Matthew:4:12-17



Seeker Overlay ON

* cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in Galilaeam * et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim * ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam * terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium * populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis * exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum

Seeker Overlay: Off On

[BookofMatthew] [Matthew:3] [Matthew:4] [Matthew:5] [Discuss] Tag Matthew:4:12-17 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: