Matthew:6:5-15



Seeker Overlay ON

* et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam * tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi * orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur * nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum * sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum * veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra * panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie * et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris * et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo * si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra * si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra

Seeker Overlay: Off On

[BookofMatthew] [Matthew:5] [Matthew:6] [Matthew:7] [Discuss] Tag Matthew:6:5-15 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: