Matthew:26:36-46



Seeker Overlay ON

* tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem * et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse * tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum * et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu * et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum * vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma * iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua * et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati * et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens * tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum * surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit

Seeker Overlay: Off On

[BookofMatthew] [Matthew:25] [Matthew:26] [Matthew:27] [Discuss] Tag Matthew:26:36-46 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: