Numbers:20:22-29
vul@Numbers:20:22 @ cumque castra movissent de Cades venerunt in montem Or qui est in finibus terrae Edom
vul@Numbers:20:23 @ ubi locutus est Dominus ad Mosen
vul@Numbers:20:24 @ pergat inquit Aaron ad populos suos non enim intrabit terram quam dedi filiis Israhel eo quod incredulus fuerit ori meo ad aquas Contradictionis
vul@Numbers:20:25 @ tolle Aaron et filium eius cum eo et duces eos in montem Or
vul@Numbers:20:26 @ cumque nudaveris patrem veste sua indues ea Eleazarum filium eius et Aaron colligetur et morietur ibi
vul@Numbers:20:27 @ fecit Moses ut praeceperat Dominus et ascenderunt in montem Or coram omni multitudine
vul@Numbers:20:28 @ cumque Aaron spoliasset vestibus suis induit eis Eleazarum filium eius
vul@Numbers:20:29 @ illo mortuo in montis supercilio descendit cum Eleazaro