Numbers:27:12-23



Seeker Overlay ON

* dixit quoque Dominus ad Mosen ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israhel * cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron * quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hae sunt aquae Contradictionis in Cades deserti Sin * cui respondit Moses * provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc * et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastore * dixitque Dominus ad eum tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eum * qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine * et dabis ei praecepta cunctis videntibus et partem gloriae tuae ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israhel * pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israhel cum eo et cetera multitudo * fecit Moses ut praeceperat Dominus cumque tulisset Iosue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi * et inpositis capiti eius manibus cuncta replicavit quae mandaverat Dominus

Seeker Overlay: Off On

[BookofNumbers] [Numbers:26] [Numbers:27] [Numbers:28] [Discuss] Tag Numbers:27:12-23 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: