Numbers:10:11-36




vul@Numbers:10:11 @ anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis

vul@Numbers:10:12 @ profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan

vul@Numbers:10:13 @ moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi

vul@Numbers:10:14 @ filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab

vul@Numbers:10:15 @ in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar

vul@Numbers:10:16 @ in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon

vul@Numbers:10:17 @ depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari

vul@Numbers:10:18 @ profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur

vul@Numbers:10:19 @ in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai

vul@Numbers:10:20 @ porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel

vul@Numbers:10:21 @ profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum

vul@Numbers:10:22 @ moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud

vul@Numbers:10:23 @ in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur

vul@Numbers:10:24 @ et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis

vul@Numbers:10:25 @ novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai

vul@Numbers:10:26 @ in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran

vul@Numbers:10:27 @ et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan

vul@Numbers:10:28 @ haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur

vul@Numbers:10:29 @ dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli

vul@Numbers:10:30 @ cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum

vul@Numbers:10:31 @ et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster

vul@Numbers:10:32 @ cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi

vul@Numbers:10:33 @ profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum

vul@Numbers:10:34 @ nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent

vul@Numbers:10:35 @ cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua

vul@Numbers:10:36 @ cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel


Seeker Overlay: Off On

[BookofNumbers] [Numbers:9] [Numbers:10] [Numbers:11] [Discuss] Tag Numbers:10:11-36 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: