Numbers:21:10-20




vul@Numbers:21:10 @ profectique filii Israhel castrametati sunt in Oboth

vul@Numbers:21:11 @ unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam

vul@Numbers:21:12 @ et inde moventes venerunt ad torrentem Zared

vul@Numbers:21:13 @ quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quae est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos

vul@Numbers:21:14 @ unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon

vul@Numbers:21:15 @ scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum

vul@Numbers:21:16 @ ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam

vul@Numbers:21:17 @ tunc cecinit Israhel carmen istud ascendat puteus concinebant

vul@Numbers:21:18 @ puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana

vul@Numbers:21:19 @ de Matthana Nahalihel de Nahalihel in Bamoth

vul@Numbers:21:20 @ de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertum


Seeker Overlay: Off On

[BookofNumbers] [Numbers:20] [Numbers:21] [Numbers:22] [Discuss] Tag Numbers:21:10-20 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: