Numbers:16:1-35




vul@Numbers:16:1 @ ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Heliab Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben

vul@Numbers:16:2 @ surrexerunt contra Mosen aliique filiorum Israhel ducenti quinquaginta viri proceres synagogae et qui tempore concilii per nomina vocabantur

vul@Numbers:16:3 @ cumque stetissent adversum Mosen et Aaron dixerunt sufficiat vobis quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis est Dominus cur elevamini super populum Domini

vul@Numbers:16:4 @ quod cum audisset Moses cecidit pronus in faciem

vul@Numbers:16:5 @ locutusque ad Core et ad omnem multitudinem mane inquit notum faciet Dominus qui ad se pertineant et sanctos adplicabit sibi et quos elegerit adpropinquabunt ei

vul@Numbers:16:6 @ hoc igitur facite tollat unusquisque turibula sua tu Core et omne concilium tuum

vul@Numbers:16:7 @ et hausto cras igne ponite desuper thymiama coram Domino et quemcumque elegerit ipse erit sanctus multum erigimini filii Levi

vul@Numbers:16:8 @ dixitque rursum ad Core audite filii Levi

vul@Numbers:16:9 @ num parum vobis est quod separavit vos Deus Israhel ab omni populo et iunxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei

vul@Numbers:16:10 @ idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi ut vobis etiam sacerdotium vindicetis

vul@Numbers:16:11 @ et omnis globus tuus stet contra Dominum quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum

vul@Numbers:16:12 @ misit ergo Moses ut vocaret Dathan et Abiram filios Heliab qui responderunt non venimus

vul@Numbers:16:13 @ numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra quae lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri

vul@Numbers:16:14 @ re vera induxisti nos in terram quae fluit rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimus

vul@Numbers:16:15 @ iratusque Moses valde ait ad Dominum ne respicias sacrificia eorum tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec adflixerim quempiam eorum

vul@Numbers:16:16 @ dixitque ad Core tu et omnis congregatio tua state seorsum coram Domino et Aaron die crastino separatim

vul@Numbers:16:17 @ tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula Aaron quoque teneat turibulum suum

vul@Numbers:16:18 @ quod cum fecissent stantibus Mosen et Aaron

vul@Numbers:16:19 @ et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi apparuit cunctis gloria Domini

vul@Numbers:16:20 @ locutusque Dominus ad Mosen et Aaron ait

vul@Numbers:16:21 @ separamini de medio congregationis huius ut eos repente disperdam

vul@Numbers:16:22 @ qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universae carnis num uno peccante contra omnes tua ira desaeviet

vul@Numbers:16:23 @ et ait Dominus ad Mosen

vul@Numbers:16:24 @ praecipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiram

vul@Numbers:16:25 @ surrexitque Moses et abiit ad Dathan et Abiram et sequentibus eum senioribus Israhel

vul@Numbers:16:26 @ dixit ad turbam recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere quae ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum

vul@Numbers:16:27 @ cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentia

vul@Numbers:16:28 @ et ait Moses in hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quae cernitis et non ex proprio ea corde protulerim

vul@Numbers:16:29 @ si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus

vul@Numbers:16:30 @ sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum degluttiat eos et omnia quae ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum scietis quod blasphemaverint Dominum

vul@Numbers:16:31 @ confestim igitur ut cessavit loqui disrupta est terra sub pedibus eorum

vul@Numbers:16:32 @ et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia

vul@Numbers:16:33 @ descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt de medio multitudinis

vul@Numbers:16:34 @ at vero omnis Israhel qui stabat per gyrum fugit ad clamorem pereuntium dicens ne forte et nos terra degluttiat

vul@Numbers:16:35 @ sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensum


Seeker Overlay: Off On

[BookofNumbers] [Numbers:15] [Numbers:16] [Numbers:17] [Discuss] Tag Numbers:16:1-35 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: