Numbers:27:1-11



Seeker Overlay ON

* accesserunt autem filiae Salphaad filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Ioseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa * steteruntque coram Mosen et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi foederis atque dixerunt * pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quae concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri * rettulitque Moses causam earum ad iudicium Domini * qui dixit ad eum * iustam rem postulant filiae Salphaad da eis possessionem inter cognatos patris sui et ei in hereditate succedant * ad filios autem Israhel loqueris haec * homo cum mortuus fuerit absque filio ad filiam eius transibit hereditas * si filiam non habuerit habebit successores fratres suos * quod si et fratres non fuerint dabitis hereditatem fratribus patris eius * sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua sicut praecepit Dominus Mosi

Seeker Overlay: Off On

[BookofNumbers] [Numbers:26] [Numbers:27] [Numbers:28] [Discuss] Tag Numbers:27:1-11 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: