * caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt

Seeker Overlay: Off On

[BookofMatthew] [Matthew:23] [Matthew:24] [Matthew:25] [Discuss] Tag Matthew:24:1-35 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: