Matthew:4:1-11



Seeker Overlay ON

* tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo * et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit * et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant * qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei * tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi * et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum * ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum * iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum * et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me * tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies * tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei

Seeker Overlay: Off On

[BookofMatthew] [Matthew:3] [Matthew:4] [Matthew:5] [Discuss] Tag Matthew:4:1-11 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: