Numbers:20:1-13




vul@Numbers:20:1 @ veneruntque filii Israhel et omnis multitudo in desertum Sin mense primo et mansit populus in Cades mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem loco

vul@Numbers:20:2 @ cumque indigeret aqua populus coierunt adversum Mosen et Aaron

vul@Numbers:20:3 @ et versi in seditionem dixerunt utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino

vul@Numbers:20:4 @ cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem ut et nos et nostra iumenta moriantur

vul@Numbers:20:5 @ quare nos fecistis ascendere de Aegypto et adduxistis in locum istum pessimum qui seri non potest qui nec ficum gignit nec vineas nec mala granata insuper et aquam non habet ad bibendum

vul@Numbers:20:6 @ ingressusque Moses et Aaron dimissa multitudine tabernaculum foederis corruerunt proni in terram et apparuit gloria Domini super eos

vul@Numbers:20:7 @ locutusque est Dominus ad Mosen dicens

vul@Numbers:20:8 @ tolle virgam et congrega populum tu et Aaron frater tuus et loquimini ad petram coram eis et illa dabit aquas cumque eduxeris aquam de petra bibet omnis multitudo et iumenta eius

vul@Numbers:20:9 @ tulit igitur Moses virgam quae erat in conspectu Domini sicut praeceperat ei

vul@Numbers:20:10 @ congregata multitudine ante petram dixitque eis audite rebelles et increduli num de petra hac vobis aquam poterimus eicere

vul@Numbers:20:11 @ cumque elevasset Moses manum percutiens virga bis silicem egressae sunt aquae largissimae ita ut et populus biberet et iumenta

vul@Numbers:20:12 @ dixitque Dominus ad Mosen et Aaron quia non credidistis mihi ut sanctificaretis me coram filiis Israhel non introducetis hos populos in terram quam dabo eis

vul@Numbers:20:13 @ haec est aqua Contradictionis ubi iurgati sunt filii Israhel contra Dominum et sanctificatus est in eis


Seeker Overlay: Off On

[BookofNumbers] [Numbers:19] [Numbers:20] [Numbers:21] [Discuss] Tag Numbers:20:1-13 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: