Matthew:27:11-26



Seeker Overlay ON

* Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis * et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit * tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia * et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer * per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent * habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas * congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus * sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum * sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum * princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent * respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban * dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus * dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur * videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis * et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros * tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur

Seeker Overlay: Off On

[BookofMatthew] [Matthew:26] [Matthew:27] [Matthew:28] [Discuss] Tag Matthew:27:11-26 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: