Numbers:28:16-29:40




vul@Numbers:28:16 @ mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit

vul@Numbers:28:17 @ et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymis

vul@Numbers:28:18 @ quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea

vul@Numbers:28:19 @ offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem

vul@Numbers:28:20 @ et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem

vul@Numbers:28:21 @ et decimam decimae per agnos singulos id est per septem agnos

vul@Numbers:28:22 @ et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis

vul@Numbers:28:23 @ praeter holocaustum matutinum quod semper offertis

vul@Numbers:28:24 @ ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum

vul@Numbers:28:25 @ dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo

vul@Numbers:28:26 @ dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea

vul@Numbers:28:27 @ offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem

vul@Numbers:28:28 @ atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos per arietes duas

vul@Numbers:28:29 @ per agnos decimam decimae qui simul sunt agni septem hircum quoque

vul@Numbers:28:30 @ qui mactatur pro expiatione praeter holocaustum sempiternum et liba eius

vul@Numbers:28:31 @ inmaculata offeretis omnia cum libationibus suis

vul@Numbers:29:1 @ mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum

vul@Numbers:29:2 @ offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem

vul@Numbers:29:3 @ et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem

vul@Numbers:29:4 @ unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem

vul@Numbers:29:5 @ et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi

vul@Numbers:29:6 @ praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem caerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino

vul@Numbers:29:7 @ decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea

vul@Numbers:29:8 @ offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem

vul@Numbers:29:9 @ et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem

vul@Numbers:29:10 @ decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agni

vul@Numbers:29:11 @ et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum

vul@Numbers:29:12 @ quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus

vul@Numbers:29:13 @ offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos

vul@Numbers:29:14 @ et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus

vul@Numbers:29:15 @ et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim

vul@Numbers:29:16 @ et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius

vul@Numbers:29:17 @ in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim

vul@Numbers:29:18 @ sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

vul@Numbers:29:19 @ et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine

vul@Numbers:29:20 @ die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim

vul@Numbers:29:21 @ sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

vul@Numbers:29:22 @ et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius

vul@Numbers:29:23 @ die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim

vul@Numbers:29:24 @ sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

vul@Numbers:29:25 @ et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine

vul@Numbers:29:26 @ die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim

vul@Numbers:29:27 @ sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

vul@Numbers:29:28 @ et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine

vul@Numbers:29:29 @ die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim

vul@Numbers:29:30 @ sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

vul@Numbers:29:31 @ et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine

vul@Numbers:29:32 @ die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim

vul@Numbers:29:33 @ sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

vul@Numbers:29:34 @ et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine

vul@Numbers:29:35 @ die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis

vul@Numbers:29:36 @ offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem

vul@Numbers:29:37 @ sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

vul@Numbers:29:38 @ et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine

vul@Numbers:29:39 @ haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis

vul@Numbers:30:1 @ narravitque Moses filiis Israhel omnia quae ei Dominus imperarat

vul@Numbers:30:2 @ et locutus est ad principes tribuum filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus

vul@Numbers:30:3 @ si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit implebit

vul@Numbers:30:4 @ mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari si cognoverit pater votum quod pollicita est et iuramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit

vul@Numbers:30:5 @ quicquid pollicita est et iuravit opere conplebit

vul@Numbers:30:6 @ sin autem statim ut audierit contradixerit pater et vota et iuramenta eius irrita erunt nec obnoxia tenebitur sponsioni eo quod contradixerit pater

vul@Numbers:30:7 @ si maritum habuerit et voverit aliquid et semel verbum de ore eius egrediens animam illius obligaverit iuramento

vul@Numbers:30:8 @ quo die audierit vir et non contradixerit voti rea erit reddet quodcumque promiserat

vul@Numbers:30:9 @ sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes eius verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus

vul@Numbers:30:10 @ vidua et repudiata quicquid voverint reddent

vul@Numbers:30:11 @ uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et iuramento

vul@Numbers:30:12 @ si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni reddet quodcumque promiserat

vul@Numbers:30:13 @ sin autem extemplo contradixerit non tenebitur promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei propitius erit

vul@Numbers:30:14 @ si voverit et iuramento se constrinxerit ut per ieiunium vel ceterarum rerum abstinentiam adfligat animam suam in arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat

vul@Numbers:30:15 @ quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit

vul@Numbers:30:16 @ sin autem contradixerit postquam rescivit portabit ipse iniquitatem eius

vul@Numbers:30:17 @ istae sunt leges quas constituit Dominus Mosi inter virum et uxorem inter patrem et filiam quae in puellari adhuc aetate est vel quae manet in parentis domo

vul@Numbers:31:1 @ locutusque est Dominus ad Mosen dicens

vul@Numbers:31:2 @ ulciscere prius filios Israhel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum

vul@Numbers:31:3 @ statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis

vul@Numbers:31:4 @ mille viri de singulis tribubus eligantur Israhel qui mittantur ad bellum

vul@Numbers:31:5 @ dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnam

vul@Numbers:31:6 @ quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei

vul@Numbers:31:7 @ cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt

vul@Numbers:31:8 @ et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio

vul@Numbers:31:9 @ ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt

vul@Numbers:31:10 @ tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit

vul@Numbers:31:11 @ et tulerunt praedam et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis

vul@Numbers:31:12 @ et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho

vul@Numbers:31:13 @ egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra

vul@Numbers:31:14 @ iratusque Moses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello

vul@Numbers:31:15 @ ait cur feminas reservastis

vul@Numbers:31:16 @ nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus

vul@Numbers:31:17 @ ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quae noverunt viros in coitu iugulate

vul@Numbers:31:18 @ puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis

vul@Numbers:31:19 @ et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo

vul@Numbers:31:20 @ et de omni praeda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur

vul@Numbers:31:21 @ Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est praeceptum legis quod mandavit Dominus Mosi

vul@Numbers:31:22 @ aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbum

vul@Numbers:31:23 @ et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur

vul@Numbers:31:24 @ et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis

vul@Numbers:31:25 @ dixitque Dominus ad Mosen

vul@Numbers:31:26 @ tollite summam eorum quae capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi

vul@Numbers:31:27 @ dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem

vul@Numbers:31:28 @ et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus

vul@Numbers:31:29 @ et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiae Domini sunt

vul@Numbers:31:30 @ ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini

vul@Numbers:31:31 @ feceruntque Moses et Eleazar sicut praeceperat Dominus

vul@Numbers:31:32 @ fuit autem praeda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia

vul@Numbers:31:33 @ boum septuaginta duo milia

vul@Numbers:31:34 @ asinorum sexaginta milia et mille

vul@Numbers:31:35 @ animae hominum sexus feminei quae non cognoverant viros triginta duo milia

vul@Numbers:31:36 @ dataque est media pars his qui in proelio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta

vul@Numbers:31:37 @ e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque

vul@Numbers:31:38 @ et de bubus triginta sex milibus boves septuaginta duo

vul@Numbers:31:39 @ de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus

vul@Numbers:31:40 @ de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duae animae

vul@Numbers:31:41 @ tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum

vul@Numbers:31:42 @ ex media parte filiorum Israhel quam separaverat his qui in proelio fuerant

vul@Numbers:31:43 @ de media vero parte quae contigerat reliquae multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis

vul@Numbers:31:44 @ et de bubus triginta sex milibus

vul@Numbers:31:45 @ et de asinis triginta milibus quingentis

vul@Numbers:31:46 @ et de hominibus sedecim milibus

vul@Numbers:31:47 @ tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat Dominus

vul@Numbers:31:48 @ cumque accessissent principes exercitus ad Mosen et tribuni centurionesque dixerunt

vul@Numbers:31:49 @ nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit

vul@Numbers:31:50 @ ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum

vul@Numbers:31:51 @ susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus

vul@Numbers:31:52 @ pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus

vul@Numbers:31:53 @ unusquisque enim quod in praeda rapuerat suum erat

vul@Numbers:31:54 @ et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israhel coram Domino

vul@Numbers:32:1 @ filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa et erat illis in iumentis infinita substantia cumque vidissent Iazer et Galaad aptas alendis animalibus

vul@Numbers:32:2 @ venerunt ad Mosen et ad Eleazarum sacerdotem et principes multitudinis atque dixerunt

vul@Numbers:32:3 @ Atharoth et Dibon et Iazer et Nemra Esbon et Eleale et Sabam et Nebo et Beon

vul@Numbers:32:4 @ terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israhel regionis uberrimae est ad pastum animalium et nos servi tui habemus iumenta plurima

vul@Numbers:32:5 @ precamurque si invenimus gratiam coram te ut des nobis famulis tuis eam in possessionem ne facias nos transire Iordanem

vul@Numbers:32:6 @ quibus respondit Moses numquid fratres vestri ibunt ad pugnam et vos hic sedebitis

vul@Numbers:32:7 @ cur subvertitis mentes filiorum Israhel ne transire audeant in locum quem eis daturus est Dominus

vul@Numbers:32:8 @ nonne ita egerunt patres vestri quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram

vul@Numbers:32:9 @ cumque venissent usque ad vallem Botri lustrata omni regione subverterunt cor filiorum Israhel ut non intrarent fines quos eis Dominus dedit

vul@Numbers:32:10 @ qui iratus iuravit dicens

vul@Numbers:32:11 @ si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Aegypto a viginti annis et supra terram quam sub iuramento pollicitus sum Abraham Isaac et Iacob et noluerunt sequi me

vul@Numbers:32:12 @ praeter Chaleb filium Iepphonne Cenezeum et Iosue filium Nun isti impleverunt voluntatem meam

vul@Numbers:32:13 @ iratusque Dominus adversum Israhel circumduxit eum per desertum quadraginta annis donec consumeretur universa generatio quae fecerat malum in conspectu eius

vul@Numbers:32:14 @ et ecce inquit vos surrexistis pro patribus vestris incrementa et alumni hominum peccatorum ut augeretis furorem Domini contra Israhel

vul@Numbers:32:15 @ qui si nolueritis sequi eum in solitudine populum derelinquet et vos causa eritis necis omnium

vul@Numbers:32:16 @ at illi prope accedentes dixerunt caulas ovium fabricabimus et stabula iumentorum parvulis quoque nostris urbes munitas

vul@Numbers:32:17 @ nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israhel donec introducamus eos ad loca sua parvuli nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias

vul@Numbers:32:18 @ non revertemur in domos nostras usquequo possideant filii Israhel hereditatem suam

vul@Numbers:32:19 @ nec quicquam quaeremus trans Iordanem quia iam habemus possessionem nostram in orientali eius plaga

vul@Numbers:32:20 @ quibus Moses ait si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnam

vul@Numbers:32:21 @ et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat donec subvertat Dominus inimicos suos

vul@Numbers:32:22 @ et subiciatur ei omnis terra tunc eritis inculpabiles et apud Dominum et apud Israhel et obtinebitis regiones quas vultis coram Domino

vul@Numbers:32:23 @ sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vos

vul@Numbers:32:24 @ aedificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ac stabula ovibus ac iumentis et quod polliciti estis implete

vul@Numbers:32:25 @ dixeruntque filii Gad et Ruben ad Mosen servi tui sumus faciemus quod iubet dominus noster

vul@Numbers:32:26 @ parvulos nostros et mulieres et pecora ac iumenta relinquemus in urbibus Galaad

vul@Numbers:32:27 @ nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris

vul@Numbers:32:28 @ praecepit ergo Moses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus Israhel et dixit ad eos

vul@Numbers:32:29 @ si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem

vul@Numbers:32:30 @ sin autem noluerint transire vobiscum in terram Chanaan inter vos habitandi accipiant loca

vul@Numbers:32:31 @ responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus

vul@Numbers:32:32 @ ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem

vul@Numbers:32:33 @ dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum

vul@Numbers:32:34 @ igitur extruxerunt filii Gad Dibon et Atharoth et Aroer

vul@Numbers:32:35 @ Etrothsophan et Iazer Iecbaa

vul@Numbers:32:36 @ et Bethnemra et Betharan urbes munitas et caulas pecoribus suis

vul@Numbers:32:37 @ filii vero Ruben aedificaverunt Esbon et Eleale et Cariathaim

vul@Numbers:32:38 @ et Nabo et Baalmeon versis nominibus Sabama quoque inponentes vocabula urbibus quas extruxerant

vul@Numbers:32:39 @ porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore eius

vul@Numbers:32:40 @ dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea

vul@Numbers:32:41 @ Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius quos appellavit Avothiair id est villas Iair

vul@Numbers:32:42 @ Nobe quoque perrexit et adprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe

vul@Numbers:33:1 @ hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron

vul@Numbers:33:2 @ quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant

vul@Numbers:33:3 @ profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis

vul@Numbers:33:4 @ et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem

vul@Numbers:33:5 @ castrametati sunt in Soccoth

vul@Numbers:33:6 @ et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinis

vul@Numbers:33:7 @ inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum

vul@Numbers:33:8 @ profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara

vul@Numbers:33:9 @ profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt

vul@Numbers:33:10 @ sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro

vul@Numbers:33:11 @ castrametati sunt in deserto Sin

vul@Numbers:33:12 @ unde egressi venerunt in Dephca

vul@Numbers:33:13 @ profectique de Dephca castrametati sunt in Alus

vul@Numbers:33:14 @ egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum

vul@Numbers:33:15 @ profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai

vul@Numbers:33:16 @ sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae

vul@Numbers:33:17 @ profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati sunt in Aseroth

vul@Numbers:33:18 @ et de Aseroth venerunt in Rethma

vul@Numbers:33:19 @ profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares

vul@Numbers:33:20 @ unde egressi venerunt in Lebna

vul@Numbers:33:21 @ et de Lebna castrametati sunt in Ressa

vul@Numbers:33:22 @ egressi de Ressa venerunt in Ceelatha

vul@Numbers:33:23 @ unde profecti castrametati sunt in monte Sepher

vul@Numbers:33:24 @ egressi de monte Sepher venerunt in Arada

vul@Numbers:33:25 @ inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth

vul@Numbers:33:26 @ profectique de Maceloth venerunt in Thaath

vul@Numbers:33:27 @ de Thaath castrametati sunt in Thare

vul@Numbers:33:28 @ unde egressi fixerunt tentoria in Methca

vul@Numbers:33:29 @ et de Methca castrametati sunt in Esmona

vul@Numbers:33:30 @ profectique de Esmona venerunt in Moseroth

vul@Numbers:33:31 @ et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan

vul@Numbers:33:32 @ egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad

vul@Numbers:33:33 @ unde profecti castrametati sunt in Hietebatha

vul@Numbers:33:34 @ et de Hietebatha venerunt in Ebrona

vul@Numbers:33:35 @ egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber

vul@Numbers:33:36 @ inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades

vul@Numbers:33:37 @ egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom

vul@Numbers:33:38 @ ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis

vul@Numbers:33:39 @ cum esset annorum centum viginti trium

vul@Numbers:33:40 @ audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel

vul@Numbers:33:41 @ et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona

vul@Numbers:33:42 @ unde egressi venerunt in Phinon

vul@Numbers:33:43 @ profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth

vul@Numbers:33:44 @ et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum

vul@Numbers:33:45 @ profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad

vul@Numbers:33:46 @ unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim

vul@Numbers:33:47 @ egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo

vul@Numbers:33:48 @ profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho

vul@Numbers:33:49 @ ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum

vul@Numbers:33:50 @ ubi locutus est Dominus ad Mosen

vul@Numbers:33:51 @ praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan

vul@Numbers:33:52 @ disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate

vul@Numbers:33:53 @ mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem

vul@Numbers:33:54 @ quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur

vul@Numbers:33:55 @ sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae

vul@Numbers:33:56 @ et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam

vul@Numbers:34:1 @ locutus est Dominus ad Mosen

vul@Numbers:34:2 @ praecipe filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram Chanaan et in possessionem vobis sorte ceciderit his finibus terminabitur

vul@Numbers:34:3 @ pars meridiana incipiet a solitudine Sin quae est iuxta Edom et habebit terminos contra orientem mare Salsissimum

vul@Numbers:34:4 @ qui circumibunt australem plagam per ascensum Scorpionis ita ut transeant Senna et perveniant in meridiem usque ad Cadesbarne unde egredientur confinia ad villam nomine Addar et tendent usque Asemona

vul@Numbers:34:5 @ ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti et maris Magni litore finietur

vul@Numbers:34:6 @ plaga autem occidentalis a mari Magno incipiet et ipso fine cludetur

vul@Numbers:34:7 @ porro ad septentrionalem plagam a mari Magno termini incipient pervenientes usque ad montem Altissimum

vul@Numbers:34:8 @ a quo venies in Emath usque ad terminos Sedada

vul@Numbers:34:9 @ ibuntque confinia usque Zephrona et villam Henan hii erunt termini in parte aquilonis

vul@Numbers:34:10 @ inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Henan usque Sephama

vul@Numbers:34:11 @ et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem inde pervenient contra orientem ad mare Chenereth

vul@Numbers:34:12 @ et tendent usque Iordanem et ad ultimum Salsissimo cludentur mari hanc habebitis terram per fines suos in circuitu

vul@Numbers:34:13 @ praecepitque Moses filiis Israhel dicens haec erit terra quam possidebitis sorte et quam iussit dari Dominus novem tribubus et dimidiae tribui

vul@Numbers:34:14 @ tribus enim filiorum Ruben per familias suas et tribus filiorum Gad iuxta cognationum numerum media quoque tribus Manasse

vul@Numbers:34:15 @ id est duae semis tribus acceperunt partem suam trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam

vul@Numbers:34:16 @ et ait Dominus ad Mosen

vul@Numbers:34:17 @ haec sunt nomina virorum qui terram vobis divident Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun

vul@Numbers:34:18 @ et singuli principes de tribubus singulis

vul@Numbers:34:19 @ quorum ista sunt vocabula de tribu Iuda Chaleb filius Iepphonne

vul@Numbers:34:20 @ de tribu Symeon Samuhel filius Ammiud

vul@Numbers:34:21 @ de tribu Beniamin Helidad filius Chaselon

vul@Numbers:34:22 @ de tribu filiorum Dan Bocci filius Iogli

vul@Numbers:34:23 @ filiorum Ioseph de tribu Manasse Hannihel filius Ephod

vul@Numbers:34:24 @ de tribu Ephraim Camuhel filius Sephtan

vul@Numbers:34:25 @ de tribu Zabulon Elisaphan filius Pharnach

vul@Numbers:34:26 @ de tribu Isachar dux Faltihel filius Ozan

vul@Numbers:34:27 @ de tribu Aser Ahiud filius Salomi

vul@Numbers:34:28 @ de tribu Nepthali Phedahel filius Ameiud

vul@Numbers:34:29 @ hii sunt quibus praecepit Dominus ut dividerent filiis Israhel terram Chanaan

vul@Numbers:35:1 @ haec quoque locutus est Dominus ad Mosen in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho

vul@Numbers:35:2 @ praecipe filiis Israhel ut dent Levitis de possessionibus suis

vul@Numbers:35:3 @ urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis

vul@Numbers:35:4 @ quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille passuum spatio tendentur

vul@Numbers:35:5 @ contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga aequali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana

vul@Numbers:35:6 @ de ipsis autem oppidis quae Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida

vul@Numbers:35:7 @ id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis

vul@Numbers:35:8 @ ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum Israhel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis

vul@Numbers:35:9 @ ait Dominus ad Mosen

vul@Numbers:35:10 @ loquere filiis Israhel et dices ad eos quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan

vul@Numbers:35:11 @ decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint

vul@Numbers:35:12 @ in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius iudicetur

vul@Numbers:35:13 @ de ipsis autem urbibus quae ad fugitivorum subsidia separantur

vul@Numbers:35:14 @ tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan

vul@Numbers:35:15 @ tam filiis Israhel quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit

vul@Numbers:35:16 @ si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur

vul@Numbers:35:17 @ si lapidem iecerit et ictus occubuerit similiter punietur

vul@Numbers:35:18 @ si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabitur

vul@Numbers:35:19 @ propinquus occisi homicidam interficiet statim ut adprehenderit eum percutiet

vul@Numbers:35:20 @ si per odium quis hominem inpulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias

vul@Numbers:35:21 @ aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit

vul@Numbers:35:22 @ quod si fortuito et absque odio

vul@Numbers:35:23 @ et inimicitiis quicquam horum fecerit

vul@Numbers:35:24 @ et hoc audiente populo fuerit conprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata

vul@Numbers:35:25 @ liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur

vul@Numbers:35:26 @ si interfector extra fines urbium quae exulibus deputatae sunt

vul@Numbers:35:27 @ fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occiderit

vul@Numbers:35:28 @ debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam

vul@Numbers:35:29 @ haec sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestris

vul@Numbers:35:30 @ homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabitur

vul@Numbers:35:31 @ non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morietur

vul@Numbers:35:32 @ exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt

vul@Numbers:35:33 @ ne polluatis terram habitationis vestrae quae insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderit

vul@Numbers:35:34 @ atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israhel

vul@Numbers:36:1 @ accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph locutique sunt Mosi coram principibus Israhel atque dixerunt

vul@Numbers:36:2 @ tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israhel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri

vul@Numbers:36:3 @ quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur

vul@Numbers:36:4 @ atque ita fiet ut cum iobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat

vul@Numbers:36:5 @ respondit Moses filiis Israhel et Domino praecipiente ait recte tribus filiorum Ioseph locuta est

vul@Numbers:36:6 @ et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suae tribus hominibus

vul@Numbers:36:7 @ ne commisceatur possessio filiorum Israhel de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua

vul@Numbers:36:8 @ et cunctae feminae maritos de eadem tribu accipient ut hereditas permaneat in familiis

vul@Numbers:36:9 @ nec sibi misceantur tribus sed ita maneant

vul@Numbers:36:10 @ ut a Domino separatae sunt feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatum

vul@Numbers:36:11 @ et nupserunt Maala et Thersa et Egla et Melcha et Noa filiis patrui sui

vul@Numbers:36:12 @ de familia Manasse qui fuit filius Ioseph et possessio quae illis fuerat adtributa mansit in tribu et familia patris earum

vul@Deuteronomy:1:1 @ haec sunt verba quae locutus est Moses ad omnem Israhel trans Iordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth ubi auri est plurimum

vul@Deuteronomy:1:2 @ undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne

vul@Deuteronomy:1:3 @ quadragesimo anno undecimo mense prima die mensis locutus est Moses ad filios Israhel omnia quae praeceperat illi Dominus ut diceret eis

vul@Deuteronomy:1:4 @ postquam percussit Seon regem Amorreorum qui habitavit in Esebon et Og regem Basan qui mansit in Aseroth et in Edrai

vul@Deuteronomy:1:5 @ trans Iordanem in terra Moab coepitque Moses explanare legem et dicere

vul@Deuteronomy:1:6 @ Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens sufficit vobis quod in hoc monte mansistis

vul@Deuteronomy:1:7 @ revertimini et venite ad montem Amorreorum et ad cetera quae ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem et iuxta litus maris terram Chananeorum et Libani usque ad flumen magnum Eufraten

vul@Deuteronomy:1:8 @ en inquit tradidi vobis ingredimini et possidete eam super qua iuravit Dominus patribus vestris Abraham et Isaac et Iacob ut daret illam eis et semini eorum post eos

vul@Deuteronomy:1:9 @ dixique vobis illo in tempore

vul@Deuteronomy:1:10 @ non possum solus sustinere vos quia Dominus Deus vester multiplicavit vos et estis hodie sicut stellae caeli plurimae

vul@Deuteronomy:1:11 @ Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa milia et benedicat vobis sicut locutus est

vul@Deuteronomy:1:12 @ non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus ac iurgia

vul@Deuteronomy:1:13 @ date e vobis viros sapientes et gnaros et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris ut ponam eos vobis principes

vul@Deuteronomy:1:14 @ tunc respondistis mihi bona res est quam vis facere

vul@Deuteronomy:1:15 @ tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles et constitui eos principes tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos qui docerent vos singula

vul@Deuteronomy:1:16 @ praecepique eis dicens audite illos et quod iustum est iudicate sive civis sit ille sive peregrinus

vul@Deuteronomy:1:17 @ nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut magnum nec accipietis cuiusquam personam quia Dei iudicium est quod si difficile vobis aliquid visum fuerit referte ad me et ego audiam

vul@Deuteronomy:1:18 @ praecepique omnia quae facere deberetis

vul@Deuteronomy:1:19 @ profecti autem de Horeb transivimus per heremum terribilem et maximam quam vidistis per viam montis Amorrei sicut praeceperat Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in Cadesbarne

vul@Deuteronomy:1:20 @ dixi vobis venistis ad montem Amorrei quem Dominus Deus noster daturus est nobis

vul@Deuteronomy:1:21 @ vide terram quam Dominus Deus tuus dat tibi ascende et posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli metuere nec quicquam paveas

vul@Deuteronomy:1:22 @ et accessistis ad me omnes atque dixistis mittamus viros qui considerent terram et renuntient per quod iter debeamus ascendere et ad quas pergere civitates

vul@Deuteronomy:1:23 @ cumque mihi sermo placuisset misi e vobis duodecim viros singulos de tribubus suis

vul@Deuteronomy:1:24 @ qui cum perrexissent et ascendissent in montana venerunt usque ad vallem Botri et considerata terra

vul@Deuteronomy:1:25 @ sumentes de fructibus eius ut ostenderent ubertatem adtulerunt ad nos atque dixerunt bona est terra quam Dominus Deus noster daturus est nobis

vul@Deuteronomy:1:26 @ et noluistis ascendere sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri

vul@Deuteronomy:1:27 @ murmurati estis in tabernaculis vestris atque dixistis odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti ut traderet in manu Amorrei atque deleret

vul@Deuteronomy:1:28 @ quo ascendemus nuntii terruerunt cor nostrum dicentes maxima multitudo est et nobis in statura procerior urbes magnae et ad caelum usque munitae filios Enacim vidimus ibi

vul@Deuteronomy:1:29 @ et dixi vobis nolite metuere nec timeatis eos

vul@Deuteronomy:1:30 @ Dominus Deus qui ductor est vester pro vobis ipse pugnabit sicut fecit in Aegypto videntibus cunctis

vul@Deuteronomy:1:31 @ et in solitudine ipse vidisti portavit te Dominus Deus tuus ut solet homo gestare parvulum filium suum in omni via per quam ambulasti donec veniretis ad locum istum

vul@Deuteronomy:1:32 @ et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro

vul@Deuteronomy:1:33 @ qui praecessit vos in via et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis

vul@Deuteronomy:1:34 @ cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum iratus iuravit et ait

vul@Deuteronomy:1:35 @ non videbit quispiam de hominibus generationis huius pessimae terram bonam quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris

vul@Deuteronomy:1:36 @ praeter Chaleb filium Iepphonne ipse enim videbit eam et ipsi dabo terram quam calcavit et filiis eius quia secutus est Dominum

vul@Deuteronomy:1:37 @ nec miranda indignatio in populum cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit nec tu ingredieris illuc

vul@Deuteronomy:1:38 @ sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit pro te hunc exhortare et robora et ipse terram sorte dividat Israheli

vul@Deuteronomy:1:39 @ parvuli vestri de quibus dixistis quod captivi ducerentur et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam ipsi ingredientur et ipsis dabo terram et possidebunt eam

vul@Deuteronomy:1:40 @ vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri

vul@Deuteronomy:1:41 @ et respondistis mihi peccavimus Domino ascendemus atque pugnabimus sicut praecepit Dominus Deus noster cumque instructi armis pergeretis in montem

vul@Deuteronomy:1:42 @ ait mihi Dominus dic ad eos nolite ascendere neque pugnetis non enim sum vobiscum ne cadatis coram inimicis vestris

vul@Deuteronomy:1:43 @ locutus sum et non audistis sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montem

vul@Deuteronomy:1:44 @ itaque egressus Amorreus qui habitabat in montibus et obviam veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi et cecidit de Seir usque Horma

vul@Deuteronomy:1:45 @ cumque reversi ploraretis coram Domino non audivit vos nec voci vestrae voluit adquiescere

vul@Deuteronomy:1:46 @ sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore

vul@Deuteronomy:2:1 @ profectique inde venimus in solitudinem quae ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo tempore

vul@Deuteronomy:2:2 @ dixitque Dominus ad me

vul@Deuteronomy:2:3 @ sufficit vobis circumire montem istum ite contra aquilonem

vul@Deuteronomy:2:4 @ et populo praecipe dicens transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos

vul@Deuteronomy:2:5 @ videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir

vul@Deuteronomy:2:6 @ cibos emetis ab eis pecunia et comedetis aquam emptam haurietis et bibetis

vul@Deuteronomy:2:7 @ Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit

vul@Deuteronomy:2:8 @ cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab

vul@Deuteronomy:2:9 @ dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos proelium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem

vul@Deuteronomy:2:10 @ Emim primi fuerunt habitatores eius populus magnus et validus et tam excelsus ut de Enacim stirpe

vul@Deuteronomy:2:11 @ quasi gigantes crederentur et essent similes filiorum Enacim denique Moabitae appellant eos Emim

vul@Deuteronomy:2:12 @ in Seir autem prius habitaverunt Horim quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israhel in terra possessionis suae quam dedit ei Dominus

vul@Deuteronomy:2:13 @ surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared venimus ad eum

vul@Deuteronomy:2:14 @ tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut iuraverat Dominus

vul@Deuteronomy:2:15 @ cuius manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum medio

vul@Deuteronomy:2:16 @ postquam autem universi ceciderunt pugnatores

vul@Deuteronomy:2:17 @ locutus est Dominus ad me dicens

vul@Deuteronomy:2:18 @ tu transibis hodie terminos Moab urbem nomine Ar

vul@Deuteronomy:2:19 @ et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem

vul@Deuteronomy:2:20 @ terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt gigantes quos Ammanitae vocant Zomzommim

vul@Deuteronomy:2:21 @ populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis

vul@Deuteronomy:2:22 @ sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens Horreos et terram eorum illis tradens quam possident usque in praesens

vul@Deuteronomy:2:23 @ Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos et habitaverunt pro illis

vul@Deuteronomy:2:24 @ surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram eius incipe possidere et committe adversum eum proelium

vul@Deuteronomy:2:25 @ hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos qui habitant sub omni caelo ut audito nomine tuo paveant et in morem parturientium contremescant et dolore teneantur

vul@Deuteronomy:2:26 @ misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Seon regem Esebon verbis pacificis dicens

vul@Deuteronomy:2:27 @ transibimus per terram tuam publica gradiemur via non declinabimus neque ad dextram neque ad sinistram

vul@Deuteronomy:2:28 @ alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum

vul@Deuteronomy:2:29 @ sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabitae qui morantur in Ar donec veniamus ad Iordanem et transeamus in terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis

vul@Deuteronomy:2:30 @ noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides

vul@Deuteronomy:2:31 @ dixitque Dominus ad me ecce coepi tradere tibi Seon et terram eius incipe possidere eam

vul@Deuteronomy:2:32 @ egressusque est Seon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in Iesa

vul@Deuteronomy:2:33 @ et tradidit eum Dominus Deus noster nobis percussimusque eum cum filiis et omni populo suo

vul@Deuteronomy:2:34 @ cunctasque urbes in tempore illo cepimus interfectis habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis non reliquimus in eis quicquam

vul@Deuteronomy:2:35 @ absque iumentis quae in partem venere praedantium et spoliis urbium quas cepimus

vul@Deuteronomy:2:36 @ ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quae nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis

vul@Deuteronomy:2:37 @ absque terra filiorum Ammon ad quam non accessimus et cunctis quae adiacent torrenti Ieboc et urbibus montanis universisque locis a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster

vul@Deuteronomy:3:1 @ itaque conversi ascendimus per iter Basan egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai

vul@Deuteronomy:3:2 @ dixitque Dominus ad me ne timeas eum quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua faciesque ei sicut fecisti Seon regi Amorreorum qui habitavit in Esebon

vul@Deuteronomy:3:3 @ tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et universum populum eius percussimusque eos usque ad internicionem

vul@Deuteronomy:3:4 @ vastantes cunctas civitates illius uno tempore non fuit oppidum quod nos effugeret sexaginta urbes omnem regionem Argob regni Og in Basan

vul@Deuteronomy:3:5 @ cunctae urbes erant munitae muris altissimis portisque et vectibus absque oppidis innumeris quae non habebant muros

vul@Deuteronomy:3:6 @ et delevimus eos sicut feceramus Seon regi Esebon disperdentes omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulos

vul@Deuteronomy:3:7 @ iumenta autem et spolia urbium diripuimus

vul@Deuteronomy:3:8 @ tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorreorum qui erant trans Iordanem a torrente Arnon usque ad montem Hermon

vul@Deuteronomy:3:9 @ quem Sidonii Sarion vocant et Amorrei Sanir

vul@Deuteronomy:3:10 @ omnes civitates quae sitae sunt in planitie et universam terram Galaad et Basan usque Selcha et Edrai civitates regni Og in Basan

vul@Deuteronomy:3:11 @ solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum monstratur lectus eius ferreus qui est in Rabbath filiorum Ammon novem cubitos habens longitudinis et quattuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus

vul@Deuteronomy:3:12 @ terramque possedimus in tempore illo ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis Galaad et civitates illius dedi Ruben et Gad

vul@Deuteronomy:3:13 @ reliquam autem partem Galaad et omnem Basan regni Og tradidi mediae tribui Manasse omnem regionem Argob cuncta Basan vocatur terra gigantum

vul@Deuteronomy:3:14 @ Iair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gesuri et Machathi vocavitque ex nomine suo Basan Avothiair id est villas Iair usque in praesentem diem

vul@Deuteronomy:3:15 @ Machir quoque dedi Galaad

vul@Deuteronomy:3:16 @ et tribubus Ruben et Gad dedi terram Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis et finium usque ad torrentem Ieboc qui est terminus filiorum Ammon

vul@Deuteronomy:3:17 @ et planitiem solitudinis atque Iordanem et terminos Chenereth usque ad mare Deserti quod est Salsissimum ad radices montis Phasga contra orientem

vul@Deuteronomy:3:18 @ praecepique vobis in tempore illo dicens Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem expediti praecedite fratres vestros filios Israhel omnes viri robusti

vul@Deuteronomy:3:19 @ absque uxoribus et parvulis ac iumentis novi enim quod plura habeatis pecora et in urbibus remanere debebunt quas tradidi vobis

vul@Deuteronomy:3:20 @ donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis tribuit et possideant etiam ipsi terram quam daturus est eis trans Iordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam quam dedi vobis

vul@Deuteronomy:3:21 @ Iosue quoque in tempore illo praecepi dicens oculi tui viderunt quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus sic faciet omnibus regnis ad quae transiturus es

vul@Deuteronomy:3:22 @ ne timeas eos Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis

vul@Deuteronomy:3:23 @ precatusque sum Dominum in tempore illo dicens

vul@Deuteronomy:3:24 @ Domine Deus tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in caelo vel in terra qui possit facere opera tua et conparari fortitudini tuae

vul@Deuteronomy:3:25 @ transibo igitur et videbo terram hanc optimam trans Iordanem et montem istum egregium et Libanum

vul@Deuteronomy:3:26 @ iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me sed dixit mihi sufficit tibi nequaquam ultra loquaris de hac re ad me

vul@Deuteronomy:3:27 @ ascende cacumen Phasgae et oculos tuos circumfer ad occidentem et aquilonem austrumque et orientem et aspice nec enim transibis Iordanem istum

vul@Deuteronomy:3:28 @ praecipe Iosue et corrobora eum atque conforta quia ipse praecedet populum istum et dividet eis terram quam visurus es

vul@Deuteronomy:3:29 @ mansimusque in valle contra fanum Phogor

vul@Deuteronomy:4:1 @ et nunc Israhel audi praecepta et iudicia quae ego doceo te ut faciens ea vivas et ingrediens possideas terram quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis

vul@Deuteronomy:4:2 @ non addetis ad verbum quod vobis loquor neque auferetis ex eo custodite mandata Domini Dei vestri quae ego praecipio vobis

vul@Deuteronomy:4:3 @ oculi vestri viderunt omnia quae fecit Dominus contra Beelphegor quomodo contriverit omnes cultores eius de medio vestri

vul@Deuteronomy:4:4 @ vos autem qui adheretis Domino Deo vestro vivitis universi usque in praesentem diem

vul@Deuteronomy:4:5 @ scitis quod docuerim vos praecepta atque iustitias sicut mandavit mihi Dominus Deus meus sic facietis ea in terra quam possessuri estis

vul@Deuteronomy:4:6 @ et observabitis et implebitis opere haec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis ut audientes universa praecepta haec dicant en populus sapiens et intellegens gens magna

vul@Deuteronomy:4:7 @ nec est alia natio tam grandis quae habeat deos adpropinquantes sibi sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris

vul@Deuteronomy:4:8 @ quae est enim alia gens sic inclita ut habeat caerimonias iustaque iudicia et universam legem quam ego proponam hodie ante oculos vestros

vul@Deuteronomy:4:9 @ custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne obliviscaris verborum quae viderunt oculi tui et ne excedant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae docebis ea filios ac nepotes tuos

vul@Deuteronomy:4:10 @ diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb quando Dominus locutus est mihi dicens congrega ad me populum ut audiat sermones meos et discat timere me omni tempore quo vivit in terra doceantque filios suos

vul@Deuteronomy:4:11 @ et accessistis ad radices montis qui ardebat usque ad caelum erantque in eo tenebrae nubes et caligo

vul@Deuteronomy:4:12 @ locutusque est Dominus ad vos de medio ignis vocem verborum eius audistis et formam penitus non vidistis

vul@Deuteronomy:4:13 @ et ostendit vobis pactum suum quod praecepit ut faceretis et decem verba quae scripsit in duabus tabulis lapideis

vul@Deuteronomy:4:14 @ mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos caerimonias et iudicia quae facere deberetis in terra quam possessuri estis

vul@Deuteronomy:4:15 @ custodite igitur sollicite animas vestras non vidistis aliquam similitudinem in die qua locutus est Dominus vobis in Horeb de medio ignis

vul@Deuteronomy:4:16 @ ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem aut imaginem masculi vel feminae

vul@Deuteronomy:4:17 @ similitudinem omnium iumentorum quae sunt super terram vel avium sub caelo volantium

vul@Deuteronomy:4:18 @ atque reptilium quae moventur in terra sive piscium qui sub terra morantur in aquis

vul@Deuteronomy:4:19 @ ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam et omnia astra caeli et errore deceptus adores ea et colas quae creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quae sub caelo sunt

vul@Deuteronomy:4:20 @ vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Aegypti ut haberet populum hereditarium sicut est in praesenti die

vul@Deuteronomy:4:21 @ iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et iuravit ut non transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam quam daturus est vobis

vul@Deuteronomy:4:22 @ ecce morior in hac humo non transibo Iordanem vos transibitis et possidebitis terram egregiam

vul@Deuteronomy:4:23 @ cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui quod pepigit tecum et facias tibi sculptam similitudinem eorum quae fieri Dominus prohibuit

vul@Deuteronomy:4:24 @ quia Dominus Deus tuus ignis consumens est Deus aemulator

vul@Deuteronomy:4:25 @ si genueritis filios ac nepotes et morati fueritis in terra deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem patrantes malum coram Domino Deo vestro ut eum ad iracundiam provocetis

vul@Deuteronomy:4:26 @ testes invoco hodie caelum et terram cito perituros vos esse de terra quam transito Iordane possessuri estis non habitabitis in ea longo tempore sed delebit vos Dominus

vul@Deuteronomy:4:27 @ atque disperget in omnes gentes et remanebitis pauci in nationibus ad quas vos ducturus est Dominus

vul@Deuteronomy:4:28 @ ibique servietis diis qui hominum manu fabricati sunt ligno et lapidi qui non vident non audiunt non comedunt non odorantur

vul@Deuteronomy:4:29 @ cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum invenies eum si tamen toto corde quaesieris et tota tribulatione animae tuae

vul@Deuteronomy:4:30 @ postquam te invenerint omnia quae praedicta sunt novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem eius

vul@Deuteronomy:4:31 @ quia Deus misericors Dominus Deus tuus est non dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti in quo iuravit patribus tuis

vul@Deuteronomy:4:32 @ interroga de diebus antiquis qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram a summo caeli usque ad summum eius si facta est aliquando huiuscemodi res aut umquam cognitum est

vul@Deuteronomy:4:33 @ ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis sicut tu audisti et vixisti

vul@Deuteronomy:4:34 @ si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationum per temptationes signa atque portenta per pugnam et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones iuxta omnia quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto videntibus oculis tuis

vul@Deuteronomy:4:35 @ ut scires quoniam Dominus ipse est Deus et non est alius praeter unum

vul@Deuteronomy:4:36 @ de caelo te fecit audire vocem suam ut doceret te et in terra ostendit tibi ignem suum maximum et audisti verba illius de medio ignis

vul@Deuteronomy:4:37 @ quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos eduxitque te praecedens in virtute sua magna ex Aegypto

vul@Deuteronomy:4:38 @ ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo et introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem sicut cernis in praesenti die

vul@Deuteronomy:4:39 @ scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum et in terra deorsum et non sit alius

vul@Deuteronomy:4:40 @ custodi praecepta eius atque mandata quae ego praecipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te et permaneas multo tempore super terram quam Dominus Deus tuus daturus est tibi

vul@Deuteronomy:4:41 @ tunc separavit Moses tres civitates trans Iordanem ad orientalem plagam

vul@Deuteronomy:4:42 @ ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum nec fuerit inimicus ante unum et alterum diem et ad harum aliquam urbium possit evadere

vul@Deuteronomy:4:43 @ Bosor in solitudine quae sita est in terra campestri de tribu Ruben et Ramoth in Galaad quae est in tribu Gad et Golam in Basan quae est in tribu Manasse

vul@Deuteronomy:4:44 @ ista est lex quam proposuit Moses coram filiis Israhel

vul@Deuteronomy:4:45 @ et haec testimonia et caerimoniae atque iudicia quae locutus est ad filios Israhel quando egressi sunt de Aegypto

vul@Deuteronomy:4:46 @ trans Iordanem in valle contra fanum Phogor in terra Seon regis Amorrei qui habitavit in Esebon quem percussit Moses filii quoque Israhel egressi ex Aegypto

vul@Deuteronomy:4:47 @ possederunt terram eius et terram Og regis Basan duorum regum Amorreorum qui erant trans Iordanem ad solis ortum

vul@Deuteronomy:4:48 @ ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon usque ad montem Sion qui est et Hermon

vul@Deuteronomy:4:49 @ omnem planitiem trans Iordanem ad orientalem plagam usque ad mare Solitudinis et usque ad radices montis Phasga

vul@Deuteronomy:5:1 @ vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum audi Israhel caerimonias atque iudicia quae ego loquor in auribus vestris hodie discite ea et opere conplete

vul@Deuteronomy:5:2 @ Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb

vul@Deuteronomy:5:3 @ non cum patribus nostris iniit pactum sed nobiscum qui inpraesentiarum sumus et vivimus

vul@Deuteronomy:5:4 @ facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis

vul@Deuteronomy:5:5 @ ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo ut adnuntiarem vobis verba eius timuistis enim ignem et non ascendistis in montem et ait

vul@Deuteronomy:5:6 @ ego Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis

vul@Deuteronomy:5:7 @ non habebis deos alienos in conspectu meo

vul@Deuteronomy:5:8 @ non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium quae in caelo sunt desuper et quae in terra deorsum et quae versantur in aquis sub terra

vul@Deuteronomy:5:9 @ non adorabis ea et non coles ego enim sum Dominus Deus tuus Deus aemulator reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me

vul@Deuteronomy:5:10 @ et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et custodientibus praecepta mea

vul@Deuteronomy:5:11 @ non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra quia non erit inpunitus qui super re vana nomen eius adsumpserit

vul@Deuteronomy:5:12 @ observa diem sabbati ut sanctifices eum sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus

vul@Deuteronomy:5:13 @ sex diebus operaberis et facies omnia opera tua

vul@Deuteronomy:5:14 @ septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus qui est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu

vul@Deuteronomy:5:15 @ memento quod et ipse servieris in Aegypto et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento idcirco praecepit tibi ut observares diem sabbati

vul@Deuteronomy:5:16 @ honora patrem tuum et matrem sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi

vul@Deuteronomy:5:17 @ non occides

vul@Deuteronomy:5:18 @ neque moechaberis

vul@Deuteronomy:5:19 @ furtumque non facies

vul@Deuteronomy:5:20 @ nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium

vul@Deuteronomy:5:21 @ non concupisces uxorem proximi tui non domum non agrum non servum non ancillam non bovem non asinum et universa quae illius sunt

vul@Deuteronomy:5:22 @ haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius et scripsit ea in duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi

vul@Deuteronomy:5:23 @ vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu atque dixistis

vul@Deuteronomy:5:24 @ ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam vocem eius audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod loquente Deo cum homine vixerit homo

vul@Deuteronomy:5:25 @ cur ergo morimur et devorabit nos ignis hic maximus si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri moriemur

vul@Deuteronomy:5:26 @ quid est omnis caro ut audiat vocem Dei viventis qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus et possit vivere

vul@Deuteronomy:5:27 @ tu magis accede et audi cuncta quae dixerit Dominus Deus noster tibi loquerisque ad nos et nos audientes faciemus ea

vul@Deuteronomy:5:28 @ quod cum audisset Dominus ait ad me audivi vocem verborum populi huius quae locuti sunt tibi bene omnia sunt locuti

vul@Deuteronomy:5:29 @ quis det talem eos habere mentem ut timeant me et custodiant universa mandata mea in omni tempore ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum

vul@Deuteronomy:5:30 @ vade et dic eis revertimini in tentoria vestra

vul@Deuteronomy:5:31 @ tu vero hic sta mecum et loquar tibi omnia mandata et caerimonias atque iudicia quae docebis eos ut faciant ea in terra quam dabo illis in possessionem

vul@Deuteronomy:5:32 @ custodite igitur et facite quae praecepit Dominus Deus vobis non declinabitis neque ad dextram neque ad sinistram

vul@Deuteronomy:5:33 @ sed per viam quam praecepit Dominus Deus vester ambulabitis ut vivatis et bene sit vobis et protelentur dies in terra possessionis vestrae

vul@Deuteronomy:6:1 @ haec sunt praecepta et caerimoniae atque iudicia quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam

vul@Deuteronomy:6:2 @ ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et praecepta eius quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitae tuae ut prolongentur dies tui

vul@Deuteronomy:6:3 @ audi Israhel et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem

vul@Deuteronomy:6:4 @ audi Israhel Dominus Deus noster Dominus unus est

vul@Deuteronomy:6:5 @ diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua

vul@Deuteronomy:6:6 @ eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde tuo

vul@Deuteronomy:6:7 @ et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgens

vul@Deuteronomy:6:8 @ et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et movebuntur inter oculos tuos

vul@Deuteronomy:6:9 @ scribesque ea in limine et ostiis domus tuae

vul@Deuteronomy:6:10 @ cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non aedificasti

vul@Deuteronomy:6:11 @ domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas quas non fodisti vineta et oliveta quae non plantasti

vul@Deuteronomy:6:12 @ et comederis et saturatus fueris

vul@Deuteronomy:6:13 @ cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis

vul@Deuteronomy:6:14 @ non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quae in circuitu vestro sunt

vul@Deuteronomy:6:15 @ quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae

vul@Deuteronomy:6:16 @ non temptabis Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationis

vul@Deuteronomy:6:17 @ custodi praecepta Domini Dei tui ac testimonia et caerimonias quas praecepit tibi

vul@Deuteronomy:6:18 @ et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua iuravit Dominus patribus tuis

vul@Deuteronomy:6:19 @ ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est

vul@Deuteronomy:6:20 @ cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi volunt testimonia haec et caerimoniae atque iudicia quae praecepit Dominus Deus noster nobis

vul@Deuteronomy:6:21 @ dices ei servi eramus Pharaonis in Aegypto et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti

vul@Deuteronomy:6:22 @ fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro

vul@Deuteronomy:6:23 @ et eduxit nos inde ut introductis daret terram super qua iuravit patribus nostris

vul@Deuteronomy:6:24 @ praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae sicut est hodie

vul@Deuteronomy:6:25 @ eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia praecepta eius coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis

vul@Deuteronomy:7:1 @ cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam possessurus ingredieris et deleverit gentes multas coram te Hettheum et Gergeseum et Amorreum Chananeum et Ferezeum et Eveum et Iebuseum septem gentes multo maioris numeri quam tu es et robustiores te

vul@Deuteronomy:7:2 @ tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi percuties eas usque ad internicionem non inibis cum eis foedus nec misereberis earum

vul@Deuteronomy:7:3 @ neque sociabis cum eis coniugia filiam tuam non dabis filio eius nec filiam illius accipies filio tuo

vul@Deuteronomy:7:4 @ quia seducet filium tuum ne sequatur me et ut magis serviat diis alienis irasceturque furor Domini et delebit te cito

vul@Deuteronomy:7:5 @ quin potius haec facietis eis aras eorum subvertite confringite statuas lucosque succidite et sculptilia conburite

vul@Deuteronomy:7:6 @ quia populus sanctus es Domino Deo tuo te elegit Dominus Deus tuus ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram

vul@Deuteronomy:7:7 @ non quia cunctas gentes numero vincebatis vobis iunctus est Dominus et elegit vos cum omnibus sitis populis pauciores

vul@Deuteronomy:7:8 @ sed quia dilexit vos Dominus et custodivit iuramentum quod iuravit patribus vestris eduxitque vos in manu forti et redemit de domo servitutis de manu Pharaonis regis Aegypti

vul@Deuteronomy:7:9 @ et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus fortis et fidelis custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his qui custodiunt praecepta eius in mille generationes

vul@Deuteronomy:7:10 @ et reddens odientibus se statim ita ut disperdat eos et ultra non differat protinus eis restituens quod merentur

vul@Deuteronomy:7:11 @ custodi ergo praecepta et caerimonias atque iudicia quae ego mando tibi hodie ut facias

vul@Deuteronomy:7:12 @ si postquam audieris haec iudicia custodieris ea et feceris custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam quam iuravit patribus tuis

vul@Deuteronomy:7:13 @ et diliget te ac multiplicabit benedicetque fructui ventris tui et fructui terrae tuae frumento tuo atque vindemiae oleo et armentis gregibus ovium tuarum super terram pro qua iuravit patribus tuis ut daret eam tibi

vul@Deuteronomy:7:14 @ benedictus eris inter omnes populos non erit apud te sterilis utriusque sexus tam in hominibus quam in gregibus tuis

vul@Deuteronomy:7:15 @ auferet Dominus a te omnem languorem et infirmitates Aegypti pessimas quas novisti non inferet tibi sed cunctis hostibus tuis

vul@Deuteronomy:7:16 @ devorabis omnes populos quos Dominus Deus tuus daturus est tibi non parcet eis oculus tuus nec servies diis eorum ne sint in ruinam tui

vul@Deuteronomy:7:17 @ si dixeris in corde tuo plures sunt gentes istae quam ego quomodo potero delere eas

vul@Deuteronomy:7:18 @ noli metuere sed recordare quae fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni et cunctis Aegyptiis

vul@Deuteronomy:7:19 @ plagas maximas quas viderunt oculi tui et signa atque portenta manumque robustam et extentum brachium ut educeret te Dominus Deus tuus sic faciet cunctis populis quos metuis

vul@Deuteronomy:7:20 @ insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint et latere potuerint

vul@Deuteronomy:7:21 @ non timebis eos quia Dominus Deus tuus in medio tui est Deus magnus et terribilis

vul@Deuteronomy:7:22 @ ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes non poteris delere eas pariter ne forte multiplicentur contra te bestiae terrae

vul@Deuteronomy:7:23 @ dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo et interficiet illos donec penitus deleantur

vul@Deuteronomy:7:24 @ tradet reges eorum in manus tuas et disperdes nomina eorum sub caelo nullus poterit resistere tibi donec conteras eos

vul@Deuteronomy:7:25 @ sculptilia eorum igne conbures non concupisces argentum et aurum de quibus facta sunt neque adsumes ex eis tibi quicquam ne offendas propter ea quia abominatio est Domini Dei tui

vul@Deuteronomy:7:26 @ nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam ne fias anathema sicut et illud est quasi spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis quia anathema est

vul@Deuteronomy:8:1 @ omne mandatum quod ego praecipio tibi hodie cave diligenter ut facias ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram pro qua iuravit Dominus patribus vestris

vul@Deuteronomy:8:2 @ et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut adfligeret te atque temptaret et nota fierent quae in tuo animo versabantur utrum custodires mandata illius an non

vul@Deuteronomy:8:3 @ adflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quem ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo sed in omni verbo quod egreditur ex ore Domini

vul@Deuteronomy:8:4 @ vestimentum tuum quo operiebaris nequaquam vetustate defecit et pes tuus non est subtritus en quadragesimus annus est

vul@Deuteronomy:8:5 @ ut recogites in corde tuo quia sicut erudit homo filium suum sic Dominus Deus tuus erudivit te

vul@Deuteronomy:8:6 @ ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis eius et timeas eum

vul@Deuteronomy:8:7 @ Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam terram rivorum aquarumque et fontium in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi

vul@Deuteronomy:8:8 @ terram frumenti hordei vinearum in qua ficus et mala granata et oliveta nascuntur terram olei ac mellis

vul@Deuteronomy:8:9 @ ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum omnium abundantia perfrueris cuius lapides ferrum sunt et de montibus eius aeris metalla fodiuntur

vul@Deuteronomy:8:10 @ ut cum comederis et satiatus fueris benedicas Domino Deo tuo pro terra optima quam dedit tibi

vul@Deuteronomy:8:11 @ observa et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui et neglegas mandata eius atque iudicia et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie

vul@Deuteronomy:8:12 @ ne postquam comederis et satiatus domos pulchras aedificaveris et habitaveris in eis

vul@Deuteronomy:8:13 @ habuerisque armenta et ovium greges argenti et auri cunctarumque rerum copiam

vul@Deuteronomy:8:14 @ elevetur cor tuum et non reminiscaris Domini Dei tui qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis

vul@Deuteronomy:8:15 @ et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili in qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas et nullae omnino aquae qui eduxit rivos de petra durissima

vul@Deuteronomy:8:16 @ et cibavit te manna in solitudine quod nescierunt patres tui et postquam adflixit ac probavit ad extremum misertus est tui

vul@Deuteronomy:8:17 @ ne diceres in corde tuo fortitudo mea et robur manus meae haec mihi omnia praestiterunt

vul@Deuteronomy:8:18 @ sed recorderis Domini Dei tui quod ipse tibi vires praebuerit ut impleret pactum suum super quo iuravit patribus tuis sicut praesens indicat dies

vul@Deuteronomy:8:19 @ sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris alienos deos coluerisque illos et adoraveris ecce nunc praedico tibi quod omnino dispereas

vul@Deuteronomy:8:20 @ sicut gentes quas delevit Dominus in introitu tuo ita et vos peribitis si inoboedientes fueritis voci Domini Dei vestri

vul@Deuteronomy:9:1 @ audi Israhel tu transgredieris hodie Iordanem ut possideas nationes maximas et fortiores te civitates ingentes et ad caelum usque muratas

vul@Deuteronomy:9:2 @ populum magnum atque sublimem filios Enacim quos ipse vidisti et audisti quibus nullus potest ex adverso resistere

vul@Deuteronomy:9:3 @ scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te ignis devorans atque consumens qui conterat eos et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter sicut locutus est tibi

vul@Deuteronomy:9:4 @ ne dicas in corde tuo cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo propter iustitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem cum propter impietates suas istae deletae sint nationes

vul@Deuteronomy:9:5 @ neque enim propter iustitias tuas et aequitatem cordis tui ingredieris ut possideas terras eorum sed quia illae egerunt impie te introeunte deletae sunt et ut conpleret verbum suum Dominus quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis Abraham Isaac et Iacob

vul@Deuteronomy:9:6 @ scito igitur quod non propter iustitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem cum durissimae cervicis sis populus

vul@Deuteronomy:9:7 @ memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine ex eo die quo es egressus ex Aegypto usque ad locum istum semper adversum Dominum contendisti

vul@Deuteronomy:9:8 @ nam et in Horeb provocasti eum et iratus delere te voluit

vul@Deuteronomy:9:9 @ quando ascendi in montem ut acciperem tabulas lapideas tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et aquam non bibens

vul@Deuteronomy:9:10 @ deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei et continentes omnia verba quae vobis in monte locutus est de medio ignis quando contio populi congregata est

vul@Deuteronomy:9:11 @ cumque transissent quadraginta dies et totidem noctes dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas tabulas foederis

vul@Deuteronomy:9:12 @ dixitque mihi surge et descende hinc cito quia populus tuus quos eduxisti de Aegypto deseruerunt velociter viam quam demonstrasti eis feceruntque sibi conflatile

vul@Deuteronomy:9:13 @ rursumque ait Dominus ad me cerno quod populus iste durae cervicis sit

vul@Deuteronomy:9:14 @ dimitte me ut conteram eum et deleam nomen eius sub caelo et constituam te super gentem quae hac maior et fortior sit

vul@Deuteronomy:9:15 @ cumque de monte ardente descenderem et duas tabulas foederis utraque tenerem manu

vul@Deuteronomy:9:16 @ vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro et fecisse vobis vitulum conflatilem ac deseruisse velociter viam eius quam vobis ostenderat

vul@Deuteronomy:9:17 @ proieci tabulas de manibus meis confregique eas in conspectu vestro

vul@Deuteronomy:9:18 @ et procidi ante Dominum sicut prius quadraginta diebus et noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra quae gessistis contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis

vul@Deuteronomy:9:19 @ timui enim indignationem et iram illius qua adversum vos concitatus delere vos voluit et exaudivit me Dominus etiam hac vice

vul@Deuteronomy:9:20 @ adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum conterere et pro illo similiter deprecatus sum

vul@Deuteronomy:9:21 @ peccatum autem vestrum quod feceratis id est vitulum arripiens igne conbusi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens proieci in torrentem qui de monte descendit

vul@Deuteronomy:9:22 @ in Incendio quoque et in Temptatione et in sepulchris Concupiscentiae provocastis Dominum

vul@Deuteronomy:9:23 @ et quando misit vos de Cadesbarne dicens ascendite et possidete terram quam dedi vobis et contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem eius audire voluistis

vul@Deuteronomy:9:24 @ sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos coepi

vul@Deuteronomy:9:25 @ et iacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus quibus eum suppliciter deprecabar ne deleret vos ut fuerat comminatus

vul@Deuteronomy:9:26 @ et orans dixi Domine Deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Aegypto in manu forti

vul@Deuteronomy:9:27 @ recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Iacob ne aspicias duritiam populi huius et impietatem atque peccatum

vul@Deuteronomy:9:28 @ ne forte dicant habitatores terrae de qua eduxisti nos non poterat Dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos idcirco eduxit ut interficeret eos in solitudine

vul@Deuteronomy:9:29 @ qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento

vul@Deuteronomy:10:1 @ in tempore illo dixit Dominus ad me dola tibi duas tabulas lapideas sicut priores fuerunt et ascende ad me in montem faciesque arcam ligneam

vul@Deuteronomy:10:2 @ et scribam in tabulis verba quae fuerunt in his quas ante confregisti ponesque eas in arca

vul@Deuteronomy:10:3 @ feci igitur arcam de lignis setthim cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum ascendi in montem habens eas in manibus

vul@Deuteronomy:10:4 @ scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat verba decem quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihi

vul@Deuteronomy:10:5 @ reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam quam feceram quae hucusque ibi sunt sicut mihi praecepit Dominus

vul@Deuteronomy:10:6 @ filii autem Israhel castra moverunt ex Beroth filiorum Iacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius eius Eleazar

vul@Deuteronomy:10:7 @ inde venerunt in Gadgad de quo loco profecti castrametati sunt in Ietabatha in terra aquarum atque torrentium

vul@Deuteronomy:10:8 @ eo tempore separavit tribum Levi ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem

vul@Deuteronomy:10:9 @ quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio eius est sicut promisit ei Dominus Deus tuus

vul@Deuteronomy:10:10 @ ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit

vul@Deuteronomy:10:11 @ dixitque mihi vade et praecede populum ut ingrediatur et possideat terram quam iuravi patribus eorum ut traderem eis

vul@Deuteronomy:10:12 @ et nunc Israhel quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua

vul@Deuteronomy:10:13 @ custodiasque mandata Domini et caerimonias eius quas ego hodie praecipio ut bene sit tibi

vul@Deuteronomy:10:14 @ en Domini Dei tui caelum est et caelum caeli terra et omnia quae in ea sunt

vul@Deuteronomy:10:15 @ et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis gentibus sicut hodie conprobatur

vul@Deuteronomy:10:16 @ circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram ne induretis amplius

vul@Deuteronomy:10:17 @ quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec munera

vul@Deuteronomy:10:18 @ facit iudicium pupillo et viduae amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum

vul@Deuteronomy:10:19 @ et vos ergo amate peregrinos quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti

vul@Deuteronomy:10:20 @ Dominum Deum tuum timebis et ei servies ipsi adherebis iurabisque in nomine illius

vul@Deuteronomy:10:21 @ ipse est laus tua et Deus tuus qui fecit tibi haec magnalia et terribilia quae viderunt oculi tui

vul@Deuteronomy:10:22 @ in septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli

vul@Deuteronomy:11:1 @ ama itaque Dominum Deum tuum et observa praecepta eius et caerimonias iudicia atque mandata omni tempore

vul@Deuteronomy:11:2 @ cognoscite hodie quae ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia eius et robustam manum extentumque brachium

vul@Deuteronomy:11:3 @ signa et opera quae fecit in medio Aegypti Pharaoni regi et universae terrae eius

vul@Deuteronomy:11:4 @ omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus quomodo operuerint eos aquae Rubri maris cum vos persequerentur et deleverit eos Dominus usque in praesentem diem

vul@Deuteronomy:11:5 @ vobisque quae fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum

vul@Deuteronomy:11:6 @ et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant in medio Israhelis

vul@Deuteronomy:11:7 @ oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna quae fecit

vul@Deuteronomy:11:8 @ ut custodiatis universa mandata illius quae ego hodie praecipio vobis et possitis introire et possidere terram ad quam ingredimini

vul@Deuteronomy:11:9 @ multoque in ea vivatis tempore quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum lacte et melle manantem

vul@Deuteronomy:11:10 @ terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut terra Aegypti de qua existi ubi iacto semine in hortorum morem aquae ducuntur inriguae

vul@Deuteronomy:11:11 @ sed montuosa est et campestris de caelo expectans pluvias

vul@Deuteronomy:11:12 @ quam Dominus Deus tuus semper invisit et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius

vul@Deuteronomy:11:13 @ si ergo oboedieritis mandatis meis quae hodie praecipio vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestra

vul@Deuteronomy:11:14 @ dabo pluviam terrae vestrae temporivam et serotinam ut colligatis frumentum et vinum et oleum

vul@Deuteronomy:11:15 @ faenum ex agris ad pascenda iumenta et ut ipsi comedatis ac saturemini

vul@Deuteronomy:11:16 @ cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos

vul@Deuteronomy:11:17 @ iratusque Dominus claudat caelum et pluviae non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis

vul@Deuteronomy:11:18 @ ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter vestros oculos conlocate

vul@Deuteronomy:11:19 @ docete filios vestros ut illa meditentur quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris

vul@Deuteronomy:11:20 @ scribes ea super postes et ianuas domus tuae

vul@Deuteronomy:11:21 @ ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret eis quamdiu caelum inminet terrae

vul@Deuteronomy:11:22 @ si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius adherentes ei

vul@Deuteronomy:11:23 @ disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas quae maiores et fortiores vobis sunt

vul@Deuteronomy:11:24 @ omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit a deserto et Libano a flumine magno Eufraten usque ad mare occidentale erunt termini vestri

vul@Deuteronomy:11:25 @ nullus stabit contra vos terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis sicut locutus est vobis

vul@Deuteronomy:11:26 @ en propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem

vul@Deuteronomy:11:27 @ benedictionem si oboedieritis mandatis Domini Dei vestri quae ego praecipio vobis

vul@Deuteronomy:11:28 @ maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis

vul@Deuteronomy:11:29 @ cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim maledictionem super montem Hebal

vul@Deuteronomy:11:30 @ qui sunt trans Iordanem post viam quae vergit ad solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam quae est iuxta vallem tendentem et intrantem procul

vul@Deuteronomy:11:31 @ vos enim transibitis Iordanem ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis et habeatis ac possideatis illam

vul@Deuteronomy:11:32 @ videte ergo ut impleatis caerimonias atque iudicia quae ego hodie ponam in conspectu vestro

vul@Deuteronomy:12:1 @ haec sunt praecepta atque iudicia quae facere debetis in terra quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi ut possideas eam cunctis diebus quibus super humum gradieris

vul@Deuteronomy:12:2 @ subvertite omnia loca in quibus coluerunt gentes quas possessuri estis deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum

vul@Deuteronomy:12:3 @ dissipate aras earum et confringite statuas lucos igne conburite et idola comminuite disperdite nomina eorum de locis illis

vul@Deuteronomy:12:4 @ non facietis ita Domino Deo vestro

vul@Deuteronomy:12:5 @ sed ad locum quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo venietis

vul@Deuteronomy:12:6 @ et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras decimas et primitias manuum vestrarum et vota atque donaria primogenita boum et ovium

vul@Deuteronomy:12:7 @ et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac laetabimini in cunctis ad quae miseritis manum vos et domus vestrae in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester

vul@Deuteronomy:12:8 @ non facietis ibi quae nos hic facimus hodie singuli quod sibi rectum videtur

vul@Deuteronomy:12:9 @ neque enim usque in praesens tempus venistis ad requiem et possessionem quam Dominus Deus daturus est vobis

vul@Deuteronomy:12:10 @ transibitis Iordanem et habitabitis in terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum et absque ullo timore habitetis

vul@Deuteronomy:12:11 @ in loco quem elegerit Dominus Deus vester ut sit nomen eius in eo illuc omnia quae praecipio conferetis holocausta et hostias ac decimas et primitias manuum vestrarum et quicquid praecipuum est in muneribus quae vovistis Domino

vul@Deuteronomy:12:12 @ ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos filii ac filiae vestrae famuli et famulae atque Levites qui in vestris urbibus commorantur neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos

vul@Deuteronomy:12:13 @ cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris

vul@Deuteronomy:12:14 @ sed in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum offeres hostias et facies quaecumque praecipio tibi

vul@Deuteronomy:12:15 @ sin autem comedere volueris et te esus carnium delectarit occide et comede iuxta benedictionem Domini Dei tui quam dedit tibi in urbibus tuis sive inmundum fuerit hoc est maculatum et debile sive mundum hoc est integrum et sine macula quod offerri licet sicut capream et cervum comedes

vul@Deuteronomy:12:16 @ absque esu dumtaxat sanguinis quod super terram quasi aquam effundes

vul@Deuteronomy:12:17 @ non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti et vini et olei tui primogenita armentorum et pecorum et omnia quae voveris et sponte offerre volueris et primitias manuum tuarum

vul@Deuteronomy:12:18 @ sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco quem elegerit Dominus Deus tuus tu et filius tuus ac filia servus et famula atque Levites qui manet in urbibus tuis et laetaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quae extenderis manum tuam

vul@Deuteronomy:12:19 @ cave ne derelinquas Leviten omni tempore quo versaris in terra

vul@Deuteronomy:12:20 @ quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut locutus est tibi et volueris vesci carnibus quas desiderat anima tua

vul@Deuteronomy:12:21 @ locus autem quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen eius ibi si procul fuerit occides de armentis et pecoribus quae habueris sicut praecepi tibi et comedes in oppidis tuis ut tibi placet

vul@Deuteronomy:12:22 @ sicut comeditur caprea et cervus ita vesceris eis et mundus et inmundus in commune vescentur

vul@Deuteronomy:12:23 @ hoc solum cave ne sanguinem comedas sanguis enim eorum pro anima est et idcirco non debes animam comedere cum carnibus

vul@Deuteronomy:12:24 @ sed super terram fundes quasi aquam

vul@Deuteronomy:12:25 @ ut sit tibi bene et filiis tuis post te cum feceris quod placet in conspectu Domini

vul@Deuteronomy:12:26 @ quae autem sanctificaveris et voveris Domino tolles et venies ad locum quem elegerit Dominus

vul@Deuteronomy:12:27 @ et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui sanguinem hostiarum fundes in altari carnibus autem ipse vesceris

vul@Deuteronomy:12:28 @ observa et audi omnia quae ego praecipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui

vul@Deuteronomy:12:29 @ quando disperderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes ad quas ingredieris possidendas et possederis eas atque habitaveris in terra earum

vul@Deuteronomy:12:30 @ cave ne imiteris eas postquam te fuerint introeunte subversae et requiras caerimonias earum dicens sicut coluerunt gentes istae deos suos ita et ego colam

vul@Deuteronomy:12:31 @ non facies similiter Domino Deo tuo omnes enim abominationes quas aversatur Dominus fecerunt diis suis offerentes filios et filias et conburentes igne

vul@Deuteronomy:12:32 @ quod praecipio tibi hoc tantum facito Domino nec addas quicquam nec minuas

vul@Deuteronomy:13:1 @ si surrexerit in medio tui prophetes aut qui somnium vidisse se dicat et praedixerit signum atque portentum

vul@Deuteronomy:13:2 @ et evenerit quod locutus est et dixerit tibi eamus et sequamur deos alienos quos ignoras et serviamus eis

vul@Deuteronomy:13:3 @ non audies verba prophetae illius aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra

vul@Deuteronomy:13:4 @ Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete mandata illius custodite et audite vocem eius ipsi servietis et ipsi adherebitis

vul@Deuteronomy:13:5 @ propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit de domo servitutis ut errare te faceret de via quam tibi praecepit Dominus Deus tuus et auferes malum de medio tui

vul@Deuteronomy:13:6 @ si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae aut filius tuus vel filia sive uxor quae est in sinu tuo aut amicus quem diligis ut animam tuam clam dicens eamus et serviamus diis alienis quos ignoras tu et patres tui

vul@Deuteronomy:13:7 @ cunctarum in circuitu gentium quae iuxta vel procul sunt ab initio usque ad finem terrae

vul@Deuteronomy:13:8 @ non adquiescas ei nec audias neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum

vul@Deuteronomy:13:9 @ sed statim interficies sit primum manus tua super eum et post te omnis populus mittat manum

vul@Deuteronomy:13:10 @ lapidibus obrutus necabitur quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis

vul@Deuteronomy:13:11 @ ut omnis Israhel audiens timeat et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile

vul@Deuteronomy:13:12 @ si audieris in una urbium tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum dicentes aliquos

vul@Deuteronomy:13:13 @ egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis tuae atque dixerunt eamus et serviamus diis alienis quos ignoratis

vul@Deuteronomy:13:14 @ quaere sollicite et diligenter rei veritate perspecta si inveneris certum esse quod dicitur et abominationem hanc opere perpetratam

vul@Deuteronomy:13:15 @ statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii et delebis eam omniaque quae in illa sunt usque ad pecora

vul@Deuteronomy:13:16 @ quicquid etiam supellectilis fuerit congregabis in medium platearum eius et cum ipsa civitate succendes ita ut universa consumas Domino Deo tuo et sit tumulus sempiternus non aedificabitur amplius

vul@Deuteronomy:13:17 @ et non adherebit de illo anathemate quicquam in manu tua ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te sicut iuravit patribus tuis

vul@Deuteronomy:13:18 @ quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia praecepta eius quae ego praecipio tibi hodie ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui

vul@Deuteronomy:14:1 @ filii estote Domini Dei vestri non vos incidetis nec facietis calvitium super mortuo

vul@Deuteronomy:14:2 @ quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quae sunt super terram

vul@Deuteronomy:14:3 @ ne comedatis quae inmunda sunt

vul@Deuteronomy:14:4 @ hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem et capram

vul@Deuteronomy:14:5 @ cervum capream bubalum tragelaphum pygargon orygem camelopardalum

vul@Deuteronomy:14:6 @ omne animal quod in duas partes ungulam findit et ruminat comedetis

vul@Deuteronomy:14:7 @ de his autem quae ruminant et ungulam non findunt haec comedere non debetis camelum leporem choerogyllium quia ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis

vul@Deuteronomy:14:8 @ sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda erit carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis

vul@Deuteronomy:14:9 @ haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis quae habent pinnulas et squamas comedite

vul@Deuteronomy:14:10 @ quae absque pinnulis et squamis sunt ne comedatis quia inmunda sunt

vul@Deuteronomy:14:11 @ omnes aves mundas comedite

vul@Deuteronomy:14:12 @ inmundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem et alietum

vul@Deuteronomy:14:13 @ ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum

vul@Deuteronomy:14:14 @ et omne corvini generis

vul@Deuteronomy:14:15 @ strutionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum

vul@Deuteronomy:14:16 @ herodium et cycnum et ibin

vul@Deuteronomy:14:17 @ ac mergulum porphirionem et nycticoracem

vul@Deuteronomy:14:18 @ onocrotalum et charadrium singula in genere suo upupam quoque et vespertilionem

vul@Deuteronomy:14:19 @ et omne quod reptat et pinnulas habet inmundum erit nec comedetur

vul@Deuteronomy:14:20 @ omne quod mundum est comedite

vul@Deuteronomy:14:21 @ quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suae

vul@Deuteronomy:14:22 @ decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quae nascuntur in terra per annos singulos

vul@Deuteronomy:14:23 @ et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore

vul@Deuteronomy:14:24 @ cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum haec cuncta portare

vul@Deuteronomy:14:25 @ vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus

vul@Deuteronomy:14:26 @ et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua

vul@Deuteronomy:14:27 @ et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua

vul@Deuteronomy:14:28 @ anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore et repones intra ianuas tuas

vul@Deuteronomy:14:29 @ venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris

vul@Deuteronomy:15:1 @ septimo anno facies remissionem

vul@Deuteronomy:15:2 @ quae hoc ordine celebrabitur cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo repetere non poterit quia annus remissionis est Domini

vul@Deuteronomy:15:3 @ a peregrino et advena exiges civem et propinquum repetendi non habes potestatem

vul@Deuteronomy:15:4 @ et omnino indigens et mendicus non erit inter vos ut benedicat tibi Dominus in terra quam traditurus est tibi in possessionem

vul@Deuteronomy:15:5 @ si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universa quae iussit et quae ego hodie praecipio tibi benedicet tibi ut pollicitus est

vul@Deuteronomy:15:6 @ fenerabis gentibus multis et ipse a nullo accipies mutuum dominaberis nationibus plurimis et tui nemo dominabitur

vul@Deuteronomy:15:7 @ si unus de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tuae in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ad paupertatem venerit non obdurabis cor tuum nec contrahes manum

vul@Deuteronomy:15:8 @ sed aperies eam pauperi et dabis mutuum quod eum indigere perspexeris

vul@Deuteronomy:15:9 @ cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo adpropinquat septimus annus remissionis et avertas oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum

vul@Deuteronomy:15:10 @ sed dabis ei nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore et in cunctis ad quae manum miseris

vul@Deuteronomy:15:11 @ non deerunt pauperes in terra habitationis tuae idcirco ego praecipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi qui tecum versatur in terra

vul@Deuteronomy:15:12 @ cum tibi venditus fuerit frater tuus hebraeus aut hebraea et sex annis servierit tibi in septimo anno dimittes eum liberum

vul@Deuteronomy:15:13 @ et quem libertate donaveris nequaquam vacuum abire patieris

vul@Deuteronomy:15:14 @ sed dabis viaticum de gregibus et de area et torculari tuo quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi

vul@Deuteronomy:15:15 @ memento quod et ipse servieris in terra Aegypti et liberaverit te Dominus Deus tuus et idcirco ego nunc praecipiam tibi

vul@Deuteronomy:15:16 @ sin autem dixerit nolo egredi eo quod diligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse sentiat

vul@Deuteronomy:15:17 @ adsumes subulam et perforabis aurem eius in ianua domus tuae et serviet tibi usque in aeternum ancillae quoque similiter facies

vul@Deuteronomy:15:18 @ non avertes ab eis oculos tuos quando dimiseris eos liberos quoniam iuxta mercedem mercennarii per sex annos servivit tibi ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quae agis

vul@Deuteronomy:15:19 @ de primogenitis quae nascuntur in armentis et ovibus tuis quicquid sexus est masculini sanctificabis Domino Deo tuo non operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita ovium

vul@Deuteronomy:15:20 @ in conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus tu et domus tua

vul@Deuteronomy:15:21 @ sin autem habuerit maculam et vel claudum fuerit vel caecum aut in aliqua parte deforme vel debile non immolabitur Domino Deo tuo

vul@Deuteronomy:15:22 @ sed intra portas urbis tuae comedes illud tam mundus quam inmundus similiter vescentur eis quasi caprea et cervo

vul@Deuteronomy:15:23 @ hoc solum observabis ut sanguinem eorum non comedas sed effundas in terram quasi aquam

vul@Deuteronomy:16:1 @ observa mensem novarum frugum et verni primum temporis ut facias phase Domino Deo tuo quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte

vul@Deuteronomy:16:2 @ immolabisque phase Domino Deo tuo de ovibus et de bubus in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi

vul@Deuteronomy:16:3 @ non comedes in eo panem fermentatum septem diebus comedes absque fermento adflictionis panem quoniam in pavore egressus es de Aegypto ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto omnibus diebus vitae tuae

vul@Deuteronomy:16:4 @ non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus et non manebit de carnibus eius quod immolatum est vesperi in die primo mane

vul@Deuteronomy:16:5 @ non poteris immolare phase in qualibet urbium tuarum quas Dominus Deus tuus daturus est tibi

vul@Deuteronomy:16:6 @ sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi immolabis phase vesperi ad solis occasum quando egressus es de Aegypto

vul@Deuteronomy:16:7 @ et coques et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus maneque consurgens vades in tabernacula tua

vul@Deuteronomy:16:8 @ sex diebus comedes azyma et in die septimo quia collecta est Domini Dei tui non facies opus

vul@Deuteronomy:16:9 @ septem ebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris

vul@Deuteronomy:16:10 @ et celebrabis diem festum ebdomadarum Domino Deo tuo oblationem spontaneam manus tuae quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui

vul@Deuteronomy:16:11 @ et epulaberis coram Domino Deo tuo tu et filius tuus et filia tua et servus tuus et ancilla et Levites qui est intra portas tuas et advena ac pupillus et vidua qui morantur vobiscum in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi

vul@Deuteronomy:16:12 @ et recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto custodiesque ac facies quae praecepta sunt

vul@Deuteronomy:16:13 @ sollemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies quando collegeris de area et torculari fruges tuas

vul@Deuteronomy:16:14 @ et epulaberis in festivitate tua tu et filius tuus et filia et servus tuus et ancilla Levites quoque et advena et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt

vul@Deuteronomy:16:15 @ septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum erisque in laetitia

vul@Deuteronomy:16:16 @ tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum non apparebit ante Dominum vacuus

vul@Deuteronomy:16:17 @ sed offeret unusquisque secundum quod habuerit iuxta benedictionem Domini Dei sui quam dederit ei

vul@Deuteronomy:16:18 @ iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas ut iudicent populum iusto iudicio

vul@Deuteronomy:16:19 @ nec in alteram partem declinent non accipies personam nec munera quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba iustorum

vul@Deuteronomy:16:20 @ iuste quod iustum est persequeris ut vivas et possideas terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi

vul@Deuteronomy:16:21 @ non plantabis lucum et omnem arborem iuxta altare Domini Dei tui

vul@Deuteronomy:16:22 @ nec facies tibi atque constitues statuam quae odit Dominus Deus tuus

vul@Deuteronomy:17:1 @ non immolabis Domino Deo tuo bovem et ovem in quo est macula aut quippiam vitii quia abominatio est Domini Dei tui

vul@Deuteronomy:17:2 @ cum repperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur pactum illius

vul@Deuteronomy:17:3 @ ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos solem et lunam et omnem militiam caeli quae non praecepi

vul@Deuteronomy:17:4 @ et hoc tibi fuerit nuntiatum audiensque inquisieris diligenter et verum esse reppereris et abominatio facta est in Israhel

vul@Deuteronomy:17:5 @ educes virum ac mulierem qui rem sceleratissimam perpetrarunt ad portas civitatis tuae et lapidibus obruentur

vul@Deuteronomy:17:6 @ in ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur nemo occidatur uno contra se dicente testimonium

vul@Deuteronomy:17:7 @ manus testium prima interficiet eum et manus reliqui populi extrema mittetur ut auferas malum de medio tui

vul@Deuteronomy:17:8 @ si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non lepram et iudicum intra portas tuas videris verba variari surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus

vul@Deuteronomy:17:9 @ veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad iudicem qui fuerit illo tempore quaeresque ab eis qui indicabunt tibi iudicii veritatem

vul@Deuteronomy:17:10 @ et facies quodcumque dixerint qui praesunt loco quem elegerit Dominus et docuerint te

vul@Deuteronomy:17:11 @ iuxta legem eius sequeris sententiam eorum nec declinabis ad dextram vel ad sinistram

vul@Deuteronomy:17:12 @ qui autem superbierit nolens oboedire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo et decreto iudicis morietur homo ille et auferes malum de Israhel

vul@Deuteronomy:17:13 @ cunctusque populus audiens timebit ut nullus deinceps intumescat superbia

vul@Deuteronomy:17:14 @ cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes

vul@Deuteronomy:17:15 @ eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum non poteris alterius gentis hominem regem facere qui non sit frater tuus

vul@Deuteronomy:17:16 @ cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Aegyptum equitatus numero sublevatus praesertim cum Dominus praeceperit vobis ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini

vul@Deuteronomy:17:17 @ non habebit uxores plurimas quae inliciant animum eius neque argenti et auri inmensa pondera

vul@Deuteronomy:17:18 @ postquam autem sederit in solio regni sui describet sibi deuteronomium legis huius in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus leviticae tribus

vul@Deuteronomy:17:19 @ et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitae suae ut discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et caerimonias eius quae lege praecepta sunt

vul@Deuteronomy:17:20 @ nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos neque declinet in partem dextram vel sinistram ut longo tempore regnet ipse et filii eius super Israhel

vul@Deuteronomy:18:1 @ non habebunt sacerdotes et Levitae et omnes qui de eadem tribu sunt partem et hereditatem cum reliquo Israhel quia sacrificia Domini et oblationes eius comedent

vul@Deuteronomy:18:2 @ et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum Dominus enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est illis

vul@Deuteronomy:18:3 @ hoc erit iudicium sacerdotum a populo et ab his qui offerunt victimas sive bovem sive ovem immolaverint dabunt sacerdoti armum ac ventriculum

vul@Deuteronomy:18:4 @ primitias frumenti vini et olei et lanarum partem ex ovium tonsione

vul@Deuteronomy:18:5 @ ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis ut stet et ministret nomini Domini ipse et filii eius in sempiternum

vul@Deuteronomy:18:6 @ si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israhel in qua habitat et voluerit venire desiderans locum quem elegerit Dominus

vul@Deuteronomy:18:7 @ ministrabit in nomine Dei sui sicut omnes fratres eius Levitae qui stabunt eo tempore coram Domino

vul@Deuteronomy:18:8 @ partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri excepto eo quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur

vul@Deuteronomy:18:9 @ quando ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi cave ne imitari velis abominationes illarum gentium

vul@Deuteronomy:18:10 @ nec inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem aut qui ariolos sciscitetur et observet somnia atque auguria ne sit maleficus

vul@Deuteronomy:18:11 @ ne incantator ne pythones consulat ne divinos et quaerat a mortuis veritatem

vul@Deuteronomy:18:12 @ omnia enim haec abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo

vul@Deuteronomy:18:13 @ perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo

vul@Deuteronomy:18:14 @ gentes istae quarum possidebis terram augures et divinos audiunt tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es

vul@Deuteronomy:18:15 @ prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies

vul@Deuteronomy:18:16 @ ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando contio congregata est atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriar

vul@Deuteronomy:18:17 @ et ait Dominus mihi bene omnia sunt locuti

vul@Deuteronomy:18:18 @ prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi

vul@Deuteronomy:18:19 @ qui autem verba eius quae loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam

vul@Deuteronomy:18:20 @ propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo quae ego non praecepi illi ut diceret aut ex nomine alienorum deorum interficietur

vul@Deuteronomy:18:21 @ quod si tacita cogitatione responderis quomodo possum intellegere verbum quod non est locutus Dominus

vul@Deuteronomy:18:22 @ hoc habebis signum quod in nomine Domini propheta ille praedixerit et non evenerit hoc Dominus non locutus est sed per tumorem animi sui propheta confinxit et idcirco non timebis eum

vul@Deuteronomy:19:1 @ cum disperderit Dominus Deus tuus gentes quarum tibi traditurus est terram et possederis eam habitaverisque in urbibus eius et in aedibus

vul@Deuteronomy:19:2 @ tres civitates separabis tibi in medio terrae quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem

vul@Deuteronomy:19:3 @ sternens diligenter viam et in tres aequaliter partes totam terrae tuae provinciam divides ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est quo possit evadere

vul@Deuteronomy:19:4 @ haec erit lex homicidae fugientis cuius vita servanda est qui percusserit proximum suum nesciens et qui heri et nudius tertius nullum contra eum habuisse odium conprobatur

vul@Deuteronomy:19:5 @ sed abisse simpliciter cum eo in silvam ad ligna caedenda et in succisione lignorum securis fugerit manu ferrumque lapsum de manubrio amicum eius percusserit et occiderit hic ad unam supradictarum urbium confugiet et vivet

vul@Deuteronomy:19:6 @ ne forsitan proximus eius cuius effusus est sanguis dolore stimulatus persequatur et adprehendat eum si longior via fuerit et percutiat animam eius qui non est reus mortis quia nullum contra eum qui occisus est odium prius habuisse monstratur

vul@Deuteronomy:19:7 @ idcirco praecipio tibi ut tres civitates aequalis inter se spatii dividas

vul@Deuteronomy:19:8 @ cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut iuravit patribus tuis et dederit tibi cunctam terram quam eis pollicitus est

vul@Deuteronomy:19:9 @ si tamen custodieris mandata eius et feceris quae hodie praecipio tibi ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius omni tempore addes tibi tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum duplicabis

vul@Deuteronomy:19:10 @ ut non effundatur sanguis innoxius in medio terrae quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam nec sis sanguinis reus

vul@Deuteronomy:19:11 @ si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit vitae eius surgensque percusserit illum et mortuus fuerit fugeritque ad unam de supradictis urbibus

vul@Deuteronomy:19:12 @ mittent seniores civitatis illius et arripient eum de loco effugii tradentque in manu proximi cuius sanguis effusus est et morietur

vul@Deuteronomy:19:13 @ nec misereberis eius et auferes innoxium sanguinem de Israhel ut bene sit tibi

vul@Deuteronomy:19:14 @ non adsumes et transferes terminos proximi tui quos fixerunt priores in possessione tua quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam

vul@Deuteronomy:19:15 @ non stabit testis unus contra aliquem quicquid illud peccati et facinoris fuerit sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum

vul@Deuteronomy:19:16 @ si steterit testis mendax contra hominem accusans eum praevaricationis

vul@Deuteronomy:19:17 @ stabunt ambo quorum causa est ante Dominum in conspectu sacerdotum et iudicum qui fuerint in diebus illis

vul@Deuteronomy:19:18 @ cumque diligentissime perscrutantes invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium

vul@Deuteronomy:19:19 @ reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit et auferes malum de medio tui

vul@Deuteronomy:19:20 @ ut audientes ceteri timorem habeant et nequaquam talia audeant facere

vul@Deuteronomy:19:21 @ non misereberis eius sed animam pro anima oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede exiges

vul@Deuteronomy:20:1 @ si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris equitatum et currus et maiorem quam tu habes adversarii exercitus multitudinem non timebis eos quia Dominus Deus tuus tecum est qui eduxit te de terra Aegypti

vul@Deuteronomy:20:2 @ adpropinquante autem iam proelio stabit sacerdos ante aciem et sic loquetur ad populum

vul@Deuteronomy:20:3 @ audi Israhel vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis non pertimescat cor vestrum nolite metuere nolite cedere nec formidetis eos

vul@Deuteronomy:20:4 @ quia Dominus Deus vester in medio vestri est et pro vobis contra adversarios dimicabit ut eruat vos de periculo

vul@Deuteronomy:20:5 @ duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt quis est homo qui aedificavit domum novam et non dedicavit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius dedicet illam

vul@Deuteronomy:20:6 @ quis est homo qui plantavit vineam et necdum eam fecit esse communem et de qua vesci omnibus liceat vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo eius fungatur officio

vul@Deuteronomy:20:7 @ quis est homo qui despondit uxorem et non accepit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo accipiat eam

vul@Deuteronomy:20:8 @ his dictis addent reliqua et loquentur ad populum quis est homo formidolosus et corde pavido vadat et revertatur in domum suam ne pavere faciat corda fratrum suorum sicut ipse timore perterritus est

vul@Deuteronomy:20:9 @ cumque siluerint exercitus duces et finem loquendi fecerint unusquisque suos ad bellandum cuneos praeparabit

vul@Deuteronomy:20:10 @ si quando accesseris ad expugnandam civitatem offeres ei primum pacem

vul@Deuteronomy:20:11 @ si receperit et aperuerit tibi portas cunctus populus qui in ea est salvabitur et serviet tibi sub tributo

vul@Deuteronomy:20:12 @ sin autem foedus inire noluerint et receperint contra te bellum obpugnabis eam

vul@Deuteronomy:20:13 @ cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua percuties omne quod in ea generis masculini est in ore gladii

vul@Deuteronomy:20:14 @ absque mulieribus et infantibus iumentis et ceteris quae in civitate sunt omnem praedam exercitui divides et comedes de spoliis hostium tuorum quae Dominus Deus tuus dederit tibi

vul@Deuteronomy:20:15 @ sic facies cunctis civitatibus quae a te procul valde sunt et non sunt de his urbibus quas in possessionem accepturus es

vul@Deuteronomy:20:16 @ de his autem civitatibus quae dabuntur tibi nullum omnino permittes vivere

vul@Deuteronomy:20:17 @ sed interficies in ore gladii Hettheum videlicet et Amorreum et Chananeum Ferezeum et Eveum et Iebuseum sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus

vul@Deuteronomy:20:18 @ ne forte doceant vos facere cunctas abominationes quas ipsi operati sunt diis suis et peccetis in Dominum Deum vestrum

vul@Deuteronomy:20:19 @ quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis ut expugnes eam non succides arbores de quibus vesci potest nec securibus per circuitum debes vastare regionem quoniam lignum est et non homo nec potest bellantium contra te augere numerum

vul@Deuteronomy:20:20 @ si qua autem ligna non sunt pomifera sed agrestia et in ceteros apta usus succide et extrue machinas donec capias civitatem quae contra te dimicat

vul@Deuteronomy:21:1 @ quando inventum fuerit in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi hominis cadaver occisi et ignoratur caedis reus

vul@Deuteronomy:21:2 @ egredientur maiores natu et iudices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum

vul@Deuteronomy:21:3 @ et quam viciniorem ceteris esse perspexerint seniores civitatis eius tollent vitulam de armento quae non traxit iugum nec terram scidit vomere

vul@Deuteronomy:21:4 @ et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam quae numquam arata est nec sementem recepit et caedent in ea cervices vitulae

vul@Deuteronomy:21:5 @ accedentque sacerdotes filii Levi quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei et benedicant in nomine eius et ad verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel inmundum est iudicetur

vul@Deuteronomy:21:6 @ et maiores natu civitatis illius ad interfectum lavabuntque manus suas super vitulam quae in valle percussa est

vul@Deuteronomy:21:7 @ et dicent manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem nec oculi viderunt

vul@Deuteronomy:21:8 @ propitius esto populo tuo Israhel quem redemisti Domine et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israhel et auferetur ab eis reatus sanguinis

vul@Deuteronomy:21:9 @ tu autem alienus eris ab innocentis cruore qui fusus est cum feceris quod praecepit Dominus

vul@Deuteronomy:21:10 @ si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque duxeris

vul@Deuteronomy:21:11 @ et videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem

vul@Deuteronomy:21:12 @ introduces in domum tuam quae radet caesariem et circumcidet ungues

vul@Deuteronomy:21:13 @ et deponet vestem in qua capta est sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense et postea intrabis ad eam dormiesque cum illa et erit uxor tua

vul@Deuteronomy:21:14 @ sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam quia humiliasti eam

vul@Deuteronomy:21:15 @ si habuerit homo uxores duas unam dilectam et alteram odiosam genuerintque ex eo liberos et fuerit filius odiosae primogenitus

vul@Deuteronomy:21:16 @ volueritque substantiam inter filios suos dividere non poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio odiosae

vul@Deuteronomy:21:17 @ sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia iste est enim principium liberorum eius et huic debentur primogenita

vul@Deuteronomy:21:18 @ si genuerit homo filium contumacem et protervum qui non audiat patris aut matris imperium et coercitus oboedire contempserit

vul@Deuteronomy:21:19 @ adprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius et ad portam iudicii

vul@Deuteronomy:21:20 @ dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax est monita nostra audire contemnit comesationibus vacat et luxuriae atque conviviis

vul@Deuteronomy:21:21 @ lapidibus eum obruet populus civitatis et morietur ut auferatis malum de medio vestri et universus Israhel audiens pertimescat

vul@Deuteronomy:21:22 @ quando peccaverit homo quod morte plectendum est et adiudicatus morti adpensus fuerit in patibulo

vul@Deuteronomy:21:23 @ non permanebit cadaver eius in ligno sed in eadem die sepelietur quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et nequaquam contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem

vul@Deuteronomy:22:1 @ non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et praeteribis sed reduces fratri tuo

vul@Deuteronomy:22:2 @ etiam si non est propinquus tuus frater nec nosti eum duces in domum tuam et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiat

vul@Deuteronomy:22:3 @ similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui quae perierit si inveneris eam ne neglegas quasi alienam

vul@Deuteronomy:22:4 @ si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via non despicies sed sublevabis cum eo

vul@Deuteronomy:22:5 @ non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit haec

vul@Deuteronomy:22:6 @ si ambulans per viam in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem non tenebis eam cum filiis

vul@Deuteronomy:22:7 @ sed abire patieris captos tenens filios ut bene sit tibi et longo vivas tempore

vul@Deuteronomy:22:8 @ cum aedificaveris domum novam facies murum tecti per circuitum ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus labente alio et in praeceps ruente

vul@Deuteronomy:22:9 @ non seres vineam tuam altero semine ne et sementis quam sevisti et quae nascuntur ex vinea pariter sanctificentur

vul@Deuteronomy:22:10 @ non arabis in bove simul et asino

vul@Deuteronomy:22:11 @ non indueris vestimento quod ex lana linoque contextum est

vul@Deuteronomy:22:12 @ funiculos in fimbriis facies per quattuor angulos pallii tui quo operieris

vul@Deuteronomy:22:13 @ si duxerit vir uxorem et postea eam odio habuerit

vul@Deuteronomy:22:14 @ quaesieritque occasiones quibus dimittat eam obiciens ei nomen pessimum et dixerit uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem

vul@Deuteronomy:22:15 @ tollent eam pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis qui in porta sunt

vul@Deuteronomy:22:16 @ et dicet pater filiam meam dedi huic uxorem quam quia odit

vul@Deuteronomy:22:17 @ inponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam virginem et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae expandent vestimentum coram senibus civitatis

vul@Deuteronomy:22:18 @ adprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt illum

vul@Deuteronomy:22:19 @ condemnantes insuper centum siclis argenti quos dabit patri puellae quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israhel habebitque eam uxorem et non poterit dimittere omni tempore vitae suae

vul@Deuteronomy:22:20 @ quod si verum est quod obicit et non est in puella inventa virginitas

vul@Deuteronomy:22:21 @ eicient eam extra fores domus patris sui et lapidibus obruent viri civitatis eius et morietur quoniam fecit nefas in Israhel ut fornicaretur in domo patris sui et auferes malum de medio tui

vul@Deuteronomy:22:22 @ si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id est adulter et adultera et auferes malum de Israhel

vul@Deuteronomy:22:23 @ si puellam virginem desponderit vir et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum illa

vul@Deuteronomy:22:24 @ educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tui

vul@Deuteronomy:22:25 @ sin autem in agro reppererit vir puellam quae desponsata est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solus

vul@Deuteronomy:22:26 @ puella nihil patietur nec est rea mortis quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum et occidit animam eius ita et puella perpessa est

vul@Deuteronomy:22:27 @ sola erat in agro clamavit et nullus adfuit qui liberaret eam

vul@Deuteronomy:22:28 @ si invenerit vir puellam virginem quae non habet sponsum et adprehendens concubuerit cum ea et res ad iudicium venerit

vul@Deuteronomy:22:29 @ dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem quia humiliavit illam non poterit dimittere cunctis diebus vitae suae

vul@Deuteronomy:22:30 @ non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operimentum eius

vul@Deuteronomy:23:1 @ non intrabit eunuchus adtritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam Domini

vul@Deuteronomy:23:2 @ non ingredietur mamzer hoc est de scorto natus in ecclesiam Domini usque ad decimam generationem

vul@Deuteronomy:23:3 @ Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum

vul@Deuteronomy:23:4 @ quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Aegypto et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriae ut malediceret tibi

vul@Deuteronomy:23:5 @ et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam eo quod diligeret te

vul@Deuteronomy:23:6 @ non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum

vul@Deuteronomy:23:7 @ non abominaberis Idumeum quia frater tuus est nec Aegyptium quia advena fuisti in terra eius

vul@Deuteronomy:23:8 @ qui nati fuerint ex eis tertia generatione intrabunt ecclesiam Domini

vul@Deuteronomy:23:9 @ quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam custodies te ab omni re mala

vul@Deuteronomy:23:10 @ si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio egredietur extra castra

vul@Deuteronomy:23:11 @ et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua et post solis occasum regredietur in castra

vul@Deuteronomy:23:12 @ habebis locum extra castra ad quem egrediaris ad requisita naturae

vul@Deuteronomy:23:13 @ gerens paxillum in balteo cumque sederis fodies per circuitum et egesta humo operies

vul@Deuteronomy:23:14 @ quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat foeditatis nec derelinquat te

vul@Deuteronomy:23:15 @ non trades servum domino suo qui ad te confugerit

vul@Deuteronomy:23:16 @ habitabit tecum in loco qui ei placuerit et in una urbium tuarum requiescet nec contristes eum

vul@Deuteronomy:23:17 @ non erit meretrix de filiabus Israhel neque scortator de filiis Israhel

vul@Deuteronomy:23:18 @ non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum

vul@Deuteronomy:23:19 @ non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec quamlibet aliam rem

vul@Deuteronomy:23:20 @ sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam

vul@Deuteronomy:23:21 @ cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in peccatum

vul@Deuteronomy:23:22 @ si nolueris polliceri absque peccato eris

vul@Deuteronomy:23:23 @ quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore tuo locutus es

vul@Deuteronomy:23:24 @ ingressus vineam proximi tui comede uvas quantum tibi placuerit foras autem ne efferas tecum

vul@Deuteronomy:23:25 @ si intraveris in segetem amici tui franges spicas et manu conteres falce autem non metes

vul@Deuteronomy:24:1 @ si acceperit homo uxorem et habuerit eam et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem scribet libellum repudii et dabit in manu illius et dimittet eam de domo sua

vul@Deuteronomy:24:2 @ cumque egressa alterum maritum duxerit

vul@Deuteronomy:24:3 @ et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua vel certe mortuus fuerit

vul@Deuteronomy:24:4 @ non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia polluta est et abominabilis facta est coram Domino ne peccare facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam

vul@Deuteronomy:24:5 @ cum acceperit homo nuper uxorem non procedet ad bellum nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicae sed vacabit absque culpa domui suae ut uno anno laetetur cum uxore sua

vul@Deuteronomy:24:6 @ non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam quia animam suam adposuit tibi

vul@Deuteronomy:24:7 @ si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israhel et vendito eo accipiens pretium interficietur et auferes malum de medio tui

vul@Deuteronomy:24:8 @ observa diligenter ne incurras in plagam leprae sed facies quaecumque docuerint te sacerdotes levitici generis iuxta id quod praecepi eis et imple sollicite

vul@Deuteronomy:24:9 @ mementote quae fecerit Dominus Deus vester Mariae in via cum egrederemini de Aegypto

vul@Deuteronomy:24:10 @ cum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi non ingredieris domum eius ut pignus auferas

vul@Deuteronomy:24:11 @ sed stabis foris et ille tibi proferet quod habuerit

vul@Deuteronomy:24:12 @ sin autem pauper est non pernoctabit apud te pignus

vul@Deuteronomy:24:13 @ sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo

vul@Deuteronomy:24:14 @ non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui sive advenae qui tecum moratur in terra et intra portas tuas est

vul@Deuteronomy:24:15 @ sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum

vul@Deuteronomy:24:16 @ non occidentur patres pro filiis nec filii pro patribus sed unusquisque pro suo peccato morietur

vul@Deuteronomy:24:17 @ non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes pignoris loco viduae vestimentum

vul@Deuteronomy:24:18 @ memento quod servieris in Aegypto et eruerit te Dominus Deus tuus inde idcirco praecipio tibi ut facias hanc rem

vul@Deuteronomy:24:19 @ quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris non reverteris ut tollas eum sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum

vul@Deuteronomy:24:20 @ si fruges colliges olivarum quicquid remanserit in arboribus non reverteris ut colligas sed relinques advenae pupillo ac viduae

vul@Deuteronomy:24:21 @ si vindemiaveris vineam tuam non colliges remanentes racemos sed cedent in usus advenae pupilli ac viduae

vul@Deuteronomy:24:22 @ memento quod et tu servieris in Aegypto et idcirco praecipiam tibi ut facias hanc rem

vul@Deuteronomy:25:1 @ si fuerit causa inter aliquos et interpellaverint iudices quem iustum esse perspexerint illi iustitiae palmam dabunt quem impium condemnabunt impietatis

vul@Deuteronomy:25:2 @ sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis prosternent et coram se facient verberari pro mensura peccati erit et plagarum modus

vul@Deuteronomy:25:3 @ ita dumtaxat ut quadragenarium numerum non excedant ne foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus

vul@Deuteronomy:25:4 @ non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas

vul@Deuteronomy:25:5 @ quando habitaverint fratres simul et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit uxor defuncti non nubet alteri sed accipiet eam frater eius et suscitabit semen fratris sui

vul@Deuteronomy:25:6 @ et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit ut non deleatur nomen eius ex Israhel

vul@Deuteronomy:25:7 @ sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quae ei lege debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israhel nec me in coniugium sumere

vul@Deuteronomy:25:8 @ statimque accersiri eum facient et interrogabunt si responderit nolo eam uxorem accipere

vul@Deuteronomy:25:9 @ accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calciamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet sic fit homini qui non aedificat domum fratris sui

vul@Deuteronomy:25:10 @ et vocabitur nomen illius in Israhel domus Disculciati

vul@Deuteronomy:25:11 @ si habuerint inter se iurgium viri et unus contra alterum rixari coeperit volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris miserit manum et adprehenderit verenda eius

vul@Deuteronomy:25:12 @ abscides manum illius nec flecteris super eam ulla misericordia

vul@Deuteronomy:25:13 @ non habebis in sacculo diversa pondera maius et minus

vul@Deuteronomy:25:14 @ nec erit in domo tua modius maior et minor

vul@Deuteronomy:25:15 @ pondus habebis iustum et verum et modius aequalis et verus erit tibi ut multo vivas tempore super terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi

vul@Deuteronomy:25:16 @ abominatur enim Dominus eum qui facit haec et aversatur omnem iniustitiam

vul@Deuteronomy:25:17 @ memento quae fecerit tibi Amalech in via quando egrediebaris ex Aegypto

vul@Deuteronomy:25:18 @ quomodo occurrerit tibi et extremos agminis tui qui lassi residebant ceciderit quando tu eras fame et labore confectus et non timuerit Deum

vul@Deuteronomy:25:19 @ cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem et subiecerit cunctas per circuitum nationes in terra quam tibi pollicitus est delebis nomen eius sub caelo cave ne obliviscaris

vul@Deuteronomy:26:1 @ cumque intraveris terram quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam et obtinueris eam atque habitaveris in illa

vul@Deuteronomy:26:2 @ tolles de cunctis frugibus primitias et pones in cartallo pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit ut ibi invocetur nomen eius

vul@Deuteronomy:26:3 @ accedesque ad sacerdotem qui fuerit in diebus illis et dices ad eum profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram pro qua iuravit patribus nostris ut daret eam nobis

vul@Deuteronomy:26:4 @ suscipiensque sacerdos cartallum de manu eius ponet ante altare Domini Dei tui

vul@Deuteronomy:26:5 @ et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur patrem meum qui descendit in Aegyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero crevitque in gentem magnam et robustam et infinitae multitudinis

vul@Deuteronomy:26:6 @ adflixeruntque nos Aegyptii et persecuti sunt inponentes onera gravissima

vul@Deuteronomy:26:7 @ et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum qui exaudivit nos et respexit humilitatem nostram et laborem atque angustias

vul@Deuteronomy:26:8 @ et eduxit nos de Aegypto in manu forti et brachio extento in ingenti pavore in signis atque portentis

vul@Deuteronomy:26:9 @ et introduxit ad locum istum et tradidit nobis terram lacte et melle manantem

vul@Deuteronomy:26:10 @ et idcirco nunc offero primitias frugum terrae quam dedit Dominus mihi et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui adorato Domino Deo tuo

vul@Deuteronomy:26:11 @ et epulaberis in omnibus bonis quae Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuae tu et Levites et advena qui tecum est

vul@Deuteronomy:26:12 @ quando conpleveris decimam cunctarum frugum tuarum anno decimarum tertio dabis Levitae et advenae et pupillo et viduae ut comedant intra portas tuas et saturentur

vul@Deuteronomy:26:13 @ loquerisque in conspectu Domini Dei tui abstuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levitae et advenae pupillo et viduae sicut iussisti mihi non praeterivi mandata tua nec sum oblitus imperii

vul@Deuteronomy:26:14 @ non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ea in qualibet inmunditia nec expendi ex his quicquam in re funebri oboedivi voci Domini Dei mei et feci omnia sicut praecepisti mihi

vul@Deuteronomy:26:15 @ respice de sanctuario tuo de excelso caelorum habitaculo et benedic populo tuo Israhel et terrae quam dedisti nobis sicut iurasti patribus nostris terrae lacte et melle mananti

vul@Deuteronomy:26:16 @ hodie Dominus Deus tuus praecepit tibi ut facias mandata haec atque iudicia et custodias et impleas ex toto corde tuo et ex tota anima tua

vul@Deuteronomy:26:17 @ Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis eius et custodias caerimonias illius et mandata atque iudicia et oboedias eius imperio

vul@Deuteronomy:26:18 @ et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris sicut locutus est tibi et custodias omnia praecepta eius

vul@Deuteronomy:26:19 @ et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam ut sis populus sanctus Domini Dei tui sicut locutus est

vul@Deuteronomy:27:1 @ praecepit autem Moses et seniores Israhel populo dicentes custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie

vul@Deuteronomy:27:2 @ cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos

vul@Deuteronomy:27:3 @ ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis

vul@Deuteronomy:27:4 @ quando ergo transieritis Iordanem erige lapides quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal et levigabis calce

vul@Deuteronomy:27:5 @ et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos ferrum non tetigit

vul@Deuteronomy:27:6 @ et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo

vul@Deuteronomy:27:7 @ et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo

vul@Deuteronomy:27:8 @ et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide

vul@Deuteronomy:27:9 @ dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus Domini Dei tui

vul@Deuteronomy:27:10 @ audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas ego praecipio tibi

vul@Deuteronomy:27:11 @ praecepitque Moses populo in die illo dicens

vul@Deuteronomy:27:12 @ hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Iordane transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin

vul@Deuteronomy:27:13 @ et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim

vul@Deuteronomy:27:14 @ et pronuntiabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israhel excelsa voce

vul@Deuteronomy:27:15 @ maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen

vul@Deuteronomy:27:16 @ maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet omnis populus amen

vul@Deuteronomy:27:17 @ maledictus qui transfert terminos proximi sui et dicet omnis populus amen

vul@Deuteronomy:27:18 @ maledictus qui errare facit caecum in itinere et dicet omnis populus amen

vul@Deuteronomy:27:19 @ maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et viduae et dicet omnis populus amen

vul@Deuteronomy:27:20 @ maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen

vul@Deuteronomy:27:21 @ maledictus qui dormit cum omni iumento et dicet omnis populus amen

vul@Deuteronomy:27:22 @ maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suae et dicet omnis populus amen

vul@Deuteronomy:27:23 @ maledictus qui dormit cum socru sua et dicet omnis populus amen

vul@Deuteronomy:27:24 @ maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet omnis populus amen

vul@Deuteronomy:27:25 @ maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis innocentis et dicet omnis populus amen

vul@Deuteronomy:27:26 @ maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit et dicet omnis populus amen

vul@Deuteronomy:28:1 @ sin autem audieris vocem Domini Dei tui ut facias atque custodias omnia mandata eius quae ego praecipio tibi hodie faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus quae versantur in terra

vul@Deuteronomy:28:2 @ venientque super te universae benedictiones istae et adprehendent te si tamen praecepta eius audieris

vul@Deuteronomy:28:3 @ benedictus tu in civitate et benedictus in agro

vul@Deuteronomy:28:4 @ benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae fructusque iumentorum tuorum greges armentorum et caulae ovium tuarum

vul@Deuteronomy:28:5 @ benedicta horrea tua et benedictae reliquiae tuae

vul@Deuteronomy:28:6 @ benedictus eris et ingrediens et egrediens

vul@Deuteronomy:28:7 @ dabit Dominus inimicos tuos qui consurgunt adversum te corruentes in conspectu tuo per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua

vul@Deuteronomy:28:8 @ emittet Dominus benedictionem super cellaria tua et super omnia opera manuum tuarum benedicetque tibi in terra quam acceperis

vul@Deuteronomy:28:9 @ suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum sicut iuravit tibi si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius

vul@Deuteronomy:28:10 @ videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te et timebunt te

vul@Deuteronomy:28:11 @ abundare te faciet Dominus omnibus bonis fructu uteri tui et fructu iumentorum tuorum fructu terrae tuae quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret tibi

vul@Deuteronomy:28:12 @ aperiet Dominus thesaurum suum optimum caelum ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo benedicet cunctis operibus manuum tuarum et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies

vul@Deuteronomy:28:13 @ constituet te Dominus in caput et non in caudam et eris semper supra et non subter si audieris mandata Domini Dei tui quae ego praecipio tibi hodie et custodieris et feceris

vul@Deuteronomy:28:14 @ ac non declinaveris ab eis nec ad dextram nec ad sinistram nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos

vul@Deuteronomy:28:15 @ quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui ut custodias et facias omnia mandata eius et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie venient super te omnes maledictiones istae et adprehendent te

vul@Deuteronomy:28:16 @ maledictus eris in civitate maledictus in agro

vul@Deuteronomy:28:17 @ maledictum horreum tuum et maledictae reliquiae tuae

vul@Deuteronomy:28:18 @ maledictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae armenta boum tuorum et greges ovium tuarum

vul@Deuteronomy:28:19 @ maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens

vul@Deuteronomy:28:20 @ mittet Dominus super te famem et esuriem et increpationem in omnia opera tua quae facies donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me

vul@Deuteronomy:28:21 @ adiungat Dominus tibi pestilentiam donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam

vul@Deuteronomy:28:22 @ percutiat te Dominus egestate febri et frigore ardore et aestu et aere corrupto ac robigine et persequatur donec pereas

vul@Deuteronomy:28:23 @ sit caelum quod supra te est aeneum et terra quam calcas ferrea

vul@Deuteronomy:28:24 @ det Dominus imbrem terrae tuae pulverem et de caelo descendat super te cinis donec conteraris

vul@Deuteronomy:28:25 @ tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos per unam viam egrediaris contra eos et per septem fugias et dispergaris per omnia regna terrae

vul@Deuteronomy:28:26 @ sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli et bestiis terrae et non sit qui abigat

vul@Deuteronomy:28:27 @ percutiat te Dominus ulcere Aegypti et parte corporis per quam stercora digeruntur scabie quoque et prurigine ita ut curari nequeas

vul@Deuteronomy:28:28 @ percutiat te Dominus amentia et caecitate ac furore mentis

vul@Deuteronomy:28:29 @ et palpes in meridie sicut palpare solet caecus in tenebris et non dirigas vias tuas omnique tempore calumniam sustineas et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te

vul@Deuteronomy:28:30 @ uxorem accipias et alius dormiat cum ea domum aedifices et non habites in ea plantes vineam et non vindemies eam

vul@Deuteronomy:28:31 @ bos tuus immoletur coram te et non comedas ex eo asinus tuus rapiatur in conspectu tuo et non reddatur tibi oves tuae dentur inimicis tuis et non sit qui te adiuvet

vul@Deuteronomy:28:32 @ filii tui et filiae tuae tradantur alteri populo videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum tota die et non sit fortitudo in manu tua

vul@Deuteronomy:28:33 @ fructus terrae tuae et omnes labores tuos comedat populus quem ignoras et sis semper calumniam sustinens et oppressus cunctis diebus

vul@Deuteronomy:28:34 @ et stupens ad terrorem eorum quae videbunt oculi tui

vul@Deuteronomy:28:35 @ percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum

vul@Deuteronomy:28:36 @ ducet Dominus te et regem tuum quem constitueris super te in gentem quam ignoras tu et patres tui et servies ibi diis alienis ligno et lapidi

vul@Deuteronomy:28:37 @ et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis ad quos te introduxerit Dominus

vul@Deuteronomy:28:38 @ sementem multam iacies in terram et modicum congregabis quia lucustae omnia devorabunt

vul@Deuteronomy:28:39 @ vineam plantabis et fodies et vinum non bibes nec colliges ex ea quippiam quoniam vastabitur vermibus

vul@Deuteronomy:28:40 @ olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungueris oleo quia defluent et peribunt

vul@Deuteronomy:28:41 @ filios generabis et filias et non frueris eis quoniam ducentur in captivitatem

vul@Deuteronomy:28:42 @ omnes arbores tuas et fruges terrae tuae robigo consumet

vul@Deuteronomy:28:43 @ advena qui tecum versatur in terra ascendet super te eritque sublimior tu autem descendes et eris inferior

vul@Deuteronomy:28:44 @ ipse fenerabit tibi et tu non fenerabis ei ipse erit in caput et tu eris in caudam

vul@Deuteronomy:28:45 @ et venient super te omnes maledictiones istae et persequentes adprehendent te donec intereas quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata eius et caerimonias quas praecepit tibi

vul@Deuteronomy:28:46 @ et erunt in te signa atque prodigia et in semine tuo usque in sempiternum

vul@Deuteronomy:28:47 @ eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque laetitia propter rerum omnium abundantiam

vul@Deuteronomy:28:48 @ servies inimico tuo quem inmittet Dominus tibi in fame et siti et nuditate et omnium penuria et ponet iugum ferreum super cervicem tuam donec te conterat

vul@Deuteronomy:28:49 @ adducet Dominus super te gentem de longinquo et de extremis finibus terrae in similitudinem aquilae volantis cum impetu cuius linguam intellegere non possis

vul@Deuteronomy:28:50 @ gentem procacissimam quae non deferat seni nec misereatur parvulo

vul@Deuteronomy:28:51 @ et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terrae tuae donec intereas et non relinquat tibi triticum vinum et oleum armenta boum et greges ovium donec te disperdat

vul@Deuteronomy:28:52 @ et conterat in cunctis urbibus tuis et destruantur muri tui firmi atque sublimes in quibus habebas fiduciam in omni terra tua obsideberis intra portas tuas in omni terra quam dabit tibi Dominus Deus tuus

vul@Deuteronomy:28:53 @ et comedes fructum uteri tui et carnes filiorum et filiarum tuarum quas dedit tibi Dominus Deus tuus in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus

vul@Deuteronomy:28:54 @ homo delicatus in te et luxuriosus valde invidebit fratri suo et uxori quae cubat in sinu suo

vul@Deuteronomy:28:55 @ ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet eo quod nihil habeat aliud in obsidione et penuria qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas

vul@Deuteronomy:28:56 @ tenera mulier et delicata quae super terram ingredi non valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu eius super filii et filiae carnibus

vul@Deuteronomy:28:57 @ et inluvie secundarum quae egrediuntur de medio feminum eius et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas

vul@Deuteronomy:28:58 @ nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius quae scripta sunt in hoc volumine et timueris nomen eius gloriosum et terribile hoc est Dominum Deum tuum

vul@Deuteronomy:28:59 @ augebit Dominus plagas tuas et plagas seminis tui plagas magnas et perseverantes infirmitates pessimas et perpetuas

vul@Deuteronomy:28:60 @ et convertet in te omnes adflictiones Aegypti quas timuisti et adherebunt tibi

vul@Deuteronomy:28:61 @ insuper et universos languores et plagas quae non sunt scriptae in volumine legis huius inducet Dominus super te donec te conterat

vul@Deuteronomy:28:62 @ et remanebitis pauci numero qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine quoniam non audisti vocem Domini Dei tui

vul@Deuteronomy:28:63 @ et sicut ante laetatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans sic laetabitur disperdens vos atque subvertens ut auferamini de terra ad quam ingredieris possidendam

vul@Deuteronomy:28:64 @ disperget te Dominus in omnes populos a summitate terrae usque ad terminos eius et servies ibi diis alienis quos et tu ignoras et patres tui lignis et lapidibus

vul@Deuteronomy:28:65 @ in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies vestigio pedis tui dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam maerore consumptam

vul@Deuteronomy:28:66 @ et erit vita tua quasi pendens ante te timebis nocte et die et non credes vitae tuae

vul@Deuteronomy:28:67 @ mane dices quis mihi det vesperum et vespere quis mihi det mane propter cordis tui formidinem qua terreberis et propter ea quae tuis videbis oculis

vul@Deuteronomy:28:68 @ reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam de qua dixi tibi ut eam amplius non videres ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas et non erit qui emat

vul@Deuteronomy:29:1 @ haec sunt verba foederis quod praecepit Dominus Mosi ut feriret cum filiis Israhel in terra Moab praeter illud foedus quod cum eis pepigit in Horeb

vul@Deuteronomy:29:2 @ vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eos vos vidistis universa quae fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius

vul@Deuteronomy:29:3 @ temptationes magnas quas viderunt oculi tui signa illa portentaque ingentia

vul@Deuteronomy:29:4 @ et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures quae possint audire usque in praesentem diem

vul@Deuteronomy:29:5 @ adduxi vos quadraginta annis per desertum non sunt adtrita vestimenta vestra nec calciamenta pedum tuorum vetustate consumpta sunt

vul@Deuteronomy:29:6 @ panem non comedistis vinum et siceram non bibistis ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester

vul@Deuteronomy:29:7 @ et venistis ad locum hunc egressusque est Seon rex Esebon et Og rex Basan occurrens nobis ad pugnam et percussimus eos

vul@Deuteronomy:29:8 @ et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiae tribui Manasse

vul@Deuteronomy:29:9 @ custodite ergo verba pacti huius et implete ea ut intellegatis universa quae facitis

vul@Deuteronomy:29:10 @ vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro principes vestri ac tribus et maiores natu atque doctores omnis populus Israhel

vul@Deuteronomy:29:11 @ liberi et uxores vestrae et advena qui tecum moratur in castris exceptis lignorum caesoribus et his qui conportant aquas

vul@Deuteronomy:29:12 @ ut transeas in foedere Domini Dei tui et in iureiurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum

vul@Deuteronomy:29:13 @ ut suscitet te sibi in populum et ipse sit Deus tuus sicut locutus est tibi et sicut iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob

vul@Deuteronomy:29:14 @ nec vobis solis ego hoc foedus ferio et haec iuramenta confirmo

vul@Deuteronomy:29:15 @ sed cunctis praesentibus et absentibus

vul@Deuteronomy:29:16 @ vos enim nostis ut habitaverimus in terra Aegypti et quomodo transierimus per medium nationum quas transeuntes

vul@Deuteronomy:29:17 @ vidistis abominationes et sordes id est idola eorum lignum et lapidem argentum et aurum quae colebant

vul@Deuteronomy:29:18 @ ne forte sit inter vos vir aut mulier familia aut tribus cuius cor aversum est hodie a Domino Deo vestro ut vadat et serviat diis illarum gentium et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem

vul@Deuteronomy:29:19 @ cumque audierit verba iuramenti huius benedicat sibi in corde suo dicens pax erit mihi et ambulabo in pravitate cordis mei et adsumat ebria sitientem

vul@Deuteronomy:29:20 @ et Dominus non ignoscat ei sed tunc quam maxime furor eius fumet et zelus contra hominem illum et sedeant super eo omnia maledicta quae scripta sunt in hoc volumine et deleat nomen eius sub caelo

vul@Deuteronomy:29:21 @ et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israhel iuxta maledictiones quae in libro legis huius ac foederis continentur

vul@Deuteronomy:29:22 @ dicetque sequens generatio et filii qui nascentur deinceps et peregrini qui de longe venerint videntes plagas terrae illius et infirmitates quibus eam adflixerit Dominus

vul@Deuteronomy:29:23 @ sulphure et salis ardore conburens ita ut ultra non seratur nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrae Adamae et Seboim quas subvertit Dominus in ira et furore suo

vul@Deuteronomy:29:24 @ et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terrae huic quae est haec ira furoris eius inmensa

vul@Deuteronomy:29:25 @ et respondebunt quia dereliquerunt pactum Domini quod pepigit cum patribus eorum quando eduxit eos de terra Aegypti

vul@Deuteronomy:29:26 @ et servierunt diis alienis et adoraverunt eos quos nesciebant et quibus non fuerant adtributi

vul@Deuteronomy:29:27 @ idcirco iratus est furor Domini contra terram istam ut induceret super eam omnia maledicta quae in hoc volumine scripta sunt

vul@Deuteronomy:29:28 @ et eiecit eos de terra sua in ira et furore et indignatione maxima proiecitque in terram alienam sicut hodie conprobatur

vul@Deuteronomy:29:29 @ abscondita Domino Deo nostro quae manifesta sunt nobis et filiis nostris usque in aeternum ut faciamus universa legis huius

vul@Deuteronomy:30:1 @ cum ergo venerint super te omnes sermones isti benedictio sive maledictio quam proposui in conspectu tuo et ductus paenitudine cordis tui in universis gentibus in quas disperserit te Dominus Deus tuus

vul@Deuteronomy:30:2 @ reversus fueris ad eum et oboedieris eius imperiis sicut ego hodie praecipio tibi cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tua

vul@Deuteronomy:30:3 @ reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis in quos te ante dispersit

vul@Deuteronomy:30:4 @ si ad cardines caeli fueris dissipatus inde te retrahet Dominus Deus tuus

vul@Deuteronomy:30:5 @ et adsumet atque introducet in terram quam possederunt patres tui et obtinebis eam et benedicens tibi maioris numeri esse te faciet quam fuerunt patres tui

vul@Deuteronomy:30:6 @ circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et possis vivere

vul@Deuteronomy:30:7 @ omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos et eos qui oderunt te et persequuntur

vul@Deuteronomy:30:8 @ tu autem reverteris et audies vocem Domini Dei tui faciesque universa mandata quae ego praecipio tibi hodie

vul@Deuteronomy:30:9 @ et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum in subole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum in ubertate terrae tuae et in rerum omnium largitate revertetur enim Dominus ut gaudeat super te in omnibus bonis sicut gavisus est in patribus tuis

vul@Deuteronomy:30:10 @ si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris praecepta eius et caerimonias quae in hac lege conscriptae sunt et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua

vul@Deuteronomy:30:11 @ mandatum hoc quod ego praecipio tibi hodie non supra te est neque procul positum

vul@Deuteronomy:30:12 @ nec in caelo situm ut possis dicere quis nostrum ad caelum valet conscendere ut deferat illud ad nos et audiamus atque opere conpleamus

vul@Deuteronomy:30:13 @ neque trans mare positum ut causeris et dicas quis e nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre ut possimus audire et facere quod praeceptum est

vul@Deuteronomy:30:14 @ sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo ut facias illum

vul@Deuteronomy:30:15 @ considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum et e contrario mortem et malum

vul@Deuteronomy:30:16 @ ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et custodias mandata illius et caerimonias atque iudicia et vivas ac multiplicet te benedicatque tibi in terra ad quam ingredieris possidendam

vul@Deuteronomy:30:17 @ sin autem aversum fuerit cor tuum et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis

vul@Deuteronomy:30:18 @ praedico tibi hodie quod pereas et parvo tempore moreris in terra ad quam Iordane transmisso ingredieris possidendam

vul@Deuteronomy:30:19 @ testes invoco hodie caelum et terram quod proposuerim vobis vitam et mortem bonum et malum benedictionem et maledictionem elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum

vul@Deuteronomy:30:20 @ et diligas Dominum Deum tuum atque oboedias voci eius et illi adhereas ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum ut habites in terra pro qua iuravit Dominus patribus tuis Abraham Isaac et Iacob ut daret eam illis

vul@Deuteronomy:31:1 @ abiit itaque Moses et locutus est omnia verba haec ad universum Israhel

vul@Deuteronomy:31:2 @ et dixit ad eos centum viginti annorum sum hodie non possum ultra egredi et ingredi praesertim cum et Dominus dixerit mihi non transibis Iordanem istum

vul@Deuteronomy:31:3 @ Dominus ergo Deus tuus transibit ante te ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo et possidebis eas et Iosue iste transibit ante te sicut locutus est Dominus

vul@Deuteronomy:31:4 @ facietque Dominus eis sicut fecit Seon et Og regibus Amorreorum et terrae eorum delebitque eos

vul@Deuteronomy:31:5 @ cum ergo et hos tradiderit vobis similiter facietis eis sicut praecepi vobis

vul@Deuteronomy:31:6 @ viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis a conspectu eorum quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te

vul@Deuteronomy:31:7 @ vocavitque Moses Iosue et dixit ei coram omni Israhel confortare et esto robustus tu enim introduces populum istum in terram quam daturum se patribus eorum iuravit Dominus et tu eam sorte divides

vul@Deuteronomy:31:8 @ et Dominus qui ductor vester est ipse erit tecum non dimittet nec derelinquet te noli timere nec paveas

vul@Deuteronomy:31:9 @ scripsit itaque Moses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi qui portabant arcam foederis Domini et cunctis senioribus Israhelis

vul@Deuteronomy:31:10 @ praecepitque eis dicens post septem annos anno remissionis in sollemnitate tabernaculorum

vul@Deuteronomy:31:11 @ convenientibus cunctis ex Israhel ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus leges verba legis huius coram omni Israhel audientibus eis

vul@Deuteronomy:31:12 @ et in unum omni populo congregato tam viris quam mulieribus parvulis et advenis qui sunt intra portas tuas ut audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis huius

vul@Deuteronomy:31:13 @ filii quoque eorum qui nunc ignorant audire possint et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra ad quam vos Iordane transito pergitis obtinendam

vul@Deuteronomy:31:14 @ et ait Dominus ad Mosen ecce prope sunt dies mortis tuae voca Iosue et state in tabernaculo testimonii ut praecipiam ei abierunt ergo Moses et Iosue et steterunt in tabernaculo testimonii

vul@Deuteronomy:31:15 @ apparuitque Dominus ibi in columna nubis quae stetit in introitu tabernaculi

vul@Deuteronomy:31:16 @ dixitque Dominus ad Mosen ecce tu dormies cum patribus tuis et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra ad quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet me et irritum faciet foedus quod pepigi cum eo

vul@Deuteronomy:31:17 @ et irascetur furor meus contra eum in die illo et derelinquam eum et abscondam faciem meam ab eo et erit in devorationem invenient eum omnia mala et adflictiones ita ut dicat in illo die vere quia non est Deus mecum invenerunt me haec mala

vul@Deuteronomy:31:18 @ ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala quae fecit quia secutus est deos alienos

vul@Deuteronomy:31:19 @ nunc itaque scribite vobis canticum istud et docete filios Israhel ut memoriter teneant et ore decantent et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israhel

vul@Deuteronomy:31:20 @ introducam enim eum in terram pro qua iuravi patribus eius lacte et melle manantem cumque comederint et saturati crassique fuerint avertentur ad deos alienos et servient eis et detrahent mihi et irritum facient pactum meum

vul@Deuteronomy:31:21 @ postquam invenerint eum mala multa et adflictiones respondebit ei canticum istud pro testimonio quod nulla delebit oblivio ex ore seminis tui scio enim cogitationes eius quae facturus sit hodie antequam introducam eum in terram quam ei pollicitus sum

vul@Deuteronomy:31:22 @ scripsit ergo Moses canticum et docuit filios Israhel

vul@Deuteronomy:31:23 @ praecepitque Iosue filio Nun et ait confortare et esto robustus tu enim introduces filios Israhel in terram quam pollicitus sum et ego ero tecum

vul@Deuteronomy:31:24 @ postquam ergo scripsit Moses verba legis huius in volumine atque conplevit

vul@Deuteronomy:31:25 @ praecepit Levitis qui portabant arcam foederis Domini dicens

vul@Deuteronomy:31:26 @ tollite librum istum et ponite eum in latere arcae foederis Domini Dei vestri ut sit ibi contra te in testimonio

vul@Deuteronomy:31:27 @ ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam adhuc vivente me et ingrediente vobiscum semper contentiose egistis contra Dominum quanto magis cum mortuus fuero

vul@Deuteronomy:31:28 @ congregate ad me omnes maiores natu per tribus vestras atque doctores et loquar audientibus eis sermones istos et invocabo contra eos caelum et terram

vul@Deuteronomy:31:29 @ novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis cito de via quam praecepi vobis et occurrent vobis mala in extremo tempore quando feceritis malum in conspectu Domini ut inritetis eum per opera manuum vestrarum

vul@Deuteronomy:31:30 @ locutus est ergo Moses audiente universo coetu Israhel verba carminis huius et ad finem usque conplevit

vul@Deuteronomy:32:1 @ audite caeli quae loquor audiat terra verba oris mei

vul@Deuteronomy:32:2 @ concrescat in pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina

vul@Deuteronomy:32:3 @ quia nomen Domini invocabo date magnificentiam Deo nostro

vul@Deuteronomy:32:4 @ Dei perfecta sunt opera et omnes viae eius iudicia Deus fidelis et absque ulla iniquitate iustus et rectus

vul@Deuteronomy:32:5 @ peccaverunt ei non filii eius in sordibus generatio prava atque perversa

vul@Deuteronomy:32:6 @ haecine reddis Domino popule stulte et insipiens numquid non ipse est pater tuus qui possedit et fecit et creavit te

vul@Deuteronomy:32:7 @ memento dierum antiquorum cogita generationes singulas interroga patrem tuum et adnuntiabit tibi maiores tuos et dicent tibi

vul@Deuteronomy:32:8 @ quando dividebat Altissimus gentes quando separabat filios Adam constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israhel

vul@Deuteronomy:32:9 @ pars autem Domini populus eius Iacob funiculus hereditatis eius

vul@Deuteronomy:32:10 @ invenit eum in terra deserta in loco horroris et vastae solitudinis circumduxit eum et docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui

vul@Deuteronomy:32:11 @ sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit in umeris suis

vul@Deuteronomy:32:12 @ Dominus solus dux eius fuit et non erat cum eo deus alienus

vul@Deuteronomy:32:13 @ constituit eum super excelsam terram ut comederet fructus agrorum ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo

vul@Deuteronomy:32:14 @ butyrum de armento et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan et hircos cum medulla tritici et sanguinem uvae biberet meracissimum

vul@Deuteronomy:32:15 @ incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus inpinguatus dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo

vul@Deuteronomy:32:16 @ provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt

vul@Deuteronomy:32:17 @ immolaverunt daemonibus et non Deo diis quos ignorabant novi recentesque venerunt quos non coluerunt patres eorum

vul@Deuteronomy:32:18 @ Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui

vul@Deuteronomy:32:19 @ vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia provocaverunt eum filii sui et filiae

vul@Deuteronomy:32:20 @ et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum generatio enim perversa est et infideles filii

vul@Deuteronomy:32:21 @ ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et inritaverunt in vanitatibus suis et ego provocabo eos in eo qui non est populus et in gente stulta inritabo illos

vul@Deuteronomy:32:22 @ ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta conburet

vul@Deuteronomy:32:23 @ congregabo super eos mala et sagittas meas conplebo in eis

vul@Deuteronomy:32:24 @ consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium

vul@Deuteronomy:32:25 @ foris vastabit eos gladius et intus pavor iuvenem simul ac virginem lactantem cum homine sene

vul@Deuteronomy:32:26 @ dixi ubinam sunt cessare faciam ex hominibus memoriam eorum

vul@Deuteronomy:32:27 @ sed propter iram inimicorum distuli ne forte superbirent hostes eorum et dicerent manus nostra excelsa et non Dominus fecit haec omnia

vul@Deuteronomy:32:28 @ gens absque consilio est et sine prudentia

vul@Deuteronomy:32:29 @ utinam saperent et intellegerent ac novissima providerent

vul@Deuteronomy:32:30 @ quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit illos

vul@Deuteronomy:32:31 @ non enim est Deus noster ut deus eorum et inimici nostri sunt iudices

vul@Deuteronomy:32:32 @ de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae uva eorum uva fellis et botri amarissimi

vul@Deuteronomy:32:33 @ fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile

vul@Deuteronomy:32:34 @ nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris meis

vul@Deuteronomy:32:35 @ mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes eorum iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora

vul@Deuteronomy:32:36 @ iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque defecerint residuique consumpti sint

vul@Deuteronomy:32:37 @ et dicet ubi sunt dii eorum in quibus habebant fiduciam

vul@Deuteronomy:32:38 @ de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos protegant

vul@Deuteronomy:32:39 @ videte quod ego sim solus et non sit alius deus praeter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere

vul@Deuteronomy:32:40 @ levabo ad caelum manum meam et dicam vivo ego in aeternum

vul@Deuteronomy:32:41 @ si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit iudicium manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam

vul@Deuteronomy:32:42 @ inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum capitis

vul@Deuteronomy:32:43 @ laudate gentes populum eius quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum et propitius erit terrae populi sui

vul@Deuteronomy:32:44 @ venit ergo Moses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi ipse et Iosue filius Nun

vul@Deuteronomy:32:45 @ conplevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israhel

vul@Deuteronomy:32:46 @ et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quae ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa quae scripta sunt legis huius

vul@Deuteronomy:32:47 @ quia non in cassum praecepta sunt vobis sed ut singuli in eis viverent quae facientes longo perseveretis tempore in terra ad quam Iordane transmisso ingredimini possidendam

vul@Deuteronomy:32:48 @ locutusque est Dominus ad Mosen in eadem die dicens

vul@Deuteronomy:32:49 @ ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israhel obtinendam et morere in monte

vul@Deuteronomy:32:50 @ quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis

vul@Deuteronomy:32:51 @ quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israhel ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis me inter filios Israhel

vul@Deuteronomy:32:52 @ e contra videbis terram et non ingredieris in eam quam ego dabo filiis Israhel

vul@Deuteronomy:33:1 @ haec est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israhel ante mortem suam

vul@Deuteronomy:33:2 @ et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera eius ignea lex

vul@Deuteronomy:33:3 @ dilexit populos omnes sancti in manu illius sunt et qui adpropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius

vul@Deuteronomy:33:4 @ legem praecepit nobis Moses hereditatem multitudinis Iacob

vul@Deuteronomy:33:5 @ erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi cum tribubus Israhel

vul@Deuteronomy:33:6 @ vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero

vul@Deuteronomy:33:7 @ haec est Iudae benedictio audi Domine vocem Iudae et ad populum suum introduc eum manus eius pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios eius erit

vul@Deuteronomy:33:8 @ Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo quem probasti in Temptatione et iudicasti ad aquas Contradictionis

vul@Deuteronomy:33:9 @ qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt

vul@Deuteronomy:33:10 @ iudicia tua o Iacob et legem tuam o Israhel ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum

vul@Deuteronomy:33:11 @ benedic Domine fortitudini eius et opera manuum illius suscipe percute dorsa inimicorum eius et qui oderunt eum non consurgant

vul@Deuteronomy:33:12 @ et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescet

vul@Deuteronomy:33:13 @ Ioseph quoque ait de benedictione Domini terra eius de pomis caeli et rore atque abysso subiacente

vul@Deuteronomy:33:14 @ de pomis fructuum solis ac lunae

vul@Deuteronomy:33:15 @ de vertice antiquorum montium de pomis collium aeternorum

vul@Deuteronomy:33:16 @ et de frugibus terrae et plenitudine eius benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Ioseph et super verticem nazarei inter fratres suos

vul@Deuteronomy:33:17 @ quasi primogeniti tauri pulchritudo eius cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae hae sunt multitudines Ephraim et haec milia Manasse

vul@Deuteronomy:33:18 @ et Zabulon ait laetare Zabulon in exitu tuo et Isachar in tabernaculis tuis

vul@Deuteronomy:33:19 @ populos ad montem vocabunt ibi immolabunt victimas iustitiae qui inundationem maris quasi lac sugent et thesauros absconditos harenarum

vul@Deuteronomy:33:20 @ et Gad ait benedictus in latitudine Gad quasi leo requievit cepitque brachium et verticem

vul@Deuteronomy:33:21 @ et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit iustitias Domini et iudicium suum cum Israhel

vul@Deuteronomy:33:22 @ Dan quoque ait Dan catulus leonis fluet largiter de Basan

vul@Deuteronomy:33:23 @ et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebit

vul@Deuteronomy:33:24 @ Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tinguat in oleo pedem suum

vul@Deuteronomy:33:25 @ ferrum et aes calciamentum eius sicut dies iuventutis tuae ita et senectus tua

vul@Deuteronomy:33:26 @ non est alius ut Deus rectissimi ascensor caeli auxiliator tuus magnificentia eius discurrunt nubes

vul@Deuteronomy:33:27 @ habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere

vul@Deuteronomy:33:28 @ habitabit Israhel confidenter et solus oculus Iacob in terra frumenti et vini caelique caligabunt rore

vul@Deuteronomy:33:29 @ beatus tu Israhel quis similis tui popule qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabis

vul@Deuteronomy:34:1 @ ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan

vul@Deuteronomy:34:2 @ et universum Nepthalim terramque Ephraim et Manasse et omnem terram usque ad mare Novissimum

vul@Deuteronomy:34:3 @ et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis Palmarum usque Segor

vul@Deuteronomy:34:4 @ dixitque Dominus ad eum haec est terra pro qua iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam

vul@Deuteronomy:34:5 @ mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab iubente Domino

vul@Deuteronomy:34:6 @ et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor et non cognovit homo sepulchrum eius usque in praesentem diem

vul@Deuteronomy:34:7 @ Moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est non caligavit oculus eius nec dentes illius moti sunt

vul@Deuteronomy:34:8 @ fleveruntque eum filii Israhel in campestribus Moab triginta diebus et conpleti sunt dies planctus lugentium Mosen

vul@Deuteronomy:34:9 @ Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae quia Moses posuit super eum manus suas et oboedierunt ei filii Israhel feceruntque sicut praecepit Dominus Mosi

vul@Deuteronomy:34:10 @ et non surrexit propheta ultra in Israhel sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem

vul@Deuteronomy:34:11 @ in omnibus signis atque portentis quae misit per eum ut faceret in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius

vul@Joshua:1:1 @ et factum est ut post mortem Mosi servi Domini loqueretur Dominus ad Iosue filium Nun ministrum Mosi et diceret ei

vul@Joshua:1:2 @ Moses servus meus mortuus est surge et transi Iordanem istum tu et omnis populus tecum in terram quam ego dabo filiis Israhel

vul@Joshua:1:3 @ omnem locum quem calcaverit vestigium pedis vestri vobis tradam sicut locutus sum Mosi

vul@Joshua:1:4 @ a deserto et Libano usque ad fluvium magnum Eufraten omnis terra Hettheorum usque ad mare Magnum contra solis occasum erit terminus vester

vul@Joshua:1:5 @ nullus vobis poterit resistere cunctis diebus vitae tuae sicut fui cum Mose ero et tecum non dimittam nec derelinquam te

vul@Joshua:1:6 @ confortare et esto robustus tu enim sorte divides populo huic terram pro qua iuravi patribus suis ut traderem eam illis

vul@Joshua:1:7 @ confortare igitur et esto robustus valde ut custodias et facias omnem legem quam praecepit tibi Moses servus meus ne declines ab ea ad dextram vel ad sinistram ut intellegas cuncta quae agis

vul@Joshua:1:8 @ non recedat volumen legis huius de ore tuo sed meditaberis in eo diebus ac noctibus ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo tunc diriges viam tuam et intelleges eam

vul@Joshua:1:9 @ ecce praecipio tibi confortare et esto robustus noli metuere et noli timere quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecumque perrexeris

vul@Joshua:1:10 @ praecepitque Iosue principibus populi dicens transite per medium castrorum et imperate populo ac dicite

vul@Joshua:1:11 @ praeparate vobis cibaria quoniam post diem tertium transibitis Iordanem et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis

vul@Joshua:1:12 @ Rubenitis quoque et Gadditis et dimidiae tribui Manasse ait

vul@Joshua:1:13 @ mementote sermonis quem praecepit vobis Moses famulus Domini dicens Dominus Deus vester dedit vobis requiem et omnem terram

vul@Joshua:1:14 @ uxores vestrae et filii ac iumenta manebunt in terra quam tradidit vobis Moses trans Iordanem vos autem transite armati ante fratres vestros omnes fortes manu et pugnate pro eis

vul@Joshua:1:15 @ donec det requiem Dominus fratribus vestris sicut et vobis dedit et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis et sic revertemini in terram possessionis vestrae et habitabitis in ea quam vobis dedit Moses famulus Domini trans Iordanem contra solis ortum

vul@Joshua:1:16 @ responderuntque ad Iosue atque dixerunt omnia quae praecepisti nobis faciemus et quocumque miseris ibimus

vul@Joshua:1:17 @ sicut oboedivimus in cunctis Mosi ita oboediemus et tibi tantum sit Dominus Deus tecum sicut fuit cum Mose

vul@Joshua:1:18 @ qui contradixerit ori tuo et non oboedierit cunctis sermonibus quos praeceperis ei moriatur tu tantum confortare et viriliter age

vul@Joshua:2:1 @ misit ergo Iosue filius Nun de Setthim duos viros exploratores abscondito et dixit eis ite et considerate terram urbemque Hiericho qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Raab et quieverunt apud eam

vul@Joshua:2:2 @ nuntiatumque est regi Hiericho et dictum ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israhel ut explorarent terram

vul@Joshua:2:3 @ misitque rex Hiericho ad Raab dicens educ viros qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam exploratores quippe sunt et omnem terram considerare venerunt

vul@Joshua:2:4 @ tollensque mulier viros abscondit et ait fateor venerunt ad me sed nesciebam unde essent

vul@Joshua:2:5 @ cumque porta clauderetur in tenebris et illi pariter exierunt nescio quo abierunt persequimini cito et conprehendetis eos

vul@Joshua:2:6 @ ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae operuitque eos lini stipula quae ibi erat

vul@Joshua:2:7 @ hii autem qui missi fuerant secuti sunt eos per viam quae ducit ad vadum Iordanis illisque egressis statim porta clausa est

vul@Joshua:2:8 @ necdum obdormierant qui latebant et ecce mulier ascendit ad eos et ait

vul@Joshua:2:9 @ novi quod tradiderit Dominus vobis terram etenim inruit in nos terror vester et elanguerunt omnes habitatores terrae

vul@Joshua:2:10 @ audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum quando egressi estis ex Aegypto et quae feceritis duobus Amorreorum regibus qui erant trans Iordanem Seon et Og quos interfecistis

vul@Joshua:2:11 @ et haec audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum

vul@Joshua:2:12 @ nunc ergo iurate mihi per Dominum ut quomodo ego feci vobiscum misericordiam ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque mihi signum verum

vul@Joshua:2:13 @ et salvetis patrem meum et matrem fratres ac sorores meas et omnia quae eorum sunt et eruatis animas nostras de morte

vul@Joshua:2:14 @ qui responderunt ei anima nostra sit pro vobis in mortem si tamen non prodideris nos cumque tradiderit nobis Dominus terram faciemus in te misericordiam et veritatem

vul@Joshua:2:15 @ dimisit ergo eos per funem de fenestra domus enim eius herebat muro

vul@Joshua:2:16 @ dixitque ad eos ad montana conscendite ne forte occurrant vobis revertentes ibique latete diebus tribus donec redeant et sic ibitis per viam vestram

vul@Joshua:2:17 @ qui dixerunt ad eam innoxii erimus a iuramento hoc quo adiurasti nos

vul@Joshua:2:18 @ si ingredientibus nobis terram signum fuerit funiculus iste coccineus et ligaveris eum in fenestra per quam nos dimisisti et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam

vul@Joshua:2:19 @ qui ostium domus tuae egressus fuerit sanguis ipsius erit in caput eius et nos erimus alieni cunctorum autem sanguis qui tecum fuerint in domo redundabit in caput nostrum si eos aliquis tetigerit

vul@Joshua:2:20 @ quod si nos prodere volueris et sermonem istum proferre in medium erimus mundi ab hoc iuramento quo adiurasti nos

vul@Joshua:2:21 @ et illa respondit sicut locuti estis ita fiat dimittensque eos ut pergerent adpendit funiculum coccineum in fenestra

vul@Joshua:2:22 @ illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt ibi tres dies donec reverterentur qui fuerant persecuti quaerentes enim per omnem viam non reppererunt eos

vul@Joshua:2:23 @ quibus urbem ingressis reversi sunt et descenderunt exploratores de monte et Iordane transmisso venerunt ad Iosue filium Nun narraveruntque ei omnia quae acciderant sibi

vul@Joshua:2:24 @ atque dixerunt tradidit Dominus in manus nostras omnem terram hanc et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius

vul@Joshua:3:1 @ igitur Iosue de nocte consurgens movit castra egredientesque de Setthim venerunt ad Iordanem ipse et omnes filii Israhel et morati sunt ibi per tres dies

vul@Joshua:3:2 @ quibus evolutis transierunt praecones per castrorum medium

vul@Joshua:3:3 @ et clamare coeperunt quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri et sacerdotes stirpis leviticae portantes eam vos quoque consurgite et sequimini praecedentes

vul@Joshua:3:4 @ sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum milium ut procul videre possitis et nosse per quam viam ingrediamini quia prius non ambulastis per eam et cavete ne adpropinquetis ad arcam

vul@Joshua:3:5 @ dixitque Iosue ad populum sanctificamini cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia

vul@Joshua:3:6 @ et ait ad sacerdotes tollite arcam foederis et praecedite populum qui iussa conplentes tulerunt et ambulaverunt ante eos

vul@Joshua:3:7 @ dixitque Dominus ad Iosue hodie incipiam exaltare te coram omni Israhel ut sciant quod sicut cum Mosi fui ita et tecum sim

vul@Joshua:3:8 @ tu autem praecipe sacerdotibus qui portant arcam foederis et dic eis cum ingressi fueritis partem aquae Iordanis state in ea

vul@Joshua:3:9 @ dixitque Iosue ad filios Israhel accedite huc et audite verba Domini Dei vestri

vul@Joshua:3:10 @ et rursum in hoc inquit scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est et disperdat in conspectu vestro Chananeum Hettheum Eveum et Ferezeum Gergeseum quoque et Amorreum et Iebuseum

vul@Joshua:3:11 @ ecce arca foederis Domini omnis terrae antecedet vos per Iordanem

vul@Joshua:3:12 @ parate duodecim viros de tribubus Israhel singulos per singulas tribus

vul@Joshua:3:13 @ et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universae terrae in aquis Iordanis aquae quae inferiores sunt decurrent atque deficient quae autem desuper veniunt in una mole consistent

vul@Joshua:3:14 @ igitur egressus est populus de tabernaculis suis ut transirent Iordanem et sacerdotes qui portabant arcam foederis pergebant ante eum

vul@Joshua:3:15 @ ingressisque eis Iordanem et pedibus eorum tinctis in parte aquae cum Iordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleret

vul@Joshua:3:16 @ steterunt aquae descendentes in uno loco et instar montis intumescentes apparebant procul ab urbe quae vocatur Adom usque ad locum Sarthan quae autem inferiores erant in mare Solitudinis quod nunc vocatur Mortuum descenderunt usquequo omnino deficerent

vul@Joshua:3:17 @ populus autem incedebat contra Iordanem et sacerdotes qui portabant arcam foederis Domini stabant super siccam humum in medio Iordanis accincti omnisque populus per arentem alveum transiebat

vul@Joshua:4:1 @ quibus transgressis dixit Dominus ad Iosue

vul@Joshua:4:2 @ elige duodecim viros singulos per singulas tribus

vul@Joshua:4:3 @ et praecipe eis ut tollant de medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotum pedes duodecim durissimos lapides quos ponetis in loco castrorum ubi fixeritis hac nocte tentoria

vul@Joshua:4:4 @ vocavitque Iosue duodecim viros quos elegerat de filiis Israhel singulos de tribubus singulis

vul@Joshua:4:5 @ et ait ad eos ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis medium et portate singuli singulos lapides in umeris vestris iuxta numerum filiorum Israhel

vul@Joshua:4:6 @ ut sit signum inter vos et quando interrogaverint vos filii vestri cras dicentes quid sibi volunt isti lapides

vul@Joshua:4:7 @ respondebitis eis defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis Domini cum transiret eum idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israhel usque in aeternum

vul@Joshua:4:8 @ fecerunt ergo filii Israhel sicut eis praecepit Iosue portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides ut ei Dominus imperarat iuxta numerum filiorum Israhel usque ad locum in quo castrametati sunt ibique posuerunt eos

vul@Joshua:4:9 @ alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam foederis et sunt ibi usque in praesentem diem

vul@Joshua:4:10 @ sacerdotes autem qui portabant arcam stabant in Iordanis medio donec omnia conplerentur quae Iosue ut loqueretur ad populum praeceperat Dominus et dixerat ei Moses festinavitque populus et transiit

vul@Joshua:4:11 @ cumque transissent omnes transivit et arca Domini sacerdotesque pergebant ante populum

vul@Joshua:4:12 @ filii quoque Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse armati praecedebant filios Israhel sicut eis praeceperat Moses

vul@Joshua:4:13 @ et quadraginta pugnatorum milia per turmas et cuneos incedebant per plana atque campestria urbis Hiericho

vul@Joshua:4:14 @ in illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israhel ut timerent eum sicut timuerant Mosen dum adviveret

vul@Joshua:4:15 @ dixitque ad eum

vul@Joshua:4:16 @ praecipe sacerdotibus qui portant arcam foederis ut ascendant de Iordane

vul@Joshua:4:17 @ qui praecepit eis dicens ascendite de Iordane

vul@Joshua:4:18 @ cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini et siccam humum calcare coepissent reversae sunt aquae in alveum suum et fluebant sicut ante consueverant

vul@Joshua:4:19 @ populus autem ascendit de Iordane decimo mensis primi die et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Hiericho

vul@Joshua:4:20 @ duodecim quoque lapides quos de Iordanis alveo sumpserant posuit Iosue in Galgalis

vul@Joshua:4:21 @ et dixit ad filios Israhel quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis quid sibi volunt isti lapides

vul@Joshua:4:22 @ docebitis eos atque dicetis per arentem alveum transivit Israhel Iordanem istum

vul@Joshua:4:23 @ siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro donec transiretis

vul@Joshua:4:24 @ sicut fecerat prius in mari Rubro quod siccavit donec transiremus

vul@Joshua:4:25 @ ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore

vul@Joshua:5:1 @ postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui habitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui propinqua possidebant Magno mari loca quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israhel donec transirent dissolutum est cor eorum et non remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum Israhel

vul@Joshua:5:2 @ eo tempore ait Dominus ad Iosue fac tibi cultros lapideos et circumcide secundo filios Israhel

vul@Joshua:5:3 @ fecit quod iusserat Dominus et circumcidit filios Israhel in colle Praeputiorum

vul@Joshua:5:4 @ haec autem causa est secundae circumcisionis omnis populus qui egressus est ex Aegypto generis masculini universi bellatores viri mortui sunt in deserto per longissimos viae circuitus

vul@Joshua:5:5 @ qui omnes circumcisi erant populus autem qui natus est in deserto

vul@Joshua:5:6 @ per quadraginta annos itineris latissimae solitudinis incircumcisus fuit donec consumerentur qui non audierant vocem Domini et quibus ante iuraverat ut ostenderet eis terram lacte et melle manantem

vul@Joshua:5:7 @ horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt ab Iosue quia sicut nati fuerant in praeputio erant nec eos in via aliquis circumciderat

vul@Joshua:5:8 @ postquam autem omnes circumcisi sunt manserunt in eodem castrorum loco donec sanarentur

vul@Joshua:5:9 @ dixitque Dominus ad Iosue hodie abstuli obprobrium Aegypti a vobis vocatumque est nomen loci illius Galgala usque in praesentem diem

vul@Joshua:5:10 @ manseruntque filii Israhel in Galgalis et fecerunt phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Hiericho

vul@Joshua:5:11 @ et comederunt de frugibus terrae die altero azymos panes et pulentam eiusdem anni

vul@Joshua:5:12 @ defecitque manna postquam comederunt de frugibus terrae nec usi sunt ultra illo cibo filii Israhel sed comederunt de frugibus praesentis anni terrae Chanaan

vul@Joshua:5:13 @ cum autem esset Iosue in agro urbis Hiericho levavit oculos et vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium perrexitque ad eum et ait noster es an adversariorum

vul@Joshua:5:14 @ qui respondit nequaquam sed sum princeps exercitus Domini et nunc venio

vul@Joshua:5:15 @ cecidit Iosue pronus in terram et adorans ait quid dominus meus loquitur ad servum suum

vul@Joshua:5:16 @ solve inquit calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas sanctus est fecitque Iosue ut sibi fuerat imperatum

vul@Joshua:6:1 @ Hiericho autem clausa erat atque munita timore filiorum Israhel et nullus egredi audebat aut ingredi

vul@Joshua:6:2 @ dixitque Dominus ad Iosue ecce dedi in manus tuas Hiericho et regem eius omnesque fortes viros

vul@Joshua:6:3 @ circuite urbem cuncti bellatores semel per diem sic facietis sex diebus

vul@Joshua:6:4 @ septimo autem die sacerdotes tollant septem bucinas quarum usus est in iobeleo et praecedant arcam foederis septiesque circuibitis civitatem et sacerdotes clangent bucinis

vul@Joshua:6:5 @ cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior et in auribus vestris increpuerit conclamabit omnis populus vociferatione maxima et muri funditus corruent civitatis ingredienturque singuli per locum contra quem steterint

vul@Joshua:6:6 @ vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos tollite arcam foederis et septem alii sacerdotes tollant septem iobeleorum bucinas et incedant ante arcam Domini

vul@Joshua:6:7 @ ad populum quoque ait vadite et circuite civitatem armati praecedentes arcam Domini

vul@Joshua:6:8 @ cumque Iosue verba finisset et septem sacerdotes septem bucinis clangerent ante arcam foederis Domini

vul@Joshua:6:9 @ omnisque praecederet armatus exercitus reliquum vulgus arcam sequebatur ac bucinis omnia concrepabant

vul@Joshua:6:10 @ praeceperat autem Iosue populo dicens non clamabitis nec audietur vox vestra neque ullus sermo ex ore vestro egredietur donec veniat dies in quo dicam vobis clamate et vociferamini

vul@Joshua:6:11 @ circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem et reversa in castra mansit ibi

vul@Joshua:6:12 @ igitur Iosue de nocte consurgente tulerunt sacerdotes arcam Domini

vul@Joshua:6:13 @ et septem ex eis septem bucinas quarum in iobeleis usus est praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et armatus populus ibat ante eos vulgus autem reliquum sequebatur arcam et bucinis personabat

vul@Joshua:6:14 @ circumieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in castra sic fecerunt sex diebus

vul@Joshua:6:15 @ die autem septimo diluculo consurgentes circumierunt urbem sicut dispositum erat septies

vul@Joshua:6:16 @ cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes dixit Iosue ad omnem Israhel vociferamini tradidit enim vobis Dominus civitatem

vul@Joshua:6:17 @ sitque civitas haec anathema et omnia quae in ea sunt Domino sola Raab meretrix vivat cum universis qui cum ea in domo sunt abscondit enim nuntios quos direximus

vul@Joshua:6:18 @ vos autem cavete ne de his quae praecepta sunt quippiam contingatis et sitis praevaricationis rei et omnia castra Israhel sub peccato sint atque turbentur

vul@Joshua:6:19 @ quicquid autem auri et argenti fuerit et vasorum aeneorum ac ferri Domino consecretur repositum in thesauris eius

vul@Joshua:6:20 @ igitur omni vociferante populo et clangentibus tubis postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit muri ilico corruerunt et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat ceperuntque civitatem

vul@Joshua:6:21 @ et interfecerunt omnia quae erant in ea a viro usque ad mulierem ab infante usque ad senem boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt

vul@Joshua:6:22 @ duobus autem viris qui exploratores missi fuerant dixit Iosue ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam omniaque quae illius sunt sicut illi iuramento firmastis

vul@Joshua:6:23 @ ingressique iuvenes eduxerunt Raab et parentes eius fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israhel manere fecerunt

vul@Joshua:6:24 @ urbem autem et omnia quae in ea sunt succenderunt absque argento et auro et vasis aeneis ac ferro quae in aerarium Domini consecrarunt

vul@Joshua:6:25 @ Raab vero meretricem et domum patris eius atque omnia quae habebat fecit Iosue vivere et habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diem eo quod absconderit nuntios quos miserat ut explorarent Hiericho in tempore illo inprecatus est Iosue dicens

vul@Joshua:6:26 @ maledictus vir coram Domino qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Hiericho in primogenito suo fundamenta illius iaciat et in novissimo liberorum ponat portas eius

vul@Joshua:6:27 @ fuit ergo Dominus cum Iosue et nomen eius in omni terra vulgatum est

vul@Joshua:7:1 @ filii autem Israhel praevaricati sunt mandatum et usurpaverunt de anathemate nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda tulit aliquid de anathemate iratusque est Dominus contra filios Israhel

vul@Joshua:7:2 @ cumque mitteret Iosue de Hiericho viros contra Ahi quae est iuxta Bethaven ad orientalem plagam oppidi Bethel dixit eis ascendite et explorate terram qui praecepta conplentes exploraverunt Ahi

vul@Joshua:7:3 @ et reversi dixerunt ei non ascendat omnis populus sed duo vel tria milia virorum pergant et deleant civitatem quare omnis populus frustra vexatur contra hostes paucissimos

vul@Joshua:7:4 @ ascenderunt ergo tria milia pugnatores qui statim terga vertentes

vul@Joshua:7:5 @ percussi sunt a viris urbis Ahi et corruerunt ex eis triginta et sex homines persecutique sunt eos adversarii de porta usque Sabarim et ceciderunt per prona fugientes pertimuitque cor populi et instar aquae liquefactum est

vul@Joshua:7:6 @ Iosue vero scidit vestimenta sua et cecidit pronus in terram coram arca Domini usque ad vesperum tam ipse quam omnes senes Israhel miseruntque pulverem super capita sua

vul@Joshua:7:7 @ et dixit Iosue heu Domine Deus quid voluisti transducere populum istum Iordanem fluvium ut traderes nos in manus Amorrei et perderes utinam ut coepimus mansissemus trans Iordanem

vul@Joshua:7:8 @ mi Domine Deus quid dicam videns Israhelem hostibus suis terga vertentem

vul@Joshua:7:9 @ audient Chananei et omnes habitatores terrae ac pariter conglobati circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de terra et quid facies magno nomini tuo

vul@Joshua:7:10 @ dixitque Dominus ad Iosue surge cur iaces pronus in terra

vul@Joshua:7:11 @ peccavit Israhel et praevaricatus est pactum meum tuleruntque de anathemate et furati sunt atque mentiti et absconderunt inter vasa sua

vul@Joshua:7:12 @ nec poterit Israhel stare ante hostes suos eosque fugiet quia pollutus est anathemate non ero ultra vobiscum donec conteratis eum qui huius sceleris reus est

vul@Joshua:7:13 @ surge sanctifica populum et dic eis sanctificamini in crastinum haec enim dicit Dominus Deus Israhel anathema in medio tui est Israhel non poteris stare coram hostibus tuis donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere

vul@Joshua:7:14 @ accedetisque mane singuli per tribus vestras et quamcumque tribum sors invenerit accedet per cognationes suas et cognatio per domos domusque per viros

vul@Joshua:7:15 @ et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus conburetur igni cum omni substantia sua quoniam praevaricatus est pactum Domini et fecit nefas in Israhel

vul@Joshua:7:16 @ surgens itaque Iosue mane adplicavit Israhel per tribus suas et inventa est tribus Iuda

vul@Joshua:7:17 @ quae cum iuxta familias suas esset oblata inventa est familia Zarai illam quoque per viros offerens repperit Zabdi

vul@Joshua:7:18 @ cuius domum in singulos dividens viros invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda

vul@Joshua:7:19 @ et ait ad Achan fili mi da gloriam Domino Deo Israhel et confitere atque indica mihi quid feceris ne abscondas

vul@Joshua:7:20 @ responditque Achan Iosue et dixit ei vere ego peccavi Domino Deo Israhel et sic et sic feci

vul@Joshua:7:21 @ vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque fossa humo operui

vul@Joshua:7:22 @ misit ergo Iosue ministros qui currentes ad tabernaculum illius reppererunt cuncta abscondita in eodem loco et argentum simul

vul@Joshua:7:23 @ auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Iosue et ad omnes filios Israhel proieceruntque ante Dominum

vul@Joshua:7:24 @ tollens itaque Iosue Achan filium Zare argentumque et pallium et auream regulam filiosque eius et filias boves et asinos et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem et omnis Israhel cum eo duxerunt eos ad vallem Achor

vul@Joshua:7:25 @ ubi dixit Iosue quia turbasti nos exturbet te Dominus in die hac lapidavitque eum omnis Israhel et cuncta quae illius erant igne consumpta sunt

vul@Joshua:7:26 @ congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum qui permanet usque in praesentem diem et aversus est furor Domini ab eis vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque hodie

vul@Joshua:8:1 @ dixit autem Dominus ad Iosue ne timeas neque formides tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum et consurgens ascende in oppidum Ahi ecce tradidi in manu tua regem eius et populum urbemque et terram

vul@Joshua:8:2 @ faciesque urbi Ahi et regi eius sicut fecisti Hiericho et regi illius praedam vero et omnia animantia diripietis vobis pone insidias urbi post eam

vul@Joshua:8:3 @ surrexitque Iosue et omnis exercitus bellatorum cum eo ut ascenderent in Ahi et electa triginta milia virorum fortium misit nocte

vul@Joshua:8:4 @ praecepitque eis dicens ponite insidias post civitatem nec longius recedatis et eritis omnes parati

vul@Joshua:8:5 @ ego autem et reliqua multitudo quae mecum est accedemus ex adverso contra urbem cumque exierint contra nos sicut ante fecimus fugiemus et terga vertemus

vul@Joshua:8:6 @ donec persequentes ab urbe longius protrahantur putabunt enim fugere nos sicut prius

vul@Joshua:8:7 @ nobis ergo fugientibus et illis sequentibus consurgetis de insidiis et vastabitis civitatem tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras

vul@Joshua:8:8 @ cumque ceperitis succendite eam sic omnia facietis ut iussi

vul@Joshua:8:9 @ dimisitque eos et perrexerunt ad insidiarum locum sederuntque inter Bethel et Ahi ad occidentalem plagam urbis Ahi Iosue autem nocte illa in medio mansit populi

vul@Joshua:8:10 @ surgensque diluculo recensuit socios et ascendit cum senioribus in fronte exercitus vallatus auxilio pugnatorum

vul@Joshua:8:11 @ cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis steterunt ad septentrionalem urbis plagam inter quam et eos vallis media erat

vul@Joshua:8:12 @ quinque milia autem viros elegerat et posuerat in insidiis inter Bethaven et Ahi ex occidentali parte eiusdem civitatis

vul@Joshua:8:13 @ omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat ita ut novissimi multitudinis occidentalem plagam urbis adtingerent abiit ergo Iosue nocte illa et stetit in vallis medio

vul@Joshua:8:14 @ quod cum vidisset rex Ahi festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis direxitque aciem contra desertum ignorans quod post tergum laterent insidiae

vul@Joshua:8:15 @ Iosue vero et omnis Israhel cesserunt loco simulantes metum et fugientes per viam solitudinis

vul@Joshua:8:16 @ at illi vociferantes pariter et se mutuo cohortantes persecuti sunt eos cumque recessissent a civitate

vul@Joshua:8:17 @ et ne unus quidem in urbe Ahi et Bethel remansisset qui non persequeretur Israhel sicut eruperant aperta oppida relinquentes

vul@Joshua:8:18 @ dixit Dominus ad Iosue leva clypeum qui in manu tua est contra urbem Ahi quoniam tibi tradam eam

vul@Joshua:8:19 @ cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis insidiae quae latebant surrexerunt confestim et pergentes ad civitatem ceperunt et succenderunt eam

vul@Joshua:8:20 @ viri autem civitatis qui persequebantur Iosue respicientes et videntes fumum urbis ad caelum usque conscendere non potuerunt ultra huc illucque diffugere praesertim cum hii qui simulaverant fugam et tendebant ad solitudinem contra persequentes fortissime restitissent

vul@Joshua:8:21 @ vidensque Iosue et omnis Israhel quod capta esset civitas et fumus urbis ascenderet reversus percussit viros Ahi

vul@Joshua:8:22 @ siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem egressi ex urbe contra suos medios hostium ferire coeperunt cum ergo ex utraque parte adversarii caederentur ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur

vul@Joshua:8:23 @ regem quoque urbis Ahi adprehendere viventem et obtulerunt Iosue

vul@Joshua:8:24 @ igitur omnibus interfectis qui Israhelem ad deserta tendentem fuerant persecuti et in eodem loco gladio corruentibus reversi filii Israhel percusserunt civitatem

vul@Joshua:8:25 @ erant autem qui in eo die conciderant a viro usque ad mulierem duodecim milia hominum omnes urbis Ahi

vul@Joshua:8:26 @ Iosue vero non contraxit manum quam in sublime porrexerat tenens clypeum donec interficerentur omnes habitatores Ahi

vul@Joshua:8:27 @ iumenta autem et praedam civitatis diviserunt sibi filii Israhel sicut praeceperat Dominus Iosue

vul@Joshua:8:28 @ qui succendit urbem et fecit eam tumulum sempiternum

vul@Joshua:8:29 @ regem quoque eius suspendit in patibulo usque ad vesperum et solis occasum praecepitque et deposuerunt cadaver eius de cruce proieceruntque in ipso introitu civitatis congesto super eum magno acervo lapidum qui permanet usque in praesentem diem

vul@Joshua:8:30 @ tunc aedificavit Iosue altare Domino Deo Israhel in monte Hebal

vul@Joshua:8:31 @ sicut praeceperat Moses famulus Domini filiis Israhel et scriptum est in volumine legis Mosi altare de lapidibus inpolitis quos ferrum non tetigit et obtulit super eo holocausta Domino immolavitque pacificas victimas

vul@Joshua:8:32 @ et scripsit super lapides deuteronomium legis Mosi quod ille digesserat coram filiis Israhel

vul@Joshua:8:33 @ omnis autem populus et maiores natu ducesque ac iudices stabant ex utraque parte arcae in conspectu sacerdotum qui portabant arcam foederis Domini ut advena ita et indigena media eorum pars iuxta montem Garizim et media iuxta montem Hebal sicut praeceperat Moses famulus Domini et primum quidem benedixit populo Israhel

vul@Joshua:8:34 @ post haec legit omnia verba benedictionis et maledictionis et cuncta quae scripta erant in legis volumine

vul@Joshua:8:35 @ nihil ex his quae Moses iusserat reliquit intactum sed universa replicavit coram omni multitudine Israhel mulieribus ac parvulis et advenis qui inter eos morabantur

vul@Joshua:9:1 @ quibus auditis cuncti reges trans Iordanem qui versabantur in montanis et in campestribus in maritimis ac litore maris Magni hii quoque qui habitabant iuxta Libanum Hettheus et Amorreus et Chananeus Ferezeus et Eveus et Iebuseus

vul@Joshua:9:2 @ congregati sunt pariter ut pugnarent contra Iosue et Israhel uno animo eademque sententia

vul@Joshua:9:3 @ at hii qui habitabant in Gabaon audientes cuncta quae fecerat Iosue Hiericho et Ahi

vul@Joshua:9:4 @ et callide cogitantes tulerunt sibi cibaria saccos veteres asinis inponentes et utres vinarios scissos atque consutos

vul@Joshua:9:5 @ calciamentaque perantiqua quae ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant induti veteribus vestimentis panes quoque quos portabant ob viaticum duri erant et in frusta comminuti

vul@Joshua:9:6 @ perrexeruntque ad Iosue qui tunc morabatur in castris Galgalae et dixerunt ei atque omni simul Israheli de terra longinqua venimus pacem vobiscum facere cupientes responderuntque viri Israhel ad eos atque dixerunt

vul@Joshua:9:7 @ ne forsitan in terra quae nobis sorte debetur habitetis et non possimus foedus inire vobiscum

vul@Joshua:9:8 @ at illi ad Iosue servi inquiunt tui sumus quibus Iosue quinam ait estis et unde venistis

vul@Joshua:9:9 @ responderunt de terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui audivimus enim famam potentiae eius cuncta quae fecit in Aegypto

vul@Joshua:9:10 @ et duobus Amorreorum regibus trans Iordanem Seon regi Esebon et Og regi Basan qui erat in Astharoth

vul@Joshua:9:11 @ dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terrae nostrae tollite in manibus cibaria ob longissimam viam et occurrite eis ac dicite servi vestri sumus foedus inite nobiscum

vul@Joshua:9:12 @ en panes quando egressi sumus de domibus nostris ut veniremus ad vos calidos sumpsimus nunc sicci facti sunt et vetustate nimia comminuti

vul@Joshua:9:13 @ utres vini novos implevimus nunc rupti sunt et soluti vestes et calciamenta quibus induimur et quae habemus in pedibus ob longitudinem largioris viae trita sunt et paene consumpta

vul@Joshua:9:14 @ susceperunt igitur de cibariis eorum et os Domini non interrogaverunt

vul@Joshua:9:15 @ fecitque Iosue cum eis pacem et inito foedere pollicitus est quod non occiderentur principes quoque multitudinis iuraverunt eis

vul@Joshua:9:16 @ post dies autem tres initi foederis audierunt quod in vicino habitarent et inter eos futuri essent

vul@Joshua:9:17 @ moveruntque castra filii Israhel et venerunt in civitates eorum die tertio quarum haec vocabula sunt Gabaon et Caphira et Beroth et Cariathiarim

vul@Joshua:9:18 @ et non percusserunt eos eo quod iurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israhel murmuravit itaque omne vulgus contra principes

vul@Joshua:9:19 @ qui responderunt eis iuravimus illis in nomine Domini Dei Israhel et idcirco non possumus eos contingere

vul@Joshua:9:20 @ sed hoc faciemus eis reserventur quidem ut vivant ne contra nos ira Domini concitetur si peieraverimus

vul@Joshua:9:21 @ sed sic vivant ut in usus universae multitudinis ligna caedant aquasque conportent quibus haec loquentibus

vul@Joshua:9:22 @ vocavit Gabaonitas Iosue et dixit eis cur nos decipere fraude voluistis ut diceretis procul valde habitamus a vobis cum in medio nostri sitis

vul@Joshua:9:23 @ itaque sub maledictione eritis et non deficiet de stirpe vestra ligna caedens aquasque conportans in domum Dei mei

vul@Joshua:9:24 @ qui responderunt nuntiatum est nobis servis tuis quae promisisset Dominus Deus tuus Mosi servo suo ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores eius timuimus igitur valde et providimus animabus nostris vestro terrore conpulsi et hoc consilium inivimus

vul@Joshua:9:25 @ nunc autem in manu tua sumus quod tibi bonum et rectum videtur fac nobis

vul@Joshua:9:26 @ fecit ergo Iosue ut dixerat et liberavit eos de manibus filiorum Israhel ut non occiderentur

vul@Joshua:9:27 @ decrevitque in illo die esse eos in ministerium cuncti populi et altaris Domini caedentes ligna et aquas conportantes usque in praesens tempus in loco quem Dominus elegisset

vul@Joshua:10:1 @ quae cum audisset Adonisedec rex Hierusalem quod scilicet cepisset Iosue Ahi et subvertisset eam sicut enim fecerat Hiericho et regi eius sic fecit Ahi et regi illius et quod transfugissent Gabaonitae ad Israhel et essent foederati eorum

vul@Joshua:10:2 @ timuit valde urbs enim magna erat Gabaon et una regalium civitatum et maior oppido Ahi omnesque bellatores eius fortissimi

vul@Joshua:10:3 @ misit ergo Adonisedec rex Hierusalem ad Oham regem Hebron et ad Pharam regem Hieremoth ad Iaphie quoque regem Lachis et ad Dabir regem Eglon dicens

vul@Joshua:10:4 @ ascendite ad me et ferte praesidium ut expugnemus Gabaon quare transfugerit ad Iosue et filios Israhel

vul@Joshua:10:5 @ congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorreorum rex Hierusalem rex Hebron rex Hieremoth rex Lachis rex Eglon simul cum exercitibus suis et castrametati sunt circa Gabaon obpugnantes eam

vul@Joshua:10:6 @ habitatores autem Gabaon urbis obsessae miserunt ad Iosue qui tunc morabatur in castris apud Galgalam et dixerunt ei ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum ascende cito et libera nos ferque praesidium convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorreorum qui habitant in montanis

vul@Joshua:10:7 @ ascenditque Iosue de Galgalis et omnis exercitus bellatorum cum eo viri fortissimi

vul@Joshua:10:8 @ dixitque Dominus ad Iosue ne timeas eos in manus enim tuas tradidi illos nullus tibi ex eis resistere poterit

vul@Joshua:10:9 @ inruit itaque Iosue super eos repente tota ascendens nocte de Galgalis

vul@Joshua:10:10 @ et conturbavit eos Dominus a facie Israhel contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et Maceda

vul@Joshua:10:11 @ cumque fugerent filios Israhel et essent in descensu Bethoron Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque Azeca et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant filii Israhel

vul@Joshua:10:12 @ tunc locutus est Iosue Domino in die qua tradidit Amorreum in conspectu filiorum Israhel dixitque coram eis sol contra Gabaon ne movearis et luna contra vallem Ahialon

vul@Joshua:10:13 @ steteruntque sol et luna donec ulcisceretur se gens de inimicis suis nonne scriptum est hoc in libro Iustorum stetit itaque sol in medio caeli et non festinavit occumbere spatio unius diei

vul@Joshua:10:14 @ non fuit ante et postea tam longa dies oboediente Domino voci hominis et pugnante pro Israhel

vul@Joshua:10:15 @ reversusque est Iosue cum omni Israhel in castra Galgalae

vul@Joshua:10:16 @ fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda

vul@Joshua:10:17 @ nuntiatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca Maceda

vul@Joshua:10:18 @ qui praecepit sociis et ait volvite saxa ingentia ad os speluncae et ponite viros industrios qui clausos custodiant

vul@Joshua:10:19 @ vos autem nolite stare sed persequimini hostes et extremos quosque fugientium caedite ne dimittatis eos urbium suarum intrare praesidia quos tradidit Dominus Deus in manus vestras

vul@Joshua:10:20 @ caesis igitur adversariis plaga magna et usque ad internicionem paene consumptis hii qui Israhel effugere potuerunt ingressi sunt civitates munitas

vul@Joshua:10:21 @ reversusque est omnis exercitus ad Iosue in Maceda ubi tunc erant castra sani et integro numero nullusque contra filios Israhel muttire ausus est

vul@Joshua:10:22 @ praecepitque Iosue dicens aperite os speluncae et producite ad me quinque reges qui in ea latitant

vul@Joshua:10:23 @ fecerunt ministri ut sibi fuerat imperatum et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca regem Hierusalem regem Hebron regem Hieremoth regem Lachis regem Eglon

vul@Joshua:10:24 @ cumque educti essent ad eum vocavit omnes viros Israhel et ait ad principes exercitus qui secum erant ite et ponite pedes super colla regum istorum qui cum perrexissent et subiectorum pedibus colla calcarent

vul@Joshua:10:25 @ rursum ait ad eos nolite timere nec paveatis confortamini et estote robusti sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris adversum quos dimicatis

vul@Joshua:10:26 @ percussitque Iosue et interfecit eos atque suspendit super quinque stipites fueruntque suspensi usque ad vesperum

vul@Joshua:10:27 @ cumque occumberet sol praecepit sociis ut deponerent eos de patibulis qui depositos proiecerunt in speluncam in qua latuerant et posuerunt super os eius saxa ingentia quae permanent usque in praesens

vul@Joshua:10:28 @ eodem die Macedam quoque cepit Iosue et percussit in ore gladii regemque illius interfecit et omnes habitatores eius non dimisit in ea saltim parvas reliquias fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Hiericho

vul@Joshua:10:29 @ transivit cum omni Israhel de Maceda in Lebna et pugnabat contra eam

vul@Joshua:10:30 @ quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israhel percusseruntque urbem in ore gladii et omnes habitatores eius non dimiserunt in ea ullas reliquias feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Hiericho

vul@Joshua:10:31 @ de Lebna transivit in Lachis et exercitu per gyrum disposito obpugnabat eam

vul@Joshua:10:32 @ tradiditque Dominus Lachis in manu Israhel et cepit eam die altero atque percussit in ore gladii omnemque animam quae fuerat in ea sicut fecerat Lebna

vul@Joshua:10:33 @ eo tempore ascendit Hiram rex Gazer ut auxiliaretur Lachis quem percussit Iosue cum omni populo eius usque ad internicionem

vul@Joshua:10:34 @ transivitque de Lachis in Eglon et circumdedit

vul@Joshua:10:35 @ atque expugnavit eam eadem die percussitque in ore gladii omnes animas quae erant in ea iuxta omnia quae fecerat Lachis

vul@Joshua:10:36 @ ascendit quoque cum omni Israhele de Eglon in Hebron et pugnavit contra eam

vul@Joshua:10:37 @ cepitque et percussit in ore gladii regem quoque eius et omnia oppida regionis illius universasque animas quae in ea fuerant commoratae non reliquit in ea ullas reliquias sicut fecerat Eglon sic fecit et Hebron cuncta quae in ea repperit consumens gladio

vul@Joshua:10:38 @ inde reversus in Dabir

vul@Joshua:10:39 @ cepit eam atque vastavit

vul@Joshua:10:40 @ regem quoque eius et omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii non dimisit in ea ullas reliquias sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum sic fecit Dabir et regi illius

vul@Joshua:10:41 @ percussit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem et Asedoth cum regibus suis non dimisit in ea ullas reliquias sed omne quod spirare poterat interfecit sicut praeceperat ei Dominus Deus Israhel

vul@Joshua:10:42 @ a Cadesbarne usque Gazam omnem terram Gosen usque Gabaon

vul@Joshua:10:43 @ universos reges et regiones eorum uno cepit impetu atque vastavit Dominus enim Deus Israhel pugnabat pro eo

vul@Joshua:10:44 @ reversusque est cum omni Israhele ad locum castrorum in Galgala

vul@Joshua:11:1 @ quae cum audisset Iabin rex Asor misit ad Iobab regem Madon et ad regem Someron atque ad regem Acsaph

vul@Joshua:11:2 @ ad reges quoque aquilonis qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Cheneroth in campestribus quoque et in regionibus Dor iuxta mare

vul@Joshua:11:3 @ Chananeumque ab oriente et occidente et Amorreum atque Hettheum ac Ferezeum et Iebuseum in montanis Eveum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Masphe

vul@Joshua:11:4 @ egressique sunt omnes cum turmis suis populus multus nimis sicut harena quae est in litore maris equi quoque et currus inmensae multitudinis

vul@Joshua:11:5 @ conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom ut pugnarent contra Israhel

vul@Joshua:11:6 @ dixitque Dominus ad Iosue ne timeas eos cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israhel equos eorum subnervabis et currus igne conbures

vul@Joshua:11:7 @ venitque Iosue et omnis exercitus cum eo adversum illos ad aquas Merom subito et inruerunt super eos

vul@Joshua:11:8 @ tradiditque illos Dominus in manu Israhel qui percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et aquas Maserefoth campumque Masphe qui est ad orientalem illius partem ita percussit omnes ut nullas dimitteret ex eis reliquias

vul@Joshua:11:9 @ fecit sicut praeceperat ei Dominus equos eorum subnervavit currusque conbusit

vul@Joshua:11:10 @ reversusque statim cepit Asor et regem eius percussit gladio Asor enim antiquitus inter omnia regna haec principatum tenebat

vul@Joshua:11:11 @ percussitque omnes animas quae ibidem morabantur non dimisit in ea ullas reliquias sed usque ad internicionem universa vastavit ipsamque urbem permisit incendio

vul@Joshua:11:12 @ et omnes per circuitum civitates regesque earum cepit percussit atque delevit sicut praeceperat ei Moses famulus Domini

vul@Joshua:11:13 @ absque urbibus quae erant in collibus et in tumulis sitae ceteras succendit Israhel unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit

vul@Joshua:11:14 @ omnemque praedam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi filii Israhel cunctis hominibus interfectis

vul@Joshua:11:15 @ sicut praeceperat Dominus Mosi servo suo ita praecepit Moses Iosue et ille universa conplevit non praeteriit de universis mandatis ne unum quidem verbum quod iusserat Dominus Mosi

vul@Joshua:11:16 @ cepit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam terramque Gosen et planitiem et occidentalem plagam montemque Israhel et campestria eius

vul@Joshua:11:17 @ et partem montis quae ascendit Seir usque Baalgad per planitiem Libani subter montem Hermon omnes reges eorum cepit percussit occidit

vul@Joshua:11:18 @ multo tempore pugnavit Iosue contra reges istos

vul@Joshua:11:19 @ non fuit civitas quae se non traderet filiis Israhel praeter Eveum qui habitabat in Gabaon omnes bellando cepit

vul@Joshua:11:20 @ Domini enim sententiae fuerat ut indurarentur corda eorum et pugnarent contra Israhel et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent sicut praeceperat Dominus Mosi

vul@Joshua:11:21 @ in tempore illo venit Iosue et interfecit Enacim de montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Iuda et Israhel urbesque eorum delevit

vul@Joshua:11:22 @ non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra filiorum Israhel absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto in quibus solis relicti sunt

vul@Joshua:11:23 @ cepit ergo Iosue omnem terram sicut locutus est Dominus ad Mosen et tradidit eam in possessionem filiis Israhel secundum partes et tribus suas quievitque terra a proeliis

vul@Joshua:12:1 @ hii sunt reges quos percusserunt filii Israhel et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam quae respicit solitudinem

vul@Joshua:12:2 @ Seon rex Amorreorum qui habitavit in Esebon dominatus est ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon et mediae partis in valle dimidiique Galaad usque ad torrentem Iaboc qui est terminus filiorum Ammon

vul@Joshua:12:3 @ et a solitudine usque ad mare Cheneroth contra orientem et usque ad mare Deserti quod est mare Salsissimum ad orientalem plagam per viam quae ducit Bethesimoth et ab australi parte quae subiacent Asedothphasga

vul@Joshua:12:4 @ terminus Og regis Basan de reliquiis Rafaim qui habitavit in Astharoth et in Edrain et dominatus est in monte Hermon et in Salacha atque in universa Basan usque ad terminos

vul@Joshua:12:5 @ Gesuri et Machathi et dimidiae partis Galaad terminos Seon regis Esebon

vul@Joshua:12:6 @ Moses famulus Domini et filii Israhel percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiae tribui Manasse

vul@Joshua:12:7 @ hii sunt reges terrae quos percussit Iosue et filii Israhel trans Iordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani usque ad montem cuius pars ascendit in Seir tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israhel singulis partes suas

vul@Joshua:12:8 @ tam in montanis quam in planis atque campestribus in Aseroth et solitudine ac meridie Hettheus fuit et Amorreus Chananeus et Ferezeus Eveus et Iebuseus

vul@Joshua:12:9 @ rex Hiericho unus rex Ahi quae est ex latere Bethel unus

vul@Joshua:12:10 @ rex Hierusalem unus rex Hebron unus

vul@Joshua:12:11 @ rex Hierimoth unus rex Lachis unus

vul@Joshua:12:12 @ rex Eglon unus rex Gazer unus

vul@Joshua:12:13 @ rex Dabir unus rex Gader unus

vul@Joshua:12:14 @ rex Herma unus rex Hered unus

vul@Joshua:12:15 @ rex Lebna unus rex Odollam unus

vul@Joshua:12:16 @ rex Maceda unus rex Bethel unus

vul@Joshua:12:17 @ rex Thaffua unus rex Afer unus

vul@Joshua:12:18 @ rex Afec unus rex Saron unus

vul@Joshua:12:19 @ rex Madon unus rex Asor unus

vul@Joshua:12:20 @ rex Someron unus rex Acsaph unus

vul@Joshua:12:21 @ rex Thenach unus rex Mageddo unus

vul@Joshua:12:22 @ rex Cades unus rex Iachanaem Chermeli unus

vul@Joshua:12:23 @ rex Dor et provinciae Dor unus rex gentium Galgal unus

vul@Joshua:12:24 @ rex Thersa unus omnes reges triginta et unus

vul@Joshua:13:1 @ Iosue senex provectaeque aetatis erat et dixit Dominus ad eum senuisti et longevus es terraque latissima derelicta est quae necdum est sorte divisa

vul@Joshua:13:2 @ omnis videlicet Galilea Philisthim et universa Gesuri

vul@Joshua:13:3 @ a fluvio turbido qui inrigat Aegyptum usque ad terminos Accaron contra aquilonem terra Chanaan quae in quinque regulos Philisthim dividitur Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et Accaronitas

vul@Joshua:13:4 @ ad meridiem vero sunt Evei omnis terra Chanaan et Maara Sidoniorum usque Afeca et terminos Amorrei

vul@Joshua:13:5 @ eiusque confinia Libani quoque regio contra orientem a Baalgad sub monte Hermon donec ingrediaris Emath

vul@Joshua:13:6 @ omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masrefoth universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israhel veniat ergo in parte hereditatis Israhel sicut praecepi tibi

vul@Joshua:13:7 @ et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui Manasse

vul@Joshua:13:8 @ cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis Moses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam

vul@Joshua:13:9 @ ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis medio universaque campestria Medaba usque Dibon

vul@Joshua:13:10 @ et cunctas civitates Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon usque ad terminos filiorum Ammon

vul@Joshua:13:11 @ et Galaad ac terminum Gesuri et Machathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque Saleca

vul@Joshua:13:12 @ omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et Edraim ipse fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses atque delevit

vul@Joshua:13:13 @ nolueruntque disperdere filii Israhel Gesuri et Machathi et habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diem

vul@Joshua:13:14 @ tribui autem Levi non dedit possessionem sed sacrificia et victimae Domini Dei Israhel ipsa est eius hereditas sicut locutus est illi

vul@Joshua:13:15 @ dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas

vul@Joshua:13:16 @ fuitque terminus eorum ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in valle eiusdem torrentis media universam planitiem quae ducit Medaba

vul@Joshua:13:17 @ et Esebon cunctosque viculos earum qui sunt in campestribus Dibon quoque et Bamothbaal et oppidum Baalmaon

vul@Joshua:13:18 @ Iessa et Cedmoth et Mepheeth

vul@Joshua:13:19 @ Cariathaim et Sebama et Sarathasar in monte convallis

vul@Joshua:13:20 @ Bethpheor et Asedothphasga et Bethaisimoth

vul@Joshua:13:21 @ omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terrae

vul@Joshua:13:22 @ et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israhel gladio cum ceteris interfectis

vul@Joshua:13:23 @ factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum

vul@Joshua:13:24 @ deditque Moses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem cuius haec divisio est

vul@Joshua:13:25 @ terminus Iazer et omnes civitates Galaad dimidiamque partem terrae filiorum Ammon usque ad Aroer quae est contra Rabba

vul@Joshua:13:26 @ et ab Esebon usque Ramoth Masphe et Batanim et a Manaim usque ad terminos Dabir

vul@Joshua:13:27 @ in valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon huius quoque Iordanis finis est usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam

vul@Joshua:13:28 @ haec est possessio filiorum Gad per familias suas civitates et villae earum

vul@Joshua:13:29 @ dedit et dimidiae tribui Manasse filiisque eius iuxta cognationes suas possessionem

vul@Joshua:13:30 @ cuius hoc principium est a Manaim universam Basan et cuncta regna Og regis Basan omnesque vicos Air qui sunt in Basan sexaginta oppida

vul@Joshua:13:31 @ et dimidiam partem Galaad Astharoth et Edrai urbes regni Og in Basan filiis Machir filii Manasse dimidiae parti filiorum Machir iuxta cognationes suas

vul@Joshua:13:32 @ hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam

vul@Joshua:13:33 @ tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus Israhel ipse est possessio eius ut locutus est illi

vul@Joshua:14:1 @ hoc est quod possederunt filii Israhel in terra Chanaan quam dederunt eis Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum per tribus Israhel

vul@Joshua:14:2 @ sorte omnia dividentes sicut praeceperat Dominus in manu Mosi novem tribubus et dimidiae tribui

vul@Joshua:14:3 @ duabus enim tribubus et dimidiae dederat Moses trans Iordanem possessionem absque Levitis qui nihil terrae acceperunt inter fratres suos

vul@Joshua:14:4 @ sed in eorum successerant locum filii Ioseph in duas divisi tribus Manasse et Ephraim nec acceperunt Levitae aliam in terra partem nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua

vul@Joshua:14:5 @ sicut praecepit Dominus Mosi ita fecerunt filii Israhel et diviserunt terram

vul@Joshua:14:6 @ accesserunt itaque filii Iuda ad Iosue in Galgala locutusque est ad eum Chaleb filius Iepphonne Cenezeus nosti quid locutus sit Dominus ad Mosen hominem Dei de me et te in Cadesbarne

vul@Joshua:14:7 @ quadraginta annorum eram quando me misit Moses famulus Domini de Cadesbarne ut considerarem terram nuntiavique ei quod mihi verum videbatur

vul@Joshua:14:8 @ fratres autem mei qui ascenderant mecum dissolverunt cor populi et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum

vul@Joshua:14:9 @ iuravitque Moses in die illo dicens terram quam calcavit pes tuus erit possessio tua et filiorum tuorum in aeternum quia secutus es Dominum Deum meum

vul@Joshua:14:10 @ concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est usque in praesentem diem quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Mosen quando ambulabat Israhel per solitudinem hodie octoginta quinque annorum sum

vul@Joshua:14:11 @ sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat tam ad bellandum quam ad gradiendum

vul@Joshua:14:12 @ da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus te quoque audiente in quo Enacim sunt et urbes magnae atque munitae si forte sit Dominus mecum et potuero delere eos sicut promisit mihi

vul@Joshua:14:13 @ benedixitque ei Iosue et tradidit Hebron in possessionem

vul@Joshua:14:14 @ atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio Iepphonne Cenezeo usque in praesentem diem quia secutus est Dominum Deum Israhel

vul@Joshua:14:15 @ nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe Adam maximus ibi inter Enacim situs est et terra cessavit a proeliis

vul@Joshua:15:1 @ igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagae

vul@Joshua:15:2 @ initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius quae respicit meridiem

vul@Joshua:15:3 @ egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa

vul@Joshua:15:4 @ atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis meridianae plagae

vul@Joshua:15:5 @ ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium

vul@Joshua:15:6 @ ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben

vul@Joshua:15:7 @ et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem Rogel

vul@Joshua:15:8 @ ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem

vul@Joshua:15:9 @ pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum

vul@Joshua:15:10 @ et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna

vul@Joshua:15:11 @ et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur

vul@Joshua:15:12 @ hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis

vul@Joshua:15:13 @ Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron

vul@Joshua:15:14 @ delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enach

vul@Joshua:15:15 @ atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae prius vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum

vul@Joshua:15:16 @ dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem

vul@Joshua:15:17 @ cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem

vul@Joshua:15:18 @ quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit

vul@Joshua:15:19 @ at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius

vul@Joshua:15:20 @ haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas

vul@Joshua:15:21 @ erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Iagur

vul@Joshua:15:22 @ et Cina et Dimona Adeda

vul@Joshua:15:23 @ et Cedes et Asor Iethnan

vul@Joshua:15:24 @ Zif et Thelem Baloth

vul@Joshua:15:25 @ et Asor nova et Cariothesrom haec est Asor

vul@Joshua:15:26 @ Aman Same et Molada

vul@Joshua:15:27 @ et Asergadda et Asemon Bethfeleth

vul@Joshua:15:28 @ et Asersual et Bersabee et Baziothia

vul@Joshua:15:29 @ Bala et Hiim Esem

vul@Joshua:15:30 @ et Heltholad Exiil et Harma

vul@Joshua:15:31 @ Siceleg et Medemena et Sensenna

vul@Joshua:15:32 @ Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes civitates viginti novem et villae earum

vul@Joshua:15:33 @ in campestribus vero Esthaul et Saraa et Asena

vul@Joshua:15:34 @ et Azanoe et Aengannim Thaffua et Aenaim

vul@Joshua:15:35 @ et Hierimoth Adulam Soccho et Azeca

vul@Joshua:15:36 @ et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quattuordecim et villae earum

vul@Joshua:15:37 @ Sanan et Adesa et Magdalgad

vul@Joshua:15:38 @ Delean et Mesfa et Iecthel

vul@Joshua:15:39 @ Lachis et Bascath et Aglon

vul@Joshua:15:40 @ Thebbon et Lehemas et Chethlis

vul@Joshua:15:41 @ et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et villae earum

vul@Joshua:15:42 @ Labana et Aether et Asan

vul@Joshua:15:43 @ Ieptha et Esna et Nesib

vul@Joshua:15:44 @ Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villae earum

vul@Joshua:15:45 @ Accaron cum vicis et villulis suis

vul@Joshua:15:46 @ ab Accaron usque ad mare omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eius

vul@Joshua:15:47 @ Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Aegypti mare Magnum terminus eius

vul@Joshua:15:48 @ et in monte Samir et Iether et Soccho

vul@Joshua:15:49 @ et Edenna Cariathsenna haec est Dabir

vul@Joshua:15:50 @ Anab et Isthemo et Anim

vul@Joshua:15:51 @ Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villae earum

vul@Joshua:15:52 @ Arab et Roma et Esaan

vul@Joshua:15:53 @ Ianum et Bethafua et Afeca

vul@Joshua:15:54 @ Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates novem et villae earum

vul@Joshua:15:55 @ Maon et Chermel et Zif et Iotae

vul@Joshua:15:56 @ Iezrehel et Iucadam et Zanoe

vul@Joshua:15:57 @ Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et villae earum

vul@Joshua:15:58 @ Alul et Bethsur et Gedor

vul@Joshua:15:59 @ Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates sex et villae earum

vul@Joshua:15:60 @ Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duae et villae earum

vul@Joshua:15:61 @ in deserto Betharaba Meddin et Schacha

vul@Joshua:15:62 @ Anepsan et civitas Salis et Engaddi civitates sex et villae earum

vul@Joshua:15:63 @ Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in praesentem diem

vul@Joshua:16:1 @ cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Hiericho et aquas eius ab oriente solitudo quae ascendit de Hiericho ad montana Bethel

vul@Joshua:16:2 @ et egreditur de Bethel Luzam transitque terminum Archiatharoth

vul@Joshua:16:3 @ et descendit ad occidentem iuxta terminum Ieflethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer finiunturque regiones eius mari Magno

vul@Joshua:16:4 @ possederuntque filii Ioseph Manasse et Ephraim

vul@Joshua:16:5 @ et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atharothaddar usque Bethoron superiorem

vul@Joshua:16:6 @ egrediunturque confinia in mare Machmethath vero aquilonem respicit et circuit terminus contra orientem in Thanathselo et pertransit ab oriente Ianoe

vul@Joshua:16:7 @ descenditque de Ianoe in Atharoth et Noaratha et pervenit in Hiericho et egreditur ad Iordanem

vul@Joshua:16:8 @ de Taffua pertransitque contra mare in valle Harundineti suntque egressus eius in mare Salsissimum haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas

vul@Joshua:16:9 @ urbesque quae separatae sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse et villae earum

vul@Joshua:16:10 @ et non interfecerunt filii Ephraim Chananeum qui habitabat in Gazer habitavitque Chananeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius

vul@Joshua:17:1 @ cecidit autem sors tribui Manasse ipse est enim primogenitus Ioseph Machir primogenito Manasse patri Galaad qui fuit vir pugnator habuitque possessionem Galaad et Basan

vul@Joshua:17:2 @ et reliquis filiorum Manasse iuxta familias suas filiis Abiezer et filiis Elech et filiis Esrihel et filiis Sechem et filiis Epher et filiis Semida isti sunt filii Manasse filii Ioseph mares per cognationes suas

vul@Joshua:17:3 @ Salphaad vero filio Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii sed solae filiae quarum ista sunt nomina Maala et Noa Egla et Melcha et Thersa

vul@Joshua:17:4 @ veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Iosue filii Nun et principum dicentes Dominus praecepit per manum Mosi ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum deditque eis iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum

vul@Joshua:17:5 @ et ceciderunt funiculi Manasse decem absque terra Galaad et Basan trans Iordanem

vul@Joshua:17:6 @ filiae enim Manasse possederunt hereditatem in medio filiorum eius terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant

vul@Joshua:17:7 @ fuitque terminus Manasse ab Aser Machmathath quae respicit Sychem et egreditur ad dextram iuxta habitatores fontis Taffuae

vul@Joshua:17:8 @ etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taffuae quae est iuxta terminos Manasse filiorum Ephraim

vul@Joshua:17:9 @ descenditque terminus vallis Harundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim quae in medio sunt urbium Manasse terminus Manasse ab aquilone torrentis et exitus eius pergit ad mare

vul@Joshua:17:10 @ ita ut ab austro sit possessio Ephraim et ab aquilone Manasse et utramque claudat mare et coniungantur sibi in tribu Aser ab aquilone et in tribu Isachar ab oriente

vul@Joshua:17:11 @ fuitque hereditas Manasse in Isachar et in Aser Bethsan et viculi eius et Ieblaam cum villulis suis et habitatores Dor cum oppidis suis habitatores quoque Hendor cum villulis suis similiterque habitatores Thanach cum villulis suis et habitatores Mageddo cum viculis suis et tertia pars urbis Nofeth

vul@Joshua:17:12 @ nec potuerunt filii Manasse has subvertere civitates sed coepit Chananeus habitare in terra ista

vul@Joshua:17:13 @ postquam autem convaluerunt filii Israhel subiecerunt Chananeos et fecerunt sibi tributarios nec interfecerunt eos

vul@Joshua:17:14 @ locutique sunt filii Ioseph ad Iosue atque dixerunt quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius cum sim tantae multitudinis et benedixerit mihi Dominus

vul@Joshua:17:15 @ ad quos Iosue ait si populus multus es ascende in silvam et succide tibi spatia in terra Ferezei et Rafaim quia angusta est tibi possessio montis Ephraim

vul@Joshua:17:16 @ cui responderunt filii Ioseph non poterimus ad montana conscendere cum ferreis curribus utantur Chananei qui habitant in terra campestri in qua sitae sunt Bethsan cum viculis suis et Iezrahel mediam possidens vallem

vul@Joshua:17:17 @ dixitque Iosue ad domum Ioseph Ephraim et Manasse populus multus es et magnae fortitudinis non habebis sortem unam

vul@Joshua:17:18 @ sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia et poteris ultra procedere cum subverteris Chananeum quem dicis ferreos habere currus et esse fortissimum

vul@Joshua:18:1 @ congregatique sunt omnes filii Israhel in Silo ibique fixerunt tabernaculum testimonii et fuit eis terra subiecta

vul@Joshua:18:2 @ remanserant autem filiorum Israhel septem tribus quae necdum acceperant possessiones suas

vul@Joshua:18:3 @ ad quos Iosue ait usquequo marcetis ignavia et non intratis ad possidendam terram quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis

vul@Joshua:18:4 @ eligite de singulis tribubus ternos viros ut mittam eos et pergant atque circumeant terram et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis referantque ad me quod descripserint

vul@Joshua:18:5 @ dividite vobis terram in septem partes Iudas sit in terminis suis ab australi plaga et domus Ioseph ab aquilone

vul@Joshua:18:6 @ mediam inter hos terram in septem partes describite et huc venietis ad me ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem

vul@Joshua:18:7 @ quia non est inter vos pars Levitarum sed sacerdotium Domini est eorum hereditas Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam quas dedit eis Moses famulus Domini

vul@Joshua:18:8 @ cumque surrexissent viri ut pergerent ad describendam terram praecepit eis Iosue dicens circuite terram et describite eam ac revertimini ad me ut hic coram Domino Deo in Silo mittam vobis sortem

vul@Joshua:18:9 @ itaque perrexerunt et lustrantes eam in septem partes diviserunt scribentes in volumine reversique sunt ad Iosue in castra Silo

vul@Joshua:18:10 @ qui misit sortes coram Domino in Silo divisitque terram filiis Israhel in septem partes

vul@Joshua:18:11 @ et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas ut possiderent terram inter filios Iuda et filios Ioseph

vul@Joshua:18:12 @ fuitque terminus eorum contra aquilonem ab Iordane pergens iuxta latus Hiericho septentrionalis plagae et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens in solitudinem Bethaven

vul@Joshua:18:13 @ atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem ipsa est Bethel descenditque in Atharothaddar in montem qui est ad meridiem Bethoron inferioris

vul@Joshua:18:14 @ et inclinatur circumiens contra mare a meridie montis qui respicit Bethoron contra africum suntque exitus eius in Cariathbaal quae vocatur et Cariathiarim urbem filiorum Iuda haec est plaga contra mare et occidentem

vul@Joshua:18:15 @ a meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare et pervenit usque ad fontem aquarum Nepthoa

vul@Joshua:18:16 @ descenditque in partem montis qui respicit vallem filiorum Ennom et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Rafaim descenditque Gehennom id est vallis Ennom iuxta latus Iebusei ad austrum et pervenit ad fontem Rogel

vul@Joshua:18:17 @ transiens ad aquilonem et egrediens ad Aensemes id est fontem Solis

vul@Joshua:18:18 @ et pertransit usque ad tumulos qui sunt e regione ascensus Adommim descenditque ad Abenboen id est lapidem Boen filii Ruben et pertransit ex latere aquilonis ad campestria descenditque in planitiem

vul@Joshua:18:19 @ et praetergreditur contra aquilonem Bethagla suntque exitus eius contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine Iordanis ad australem plagam

vul@Joshua:18:20 @ qui est terminus illius ab oriente haec est possessio filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu et familias singulas

vul@Joshua:18:21 @ fueruntque civitates eius Hiericho et Bethagla et vallis Casis

vul@Joshua:18:22 @ Betharaba et Semaraim et Bethel

vul@Joshua:18:23 @ Avim et Affara et Ofra

vul@Joshua:18:24 @ villa Emona et Ofni et Gabee civitates duodecim et villae earum

vul@Joshua:18:25 @ Gabaon et Rama et Beroth

vul@Joshua:18:26 @ et Mesfe Cafera et Ammosa

vul@Joshua:18:27 @ et Recem Iarafel et Tharala

vul@Joshua:18:28 @ et Sela Eleph et Iebus quae est Hierusalem Gabaath et Cariath civitates quattuordecim et villae earum haec est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas

vul@Joshua:19:1 @ et egressa est sors secunda filiorum Symeon per cognationes suas fuitque hereditas

vul@Joshua:19:2 @ eorum in medio possessionis filiorum Iuda Bersabee et Sabee et Molada

vul@Joshua:19:3 @ et Asersual Bala et Asem

vul@Joshua:19:4 @ et Heltholath Bethul Arma

vul@Joshua:19:5 @ et Seceleg et Bethmarchaboth Asersusa

vul@Joshua:19:6 @ et Bethlebaoth et Saroen civitates tredecim et villae earum

vul@Joshua:19:7 @ Ahin et Remmon et Athar et Asan civitates quattuor et villae earum

vul@Joshua:19:8 @ omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Balaath Berrameth contra australem plagam haec est hereditas filiorum Symeon iuxta cognationes suas

vul@Joshua:19:9 @ in funiculo et possessione filiorum Iuda quia maior erat et idcirco possederunt filii Symeon in medio hereditatis eorum

vul@Joshua:19:10 @ cecidit quoque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas et factus est terminus possessionis eorum usque Sarith

vul@Joshua:19:11 @ ascenditque de mari et Medala ac pervenit in Debbaseth usque ad torrentem qui est contra Iecennam

vul@Joshua:19:12 @ et revertitur de Sarith contra orientem in fines Ceseleththabor et egreditur ad Dabereth ascenditque contra Iafie

vul@Joshua:19:13 @ et inde pertransit ad orientalem plagam Getthefer Etthacasin et egreditur in Remmon Ampthar et Noa

vul@Joshua:19:14 @ et circuit ad aquilonem et Nathon suntque egressus eius vallis Iepthahel

vul@Joshua:19:15 @ et Catheth et Nehalal et Semron et Iedala et Bethleem civitates duodecim et villae earum

vul@Joshua:19:16 @ haec est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas urbes et viculi earum

vul@Joshua:19:17 @ Isachar egressa est sors quarta per cognationes suas

vul@Joshua:19:18 @ fuitque eius hereditas Hiezrahel et Chasaloth et Sunem

vul@Joshua:19:19 @ et Afaraim Seon et Anaarath

vul@Joshua:19:20 @ et Rabbith et Cesion Abes

vul@Joshua:19:21 @ et Rameth et Engannim et Enadda et Bethfeses

vul@Joshua:19:22 @ et pervenit terminus usque Thabor et Seesima et Bethsemes eruntque exitus eius Iordanes civitates sedecim et villae earum

vul@Joshua:19:23 @ haec est possessio filiorum Isachar per cognationes suas urbes et viculi earum

vul@Joshua:19:24 @ cecidit sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas

vul@Joshua:19:25 @ fuitque terminus eorum Alchath et Oali et Beten et Axab

vul@Joshua:19:26 @ Elmelech et Amaad et Messal et pervenit usque ad Carmelum maris et Siorlabanath

vul@Joshua:19:27 @ ac revertitur contra orientem Bethdagon et pertransit usque Zabulon et vallem Iepthahel contra aquilonem in Bethemech et Neihel egrediturque ad levam Chabul

vul@Joshua:19:28 @ et Achran et Roob et Amon et Canae usque ad Sidonem magnam

vul@Joshua:19:29 @ revertiturque in Orma usque ad civitatem munitissimam Tyrum et usque Osa eruntque exitus eius in mare de funiculo Acziba

vul@Joshua:19:30 @ et Amma et Afec et Roob civitates viginti duae et villae earum

vul@Joshua:19:31 @ haec est possessio filiorum Aser per cognationes suas urbes et viculi earum

vul@Joshua:19:32 @ filiorum Nepthalim sexta pars cecidit per familias suas

vul@Joshua:19:33 @ et coepit terminus de Heleb et Helon in Sananim et Adami quae est Neceb et Iebnahel usque Lecum et egressus eorum usque ad Iordanem

vul@Joshua:19:34 @ revertiturque terminus contra occidentem in Aznoththabor atque inde egreditur in Ucoca et pertransit in Zabulon contra meridiem et in Aser contra occidentem et in Iuda ad Iordanem contra ortum solis

vul@Joshua:19:35 @ civitates munitissimae Aseddim Ser et Ammath et Recchath Chenereth

vul@Joshua:19:36 @ et Edema et Arama Asor

vul@Joshua:19:37 @ et Cedes et Edrai Nasor

vul@Joshua:19:38 @ et Ieron et Magdalel Horem et Bethanath et Bethsemes civitates decem et novem et villae earum

vul@Joshua:19:39 @ haec est possessio tribus filiorum Nepthali per cognationes suas urbes et viculi earum

vul@Joshua:19:40 @ tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima

vul@Joshua:19:41 @ et fuit terminus possessionis eius Saraa et Esthaol et Ahirsemes id est civitas Solis

vul@Joshua:19:42 @ Selebin et Ahialon et Iethela

vul@Joshua:19:43 @ Helon et Themna et Acron

vul@Joshua:19:44 @ Helthecen et Gebthon et Baalath

vul@Joshua:19:45 @ Iud et Benebarach et Gethremmon

vul@Joshua:19:46 @ aquae Hiercon et Areccon cum termino qui respicit Ioppen

vul@Joshua:19:47 @ et ipso fine concluditur ascenderuntque filii Dan et pugnaverunt contra Lesem ceperuntque eam et percusserunt in ore gladii ac possederunt et habitaverunt in ea vocantes nomen eius Lesemdan ex nomine Dan patris sui

vul@Joshua:19:48 @ haec est possessio tribus filiorum Dan per cognationes suas urbes et viculi earum

vul@Joshua:19:49 @ cumque conplesset terram sorte dividere singulis per tribus suas dederunt filii Israhel possessionem Iosue filio Nun in medio sui

vul@Joshua:19:50 @ iuxta praeceptum Domini urbem quam postulavit Thamnathseraa in monte Ephraim et aedificavit civitatem habitavitque in ea

vul@Joshua:19:51 @ hae sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum ac tribuum filiorum Israhel in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique sunt terram

vul@Joshua:20:1 @ et locutus est Dominus ad Iosue dicens loquere filiis Israhel et dic eis

vul@Joshua:20:2 @ separate urbes fugitivorum de quibus locutus sum ad vos per manum Mosi

vul@Joshua:20:3 @ ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius et possit evadere iram proximi qui ultor est sanguinis

vul@Joshua:20:4 @ cum ad unam harum confugerit civitatum stabitque ante portam civitatis et loquetur senioribus urbis illius ea quae se conprobent innocentem sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad habitandum

vul@Joshua:20:5 @ cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus non tradent in manus eius quia ignorans percussit proximum eius nec ante biduum triduumve eius probatur inimicus

vul@Joshua:20:6 @ et habitabit in civitate illa donec stet ante iudicium causam reddens facti sui et moriatur sacerdos magnus qui fuerit in illo tempore tunc revertetur homicida et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat

vul@Joshua:20:7 @ decreveruntque Cedes in Galilea montis Nepthali et Sychem in monte Ephraim et Cariatharbe ipsa est Hebron in monte Iuda

vul@Joshua:20:8 @ et trans Iordanem contra orientalem plagam Hiericho statuerunt Bosor quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben et Ramoth in Galaad de tribu Gad et Gaulon in Basan de tribu Manasse

vul@Joshua:20:9 @ hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israhel et advenis qui habitant inter eos ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis donec staret ante populum expositurus causam suam

vul@Joshua:21:1 @ accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israhel

vul@Joshua:21:2 @ locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt Dominus praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta

vul@Joshua:21:3 @ dederuntque filii Israhel de possessionibus suis iuxta imperium Domini civitates et suburbana earum

vul@Joshua:21:4 @ egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates tredecim

vul@Joshua:21:5 @ et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem

vul@Joshua:21:6 @ porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim

vul@Joshua:21:7 @ et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim

vul@Joshua:21:8 @ dederuntque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum sicut praecepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes

vul@Joshua:21:9 @ de tribubus filiorum Iuda et Symeon dedit Iosue civitates quarum ista sunt nomina

vul@Joshua:21:10 @ filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima enim sors illis egressa est

vul@Joshua:21:11 @ Cariatharbe patris Enach quae vocatur Hebron in monte Iuda et suburbana eius per circuitum

vul@Joshua:21:12 @ agros vero et villas eius dederat Chaleb filio Iepphonne ad possidendum

vul@Joshua:21:13 @ dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lebnam cum suburbanis suis

vul@Joshua:21:14 @ et Iether et Isthimon

vul@Joshua:21:15 @ et Helon Dabir

vul@Joshua:21:16 @ et Ahin et Iethan et Bethsemes cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabus

vul@Joshua:21:17 @ de tribu autem filiorum Beniamin Gabaon et Gabee

vul@Joshua:21:18 @ et Anathoth et Almon cum suburbanis suis civitates quattuor

vul@Joshua:21:19 @ omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis

vul@Joshua:21:20 @ reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis haec est data possessio

vul@Joshua:21:21 @ de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer

vul@Joshua:21:22 @ et Cebsain et Bethoron cum suburbanis suis civitates quattuor

vul@Joshua:21:23 @ de tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon

vul@Joshua:21:24 @ et Ahialon et Gethremmon cum suburbanis suis civitates quattuor

vul@Joshua:21:25 @ porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis civitates duae

vul@Joshua:21:26 @ omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus

vul@Joshua:21:27 @ filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas

vul@Joshua:21:28 @ porro de tribu Isachar Cesion et Dabereth

vul@Joshua:21:29 @ et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis civitates quattuor

vul@Joshua:21:30 @ de tribu autem Aser Masal et Abdon

vul@Joshua:21:31 @ et Elacoth et Roob cum suburbanis suis civitates quattuor

vul@Joshua:21:32 @ de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tres

vul@Joshua:21:33 @ omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis

vul@Joshua:21:34 @ filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iechenam et Chartha

vul@Joshua:21:35 @ et Damna et Nalol civitates quattuor cum suburbanis suis

vul@Joshua:21:36 @ [de tribu quoque Ruben ciuitates confugii Bosor in solitudine et Cedson et Misor et Ocho ciuitates quattuor cum suburbanis suis

vul@Joshua:21:37 @ et de tribu Gad civitates confugii Ramoth in Galaad et Manaim et Esebon et Iazer civitates quattuor cum suburbanis suis

vul@Joshua:21:38 @ omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas duodecim

vul@Joshua:21:39 @ itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israhel fuerunt quadraginta octo

vul@Joshua:21:40 @ cum suburbanis suis singulae per familias distributae

vul@Joshua:21:41 @ deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se patribus eorum iuraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea

vul@Joshua:21:42 @ dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt

vul@Joshua:21:43 @ ne unum quidem verbum quod illis praestaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia

vul@Joshua:22:1 @ eodem tempore vocavit Iosue Rubenitas et Gadditas et dimidiam tribum Manasse

vul@Joshua:22:2 @ dixitque ad eos fecistis omnia quae vobis praecepit Moses famulus Domini mihi quoque in omnibus oboedistis

vul@Joshua:22:3 @ nec reliquistis fratres vestros longo tempore usque in praesentem diem custodientes imperium Domini Dei vestri

vul@Joshua:22:4 @ quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem ac pacem sicut pollicitus est revertimini et ite in tabernacula vestra et in terram possessionis quam tradidit vobis Moses famulus Domini trans Iordanem

vul@Joshua:22:5 @ ita dumtaxat ut custodiatis adtente et opere conpleatis mandatum et legem quam praecepit vobis Moses servus Domini ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius et observetis mandata illius adhereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra

vul@Joshua:22:6 @ benedixitque eis Iosue et dimisit eos qui reversi sunt in tabernacula sua

vul@Joshua:22:7 @ tribui autem Manasse mediae possessionem Moses dederat in Basan et idcirco mediae quae superfuit dedit Iosue sortem inter ceteros fratres suos trans Iordanem ad occidentalem eius plagam cumque dimitteret eos in tabernacula sua et benedixisset illis

vul@Joshua:22:8 @ dixit ad eos in multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras cum argento et auro aere ac ferro et veste multiplici dividite praedam hostium cum fratribus vestris

vul@Joshua:22:9 @ reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israhel de Silo quae sita est in Chanaan ut intrarent Galaad terram possessionis suae quam obtinuerant iuxta imperium Domini in manu Mosi

vul@Joshua:22:10 @ cumque venissent ad tumulos Iordanis in terra Chanaan aedificaverunt iuxta Iordanem altare infinitae magnitudinis

vul@Joshua:22:11 @ quod cum audissent filii Israhel et ad eos certi nuntii detulissent aedificasse filios Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse altare in terra Chanaan super Iordanis tumulos contra filios Israhel

vul@Joshua:22:12 @ convenerunt omnes in Silo ut ascenderent et dimicarent contra eos

vul@Joshua:22:13 @ et interim miserunt ad illos in terram Galaad Finees filium Eleazar sacerdotem

vul@Joshua:22:14 @ et decem principes cum eo singulos de tribubus singulis

vul@Joshua:22:15 @ qui venerunt ad filios Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse in terram Galaad dixeruntque ad eos

vul@Joshua:22:16 @ haec mandat omnis populus Domini quae est ista transgressio cur reliquistis Dominum Deum Israhel aedificantes altare sacrilegum et a cultu illius recedentes

vul@Joshua:22:17 @ an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor et usque in praesentem diem macula huius sceleris in nobis permanet multique de populo corruerunt

vul@Joshua:22:18 @ et vos hodie reliquistis Dominum et cras in universum Israhel eius ira desaeviet

vul@Joshua:22:19 @ quod si putatis inmundam esse terram possessionis vestrae transite ad terram in qua tabernaculum Domini est et habitate inter nos tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis aedificato altari praeter altare Domini Dei vestri

vul@Joshua:22:20 @ nonne Achan filius Zare praeteriit mandatum Domini et super omnem populum Israhel ira eius incubuit et ille erat unus homo atque utinam solus perisset in scelere suo

vul@Joshua:22:21 @ responderuntque filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse principibus legationis Israhel

vul@Joshua:22:22 @ fortissimus Deus Dominus fortissimus Deus Dominus ipse novit et Israhel simul intelleget si praevaricationis animo hoc altare construximus non custodiat nos sed puniat in praesenti

vul@Joshua:22:23 @ et si ea mente fecimus ut holocausta et sacrificium et pacificas victimas super eo inponeremus ipse quaerat et iudicet

vul@Joshua:22:24 @ et non ea magis cogitatione atque tractatu ut diceremus cras dicent filii vestri filiis nostris quid vobis et Domino Deo Israhel

vul@Joshua:22:25 @ terminum posuit Dominus inter nos et vos o filii Ruben et filii Gad Iordanem fluvium et idcirco partem non habetis in Domino et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini putavimus itaque melius

vul@Joshua:22:26 @ et diximus extruamus nobis altare non in holocausta neque ad victimas offerendas

vul@Joshua:22:27 @ sed in testimonium inter nos et vos et subolem nostram vestramque progeniem ut serviamus Domino et iuris nostri sit offerre holocausta et victimas et pacificas hostias et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris non est vobis pars in Domino

vul@Joshua:22:28 @ quod si voluerint dicere respondebunt eis ecce altare Domini quod fecerunt patres nostri non in holocausta neque in sacrificium sed in testimonium vestrum ac nostrum

vul@Joshua:22:29 @ absit a nobis hoc scelus ut recedamus a Domino et eius vestigia relinquamus extructo altari ad holocausta et sacrificia et victimas offerendas praeter altare Domini Dei nostri quod extructum est ante tabernaculum eius

vul@Joshua:22:30 @ quibus auditis Finees sacerdos et principes legationis Israhel qui erant cum eo placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse libentissime susceperunt

vul@Joshua:22:31 @ dixitque Finees filius Eleazari sacerdos ad eos nunc scimus quod nobiscum sit Dominus quoniam alieni estis a praevaricatione hac et liberastis filios Israhel de manu Domini

vul@Joshua:22:32 @ reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad finium Chanaan ad filios Israhel et rettulit eis

vul@Joshua:22:33 @ placuitque sermo cunctis audientibus et laudaverunt Deum filii Israhel et nequaquam ultra dixerunt ut ascenderent contra eos atque pugnarent et delerent terram possessionis eorum

vul@Joshua:22:34 @ vocaveruntque filii Ruben et filii Gad altare quod extruxerant Testimonium nostrum quod Dominus ipse sit Deus

vul@Joshua:23:1 @ evoluto autem multo tempore postquam pacem Dominus dederat Israheli subiectis in gyro nationibus universis et Iosue iam longevo et persenilis aetatis

vul@Joshua:23:2 @ vocavit Iosue omnem Israhelem maioresque natu et principes ac duces et magistros dixitque ad eos ego senui et progressioris aetatis sum

vul@Joshua:23:3 @ vosque cernitis omnia quae fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus quomodo pro vobis ipse pugnaverit

vul@Joshua:23:4 @ et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram ab orientali parte Iordanis usque ad mare Magnum multaeque adhuc supersunt nationes

vul@Joshua:23:5 @ Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra et possidebitis terram sicut vobis pollicitus est

vul@Joshua:23:6 @ tantum confortamini et estote solliciti ut custodiatis cuncta quae scripta sunt in volumine legis Mosi et non declinetis ab eis nec ad dextram nec ad sinistram

vul@Joshua:23:7 @ ne postquam intraveritis ad gentes quae inter vos futurae sunt iuretis in nomine deorum earum et serviatis eis et adoretis illos

vul@Joshua:23:8 @ sed adhereatis Domino Deo vestro quod fecistis usque in diem hanc

vul@Joshua:23:9 @ et tunc auferet Dominus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas et nullus vobis resistere poterit

vul@Joshua:23:10 @ unus e vobis persequetur hostium mille viros quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit sicut pollicitus est

vul@Joshua:23:11 @ hoc tantum diligentissime praecavete ut diligatis Dominum Deum vestrum

vul@Joshua:23:12 @ quod si volueritis gentium harum quae inter vos habitant erroribus adherere et cum eis miscere conubia atque amicitias copulare

vul@Joshua:23:13 @ iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram sed sint vobis in foveam ac laqueum et offendiculum ex latere vestro et sudes in oculis vestris donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis

vul@Joshua:23:14 @ en ego hodie ingrediar viam universae terrae et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis quae se Dominus praestaturum nobis esse pollicitus est unum non praeterierit in cassum

vul@Joshua:23:15 @ sicut ergo implevit opere quod promisit et prospera cuncta venerunt sic adducet super vos quicquid malorum comminatus est donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis

vul@Joshua:23:16 @ eo quod praeterieritis pactum Domini Dei vestri quod pepigit vobiscum et servieritis diis alienis et adoraveritis eos cito atque velociter consurget in vos furor Domini et auferemini de terra hac optima quam tradidit vobis

vul@Joshua:24:1 @ congregavitque Iosue omnes tribus Israhel in Sychem et vocavit maiores natu ac principes et iudices et magistros steteruntque in conspectu Domini

vul@Joshua:24:2 @ et ad populum sic locutus est haec dicit Dominus Deus Israhel trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio Thare pater Abraham et Nahor servieruntque diis alienis

vul@Joshua:24:3 @ tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus et adduxi eum in terram Chanaan multiplicavique semen eius

vul@Joshua:24:4 @ et dedi ei Isaac illique rursum dedi Iacob et Esau e quibus Esau dedi montem Seir ad possidendum Iacob vero et filii eius descenderunt in Aegyptum

vul@Joshua:24:5 @ misique Mosen et Aaron et percussi Aegyptum multis signis atque portentis

vul@Joshua:24:6 @ eduxique vos et patres vestros de Aegypto et venistis ad mare persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu usque ad mare Rubrum

vul@Joshua:24:7 @ clamaverunt autem ad Dominum filii Israhel qui posuit tenebras inter vos et Aegyptios et adduxit super eos mare et operuit illos viderunt oculi vestri cuncta quae in Aegypto fecerim et habitastis in solitudine multo tempore

vul@Joshua:24:8 @ et introduxi vos ad terram Amorrei qui habitabat trans Iordanem cumque pugnarent contra vos tradidi eos in manus vestras et possedistis terram eorum atque interfecistis illos

vul@Joshua:24:9 @ surrexit autem Balac filius Sepphor rex Moab et pugnavit contra Israhelem misitque et vocavit Balaam filium Beor ut malediceret vobis

vul@Joshua:24:10 @ et ego nolui audire eum sed e contrario per illum benedixi vobis et liberavi vos de manu eius

vul@Joshua:24:11 @ transistisque Iordanem et venistis ad Hiericho pugnaveruntque contra vos viri civitatis eius Amorreus et Ferezeus et Chananeus et Hettheus et Gergeseus et Eveus et Iebuseus et tradidi illos in manus vestras

vul@Joshua:24:12 @ misique ante vos crabrones et eieci eos de locis suis duos reges Amorreorum non in gladio et arcu tuo

vul@Joshua:24:13 @ dedique vobis terram in qua non laborastis et urbes quas non aedificastis ut habitaretis in eis vineas et oliveta quae non plantastis

vul@Joshua:24:14 @ nunc ergo timete Dominum et servite ei perfecto corde atque verissimo et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Aegypto ac servite Domino

vul@Joshua:24:15 @ sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis datur eligite hodie quod placet cui potissimum servire debeatis utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in quorum terra habitatis ego autem et domus mea serviemus Domino

vul@Joshua:24:16 @ responditque populus et ait absit a nobis ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienis

vul@Joshua:24:17 @ Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra Aegypti de domo servitutis fecitque videntibus nobis signa ingentia et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus et in cunctis populis per quos transivimus

vul@Joshua:24:18 @ et eiecit universas gentes Amorreum habitatorem terrae quam nos intravimus serviemus igitur Domino quia ipse est Deus noster

vul@Joshua:24:19 @ dixitque Iosue ad populum non poteritis servire Domino Deus enim sanctus et fortis aemulator est nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis

vul@Joshua:24:20 @ si dimiseritis Dominum et servieritis diis alienis convertet se et adfliget vos atque subvertet postquam vobis praestiterit bona

vul@Joshua:24:21 @ dixitque populus ad Iosue nequaquam ita ut loqueris erit sed Domino serviemus

vul@Joshua:24:22 @ et Iosue ad populum testes inquit vos estis quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei responderuntque testes

vul@Joshua:24:23 @ nunc ergo ait auferte deos alienos de medio vestrum et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israhel

vul@Joshua:24:24 @ dixitque populus ad Iosue Domino Deo nostro serviemus oboedientes praeceptis eius

vul@Joshua:24:25 @ percussit igitur Iosue in die illo foedus et proposuit populo praecepta atque iudicia in Sychem

vul@Joshua:24:26 @ scripsitque omnia verba haec in volumine legis Dei et tulit lapidem pergrandem posuitque eum subter quercum quae erat in sanctuario Domini

vul@Joshua:24:27 @ et dixit ad omnem populum en lapis iste erit vobis in testimonium quod audierit omnia verba Domini quae locutus est vobis ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro

vul@Joshua:24:28 @ dimisitque populum singulos in possessionem suam

vul@Joshua:24:29 @ et post haec mortuus est Iosue filius Nun servus Domini centum decem annorum

vul@Joshua:24:30 @ sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare quae sita est in monte Ephraim a septentrionali parte montis Gaas

vul@Joshua:24:31 @ servivitque Israhel Domino cunctis diebus Iosue et seniorum qui longo vixerunt tempore post Iosue et qui noverant omnia opera Domini quae fecerat in Israhel

vul@Joshua:24:32 @ ossa quoque Ioseph quae tulerant filii Israhel de Aegypto sepelierunt in Sychem in parte agri quem emerat Iacob a filiis Emmor patris Sychem centum novellis ovibus et fuit in possessione filiorum Ioseph

vul@Judges:1:1 @ post mortem Iosue consuluerunt filii Israhel Dominum dicentes quis ascendet ante nos contra Chananeum et erit dux belli

vul@Judges:1:2 @ dixitque Dominus Iudas ascendet ecce tradidi terram in manus eius

vul@Judges:1:3 @ et ait Iudas Symeoni fratri suo ascende mecum in sorte mea et pugna contra Chananeum ut et ego pergam tecum in sorte tua et abiit cum eo Symeon

vul@Judges:1:4 @ ascenditque Iudas et tradidit Dominus Chananeum ac Ferezeum in manus eorum et percusserunt in Bezec decem milia virorum

vul@Judges:1:5 @ inveneruntque Adonibezec in Bezec et pugnaverunt contra eum ac percusserunt Chananeum et Ferezeum

vul@Judges:1:6 @ fugit autem Adonibezec quem secuti conprehenderunt caesis summitatibus manuum eius ac pedum

vul@Judges:1:7 @ dixitque Adonibezec septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias sicut feci ita reddidit mihi Deus adduxeruntque eum in Hierusalem et ibi mortuus est

vul@Judges:1:8 @ obpugnantes ergo filii Iuda Hierusalem ceperunt eam et percusserunt in ore gladii tradentes cunctam incendio civitatem

vul@Judges:1:9 @ et postea descendentes pugnaverunt contra Chananeum qui habitabat in montanis et ad meridiem et in campestribus

vul@Judges:1:10 @ pergensque Iudas contra Chananeum qui habitabat in Hebron cui nomen fuit antiquitus Cariatharbe percussit Sisai et Ahiman et Tholmai

vul@Judges:1:11 @ atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir cuius nomen vetus erat Cariathsepher id est civitas Litterarum

vul@Judges:1:12 @ dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et vastaverit eam dabo ei Axam filiam meam uxorem

vul@Judges:1:13 @ cumque cepisset eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb minor dedit ei filiam suam coniugem

vul@Judges:1:14 @ quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum quae cum suspirasset sedens asino dixit ei Chaleb quid habes

vul@Judges:1:15 @ at illa respondit da mihi benedictionem quia terram arentem dedisti mihi da et inriguam aquis dedit ergo ei Chaleb inriguum superius et inriguum inferius

vul@Judges:1:16 @ filii autem Cinei cognati Mosi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Iuda in desertum sortis eius quod est ad meridiem Arad et habitaverunt cum eo

vul@Judges:1:17 @ abiit autem Iudas cum Symeone fratre suo et percusserunt simul Chananeum qui habitabat in Sephath et interfecerunt eum vocatumque est nomen urbis Horma id est anathema

vul@Judges:1:18 @ cepitque Iudas Gazam cum finibus suis et Ascalonem atque Accaron cum terminis suis

vul@Judges:1:19 @ fuitque Dominus cum Iuda et montana possedit nec potuit delere habitatores vallis quia falcatis curribus abundabant

vul@Judges:1:20 @ dederuntque Chaleb Hebron sicut dixerat Moses qui delevit ex ea tres filios Enach

vul@Judges:1:21 @ Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non deleverunt filii Beniamin habitavitque Iebuseus cum filiis Beniamin in Hierusalem usque in praesentem diem

vul@Judges:1:22 @ domus quoque Ioseph ascendit in Bethel fuitque Dominus cum eis

vul@Judges:1:23 @ nam cum obsiderent urbem quae prius Luza vocabatur

vul@Judges:1:24 @ viderunt hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum ostende nobis introitum civitatis et faciemus tecum misericordiam

vul@Judges:1:25 @ qui cum ostendisset eis percusserunt urbem in ore gladii hominem autem illum et omnem cognationem eius dimiserunt

vul@Judges:1:26 @ qui dimissus abiit in terram Etthim et aedificavit ibi civitatem vocavitque eam Luzam quae ita appellatur usque in praesentem diem

vul@Judges:1:27 @ Manasses quoque non delevit Bethsan et Thanach cum viculis suis et habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis coepitque Chananeus habitare cum eis

vul@Judges:1:28 @ postquam autem confortatus est Israhel fecit eos tributarios et delere noluit

vul@Judges:1:29 @ Ephraim etiam non interfecit Chananeum qui habitabat in Gazer sed habitavit cum eo

vul@Judges:1:30 @ Zabulon non delevit habitatores Cetron et Naalon sed habitavit Chananeus in medio eius factusque est ei tributarius

vul@Judges:1:31 @ Aser quoque non delevit habitatores Achcho et Sidonis Alab et Achazib et Alba et Afec et Roob

vul@Judges:1:32 @ habitavitque in medio Chananei habitatoris illius terrae nec interfecit eum

vul@Judges:1:33 @ Nepthali non delevit habitatores Bethsemes et Bethanath et habitavit inter Chananeum habitatorem terrae fueruntque ei Bethsemitae et Bethanitae tributarii

vul@Judges:1:34 @ artavitque Amorreus filios Dan in monte nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent

vul@Judges:1:35 @ habitavitque in monte Hares quod interpretatur testaceo in Ahilon et Salabim et adgravata est manus domus Ioseph factusque est ei tributarius

vul@Judges:1:36 @ fuit autem terminus Amorrei ab ascensu Scorpionis Petra et superiora loca

vul@Judges:2:1 @ ascenditque angelus Domini de Galgal ad locum Flentium et ait eduxi vos de Aegypto et introduxi in terram pro qua iuravi patribus vestris et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum

vul@Judges:2:2 @ ita dumtaxat ut non feriretis foedus cum habitatoribus terrae huius et aras eorum subverteretis et noluistis audire vocem meam cur hoc fecistis

vul@Judges:2:3 @ quam ob rem nolui delere eos a facie vestra ut habeatis hostes et dii eorum sint vobis in ruinam

vul@Judges:2:4 @ cumque loqueretur angelus Domini verba haec ad omnes filios Israhel elevaverunt vocem suam et fleverunt

vul@Judges:2:5 @ et vocatum est nomen loci illius Flentium sive Lacrimarum immolaveruntque ibi hostias Domino

vul@Judges:2:6 @ dimisit ergo Iosue populum et abierunt filii Israhel unusquisque in possessionem suam ut obtinerent eam

vul@Judges:2:7 @ servieruntque Domino cunctis diebus eius et seniorum qui longo post eum vixerunt tempore et noverant omnia opera Domini quae fecerat cum Israhel

vul@Judges:2:8 @ mortuus est autem Iosue filius Nun famulus Domini centum et decem annorum

vul@Judges:2:9 @ et sepelierunt eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare in monte Ephraim a septentrionali plaga montis Gaas

vul@Judges:2:10 @ omnisque illa generatio congregata est ad patres suos et surrexerunt alii qui non noverant Dominum et opera quae fecerat cum Israhel

vul@Judges:2:11 @ feceruntque filii Israhel malum in conspectu Domini et servierunt Baalim

vul@Judges:2:12 @ ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxerat eos de terra Aegypti et secuti sunt deos alienos deos quoque populorum qui habitabant in circuitu eorum et adoraverunt eos et ad iracundiam concitaverunt Dominum

vul@Judges:2:13 @ dimittentes eum et servientes Baal et Astharoth

vul@Judges:2:14 @ iratusque Dominus contra Israhel tradidit eos in manibus diripientium qui ceperunt eos et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum nec potuerunt resistere adversariis suis

vul@Judges:2:15 @ sed quocumque pergere voluissent manus Domini erat super eos sicut locutus est et iuravit eis et vehementer adflicti sunt

vul@Judges:2:16 @ suscitavitque Dominus iudices qui liberarent eos de vastantium manibus sed nec illos audire voluerunt

vul@Judges:2:17 @ fornicantes cum diis alienis et adorantes eos cito deseruerunt viam per quam ingressi fuerant patres eorum et audientes mandata Domini omnia fecere contraria

vul@Judges:2:18 @ cumque Dominus iudices suscitaret in diebus eorum flectebatur misericordia et audiebat adflictorum gemitus et liberabat eos de caede vastantium

vul@Judges:2:19 @ postquam autem mortuus esset iudex revertebantur et multo maiora faciebant quam fecerant patres sui sequentes deos alienos et servientes eis et adorantes illos non dimiserunt adinventiones suas et viam durissimam per quam ambulare consueverant

vul@Judges:2:20 @ iratusque est furor Domini in Israhel et ait quia irritum fecit gens ista pactum meum quod pepigeram cum patribus eorum et vocem meam audire contempsit

vul@Judges:2:21 @ et ego non delebo gentes quas dimisit Iosue et mortuus est

vul@Judges:2:22 @ ut in ipsis experiar Israhel utrum custodiant viam Domini et ambulent in ea sicut custodierunt patres eorum an non

vul@Judges:2:23 @ dimisit ergo Dominus omnes has nationes et cito subvertere noluit nec tradidit in manibus Iosue

vul@Judges:3:1 @ hae sunt gentes quas Dominus dereliquit ut erudiret in eis Israhelem et omnes qui non noverant bella Chananeorum

vul@Judges:3:2 @ et postea discerent filii eorum certare cum hostibus et habere consuetudinem proeliandi

vul@Judges:3:3 @ quinque satrapas Philisthinorum omnemque Chananeum et Sidonium atque Eveum qui habitabat in monte Libano de monte Baalhermon usque ad introitum Emath

vul@Judges:3:4 @ dimisitque eos ut in ipsis experiretur Israhelem utrum audiret mandata Domini quae praeceperat patribus eorum per manum Mosi an non

vul@Judges:3:5 @ itaque filii Israhel habitaverunt in medio Chananei et Hetthei et Amorrei et Ferezei et Evei et Iebusei

vul@Judges:3:6 @ et duxerunt uxores filias eorum ipsique filias suas eorum filiis tradiderunt et servierunt diis eorum

vul@Judges:3:7 @ feceruntque malum in conspectu Domini et obliti sunt Dei sui servientes Baalim et Astharoth

vul@Judges:3:8 @ iratusque Dominus contra Israhel tradidit eos in manus Chusanrasathaim regis Mesopotamiae servieruntque ei octo annis

vul@Judges:3:9 @ et clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem et liberavit eos Othonihel videlicet filium Cenez fratrem Chaleb minorem

vul@Judges:3:10 @ fuitque in eo spiritus Domini et iudicavit Israhel egressusque est ad pugnam et tradidit Dominus in manu eius Chusanrasathaim regem Syriae et oppressit eum

vul@Judges:3:11 @ quievitque terra quadraginta annis et mortuus est Othonihel filius Cenez

vul@Judges:3:12 @ addiderunt autem filii Israhel facere malum in conspectu Domini qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab quia fecerunt malum in conspectu eius

vul@Judges:3:13 @ et copulavit ei filios Ammon et Amalech abiitque et percussit Israhel atque possedit urbem Palmarum

vul@Judges:3:14 @ servieruntque filii Israhel Eglon regi Moab decem et octo annis

vul@Judges:3:15 @ et postea clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Ahoth filium Gera filii Iemini qui utraque manu utebatur pro dextera miseruntque filii Israhel per illum munera Eglon regi Moab

vul@Judges:3:16 @ qui fecit sibi gladium ancipitem habentem in medio capulum longitudinis palmae manus et accinctus est eo subter sagum in dextro femore

vul@Judges:3:17 @ obtulitque munera Eglon regi Moab erat autem Eglon crassus nimis

vul@Judges:3:18 @ cumque obtulisset ei munera prosecutus est socios qui cum eo venerant

vul@Judges:3:19 @ et reversus de Galgalis ubi erant idola dixit ad regem verbum secretum habeo ad te o rex et ille imperavit silentium egressisque omnibus qui circa eum erant

vul@Judges:3:20 @ ingressus est Ahoth ad eum sedebat autem in aestivo cenaculo solus dixitque verbum Dei habeo ad te qui statim surrexit de throno

vul@Judges:3:21 @ extenditque Ahoth manum sinistram et tulit sicam de dextro femore suo infixitque eam in ventre eius

vul@Judges:3:22 @ tam valide ut capulus ferrum sequeretur in vulnere ac pinguissimo adipe stringeretur nec eduxit gladium sed ita ut percusserat reliquit in corpore statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt

vul@Judges:3:23 @ Ahoth autem clausis diligentissime ostiis cenaculi et obfirmatis sera

vul@Judges:3:24 @ per posticam egressus est servique regis ingressi viderunt clausas fores cenaculi atque dixerunt forsitan purgat alvum in aestivo cubiculo

vul@Judges:3:25 @ expectantesque diu donec erubescerent et videntes quod nullus aperiret tulerunt clavem et aperientes invenerunt dominum suum iacentem in terra mortuum

vul@Judges:3:26 @ Ahoth autem dum illi turbarentur effugit et pertransiit locum Idolorum unde reversus fuerat venitque in Seirath

vul@Judges:3:27 @ et statim insonuit bucina in monte Ephraim descenderuntque cum eo filii Israhel ipso in fronte gradiente

vul@Judges:3:28 @ qui dixit ad eos sequimini me tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras descenderuntque post eum et occupaverunt vada Iordanis quae transmittunt in Moab et non dimiserunt transire quemquam

vul@Judges:3:29 @ sed percusserunt Moabitas in tempore illo circiter decem milia omnes robustos et fortes viros nullus eorum evadere potuit

vul@Judges:3:30 @ humiliatusque est Moab die illo sub manu Israhel et quievit terra octoginta annis

vul@Judges:3:31 @ post hunc fuit Samgar filius Anath qui percussit de Philisthim sescentos viros vomere et ipse quoque defendit Israhel

vul@Judges:4:1 @ addideruntque filii Israhel facere malum in conspectu Domini post mortem Ahoth

vul@Judges:4:2 @ et tradidit illos Dominus in manu Iabin regis Chanaan qui regnavit in Asor habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram ipse autem habitabat in Aroseth gentium

vul@Judges:4:3 @ clamaveruntque filii Israhel ad Dominum nongentos enim habebat falcatos currus et per viginti annos vehementer oppresserat eos

vul@Judges:4:4 @ erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth quae iudicabat populum in illo tempore

vul@Judges:4:5 @ et sedebat sub palma quae nomine illius vocabatur inter Rama et Bethel in monte Ephraim ascendebantque ad eam filii Israhel in omne iudicium

vul@Judges:4:6 @ quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nepthalim dixitque ad eum praecepit tibi Dominus Deus Israhel vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nepthalim et de filiis Zabulon

vul@Judges:4:7 @ ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram principem exercitus Iabin et currus eius atque omnem multitudinem et tradam eos in manu tua

vul@Judges:4:8 @ dixitque ad eam Barac si venis mecum vadam si nolueris venire non pergam

vul@Judges:4:9 @ quae dixit ad eum ibo quidem tecum sed in hac vice tibi victoria non reputabitur quia in manu mulieris tradetur Sisara surrexit itaque Debbora et perrexit cum Barac in Cedes

vul@Judges:4:10 @ qui accitis Zabulon et Nepthalim ascendit cum decem milibus pugnatorum habens Debboram in comitatu suo

vul@Judges:4:11 @ Aber autem Cineus recesserat quondam a ceteris Cineis fratribus suis filiis Obab cognati Mosi et tetenderat tabernacula usque ad vallem quae vocatur Sennim et erat iuxta Cedes

vul@Judges:4:12 @ nuntiatumque est Sisarae quod ascendisset Barac filius Abinoem in montem Thabor

vul@Judges:4:13 @ et congregavit nongentos falcatos currus omnemque exercitum de Aroseth gentium ad torrentem Cison

vul@Judges:4:14 @ dixitque Debbora ad Barac surge haec est enim dies in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas en ipse ductor est tuus descendit itaque Barac de monte Thabor et decem milia pugnatorum cum eo

vul@Judges:4:15 @ perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus eius universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac in tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret

vul@Judges:4:16 @ et Barac persequeretur fugientes currus et exercitum usque ad Aroseth gentium et omnis hostium multitudo usque ad internicionem caderet

vul@Judges:4:17 @ Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxoris Aber Cinei erat enim pax inter Iabin regem Asor et domum Aber Cinei

vul@Judges:4:18 @ egressa igitur Iahel in occursum Sisarae dixit ad eum intra ad me domine mi intra ne timeas qui ingressus tabernaculum eius et opertus ab ea pallio

vul@Judges:4:19 @ dixit ad eam da mihi obsecro paululum aquae quia valde sitio quae aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illum

vul@Judges:4:20 @ dixitque Sisara ad eam sta ante ostium tabernaculi et cum venerit aliquis interrogans te et dicens numquid hic est aliquis respondebis nullus est

vul@Judges:4:21 @ tulit itaque Iahel uxor Aber clavum tabernaculi adsumens pariter malleum et ingressa abscondite et cum silentio posuit supra tempus capitis eius clavum percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram qui soporem morti socians defecit et mortuus est

vul@Judges:4:22 @ et ecce Barac sequens Sisaram veniebat egressaque Iahel in occursum eius dixit ei veni et ostendam tibi virum quem quaeris qui cum intrasset ad eam vidit Sisaram iacentem mortuum et clavum infixum in tempore eius

vul@Judges:4:23 @ humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan coram filiis Israhel

vul@Judges:4:24 @ qui crescebant cotidie et forti manu opprimebant Iabin regem Chanaan donec delerent eum

vul@Judges:5:1 @ cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoem in die illo dicentes

vul@Judges:5:2 @ qui sponte obtulistis de Israhel animas vestras ad periculum benedicite Domino

vul@Judges:5:3 @ audite reges percipite auribus principes ego sum ego sum quae Domino canam psallam Domino Deo Israhel

vul@Judges:5:4 @ Domine cum exires de Seir et transires per regiones Edom terra mota est caelique ac nubes stillaverunt aquis

vul@Judges:5:5 @ montes fluxerunt a facie Domini et Sinai a facie Domini Dei Israhel

vul@Judges:5:6 @ in diebus Samgar filii Anath in diebus Iahel quieverunt semitae et qui ingrediebantur per eas ambulaverunt per calles devios

vul@Judges:5:7 @ cessaverunt fortes in Israhel et quieverunt donec surgeret Debbora surgeret mater in Israhel

vul@Judges:5:8 @ nova bella elegit Dominus et portas hostium ipse subvertit clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta milibus Israhel

vul@Judges:5:9 @ cor meum diligit principes Israhel qui propria voluntate obtulistis vos discrimini benedicite Domino

vul@Judges:5:10 @ qui ascenditis super nitentes asinos et sedetis in iudicio et ambulatis in via loquimini

vul@Judges:5:11 @ ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus ibi narrentur iustitiae Domini et clementia in fortes Israhel tunc descendit populus Domini ad portas et obtinuit principatum

vul@Judges:5:12 @ surge surge Debbora surge surge et loquere canticum surge Barac et adprehende captivos tuos fili Abinoem

vul@Judges:5:13 @ salvatae sunt reliquiae populi Dominus in fortibus dimicavit

vul@Judges:5:14 @ ex Ephraim delevit eos in Amalech et post eum ex Beniamin in populos tuos o Amalech de Machir principes descenderunt et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum

vul@Judges:5:15 @ duces Isachar fuere cum Debbora et Barac vestigia sunt secuti qui quasi in praeceps ac baratrum se discrimini dedit diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est

vul@Judges:5:16 @ quare habitas inter duos terminos ut audias sibilos gregum diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est

vul@Judges:5:17 @ Galaad trans Iordanem quiescebat et Dan vacabat navibus Aser habitabat in litore maris et in portibus morabatur

vul@Judges:5:18 @ Zabulon vero et Nepthalim obtulerunt animas suas morti in regione Merome

vul@Judges:5:19 @ venerunt reges et pugnaverunt pugnaverunt reges Chanaan in Thanach iuxta aquas Mageddo et tamen nihil tulere praedantes

vul@Judges:5:20 @ de caelo dimicatum est contra eos stellae manentes in ordine et cursu suo adversum Sisaram pugnaverunt

vul@Judges:5:21 @ torrens Cison traxit cadavera eorum torrens Cadumim torrens Cison conculca anima mea robustos

vul@Judges:5:22 @ ungulae equorum ceciderunt fugientibus impetu et per praeceps ruentibus fortissimis hostium

vul@Judges:5:23 @ maledicite terrae Meroz dixit angelus Domini maledicite habitatoribus eius quia non venerunt ad auxilium Domini in adiutorium fortissimorum eius

vul@Judges:5:24 @ benedicta inter mulieres Iahel uxor Aber Cinei benedicatur in tabernaculo suo

vul@Judges:5:25 @ aquam petenti lac dedit et in fiala principum obtulit butyrum

vul@Judges:5:26 @ sinistram manum misit ad clavum et dexteram ad fabrorum malleos percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum et tempus valide perforans

vul@Judges:5:27 @ inter pedes eius ruit defecit et mortuus est ante pedes illius volvebatur et iacebat exanimis et miserabilis

vul@Judges:5:28 @ per fenestram prospiciens ululabat mater eius et de cenaculo loquebatur cur moratur regredi currus eius quare tardaverunt pedes quadrigarum illius

vul@Judges:5:29 @ una sapientior ceteris uxoribus eius haec socrui verba respondit

vul@Judges:5:30 @ forsitan nunc dividit spolia et pulcherrima feminarum eligitur ei vestes diversorum colorum Sisarae traduntur in praedam et supellex varia ad ornanda colla congeritur

vul@Judges:5:31 @ sic pereant omnes inimici tui Domine qui autem diligunt te sicut sol in ortu suo splendet ita rutilent

vul@Judges:5:32 @ quievitque terra per quadraginta annos

vul@Judges:6:1 @ fecerunt autem filii Israhel malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manu Madian septem annis

vul@Judges:6:2 @ et oppressi sunt valde ab eis feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et munitissima ad repugnandum loca

vul@Judges:6:3 @ cumque sevisset Israhel ascendebat Madian et Amalech et ceteri orientalium nationum

vul@Judges:6:4 @ et apud eos figentes tentoria sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazae nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israhel non oves non boves non asinos

vul@Judges:6:5 @ ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis et instar lucustarum universa conplebant innumera multitudo hominum et camelorum quicquid tetigerant devastantes

vul@Judges:6:6 @ humiliatusque est Israhel valde in conspectu Madian

vul@Judges:6:7 @ et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas

vul@Judges:6:8 @ qui misit ad eos virum prophetam et locutus est haec dicit Dominus Deus Israhel ego vos feci conscendere de Aegypto et eduxi de domo servitutis

vul@Judges:6:9 @ et liberavi de manu Aegyptiorum et omnium inimicorum qui adfligebant vos eiecique eos ad introitum vestrum et tradidi vobis terram eorum

vul@Judges:6:10 @ et dixi ego Dominus Deus vester ne timeatis deos Amorreorum in quorum terra habitatis et noluistis audire vocem meam

vul@Judges:6:11 @ venit autem angelus Domini et sedit sub quercu quae erat in Ephra et pertinebat ad Ioas patrem familiae Ezri cumque Gedeon filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari ut fugeret Madian

vul@Judges:6:12 @ apparuit ei et ait Dominus tecum virorum fortissime

vul@Judges:6:13 @ dixitque ei Gedeon obsecro Domine si Dominus nobiscum est cur adprehenderunt nos haec omnia ubi sunt mirabilia eius quae narraverunt patres nostri atque dixerunt de Aegypto eduxit nos Dominus nunc autem dereliquit nos et tradidit in manibus Madian

vul@Judges:6:14 @ respexitque ad eum Dominus et ait vade in hac fortitudine tua et liberabis Israhel de manu Madian scito quod miserim te

vul@Judges:6:15 @ qui respondens ait obsecro Domine mi in quo liberabo Israhel ecce familia mea infima est in Manasse et ego minimus in domo patris mei

vul@Judges:6:16 @ dixitque ei Dominus ego ero tecum et percuties Madian quasi unum virum

vul@Judges:6:17 @ et ille si inveni inquit gratiam coram te da mihi signum quod tu sis qui loquaris ad me

vul@Judges:6:18 @ ne recedas hinc donec revertar ad te portans sacrificium et offerens tibi qui respondit ego praestolabor adventum tuum

vul@Judges:6:19 @ ingressus est itaque Gedeon et coxit hedum et de farinae modio azymos panes carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei

vul@Judges:6:20 @ cui dixit angelus Domini tolle carnes et panes azymos et pone super petram illam et ius desuper funde cumque fecisset ita

vul@Judges:6:21 @ extendit angelus Domini summitatem virgae quam tenebat in manu et tetigit carnes et azymos panes ascenditque ignis de petra et carnes azymosque consumpsit angelus autem Domini evanuit ex oculis eius

vul@Judges:6:22 @ vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait heu mihi Domine Deus quia vidi angelum Domini facie ad faciem

vul@Judges:6:23 @ dixitque ei Dominus pax tecum ne timeas non morieris

vul@Judges:6:24 @ aedificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud Domini pax usque in praesentem diem cum adhuc esset in Ephra quae est familiae Ezri

vul@Judges:6:25 @ nocte illa dixit Dominus ad eum tolle taurum patris tui et alterum taurum annorum septem destruesque aram Baal quae est patris tui et nemus quod circa aram est succide

vul@Judges:6:26 @ et aedificabis altare Domino Deo tuo in summitate petrae huius super quam sacrificium ante posuisti tollesque taurum secundum et offeres holocaustum super lignorum struem quae de nemore succideris

vul@Judges:6:27 @ adsumptis igitur Gedeon decem viris de servis suis fecit sicut praeceperat Dominus timens autem domum patris sui et homines illius civitatis per diem facere noluit sed omnia nocte conplevit

vul@Judges:6:28 @ cumque surrexissent viri oppidi eius mane viderunt destructam aram Baal lucumque succisum et taurum alterum inpositum super altare quod tunc aedificatum erat

vul@Judges:6:29 @ dixeruntque ad invicem quis hoc fecit cumque perquirerent auctorem facti dictum est Gedeon filius Ioas fecit haec omnia

vul@Judges:6:30 @ et dixerunt ad Ioas produc filium tuum ut moriatur quia destruxit aram Baal et succidit nemus

vul@Judges:6:31 @ quibus ille respondit numquid ultores estis Baal et pugnatis pro eo qui adversarius eius est moriatur antequam lux crastina veniat si deus est vindicet se de eo qui suffodit aram eius

vul@Judges:6:32 @ ex illo die vocatus est Gedeon Hierobbaal eo quod dixisset Ioas ulciscatur se de eo Baal qui suffodit altare eius

vul@Judges:6:33 @ igitur omnis Madian et Amalech et orientales populi congregati sunt simul et transeuntes Iordanem castrametati sunt in valle Iezrahel

vul@Judges:6:34 @ spiritus autem Domini induit Gedeon qui clangens bucina convocavit domum Abiezer ut sequeretur

vul@Judges:6:35 @ misitque nuntios in universum Manassen qui et ipse secutus est eum et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nepthalim qui occurrerunt ei

vul@Judges:6:36 @ dixitque Gedeon ad Dominum si salvum facis per manum meam Israhel sicut locutus es

vul@Judges:6:37 @ ponam vellus hoc lanae in area si ros in solo vellere fuerit et in omni terra siccitas sciam quod per manum meam sicut locutus es liberabis Israhel

vul@Judges:6:38 @ factumque est ita et de nocte consurgens expresso vellere concam rore conplevit

vul@Judges:6:39 @ dixitque rursus ad Dominum ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel temptavero signum quaerens in vellere oro ut solum vellus siccum sit et omnis terra rore madens

vul@Judges:6:40 @ fecitque Dominus nocte illa ut postulaverat et fuit siccitas in solo vellere et ros in omni terra

vul@Judges:7:1 @ igitur Hierobbaal qui est et Gedeon de nocte consurgens et omnis populus cum eo venit ad fontem qui vocatur Arad erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Excelsi

vul@Judges:7:2 @ dixitque Dominus ad Gedeon multus tecum est populus nec tradetur Madian in manus eius ne glorietur contra me Israhel et dicat meis viribus liberatus sum

vul@Judges:7:3 @ loquere ad populum et cunctis audientibus praedica qui formidolosus et timidus est revertatur recesseruntque de monte Galaad et reversa sunt ex populo viginti duo milia virorum et tantum decem milia remanserunt

vul@Judges:7:4 @ dixitque Dominus ad Gedeon adhuc populus multus est duc eos ad aquas et ibi probabo illos et de quo dixero tibi ut tecum vadat ipse pergat quem ire prohibuero revertatur

vul@Judges:7:5 @ cumque descendisset populus ad aquas dixit Dominus ad Gedeon qui lingua lambuerint aquas sicut solent canes lambere separabis eos seorsum qui autem curvatis genibus biberint in altera parte erunt

vul@Judges:7:6 @ fuit itaque numerus eorum qui manu ad os proiciente aquas lambuerant trecenti viri omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat

vul@Judges:7:7 @ et ait Dominus ad Gedeon in trecentis viris qui lambuerunt aquas liberabo vos et tradam Madian in manu tua omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum

vul@Judges:7:8 @ sumptis itaque pro numero cibariis et tubis omnem reliquam multitudinem abire praecepit ad tabernacula sua et ipse cum trecentis viris se certamini dedit castra autem Madian erant subter in valle

vul@Judges:7:9 @ eadem nocte dixit Dominus ad eum surge et descende in castra quia tradidi eos in manu tua

vul@Judges:7:10 @ sin autem solus ire formidas descendat tecum Phara puer tuus

vul@Judges:7:11 @ et cum audieris quid loquantur tunc confortabuntur manus tuae et securior ad hostium castra descendes descendit ergo ipse et Phara puer eius in partem castrorum ubi erant armatorum vigiliae

vul@Judges:7:12 @ Madian autem et Amalech et omnes orientales populi fusi iacebant in valle ut lucustarum multitudo cameli quoque innumerabiles erant sicut harena quae iacet in litoribus maris

vul@Judges:7:13 @ cumque venisset Gedeon narrabat aliquis somnium proximo suo et in hunc modum referebat quod viderat vidi somnium et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere cumque pervenisset ad tabernaculum percussit illud atque subvertit et terrae funditus coaequavit

vul@Judges:7:14 @ respondit is cui loquebatur non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israhelitae tradidit Deus in manu eius Madian et omnia castra eius

vul@Judges:7:15 @ cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem eius adoravit et reversus ad castra Israhel ait surgite tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian

vul@Judges:7:16 @ divisitque trecentos viros in tres partes et dedit tubas in manibus eorum lagoenasque vacuas ac lampadas in medio lagoenarum

vul@Judges:7:17 @ et dixit ad eos quod me facere videritis hoc facite ingrediar partem castrorum et quod fecero sectamini

vul@Judges:7:18 @ quando personaverit tuba in manu mea vos quoque per castrorum circuitum clangite et conclamate Domino et Gedeoni

vul@Judges:7:19 @ ingressusque est Gedeon et trecenti viri qui erant cum eo in parte castrorum incipientibus vigiliis noctis mediae et custodibus suscitatis coeperunt bucinis clangere et conplodere inter se lagoenas

vul@Judges:7:20 @ cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis et hydrias confregissent tenuerunt sinistris manibus lampadas et dextris sonantes tubas clamaveruntque gladius Domini et Gedeonis

vul@Judges:7:21 @ stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium omnia itaque castra turbata sunt et vociferantes ululantesque fugerunt

vul@Judges:7:22 @ et nihilominus insistebant trecenti viri bucinis personantes inmisitque Dominus gladium in omnibus castris et mutua se caede truncabant

vul@Judges:7:23 @ fugientes usque Bethseta et crepidinem Abelmeula in Tebbath conclamantes autem viri Israhel de Nepthali et Aser et omni Manasse persequebantur Madian

vul@Judges:7:24 @ misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera atque Iordanem clamavitque omnis Ephraim et praeoccupavit aquas atque Iordanem usque Bethbera

vul@Judges:7:25 @ adprehensosque duos viros Madian Oreb et Zeb interfecit Oreb in petra Oreb Zeb vero in torculari Zeb et persecuti sunt Madian capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Iordanis

vul@Judges:8:1 @ dixeruntque ad eum viri Ephraim quid est hoc quod facere voluisti ut non nos vocares cum ad pugnam pergeres contra Madian iurgantes fortiter et prope vim inferentes

vul@Judges:8:2 @ quibus ille respondit quid enim tale facere potui quale vos fecistis nonne melior est racemus Ephraim vindemiis Abiezer

vul@Judges:8:3 @ in manus vestras tradidit Dominus principes Madian Oreb et Zeb quid tale facere potui quale vos fecistis quod cum locutus esset requievit spiritus eorum quo tumebant contra eum

vul@Judges:8:4 @ cumque venisset Gedeon ad Iordanem transivit eum cum trecentis viris qui secum erant et prae lassitudine fugientes persequi non poterant

vul@Judges:8:5 @ dixitque ad viros Soccoth date obsecro panes populo qui mecum est quia valde defecerunt ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian

vul@Judges:8:6 @ responderunt principes Soccoth forsitan palmae manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes

vul@Judges:8:7 @ quibus ille ait cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti

vul@Judges:8:8 @ et inde conscendens venit in Phanuhel locutusque est ad viros eius loci similia cui et illi responderunt sicut responderant viri Soccoth

vul@Judges:8:9 @ dixit itaque et eis cum reversus fuero victor in pace destruam turrem hanc

vul@Judges:8:10 @ Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo quindecim milia enim viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum caesis centum viginti milibus bellatorum et educentium gladium

vul@Judges:8:11 @ ascendensque Gedeon per viam eorum qui in tabernaculis morabantur ad orientalem partem Nobee et Iecbaa percussit castra hostium qui securi erant et nihil adversi suspicabantur

vul@Judges:8:12 @ fugeruntque Zebee et Salmana quos persequens Gedeon conprehendit turbato omni exercitu eorum

vul@Judges:8:13 @ revertensque de bello ante solis ortum

vul@Judges:8:14 @ adprehendit puerum de viris Soccoth interrogavitque eum nomina principum et seniorum Soccoth et descripsit septuaginta septem viros

vul@Judges:8:15 @ venitque ad Soccoth et dixit eis en Zebee et Salmana super quibus exprobrastis mihi dicentes forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt et idcirco postulas ut demus viris qui lassi sunt et defecerunt panes

vul@Judges:8:16 @ tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos et contrivit cum eis atque comminuit viros Soccoth

vul@Judges:8:17 @ turrem quoque Phanuhel subvertit occisis habitatoribus civitatis

vul@Judges:8:18 @ dixitque ad Zebee et Salmana quales fuerunt viri quos occidistis in Thabor qui responderunt similes tui et unus ex eis quasi filius regis

vul@Judges:8:19 @ quibus ille ait fratres mei fuerunt filii matris meae vivit Dominus si servassetis eos non vos occiderem

vul@Judges:8:20 @ dixitque Ietther primogenito suo surge et interfice eos qui non eduxit gladium timebat enim quia adhuc puer erat

vul@Judges:8:21 @ dixeruntque Zebee et Salmana tu surge et inrue in nos quia iuxta aetatem robur est hominis surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent

vul@Judges:8:22 @ dixeruntque omnes viri Israhel ad Gedeon dominare nostri tu et filius tuus et filius filii tui quia liberasti nos de manu Madian

vul@Judges:8:23 @ quibus ille ait non dominabor vestri nec dominabitur in vos filius meus sed dominabitur Dominus

vul@Judges:8:24 @ dixitque ad eos unam petitionem postulo a vobis date mihi inaures ex praeda vestra inaures enim aureas Ismahelitae habere consuerant

vul@Judges:8:25 @ qui responderunt libentissime dabimus expandentesque super terram pallium proiecerunt in eo inaures de praeda

vul@Judges:8:26 @ et fuit pondus postulatarum inaurium mille septingenti auri sicli absque ornamentis et monilibus et veste purpurea quibus Madian reges uti soliti erant et praeter torques aureos camelorum

vul@Judges:8:27 @ fecitque ex eo Gedeon ephod et posuit illud in civitate sua Ephra fornicatusque est omnis Israhel in eo et factum est Gedeoni et omni domui eius in ruinam

vul@Judges:8:28 @ humiliatus est autem Madian coram filiis Israhel nec potuerunt ultra elevare cervices sed quievit terra per quadraginta annos quibus praefuit Gedeon

vul@Judges:8:29 @ abiit itaque Hierobbaal filius Ioas et habitavit in domo sua

vul@Judges:8:30 @ habuitque septuaginta filios qui egressi sunt de femore eius eo quod plures haberet uxores

vul@Judges:8:31 @ concubina autem illius quam habebat in Sychem genuit ei filium nomine Abimelech

vul@Judges:8:32 @ mortuusque est Gedeon filius Ioas in senectute bona et sepultus in sepulchro Ioas patris sui in Ephra de familia Ezri

vul@Judges:8:33 @ postquam autem mortuus est Gedeon aversi sunt filii Israhel et fornicati cum Baalim percusseruntque cum Baal foedus ut esset eis in deum

vul@Judges:8:34 @ nec recordati sunt Domini Dei sui qui eruit eos de manu omnium inimicorum suorum per circuitum

vul@Judges:8:35 @ nec fecerunt misericordiam cum domo Hierobbaal Gedeon iuxta omnia bona quae fecerat Israheli

vul@Judges:9:1 @ abiit autem Abimelech filius Hierobbaal in Sychem ad fratres matris suae et locutus est ad eos et ad omnem cognationem domus patris matris suae dicens

vul@Judges:9:2 @ loquimini ad omnes viros Sychem quid vobis est melius ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Hierobbaal an ut dominetur vobis unus vir simulque considerate quia os vestrum et caro vestra sum

vul@Judges:9:3 @ locutique sunt fratres matris eius de eo ad omnes viros Sychem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post Abimelech dicentes frater noster est

vul@Judges:9:4 @ dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalbrith qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos secutique sunt eum

vul@Judges:9:5 @ et venit in domum patris sui Ephra et occidit fratres suos filios Hierobbaal septuaginta viros super lapidem unum remansitque Ioatham filius Hierobbaal minimus et absconditus est

vul@Judges:9:6 @ congregati sunt autem omnes viri Sychem et universae familiae urbis Mello abieruntque et constituerunt regem Abimelech iuxta quercum quae stabat in Sychem

vul@Judges:9:7 @ quod cum nuntiatum esset Ioatham ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit audite me viri Sychem ita audiat vos Deus

vul@Judges:9:8 @ ierunt ligna ut unguerent super se regem dixeruntque olivae impera nobis

vul@Judges:9:9 @ quae respondit numquid possum deserere pinguedinem meam qua et dii utuntur et homines et venire ut inter ligna promovear

vul@Judges:9:10 @ dixeruntque ligna ad arborem ficum veni et super nos regnum accipe

vul@Judges:9:11 @ quae respondit eis numquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos et ire ut inter cetera ligna commovear

vul@Judges:9:12 @ locuta sunt quoque ligna ad vitem veni et impera nobis

vul@Judges:9:13 @ quae respondit numquid possum deserere vinum meum quod laetificat Deum et homines et inter ligna cetera commoveri

vul@Judges:9:14 @ dixeruntque omnia ligna ad ramnum veni et impera super nos

vul@Judges:9:15 @ quae respondit eis si vere me regem vobis constituitis venite et sub mea umbra requiescite sin autem non vultis egrediatur ignis de ramno et devoret cedros Libani

vul@Judges:9:16 @ nunc igitur si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech et bene egistis cum Hierobbaal et cum domo eius et reddidistis vicem beneficiis eius qui pugnavit pro vobis

vul@Judges:9:17 @ et animam suam dedit periculis ut erueret vos de manu Madian

vul@Judges:9:18 @ qui nunc surrexistis contra domum patris mei et interfecistis filios eius septuaginta viros super unum lapidem et constituistis regem Abimelech filium ancillae eius super habitatores Sychem eo quod frater vester sit

vul@Judges:9:19 @ si ergo recte et absque vitio egistis cum Hierobbaal et domo eius hodie laetamini in Abimelech et ille laetetur in vobis

vul@Judges:9:20 @ sin autem perverse egrediatur ignis ex eo et consumat habitatores Sychem et oppidum Mello egrediaturque ignis de viris Sychem et de oppido Mello et devoret Abimelech

vul@Judges:9:21 @ quae cum dixisset fugit et abiit in Bera habitavitque ibi metu Abimelech fratris sui

vul@Judges:9:22 @ regnavit itaque Abimelech super Israhel tribus annis

vul@Judges:9:23 @ misitque Deus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sychem qui coeperunt eum detestari

vul@Judges:9:24 @ et scelus interfectionis septuaginta filiorum Hierobbaal et effusionem sanguinis eorum conferre in Abimelech fratrem suum et in ceteros Sycimarum principes qui eum adiuverant

vul@Judges:9:25 @ posueruntque insidias adversum eum in montium summitate et dum illius praestolantur adventum exercebant latrocinia agentes praedas de praetereuntibus nuntiatumque est Abimelech

vul@Judges:9:26 @ venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis et transivit in Sycimam ad cuius adventum erecti habitatores Sychem

vul@Judges:9:27 @ egressi sunt in agros vastantes vineas uvasque calcantes et factis cantantium choris ingressi sunt fanum dei sui et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech

vul@Judges:9:28 @ clamante Gaal filio Obed quis est Abimelech et quae est Sychem ut serviamus ei numquid non est filius Hierobbaal et constituit principem Zebul servum suum super viros Emmor patris Sychem cur igitur servimus ei

vul@Judges:9:29 @ utinam daret aliquis populum istum sub manu mea ut auferrem de medio Abimelech dictumque est Abimelech congrega exercitus multitudinem et veni

vul@Judges:9:30 @ Zebul enim princeps civitatis auditis sermonibus Gaal filii Obed iratus est valde

vul@Judges:9:31 @ et misit clam ad Abimelech nuntios dicens ecce Gaal filius Obed venit in Sycimam cum fratribus suis et obpugnat adversum te civitatem

vul@Judges:9:32 @ surge itaque nocte cum populo qui tecum est et latita in agro

vul@Judges:9:33 @ et primo mane oriente sole inrue super civitatem illo autem egrediente adversum te cum populo suo fac ei quod potueris

vul@Judges:9:34 @ surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte et tetendit insidias iuxta Sycimam in quattuor locis

vul@Judges:9:35 @ egressusque est Gaal filius Obed et stetit in introitu portae civitatis surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco

vul@Judges:9:36 @ cumque vidisset populum Gaal dixit ad Zebul ecce de montibus multitudo descendit cui ille respondit umbras montium vides quasi hominum capita et hoc errore deciperis

vul@Judges:9:37 @ rursumque Gaal ait ecce populus de umbilico terrae descendit et unus cuneus venit per viam quae respicit quercum

vul@Judges:9:38 @ cui dixit Zebul ubi est nunc os tuum quo loquebaris quis est Abimelech ut serviamus ei nonne iste est populus quem despiciebas egredere et pugna contra eum

vul@Judges:9:39 @ abiit ergo Gaal spectante Sycimarum populo et pugnavit contra Abimelech

vul@Judges:9:40 @ qui persecutus est eum fugientem et in urbem conpulit cecideruntque ex parte eius plurimi usque ad portam civitatis

vul@Judges:9:41 @ et Abimelech sedit in Ruma Zebul autem Gaal et socios eius expulit de urbe nec in ea passus est commorari

vul@Judges:9:42 @ sequenti ergo die egressus est populus in campum quod cum nuntiatum esset Abimelech

vul@Judges:9:43 @ tulit exercitum suum et divisit in tres turmas tendens insidias in agris vidensque quod egrederetur populus de civitate surrexit et inruit in eos

vul@Judges:9:44 @ cum cuneo suo obpugnans et obsidens civitatem duae autem turmae palantes per campum adversarios sequebantur

vul@Judges:9:45 @ porro Abimelech omni illo die obpugnabat urbem quam cepit interfectis habitatoribus eius ipsaque destructa ita ut sal in ea dispergeret

vul@Judges:9:46 @ quod cum audissent qui habitabant in turre Sycimorum ingressi sunt fanum dei sui Berith ubi foedus cum eo pepigerant et ex eo locus nomen acceperat qui erat valde munitus

vul@Judges:9:47 @ Abimelech quoque audiens viros turris Sycimorum pariter conglobatos

vul@Judges:9:48 @ ascendit in montem Selmon cum omni populo suo et arrepta securi praecidit arboris ramum inpositumque ferens umero dixit ad socios quod me vidistis facere cito facite

vul@Judges:9:49 @ igitur certatim ramos de arboribus praecidentes sequebantur ducem quos circumdantes praesidio succenderunt atque ita factum est ut fumo et igne mille hominum necarentur viri pariter ac mulieres habitatorum turris Sychem

vul@Judges:9:50 @ Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes quod circumdans obsidebat exercitu

vul@Judges:9:51 @ erat autem turris excelsa in media civitate ad quam confugerant viri simul ac mulieres et omnes principes civitatis clausa firmissime ianua et super turris tectum stantes per propugnacula

vul@Judges:9:52 @ accedensque Abimelech iuxta turrem pugnabat fortiter et adpropinquans ostio ignem subponere nitebatur

vul@Judges:9:53 @ et ecce una mulier fragmen molae desuper iaciens inlisit capiti Abimelech et confregit cerebrum eius

vul@Judges:9:54 @ qui vocavit cito armigerum suum et ait ad eum evagina gladium tuum et percute me ne forte dicatur quod a femina interfectus sim qui iussa perficiens interfecit eum

vul@Judges:9:55 @ illoque mortuo omnes qui cum eo erant de Israhel reversi sunt in sedes suas

vul@Judges:9:56 @ et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum interfectis septuaginta fratribus suis

vul@Judges:9:57 @ Sycimitis quoque quod operati erant retributum est et venit super eos maledictio Ioatham filii Hierobbaal

vul@Judges:10:1 @ post Abimelech surrexit dux in Israhel Thola filius Phoa patrui Abimelech vir de Isachar qui habitavit in Sanir montis Ephraim

vul@Judges:10:2 @ et iudicavit Israhel viginti et tribus annis mortuusque ac sepultus est in Sanir

vul@Judges:10:3 @ huic successit Iair Galaadites qui iudicavit Israhel per viginti et duos annos

vul@Judges:10:4 @ habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum et principes triginta civitatum quae ex nomine eius appellatae sunt Avothiair id est oppida Iair usque in praesentem diem in terra Galaad

vul@Judges:10:5 @ mortuusque est Iair ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon

vul@Judges:10:6 @ filii autem Israhel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim dimiseruntque Dominum et non colebant eum

vul@Judges:10:7 @ contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et filiorum Ammon

vul@Judges:10:8 @ adflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes qui habitabant trans Iordanem in terra Amorrei quae est in Galaad

vul@Judges:10:9 @ in tantum ut filii Ammon Iordane transmisso vastarent Iudam et Beniamin et Ephraim adflictusque est Israhel nimis

vul@Judges:10:10 @ et clamantes ad Dominum dixerunt peccavimus tibi quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim

vul@Judges:10:11 @ quibus locutus est Dominus numquid non Aegyptii et Amorrei filiique Ammon et Philisthim

vul@Judges:10:12 @ Sidonii quoque et Amalech et Chanaan oppresserunt vos et clamastis ad me et erui vos de manu eorum

vul@Judges:10:13 @ et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos idcirco non addam ut ultra vos liberem

vul@Judges:10:14 @ ite et invocate deos quos elegistis ipsi vos liberent in tempore angustiae

vul@Judges:10:15 @ dixeruntque filii Israhel ad Dominum peccavimus redde tu nobis quicquid tibi placet tantum nunc libera nos

vul@Judges:10:16 @ quae dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt et servierunt Deo qui doluit super miseriis eorum

vul@Judges:10:17 @ itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria contra quos congregati filii Israhel in Maspha castrametati sunt

vul@Judges:10:18 @ dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos qui primus e nobis contra filios Ammon coeperit dimicare erit dux populi Galaad

vul@Judges:11:1 @ fuit illo tempore Iepthae Galaadites vir fortissimus atque pugnator filius meretricis mulieris qui natus est de Galaad

vul@Judges:11:2 @ habuit autem Galaad uxorem de qua suscepit filios qui postquam creverant eiecerunt Iepthae dicentes heres in domo patris nostri esse non poteris quia de altera matre generatus es

vul@Judges:11:3 @ quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob congregatique sunt ad eum viri inopes et latrocinantes et quasi principem sequebantur

vul@Judges:11:4 @ in illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israhel

vul@Judges:11:5 @ quibus acriter instantibus perrexerunt maiores natu de Galaad ut tollerent in auxilium sui Iepthae de terra Tob

vul@Judges:11:6 @ dixeruntque ad eum veni et esto princeps noster et pugna contra filios Ammon

vul@Judges:11:7 @ quibus ille respondit nonne vos estis qui odistis me et eiecistis de domo patris mei et nunc venistis ad me necessitate conpulsi

vul@Judges:11:8 @ dixeruntque principes Galaad ad Iepthae ob hanc igitur causam nunc ad te venimus ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium qui habitant in Galaad

vul@Judges:11:9 @ Iepthae quoque dixit eis si vere venistis ad me ut pugnem pro vobis contra filios Ammon tradideritque eos Dominus in manus meas ego ero princeps vester

vul@Judges:11:10 @ qui responderunt ei Dominus qui haec audit ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciamus

vul@Judges:11:11 @ abiit itaque Iepthae cum principibus Galaad fecitque eum omnis populus principem sui locutusque est Iepthae omnes sermones suos coram Domino in Maspha

vul@Judges:11:12 @ et misit nuntios ad regem filiorum Ammon qui ex persona sua dicerent quid mihi et tibi est quia venisti contra me ut vastares terram meam

vul@Judges:11:13 @ quibus ille respondit quia tulit Israhel terram meam quando ascendit de Aegypto a finibus Arnon usque Iaboc atque Iordanem nunc igitur cum pace redde mihi eam

vul@Judges:11:14 @ per quos rursum mandavit Iepthae et imperavit eis ut dicerent regi Ammon

vul@Judges:11:15 @ haec dicit Iepthae non tulit Israhel terram Moab nec terram filiorum Ammon

vul@Judges:11:16 @ sed quando de Aegypto conscenderunt ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades

vul@Judges:11:17 @ misitque nuntios ad regem Edom dicens dimitte ut transeam per terram tuam qui noluit adquiescere precibus eius misit quoque et ad regem Moab qui et ipse transitum praebere contempsit mansit itaque in Cades

vul@Judges:11:18 @ et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra orientalem plagam terrae Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab Arnon quippe confinium est terrae Moab

vul@Judges:11:19 @ misit itaque Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum qui habitabat in Esebon et dixerunt ei dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium

vul@Judges:11:20 @ qui et ipse Israhel verba despiciens non dimisit eum transire per terminos suos sed infinita multitudine congregata egressus est contra eum in Iassa et fortiter resistebat

vul@Judges:11:21 @ tradiditque eum Dominus in manu Israhel cum omni exercitu suo qui percussit eum et possedit omnem terram Amorrei habitatoris regionis illius

vul@Judges:11:22 @ et universos fines eius de Arnon usque Iaboc et de solitudine usque ad Iordanem

vul@Judges:11:23 @ Dominus ergo Deus Israhel subvertit Amorreum pugnante contra illum populo suo Israhel et tu nunc vis possidere terram eius

vul@Judges:11:24 @ nonne ea quae possedit Chamos deus tuus tibi iure debentur quae autem Dominus Deus noster victor obtinuit in nostram cedent possessionem

vul@Judges:11:25 @ nisi forte melior es Balac filio Sepphor rege Moab aut docere potes quod iurgatus sit contra Israhel et pugnaverit contra eum

vul@Judges:11:26 @ quando habitavit in Esebon et viculis eius et in Aroer et villis illius vel in cunctis civitatibus iuxta Iordanem per trecentos annos quare tanto tempore nihil super hac repetitione temptastis

vul@Judges:11:27 @ igitur non ego pecco in te sed tu contra me male agis indicens mihi bella non iusta iudicet Dominus arbiter huius diei inter Israhel et inter filios Ammon

vul@Judges:11:28 @ noluitque adquiescere rex filiorum Ammon verbis Iepthae quae per nuntios mandaverat

vul@Judges:11:29 @ factus est ergo super Iepthae spiritus Domini et circumiens Galaad et Manasse Maspha quoque Galaad et inde transiens ad filios Ammon

vul@Judges:11:30 @ votum vovit Domino dicens si tradideris filios Ammon in manus meas

vul@Judges:11:31 @ quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meae mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon eum holocaustum offeram Domino

vul@Judges:11:32 @ transivitque Iepthae ad filios Ammon ut pugnaret contra eos quos tradidit Dominus in manus eius

vul@Judges:11:33 @ percussitque ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abel quae est vineis consita plaga magna nimis humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israhel

vul@Judges:11:34 @ revertenti autem Iepthae in Maspha domum suam occurrit unigenita filia cum tympanis et choris non enim habebat alios liberos

vul@Judges:11:35 @ qua visa scidit vestimenta sua et ait heu filia mi decepisti me et ipsa decepta es aperui enim os meum ad Dominum et aliud facere non potero

vul@Judges:11:36 @ cui illa respondit pater mi si aperuisti os tuum ad Dominum fac mihi quodcumque pollicitus es concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis

vul@Judges:11:37 @ dixitque ad patrem hoc solum mihi praesta quod deprecor dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis

vul@Judges:11:38 @ cui ille respondit vade et dimisit eam duobus mensibus cumque abisset cum sociis ac sodalibus suis flebat virginitatem suam in montibus

vul@Judges:11:39 @ expletisque duobus mensibus reversa est ad patrem suum et fecit ei sicut voverat quae ignorabat virum exinde mos increbuit in Israhel et consuetudo servata est

vul@Judges:11:40 @ ut post anni circulum conveniant in unum filiae Israhel et plangant filiam Iepthae Galaaditae diebus quattuor

vul@Judges:12:1 @ ecce autem in Ephraim orta seditio est nam transeuntes contra aquilonem dixerunt ad Iepthae quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti ut pergeremus tecum igitur incendimus domum tuam

vul@Judges:12:2 @ quibus ille respondit disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens vocavique vos ut mihi praeberetis auxilium et facere noluistis

vul@Judges:12:3 @ quod cernens posui in manibus meis animam meam transivique ad filios Ammon et tradidit eos Dominus in manus meas quid commerui ut adversum me consurgatis in proelium

vul@Judges:12:4 @ vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad pugnabat contra Ephraim percusseruntque viri Galaad Ephraim quia dixerat fugitivus est Galaad de Ephraim et habitat in medio Ephraim et Manasse

vul@Judges:12:5 @ occupaveruntque Galaaditae vada Iordanis per quae Ephraim reversurus erat cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset obsecro ut me transire permittas dicebant ei Galaaditae numquid Ephrateus es quo dicente non sum

vul@Judges:12:6 @ interrogabant eum dic ergo sebboleth quod interpretatur spica qui respondebat tebboleth eadem littera spicam exprimere non valens statimque adprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia

vul@Judges:12:7 @ iudicavitque Iepthae Galaadites Israhel sex annis et mortuus est ac sepultus in civitate sua Galaad

vul@Judges:12:8 @ post hunc iudicavit Israhel Abessan de Bethleem

vul@Judges:12:9 @ qui habuit triginta filios et totidem filias quas emittens foras maritis dedit et eiusdem numeri filiis suis accepit uxores introducens in domum suam qui septem annis iudicavit Israhel

vul@Judges:12:10 @ mortuusque est ac sepultus in Bethleem

vul@Judges:12:11 @ cui successit Ahialon Zabulonites et iudicavit Israhelem decem annis

vul@Judges:12:12 @ mortuusque est ac sepultus in Zabulon

vul@Judges:12:13 @ post hunc iudicavit in Israhel Abdon filius Hellel Farathonites

vul@Judges:12:14 @ qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum et iudicavit in Israhel octo annis

vul@Judges:12:15 @ mortuusque est ac sepultus in Farathon terrae Ephraim in monte Amalech

vul@Judges:13:1 @ rursumque filii Israhel fecerunt malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis

vul@Judges:13:2 @ erat autem vir quidam de Saraa et de stirpe Dan nomine Manue habens uxorem sterilem

vul@Judges:13:3 @ cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam sterilis es et absque liberis sed concipies et paries filium

vul@Judges:13:4 @ cave ergo ne vinum bibas ac siceram ne inmundum quicquam comedas

vul@Judges:13:5 @ quia concipies et paries filium cuius non tanget caput novacula erit enim nazareus Dei ab infantia sua et ex matris utero et ipse incipiet liberare Israhel de manu Philisthinorum

vul@Judges:13:6 @ quae cum venisset ad maritum dixit ei vir Dei venit ad me habens vultum angelicum terribilis nimis quem cum interrogassem quis esset et unde venisset et quo nomine vocaretur noluit mihi dicere

vul@Judges:13:7 @ sed hoc respondit ecce concipies et paries filium cave ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris inmundo erit enim puer nazareus Dei ab infantia sua et ex utero matris usque ad diem mortis suae

vul@Judges:13:8 @ oravit itaque Manue Deum et ait obsecro Domine ut vir Dei quem misisti veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere de puero qui nasciturus est

vul@Judges:13:9 @ exaudivitque Dominus precantem Manue et apparuit rursum angelus Domini uxori eius sedenti in agro Manue autem maritus eius non erat cum ea quae cum vidisset angelum

vul@Judges:13:10 @ festinavit et cucurrit ad virum suum nuntiavitque ei dicens ecce apparuit mihi vir quem ante videram

vul@Judges:13:11 @ qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei tu es qui locutus es mulieri et ille respondit ego sum

vul@Judges:13:12 @ cui Manue quando inquit sermo tuus fuerit expletus quid vis ut faciat puer aut a quo se observare debebit

vul@Judges:13:13 @ dixitque angelus Domini ad Manue ab omnibus quae locutus sum uxori tuae abstineat se

vul@Judges:13:14 @ et quicquid ex vinea nascitur non comedat vinum et siceram non bibat nullo vescatur inmundo et quod ei praecepi impleat atque custodiat

vul@Judges:13:15 @ dixitque Manue ad angelum Domini obsecro te ut adquiescas precibus meis et faciamus tibi hedum de capris

vul@Judges:13:16 @ cui respondit angelus si me cogis non comedam panes tuos sin autem vis holocaustum facere offer illud Domino et nesciebat Manue quod angelus Dei esset

vul@Judges:13:17 @ dixitque ad eum quod est tibi nomen ut si sermo tuus fuerit expletus honoremus te

vul@Judges:13:18 @ cui ille respondit cur quaeris nomen meum quod est mirabile

vul@Judges:13:19 @ tulit itaque Manue hedum de capris et libamenta et posuit super petram offerens Domino qui facit mirabilia ipse autem et uxor eius intuebantur

vul@Judges:13:20 @ cumque ascenderet flamma altaris in caelum angelus Domini in flamma pariter ascendit quod cum vidisset Manue et uxor eius proni ceciderunt in terram

vul@Judges:13:21 @ et ultra non eis apparuit angelus Domini statimque intellexit Manue angelum esse Domini

vul@Judges:13:22 @ et dixit ad uxorem suam morte moriemur quia vidimus Deum

vul@Judges:13:23 @ cui respondit mulier si Dominus nos vellet occidere de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset nec ostendisset nobis haec omnia neque ea quae sunt ventura dixisset

vul@Judges:13:24 @ peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson crevitque puer et benedixit ei Dominus

vul@Judges:13:25 @ coepitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol

vul@Judges:14:1 @ descendit igitur Samson in Thamnatha vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthim

vul@Judges:14:2 @ ascendit et nuntiavit patri suo et matri dicens vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum quam quaeso ut mihi accipiatis uxorem

vul@Judges:14:3 @ cui dixerunt pater et mater sua numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo quia vis accipere uxorem de Philisthim qui incircumcisi sunt dixitque Samson ad patrem suum hanc mihi accipe quia placuit oculis meis

vul@Judges:14:4 @ parentes autem eius nesciebant quod res a Domino fieret et quaereret occasionem contra Philisthim eo enim tempore Philisthim dominabantur Israheli

vul@Judges:14:5 @ descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha cumque venissent ad vineas oppidi apparuit catulus leonis saevus rugiens et occurrit ei

vul@Judges:14:6 @ inruit autem spiritus Domini in Samson et dilaceravit leonem quasi hedum in frusta concerperet nihil omnino habens in manu et hoc patri et matri noluit indicare

vul@Judges:14:7 @ descenditque et locutus est mulieri quae placuerat oculis eius

vul@Judges:14:8 @ et post aliquot dies revertens ut acciperet eam declinavit ut videret cadaver leonis et ecce examen apium in ore leonis erat ac favus mellis

vul@Judges:14:9 @ quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via veniensque ad patrem suum et matrem dedit eis partem qui et ipsi comederunt nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis adsumpserat

vul@Judges:14:10 @ descendit itaque pater eius ad mulierem et fecit filio suo Samson convivium sic enim iuvenes facere consuerant

vul@Judges:14:11 @ cum igitur cives loci vidissent eum dederunt ei sodales triginta qui essent cum eo

vul@Judges:14:12 @ quibus locutus est Samson proponam vobis problema quod si solveritis mihi intra septem dies convivii dabo vobis triginta sindones et totidem tunicas

vul@Judges:14:13 @ sin autem non potueritis solvere vos dabitis mihi triginta sindones et eiusdem numeri tunicas qui responderunt ei propone problema ut audiamus

vul@Judges:14:14 @ dixitque eis de comedente exivit cibus et de forte est egressa dulcedo nec potuerunt per tres dies propositionem solvere

vul@Judges:14:15 @ cumque adesset dies septimus dixerunt ad uxorem Samson blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema quod si facere nolueris incendimus et te et domum patris tui an idcirco nos vocastis ad nuptias ut spoliaretis

vul@Judges:14:16 @ quae fundebat apud Samson lacrimas et querebatur dicens odisti me et non diligis idcirco problema quod proposuisti filiis populi mei non vis mihi exponere at ille respondit patri meo et matri nolui dicere et tibi indicare potero

vul@Judges:14:17 @ septem igitur diebus convivii flebat apud eum tandemque die septimo cum ei molesta esset exposuit quae statim indicavit civibus suis

vul@Judges:14:18 @ et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum quid dulcius melle et quid leone fortius qui ait ad eos si non arassetis in vitula mea non invenissetis propositionem meam

vul@Judges:14:19 @ inruit itaque in eo spiritus Domini descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros quorum ablatas vestes dedit his qui problema solverant iratusque nimis ascendit in domum patris sui

vul@Judges:14:20 @ uxor autem eius accepit maritum unum de amicis eius et pronubis

vul@Judges:15:1 @ post aliquantum autem temporis cum dies triticeae messis instarent venit Samson invisere volens uxorem suam et adtulit ei hedum de capris cumque cubiculum eius solito vellet intrare prohibuit eum pater illius dicens

vul@Judges:15:2 @ putavi quod odisses eam et ideo tradidi illam amico tuo sed habet sororem quae iunior et pulchrior illa est sit tibi pro ea uxor

vul@Judges:15:3 @ cui respondit Samson ab hac die non erit culpa in me contra Philistheos faciam enim vobis mala

vul@Judges:15:4 @ perrexitque et cepit trecentas vulpes caudasque earum iunxit ad caudas et faces ligavit in medio

vul@Judges:15:5 @ quas igne succendens dimisit ut huc illucque discurrerent quae statim perrexerunt in segetes Philisthinorum quibus succensis et conportatae iam fruges et adhuc stantes in stipula concrematae sunt in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret

vul@Judges:15:6 @ dixeruntque Philisthim quis fecit hanc rem quibus dictum est Samson gener Thamnathei quia tulit uxorem eius et alteri tradidit haec operatus est ascenderuntque Philisthim et conbuserunt tam mulierem quam patrem eius

vul@Judges:15:7 @ quibus ait Samson licet haec feceritis tamen adhuc ex vobis expetam ultionem et tunc quiescam

vul@Judges:15:8 @ percussitque eos ingenti plaga ita ut stupentes suram femori inponerent et descendens habitavit in spelunca petrae Aetham

vul@Judges:15:9 @ igitur ascendentes Philisthim in terra Iuda castrametati sunt et in loco qui postea vocatus est Lehi id est Maxilla eorum est fusus exercitus

vul@Judges:15:10 @ dixeruntque ad eos de tribu Iuda cur ascendistis adversum nos qui responderunt ut ligemus Samson venimus et reddamus ei quae in nos operatus est

vul@Judges:15:11 @ descenderunt ergo tria milia virorum de Iuda ad specum silicis Aetham dixeruntque ad Samson nescis quod Philisthim imperent nobis quare hoc facere voluisti quibus ille ait sicut fecerunt mihi feci eis

vul@Judges:15:12 @ ligare inquiunt te venimus et tradere in manus Philisthinorum iurate respondit mihi quod non me occidatis

vul@Judges:15:13 @ dixerunt non te occidimus sed vinctum tradimus ligaveruntque eum duobus novis funibus et tulerunt de petra Aetham

vul@Judges:15:14 @ qui cum venisset ad locum Maxillae et Philisthim vociferantes occurrissent ei inruit spiritus Domini in eum et sicut solent ad odorem ignis lina consumi ita vincula quibus ligatus erat dissipata sunt et soluta

vul@Judges:15:15 @ inventamque maxillam id est mandibulam asini quae iacebat arripiens interfecit in ea mille viros

vul@Judges:15:16 @ et ait in maxilla asini in mandibula pulli asinarum delevi eos et percussi mille viros

vul@Judges:15:17 @ cumque haec canens verba conplesset proiecit mandibulam de manu et vocavit nomen loci illius Ramathlehi quod interpretatur elevatio Maxillae

vul@Judges:15:18 @ sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam et en siti morior incidamque in manus incircumcisorum

vul@Judges:15:19 @ aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini et egressae sunt ex eo aquae quibus haustis refocilavit spiritum et vires recepit idcirco appellatum est nomen loci illius Fons invocantis de maxilla usque in praesentem diem

vul@Judges:15:20 @ iudicavitque Israhel in diebus Philisthim viginti annis

vul@Judges:16:1 @ abiit quoque in Gazam et vidit ibi meretricem mulierem ingressusque est ad eam

vul@Judges:16:2 @ quod cum audissent Philisthim et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson circumdederunt eum positis in porta civitatis custodibus et ibi tota nocte cum silentio praestolantes ut facto mane exeuntem occiderent

vul@Judges:16:3 @ dormivit autem Samson usque ad noctis medium et inde consurgens adprehendit ambas portae fores cum postibus suis et sera inpositasque umeris portavit ad verticem montis qui respicit Hebron

vul@Judges:16:4 @ post haec amavit mulierem quae habitabat in valle Sorech et vocabatur Dalila

vul@Judges:16:5 @ veneruntque ad eam principes Philisthinorum atque dixerunt decipe eum et disce ab illo in quo tantam habeat fortitudinem et quomodo eum superare valeamus et vinctum adfligere quod si feceris dabimus tibi singuli mille centum argenteos

vul@Judges:16:6 @ locuta est ergo Dalila ad Samson dic mihi obsecro in quo sit tua maxima fortitudo et quid sit quo ligatus erumpere nequeas

vul@Judges:16:7 @ cui respondit Samson si septem nervicis funibus necdum siccis et adhuc humentibus ligatus fuero infirmus ero ut ceteri homines

vul@Judges:16:8 @ adtuleruntque ad eam satrapae Philisthinorum septem funes ut dixerat quibus vinxit eum

vul@Judges:16:9 @ latentibus apud se insidiis et in cubiculo finem rei expectantibus clamavitque ad eum Philisthim super te Samson qui rupit vincula quomodo si rumpat quis filum de stuppae tortum putamine cum odorem ignis acceperit et non est cognitum in quo esset fortitudo eius

vul@Judges:16:10 @ dixitque ad eum Dalila ecce inlusisti mihi et falsum locutus es saltim nunc indica quo ligari debeas

vul@Judges:16:11 @ cui ille respondit si ligatus fuero novis funibus qui numquam fuerunt in opere infirmus ero et aliorum hominum similis

vul@Judges:16:12 @ quibus rursum Dalila vinxit eum et clamavit Philisthim super te Samson in cubiculo insidiis praeparatis qui ita rupit vincula quasi fila telarum

vul@Judges:16:13 @ dixitque Dalila rursum ad eum usquequo decipis me et falsum loqueris ostende quo vinciri debeas si inquit septem crines capitis mei cum licio plexueris et clavum his circumligatum terrae fixeris infirmus ero

vul@Judges:16:14 @ quod cum fecisset Dalila dixit ad eum Philisthim super te Samson qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio

vul@Judges:16:15 @ dixitque ad eum Dalila quomodo dicis quod ames me cum animus tuus non sit mecum per tres vices mentitus es mihi et noluisti dicere in quo sit tua maxima fortitudo

vul@Judges:16:16 @ cumque molesta ei esset et per multos dies iugiter adhereret spatium ad quietem non tribuens defecit anima eius et ad mortem usque lassata est

vul@Judges:16:17 @ tunc aperiens veritatem rei dixit ad eam ferrum numquam ascendit super caput meum quia nazareus id est consecratus Deo sum de utero matris meae si rasum fuerit caput meum recedet a me fortitudo mea et deficiam eroque ut ceteri homines

vul@Judges:16:18 @ videns illa quod confessus ei esset omnem animum suum misit ad principes Philisthinorum atque mandavit ascendite adhuc semel quia nunc mihi aperuit cor suum qui ascenderunt adsumpta pecunia quam promiserant

vul@Judges:16:19 @ at illa dormire eum fecit super genua sua et in sinu suo reclinare caput vocavitque tonsorem et rasit septem crines eius et coepit abicere eum et a se repellere statim enim ab eo fortitudo discessit

vul@Judges:16:20 @ dixitque Philisthim super te Samson qui de somno consurgens dixit in animo suo egrediar sicut ante feci et me excutiam nesciens quod Dominus recessisset ab eo

vul@Judges:16:21 @ quem cum adprehendissent Philisthim statim eruerunt oculos eius et duxerunt Gazam vinctum catenis et clausum in carcere molere fecerunt

vul@Judges:16:22 @ iamque capilli eius renasci coeperant

vul@Judges:16:23 @ et principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo et epularentur dicentes tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras

vul@Judges:16:24 @ quod etiam populus videns laudabat deum suum eademque dicebat tradidit deus noster in manus nostras adversarium qui delevit terram nostram et occidit plurimos

vul@Judges:16:25 @ laetantesque per convivia sumptis iam epulis praeceperunt ut vocaretur Samson et ante eos luderet qui adductus de carcere ludebat ante eos feceruntque eum stare inter duas columnas

vul@Judges:16:26 @ qui dixit puero regenti gressus suos dimitte me ut tangam columnas quibus omnis inminet domus ut recliner super eas et paululum requiescam

vul@Judges:16:27 @ domus autem plena erat virorum ac mulierum et erant ibi omnes principes Philisthinorum ac de tecto et solario circiter tria milia utriusque sexus spectabant ludentem Samson

vul@Judges:16:28 @ at ille invocato Domino ait Domine Deus memento mei et redde nunc mihi pristinam fortitudinem Deus meus ut ulciscar me de hostibus meis et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam

vul@Judges:16:29 @ et adprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus alteramque earum dextera et alteram leva tenens

vul@Judges:16:30 @ ait moriatur anima mea cum Philisthim concussisque fortiter columnis cecidit domus super omnes principes et ceteram multitudinem quae ibi erat multoque plures interfecit moriens quam ante vivus occiderat

vul@Judges:16:31 @ descendentes autem fratres eius et universa cognatio tulerunt corpus eius et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulchro patris Manue iudicavitque Israhel viginti annis

vul@Judges:17:1 @ fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas

vul@Judges:17:2 @ qui dixit matri suae mille centum argenteos quos separaveras tibi et super quibus me audiente iuraveras ecce ego habeo et apud me sunt cui illa respondit benedictus filius meus Domino

vul@Judges:17:3 @ reddidit ergo eos matri suae quae dixerat ei consecravi et vovi argentum hoc Domino ut de manu mea suscipiat filius meus et faciat sculptile atque conflatile et nunc trado illud tibi

vul@Judges:17:4 @ reddidit igitur matri suae quae tulit ducentos argenteos et dedit eos argentario ut faceret ex eis sculptile atque conflatile quod fuit in domo Micha

vul@Judges:17:5 @ qui aediculam quoque in ea Deo separavit et fecit ephod ac therafin id est vestem sacerdotalem et idola implevitque unius filiorum suorum manum et factus est ei sacerdos

vul@Judges:17:6 @ in diebus illis non erat rex in Israhel sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat

vul@Judges:17:7 @ fuit quoque alter adulescens de Bethleem Iuda et cognatione eius eratque ipse Levites et habitabat ibi

vul@Judges:17:8 @ egressusque de civitate Bethleem peregrinari voluit ubicumque sibi commodum repperisset cumque venisset in monte Ephraim iter faciens et declinasset parumper in domum Micha

vul@Judges:17:9 @ interrogatus est ab eo unde venis qui respondit Levita sum de Bethleem Iuda et vado ut habitem ubi potuero et utile mihi esse perspexero

vul@Judges:17:10 @ mane inquit apud me et esto mihi parens ac sacerdos daboque tibi per annos singulos decem argenteos ac vestem duplicem et quae ad victum necessaria sunt

vul@Judges:17:11 @ adquievit et mansit apud hominem fuitque illi quasi unus de filiis

vul@Judges:17:12 @ implevitque Micha manum eius et habuit apud se puerum sacerdotem

vul@Judges:17:13 @ nunc scio dicens quod bene mihi faciat Deus habenti levitici generis sacerdotem

vul@Judges:18:1 @ in diebus illis non erat rex in Israhel et tribus Dan quaerebat possessionem sibi ut habitaret in ea usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat

vul@Judges:18:2 @ miserunt igitur filii Dan stirpis et familiae suae quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol ut explorarent terram et diligenter inspicerent dixeruntque eis ite et considerate terram qui cum pergentes venissent in montem Ephraim et intrassent domum Micha requieverunt ibi

vul@Judges:18:3 @ et agnoscentes vocem adulescentis Levitae utentesque illius diversorio dixerunt ad eum quis te huc adduxit quid hic agis quam ob causam huc venire voluisti

vul@Judges:18:4 @ qui respondit eis haec et haec praestitit mihi Michas et me mercede conduxit ut sim ei sacerdos

vul@Judges:18:5 @ rogaveruntque eum ut consuleret Dominum et scire possent an prospero itinere pergerent et res haberet effectum

vul@Judges:18:6 @ qui respondit eis ite cum pace Dominus respicit viam vestram et iter quo pergitis

vul@Judges:18:7 @ euntes itaque quinque viri venerunt Lais videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore iuxta Sidoniorum consuetudinem securum et quietum nullo eis penitus resistente magnarumque opum et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum

vul@Judges:18:8 @ reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol et quid egissent sciscitantibus responderunt

vul@Judges:18:9 @ surgite et ascendamus ad eos vidimus enim terram valde opulentam et uberem nolite neglegere nolite cessare eamus et possideamus eam nullus erit labor

vul@Judges:18:10 @ intrabimus ad securos in regionem latissimam tradetque nobis Dominus locum in quo nullius rei est penuria eorum quae gignuntur in terra

vul@Judges:18:11 @ profecti igitur sunt de cognatione Dan id est de Saraa et Esthaol sescenti viri accincti armis bellicis

vul@Judges:18:12 @ ascendentesque manserunt in Cariathiarim Iudae qui locus ex eo tempore castrorum Dan nomen accepit et est post tergum Cariathiarim

vul@Judges:18:13 @ inde transierunt in montem Ephraim cumque venissent ad domum Micha

vul@Judges:18:14 @ dixerunt quinque viri qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais ceteris fratribus suis nostis quod in domibus istis sit ephod et therafin et sculptile atque conflatile videte quid vobis placeat

vul@Judges:18:15 @ et cum paululum declinassent ingressi sunt domum adulescentis Levitae qui erat in domo Micha salutaveruntque eum verbis pacificis

vul@Judges:18:16 @ sescenti autem viri ita ut erant armati stabant ante ostium

vul@Judges:18:17 @ at illi qui ingressi fuerant domum iuvenis sculptile et ephod et therafin atque conflatile tollere nitebantur et sacerdos stabat ante ostium sescentis viris fortissimis haut procul expectantibus

vul@Judges:18:18 @ tulerunt igitur qui intraverant sculptile ephod et idola atque conflatile quibus dixit sacerdos quid facitis

vul@Judges:18:19 @ cui responderunt tace et pone digitum super os tuum venique nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem quid tibi melius est ut sis sacerdos in domo unius viri an in una tribu et familia in Israhel

vul@Judges:18:20 @ quod cum audisset adquievit sermonibus eorum et tulit ephod et idola ac sculptile et cum eis profectus est

vul@Judges:18:21 @ qui cum pergerent et ante se ire fecissent parvulos et iumenta et omne quod erat pretiosum

vul@Judges:18:22 @ iamque a domo Michae essent procul viri qui habitabant in aedibus Michae conclamantes secuti sunt

vul@Judges:18:23 @ et post tergum clamare coeperunt qui cum respexissent dixerunt ad Micham quid tibi vis cur clamas

vul@Judges:18:24 @ qui respondit deos meos quos mihi feci tulistis et sacerdotem et omnia quae habeo et dicitis quid tibi est

vul@Judges:18:25 @ dixeruntque ei filii Dan cave ne ultra loquaris ad nos et veniant ad te viri animo concitati et ipse cum omni domo tua pereas

vul@Judges:18:26 @ et sic coepto itinere perrexerunt videns autem Micha quod fortiores se essent reversus est in domum suam

vul@Judges:18:27 @ sescenti autem viri tulerunt sacerdotem et quae supra diximus veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum et percusserunt eos in ore gladii urbemque incendio tradiderunt

vul@Judges:18:28 @ nullo penitus ferente praesidium eo quod procul habitarent a Sidone et cum nullo hominum haberent quicquam societatis ac negotii erat autem civitas sita in regione Roob quam rursum extruentes habitaverunt in ea

vul@Judges:18:29 @ vocato nomine civitatis Dan iuxta vocabulum patris sui quem genuerat Israhel quae prius Lais dicebatur

vul@Judges:18:30 @ posueruntque sibi sculptile et Ionathan filium Gersan filii Mosi ac filios eius sacerdotes in tribu Dan usque ad diem captivitatis suae

vul@Judges:18:31 @ mansitque apud eos idolum Michae omni tempore quo fuit domus Dei in Silo in diebus illis non erat rex in Israhel

vul@Judges:19:1 @ fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim qui accepit uxorem de Bethleem Iuda

vul@Judges:19:2 @ quae reliquit eum et reversa est in domum patris sui Bethleem mansitque apud eum quattuor mensibus

vul@Judges:19:3 @ secutusque est eam vir suus volens ei reconciliari atque blandiri et secum reducere habens in comitatu puerum et duos asinos quae suscepit eum et introduxit in domum patris sui quod cum audisset socer eius eumque vidisset occurrit ei laetus

vul@Judges:19:4 @ et amplexatus est hominem mansitque gener in domo soceri tribus diebus comedens cum eo et bibens familiariter

vul@Judges:19:5 @ die autem quarto de nocte consurgens proficisci voluit quem tenuit socer et ait ad eum gusta prius pauxillum panis et conforta stomachum et sic proficisceris

vul@Judges:19:6 @ sederuntque simul et comederunt ac biberunt dixitque pater puellae ad generum suum quaeso te ut hodie hic maneas pariterque laetemur

vul@Judges:19:7 @ at ille consurgens coepit velle proficisci et nihilominus obnixe eum socer tenuit et apud se fecit manere

vul@Judges:19:8 @ mane facto parabat Levites iter cui rursum socer oro te inquit ut paululum cibi capias et adsumptis viribus donec increscat dies postea proficiscaris comederunt ergo simul

vul@Judges:19:9 @ surrexitque adulescens ut pergeret cum uxore sua et puero cui rursum locutus est socer considera quod dies ad occasum declivior sit et propinquet ad vesperum mane apud me etiam hodie et duc laetum diem et cras proficisceris ut vadas in domum tuam

vul@Judges:19:10 @ noluit gener adquiescere sermonibus eius sed statim perrexit et venit contra Iebus quae altero nomine vocabatur Hierusalem ducens secum duos asinos onustos et concubinam

vul@Judges:19:11 @ iamque aderant iuxta Iebus et dies mutabatur in noctem dixitque puer ad dominum suum veni obsecro declinemus ad urbem Iebuseorum et maneamus in ea

vul@Judges:19:12 @ cui respondit dominus non ingrediar oppidum gentis alienae quae non est de filiis Israhel sed transibo usque Gabaa

vul@Judges:19:13 @ et cum illuc pervenero manebimus in ea aut certe in urbe Rama

vul@Judges:19:14 @ transierunt igitur Iebus et coeptum carpebant iter occubuitque eis sol iuxta Gabaa quae est in tribu Beniamin

vul@Judges:19:15 @ deverteruntque ad eam ut manerent ibi quo cum intrassent sedebant in platea civitatis et nullus eos recipere volebat hospitio

vul@Judges:19:16 @ et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere suo vespere qui et ipse erat de monte Ephraim et peregrinus habitabat in Gabaa homines autem regionis illius erant filii Iemini

vul@Judges:19:17 @ elevatisque oculis vidit senex sedentem hominem cum sarcinulis suis in platea civitatis et dixit ad eum unde venis et quo vadis

vul@Judges:19:18 @ qui respondit ei profecti sumus de Bethleem Iuda et pergimus ad locum nostrum qui est in latere montis Ephraim unde ieramus Bethleem et nunc vadimus ad domum Dei nullusque nos sub tectum suum vult recipere

vul@Judges:19:19 @ habentes paleas et faenum in asinorum pabulum et panem ac vinum in meos et ancillae tuae usus et pueri qui mecum est nulla re indigemus nisi hospitio

vul@Judges:19:20 @ cui respondit senex pax tecum sit ego praebebo omnia quae necessaria sunt tantum quaeso ne in platea maneas

vul@Judges:19:21 @ introduxitque eum in domum suam et pabulum asinis praebuit ac postquam laverunt pedes suos recepit eos in convivium

vul@Judges:19:22 @ illis epulantibus et post laborem itineris cibo ac potu reficientibus corpora venerunt viri civitatis illius filii Belial id est absque iugo et circumdantes domum senis fores pulsare coeperunt clamantes ad dominum domus atque dicentes educ virum qui ingressus est domum tuam ut abutamur eo

vul@Judges:19:23 @ egressusque est ad eos senex et ait nolite fratres nolite facere malum hoc quia ingressus est homo hospitium meum et cessate ab hac stultitia

vul@Judges:19:24 @ habeo filiam virginem et hic homo habet concubinam educam eas ad vos ut humilietis eas et vestram libidinem conpleatis tantum obsecro ne scelus hoc contra naturam operemini in virum

vul@Judges:19:25 @ nolebant adquiescere sermonibus eius quod cernens homo eduxit ad eos concubinam suam et eis tradidit inludendam qua cum tota nocte abusi essent dimiserunt eam mane

vul@Judges:19:26 @ at mulier recedentibus tenebris venit ad ostium domus ubi manebat dominus suus et ibi corruit

vul@Judges:19:27 @ mane facto surrexit homo et aperuit ostium ut coeptam expleret viam et ecce concubina eius iacebat ante ostium sparsis in limine manibus

vul@Judges:19:28 @ cui ille putans eam quiescere loquebatur surge ut ambulemus qua nihil respondente intellegens quod erat tulit eam et inposuit asino reversusque est in domum suam

vul@Judges:19:29 @ quam cum esset ingressus arripuit gladium et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frusta concidens misit in omnes terminos Israhel

vul@Judges:19:30 @ quod cum vidissent singuli conclamabant numquam res talis facta est in Israhel ex eo die quo ascenderunt patres nostri de Aegypto usque in praesens tempus ferte sententiam et in commune decernite quid facto opus sit

vul@Judges:20:1 @ egressi sunt itaque omnes filii Israhel et pariter congregati quasi vir unus de Dan usque Bersabee et terra Galaad ad Dominum in Maspha

vul@Judges:20:2 @ omnesque anguli populorum et cunctae tribus Israhel in ecclesiam populi Dei convenerunt quadringenta milia peditum pugnatorum

vul@Judges:20:3 @ nec latuit filios Beniamin quod ascendissent filii Israhel in Maspha interrogatusque Levita maritus mulieris interfectae quomodo tantum scelus perpetratum esset

vul@Judges:20:4 @ respondit veni in Gabaa Beniamin cum uxore mea illucque deverti

vul@Judges:20:5 @ et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum in qua manebam volentes me occidere et uxorem meam incredibili libidinis furore vexantes denique mortua est

vul@Judges:20:6 @ quam arreptam in frusta concidi misique partes in omnes terminos possessionis vestrae quia numquam tantum nefas et tam grande piaculum factum est in Israhel

vul@Judges:20:7 @ adestis omnes filii Israhel decernite quid facere debeatis

vul@Judges:20:8 @ stansque omnis populus quasi unius hominis sermone respondit non recedemus in tabernacula nostra nec suam quisquam intrabit domum

vul@Judges:20:9 @ sed hoc contra Gabaa in commune faciemus

vul@Judges:20:10 @ decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israhel et centum de mille et mille de decem milibus ut conportent exercitui cibaria et possimus pugnantes contra Gabaa Beniamin reddere ei pro scelere quod meretur

vul@Judges:20:11 @ convenitque universus Israhel ad civitatem quasi unus homo eadem mente unoque consilio

vul@Judges:20:12 @ et miserunt nuntios ad omnem tribum Beniamin qui dicerent cur tantum nefas in vobis reppertum est

vul@Judges:20:13 @ tradite homines de Gabaa qui hoc flagitium perpetrarunt ut moriantur et auferatur malum de Israhel qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israhel audire mandatum

vul@Judges:20:14 @ sed ex cunctis urbibus quae suae sortis erant convenerunt in Gabaa ut illis ferrent auxilium et contra universum Israhel populum dimicarent

vul@Judges:20:15 @ inventique sunt viginti quinque milia de Beniamin educentium gladium praeter habitatores Gabaa

vul@Judges:20:16 @ qui septingenti erant viri fortissimi ita sinistra ut dextra proeliantes et sic fundis ad certum iacientes lapides ut capillum quoque possent percutere et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur

vul@Judges:20:17 @ virorum quoque Israhel absque filiis Beniamin inventa sunt quadringenta milia educentium gladios et paratorum ad pugnam

vul@Judges:20:18 @ qui surgentes venerunt in domum Dei hoc est in Silo consulueruntque eum atque dixerunt quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin quibus respondit Dominus Iudas sit dux vester

vul@Judges:20:19 @ statimque filii Israhel surgentes mane castrametati sunt iuxta Gabaa

vul@Judges:20:20 @ et inde procedentes ad pugnam contra Beniamin urbem obpugnare coeperunt

vul@Judges:20:21 @ egressique filii Beniamin de Gabaa occiderunt de filiis Israhel die illo viginti duo milia viros

vul@Judges:20:22 @ rursum filii Israhel et fortitudine et numero confidentes in eodem loco in quo prius certaverant aciem direxerunt

vul@Judges:20:23 @ ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem consulerentque eum et dicerent debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Beniamin fratres meos an non quibus ille respondit ascendite ad eum et inite certamen

vul@Judges:20:24 @ cumque filii Israhel altero die contra Beniamin ad proelium processissent

vul@Judges:20:25 @ eruperunt filii Beniamin de portis Gabaa et occurrentes eis tanta in illos caede baccati sunt ut decem et octo milia virorum educentium gladium prosternerent

vul@Judges:20:26 @ quam ob rem omnes filii Israhel venerunt in domum Dei et sedentes flebant coram Domino ieiunaveruntque illo die usque ad vesperam et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas

vul@Judges:20:27 @ et super statu suo interrogaverunt eo tempore ibi erat arca foederis Dei

vul@Judges:20:28 @ et Finees filius Eleazari filii Aaron praepositus domus consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros an quiescere quibus ait Dominus ascendite cras enim tradam eos in manus vestras

vul@Judges:20:29 @ posueruntque filii Israhel insidias per circuitum urbis Gabaa

vul@Judges:20:30 @ et tertia vice sicut semel et bis contra Beniamin exercitum produxerunt

vul@Judges:20:31 @ sed et filii Beniamin audacter eruperunt de civitate et fugientes adversarios longius persecuti sunt ita ut vulnerarent ex eis sicut primo et secundo die et caederent per duas semitas terga vertentes quarum una ferebat in Bethel altera in Gabaa atque prosternerent triginta circiter viros

vul@Judges:20:32 @ putaverunt enim solito eos more cedere qui fugam arte simulantes iniere consilium ut abstraherent eos de civitate et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent

vul@Judges:20:33 @ omnes itaque filii Israhel surgentes de sedibus suis tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar insidiae quoque quae circa urbem erant paulatim se aperire coeperunt

vul@Judges:20:34 @ et ab occidentali urbis parte procedere sed et alia decem milia virorum de universo Israhel habitatores urbis ad certamina provocabant ingravatumque est bellum contra filios Beniamin et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus

vul@Judges:20:35 @ percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israhel et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et centum viros omnes bellatores et educentes gladium

vul@Judges:20:36 @ filii autem Beniamin cum se inferiores esse vidissent coeperunt fugere quod cernentes filii Israhel dederunt eis ad fugiendum locum ut ad praeparatas insidias devenirent quas iuxta urbem posuerant

vul@Judges:20:37 @ qui cum repente de latibulis surrexissent et Beniamin terga caedentibus daret ingressi sunt civitatem et percusserunt eam in ore gladii

vul@Judges:20:38 @ signum autem dederant filii Israhel his quos in insidiis conlocaverant ut postquam urbem cepissent ignem accenderent et ascendente in altum fumo captam urbem demonstrarent

vul@Judges:20:39 @ quod cum cernerent filii Israhel in ipso certamine positi putaverunt enim filii Beniamin eos fugere et instantius sequebantur caesis de exercitu eorum triginta viris

vul@Judges:20:40 @ et viderent quasi columnam fumi de civitate conscendere Beniamin quoque retro aspiciens captam cerneret civitatem et flammas in sublime ferri

vul@Judges:20:41 @ qui prius simulaverant fugam versa facie fortius resistebant quod cum vidissent filii Beniamin in fugam versi sunt

vul@Judges:20:42 @ et ad viam deserti ire coeperunt illuc quoque eos adversariis persequentibus sed et hii qui urbem succenderant occurrerunt eis

vul@Judges:20:43 @ atque ita factum est ut ex utraque parte ab hostibus caederentur nec erat ulla morientium requies ceciderunt atque prostrati sunt ad orientalem plagam urbis Gabaa

vul@Judges:20:44 @ fuerunt autem qui in eodem loco interfecti sunt decem et octo milia virorum omnes robustissimi pugnatores

vul@Judges:20:45 @ quod cum vidissent qui remanserant de Beniamin fugerunt in solitudinem et pergebant ad petram cuius vocabulum est Remmon in illa quoque fuga palantes et in diversa tendentes occiderunt quinque milia viros et cum ultra tenderent persecuti sunt eos et interfecerunt etiam alios duo milia

vul@Judges:20:46 @ et sic factum est ut omnes qui ceciderant de Beniamin in diversis locis essent viginti quinque milia pugnatores ad bella promptissimi

vul@Judges:20:47 @ remanserunt itaque de omni numero Beniamin qui evadere potuerant et fugere in solitudinem sescenti viri sederuntque in petra Remmon mensibus quattuor

vul@Judges:20:48 @ regressi autem filii Israhel omnes reliquias civitatis a viris usque ad iumenta gladio percusserunt cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit

vul@Judges:21:1 @ iuraverunt quoque filii Israhel in Maspha et dixerunt nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem

vul@Judges:21:2 @ veneruntque omnes ad domum Dei in Silo et in conspectu eius sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu coeperunt flere dicentes

vul@Judges:21:3 @ quare Domine Deus Israhel factum est hoc malum in populo tuo ut hodie una tribus auferretur ex nobis

vul@Judges:21:4 @ altera autem die diluculo consurgentes extruxerunt altare obtuleruntque ibi holocausta et pacificas victimas et dixerunt

vul@Judges:21:5 @ quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israhel grandi enim se iuramento constrinxerant cum essent in Maspha interfici eos qui defuissent

vul@Judges:21:6 @ ductique paenitentia filii Israhel super fratre suo Beniamin coeperunt dicere ablata est una tribus de Israhel

vul@Judges:21:7 @ unde uxores accipient omnes enim in commune iuravimus non daturos nos his filias nostras

vul@Judges:21:8 @ idcirco dixerunt quis est de universis tribubus Israhel qui non ascendit ad Dominum in Maspha et ecce inventi sunt habitatores Iabisgalaad in illo exercitu non fuisse

vul@Judges:21:9 @ eo quoque tempore cum essent in Silo nullus ex eis ibi reppertus est

vul@Judges:21:10 @ miserunt itaque decem milia viros robustissimos et praeceperunt eis ite et percutite habitatores Iabisgalaad in ore gladii tam uxores quam parvulos eorum

vul@Judges:21:11 @ et hoc erit quod observare debetis omne generis masculini et mulieres quae cognoverunt viros interficite

vul@Judges:21:12 @ inventaeque sunt de Iabisgalaad quadringentae virgines quae nescierunt viri torum et adduxerunt eas in castra in Silo in terra Chanaan

vul@Judges:21:13 @ miseruntque nuntios ad filios Beniamin qui erant in petra Remmon et praeceperunt eis ut eos in pace susciperent

vul@Judges:21:14 @ veneruntque filii Beniamin in illo tempore et datae sunt eis uxores de filiabus Iabisgalaad alias autem non reppererunt quas simili modo traderent

vul@Judges:21:15 @ universusque Israhel valde doluit et egit paenitudinem super interfectione unius tribus ex Israhel

vul@Judges:21:16 @ dixeruntque maiores natu quid faciemus reliquis qui non acceperunt uxores omnes in Beniamin feminae conciderunt

vul@Judges:21:17 @ et magna nobis cura ingentique studio providendum est ne una tribus deleatur ex Israhel

vul@Judges:21:18 @ filias nostras eis dare non possumus constricti iuramento et maledictione qua diximus maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Beniamin

vul@Judges:21:19 @ ceperuntque consilium atque dixerunt ecce sollemnitas Domini est in Silo anniversaria quae sita est ad septentrionem urbis Bethel et ad orientalem plagam viae quae de Bethel tendit ad Sycimam et ad meridiem oppidi Lebona

vul@Judges:21:20 @ praeceperuntque filiis Beniamin atque dixerunt ite et latete in vineis

vul@Judges:21:21 @ cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere exite repente de vineis et rapite eas singuli uxores singulas et pergite in terram Beniamin

vul@Judges:21:22 @ cumque venerint patres earum ac fratres et adversum vos queri coeperint atque iurgari dicemus eis miseremini eorum non enim rapuerunt eas iure bellantium atque victorum sed rogantibus ut acciperent non dedistis et a vestra parte peccatum est

vul@Judges:21:23 @ feceruntque filii Beniamin ut sibi fuerat imperatum et iuxta numerum suum rapuerunt sibi de his quae ducebant choros uxores singulas abieruntque in possessionem suam aedificantes urbes et habitantes in eis

vul@Ruth:1:1 @ in diebus unius iudicis quando iudices praeerant facta est fames in terra abiitque homo de Bethleem Iuda ut peregrinaretur in regione moabitide cum uxore sua ac duobus liberis

vul@Ruth:1:2 @ ipse vocabatur Helimelech uxor eius Noemi e duobus filiis alter Maalon et alter Chellion Ephrathei de Bethleem Iuda ingressique regionem moabitidem morabantur ibi

vul@Ruth:1:3 @ et mortuus est Helimelech maritus Noemi remansitque ipsa cum filiis

vul@Ruth:1:4 @ qui acceperunt uxores moabitidas quarum una vocabatur Orpha altera Ruth manseruntque ibi decem annis

vul@Ruth:1:5 @ et ambo mortui sunt Maalon videlicet et Chellion remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito

vul@Ruth:1:6 @ et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione moabitide audierat enim quod respexisset Dominus populum suum et dedisset eis escas

vul@Ruth:1:7 @ egressa est itaque de loco peregrinationis suae cum utraque nuru et iam in via posita revertendi in terram Iuda

vul@Ruth:1:8 @ dixit ad eas ite in domum matris vestrae faciat Dominus vobiscum misericordiam sicut fecistis cum mortuis et mecum

vul@Ruth:1:9 @ det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortiturae estis et osculata est eas quae elevata voce flere coeperunt

vul@Ruth:1:10 @ et dicere tecum pergemus ad populum tuum

vul@Ruth:1:11 @ quibus illa respondit revertimini filiae mi cur venitis mecum num ultra habeo filios in utero meo ut viros ex me sperare possitis

vul@Ruth:1:12 @ revertimini filiae mi abite iam enim senectute confecta sum nec apta vinculo coniugali etiam si possem hac nocte concipere et parere filios

vul@Ruth:1:13 @ si eos expectare velitis donec crescant et annos impleant pubertatis ante eritis vetulae quam nubatis nolite quaeso filiae mi quia vestra angustia me magis premit et egressa est manus Domini contra me

vul@Ruth:1:14 @ elevata igitur voce rursum flere coeperunt Orpha osculata socrum est ac reversa Ruth adhesit socrui suae

vul@Ruth:1:15 @ cui dixit Noemi en reversa est cognata tua ad populum suum et ad deos suos vade cum ea

vul@Ruth:1:16 @ quae respondit ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam quocumque perrexeris pergam ubi morata fueris et ego pariter morabor populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus

vul@Ruth:1:17 @ quae te morientem terra susceperit in ea moriar ibique locum accipiam sepulturae haec mihi faciat Deus et haec addat si non sola mors me et te separaverit

vul@Ruth:1:18 @ videns ergo Noemi quod obstinato Ruth animo decrevisset secum pergere adversari noluit nec ultra ad suos reditum persuadere

vul@Ruth:1:19 @ profectaeque sunt simul et venerunt in Bethleem quibus urbem ingressis velox apud cunctos fama percrebuit dicebantque mulieres haec est illa Noemi

vul@Ruth:1:20 @ quibus ait ne vocetis me Noemi id est pulchram sed vocate me Mara hoc est amaram quia valde me amaritudine replevit Omnipotens

vul@Ruth:1:21 @ egressa sum plena et vacuam reduxit me Dominus cur igitur vocatis me Noemi quam humiliavit Dominus et adflixit Omnipotens

vul@Ruth:1:22 @ venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra peregrinationis suae ac reversa est in Bethleem quando primum hordea metebantur

vul@Ruth:2:1 @ erat autem vir Helimelech consanguineus homo potens et magnarum opum nomine Booz

vul@Ruth:2:2 @ dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam si iubes vadam in agrum et colligam spicas quae metentium fugerint manus ubicumque clementis in me patris familias repperero gratiam cui illa respondit vade filia mi

vul@Ruth:2:3 @ abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium accidit autem ut ager ille haberet dominum Booz qui erat de cognatione Helimelech

vul@Ruth:2:4 @ et ecce ipse veniebat de Bethleem dixitque messoribus Dominus vobiscum qui responderunt ei benedicat tibi Dominus

vul@Ruth:2:5 @ dixitque Booz iuveni qui messoribus praeerat cuius est haec puella

vul@Ruth:2:6 @ qui respondit haec est Moabitis quae venit cum Noemi de regione moabitide

vul@Ruth:2:7 @ et rogavit ut spicas colligeret remanentes sequens messorum vestigia et de mane usque nunc stat in agro et ne ad momentum quidem domum reversa est

vul@Ruth:2:8 @ et ait Booz ad Ruth audi filia ne vadas ad colligendum in alterum agrum nec recedas ab hoc loco sed iungere puellis meis

vul@Ruth:2:9 @ et ubi messuerint sequere mandavi enim pueris meis ut nemo tibi molestus sit sed etiam si sitieris vade ad sarcinulas et bibe aquas de quibus et pueri bibunt

vul@Ruth:2:10 @ quae cadens in faciem suam et adorans super terram dixit ad eum unde mihi hoc ut invenirem gratiam ante oculos tuos et nosse me dignareris peregrinam mulierem

vul@Ruth:2:11 @ cui ille respondit nuntiata sunt mihi omnia quae feceris socrui tuae post mortem viri tui et quod dereliqueris parentes tuos et terram in qua nata es et veneris ad populum quem ante nesciebas

vul@Ruth:2:12 @ reddat tibi Dominus pro opere tuo et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israhel ad quem venisti et sub cuius confugisti alas

vul@Ruth:2:13 @ quae ait inveni gratiam ante oculos tuos domine mi qui consolatus es me et locutus es ad cor ancillae tuae quae non sum similis unius puellarum tuarum

vul@Ruth:2:14 @ dixitque ad eam Booz quando hora vescendi fuerit veni huc et comede panem et intingue buccellam tuam in aceto sedit itaque ad messorum latus et congessit pulentam sibi comeditque et saturata est et tulit reliquias

vul@Ruth:2:15 @ atque inde surrexit ut spicas ex more colligeret praecepit autem Booz pueris suis dicens etiam si vobiscum metere voluerit ne prohibeatis eam

vul@Ruth:2:16 @ et de vestris quoque manipulis proicite de industria et remanere permittite ut absque rubore colligat et colligentem nemo corripiat

vul@Ruth:2:17 @ collegit ergo in agro usque ad vesperam et quae collegerat virga caedens et excutiens invenit hordei quasi oephi mensuram id est tres modios

vul@Ruth:2:18 @ quos portans reversa est in civitatem et ostendit socrui suae insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui quo saturata fuerat

vul@Ruth:2:19 @ dixitque ei socrus ubi hodie collegisti et ubi fecisti opus sit benedictus qui misertus est tui indicavitque ei apud quem esset operata et nomen dixit viri quod Booz vocaretur

vul@Ruth:2:20 @ cui respondit Noemi benedictus sit a Domino quoniam eandem gratiam quam praebuerat vivis servavit et mortuis rursumque propinquus ait noster est homo

vul@Ruth:2:21 @ et Ruth hoc quoque inquit praecepit mihi ut tamdiu messoribus eius iungerer donec omnes segetes meterentur

vul@Ruth:2:22 @ cui dixit socrus melius est filia mi ut cum puellis eius exeas ad metendum ne in alieno agro quispiam resistat tibi

vul@Ruth:2:23 @ iuncta est itaque puellis Booz et tamdiu cum eis messuit donec hordea et triticum in horreis conderentur

vul@Ruth:3:1 @ postquam autem reversa est ad socrum suam audivit ab ea filia mi quaeram tibi requiem et providebo ut bene sit tibi

vul@Ruth:3:2 @ Booz iste cuius puellis in agro iuncta es propinquus est noster et hac nocte aream hordei ventilat

vul@Ruth:3:3 @ lava igitur et unguere et induere cultioribus vestimentis ac descende in aream non te videat homo donec esum potumque finierit

vul@Ruth:3:4 @ quando autem ierit ad dormiendum nota locum in quo dormiat veniesque et discoperies pallium quo operitur a parte pedum et proicies te et ibi iacebis ipse autem dicet tibi quid agere debeas

vul@Ruth:3:5 @ quae respondit quicquid praeceperis faciam

vul@Ruth:3:6 @ descenditque in aream et fecit omnia quae sibi imperaverat socrus

vul@Ruth:3:7 @ cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior issetque ad dormiendum iuxta acervum manipulorum venit abscondite et discoperto a pedibus eius pallio se proiecit

vul@Ruth:3:8 @ et ecce nocte iam media expavit homo et conturbatus est viditque mulierem iacentem ad pedes suos

vul@Ruth:3:9 @ et ait illi quae es illaque respondit ego sum Ruth ancilla tua expande pallium tuum super famulam tuam quia propinquus es

vul@Ruth:3:10 @ et ille benedicta inquit es Domino filia et priorem misericordiam posteriore superasti quia non es secuta iuvenes pauperes sive divites

vul@Ruth:3:11 @ noli ergo metuere sed quicquid dixeris mihi faciam tibi scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis meae mulierem te esse virtutis

vul@Ruth:3:12 @ nec abnuo me propinquum sed est alius me propinquior

vul@Ruth:3:13 @ quiesce hac nocte et facto mane si te voluerit propinquitatis iure retinere bene res acta est sin autem ille noluerit ego te absque ulla dubitatione suscipiam vivit Dominus dormi usque mane

vul@Ruth:3:14 @ dormivit itaque ad pedes eius usque ad noctis abscessum surrexitque antequam homines se cognoscerent mutuo et dixit Booz cave ne quis noverit quod huc veneris

vul@Ruth:3:15 @ et rursum expande inquit palliolum tuum quo operiris et tene utraque manu qua extendente et tenente mensus est sex modios hordei et posuit super eam quae portans ingressa est civitatem

vul@Ruth:3:16 @ et venit ad socrum suam quae dixit ei quid egisti filia narravitque ei omnia quae sibi fecisset homo

vul@Ruth:3:17 @ et ait ecce sex modios hordei dedit mihi et ait nolo vacuam te reverti ad socrum tuam

vul@Ruth:3:18 @ dixitque Noemi expecta filia donec videamus quem res exitum habeat neque enim cessabit homo nisi conpleverit quod locutus est

vul@Ruth:4:1 @ ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi cumque vidisset propinquum praeterire de quo prius sermo habitus est dixit ad eum declina paulisper et sede hic vocans eum nomine suo qui devertit et sedit

vul@Ruth:4:2 @ tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis dixit ad eos sedete hic

vul@Ruth:4:3 @ quibus residentibus locutus est ad propinquum partem agri fratris nostri Helimelech vendit Noemi quae reversa est de regione moabitide

vul@Ruth:4:4 @ quod audire te volui et tibi dicere coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo si vis possidere iure propinquitatis eme et posside sin autem tibi displicet hoc ipsum indica mihi ut sciam quid facere debeam nullus est enim propinquus excepto te qui prior es et me qui secundus sum at ille respondit ego agrum emam

vul@Ruth:4:5 @ cui dixit Booz quando emeris agrum de manu mulieris Ruth quoque Moabitidem quae uxor defuncti fuit debes accipere ut suscites nomen propinqui tui in hereditate sua

vul@Ruth:4:6 @ qui respondit cedo iure propinquitatis neque enim posteritatem familiae meae delere debeo tu meo utere privilegio quo me libenter carere profiteor

vul@Ruth:4:7 @ hic autem erat mos antiquitus in Israhel inter propinquos et si quando alter alteri suo iure cedebat ut esset firma concessio solvebat homo calciamentum suum et dabat proximo suo hoc erat testimonium cessionis in Israhel

vul@Ruth:4:8 @ dixit ergo propinquus Booz tolle calciamentum quod statim solvit de pede suo

vul@Ruth:4:9 @ at ille maioribus natu et universo populo testes inquit vos estis hodie quod possederim omnia quae fuerunt Helimelech et Chellion et Maalon tradente Noemi

vul@Ruth:4:10 @ et Ruth Moabitidem uxorem Maalon in coniugium sumpserim ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua ne vocabulum eius de familia sua ac fratribus et populo deleatur vos inquam huius rei testes estis

vul@Ruth:4:11 @ respondit omnis populus qui erat in porta et maiores natu nos testes sumus faciat Dominus hanc mulierem quae ingreditur domum tuam sicut Rachel et Liam quae aedificaverunt domum Israhel ut sit exemplum virtutis in Ephrata et habeat celebre nomen in Bethleem

vul@Ruth:4:12 @ fiatque domus tua sicut domus Phares quem Thamar peperit Iudae de semine quod dederit Dominus tibi ex hac puella

vul@Ruth:4:13 @ tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem ingressusque est ad eam et dedit illi Dominus ut conciperet et pareret filium

vul@Ruth:4:14 @ dixeruntque mulieres ad Noemi benedictus Dominus qui non est passus ut deficeret successor familiae tuae et vocaretur nomen eius in Israhel

vul@Ruth:4:15 @ et habeas qui consoletur animam tuam et enutriat senectutem de nuru enim tua natus est quae te diligit et multo tibi est melior quam si septem haberes filios

vul@Ruth:4:16 @ susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo et nutricis ac gerulae officio fungebatur

vul@Ruth:4:17 @ vicinae autem mulieres congratulantes ei et dicentes natus est filius Noemi vocaverunt nomen eius Obed hic est pater Isai patris David

vul@Ruth:4:18 @ hae sunt generationes Phares Phares genuit Esrom

vul@Ruth:4:19 @ Esrom genuit Aram Aram genuit Aminadab

vul@Ruth:4:20 @ Aminadab genuit Naasson Naasson genuit Salma

vul@Ruth:4:21 @ Salma genuit Booz Booz genuit Obed

vul@1Samuel:1:1 @ fuit vir unus de Ramathaimsophim de monte Ephraim et nomen eius Helcana filius Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph Ephratheus

vul@1Samuel:1:2 @ et habuit duas uxores nomen uni Anna et nomen secundae Fenenna fueruntque Fenennae filii Annae autem non erant liberi

vul@1Samuel:1:3 @ et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo erant autem ibi duo filii Heli Ofni et Finees sacerdotes Domini

vul@1Samuel:1:4 @ venit ergo dies et immolavit Helcana deditque Fenennae uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus partes

vul@1Samuel:1:5 @ Annae autem dedit partem unam tristis quia Annam diligebat Dominus autem concluserat vulvam eius

vul@1Samuel:1:6 @ adfligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat in tantum ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam eius

vul@1Samuel:1:7 @ sicque faciebat per singulos annos cum redeunte tempore ascenderent templum Domini et sic provocabat eam porro illa flebat et non capiebat cibum

vul@1Samuel:1:8 @ dixit ergo ei Helcana vir suus Anna cur fles et quare non comedis et quam ob rem adfligitur cor tuum numquid non ego melior sum tibi quam decem filii

vul@1Samuel:1:9 @ surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini

vul@1Samuel:1:10 @ cum esset amaro animo oravit Dominum flens largiter

vul@1Samuel:1:11 @ et votum vovit dicens Domine exercituum si respiciens videris adflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem dabo eum Domino omnes dies vitae eius et novacula non ascendet super caput eius

vul@1Samuel:1:12 @ factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram Domino ut Heli observaret os eius

vul@1Samuel:1:13 @ porro Anna loquebatur in corde suo tantumque labia illius movebantur et vox penitus non audiebatur aestimavit igitur eam Heli temulentam

vul@1Samuel:1:14 @ dixitque ei usquequo ebria eris digere paulisper vinum quo mades

vul@1Samuel:1:15 @ respondens Anna nequaquam inquit domine mi nam mulier infelix nimis ego sum vinumque et omne quod inebriare potest non bibi sed effudi animam meam in conspectu Domini

vul@1Samuel:1:16 @ ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in praesens

vul@1Samuel:1:17 @ tunc Heli ait ei vade in pace et Deus Israhel det tibi petitionem quam rogasti eum

vul@1Samuel:1:18 @ et illa dixit utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis et abiit mulier in viam suam et comedit vultusque eius non sunt amplius in diversa mutati

vul@1Samuel:1:19 @ et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino reversique sunt et venerunt in domum suam Ramatha cognovit autem Helcana Annam uxorem suam et recordatus est eius Dominus

vul@1Samuel:1:20 @ et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuhel eo quod a Domino postulasset eum

vul@1Samuel:1:21 @ ascendit autem vir Helcana et omnis domus eius ut immolaret Domino hostiam sollemnem et votum suum

vul@1Samuel:1:22 @ et Anna non ascendit dixit enim viro suo non vadam donec ablactetur infans et ducam eum et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter

vul@1Samuel:1:23 @ et ait ei Helcana vir suus fac quod bonum tibi videtur et mane donec ablactes eum precorque ut impleat Dominus verbum suum mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte

vul@1Samuel:1:24 @ et adduxit eum secum postquam ablactaverat in vitulis tribus et tribus modiis farinae et amphora vini et adduxit eum ad domum Domini in Silo puer autem erat adhuc infantulus

vul@1Samuel:1:25 @ et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Heli

vul@1Samuel:1:26 @ et ait obsecro mi domine vivit anima tua domine ego sum illa mulier quae steti coram te hic orans Dominum

vul@1Samuel:1:27 @ pro puero isto oravi et dedit Dominus mihi petitionem meam quam postulavi eum

vul@1Samuel:1:28 @ idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit accommodatus Domino et adoraverunt ibi Dominum et oravit Anna et ait

vul@1Samuel:2:1 @ exultavit cor meum in Domino exaltatum est cornu meum in Domino dilatatum est os meum super inimicos meos quia laetata sum in salutari tuo

vul@1Samuel:2:2 @ non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster

vul@1Samuel:2:3 @ nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes recedant vetera de ore vestro quoniam Deus scientiarum Dominus est et ipsi praeparantur cogitationes

vul@1Samuel:2:4 @ arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt robore

vul@1Samuel:2:5 @ saturati prius pro pane se locaverunt et famelici saturati sunt donec sterilis peperit plurimos et quae multos habebat filios infirmata est

vul@1Samuel:2:6 @ Dominus mortificat et vivificat deducit ad infernum et reducit

vul@1Samuel:2:7 @ Dominus pauperem facit et ditat humiliat et sublevat

vul@1Samuel:2:8 @ suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat Domini enim sunt cardines terrae et posuit super eos orbem

vul@1Samuel:2:9 @ pedes sanctorum suorum servabit et impii in tenebris conticescent quia non in fortitudine roborabitur vir

vul@1Samuel:2:10 @ Dominum formidabunt adversarii eius super ipsos in caelis tonabit Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui

vul@1Samuel:2:11 @ et abiit Helcana Ramatha in domum suam puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis

vul@1Samuel:2:12 @ porro filii Heli filii Belial nescientes Dominum

vul@1Samuel:2:13 @ neque officium sacerdotum ad populum sed quicumque immolasset victimam veniebat puer sacerdotis dum coquerentur carnes et habebat fuscinulam tridentem in manu sua

vul@1Samuel:2:14 @ et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in caccabum et omne quod levabat fuscinula tollebat sacerdos sibi sic faciebant universo Israheli venientium in Silo

vul@1Samuel:2:15 @ etiam antequam adolerent adipem veniebat puer sacerdotis et dicebat immolanti da mihi carnem ut coquam sacerdoti non enim accipiam a te carnem coctam sed crudam

vul@1Samuel:2:16 @ dicebatque illi immolans incendatur primum iuxta morem hodie adeps et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua qui respondens aiebat ei nequaquam nunc enim dabis alioquin tollam vi

vul@1Samuel:2:17 @ erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino quia detrahebant homines sacrificio Domini

vul@1Samuel:2:18 @ Samuhel autem ministrabat ante faciem Domini puer accinctus ephod lineo

vul@1Samuel:2:19 @ et tunicam parvam faciebat ei mater sua quam adferebat statutis diebus ascendens cum viro suo ut immolaret hostiam sollemnem

vul@1Samuel:2:20 @ et benedixit Heli Helcanae et uxori eius dixitque reddat Dominus tibi semen de muliere hac pro fenore quod commodasti Domino et abierunt in locum suum

vul@1Samuel:2:21 @ visitavit ergo Dominus Annam et concepit et peperit tres filios et duas filias et magnificatus est puer Samuhel apud Dominum

vul@1Samuel:2:22 @ Heli autem erat senex valde et audivit omnia quae faciebant filii sui universo Israheli et quomodo dormiebant cum mulieribus quae observabant ad ostium tabernaculi

vul@1Samuel:2:23 @ et dixit eis quare facitis res huiuscemodi quas ego audio res pessimas ab omni populo

vul@1Samuel:2:24 @ nolite filii mi non enim est bona fama quam ego audio ut transgredi faciatis populum Domini

vul@1Samuel:2:25 @ si peccaverit vir in virum placari ei potest Deus si autem in Domino peccaverit vir quis orabit pro eo et non audierunt vocem patris sui quia voluit Dominus occidere eos

vul@1Samuel:2:26 @ puer autem Samuhel proficiebat atque crescebat et placebat tam Deo quam hominibus

vul@1Samuel:2:27 @ venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum haec dicit Dominus numquid non aperte revelatus sum domui patris tui cum essent in Aegypto in domo Pharaonis

vul@1Samuel:2:28 @ et elegi eum ex omnibus tribubus Israhel mihi in sacerdotem ut ascenderet altare meum et adoleret mihi incensum et portaret ephod coram me et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israhel

vul@1Samuel:2:29 @ quare calce abicitis victimam meam et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo et magis honorasti filios tuos quam me ut comederetis primitias omnis sacrificii Israhel populi mei

vul@1Samuel:2:30 @ propterea ait Dominus Deus Israhel loquens locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles

vul@1Samuel:2:31 @ ecce dies veniunt et praecidam brachium tuum et brachium domus patris tui ut non sit senex in domo tua

vul@1Samuel:2:32 @ et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israhel et non erit senex in domo tua omnibus diebus

vul@1Samuel:2:33 @ verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo sed ut deficiant oculi tui et tabescat anima tua et pars magna domus tuae morietur cum ad virilem aetatem venerit

vul@1Samuel:2:34 @ hoc autem erit tibi signum quod venturum est duobus filiis tuis Ofni et Finees in die uno morientur ambo

vul@1Samuel:2:35 @ et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui iuxta cor meum et animam meam faciat et aedificabo ei domum fidelem et ambulabit coram christo meo cunctis diebus

vul@1Samuel:2:36 @ futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua veniat ut oretur pro eo et offerat nummum argenteum et tortam panis dicatque dimitte me obsecro ad unam partem sacerdotalem ut comedam buccellam panis

vul@1Samuel:3:1 @ puer autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis non erat visio manifesta

vul@1Samuel:3:2 @ factum est ergo in die quadam Heli iacebat in loco suo et oculi eius caligaverant nec poterat videre

vul@1Samuel:3:3 @ lucerna Dei antequam extingueretur Samuhel autem dormiebat in templo Domini ubi erat arca Dei

vul@1Samuel:3:4 @ et vocavit Dominus Samuhel qui respondens ait ecce ego

vul@1Samuel:3:5 @ et cucurrit ad Heli et dixit ecce ego vocasti enim me qui dixit non vocavi revertere dormi et abiit et dormivit

vul@1Samuel:3:6 @ et adiecit Dominus vocare rursum Samuhel consurgensque Samuhel abiit ad Heli et dixit ecce ego quia vocasti me qui respondit non vocavi te fili mi revertere et dormi

vul@1Samuel:3:7 @ porro Samuhel necdum sciebat Dominum neque revelatus fuerat ei sermo Domini

vul@1Samuel:3:8 @ et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuhel tertio qui consurgens abiit ad Heli

vul@1Samuel:3:9 @ et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo

vul@1Samuel:3:10 @ et venit Dominus et stetit et vocavit sicut vocaverat secundo Samuhel Samuhel et ait Samuhel loquere quia audit servus tuus

vul@1Samuel:3:11 @ et dixit Dominus ad Samuhel ecce ego facio verbum in Israhel quod quicumque audierit tinnient ambae aures eius

vul@1Samuel:3:12 @ in die illo suscitabo adversum Heli omnia quae locutus sum super domum eius incipiam et conplebo

vul@1Samuel:3:13 @ praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in aeternum propter iniquitatem eo quod noverat indigne agere filios suos et non corripuit eos

vul@1Samuel:3:14 @ idcirco iuravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in aeternum

vul@1Samuel:3:15 @ dormivit autem Samuhel usque mane aperuitque ostia domus Domini et Samuhel timebat indicare visionem Heli

vul@1Samuel:3:16 @ vocavit ergo Heli Samuhelem et dixit Samuhel fili mi qui respondens ait praesto sum

vul@1Samuel:3:17 @ et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te oro te ne celaveris me haec faciat tibi Deus et haec addat si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quae dicta sunt tibi

vul@1Samuel:3:18 @ indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non abscondit ab eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in oculis suis faciat

vul@1Samuel:3:19 @ crevit autem Samuhel et Dominus erat cum eo et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram

vul@1Samuel:3:20 @ et cognovit universus Israhel a Dan usque Bersabee quod fidelis Samuhel propheta esset Domini

vul@1Samuel:3:21 @ et addidit Dominus ut appareret in Silo quoniam revelatus fuerat Dominus Samuheli in Silo iuxta verbum Domini et evenit sermo Samuhelis universo Israheli

vul@1Samuel:4:1 @ egressus est namque Israhel obviam Philisthim in proelium et castrametatus est iuxta lapidem Adiutorii porro Philisthim venerunt in Afec

vul@1Samuel:4:2 @ et instruxerunt aciem contra Israhel inito autem certamine terga vertit Israhel Philistheis et caesa sunt in illo certamine passim per agros quasi quattuor milia virorum

vul@1Samuel:4:3 @ et reversus est populus ad castra dixeruntque maiores natu de Israhel quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim adferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini et veniat in medium nostri ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum

vul@1Samuel:4:4 @ misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum arca foederis Domini Ofni et Finees

vul@1Samuel:4:5 @ cumque venisset arca foederis Domini in castra vociferatus est omnis Israhel clamore grandi et personuit terra

vul@1Samuel:4:6 @ et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque quaenam haec est vox clamoris magni in castris Hebraeorum et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra

vul@1Samuel:4:7 @ timueruntque Philisthim dicentes venit Deus in castra et ingemuerunt

vul@1Samuel:4:8 @ vae nobis non enim fuit tanta exultatio heri et nudius tertius vae nobis quis nos servabit de manu deorum sublimium istorum hii sunt dii qui percusserunt Aegyptum omni plaga in deserto

vul@1Samuel:4:9 @ confortamini et estote viri Philisthim ne serviatis Hebraeis sicut illi servierunt vobis confortamini et bellate

vul@1Samuel:4:10 @ pugnaverunt ergo Philisthim et caesus est Israhel et fugit unusquisque in tabernaculum suum et facta est plaga magna nimis et ceciderunt de Israhel triginta milia peditum

vul@1Samuel:4:11 @ et arca Dei capta est duoque filii Heli mortui sunt Ofni et Finees

vul@1Samuel:4:12 @ currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in die illo scissa veste et conspersus pulvere caput

vul@1Samuel:4:13 @ cumque ille venisset Heli sedebat super sellam contra viam aspectans erat enim cor eius pavens pro arca Domini vir autem ille postquam ingressus est nuntiavit urbi et ululavit omnis civitas

vul@1Samuel:4:14 @ et audivit Heli sonitum clamoris dixitque quis est hic sonitus tumultus huius at ille festinavit et venit et adnuntiavit Heli

vul@1Samuel:4:15 @ Heli autem erat nonaginta et octo annorum et oculi eius caligaverant et videre non poterat

vul@1Samuel:4:16 @ et dixit ad Heli ego sum qui veni de proelio et ego qui de acie fugi hodie cui ille ait quid actum est fili mi

vul@1Samuel:4:17 @ respondens autem qui nuntiabat fugit inquit Israhel coram Philisthim et ruina magna facta est in populo insuper et duo filii tui mortui sunt Ofni et Finees et arca Dei capta est

vul@1Samuel:4:18 @ cumque ille nominasset arcam Dei cecidit de sella retrorsum iuxta ostium et fractis cervicibus mortuus est senex enim erat vir et grandevus et ipse iudicavit Israhel quadraginta annis

vul@1Samuel:4:19 @ nurus autem eius uxor Finees praegnans erat vicinaque partui et audito nuntio quod capta esset arca Dei et mortuus socer suus et vir suus incurvavit se et peperit inruerant enim in eam dolores subiti

vul@1Samuel:4:20 @ in ipso autem momento mortis eius dixerunt ei quae stabant circa eam ne timeas quia filium peperisti quae non respondit eis neque animadvertit

vul@1Samuel:4:21 @ et vocavit puerum Hicabod dicens translata est gloria de Israhel quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo

vul@1Samuel:4:22 @ et ait translata est gloria ab Israhel eo quod capta esset arca Dei

vul@1Samuel:5:1 @ Philisthim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a lapide Adiutorii in Azotum

vul@1Samuel:5:2 @ tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam in templum Dagon et statuerunt eam iuxta Dagon

vul@1Samuel:5:3 @ cumque surrexissent diluculo Azotii altera die ecce Dagon iacebat pronus in terram ante arcam Domini et tulerunt Dagon et restituerunt eum in loco suo

vul@1Samuel:5:4 @ rursumque mane die alio consurgentes invenerunt Dagon iacentem super faciem suam in terram coram arca Domini caput autem Dagon et duae palmae manuum eius abscisae erant super limen

vul@1Samuel:5:5 @ porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes qui ingrediuntur templum eius super limen Dagon in Azoto usque in hodiernum diem

vul@1Samuel:5:6 @ adgravata autem est manus Domini super Azotios et demolitus est eos et percussit in secretiori parte natium Azotum et fines eius

vul@1Samuel:5:7 @ videntes autem viri azotii huiuscemodi plagam dixerunt non maneat arca Dei Israhel apud nos quoniam dura est manus eius super nos et super Dagon deum nostrum

vul@1Samuel:5:8 @ et mittentes congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum ad se et dixerunt quid faciemus de arca Dei Israhel responderuntque Getthei circumducatur arca Dei Israhel et circumduxerunt arcam Dei Israhel

vul@1Samuel:5:9 @ illis autem circumducentibus eam fiebat manus Dei per singulas civitates interfectionis magnae nimis et percutiebat viros uniuscuiusque urbis a parvo usque ad maiorem et conputrescebant prominentes extales eorum

vul@1Samuel:5:10 @ miserunt ergo arcam Dei in Accaron cumque venisset arca Dei in Accaron exclamaverunt Accaronitae dicentes adduxerunt ad nos arcam Dei Israhel ut interficiat nos et populum nostrum

vul@1Samuel:5:11 @ miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum qui dixerunt dimittite arcam Dei Israhel et revertatur in locum suum et non interficiat nos cum populo nostro

vul@1Samuel:5:12 @ fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus et gravissima valde manus Dei viri quoque qui mortui non fuerant percutiebantur in secretiori parte natium et ascendebat ululatus uniuscuiusque civitatis in caelum

vul@1Samuel:6:1 @ fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus

vul@1Samuel:6:2 @ et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes quid faciemus de arca Dei indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum qui dixerunt

vul@1Samuel:6:3 @ si remittitis arcam Dei Israhel nolite dimittere eam vacuam sed quod debetis reddite ei pro peccato et tunc curabimini et scietis quare non recedat manus eius a vobis

vul@1Samuel:6:4 @ qui dixerunt quid est quod pro delicto reddere debeamus ei responderuntque illi

vul@1Samuel:6:5 @ iuxta numerum provinciarum Philisthim quinque anos aureos facietis et quinque mures aureos quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris facietisque similitudines anorum vestrorum et similitudines murium qui demoliti sunt terram et dabitis Deo Israhel gloriam si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra

vul@1Samuel:6:6 @ quare gravatis corda vestra sicut adgravavit Aegyptus et Pharao cor suum nonne postquam percussus est tunc dimisit eos et abierunt

vul@1Samuel:6:7 @ nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas quibus non est inpositum iugum iungite in plaustro et recludite vitulos earum domi

vul@1Samuel:6:8 @ tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro et vasa aurea quae exsolvistis ei pro delicto ponetis in capsella ad latus eius et dimittite eam ut vadat

vul@1Samuel:6:9 @ et aspicietis et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames ipse fecit nobis malum hoc grande sin autem minime sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos sed casu accidit

vul@1Samuel:6:10 @ fecerunt ergo illi hoc modo et tollentes duas vaccas quae lactabant vitulos iunxerunt ad plaustrum vitulosque earum concluserunt domi

vul@1Samuel:6:11 @ et posuerunt arcam Dei super plaustrum et capsellam quae habebat mures aureos et similitudinem anorum

vul@1Samuel:6:12 @ ibant autem in directum vaccae per viam quae ducit Bethsames et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram sed et satrapae Philisthinorum sequebantur usque ad terminos Bethsames

vul@1Samuel:6:13 @ porro Bethsamitae metebant triticum in valle et elevantes oculos viderunt arcam et gavisi sunt cum vidissent

vul@1Samuel:6:14 @ et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamitae et stetit ibi erat autem ibi lapis magnus et conciderunt ligna plaustri vaccasque inposuerunt super ea holocaustum Domino

vul@1Samuel:6:15 @ Levitae autem deposuerunt arcam Dei et capsellam quae erat iuxta eam in qua erant vasa aurea et posuerunt super lapidem grandem viri autem bethsamitae obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illa Domino

vul@1Samuel:6:16 @ et quinque satrapae Philisthinorum viderunt et reversi sunt in Accaron in die illa

vul@1Samuel:6:17 @ hii sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philisthim pro delicto Domino Azotus unum Gaza unum Ascalon unum Geth unum Accaron unum

vul@1Samuel:6:18 @ et mures aureos secundum numerum urbium Philisthim quinque provinciarum ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro et usque ad Abel magnum super quem posuerunt arcam Domini quae erat usque in illa die in agro Iosue Bethsamitis

vul@1Samuel:6:19 @ percussit autem de viris bethsamitibus eo quod vidissent arcam Domini et percussit de populo septuaginta viros et quinquaginta milia plebis luxitque populus quod percussisset Dominus plebem plaga magna

vul@1Samuel:6:20 @ et dixerunt viri bethsamitae quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti huius et ad quem ascendet a nobis

vul@1Samuel:6:21 @ miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes reduxerunt Philisthim arcam Domini descendite et ducite eam ad vos

vul@1Samuel:7:1 @ venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa Eleazarum autem filium eius sanctificaverunt ut custodiret arcam Domini

vul@1Samuel:7:2 @ et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim multiplicati sunt dies erat quippe iam annus vicesimus et requievit omnis domus Israhel post Dominum

vul@1Samuel:7:3 @ ait autem Samuhel ad universam domum Israhel dicens si in toto corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos de medio vestrum et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli et eruet vos de manu Philisthim

vul@1Samuel:7:4 @ abstulerunt ergo filii Israhel Baalim et Astharoth et servierunt Domino soli

vul@1Samuel:7:5 @ dixit autem Samuhel congregate universum Israhel in Masphat ut orem pro vobis Dominum

vul@1Samuel:7:6 @ et convenerunt in Masphat hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi peccavimus Domino iudicavitque Samuhel filios Israhel in Masphat

vul@1Samuel:7:7 @ et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israhel in Masphat et ascenderunt satrapae Philisthinorum ad Israhel quod cum audissent filii Israhel timuerunt a facie Philisthinorum

vul@1Samuel:7:8 @ dixeruntque ad Samuhel ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum ut salvet nos de manu Philisthinorum

vul@1Samuel:7:9 @ tulit autem Samuhel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino et clamavit Samuhel ad Dominum pro Israhel et exaudivit eum Dominus

vul@1Samuel:7:10 @ factum est ergo cum Samuhel offerret holocaustum Philistheos inire proelium contra Israhel intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos et caesi sunt a filiis Israhel

vul@1Samuel:7:11 @ egressique viri Israhel de Masphat persecuti sunt Philistheos et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar

vul@1Samuel:7:12 @ tulit autem Samuhel lapidem unum et posuit eum inter Masphat et inter Sen et vocavit nomen eius lapis Adiutorii dixitque hucusque auxiliatus est nobis Dominus

vul@1Samuel:7:13 @ et humiliati sunt Philisthim nec adposuerunt ultra ut venirent in terminos Israhel facta est itaque manus Domini super Philistheos cunctis diebus Samuhel

vul@1Samuel:7:14 @ et redditae sunt urbes quas tulerant Philisthim ab Israhel Israheli ab Accaron usque Geth et terminos suos liberavit Israhel de manu Philisthinorum eratque pax inter Israhel et Amorreum

vul@1Samuel:7:15 @ iudicabat quoque Samuhel Israhel cunctis diebus vitae suae

vul@1Samuel:7:16 @ et ibat per singulos annos circumiens Bethel et Galgal et Masphat et iudicabat Israhelem in supradictis locis

vul@1Samuel:7:17 @ revertebaturque in Ramatha ibi enim erat domus eius et ibi iudicabat Israhelem aedificavit etiam ibi altare Domino

vul@1Samuel:8:1 @ factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos iudices Israhel

vul@1Samuel:8:2 @ fuitque nomen filii eius primogeniti Iohel et nomen secundi Abia iudicum in Bersabee

vul@1Samuel:8:3 @ et non ambulaverunt filii illius in viis eius sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium

vul@1Samuel:8:4 @ congregati ergo universi maiores natu Israhel venerunt ad Samuhel in Ramatha

vul@1Samuel:8:5 @ dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis tuis constitue nobis regem ut iudicet nos sicut universae habent nationes

vul@1Samuel:8:6 @ displicuitque sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent da nobis regem ut iudicet nos et oravit Samuhel Dominum

vul@1Samuel:8:7 @ dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eos

vul@1Samuel:8:8 @ iuxta omnia opera sua quae fecerunt a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis sic faciunt etiam tibi

vul@1Samuel:8:9 @ nunc ergo audi vocem eorum verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis qui regnaturus est super eos

vul@1Samuel:8:10 @ dixit itaque Samuhel omnia verba Domini ad populum qui petierat a se regem

vul@1Samuel:8:11 @ et ait hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum

vul@1Samuel:8:12 @ et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum

vul@1Samuel:8:13 @ filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas

vul@1Samuel:8:14 @ agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis

vul@1Samuel:8:15 @ sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit ut det eunuchis et famulis suis

vul@1Samuel:8:16 @ servos etiam vestros et ancillas et iuvenes optimos et asinos auferet et ponet in opere suo

vul@1Samuel:8:17 @ greges vestros addecimabit vosque eritis ei servi

vul@1Samuel:8:18 @ et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis et non exaudiet vos Dominus in die illa

vul@1Samuel:8:19 @ noluit autem populus audire vocem Samuhel sed dixerunt nequaquam rex enim erit super nos

vul@1Samuel:8:20 @ et erimus nos quoque sicut omnes gentes et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis

vul@1Samuel:8:21 @ et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini

vul@1Samuel:8:22 @ dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israhel vadat unusquisque in civitatem suam

vul@1Samuel:9:1 @ et erat vir de Beniamin nomine Cis filius Abihel filii Seror filii Bechoreth filii Afia filii viri Iemini fortis robore

vul@1Samuel:9:2 @ et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus et non erat vir de filiis Israhel melior illo ab umero et sursum eminebat super omnem populum

vul@1Samuel:9:3 @ perierant autem asinae Cis patris Saul et dixit Cis ad Saul filium suum tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quaere asinas qui cum transissent per montem Ephraim

vul@1Samuel:9:4 @ et per terram Salisa et non invenissent transierunt etiam per terram Salim et non erant sed et per terram Iemini et minime reppererunt

vul@1Samuel:9:5 @ cum autem venissent in terram Suph dixit Saul ad puerum suum qui erat cum eo veni et revertamur ne forte dimiserit pater meus asinas et sollicitus sit pro nobis

vul@1Samuel:9:6 @ qui ait ei ecce est vir Dei in civitate hac vir nobilis omne quod loquitur absque ambiguitate venit nunc ergo eamus illuc si forte indicet nobis de via nostra propter quam venimus

vul@1Samuel:9:7 @ dixitque Saul ad puerum suum ecce ibimus quid feremus ad virum panis defecit in sitarciis nostris et sportulam non habemus ut demus homini Dei nec quicquam aliud

vul@1Samuel:9:8 @ rursum puer respondit Sauli et ait ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti demus homini Dei ut indicet nobis viam nostram

vul@1Samuel:9:9 @ olim in Israhel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum venite et eamus ad videntem qui enim propheta dicitur hodie vocabatur olim videns

vul@1Samuel:9:10 @ et dixit Saul ad puerum suum optimus sermo tuus veni eamus et ierunt in civitatem in qua erat vir Dei

vul@1Samuel:9:11 @ cumque ascenderent clivum civitatis invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam et dixerunt eis num hic est videns

vul@1Samuel:9:12 @ quae respondentes dixerunt illis hic est ecce ante te festina nunc hodie enim venit in civitate quia sacrificium est hodie populo in excelso

vul@1Samuel:9:13 @ ingredientes urbem statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum neque enim comesurus est populus donec ille veniat quia ipse benedicit hostiae et deinceps comedunt qui vocati sunt nunc ergo conscendite quia hodie repperietis eum

vul@1Samuel:9:14 @ et ascenderunt in civitatem cumque illi ambularent in medio urbis apparuit Samuhel egrediens obviam eis ut ascenderet in excelsum

vul@1Samuel:9:15 @ Dominus autem revelaverat auriculam Samuhel ante unam diem quam veniret Saul dicens

vul@1Samuel:9:16 @ hac ipsa quae nunc est hora cras mittam ad te virum de terra Beniamin et ungues eum ducem super populum meum Israhel et salvabit populum meum de manu Philisthinorum quia respexi populum meum venit enim clamor eorum ad me

vul@1Samuel:9:17 @ cumque aspexisset Samuhel Saulem Dominus ait ei ecce vir quem dixeram tibi iste dominabitur populo meo

vul@1Samuel:9:18 @ accessit autem Saul ad Samuhelem in medio portae et ait indica oro mihi ubi est domus videntis

vul@1Samuel:9:19 @ et respondit Samuhel Sauli dicens ego sum videns ascende ante me in excelsum ut comedatis mecum hodie et dimittam te mane et omnia quae sunt in corde tuo indicabo tibi

vul@1Samuel:9:20 @ et de asinis quas perdidisti nudius tertius ne sollicitus sis quia inventae sunt et cuius erunt optima quaeque Israhel nonne tibi et omni domui patris tui

vul@1Samuel:9:21 @ respondens autem Saul ait numquid non filius Iemini ego sum de minima tribu Israhel et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Beniamin quare ergo locutus es mihi sermonem istum

vul@1Samuel:9:22 @ adsumens itaque Samuhel Saulem et puerum eius introduxit eos in triclinium et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati erant enim quasi triginta viri

vul@1Samuel:9:23 @ dixitque Samuhel coco da partem quam dedi tibi et praecepi ut reponeres seorsum apud te

vul@1Samuel:9:24 @ levavit autem cocus armum et posuit ante Saul dixitque Samuhel ecce quod remansit pone ante te et comede quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi et comedit Saul cum Samuhel in die illa

vul@1Samuel:9:25 @ et descenderunt de excelso in oppidum et locutus est cum Saul in solario

vul@1Samuel:9:26 @ cumque mane surrexissent et iam dilucesceret vocavit Samuhel Saul in solarium dicens surge ut dimittam te et surrexit Saul egressique sunt ambo ipse videlicet et Samuhel

vul@1Samuel:9:27 @ cumque descenderent in extrema parte civitatis Samuhel dixit ad Saul dic puero ut antecedat nos et transeat tu autem subsiste paulisper ut indicem tibi verbum Domini

vul@1Samuel:10:1 @ tulit autem Samuhel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem

vul@1Samuel:10:2 @ cum abieris hodie a me invenies duos viros iuxta sepulchrum Rachel in finibus Beniamin in meridie dicentque tibi inventae sunt asinae ad quas ieras perquirendas et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit quid faciam de filio meo

vul@1Samuel:10:3 @ cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad quercum Thabor invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel unus portans tres hedos et alius tres tortas panis et alius portans lagoenam vini

vul@1Samuel:10:4 @ cumque te salutaverint dabunt tibi duos panes et accipies de manu eorum

vul@1Samuel:10:5 @ post haec venies in collem Domini ubi est statio Philisthinorum et cum ingressus fueris ibi urbem obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes

vul@1Samuel:10:6 @ et insiliet in te spiritus Domini et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium

vul@1Samuel:10:7 @ quando ergo evenerint signa haec omnia tibi fac quaecumque invenerit manus tua quia Dominus tecum est

vul@1Samuel:10:8 @ et descendes ante me in Galgala ego quippe descendam ad te ut offeras oblationem et immoles victimas pacificas septem diebus expectabis donec veniam ad te et ostendam tibi quae facias

vul@1Samuel:10:9 @ itaque cum avertisset umerum suum ut abiret a Samuhele inmutavit ei Deus cor aliud et venerunt omnia signa haec in die illa

vul@1Samuel:10:10 @ veneruntque ad praedictum collem et ecce cuneus prophetarum obvius ei et insilivit super eum spiritus Dei et prophetavit in medio eorum

vul@1Samuel:10:11 @ videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudius tertius quod esset cum prophetis et prophetaret dixerunt ad invicem quaenam res accidit filio Cis num et Saul in prophetis

vul@1Samuel:10:12 @ responditque alius ad alterum dicens et quis pater eorum propterea versum est in proverbium num et Saul inter prophetas

vul@1Samuel:10:13 @ cessavit autem prophetare et venit ad excelsum

vul@1Samuel:10:14 @ dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum eius quo abistis qui responderunt quaerere asinas quas cum non repperissemus venimus ad Samuhelem

vul@1Samuel:10:15 @ et dixit ei patruus suus indica mihi quid dixerit tibi Samuhel

vul@1Samuel:10:16 @ et ait Saul ad patruum suum indicavit nobis quia inventae essent asinae de sermone autem regni non indicavit ei quem locutus illi fuerat Samuhel

vul@1Samuel:10:17 @ et convocavit Samuhel populum ad Dominum in Maspha

vul@1Samuel:10:18 @ et ait ad filios Israhel haec dicit Dominus Deus Israhel ego eduxi Israhel de Aegypto et erui vos de manu Aegyptiorum et de manu omnium regum qui adfligebant vos

vul@1Samuel:10:19 @ vos autem hodie proiecistis Deum vestrum qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris et dixistis nequaquam sed regem constitue super nos nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias

vul@1Samuel:10:20 @ et adplicuit Samuhel omnes tribus Israhel et cecidit sors tribus Beniamin

vul@1Samuel:10:21 @ et adplicuit tribum Beniamin et cognationes eius et cecidit cognatio Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis quaesierunt ergo eum et non est inventus

vul@1Samuel:10:22 @ et consuluerunt post haec Dominum utrumnam venturus esset illuc responditque Dominus ecce absconditus est domi

vul@1Samuel:10:23 @ cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde stetitque in medio populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum

vul@1Samuel:10:24 @ et ait Samuhel ad omnem populum certe videtis quem elegit Dominus quoniam non sit similis ei in omni populo et clamavit cunctus populus et ait vivat rex

vul@1Samuel:10:25 @ locutus est autem Samuhel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino et dimisit Samuhel omnem populum singulos in domum suam

vul@1Samuel:10:26 @ sed et Saul abiit in domum suam in Gabaath et abiit cum eo pars exercitus quorum tetigerat Deus corda

vul@1Samuel:10:27 @ filii vero Belial dixerunt num salvare nos poterit iste et despexerunt eum et non adtulerunt ei munera ille vero dissimulabat se audire

vul@1Samuel:11:1 @ ascendit autem Naas Ammonites et pugnare coepit adversus Iabesgalaad dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas habeto nos foederatos et serviemus tibi

vul@1Samuel:11:2 @ et respondit ad eos Naas Ammonites in hoc feriam vobiscum foedus ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos obprobrium in universo Israhel

vul@1Samuel:11:3 @ et dixerunt ad eum seniores Iabes concede nobis septem dies ut mittamus nuntios in universos terminos Israhel et si non fuerit qui defendat nos egrediemur ad te

vul@1Samuel:11:4 @ venerunt ergo nuntii in Gabaath Saulis et locuti sunt verba audiente populo et levavit omnis populus vocem suam et flevit

vul@1Samuel:11:5 @ et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait quid habet populus quod plorat et narraverunt ei verba virorum Iabes

vul@1Samuel:11:6 @ et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba haec et iratus est furor eius nimis

vul@1Samuel:11:7 @ et adsumens utrumque bovem concidit in frusta misitque in omnes terminos Israhel per manum nuntiorum dicens quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuhelem sic fiet bubus eius invasit ergo timor Domini populum et egressi sunt quasi vir unus

vul@1Samuel:11:8 @ et recensuit eos in Bezec fueruntque filiorum Israhel trecenta milia virorum autem Iuda triginta milia

vul@1Samuel:11:9 @ et dixerunt nuntiis qui venerant sic dicetis viris qui sunt in Iabesgalaad cras erit vobis salus cum incaluerit sol venerunt ergo nuntii et adnuntiaverunt viris Iabes qui laetati sunt

vul@1Samuel:11:10 @ et dixerunt mane exibimus ad vos et facietis nobis omne quod placuerit vobis

vul@1Samuel:11:11 @ et factum est cum venisset dies crastinus constituit Saul populum in tres partes et ingressus est media castra in vigilia matutina et percussit Ammon usque dum incalesceret dies reliqui autem dispersi sunt ita ut non relinquerentur in eis duo pariter

vul@1Samuel:11:12 @ et ait populus ad Samuhel quis est iste qui dixit Saul non regnabit super nos date viros et interficiemus eos

vul@1Samuel:11:13 @ et ait Saul non occidetur quisquam in die hac quia hodie fecit Dominus salutem in Israhel

vul@1Samuel:11:14 @ dixit autem Samuhel ad populum venite et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum

vul@1Samuel:11:15 @ et perrexit omnis populus in Galgala et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino et laetatus est ibi Saul et cuncti viri Israhel nimis

vul@1Samuel:12:1 @ dixit autem Samuhel ad universum Israhel ecce audivi vocem vestram iuxta omnia quae locuti estis ad me et constitui super vos regem

vul@1Samuel:12:2 @ et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad diem hanc ecce praesto sum

vul@1Samuel:12:3 @ loquimini de me coram Domino et coram christo eius utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum si oppressi aliquem si de manu cuiusquam munus accepi et contemnam illud hodie restituamque vobis

vul@1Samuel:12:4 @ et dixerunt non es calumniatus nos neque oppressisti neque tulisti de manu alicuius quippiam

vul@1Samuel:12:5 @ dixitque ad eos testis Dominus adversus vos et testis christus eius in die hac quia non inveneritis in manu mea quippiam et dixerunt testis

vul@1Samuel:12:6 @ et ait Samuhel ad populum Dominus qui fecit Mosen et Aaron et eduxit patres nostros de terra Aegypti

vul@1Samuel:12:7 @ nunc ergo state ut iudicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris

vul@1Samuel:12:8 @ quomodo ingressus est Iacob in Aegyptum et clamaverunt patres vestri ad Dominum et misit Dominus Mosen et Aaron et eduxit patres vestros ex Aegypto et conlocavit eos in loco hoc

vul@1Samuel:12:9 @ qui obliti sunt Domini Dei sui et tradidit eos in manu Sisarae magistri militiae Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab et pugnaverunt adversum eos

vul@1Samuel:12:10 @ postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt peccavimus quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus tibi

vul@1Samuel:12:11 @ et misit Dominus Hierobaal et Bedan et Ieptha et Samuhel et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum et habitastis confidenter

vul@1Samuel:12:12 @ videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos dixistis mihi nequaquam sed rex imperabit nobis cum Dominus Deus vester regnaret in vobis

vul@1Samuel:12:13 @ nunc ergo praesto est rex vester quem elegistis et petistis ecce dedit vobis Dominus regem

vul@1Samuel:12:14 @ si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non exasperaveritis os Domini eritis et vos et rex qui imperat vobis sequentes Dominum Deum vestrum

vul@1Samuel:12:15 @ si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis sermonem Domini erit manus Domini super vos et super patres vestros

vul@1Samuel:12:16 @ sed et nunc state et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro

vul@1Samuel:12:17 @ numquid non messis tritici est hodie invocabo Dominum et dabit voces et pluvias et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem

vul@1Samuel:12:18 @ et clamavit Samuhel ad Dominum et dedit Dominus voces et pluviam in die illa

vul@1Samuel:12:19 @ et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuhelem dixitque universus populus ad Samuhel ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum ut non moriamur addidimus enim universis peccatis nostris malum ut peteremus nobis regem

vul@1Samuel:12:20 @ dixit autem Samuhel ad populum nolite timere vos fecistis universum malum hoc verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestro

vul@1Samuel:12:21 @ et nolite declinare post vana quae non proderunt vobis neque eruent vos quia vana sunt

vul@1Samuel:12:22 @ et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum quia iuravit Dominus facere vos sibi populum

vul@1Samuel:12:23 @ absit autem a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis et docebo vos viam bonam et rectam

vul@1Samuel:12:24 @ igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde vestro vidistis enim magnifica quae in vobis gesserit

vul@1Samuel:12:25 @ quod si perseveraveritis in malitia et vos et rex vester pariter peribitis

vul@1Samuel:13:1 @ filius unius anni Saul cum regnare coepisset duobus autem annis regnavit super Israhel

vul@1Samuel:13:2 @ et elegit sibi Saul tria milia de Israhel et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel mille autem cum Ionathan in Gabaath Beniamin porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua

vul@1Samuel:13:3 @ et percussit Ionathan stationem Philisthim quae erat in Gabaa quod cum audissent Philisthim Saul cecinit bucina in omni terra dicens audiant Hebraei

vul@1Samuel:13:4 @ et universus Israhel audivit huiuscemodi famam percussit Saul stationem Philisthinorum et erexit se Israhel adversum Philisthim clamavit ergo populus post Saul in Galgala

vul@1Samuel:13:5 @ et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra Israhel triginta milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus sicut harena quae est in litore maris plurima et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven

vul@1Samuel:13:6 @ quod cum vidissent viri Israhel se in arto sitos adflictus est enim populus absconderunt se in speluncis et in abditis in petris quoque et in antris et in cisternis

vul@1Samuel:13:7 @ Hebraei autem transierunt Iordanem terram Gad et Galaad cumque adhuc esset Saul in Galgal universus populus perterritus est qui sequebatur eum

vul@1Samuel:13:8 @ et expectavit septem diebus iuxta placitum Samuhel et non venit Samuhel in Galgala dilapsusque est populus ab eo

vul@1Samuel:13:9 @ ait ergo Saul adferte mihi holocaustum et pacifica et obtulit holocaustum

vul@1Samuel:13:10 @ cumque conplesset offerens holocaustum ecce Samuhel veniebat et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum

vul@1Samuel:13:11 @ locutusque est ad eum Samuhel quid fecisti respondit Saul quia vidi quod dilaberetur populus a me et tu non veneras iuxta placitos dies porro Philisthim congregati fuerant in Machmas

vul@1Samuel:13:12 @ dixi nunc descendent Philisthim ad me in Galgala et faciem Domini non placavi necessitate conpulsus obtuli holocaustum

vul@1Samuel:13:13 @ dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti nec custodisti mandata Domini Dei tui quae praecepit tibi quod si non fecisses iam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israhel in sempiternum

vul@1Samuel:13:14 @ sed nequaquam regnum tuum ultra consurget quaesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum et praecepit ei Dominus ut esset dux super populum suum eo quod non servaveris quae praecepit Dominus

vul@1Samuel:13:15 @ surrexit autem Samuhel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sescentos viros

vul@1Samuel:13:16 @ et Saul et Ionathan filius eius populusque qui inventus fuerat cum eis erat in Gabaa Beniamin porro Philisthim consederant in Machmas

vul@1Samuel:13:17 @ et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthim tres cunei unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Saul

vul@1Samuel:13:18 @ porro alius ingrediebatur per viam Bethoron tertius autem verterat se ad iter termini inminentis valli Seboim contra desertum

vul@1Samuel:13:19 @ porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israhel caverant enim Philisthim ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam

vul@1Samuel:13:20 @ descendebat ergo omnis Israhel ad Philisthim ut exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et sarculum

vul@1Samuel:13:21 @ retunsae itaque erant acies vomerum et ligonum et tridentum et securium usque ad stimulum corrigendum

vul@1Samuel:13:22 @ cumque venisset dies proelii non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saul et cum Ionathan excepto Saul et Ionathan filio eius

vul@1Samuel:13:23 @ egressa est autem statio Philisthim ut transcenderet in Machmas

vul@1Samuel:14:1 @ et accidit quadam die ut diceret Ionathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum veni et transeamus ad stationem Philisthim quae est trans locum illum patri autem suo hoc ipsum non indicavit

vul@1Samuel:14:2 @ porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato quae erat in Magron et erat populus cum eo quasi sescentorum virorum

vul@1Samuel:14:3 @ et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Finees qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo portabat ephod sed et populus ignorabat quod isset Ionathan

vul@1Samuel:14:4 @ erant autem inter ascensus per quos nitebatur Ionathan transire ad stationem Philisthinorum eminentes petrae ex utraque parte et quasi in modum dentium scopuli hinc inde praerupti nomen uni Boses et nomen alteri Sene

vul@1Samuel:14:5 @ unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas et alter a meridie contra Gabaa

vul@1Samuel:14:6 @ dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum veni transeamus ad stationem incircumcisorum horum si forte faciat Dominus pro nobis quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis

vul@1Samuel:14:7 @ dixitque ei armiger suus fac omnia quae placent animo tuo perge quo cupis ero tecum ubicumque volueris

vul@1Samuel:14:8 @ et ait Ionathan ecce nos transimus ad viros istos cumque apparuerimus eis

vul@1Samuel:14:9 @ si taliter locuti fuerint ad nos manete donec veniamus ad vos stemus in loco nostro nec ascendamus ad eos

vul@1Samuel:14:10 @ si autem dixerint ascendite ad nos ascendamus quia tradidit eos Dominus in manibus nostris hoc erit nobis signum

vul@1Samuel:14:11 @ apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum dixeruntque Philisthim en Hebraei egrediuntur de cavernis in quibus absconditi fuerant

vul@1Samuel:14:12 @ et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad armigerum eius dixeruntque ascendite ad nos et ostendimus vobis rem et ait Ionathan ad armigerum suum ascendamus sequere me tradidit enim eos Dominus in manu Israhel

vul@1Samuel:14:13 @ ascendit autem Ionathan reptans manibus et pedibus et armiger eius post eum itaque alii cadebant ante Ionathan alios armiger eius interficiebat sequens eum

vul@1Samuel:14:14 @ et facta est plaga prima quam percussit Ionathan et armiger eius quasi viginti virorum in media parte iugeri quam par boum in die arare consuevit

vul@1Samuel:14:15 @ et factum est miraculum in castris per agros sed et omnis populus stationis eorum qui ierant ad praedandum obstipuit et conturbata est terra et accidit quasi miraculum a Deo

vul@1Samuel:14:16 @ et respexerunt speculatores Saul qui erant in Gabaa Beniamin et ecce multitudo prostrata et huc illucque diffugiens

vul@1Samuel:14:17 @ et ait Saul populo qui erat cum eo requirite et videte quis abierit ex nobis cumque requisissent reppertum est non adesse Ionathan et armigerum eius

vul@1Samuel:14:18 @ et ait Saul ad Ahiam adplica arcam Dei erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israhel

vul@1Samuel:14:19 @ cumque loqueretur Saul ad sacerdotem tumultus magnus exortus est in castris Philisthinorum crescebatque paulatim et clarius reboabat et ait Saul ad sacerdotem contrahe manum tuam

vul@1Samuel:14:20 @ conclamavit ergo Saul et omnis populus qui erat cum eo et venerunt usque ad locum certaminis et ecce versus fuerat gladius uniuscuiusque ad proximum suum et caedes magna nimis

vul@1Samuel:14:21 @ sed et Hebraei qui fuerant cum Philisthim heri et nudius tertius ascenderantque cum eis in castris reversi sunt ut essent cum Israhele qui erant cum Saul et Ionathan

vul@1Samuel:14:22 @ omnes quoque Israhelitae qui se absconderant in monte Ephraim audientes quod fugissent Philisthim sociaverunt se cum suis in proelio

vul@1Samuel:14:23 @ et salvavit Dominus in die illa Israhel pugna autem pervenit usque Bethaven

vul@1Samuel:14:24 @ et vir Israhel sociatus sibi est in die illa adiuravit autem Saul populum dicens maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam donec ulciscar de inimicis meis et non manducavit universus populus panem

vul@1Samuel:14:25 @ omneque terrae vulgus venit in saltum in quo erat mel super faciem agri

vul@1Samuel:14:26 @ ingressus est itaque populus saltum et apparuit fluens mel nullusque adplicuit manum ad os suum timebat enim populus iuramentum

vul@1Samuel:14:27 @ porro Ionathan non audierat cum adiuraret pater eius populum extenditque summitatem virgae quam habebat in manu et intinxit in favo mellis et convertit manum suam ad os suum et inluminati sunt oculi eius

vul@1Samuel:14:28 @ respondensque unus de populo ait iureiurando constrinxit pater tuus populum dicens maledictus qui comederit panem hodie defecerat autem populus

vul@1Samuel:14:29 @ dixitque Ionathan turbavit pater meus terram vidistis ipsi quia inluminati sunt oculi mei eo quod gustaverim paululum de melle isto

vul@1Samuel:14:30 @ quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum suorum quam repperit nonne maior facta fuisset plaga in Philisthim

vul@1Samuel:14:31 @ percusserunt ergo in die illa Philistheos a Machmis usque in Ahialon defatigatus est autem populus nimis

vul@1Samuel:14:32 @ et versus ad praedam tulit oves et boves et vitulos et mactaverunt in terra comeditque populus cum sanguine

vul@1Samuel:14:33 @ nuntiaverunt autem Saul dicentes quod populus peccasset Domino comedens cum sanguine qui ait praevaricati estis volvite ad me iam nunc saxum grande

vul@1Samuel:14:34 @ et dixit Saul dispergimini in vulgus et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem et occidite super istud et vescimini et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine adduxit itaque omnis populus unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem et occiderunt ibi

vul@1Samuel:14:35 @ aedificavit autem Saul altare Domini tuncque primum coepit aedificare altare Domini

vul@1Samuel:14:36 @ et dixit Saul inruamus super Philisthim nocte et vastemus eos usque dum inlucescat mane nec relinquamus de eis virum dixitque populus omne quod bonum videtur in oculis tuis fac et ait sacerdos accedamus huc ad Deum

vul@1Samuel:14:37 @ et consuluit Saul Deum num persequar Philisthim si trades eos in manu Israhel et non respondit ei in die illa

vul@1Samuel:14:38 @ dixitque Saul adplicate huc universos angulos populi et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie

vul@1Samuel:14:39 @ vivit Dominus salvator Israhel quia si per Ionathan filium meum factum est absque retractatione morietur ad quod nullus contradixit ei de omni populo

vul@1Samuel:14:40 @ et ait ad universum Israhel separamini vos in partem unam et ego cum Ionathan filio meo ero in parte una respondit populus ad Saul quod bonum videtur in oculis tuis fac

vul@1Samuel:14:41 @ et dixit Saul ad Dominum Deum Israhel da indicium et deprehensus est Ionathan et Saul populus autem exivit

vul@1Samuel:14:42 @ et ait Saul mittite sortem inter me et inter Ionathan filium meum et captus est Ionathan

vul@1Samuel:14:43 @ dixit autem Saul ad Ionathan indica mihi quid feceris et indicavit ei Ionathan et ait gustans gustavi in summitate virgae quae erat in manu mea paululum mellis et ecce ego morior

vul@1Samuel:14:44 @ et ait Saul haec faciat mihi Deus et haec addat quia morte morieris Ionathan

vul@1Samuel:14:45 @ dixitque populus ad Saul ergone Ionathan morietur qui fecit salutem hanc magnam in Israhel hoc nefas est vivit Dominus si ceciderit capillus de capite eius in terram quia cum Deo operatus est hodie liberavit ergo populus Ionathan ut non moreretur

vul@1Samuel:14:46 @ recessitque Saul nec persecutus est Philisthim porro Philisthim abierunt in loca sua

vul@1Samuel:14:47 @ at Saul confirmato regno super Israhel pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos eius contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Suba et Philistheos et quocumque se verterat superabat

vul@1Samuel:14:48 @ congregatoque exercitu percussit Amalech et eruit Israhel de manu vastatorum eius

vul@1Samuel:14:49 @ fuerunt autem filii Saul Ionathan et Iesui et Melchisua nomina duarum filiarum eius nomen primogenitae Merob et nomen minoris Michol

vul@1Samuel:14:50 @ et nomen uxoris Saul Ahinoem filia Ahimaas et nomina principum militiae eius Abner filius Ner patruelis Saul

vul@1Samuel:14:51 @ Cis fuerat pater Saul et Ner pater Abner filius Abihel

vul@1Samuel:14:52 @ erat autem bellum potens adversum Philistheos omnibus diebus Saul nam quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad proelium sociabat eum sibi

vul@1Samuel:15:1 @ et dixit Samuhel ad Saul me misit Dominus ut unguerem te in regem super populum eius Israhel nunc ergo audi vocem Domini

vul@1Samuel:15:2 @ haec dicit Dominus exercituum recensui quaecumque fecit Amalech Israheli quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Aegypto

vul@1Samuel:15:3 @ nunc igitur vade et percute Amalech et demolire universa eius non parcas ei sed interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque lactantem bovem et ovem camelum et asinum

vul@1Samuel:15:4 @ praecepit itaque Saul populo et recensuit eos quasi agnos ducenta milia peditum et decem milia virorum Iuda

vul@1Samuel:15:5 @ cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalech tetendit insidias in torrente

vul@1Samuel:15:6 @ dixitque Saul Cineo abite recedite atque descendite ab Amalech ne forte involvam te cum eo tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israhel cum ascenderent de Aegypto et recessit Cineus de medio Amalech

vul@1Samuel:15:7 @ percussitque Saul Amalech ab Evila donec venias Sur quae est e regione Aegypti

vul@1Samuel:15:8 @ et adprehendit Agag regem Amalech vivum omne autem vulgus interfecit in ore gladii

vul@1Samuel:15:9 @ et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et armentorum et vestibus et arietibus et universis quae pulchra erant nec voluerunt disperdere ea quicquid vero vile fuit et reprobum hoc demoliti sunt

vul@1Samuel:15:10 @ factum est autem verbum Domini ad Samuhel dicens

vul@1Samuel:15:11 @ paenitet me quod constituerim Saul regem quia dereliquit me et verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel et clamavit ad Dominum tota nocte

vul@1Samuel:15:12 @ cumque de nocte surrexisset Samuhel ut iret ad Saul mane nuntiatum est Samuheli eo quod venisset Saul in Carmelum et erexisset sibi fornicem triumphalem et reversus transisset descendissetque in Galgala venit ergo Samuhel ad Saul et

vul@1Samuel:15:13 @ dixit ei Saul benedictus tu Domino implevi verbum Domini

vul@1Samuel:15:14 @ dixitque Samuhel et quae est haec vox gregum quae resonat in auribus meis et armentorum quam ego audio

vul@1Samuel:15:15 @ et ait Saul de Amalech adduxerunt ea pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo reliqua vero occidimus

vul@1Samuel:15:16 @ dixit autem Samuhel ad Saul sine me et indicabo tibi quae locutus sit Dominus ad me nocte dixitque ei loquere

vul@1Samuel:15:17 @ et ait Samuhel nonne cum parvulus esses in oculis tuis caput in tribubus Israhel factus es unxitque te Dominus regem super Israhel

vul@1Samuel:15:18 @ et misit te Dominus in via et ait vade et interfice peccatores Amalech et pugnabis contra eos usque ad internicionem eorum

vul@1Samuel:15:19 @ quare ergo non audisti vocem Domini sed versus ad praedam es et fecisti malum in oculis Domini

vul@1Samuel:15:20 @ et ait Saul ad Samuhelem immo audivi vocem Domini et ambulavi in via per quam misit me Dominus et adduxi Agag regem Amalech et Amalech interfeci

vul@1Samuel:15:21 @ tulit autem populus de praeda oves et boves primitias eorum quae caesa sunt ut immolet Domino Deo suo in Galgalis

vul@1Samuel:15:22 @ et ait Samuhel numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut oboediatur voci Domini melior est enim oboedientia quam victimae et auscultare magis quam offerre adipem arietum

vul@1Samuel:15:23 @ quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idolatriae nolle adquiescere pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini abiecit te ne sis rex

vul@1Samuel:15:24 @ dixitque Saul ad Samuhel peccavi quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et oboediens voci eorum

vul@1Samuel:15:25 @ sed nunc porta quaeso peccatum meum et revertere mecum ut adorem Dominum

vul@1Samuel:15:26 @ et ait Samuhel ad Saul non revertar tecum quia proiecisti sermonem Domini et proiecit te Dominus ne sis rex super Israhel

vul@1Samuel:15:27 @ et conversus est Samuhel ut abiret ille autem adprehendit summitatem pallii eius quae et scissa est

vul@1Samuel:15:28 @ et ait ad eum Samuhel scidit Dominus regnum Israhel a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te

vul@1Samuel:15:29 @ porro Triumphator in Israhel non parcet et paenitudine non flectetur neque enim homo est ut agat paenitentiam

vul@1Samuel:15:30 @ at ille ait peccavi sed nunc honora me coram senibus populi mei et coram Israhel et revertere mecum ut adorem Dominum Deum tuum

vul@1Samuel:15:31 @ reversus ergo Samuhel secutus est Saulem et adoravit Saul Dominum

vul@1Samuel:15:32 @ dixitque Samuhel adducite ad me Agag regem Amalech et oblatus est ei Agag pinguissimus et dixit Agag sicine separat amara mors

vul@1Samuel:15:33 @ et ait Samuhel sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus sic absque liberis erit inter mulieres mater tua et in frusta concidit Samuhel Agag coram Domino in Galgalis

vul@1Samuel:15:34 @ abiit autem Samuhel in Ramatha Saul vero ascendit in domum suam in Gabaath

vul@1Samuel:15:35 @ et non vidit Samuhel ultra Saul usque ad diem mortis suae verumtamen lugebat Samuhel Saul quoniam Dominum paenitebat quod constituisset regem Saul super Israhel

vul@1Samuel:16:1 @ dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu luges Saul cum ego proiecerim eum ne regnet super Israhel imple cornu tuum oleo et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis eius mihi regem

vul@1Samuel:16:2 @ et ait Samuhel quomodo vadam audiet enim Saul et interficiet me et ait Dominus vitulum de armento tolles in manu tua et dices ad immolandum Domino veni

vul@1Samuel:16:3 @ et vocabis Isai ad victimam et ego ostendam tibi quid facias et ungues quemcumque monstravero tibi

vul@1Samuel:16:4 @ fecit ergo Samuhel sicut locutus est ei Dominus venitque in Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque pacificus ingressus tuus

vul@1Samuel:16:5 @ et ait pacificus ad immolandum Domino veni sanctificamini et venite mecum ut immolem sanctificavit ergo Isai et filios eius et vocavit eos ad sacrificium

vul@1Samuel:16:6 @ cumque ingressi essent vidit Heliab et ait num coram Domino est christus eius

vul@1Samuel:16:7 @ et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius quoniam abieci eum nec iuxta intuitum hominis iudico homo enim videt ea quae parent Dominus autem intuetur cor

vul@1Samuel:16:8 @ et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuhel qui dixit nec hunc elegit Dominus

vul@1Samuel:16:9 @ adduxit autem Isai Samma de quo ait etiam hunc non elegit Dominus

vul@1Samuel:16:10 @ adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuhel et ait Samuhel ad Isai non elegit Dominus ex istis

vul@1Samuel:16:11 @ dixitque Samuhel ad Isai numquid iam conpleti sunt filii qui respondit adhuc reliquus est parvulus et pascit oves et ait Samuhel ad Isai mitte et adduc eum nec enim discumbemus priusquam ille huc venerit

vul@1Samuel:16:12 @ misit ergo et adduxit eum erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie et ait Dominus surge ungue eum ipse est enim

vul@1Samuel:16:13 @ tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha

vul@1Samuel:16:14 @ spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus nequam a Domino

vul@1Samuel:16:15 @ dixeruntque servi Saul ad eum ecce spiritus Dei malus exagitat te

vul@1Samuel:16:16 @ iubeat dominus noster et servi tui qui coram te sunt quaerant hominem scientem psallere cithara ut quando arripuerit te spiritus Dei malus psallat manu sua et levius feras

vul@1Samuel:16:17 @ et ait Saul ad servos suos providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me

vul@1Samuel:16:18 @ et respondens unus de pueris ait ecce vidi filium Isai Bethleemitem scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eo

vul@1Samuel:16:19 @ misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens mitte ad me David filium tuum qui est in pascuis

vul@1Samuel:16:20 @ tulitque Isai asinum plenum panibus et lagoenam vini et hedum de capris unum et misit per manum David filii sui Saul

vul@1Samuel:16:21 @ et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit eum nimis et factus est eius armiger

vul@1Samuel:16:22 @ misitque Saul ad Isai dicens stet David in conspectu meo invenit enim gratiam in oculis meis

vul@1Samuel:16:23 @ igitur quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul tollebat David citharam et percutiebat manu sua et refocilabatur Saul et levius habebat recedebat enim ab eo spiritus malus

vul@1Samuel:17:1 @ congregantes vero Philisthim agmina sua in proelium convenerunt in Soccho Iudae et castrametati sunt inter Soccho et Azeca in finibus Dommim

vul@1Samuel:17:2 @ porro Saul et viri Israhel congregati venerunt in valle Terebinthi et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim

vul@1Samuel:17:3 @ et Philisthim stabant super montem ex hac parte et Israhel stabat super montem ex altera parte vallisque erat inter eos

vul@1Samuel:17:4 @ et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum nomine Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmo

vul@1Samuel:17:5 @ et cassis aerea super caput eius et lorica hamata induebatur porro pondus loricae eius quinque milia siclorum aeris

vul@1Samuel:17:6 @ et ocreas aereas habebat in cruribus et clypeus aereus tegebat umeros eius

vul@1Samuel:17:7 @ hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium ipsum autem ferrum hastae eius sescentos siclos habebat ferri et armiger eius antecedebat eum

vul@1Samuel:17:8 @ stansque clamabat adversum falangas Israhel et dicebat eis quare venitis parati ad proelium numquid ego non sum Philistheus et vos servi Saul eligite ex vobis virum et descendat ad singulare certamen

vul@1Samuel:17:9 @ si quiverit pugnare mecum et percusserit me erimus vobis servi si autem ego praevaluero et percussero eum vos servi eritis et servietis nobis

vul@1Samuel:17:10 @ et aiebat Philistheus ego exprobravi agminibus Israhelis hodie date mihi virum et ineat mecum singulare certamen

vul@1Samuel:17:11 @ audiens autem Saul et omnes viri israhelitae sermones Philisthei huiuscemodi stupebant et metuebant nimis

vul@1Samuel:17:12 @ David autem erat filius viri ephrathei de quo supra dictum est de Bethleem Iuda cui erat nomen Isai qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandevus inter viros

vul@1Samuel:17:13 @ abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium et nomina trium filiorum eius qui perrexerant ad bellum Heliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma

vul@1Samuel:17:14 @ David autem erat minimus tribus ergo maioribus secutis Saulem

vul@1Samuel:17:15 @ abiit David et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethleem

vul@1Samuel:17:16 @ procedebat vero Philistheus mane et vespere et stabat quadraginta diebus

vul@1Samuel:17:17 @ dixit autem Isai ad David filium suum accipe fratribus tuis oephi pulentae et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos

vul@1Samuel:17:18 @ et decem formellas casei has deferes ad tribunum et fratres tuos visitabis si recte agant et cum quibus ordinati sint disce

vul@1Samuel:17:19 @ Saul autem et illi et omnes filii Israhel in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim

vul@1Samuel:17:20 @ surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi et onustus abiit sicut praeceperat ei Isai et venit ad locum Magala et ad exercitum qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine

vul@1Samuel:17:21 @ direxerat enim aciem Israhel sed et Philisthim ex adverso fuerant praeparati

vul@1Samuel:17:22 @ derelinquens ergo David vasa quae adtulerat sub manu custodis ad sarcinas cucurrit ad locum certaminis et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos

vul@1Samuel:17:23 @ cumque adhuc ille loqueretur eis apparuit vir ille spurius ascendens Goliath nomine Philistheus de Geth ex castris Philisthinorum et loquente eo haec eadem verba audivit David

vul@1Samuel:17:24 @ omnes autem Israhelitae cum vidissent virum fugerunt a facie eius timentes eum valde

vul@1Samuel:17:25 @ et dixit unus quispiam de Israhel num vidisti virum hunc qui ascendit ad exprobrandum enim Israheli ascendit virum ergo qui percusserit eum ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei et domum patris eius faciet absque tributo in Israhel

vul@1Samuel:17:26 @ et ait David ad viros qui stabant secum dicens quid dabitur viro qui percusserit Philistheum hunc et tulerit obprobrium de Israhel quis est enim hic Philistheus incircumcisus qui exprobravit acies Dei viventis

vul@1Samuel:17:27 @ referebat autem ei populus eundem sermonem dicens haec dabuntur viro qui percusserit eum

vul@1Samuel:17:28 @ quod cum audisset Heliab frater eius maior loquente eo cum aliis iratus est contra David et ait quare venisti et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui quia ut videres proelium descendisti

vul@1Samuel:17:29 @ et dixit David quid feci numquid non verbum est

vul@1Samuel:17:30 @ et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem sermonem et respondit ei populus verbum sicut et prius

vul@1Samuel:17:31 @ audita sunt autem verba quae locutus est David et adnuntiata in conspectu Saul

vul@1Samuel:17:32 @ ad quem cum fuisset adductus locutus est ei non concidat cor cuiusquam in eo ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philistheum

vul@1Samuel:17:33 @ et ait Saul ad David non vales resistere Philistheo isti nec pugnare adversum eum quia puer es hic autem vir bellator ab adulescentia sua

vul@1Samuel:17:34 @ dixitque David ad Saul pascebat servus tuus patris sui gregem et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis

vul@1Samuel:17:35 @ et sequebar eos et percutiebam eruebamque de ore eorum et illi consurgebant adversum me et adprehendebam mentum eorum et suffocabam interficiebamque eos

vul@1Samuel:17:36 @ nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus erit igitur et Philistheus hic incircumcisus quasi unus ex eis quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis

vul@1Samuel:17:37 @ et ait David Dominus qui eruit me de manu leonis et de manu ursi ipse liberabit me de manu Philisthei huius dixit autem Saul ad David vade et Dominus tecum sit

vul@1Samuel:17:38 @ et induit Saul David vestimentis suis et inposuit galeam aeream super caput eius et vestivit eum lorica

vul@1Samuel:17:39 @ accinctus ergo David gladio eius super veste sua coepit temptare si armatus posset incedere non enim habebat consuetudinem dixitque David ad Saul non possum sic incedere quia nec usum habeo et deposuit ea

vul@1Samuel:17:40 @ et tulit baculum suum quem semper habebat in manibus et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem quam habebat secum et fundam manu tulit et processit adversum Philistheum

vul@1Samuel:17:41 @ ibat autem Philistheus incedens et adpropinquans adversum David et armiger eius ante eum

vul@1Samuel:17:42 @ cumque inspexisset Philistheus et vidisset David despexit eum erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu

vul@1Samuel:17:43 @ et dixit Philistheus ad David numquid ego canis sum quod tu venis ad me cum baculo et maledixit Philistheus David in diis suis

vul@1Samuel:17:44 @ dixitque ad David veni ad me et dabo carnes tuas volatilibus caeli et bestiis terrae

vul@1Samuel:17:45 @ dixit autem David ad Philistheum tu venis ad me cum gladio et hasta et clypeo ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum Dei agminum Israhel quibus exprobrasti

vul@1Samuel:17:46 @ hodie et dabit te Dominus in manu mea et percutiam te et auferam caput tuum a te et dabo cadaver castrorum Philisthim hodie volatilibus caeli et bestiis terrae ut sciat omnis terra quia est Deus in Israhel

vul@1Samuel:17:47 @ et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus ipsius est enim bellum et tradet vos in manus nostras

vul@1Samuel:17:48 @ cum ergo surrexisset Philistheus et veniret et adpropinquaret contra David festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso Philisthei

vul@1Samuel:17:49 @ et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda iecit et percussit Philistheum in fronte et infixus est lapis in fronte eius et cecidit in faciem suam super terram

vul@1Samuel:17:50 @ praevaluitque David adversus Philistheum in funda et in lapide percussumque Philistheum interfecit cumque gladium non haberet in manu David

vul@1Samuel:17:51 @ cucurrit et stetit super Philistheum et tulit gladium eius et eduxit de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput eius videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt

vul@1Samuel:17:52 @ et consurgentes viri Israhel et Iuda vociferati sunt et persecuti Philistheos usque dum venirent in vallem et usque ad portas Accaron cecideruntque vulnerati de Philisthim in via Sarim usque ad Geth et usque Accaron

vul@1Samuel:17:53 @ et revertentes filii Israhel postquam persecuti fuerant Philistheos invaserunt castra eorum

vul@1Samuel:17:54 @ adsumens autem David caput Philisthei adtulit illud in Hierusalem arma vero eius posuit in tabernaculo suo

vul@1Samuel:17:55 @ eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philistheum ait ad Abner principem militiae de qua stirpe descendit hic adulescens Abner dixitque Abner vivit anima tua rex si novi

vul@1Samuel:17:56 @ et ait rex interroga tu cuius filius sit iste puer

vul@1Samuel:17:57 @ cumque regressus esset David percusso Philistheo tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthei habentem in manu

vul@1Samuel:17:58 @ et ait ad eum Saul de qua progenie es o adulescens dixitque David filius servi tui Isai Bethleemitae ego sum

vul@1Samuel:18:1 @ et factum est cum conplesset loqui ad Saul anima Ionathan conligata est animae David et dilexit eum Ionathan quasi animam suam

vul@1Samuel:18:2 @ tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui

vul@1Samuel:18:3 @ inierunt autem Ionathan et David foedus diligebat enim eum quasi animam suam

vul@1Samuel:18:4 @ nam expoliavit se Ionathan tunicam qua erat vestitus et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum

vul@1Samuel:18:5 @ egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros belli et acceptus erat in oculis universi populi maximeque in conspectu famulorum Saul

vul@1Samuel:18:6 @ porro cum reverteretur percusso Philistheo David egressae sunt mulieres de universis urbibus Israhel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis laetitiae et in sistris

vul@1Samuel:18:7 @ et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes percussit Saul mille et David decem milia

vul@1Samuel:18:8 @ iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis eius iste sermo dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt mille quid ei superest nisi solum regnum

vul@1Samuel:18:9 @ non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David ex die illa et deinceps

vul@1Samuel:18:10 @ post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et prophetabat in medio domus suae David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceam

vul@1Samuel:18:11 @ et misit eam putans quod configere posset David cum pariete et declinavit David a facie eius secundo

vul@1Samuel:18:12 @ et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset

vul@1Samuel:18:13 @ amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros et egrediebatur et intrabat in conspectu populi

vul@1Samuel:18:14 @ in omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et Dominus erat cum eo

vul@1Samuel:18:15 @ vidit itaque Saul quod prudens esset nimis et coepit cavere eum

vul@1Samuel:18:16 @ omnis autem Israhel et Iuda diligebat David ipse enim egrediebatur et ingrediebatur ante eos

vul@1Samuel:18:17 @ dixit autem Saul ad David ecce filia mea maior Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et proeliare bella Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum manus Philisthinorum

vul@1Samuel:18:18 @ ait autem David ad Saul quis ego sum aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israhel ut fiam gener regis

vul@1Samuel:18:19 @ factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David data est Hadrihel Molathitae uxor

vul@1Samuel:18:20 @ dilexit autem Michol filia Saul altera David et nuntiatum est Saul et placuit ei

vul@1Samuel:18:21 @ dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in duabus rebus gener meus eris hodie

vul@1Samuel:18:22 @ et mandavit Saul servis suis loquimini ad David clam me dicentes ecce places regi et omnes servi eius diligunt te nunc ergo esto gener regis

vul@1Samuel:18:23 @ et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec et ait David num parum vobis videtur generum esse regis ego autem sum vir pauper et tenuis

vul@1Samuel:18:24 @ et renuntiaverunt servi Saul dicentes huiuscemodi verba locutus est David

vul@1Samuel:18:25 @ dixit autem Saul sic loquimini ad David non habet necesse rex sponsalia nisi tantum centum praeputia Philisthinorum ut fiat ultio de inimicis regis porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum

vul@1Samuel:18:26 @ cumque renuntiassent servi eius David verba quae diximus placuit sermo in oculis David ut fieret gener regis

vul@1Samuel:18:27 @ et post dies paucos surgens David abiit cum viris qui sub eo erant et percussis Philisthim ducentis viris adtulit praeputia eorum et adnumeravit ea regi ut esset gener eius dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem

vul@1Samuel:18:28 @ et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David Michol autem filia Saul diligebat eum

vul@1Samuel:18:29 @ et Saul magis coepit timere David factusque est Saul inimicus David cunctis diebus

vul@1Samuel:18:30 @ et egressi sunt principes Philisthinorum a principio autem egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul et celebre factum est nomen eius nimis

vul@1Samuel:19:1 @ locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos ut occiderent David porro Ionathan filius Saul diligebat David valde

vul@1Samuel:19:2 @ et indicavit Ionathan David dicens quaerit Saul pater meus occidere te quapropter observa te quaeso mane et manebis clam et absconderis

vul@1Samuel:19:3 @ ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro ubicumque fueris et ego loquar de te ad patrem meum et quodcumque videro nuntiabo tibi

vul@1Samuel:19:4 @ locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum ne pecces rex in servum tuum David quia non peccavit tibi et opera eius bona sunt tibi valde

vul@1Samuel:19:5 @ et posuit animam suam in manu sua et percussit Philistheum et fecit Dominus salutem magnam universo Israhel vidisti et laetatus es quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David qui est absque culpa

vul@1Samuel:19:6 @ quod cum audisset Saul placatus voce Ionathae iuravit vivit Dominus quia non occidetur

vul@1Samuel:19:7 @ vocavit itaque Ionathan David et indicavit ei omnia verba haec et introduxit Ionathan David ad Saul et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudius tertius

vul@1Samuel:19:8 @ motum est autem rursus bellum et egressus David pugnavit adversus Philisthim percussitque eos plaga magna et fugerunt a facie eius

vul@1Samuel:19:9 @ et factus est spiritus Domini malus in Saul sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam porro David psallebat in manu sua

vul@1Samuel:19:10 @ nisusque est Saul configere lancea David in pariete et declinavit David a facie Saul lancea autem casso vulnere perlata est in parietem et David fugit et salvatus est nocte illa

vul@1Samuel:19:11 @ misit ergo Saul satellites suos in domum David ut custodirent eum et interficeretur mane quod cum adnuntiasset David Michol uxor sua dicens nisi salvaveris te nocte hac cras morieris

vul@1Samuel:19:12 @ deposuit eum per fenestram porro ille abiit et aufugit atque salvatus est

vul@1Samuel:19:13 @ tulit autem Michol statuam et posuit eam super lectum et pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius et operuit eam vestimentis

vul@1Samuel:19:14 @ misit autem Saul apparitores qui raperent David et responsum est quod aegrotaret

vul@1Samuel:19:15 @ rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens adferte eum ad me in lecto ut occidatur

vul@1Samuel:19:16 @ cumque venissent nuntii inventum est simulacrum super lectum et pellis caprarum ad caput eius

vul@1Samuel:19:17 @ dixitque Saul ad Michol quare sic inlusisti mihi et dimisisti inimicum meum ut fugeret et respondit Michol ad Saul quia ipse locutus est mihi dimitte me alioquin interficiam te

vul@1Samuel:19:18 @ David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuhel in Ramatha et nuntiavit ei omnia quae fecerat sibi Saul et abierunt ipse et Samuhel et morati sunt in Nahioth

vul@1Samuel:19:19 @ nuntiatum est autem Sauli a dicentibus ecce David in Nahioth in Rama

vul@1Samuel:19:20 @ misit ergo Saul lictores ut raperent David qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuhel stantem super eos factus est etiam in illis spiritus Domini et prophetare coeperunt etiam ipsi

vul@1Samuel:19:21 @ quod cum nuntiatum esset Sauli misit alios nuntios prophetaverunt autem et illi et rursum Saul misit tertios nuntios qui et ipsi prophetaverunt

vul@1Samuel:19:22 @ abiit autem etiam ipse in Ramatha et venit usque ad cisternam magnam quae est in Soccho et interrogavit et dixit in quo loco sunt Samuhel et David dictumque est ei ecce in Nahioth sunt in Rama

vul@1Samuel:19:23 @ et abiit in Nahioth in Rama et factus est etiam super eum spiritus Dei et ambulabat ingrediens et prophetabat usque dum veniret in Nahioth in Rama

vul@1Samuel:19:24 @ et expoliavit se etiam ipse vestimentis suis et prophetavit cum ceteris coram Samuhel et cecidit nudus tota die illa et nocte unde et exivit proverbium num et Saul inter prophetas

vul@1Samuel:20:1 @ fugit autem David de Nahioth quae erat in Rama veniensque locutus est coram Ionathan quid feci quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum quia quaerit animam meam

vul@1Samuel:20:2 @ qui dixit ei absit non morieris neque enim faciet pater meus quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo nequaquam erit istud

vul@1Samuel:20:3 @ et iuravit rursum David et ille ait scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dicet nesciat hoc Ionathan ne forte tristetur quinimmo vivit Dominus et vivit anima tua quia uno tantum ut ita dicam gradu ego morsque dividimur

vul@1Samuel:20:4 @ et ait Ionathan ad David quodcumque dixerit mihi anima tua faciam tibi

vul@1Samuel:20:5 @ dixit autem David ad Ionathan ecce kalendae sunt crastino et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae

vul@1Samuel:20:6 @ si requisierit me pater tuus respondebis ei rogavit me David ut iret celeriter in Bethleem civitatem suam quia victimae sollemnes ibi sunt universis contribulibus eius

vul@1Samuel:20:7 @ si dixerit bene pax erit servo tuo si autem fuerit iratus scito quia conpleta est malitia eius

vul@1Samuel:20:8 @ fac ergo misericordiam in servum tuum quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti si autem est in me aliqua iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me

vul@1Samuel:20:9 @ et ait Ionathan absit hoc a te neque enim fieri potest ut si certo cognovero conpletam patris mei esse malitiam contra te non adnuntiem tibi

vul@1Samuel:20:10 @ responditque David ad Ionathan quis nuntiabit mihi si quid forte responderit tibi pater tuus dure

vul@1Samuel:20:11 @ et ait Ionathan ad David veni egrediamur in agrum cumque exissent ambo in agrum

vul@1Samuel:20:12 @ ait Ionathan ad David Domine Deus Israhel si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie et aliquid boni fuerit super David et non statim misero ad te et notum tibi fecero

vul@1Samuel:20:13 @ haec faciat Dominus Ionathan et haec augeat si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te revelabo aurem tuam et dimittam te ut vadas in pace et sit Dominus tecum sicut fuit cum patre meo

vul@1Samuel:20:14 @ et si vixero facies mihi misericordiam Domini si vero mortuus fuero

vul@1Samuel:20:15 @ non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra

vul@1Samuel:20:16 @ pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David et requisivit Dominus de manu inimicorum David

vul@1Samuel:20:17 @ et addidit Ionathan deierare David eo quod diligeret illum sicut animam enim suam ita diligebat eum

vul@1Samuel:20:18 @ dixitque ad eum Ionathan cras kalendae sunt et requireris

vul@1Samuel:20:19 @ requiretur enim sessio tua usque perendie descendes ergo festinus et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet et sedebis iuxta lapidem cui est nomen Ezel

vul@1Samuel:20:20 @ et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi exercens me ad signum

vul@1Samuel:20:21 @ mittam quoque et puerum dicens ei vade et adfer mihi sagittas

vul@1Samuel:20:22 @ si dixero puero ecce sagittae intra te sunt tolle eas tu veni ad me quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus si autem sic locutus fuero puero ecce sagittae ultra te sunt vade quia dimisit te Dominus

vul@1Samuel:20:23 @ de verbo autem quod locuti fuimus ego et tu sit Dominus inter me et te usque in sempiternum

vul@1Samuel:20:24 @ absconditus est ergo David in agro et venerunt kalendae et sedit rex ad comedendum panem

vul@1Samuel:20:25 @ cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem quae erat iuxta parietem surrexit Ionathan et sedit Abner ex latere Saul vacuusque apparuit locus David

vul@1Samuel:20:26 @ et non est locutus Saul quicquam in die illa cogitabat enim quod forte evenisset ei ut non esset mundus nec purificatus

vul@1Samuel:20:27 @ cumque inluxisset dies secunda post kalendas rursum vacuus apparuit locus David dixitque Saul ad Ionathan filium suum cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum

vul@1Samuel:20:28 @ et respondit Ionathan Sauli rogavit me obnixe ut iret in Bethleem

vul@1Samuel:20:29 @ et ait dimitte me quoniam sacrificium sollemne est in civitate unus de fratribus meis accersivit me nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis vadam cito et videbo fratres meos ob hanc causam non venit ad mensam regis

vul@1Samuel:20:30 @ iratus autem Saul adversus Ionathan dixit ei fili mulieris virum ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem ignominiosae matris tuae

vul@1Samuel:20:31 @ omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilieris tu neque regnum tuum itaque iam nunc mitte et adduc eum ad me quia filius mortis est

vul@1Samuel:20:32 @ respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait quare moritur quid fecit

vul@1Samuel:20:33 @ et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum et intellexit Ionathan quod definitum esset patri suo ut interficeret David

vul@1Samuel:20:34 @ surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non comedit in die kalendarum secunda panem contristatus est enim super David eo quod confudisset eum pater suus

vul@1Samuel:20:35 @ cumque inluxisset mane venit Ionathan in agrum iuxta placitum David et puer parvulus cum eo

vul@1Samuel:20:36 @ et ait ad puerum suum vade et adfer mihi sagittas quas ego iacio cumque puer cucurrisset iecit aliam sagittam trans puerum

vul@1Samuel:20:37 @ venit itaque puer ad locum iaculi quod miserat Ionathan et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait ecce ibi est sagitta porro ultra te

vul@1Samuel:20:38 @ clamavitque Ionathan post tergum pueri festina velociter ne steteris collegit autem puer Ionathae sagittas et adtulit ad dominum suum

vul@1Samuel:20:39 @ et quid ageretur penitus ignorabat tantummodo enim Ionathan et David rem noverant

vul@1Samuel:20:40 @ dedit igitur Ionathan arma sua puero et dixit ei vade defer in civitatem

vul@1Samuel:20:41 @ cumque abisset puer surrexit David de loco qui vergebat ad austrum et cadens pronus in terram adoravit tertio et osculantes alterutrum fleverunt pariter David autem amplius

vul@1Samuel:20:42 @ dixit ergo Ionathan ad David vade in pace quaecumque iuravimus ambo in nomine Domini dicentes Dominus sit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum

vul@1Samuel:20:43 @ et surrexit et abiit sed et Ionathan ingressus est civitatem

vul@1Samuel:21:1 @ venit autem David in Nobe ad Ahimelech sacerdotem et obstipuit Ahimelech eo quod venisset David et dixit ei quare tu solus et nullus est tecum

vul@1Samuel:21:2 @ et ait David ad Ahimelech sacerdotem rex praecepit mihi sermonem et dixit nemo sciat rem propter quam a me missus es et cuiusmodi tibi praecepta dederim nam et pueris condixi in illum et illum locum

vul@1Samuel:21:3 @ nunc igitur si quid habes ad manum vel quinque panes da mihi aut quicquid inveneris

vul@1Samuel:21:4 @ et respondens sacerdos David ait ei non habeo panes laicos ad manum sed tantum panem sanctum si mundi sunt pueri maxime a mulieribus

vul@1Samuel:21:5 @ et respondit David sacerdoti et dixit ei equidem si de mulieribus agitur continuimus nos ab heri et nudius tertius quando egrediebamur et fuerunt vasa puerorum sancta porro via haec polluta est sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis

vul@1Samuel:21:6 @ dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem neque enim erat ibi panis nisi tantum panes propositionis qui sublati fuerant a facie Domini ut ponerentur panes calidi

vul@1Samuel:21:7 @ erat autem ibi vir de servis Saul in die illa intus in tabernaculo Domini et nomen eius Doec Idumeus potentissimus pastorum Saul

vul@1Samuel:21:8 @ dixit autem David ad Ahimelech si habes hic ad manum hastam aut gladium quia gladium meum et arma mea non tuli mecum sermo enim regis urguebat

vul@1Samuel:21:9 @ et dixit sacerdos gladius Goliath Philisthei quem percussisti in valle Terebinthi est involutus pallio post ephod si istum vis tollere tolle neque enim est alius hic absque eo et ait David non est huic alter similis da mihi eum

vul@1Samuel:21:10 @ surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth

vul@1Samuel:21:11 @ dixeruntque ei servi Achis numquid non iste est David rex terrae nonne huic cantabant per choros dicentes percussit Saul mille et David decem milia

vul@1Samuel:21:12 @ posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit valde a facie Achis regis Geth

vul@1Samuel:21:13 @ et inmutavit os suum coram eis et conlabebatur inter manus eorum et inpingebat in ostia portae defluebantque salivae eius in barbam

vul@1Samuel:21:14 @ et ait Achis ad servos suos vidistis hominem insanum quare adduxistis eum ad me

vul@1Samuel:21:15 @ an desunt nobis furiosi quod introduxistis istum ut fureret me praesente hicine ingredietur domum meam

vul@1Samuel:22:1 @ abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam quod cum audissent fratres eius et omnis domus patris eius descenderunt ad eum illuc

vul@1Samuel:22:2 @ et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti et oppressi aere alieno et amaro animo et factus est eorum princeps fueruntque cum eo quasi quadringenti viri

vul@1Samuel:22:3 @ et profectus est David inde in Maspha quae est Moab et dixit ad regem Moab maneat oro pater meus et mater mea vobiscum donec sciam quid faciat mihi Deus

vul@1Samuel:22:4 @ et reliquit eos ante faciem regis Moab manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in praesidio

vul@1Samuel:22:5 @ dixitque Gad propheta ad David noli manere in praesidio proficiscere et vade in terram Iuda et profectus David venit in saltum Hareth

vul@1Samuel:22:6 @ et audivit Saul quod apparuisset David et viri qui erant cum eo Saul autem cum maneret in Gabaa et esset in nemore quod est in Rama hastam manu tenens cunctique socii eius circumstarent eum

vul@1Samuel:22:7 @ ait ad servos suos qui adsistebant ei audite filii Iemini numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas et universos vos faciet tribunos et centuriones

vul@1Samuel:22:8 @ quoniam coniurastis omnes adversum me et non est qui mihi renuntiet maxime cum et filius meus foedus iunxerit cum filio Isai non est qui vicem meam doleat ex vobis nec qui adnuntiet mihi eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me insidiantem mihi usque hodie

vul@1Samuel:22:9 @ respondens autem Doec Idumeus qui adsistebat et erat primus inter servos Saul vidi inquit filium Isai in Nobe apud Ahimelech filium Achitob

vul@1Samuel:22:10 @ qui consuluit pro eo Dominum et cibaria dedit ei sed et gladium Goliath Philisthei dedit illi

vul@1Samuel:22:11 @ misit ergo rex ad accersiendum Ahimelech filium Achitob sacerdotem et omnem domum patris eius sacerdotum qui erant in Nobe qui venerunt universi ad regem

vul@1Samuel:22:12 @ et ait Saul audi fili Achitob qui respondit praesto sum domine

vul@1Samuel:22:13 @ dixitque ad eum Saul quare coniurastis adversum me tu et filius Isai et dedisti ei panes et gladium et consuluisti pro eo Deum ut consurgeret adversum me insidiator usque hodie permanens

vul@1Samuel:22:14 @ respondensque Ahimelech regi ait et quis in omnibus servis tuis sicut David fidelis et gener regis et pergens ad imperium tuum et gloriosus in domo tua

vul@1Samuel:22:15 @ num hodie coepi consulere pro eo Deum absit hoc a me ne suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi in universa domo patris mei non enim scivit servus tuus quicquam super hoc negotio vel modicum vel grande

vul@1Samuel:22:16 @ dixitque rex morte morieris Ahimelech tu et omnis domus patris tui

vul@1Samuel:22:17 @ et ait rex emissariis qui circumstabant eum convertimini et interficite sacerdotes Domini nam manus eorum cum David est scientes quod fugisset non indicaverunt mihi noluerunt autem servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini

vul@1Samuel:22:18 @ et ait rex Doec convertere tu et inrue in sacerdotes conversusque Doec Idumeus inruit in sacerdotes et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo

vul@1Samuel:22:19 @ Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii viros et mulieres parvulos et lactantes bovem et asinum et ovem in ore gladii

vul@1Samuel:22:20 @ evadens autem unus filius Ahimelech filii Achitob cuius nomen erat Abiathar fugit ad David

vul@1Samuel:22:21 @ et adnuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini

vul@1Samuel:22:22 @ et ait David ad Abiathar sciebam in die illa quod cum ibi esset Doec Idumeus procul dubio adnuntiaret Saul ego sum reus omnium animarum patris tui

vul@1Samuel:22:23 @ mane mecum ne timeas si quis quaesierit animam meam quaeret et animam tuam mecumque servaberis

vul@1Samuel:23:1 @ et nuntiaverunt David dicentes ecce Philisthim obpugnant Ceila et diripiunt areas

vul@1Samuel:23:2 @ consuluit igitur David Dominum dicens num vadam et percutiam Philistheos istos et ait Dominus ad David vade et percuties Philistheos et salvabis Ceila

vul@1Samuel:23:3 @ et dixerunt viri qui erant cum David ad eum ecce nos hic in Iudaea consistentes timemus quanto magis si ierimus in Ceila adversum agmina Philisthinorum

vul@1Samuel:23:4 @ rursum ergo David consuluit Dominum qui respondens ei ait surge et vade in Ceila ego enim tradam Philistheos in manu tua

vul@1Samuel:23:5 @ abiit David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum Philistheos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna et salvavit David habitatores Ceilae

vul@1Samuel:23:6 @ porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Ahimelech ad David in Ceila ephod secum habens descenderat

vul@1Samuel:23:7 @ nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila et ait Saul tradidit eum Deus in manus meas conclususque est introgressus urbem in qua portae et serae

vul@1Samuel:23:8 @ et praecepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceila et obsideret David et viros eius

vul@1Samuel:23:9 @ quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam malum dixit ad Abiathar sacerdotem adplica ephod

vul@1Samuel:23:10 @ et ait David Domine Deus Israhel audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila ut evertat urbem propter me

vul@1Samuel:23:11 @ si tradent me viri Ceila in manus eius et si descendet Saul sicut audivit servus tuus Domine Deus Israhel indica servo tuo et ait Dominus descendet

vul@1Samuel:23:12 @ dixitque David si tradent viri Ceilae me et viros qui sunt mecum in manu Saul et dixit Dominus tradent

vul@1Samuel:23:13 @ surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti et egressi de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila quam ob rem dissimulavit exire

vul@1Samuel:23:14 @ morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte solitudinis Ziph quaerebat tamen eum Saul cunctis diebus et non tradidit eum Deus in manus eius

vul@1Samuel:23:15 @ et vidit David quod egressus esset Saul ut quaereret animam eius porro David erat in deserto Ziph in silva

vul@1Samuel:23:16 @ et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in silva et confortavit manus eius in Deo dixitque ei

vul@1Samuel:23:17 @ ne timeas neque enim inveniet te manus Saul patris mei et tu regnabis super Israhel et ego ero tibi secundus sed et Saul pater meus scit hoc

vul@1Samuel:23:18 @ percussit igitur uterque foedus coram Domino mansitque David in silva Ionathas autem reversus est in domum suam

vul@1Samuel:23:19 @ ascenderunt autem Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes nonne David latitat apud nos in locis tutissimis silvae in colle Achilae quae est ad dexteram deserti

vul@1Samuel:23:20 @ nunc ergo sicut desideravit anima tua ut descenderes descende nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis

vul@1Samuel:23:21 @ dixitque Saul benedicti vos a Domino quia doluistis vicem meam

vul@1Samuel:23:22 @ abite oro et diligentius praeparate et curiosius agite et considerate locum ubi sit pes eius vel quis viderit eum ibi recogitat enim de me quod callide insidier ei

vul@1Samuel:23:23 @ considerate et videte omnia latibula eius in quibus absconditur et revertimini ad me ad rem certam ut vadam vobiscum quod si etiam in terra se abstruserit perscrutabor eum in cunctis milibus Iuda

vul@1Samuel:23:24 @ at illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul David autem et viri eius erant in deserto Maon in campestribus ad dextram Iesimuth

vul@1Samuel:23:25 @ ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum et nuntiatum est David statimque descendit ad petram et versabatur in deserto Maon quod cum audisset Saul persecutus est David in deserto Maon

vul@1Samuel:23:26 @ et ibat Saul ad latus montis ex parte una David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera porro David desperabat se posse evadere a facie Saul itaque Saul et viri eius in modum coronae cingebant David et viros eius ut caperent eos

vul@1Samuel:23:27 @ et nuntius venit ad Saul dicens festina et veni quoniam infuderunt se Philisthim super terram

vul@1Samuel:23:28 @ reversus est ergo Saul desistens persequi David et perrexit in occursum Philisthinorum propter hoc vocaverunt locum illum petram Dividentem

vul@1Samuel:24:1 @ ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi

vul@1Samuel:24:2 @ cumque reversus esset Saul postquam persecutus est Philistheos nuntiaverunt ei dicentes ecce David in deserto est Engaddi

vul@1Samuel:24:3 @ adsumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni Israhel perrexit ad investigandum David et viros eius etiam super abruptissimas petras quae solis hibicibus perviae sunt

vul@1Samuel:24:4 @ et venit ad caulas quoque ovium quae se offerebant vianti eratque ibi spelunca quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem porro David et viri eius in interiori parte speluncae latebant

vul@1Samuel:24:5 @ et dixerunt servi David ad eum ecce dies de qua locutus est Dominus ad te ego tradam tibi inimicum tuum ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis surrexit ergo David et praecidit oram clamydis Saul silenter

vul@1Samuel:24:6 @ post haec percussit cor suum David eo quod abscidisset oram clamydis Saul

vul@1Samuel:24:7 @ dixitque ad viros suos propitius mihi sit Dominus ne faciam hanc rem domino meo christo Domini ut mittam manum meam in eum quoniam christus Domini est

vul@1Samuel:24:8 @ et confregit David viros suos sermonibus et non permisit eos ut consurgerent in Saul porro Saul exsurgens de spelunca pergebat coepto itinere

vul@1Samuel:24:9 @ surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens domine mi rex et respexit Saul post se et inclinans se David pronus in terram adoravit

vul@1Samuel:24:10 @ dixitque ad Saul quare audis verba hominum loquentium David quaerit malum adversum te

vul@1Samuel:24:11 @ ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca et cogitavi ut occiderem te sed pepercit tibi oculus meus dixi enim non extendam manum meam in domino meo quia christus Domini est

vul@1Samuel:24:12 @ quin potius pater mi vide et cognosce oram clamydis tuae in manu mea quoniam cum praeciderem summitatem clamydis tuae nolui extendere manum meam in te animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas neque peccavi in te tu autem insidiaris animae meae ut auferas eam

vul@1Samuel:24:13 @ iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te manus autem mea non sit in te

vul@1Samuel:24:14 @ sicut et in proverbio antiquo dicitur ab impiis egredietur impietas manus ergo mea non sit in te

vul@1Samuel:24:15 @ quem sequeris rex Israhel quem persequeris canem mortuum sequeris et pulicem unum

vul@1Samuel:24:16 @ sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et diiudicet causam meam et eruat me de manu tua

vul@1Samuel:24:17 @ cum autem conplesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul dixit Saul numquid vox haec tua est fili mi David et levavit Saul vocem suam et flevit

vul@1Samuel:24:18 @ dixitque ad David iustior tu es quam ego tu enim tribuisti mihi bona ego autem reddidi tibi mala

vul@1Samuel:24:19 @ et tu indicasti hodie quae feceris mihi bona quomodo tradiderit me Dominus in manu tua et non occideris me

vul@1Samuel:24:20 @ quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet eum in via bona sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me

vul@1Samuel:24:21 @ et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israhel

vul@1Samuel:24:22 @ iura mihi in Domino ne deleas semen meum post me neque auferas nomen meum de domo patris mei

vul@1Samuel:24:23 @ et iuravit David Sauli abiit ergo Saul in domum suam et David et viri eius ascenderunt ad tutiora loca

vul@1Samuel:25:1 @ mortuus est autem Samuhel et congregatus est universus Israhel et planxerunt eum et sepelierunt in domo sua in Rama consurgensque David descendit in desertum Pharan

vul@1Samuel:25:2 @ erat autem vir quispiam in solitudine Maon et possessio eius in Carmelo et homo ille magnus nimis erantque ei oves tria milia et mille caprae et accidit ut tonderetur grex eius in Carmelo

vul@1Samuel:25:3 @ nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris eius Abigail eratque mulier illa prudentissima et speciosa porro vir eius durus et pessimus et malitiosus erat autem de genere Chaleb

vul@1Samuel:25:4 @ cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum

vul@1Samuel:25:5 @ misit decem iuvenes et dixit eis ascendite in Carmelum et venietis ad Nabal et salutabitis eum ex nomine meo pacifice

vul@1Samuel:25:6 @ et dicetis sic fratribus meis et tibi pax et domui tuae pax et omnibus quaecumque habes sit pax

vul@1Samuel:25:7 @ audivi quod tonderent pastores tui qui erant nobiscum in deserto numquam eis molesti fuimus nec aliquando defuit eis quicquam de grege omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo

vul@1Samuel:25:8 @ interroga pueros tuos et indicabunt tibi nunc ergo inveniant pueri gratiam in oculis tuis in die enim bona venimus quodcumque invenerit manus tua da servis tuis et filio tuo David

vul@1Samuel:25:9 @ cumque venissent pueri David locuti sunt ad Nabal omnia verba haec ex nomine David et siluerunt

vul@1Samuel:25:10 @ respondens autem Nabal pueris David ait quis est David et quis est filius Isai hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos

vul@1Samuel:25:11 @ tollam ergo panes meos et aquas meas et carnes pecorum quae occidi tonsoribus meis et dabo viris quos nescio unde sint

vul@1Samuel:25:12 @ regressi sunt itaque pueri David per viam suam et reversi venerunt et nuntiaverunt ei omnia verba quae dixerat

vul@1Samuel:25:13 @ tunc David ait viris suis accingatur unusquisque gladio suo et accincti sunt singuli gladio suo accinctusque est et David ense suo et secuti sunt David quasi quadringenti viri porro ducenti remanserunt ad sarcinas

vul@1Samuel:25:14 @ Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris dicens ecce misit David nuntios de deserto ut benedicerent domino nostro et aversus est eos

vul@1Samuel:25:15 @ homines isti boni satis fuerunt nobis et non molesti nec quicquam aliquando periit omni tempore quo sumus conversati cum eis in deserto

vul@1Samuel:25:16 @ pro muro erant nobis tam in nocte quam in die omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges

vul@1Samuel:25:17 @ quam ob rem considera et recogita quid facias quoniam conpleta est malitia adversum virum tuum et adversus domum tuam et ipse filius est Belial ita ut nemo ei possit loqui

vul@1Samuel:25:18 @ festinavit igitur Abigail et tulit ducentos panes et duos utres vini et quinque arietes coctos et quinque sata pulentae et centum ligaturas uvae passae et ducentas massas caricarum et inposuit super asinos

vul@1Samuel:25:19 @ dixitque pueris suis praecedite me ecce ego post tergum sequar vos viro autem suo Nabal non indicavit

vul@1Samuel:25:20 @ cum ergo ascendisset asinum et descenderet ad radices montis David et viri eius descendebant in occursum eius quibus et illa occurrit

vul@1Samuel:25:21 @ et ait David vere frustra servavi omnia quae huius erant in deserto et non periit quicquam de cunctis quae ad eum pertinebant et reddidit mihi malum pro bono

vul@1Samuel:25:22 @ haec faciat Deus inimicis David et haec addat si reliquero de omnibus quae ad eum pertinent usque mane mingentem ad parietem

vul@1Samuel:25:23 @ cum autem vidisset Abigail David festinavit et descendit de asino et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram

vul@1Samuel:25:24 @ et cecidit ad pedes eius et dixit in me sit domine mi haec iniquitas loquatur obsecro ancilla tua in auribus tuis et audi verba famulae tuae

vul@1Samuel:25:25 @ ne ponat oro dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal quia secundum nomen suum stultus est et est stultitia cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos domine mi quos misisti

vul@1Samuel:25:26 @ nunc ergo domine mi vivit Dominus et vivit anima tua qui prohibuit te ne venires in sanguine et salvavit manum tuam tibi et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt domino meo malum

vul@1Samuel:25:27 @ quapropter suscipe benedictionem hanc quam adtulit ancilla tua tibi domino meo et da pueris qui sequuntur te dominum meum

vul@1Samuel:25:28 @ aufer iniquitatem famulae tuae faciens enim faciet tibi Dominus domino meo domum fidelem quia proelia Domini domine mi tu proeliaris malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae

vul@1Samuel:25:29 @ si enim surrexerit aliquando homo persequens te et quaerens animam tuam erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum porro anima inimicorum tuorum rotabitur quasi in impetu et circulo fundae

vul@1Samuel:25:30 @ cum ergo fecerit tibi Dominus domino meo omnia quae locutus est bona de te et constituerit te ducem super Israhel

vul@1Samuel:25:31 @ non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis domino meo quod effuderis sanguinem innoxium aut ipse te ultus fueris et cum benefecerit Dominus domino meo recordaberis ancillae tuae

vul@1Samuel:25:32 @ et ait David ad Abigail benedictus Dominus Deus Israhel qui misit te hodie in occursum meum et benedictum eloquium tuum

vul@1Samuel:25:33 @ et benedicta tu quae prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem et ulciscerer me manu mea

vul@1Samuel:25:34 @ alioquin vivit Dominus Deus Israhel qui prohibuit me malum facere tibi nisi cito venisses in occursum mihi non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem

vul@1Samuel:25:35 @ suscepit ergo David de manu eius omnia quae adtulerat ei dixitque ei vade pacifice in domum tuam ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam

vul@1Samuel:25:36 @ venit autem Abigail ad Nabal et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis et cor Nabal iucundum erat enim ebrius nimis et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane

vul@1Samuel:25:37 @ diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit ei uxor sua verba haec et emortuum est cor eius intrinsecus et factus est quasi lapis

vul@1Samuel:25:38 @ cumque pertransissent decem dies percussit Dominus Nabal et mortuus est

vul@1Samuel:25:39 @ quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus Dominus qui iudicavit causam obprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius misit ergo David et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem

vul@1Samuel:25:40 @ et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum et locuti sunt ad eam dicentes David misit nos ad te ut accipiat te sibi in uxorem

vul@1Samuel:25:41 @ quae consurgens adoravit prona in terram et ait ecce famula tua sit in ancillam ut lavet pedes servorum domini mei

vul@1Samuel:25:42 @ et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum et quinque puellae ierunt cum ea pedisequae eius et secuta est nuntios David et facta est illi uxor

vul@1Samuel:25:43 @ sed et Ahinoem accepit David de Iezrahel et fuit utraque uxor eius

vul@1Samuel:25:44 @ Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Falti filio Lais qui erat de Gallim

vul@1Samuel:26:1 @ et venerunt Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes ecce David absconditus est in colle Achilae quae est ex adverso solitudinis

vul@1Samuel:26:2 @ et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph et cum eo tria milia virorum de electis Israhel ut quaereret David in deserto Ziph

vul@1Samuel:26:3 @ et castrametatus est Saul in Gabaa Achilae quae erat ex adverso solitudinis in via David autem habitabat in deserto videns autem quod venisset Saul post se in desertum

vul@1Samuel:26:4 @ misit exploratores et didicit quod venisset certissime

vul@1Samuel:26:5 @ et surrexit David et venit ad locum ubi erat Saul cumque vidisset locum in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps militiae eius Saulem dormientem in tentorio et reliquum vulgus per circuitum eius

vul@1Samuel:26:6 @ ait David ad Ahimelech Cettheum et Abisai filium Sarviae fratrem Ioab dicens quis descendet mecum ad Saul in castra dixitque Abisai ego descendam tecum

vul@1Samuel:26:7 @ venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et invenerunt Saul iacentem et dormientem in tentorio et hastam fixam in terra ad caput eius Abner autem et populum dormientes in circuitu eius

vul@1Samuel:26:8 @ dixitque Abisai ad David conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel et secundo opus non erit

vul@1Samuel:26:9 @ et dixit David ad Abisai ne interficias eum quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit

vul@1Samuel:26:10 @ et dixit David vivit Dominus quia nisi Dominus percusserit eum aut dies eius venerit ut moriatur aut in proelium descendens perierit

vul@1Samuel:26:11 @ propitius mihi sit Dominus ne extendam manum meam in christum Domini nunc igitur tolle hastam quae est ad caput eius et scyphum aquae et abeamus

vul@1Samuel:26:12 @ tulit ergo David hastam et scyphum aquae qui erat ad caput Saul et abierunt et non erat quisquam qui videret et intellegeret et vigilaret sed omnes dormiebant quia sopor Domini inruerat super eos

vul@1Samuel:26:13 @ cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice montis de longe et esset grande intervallum inter eos

vul@1Samuel:26:14 @ clamavit David ad populum et ad Abner filium Ner dicens nonne respondebis Abner et respondens Abner ait quis es tu qui clamas et inquietas regem

vul@1Samuel:26:15 @ et ait David ad Abner numquid non vir tu es et quis alius similis tui in Israhel quare ergo non custodisti dominum tuum regem ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem dominum tuum

vul@1Samuel:26:16 @ non est bonum hoc quod fecisti vivit Dominus quoniam filii mortis estis vos qui non custodistis dominum vestrum christum Domini nunc ergo vide ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae qui erat ad caput eius

vul@1Samuel:26:17 @ cognovit autem Saul vocem David et dixit num vox tua est haec fili mi David et David vox mea domine mi rex

vul@1Samuel:26:18 @ et ait quam ob causam dominus meus persequitur servum suum quid feci aut quod est in manu mea malum

vul@1Samuel:26:19 @ nunc ergo audi oro domine mi rex verba servi tui si Dominus incitat te adversum me odoretur sacrificium si autem filii hominum maledicti sunt in conspectu Domini qui eiecerunt me hodie ut non habitem in hereditate Domini dicentes vade servi diis alienis

vul@1Samuel:26:20 @ et nunc non effundatur sanguis meus in terra coram Domino quia egressus est rex Israhel ut quaerat pulicem unum sicut persequitur perdix in montibus

vul@1Samuel:26:21 @ et ait Saul peccavi revertere fili mi David nequaquam enim ultra male tibi faciam eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie apparet quod stulte egerim et ignoraverim multa nimis

vul@1Samuel:26:22 @ et respondens David ait ecce hasta regis transeat unus de pueris et tollat eam

vul@1Samuel:26:23 @ Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem tradidit enim te Dominus hodie in manu mea et nolui levare manum meam in christum Domini

vul@1Samuel:26:24 @ et sicuti magnificata est anima tua hodie in oculis meis sic magnificetur anima mea in oculis Domini et liberet me de omni angustia

vul@1Samuel:26:25 @ ait ergo Saul ad David benedictus tu fili mi David et quidem faciens facies et potens poteris abiit autem David in viam suam et Saul reversus est in locum suum

vul@1Samuel:27:1 @ et ait David in corde suo aliquando incidam in uno die in manu Saul nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israhel fugiam ergo manus eius

vul@1Samuel:27:2 @ et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad Achis filium Mahoc regem Geth

vul@1Samuel:27:3 @ et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius vir et domus eius David et duae uxores eius Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli

vul@1Samuel:27:4 @ et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth et non addidit ultra ut quaereret eum

vul@1Samuel:27:5 @ dixit autem David ad Achis si inveni gratiam in oculis tuis detur mihi locus in una urbium regionis huius ut habitem ibi cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum

vul@1Samuel:27:6 @ dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg propter quam causam facta est Siceleg regum Iuda usque in diem hanc

vul@1Samuel:27:7 @ fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum quattuor mensuum

vul@1Samuel:27:8 @ et ascendit David et viri eius et agebant praedas de Gesuri et de Gedri et de Amalechitis hii enim pagi habitabantur in terra antiquitus euntibus Sur usque ad terram Aegypti

vul@1Samuel:27:9 @ et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem virum et mulierem tollensque oves et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebat ad Achis

vul@1Samuel:27:10 @ dicebat autem ei Achis in quem inruisti hodie respondebatque David contra meridiem Iudae et contra meridiem Hiramel et contra meridiem Ceni

vul@1Samuel:27:11 @ virum et mulierem non vivificabat David nec adducebat in Geth dicens ne forte loquantur adversum nos haec fecit David et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum

vul@1Samuel:27:12 @ credidit ergo Achis David dicens multa mala operatus est contra populum suum Israhel erit igitur mihi servus sempiternus

vul@1Samuel:28:1 @ factum est autem in diebus illis congregaverunt Philisthim agmina sua ut praepararentur ad bellum contra Israhel dixitque Achis ad David sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui

vul@1Samuel:28:2 @ dixitque David ad Achis nunc scies quae facturus est servus tuus et ait Achis ad David et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus

vul@1Samuel:28:3 @ Samuhel autem mortuus est planxitque eum omnis Israhel et sepelierunt eum in Rama urbe sua et Saul abstulit magos et ariolos de terra

vul@1Samuel:28:4 @ congregatique sunt Philisthim et venerunt et castrametati sunt in Sunam congregavit autem et Saul universum Israhel et venit in Gelboe

vul@1Samuel:28:5 @ et vidit Saul castra Philisthim et timuit et expavit cor eius nimis

vul@1Samuel:28:6 @ consuluitque Dominum et non respondit ei neque per somnia neque per sacerdotes neque per prophetas

vul@1Samuel:28:7 @ dixitque Saul servis suis quaerite mihi mulierem habentem pythonem et vadam ad eam et sciscitabor per illam et dixerunt servi eius ad eum est mulier habens pythonem in Aendor

vul@1Samuel:28:8 @ mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis abiit ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et ait divina mihi in pythone et suscita mihi quem dixero tibi

vul@1Samuel:28:9 @ et ait mulier ad eum ecce tu nosti quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et ariolos de terra quare ergo insidiaris animae meae ut occidar

vul@1Samuel:28:10 @ et iuravit ei Saul in Domino dicens vivit Dominus quia non veniet tibi quicquam mali propter hanc rem

vul@1Samuel:28:11 @ dixitque ei mulier quem suscitabo tibi qui ait Samuhelem suscita mihi

vul@1Samuel:28:12 @ cum autem vidisset mulier Samuhelem exclamavit voce magna et dixit ad Saul quare inposuisti mihi tu es enim Saul

vul@1Samuel:28:13 @ dixitque ei rex noli timere quid vidisti et ait mulier ad Saul deos vidi ascendentes de terra

vul@1Samuel:28:14 @ dixitque ei qualis est forma eius quae ait vir senex ascendit et ipse amictus est pallio intellexit Saul quod Samuhel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit

vul@1Samuel:28:15 @ dixit autem Samuhel ad Saul quare inquietasti me ut suscitarer et ait Saul coartor nimis siquidem Philisthim pugnant adversum me et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia vocavi ergo te ut ostenderes mihi quid faciam

vul@1Samuel:28:16 @ et ait Samuhel quid interrogas me cum Dominus recesserit a te et transierit ad aemulum tuum

vul@1Samuel:28:17 @ faciet enim Dominus tibi sicut locutus est in manu mea et scindet regnum de manu tua et dabit illud proximo tuo David

vul@1Samuel:28:18 @ quia non oboedisti voci Domini neque fecisti iram furoris eius in Amalech idcirco quod pateris fecit tibi Dominus hodie

vul@1Samuel:28:19 @ et dabit Dominus etiam Israhel tecum in manu Philisthim cras autem tu et filii tui mecum eritis sed et castra Israhel tradet Dominus in manu Philisthim

vul@1Samuel:28:20 @ statimque Saul cecidit porrectus in terram extimuerat enim verba Samuhel et robur non erat in eo quia non comederat panem tota die illa

vul@1Samuel:28:21 @ ingressa est itaque mulier ad Saul et ait conturbatus enim erat valde dixitque ad eum ecce oboedivit ancilla tua voci tuae et posui animam meam in manu mea et audivi sermones tuos quos locutus es ad me

vul@1Samuel:28:22 @ nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae ut ponam coram te buccellam panis et comedens convalescas ut possis iter facere

vul@1Samuel:28:23 @ qui rennuit et ait non comedam coegerunt autem eum servi sui et mulier et tandem audita voce eorum surrexit de terra et sedit super lectum

vul@1Samuel:28:24 @ mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo et festinavit et occidit eum tollensque farinam miscuit eam et coxit azyma

vul@1Samuel:28:25 @ et posuit ante Saul et ante servos eius qui cum comedissent surrexerunt et ambulaverunt per totam noctem illam

vul@1Samuel:29:1 @ congregata sunt ergo Philisthim universa agmina in Afec sed et Israhel castrametatus est super fontem qui erat in Iezrahel

vul@1Samuel:29:2 @ et satrapae quidem Philisthim incedebant in centuriis et milibus David autem et viri eius erant in novissimo agmine cum Achis

vul@1Samuel:29:3 @ dixeruntque principes Philisthim quid sibi volunt Hebraei isti et ait Achis ad principes Philisthim num ignoratis David qui fuit servus Saul regis Israhel et est apud me multis diebus vel annis et non inveni in eo quicquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc

vul@1Samuel:29:4 @ irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et dixerunt ei revertatur vir et sedeat in loco suo in quo constituisti eum et non descendat nobiscum in proelium ne fiat nobis adversarius cum proeliari coeperimus quomodo enim aliter placare poterit dominum suum nisi in capitibus nostris

vul@1Samuel:29:5 @ nonne iste est David cui cantabant in choro dicentes percussit Saul in milibus suis et David in decem milibus suis

vul@1Samuel:29:6 @ vocavit ergo Achis David et ait ei vivit Dominus quia rectus es tu et bonus in conspectu meo et exitus tuus et introitus tuus mecum est in castris et non inveni in te quicquam mali ex die qua venisti ad me usque ad diem hanc sed satrapis non places

vul@1Samuel:29:7 @ revertere ergo et vade in pace et non offendes oculos satraparum Philisthim

vul@1Samuel:29:8 @ dixitque David ad Achis quid enim feci et quid invenisti in me servo tuo a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis

vul@1Samuel:29:9 @ respondens autem Achis locutus est ad David scio quia bonus es tu in oculis meis sicut angelus Dei sed principes Philisthim dixerunt non ascendet nobiscum in proelium

vul@1Samuel:29:10 @ igitur consurge mane tu et servi domini tui qui venerunt tecum et cum de nocte surrexeritis et coeperit dilucescere pergite

vul@1Samuel:29:11 @ surrexit itaque de nocte David ipse et viri eius ut proficiscerentur mane et reverterentur ad terram Philisthim Philisthim autem ascenderunt in Iezrahel

vul@1Samuel:30:1 @ cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia Amalechitae impetum fecerant ex parte australi in Siceleg et percusserant Siceleg et succenderant eam igni

vul@1Samuel:30:2 @ et captivas duxerant mulieres ex ea et a minimo usque ad magnum et non interfecerant quemquam sed secum duxerant et pergebant in itinere suo

vul@1Samuel:30:3 @ cum ergo venisset David et viri eius ad civitatem et invenissent eam succensam igni et uxores suas et filios suos et filias ductas esse captivas

vul@1Samuel:30:4 @ levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas et planxerunt donec deficerent in eis lacrimae

vul@1Samuel:30:5 @ siquidem et duae uxores David captivae ductae fuerant Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli

vul@1Samuel:30:6 @ et contristatus est David valde volebat enim eum populus lapidare quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus confortatus est autem David in Domino Deo suo

vul@1Samuel:30:7 @ et ait ad Abiathar sacerdotem filium Ahimelech adplica ad me ephod et adplicuit Abiathar ephod ad David

vul@1Samuel:30:8 @ et consuluit David Dominum dicens persequar an non latrunculos hos et conprehendam eos dixitque ei persequere absque dubio enim conprehendes eos et excuties praedam

vul@1Samuel:30:9 @ abiit ergo David ipse et sescenti viri qui erant cum eo et venerunt usque ad torrentem Besor et lassi quidam substiterunt

vul@1Samuel:30:10 @ persecutus est autem David ipse et quadringenti viri substiterant enim ducenti qui lassi transire non poterant torrentem Besor

vul@1Samuel:30:11 @ et invenerunt virum aegyptium in agro et adduxerunt eum ad David dederuntque ei panem ut comederet et ut biberet aquam

vul@1Samuel:30:12 @ sed et fragmen massae caricarum et duas ligaturas uvae passae quae cum comedisset reversus est spiritus eius et refocilatus est non enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus

vul@1Samuel:30:13 @ dixit itaque ei David cuius es tu vel unde quo pergis qui ait ei puer aegyptius ego sum servus viri amalechitae dereliquit autem me dominus meus quia aegrotare coepi nudius tertius

vul@1Samuel:30:14 @ siquidem nos erupimus ad australem partem Cerethi et contra Iudam et ad meridiem Chaleb et Siceleg succendimus igni

vul@1Samuel:30:15 @ dixitque ei David potes me ducere ad istum cuneum qui ait iura mihi per Deum quod non occidas me et non tradas me in manu domini mei et ducam te ad cuneum istum

vul@1Samuel:30:16 @ qui cum duxisset eum ecce illi discumbebant super faciem universae terrae comedentes et bibentes et quasi festum celebrantes diem pro cuncta praeda et spoliis quae ceperant de terra Philisthim et de terra Iuda

vul@1Samuel:30:17 @ et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei et non evasit ex eis quisquam nisi quadringenti viri adulescentes qui ascenderant camelos et fugerant

vul@1Samuel:30:18 @ eruit ergo David omnia quae tulerant Amalechitae et duas uxores suas eruit

vul@1Samuel:30:19 @ nec defuit quicquam a parvo usque ad magnum tam de filiis quam de filiabus et de spoliis et quaecumque rapuerant omnia reduxit David

vul@1Samuel:30:20 @ et tulit universos greges et armenta et minavit ante faciem suam dixeruntque haec est praeda David

vul@1Samuel:30:21 @ venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant nec sequi potuerant David et residere eos iusserat in torrente Besor qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo accedens autem David ad populum salutavit eos pacifice

vul@1Samuel:30:22 @ respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui ierant cum David dixit quia non venerunt nobiscum non dabimus eis quicquam de praeda quam eruimus sed sufficiat unicuique uxor sua et filii quos cum acceperint recedant

vul@1Samuel:30:23 @ dixit autem David non sic facietis fratres mei de his quae tradidit Dominus nobis et custodivit nos et dedit latrunculos qui eruperant adversum nos in manu nostra

vul@1Samuel:30:24 @ nec audiet vos quisquam super sermone hoc aequa enim pars erit descendentis ad proelium et remanentis ad sarcinas et similiter divident

vul@1Samuel:30:25 @ et factum est hoc ex die illa et deinceps constitutum et praefinitum et quasi lex in Israhel usque ad diem hanc

vul@1Samuel:30:26 @ venit ergo David in Siceleg et misit dona de praeda senioribus Iuda proximis suis dicens accipite benedictionem de praeda hostium Domini

vul@1Samuel:30:27 @ his qui erant in Bethel et qui in Ramoth ad meridiem et qui in Iether

vul@1Samuel:30:28 @ et qui in Aroer et qui in Sefamoth et qui in Esthama

vul@1Samuel:30:29 @ et qui in Rachal et qui in urbibus Ierameli et qui in urbibus Ceni

vul@1Samuel:30:30 @ et qui in Arama et qui in lacu Asan et qui in Athac

vul@1Samuel:30:31 @ et qui in Hebron et reliquis qui erant in his locis in quibus commoratus fuerat David ipse et viri eius

vul@1Samuel:31:1 @ Philisthim autem pugnabant adversum Israhel et fugerunt viri Israhel ante faciem Philisthim et ceciderunt interfecti in monte Gelboe

vul@1Samuel:31:2 @ inrueruntque Philisthim in Saul et filios eius et percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisue filios Saul

vul@1Samuel:31:3 @ totumque pondus proelii versum est in Saul et consecuti sunt eum viri sagittarii et vulneratus est vehementer a sagittariis

vul@1Samuel:31:4 @ dixitque Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et percute me ne forte veniant incircumcisi isti et interficiant me inludentes mihi et noluit armiger eius fuerat enim nimio timore perterritus arripuit itaque Saul gladium et inruit super eum

vul@1Samuel:31:5 @ quod cum vidisset armiger eius videlicet quod mortuus esset Saul inruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo

vul@1Samuel:31:6 @ mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius et universi viri eius in die illa pariter

vul@1Samuel:31:7 @ videntes autem viri Israhel qui erant trans vallem et trans Iordanem quod fugissent viri israhelitae et quod mortuus esset Saul et filii eius reliquerunt civitates suas et fugerunt veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi

vul@1Samuel:31:8 @ facta autem die altera venerunt Philisthim ut spoliarent interfectos et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboe

vul@1Samuel:31:9 @ et praeciderunt caput Saul et expoliaverunt eum armis et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum ut adnuntiaretur in templo idolorum et in populis

vul@1Samuel:31:10 @ et posuerunt arma eius in templo Astharoth corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan

vul@1Samuel:31:11 @ quod cum audissent habitatores Iabesgalaad quaecumque fecerant Philisthim Saul

vul@1Samuel:31:12 @ surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum eius de muro Bethsan veneruntque Iabes et conbuserunt ea ibi

vul@2Samuel:1:1 @ factum est autem postquam mortuus est Saul ut David reverteretur a caede Amalech et maneret in Siceleg dies duos

vul@2Samuel:1:2 @ in die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput et ut venit ad David cecidit super faciem suam et adoravit

vul@2Samuel:1:3 @ dixitque ad eum David unde venis qui ait ad eum de castris Israhel fugi

vul@2Samuel:1:4 @ et dixit ad eum David quod est verbum quod factum est indica mihi qui ait fugit populus e proelio et multi corruentes e populo mortui sunt sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt

vul@2Samuel:1:5 @ dixitque David ad adulescentem qui nuntiabat unde scis quia mortuus est Saul et Ionathan filius eius

vul@2Samuel:1:6 @ ait adulescens qui narrabat ei casu veni in montem Gelboe et Saul incumbebat super hastam suam porro currus et equites adpropinquabant ei

vul@2Samuel:1:7 @ et conversus post tergum suum vidensque me vocavit cui cum respondissem adsum

vul@2Samuel:1:8 @ dixit mihi quisnam es tu et aio ad eum Amalechites sum

vul@2Samuel:1:9 @ et locutus est mihi sta super me et interfice me quoniam tenent me angustiae et adhuc tota anima in me est

vul@2Samuel:1:10 @ stansque super eum occidi illum sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam et tuli diadema quod erat in capite eius et armillam de brachio illius et adtuli ad te dominum meum huc

vul@2Samuel:1:11 @ adprehendens autem David vestimenta sua scidit omnesque viri qui erant cum eo

vul@2Samuel:1:12 @ et planxerunt et fleverunt et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Ionathan filium eius et super populum Domini et super domum Israhel quod corruissent gladio

vul@2Samuel:1:13 @ dixitque David ad iuvenem qui nuntiaverat ei unde es qui respondit filius hominis advenae amalechitae ego sum

vul@2Samuel:1:14 @ et ait ad eum David quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini

vul@2Samuel:1:15 @ vocansque David unum de pueris ait accedens inrue in eum qui percussit illum et mortuus est

vul@2Samuel:1:16 @ et ait ad eum David sanguis tuus super caput tuum os enim tuum locutum est adversum te dicens ego interfeci christum Domini

vul@2Samuel:1:17 @ planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et super Ionathan filium eius

vul@2Samuel:1:18 @ et praecepit ut docerent filios Iuda arcum sicut scriptum est in libro Iustorum

vul@2Samuel:1:19 @ incliti Israhel super montes tuos interfecti sunt quomodo ceciderunt fortes

vul@2Samuel:1:20 @ nolite adnuntiare in Geth neque adnuntietis in conpetis Ascalonis ne forte laetentur filiae Philisthim ne exultent filiae incircumcisorum

vul@2Samuel:1:21 @ montes Gelboe nec ros nec pluviae veniant super vos neque sint agri primitiarum quia ibi abiectus est clypeus fortium clypeus Saul quasi non esset unctus oleo

vul@2Samuel:1:22 @ a sanguine interfectorum ab adipe fortium sagitta Ionathan numquam rediit retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis

vul@2Samuel:1:23 @ Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua in morte quoque non sunt divisi aquilis velociores leonibus fortiores

vul@2Samuel:1:24 @ filiae Israhel super Saul flete qui vestiebat vos coccino in deliciis qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro

vul@2Samuel:1:25 @ quomodo ceciderunt fortes in proelio Ionathan in excelsis tuis occisus est

vul@2Samuel:1:26 @ doleo super te frater mi Ionathan decore nimis et amabilis super amorem mulierum

vul@2Samuel:1:27 @ quomodo ceciderunt robusti et perierunt arma bellica

vul@2Samuel:2:1 @ igitur post haec consuluit David Dominum dicens num ascendam in unam de civitatibus Iuda et ait Dominus ad eum ascende dixitque David quo ascendam et respondit ei in Hebron

vul@2Samuel:2:2 @ ascendit ergo David et duae uxores eius Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli

vul@2Samuel:2:3 @ sed et viros qui erant cum eo duxit David singulos cum domo sua et manserunt in oppidis Hebron

vul@2Samuel:2:4 @ veneruntque viri Iuda et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Iuda et nuntiatum est David quod viri Iabesgalaad sepelissent Saul

vul@2Samuel:2:5 @ misit ergo David nuntios ad viros Iabesgalaad dixitque ad eos benedicti vos Domino qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum

vul@2Samuel:2:6 @ et nunc retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem sed et ego reddam gratiam eo quod feceritis verbum istud

vul@2Samuel:2:7 @ confortentur manus vestrae et estote filii fortitudinis licet enim mortuus sit dominus vester Saul tamen me unxit domus Iuda regem sibi

vul@2Samuel:2:8 @ Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Hisboseth filium Saul et circumduxit eum per Castra

vul@2Samuel:2:9 @ regemque constituit super Galaad et super Gesuri et super Iezrahel et super Ephraim et super Beniamin et super Israhel universum

vul@2Samuel:2:10 @ quadraginta annorum erat Hisboseth filius Saul cum regnare coepisset super Israhel et duobus annis regnavit sola autem domus Iuda sequebatur David

vul@2Samuel:2:11 @ et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Iuda septem annorum et sex mensuum

vul@2Samuel:2:12 @ egressusque Abner filius Ner et pueri Hisboseth filii Saul de Castris in Gabaon

vul@2Samuel:2:13 @ porro Ioab filius Sarviae et pueri David egressi sunt et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon et cum in unum convenissent e regione sederunt hii ex una parte piscinae et illi ex altera

vul@2Samuel:2:14 @ dixitque Abner ad Ioab surgant pueri et ludant coram nobis et respondit Ioab surgant

vul@2Samuel:2:15 @ surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex parte Hisboseth filii Saul et duodecim de pueris David

vul@2Samuel:2:16 @ adprehensoque unusquisque capite conparis sui defixit gladium in latus contrarii et ceciderunt simul vocatumque est nomen loci illius ager Robustorum in Gabaon

vul@2Samuel:2:17 @ et ortum est bellum durum satis in die illa fugatusque est Abner et viri Israhel a pueris David

vul@2Samuel:2:18 @ erant autem ibi tres filii Sarviae Ioab et Abisai et Asahel porro Asahel cursor velocissimus fuit quasi unus ex capreis quae morantur in silvis

vul@2Samuel:2:19 @ persequebatur autem Asahel Abner et non declinavit ad dexteram sive ad sinistram omittens persequi Abner

vul@2Samuel:2:20 @ respexit itaque Abner post tergum suum et ait tune es Asahel qui respondit ego sum

vul@2Samuel:2:21 @ dixitque ei Abner vade ad dextram sive ad sinistram et adprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia eius noluit autem Asahel omittere quin urgueret eum

vul@2Samuel:2:22 @ rursumque locutus est Abner ad Asahel recede noli me sequi ne conpellar confodere te in terra et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum

vul@2Samuel:2:23 @ qui audire contempsit et noluit declinare percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine et transfodit et mortuus est in eodem loco omnesque qui transiebant per locum in quo ceciderat Asahel et mortuus erat subsistebant

vul@2Samuel:2:24 @ persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem Abner sol occubuit et venerunt usque ad collem Aquaeductus qui est ex adverso vallis et itineris deserti in Gabaon

vul@2Samuel:2:25 @ congregatique sunt filii Beniamin ad Abner et conglobati in unum cuneum steterunt in summitate tumuli unius

vul@2Samuel:2:26 @ et exclamavit Abner ad Ioab et ait num usque ad internicionem tuus mucro desaeviet an ignoras quod periculosa sit desperatio usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos

vul@2Samuel:2:27 @ et ait Ioab vivit Dominus si locutus fuisses mane recessisset populus persequens fratrem suum

vul@2Samuel:2:28 @ insonuit ergo Ioab bucina et stetit omnis exercitus nec persecuti sunt ultra Israhel neque iniere certamen

vul@2Samuel:2:29 @ Abner autem et viri eius abierunt per campestria tota nocte illa et transierunt Iordanem et lustrata omni Bethoron venerunt ad Castra

vul@2Samuel:2:30 @ porro Ioab reversus omisso Abner congregavit omnem populum et defuerunt de pueris David decem et novem viri excepto Asahele

vul@2Samuel:2:31 @ servi autem David percusserunt de Beniamin et de viris qui erant cum Abner trecentos sexaginta qui et mortui sunt

vul@2Samuel:2:32 @ tuleruntque Asahel et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethleem et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri qui erant cum eo et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron

vul@2Samuel:3:1 @ facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David David proficiens et semper se ipso robustior domus autem Saul decrescens cotidie

vul@2Samuel:3:2 @ nati quoque sunt filii David in Hebron fuitque primogenitus eius Amnon de Ahinoem Iezrahelitide

vul@2Samuel:3:3 @ et post eum Chelaab de Abigail uxore Nabal Carmeli porro tertius Absalom filius Maacha filiae Tholomai regis Gessur

vul@2Samuel:3:4 @ quartus autem Adonias filius Aggith et quintus Safathia filius Abital

vul@2Samuel:3:5 @ sextus quoque Iethraam de Agla uxore David hii nati sunt David in Hebron

vul@2Samuel:3:6 @ cum ergo esset proelium inter domum Saul et domum David Abner filius Ner regebat domum Saul

vul@2Samuel:3:7 @ fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Ahia dixitque Hisboseth ad Abner

vul@2Samuel:3:8 @ quare ingressus es ad concubinam patris mei qui iratus nimis propter verba Hisboseth ait numquid caput canis ego sum adversum Iuda hodie qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie

vul@2Samuel:3:9 @ haec faciat Deus Abner et haec addat ei nisi quomodo iuravit Dominus David sic faciam cum eo

vul@2Samuel:3:10 @ ut transferatur regnum de domo Saul et elevetur thronus David super Israhel et super Iudam a Dan usque Bersabee

vul@2Samuel:3:11 @ et non potuit respondere ei quicquam quia metuebat illum

vul@2Samuel:3:12 @ misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cuius est terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum Israhel

vul@2Samuel:3:13 @ qui ait optime ego faciam tecum amicitias sed unam rem peto a te dicens non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul et sic venies et videbis me

vul@2Samuel:3:14 @ misit autem David nuntios ad Hisboseth filium Saul dicens redde uxorem meam Michol quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim

vul@2Samuel:3:15 @ misit ergo Hisboseth et tulit eam a viro suo Faltihel filio Lais

vul@2Samuel:3:16 @ sequebaturque eam vir suus plorans usque Baurim et dixit ad eum Abner vade revertere qui reversus est

vul@2Samuel:3:17 @ sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israhel dicens tam heri quam nudius tertius quaerebatis David ut regnaret super vos

vul@2Samuel:3:18 @ nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est ad David dicens in manu servi mei David salvabo populum meum Israhel de manu Philisthim et omnium inimicorum eius

vul@2Samuel:3:19 @ locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quae placuerant Israhel et universo Beniamin

vul@2Samuel:3:20 @ venitque ad David in Hebron cum viginti viris et fecit David Abner et viris eius qui venerant cum eo convivium

vul@2Samuel:3:21 @ et dixit Abner ad David surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israhel et ineam tecum foedus et imperes omnibus sicut desiderat anima tua cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in pace

vul@2Samuel:3:22 @ statim pueri David et Ioab venerunt caesis latronibus cum praeda magna nimis Abner autem non erat cum David in Hebron quia iam dimiserat eum et profectus fuerat in pace

vul@2Samuel:3:23 @ et Ioab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus venit Abner filius Ner ad regem et dimisit eum et abiit in pace

vul@2Samuel:3:24 @ et ingressus est Ioab ad regem et ait quid fecisti ecce venit Abner ad te quare dimisisti eum et abiit et recessit

vul@2Samuel:3:25 @ ignoras Abner filium Ner quoniam ad hoc venit ut deciperet te et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae agis

vul@2Samuel:3:26 @ egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner et reduxit eum a cisterna Sira ignorante David

vul@2Samuel:3:27 @ cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asahel fratris eius

vul@2Samuel:3:28 @ quod cum audisset David rem iam gestam ait mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner

vul@2Samuel:3:29 @ et veniat super caput Ioab et super omnem domum patris eius nec deficiat de domo Ioab fluxum seminis sustinens et leprosus tenens fusum et cadens gladio et indigens pane

vul@2Samuel:3:30 @ igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner eo quod occidisset Asahel fratrem eorum in Gabaon in proelio

vul@2Samuel:3:31 @ dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum qui erat cum eo scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner porro rex David sequebatur feretrum

vul@2Samuel:3:32 @ cumque sepelissent Abner in Hebron levavit rex vocem suam et flevit super tumulum Abner flevit autem et omnis populus

vul@2Samuel:3:33 @ plangensque rex Abner ait nequaquam ut mori solent ignavi mortuus est Abner

vul@2Samuel:3:34 @ manus tuae non sunt ligatae et pedes tui non sunt conpedibus adgravati sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis corruisti congeminansque omnis populus flevit super eum

vul@2Samuel:3:35 @ cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die iuravit David dicens haec faciat mihi Deus et haec addat si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam

vul@2Samuel:3:36 @ omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspectu totius populi

vul@2Samuel:3:37 @ et cognovit omne vulgus et universus Israhel in die illa quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner

vul@2Samuel:3:38 @ dixit quoque rex ad servos suos num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israhel

vul@2Samuel:3:39 @ ego autem adhuc delicatus et unctus rex porro viri isti filii Sarviae duri mihi sunt retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam

vul@2Samuel:4:1 @ audivit autem filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron et dissolutae sunt manus eius omnisque Israhel perturbatus est

vul@2Samuel:4:2 @ duo autem viri principes latronum erant filio Saul nomen uni Baana et nomen alteri Rechab filii Remmon Berothitae de filiis Beniamin siquidem et Beroth reputata est in Beniamin

vul@2Samuel:4:3 @ et fugerunt Berothitae in Getthaim fueruntque ibi advenae usque in tempus illud

vul@2Samuel:4:4 @ erat autem Ionathan filio Saul filius debilis pedibus quinquennis enim fuit quando venit nuntius de Saul et Ionathan ex Iezrahel tollens itaque eum nutrix sua fugit cumque festinaret ut fugeret cecidit et claudus effectus est habuitque vocabulum Mifiboseth

vul@2Samuel:4:5 @ venientes igitur filii Remmon Berothitae Rechab et Baana ingressi sunt fervente die domum Hisboseth qui dormiebat super stratum suum meridie

vul@2Samuel:4:6 @ ingressi sunt autem domum adsumentes spicas tritici et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius et fugerunt

vul@2Samuel:4:7 @ cum autem ingressi fuissent domum ille dormiebat super lectulum suum in conclavi et percutientes interfecerunt eum sublatoque capite eius abierunt per viam deserti tota nocte

vul@2Samuel:4:8 @ et adtulerunt caput Hisboseth ad David in Hebron dixeruntque ad regem ecce caput Hisboseth filii Saul inimici tui qui quaerebat animam tuam et dedit Dominus domino meo regi ultiones hodie de Saul et de semine eius

vul@2Samuel:4:9 @ respondens autem David Rechab et Baana fratri eius filiis Remmon Berothei dixit ad eos vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia

vul@2Samuel:4:10 @ quoniam eum qui adnuntiaverat mihi et dixerat mortuus est Saul qui putabat se prospera nuntiare tenui et occidi in Siceleg cui oportebat me dare mercedem pro nuntio

vul@2Samuel:4:11 @ quanto magis nunc cum homines impii interfecerint virum innoxium in domo sua super lectulum suum non quaeram sanguinem eius de manu vestra et auferam vos de terra

vul@2Samuel:4:12 @ praecepit itaque David pueris et interfecerunt eos praecidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron caput autem Hisboseth tulerunt et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron

vul@2Samuel:5:1 @ et venerunt universae tribus Israhel ad David in Hebron dicentes ecce nos os tuum et caro tua sumus

vul@2Samuel:5:2 @ sed et heri et nudius tertius cum esset Saul rex super nos tu eras educens et reducens Israhel dixit autem Dominus ad te tu pasces populum meum Israhel et tu eris dux super Israhel

vul@2Samuel:5:3 @ venerunt quoque et senes de Israhel ad regem in Hebron et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino unxeruntque David in regem super Israhel

vul@2Samuel:5:4 @ filius triginta annorum erat David cum regnare coepisset et quadraginta annis regnavit

vul@2Samuel:5:5 @ in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus in Hierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israhel et Iudam

vul@2Samuel:5:6 @ et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem ad Iebuseum habitatorem terrae dictumque est ad David ab eis non ingredieris huc nisi abstuleris caecos et claudos dicentes non ingredietur David huc

vul@2Samuel:5:7 @ cepit autem David arcem Sion haec est civitas David

vul@2Samuel:5:8 @ proposuerat enim in die illa praemium qui percussisset Iebuseum et tetigisset domatum fistulas et claudos et caecos odientes animam David idcirco dicitur in proverbio caecus et claudus non intrabunt templum

vul@2Samuel:5:9 @ habitavit autem David in arce et vocavit eam civitatem David et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus

vul@2Samuel:5:10 @ et ingrediebatur proficiens atque succrescens et Dominus Deus exercituum erat cum eo

vul@2Samuel:5:11 @ misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum ad parietes et aedificaverunt domum David

vul@2Samuel:5:12 @ et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israhel et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israhel

vul@2Samuel:5:13 @ accepit ergo adhuc concubinas et uxores de Hierusalem postquam venerat de Hebron natique sunt David et alii filii et filiae

vul@2Samuel:5:14 @ et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Samua et Sobab et Nathan et Salomon

vul@2Samuel:5:15 @ et Ibaar et Helisua et Nepheg

vul@2Samuel:5:16 @ et Iafia et Helisama et Helida et Helifeleth

vul@2Samuel:5:17 @ audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israhel et ascenderunt universi ut quaererent David quod cum audisset David descendit in praesidium

vul@2Samuel:5:18 @ Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim

vul@2Samuel:5:19 @ et consuluit David Dominum dicens si ascendam ad Philisthim et si dabis eos in manu mea et dixit Dominus ad David ascende quia tradens dabo Philisthim in manu tua

vul@2Samuel:5:20 @ venit ergo David in Baalpharasim et percussit eos ibi et dixit divisit Dominus inimicos meos coram me sicut dividuntur aquae propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim

vul@2Samuel:5:21 @ et reliquerunt ibi sculptilia sua quae tulit David et viri eius

vul@2Samuel:5:22 @ et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi sunt in valle Raphaim

vul@2Samuel:5:23 @ consuluit autem David Dominum qui respondit non ascendas sed gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso pirorum

vul@2Samuel:5:24 @ et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc inibis proelium quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam ut percutiat castra Philisthim

vul@2Samuel:5:25 @ fecit itaque David sicut ei praeceperat Dominus et percussit Philisthim de Gabee usque dum venias Gezer

vul@2Samuel:6:1 @ congregavit autem rursum David omnes electos ex Israhel triginta milia

vul@2Samuel:6:2 @ surrexitque et abiit et universus populus qui erat cum eo de viris Iuda ut adducerent arcam Dei super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubin super eam

vul@2Samuel:6:3 @ et inposuerunt arcam Domini super plaustrum novum tuleruntque eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa Oza autem et Haio filii Abinadab minabant plaustrum novum

vul@2Samuel:6:4 @ cumque tulissent eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa custodiens arcam Dei Haio praecedebat arcam

vul@2Samuel:6:5 @ David autem et omnis Israhel ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis

vul@2Samuel:6:6 @ postquam autem venerunt ad aream Nachon extendit manum Oza ad arcam Dei et tenuit eam quoniam calcitrabant boves

vul@2Samuel:6:7 @ iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit eum super temeritate qui mortuus est ibi iuxta arcam Dei

vul@2Samuel:6:8 @ contristatus autem est David eo quod percussisset Dominus Ozam et vocatum est nomen loci illius Percussio Oza usque in diem hanc

vul@2Samuel:6:9 @ et extimuit David Dominum in die illa dicens quomodo ingredietur ad me arca Domini

vul@2Samuel:6:10 @ et noluit devertere ad se arcam Domini in civitate David sed devertit eam in domo Obededom Getthei

vul@2Samuel:6:11 @ et habitavit arca Domini in domo Obededom Getthei tribus mensibus et benedixit Dominus Obededom et omnem domum eius

vul@2Samuel:6:12 @ nuntiatumque est regi David benedixit Dominus Obededom et omnia eius propter arcam Dei abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio

vul@2Samuel:6:13 @ cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus immolabat bovem et arietem

vul@2Samuel:6:14 @ et David saltabat totis viribus ante Dominum porro David erat accinctus ephod lineo

vul@2Samuel:6:15 @ et David et omnis domus Israhel ducebant arcam testamenti Domini in iubilo et in clangore bucinae

vul@2Samuel:6:16 @ cumque intrasset arca Domini civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo

vul@2Samuel:6:17 @ et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulit David holocausta coram Domino et pacifica

vul@2Samuel:6:18 @ cumque conplesset offerens holocaustum et pacifica benedixit populo in nomine Domini exercituum

vul@2Samuel:6:19 @ et partitus est multitudini universae Israhel tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam et assaturam bubulae carnis unam et similam frixam oleo et abiit omnis populus unusquisque in domum suam

vul@2Samuel:6:20 @ reversusque est et David ut benediceret domui suae et egressa Michol filia Saul in occursum David ait quam gloriosus fuit hodie rex Israhel discoperiens se ante ancillas servorum suorum et nudatus est quasi si nudetur unus de scurris

vul@2Samuel:6:21 @ dixitque David ad Michol ante Dominum qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum eius et praecepit mihi ut essem dux super populum Domini Israhel

vul@2Samuel:6:22 @ et ludam et vilior fiam plus quam factus sum et ero humilis in oculis meis et cum ancillis de quibus locuta es gloriosior apparebo

vul@2Samuel:6:23 @ igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque ad diem mortis suae

vul@2Samuel:7:1 @ factum est autem cum sedisset rex in domo sua et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis

vul@2Samuel:7:2 @ dixit ad Nathan prophetam videsne quod ego habitem in domo cedrina et arca Dei posita sit in medio pellium

vul@2Samuel:7:3 @ dixitque Nathan ad regem omne quod est in corde tuo vade fac quia Dominus tecum est

vul@2Samuel:7:4 @ factum est autem in nocte illa et ecce sermo Domini ad Nathan dicens

vul@2Samuel:7:5 @ vade et loquere ad servum meum David haec dicit Dominus numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum

vul@2Samuel:7:6 @ neque enim habitavi in domo ex die qua eduxi filios Israhel de terra Aegypti usque in diem hanc sed ambulans ambulabam in tabernaculo et in tentorio

vul@2Samuel:7:7 @ per cuncta loca quae transivi cum omnibus filiis Israhel numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israhel cui praecepi ut pasceret populum meum Israhel dicens quare non aedificastis mihi domum cedrinam

vul@2Samuel:7:8 @ et nunc haec dices servo meo David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te de pascuis sequentem greges ut esses dux super populum meum Israhel

vul@2Samuel:7:9 @ et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti et interfeci universos inimicos tuos a facie tua fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum qui sunt in terra

vul@2Samuel:7:10 @ et ponam locum populo meo Israhel et plantabo eum et habitabit sub eo et non turbabitur amplius nec addent filii iniquitatis ut adfligant eum sicut prius

vul@2Samuel:7:11 @ ex die qua constitui iudices super populum meum Israhel et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus

vul@2Samuel:7:12 @ cumque conpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis suscitabo semen tuum post te quod egredietur de utero tuo et firmabo regnum eius

vul@2Samuel:7:13 @ ipse aedificabit domum nomini meo et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum

vul@2Samuel:7:14 @ ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium qui si inique aliquid gesserit arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum

vul@2Samuel:7:15 @ misericordiam autem meam non auferam ab eo sicut abstuli a Saul quem amovi a facie tua

vul@2Samuel:7:16 @ et fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem tuam et thronus tuus erit firmus iugiter

vul@2Samuel:7:17 @ secundum omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David

vul@2Samuel:7:18 @ ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea quia adduxisti me hucusque

vul@2Samuel:7:19 @ sed et hoc parum visum est in conspectu tuo Domine Deus nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum ista est enim lex Adam Domine Deus

vul@2Samuel:7:20 @ quid ergo addere poterit adhuc David ut loquatur ad te tu enim scis servum tuum Domine Deus

vul@2Samuel:7:21 @ propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec ita ut notum faceres servo tuo

vul@2Samuel:7:22 @ idcirco magnificatus es Domine Deus quia non est similis tui neque est deus extra te in omnibus quae audivimus auribus nostris

vul@2Samuel:7:23 @ quae est autem ut populus tuus Israhel gens in terra propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Aegypto gentem et deum eius

vul@2Samuel:7:24 @ et firmasti tibi populum tuum Israhel in populum sempiternum et tu Domine factus es eis in Deum

vul@2Samuel:7:25 @ nunc ergo Domine Deus verbum quod locutus es super servum tuum et super domum eius suscita in sempiternum et fac sicut locutus es

vul@2Samuel:7:26 @ et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum atque dicatur Dominus exercituum Deus super Israhel et domus servi tui David erit stabilita coram Domino

vul@2Samuel:7:27 @ quia tu Domine exercituum Deus Israhel revelasti aurem servi tui dicens domum aedificabo tibi propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac

vul@2Samuel:7:28 @ nunc ergo Domine Deus tu es Deus et verba tua erunt vera locutus es enim ad servum tuum bona haec

vul@2Samuel:7:29 @ incipe igitur et benedic domui servi tui ut sit in sempiternum coram te quia tu Domine Deus locutus es et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum

vul@2Samuel:8:1 @ factum est autem post haec percussit David Philisthim et humiliavit eos et tulit David frenum tributi de manu Philisthim

vul@2Samuel:8:2 @ et percussit Moab et mensus est eos funiculo coaequans terrae mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum et unum ad vivificandum factusque est Moab David serviens sub tributo

vul@2Samuel:8:3 @ et percussit David Adadezer filium Roob regem Soba quando profectus est ut dominaretur super flumen Eufraten

vul@2Samuel:8:4 @ et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus et viginti milibus peditum subnervavit omnes iugales curruum dereliquit autem ex eis centum currus

vul@2Samuel:8:5 @ venit quoque Syria Damasci ut praesidium ferret Adadezer regi Soba et percussit David de Syria viginti duo milia virorum

vul@2Samuel:8:6 @ et posuit David praesidium in Syria Damasci factaque est Syria David serviens sub tributo servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est

vul@2Samuel:8:7 @ et tulit David arma aurea quae habebant servi Adadezer et detulit ea in Hierusalem

vul@2Samuel:8:8 @ et de Bete et de Beroth civitatibus Adadezer tulit rex David aes multum nimis

vul@2Samuel:8:9 @ audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer

vul@2Samuel:8:10 @ et misit Thou Ioram filium suum ad regem David ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu eius erant vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea

vul@2Samuel:8:11 @ quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat

vul@2Samuel:8:12 @ de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalech et de manubiis Adadezer filii Roob regis Soba

vul@2Samuel:8:13 @ fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum caesis duodecim milibus

vul@2Samuel:8:14 @ et posuit in Idumea custodes statuitque praesidium et facta est universa Idumea serviens David et servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est

vul@2Samuel:8:15 @ et regnavit David super omnem Israhel faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo

vul@2Samuel:8:16 @ Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis

vul@2Samuel:8:17 @ et Sadoc filius Achitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Saraias scriba

vul@2Samuel:8:18 @ Banaias autem filius Ioiada super Cherethi et Felethi filii autem David sacerdotes erant

vul@2Samuel:9:1 @ et dixit David putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan

vul@2Samuel:9:2 @ erat autem de domo Saul servus nomine Siba quem cum vocasset rex ad se dixit ei tune es Siba et ille respondit ego sum servus tuus

vul@2Samuel:9:3 @ et ait rex num superest aliquis de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam Dei dixitque Siba regi superest filius Ionathan debilis pedibus

vul@2Samuel:9:4 @ ubi inquit est et Siba ad regem ecce ait in domo est Machir filii Amihel in Lodabar

vul@2Samuel:9:5 @ misit ergo rex David et tulit eum de domo Machir filii Amihel de Lodabar

vul@2Samuel:9:6 @ cum autem venisset Mifiboseth filius Ionathan filii Saul ad David corruit in faciem suam et adoravit dixitque David Mifiboseth qui respondit adsum servus tuus

vul@2Samuel:9:7 @ et ait ei David ne timeas quia faciens faciam in te misericordiam propter Ionathan patrem tuum et restituam tibi omnes agros Saul patris tui et tu comedes panem in mensa mea semper

vul@2Samuel:9:8 @ qui adorans eum dixit quis ego sum servus tuus quoniam respexisti super canem mortuum similem mei

vul@2Samuel:9:9 @ vocavit itaque rex Sibam puerum Saul et dixit ei omnia quaecumque fuerunt Saul et universam domum eius dedi filio domini tui

vul@2Samuel:9:10 @ operare igitur ei terram tu et filii tui et servi tui et inferes filio domini tui cibos ut alatur Mifiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam erant autem Sibae quindecim filii et viginti servi

vul@2Samuel:9:11 @ dixitque Siba ad regem sicut iussisti domine mi rex servo tuo sic faciet servus tuus et Mifiboseth comedet super mensam tuam quasi unus de filiis regis

vul@2Samuel:9:12 @ habebat autem Mifiboseth filium parvulum nomine Micha omnis vero cognatio domus Siba serviebat Mifiboseth

vul@2Samuel:9:13 @ porro Mifiboseth habitabat in Hierusalem quia de mensa regis iugiter vescebatur et erat claudus utroque pede

vul@2Samuel:10:1 @ factum est autem post haec ut moreretur rex filiorum Ammon et regnaret Anon filius eius pro eo

vul@2Samuel:10:2 @ dixitque David faciam misericordiam cum Anon filio Naas sicut fecit pater eius mecum misericordiam misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon

vul@2Samuel:10:3 @ dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon dominum suum putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te consolatores et non ideo ut investigaret et exploraret civitatem et everteret eam misit David servos suos ad te

vul@2Samuel:10:4 @ tulit itaque Anon servos David rasitque dimidiam partem barbae eorum et praecidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos

vul@2Samuel:10:5 @ quod cum nuntiatum esset David misit in occursum eorum erant enim viri confusi turpiter valde et mandavit eis David manete Hiericho donec crescat barba vestra et tunc revertimini

vul@2Samuel:10:6 @ videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba viginti milia peditum et a rege Maacha mille viros et ab Histob duodecim milia virorum

vul@2Samuel:10:7 @ quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum bellatorum

vul@2Samuel:10:8 @ egressi sunt ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante ipsum introitum portae Syrus autem Soba et Roob et Histob et Maacha seorsum erant in campo

vul@2Samuel:10:9 @ videns igitur Ioab quod praeparatum esset adversum se proelium et ex adverso et post tergum elegit ex omnibus electis Israhel et instruxit aciem contra Syrum

vul@2Samuel:10:10 @ reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo qui direxit aciem adversum filios Ammon

vul@2Samuel:10:11 @ et ait Ioab si praevaluerint adversum me Syri eris mihi in adiutorium si autem filii Ammon praevaluerint adversum te auxiliabor tibi

vul@2Samuel:10:12 @ esto vir fortis et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo

vul@2Samuel:10:13 @ iniit itaque Ioab et populus qui erat cum eo certamen contra Syros qui statim fugerunt a facie eius

vul@2Samuel:10:14 @ filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri fugerunt et ipsi a facie Abisai et ingressi sunt civitatem reversusque est Ioab a filiis Ammon et venit Hierusalem

vul@2Samuel:10:15 @ videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israhel congregati sunt pariter

vul@2Samuel:10:16 @ misitque Adadezer et eduxit Syros qui erant trans Fluvium et adduxit exercitum eorum Sobach autem magister militiae Adadezer erat princeps eorum

vul@2Samuel:10:17 @ quod cum nuntiatum esset David contraxit omnem Israhelem et transivit Iordanem venitque in Helema et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum

vul@2Samuel:10:18 @ fugeruntque Syri a facie Israhel et occidit David de Syris septingentos currus et quadraginta milia equitum et Sobach principem militiae percussit qui statim mortuus est

vul@2Samuel:10:19 @ videntes autem universi reges qui erant in praesidio Adadezer victos se ab Israhel fecerunt pacem cum Israhel et servierunt eis timueruntque Syri auxilium praebere filiis Ammon

vul@2Samuel:11:1 @ factum est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges ad bella procedere misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israhel et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba David autem remansit in Hierusalem

vul@2Samuel:11:2 @ dum haec agerentur accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem et deambularet in solario domus regiae viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum erat autem mulier pulchra valde

vul@2Samuel:11:3 @ misit ergo rex et requisivit quae esset mulier nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Heliam uxor Uriae Hetthei

vul@2Samuel:11:4 @ missis itaque David nuntiis tulit eam quae cum ingressa esset ad illum dormivit cum ea statimque sanctificata est ab inmunditia sua

vul@2Samuel:11:5 @ et reversa est domum suam concepto fetu mittensque nuntiavit David et ait concepi

vul@2Samuel:11:6 @ misit autem David ad Ioab dicens mitte ad me Uriam Hettheum misitque Ioab Uriam ad David

vul@2Samuel:11:7 @ et venit Urias ad David quaesivitque David quam recte ageret Ioab et populus et quomodo administraretur bellum

vul@2Samuel:11:8 @ et dixit David ad Uriam vade in domum tuam et lava pedes tuos egressus est Urias de domo regis secutusque est eum cibus regius

vul@2Samuel:11:9 @ dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam

vul@2Samuel:11:10 @ nuntiatumque est David a dicentibus non ivit Urias ad domum suam et ait David ad Uriam numquid non de via venisti quare non descendisti ad domum tuam

vul@2Samuel:11:11 @ et ait Urias ad David arca et Israhel et Iuda habitant in papilionibus et dominus meus Ioab et servi domini mei super faciem terrae manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea per salutem tuam et per salutem animae tuae quod non faciam rem hanc

vul@2Samuel:11:12 @ ait ergo David ad Uriam mane hic etiam hodie et cras dimittam te mansit Urias in Hierusalem die illa et altera

vul@2Samuel:11:13 @ et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet et inebriavit eum qui egressus vespere dormivit in stratu suo cum servis domini sui et in domum suam non descendit

vul@2Samuel:11:14 @ factum est ergo mane et scripsit David epistulam ad Ioab misitque per manum Uriae

vul@2Samuel:11:15 @ scribens in epistula ponite Uriam ex adverso belli ubi fortissimum proelium est et derelinquite eum ut percussus intereat

vul@2Samuel:11:16 @ igitur cum Ioab obsideret urbem posuit Uriam in loco quo sciebat viros esse fortissimos

vul@2Samuel:11:17 @ egressique viri de civitate bellabant adversum Ioab et ceciderunt de populo servorum David et mortuus est etiam Urias Hettheus

vul@2Samuel:11:18 @ misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia verba proelii

vul@2Samuel:11:19 @ praecepitque nuntio dicens cum conpleveris universos sermones belli ad regem

vul@2Samuel:11:20 @ si eum videris indignari et dixerit quare accessistis ad murum ut proeliaremini an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur

vul@2Samuel:11:21 @ quis percussit Abimelech filium Hieroboseth nonne mulier misit super eum fragmen molae de muro et interfecit eum in Thebes quare iuxta murum accessistis dices etiam servus tuus Urias Hettheus occubuit

vul@2Samuel:11:22 @ abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia quae ei praeceperat Ioab

vul@2Samuel:11:23 @ et dixit nuntius ad David praevaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis

vul@2Samuel:11:24 @ et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper mortuique sunt de servis regis quin etiam servus tuus Urias Hettheus mortuus est

vul@2Samuel:11:25 @ et dixit David ad nuntium haec dices Ioab non te frangat ista res varius enim eventus est proelii et nunc hunc nunc illum consumit gladius conforta bellatores tuos adversum urbem ut destruas eam et exhortare eos

vul@2Samuel:11:26 @ audivit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias vir suus et planxit eum

vul@2Samuel:11:27 @ transactoque luctu misit David et introduxit eam domum suam et facta est ei uxor peperitque ei filium et displicuit verbum hoc quod fecerat David coram Domino

vul@2Samuel:12:1 @ misit ergo Dominus Nathan ad David qui cum venisset ad eum dixit ei duo viri erant in civitate una unus dives et alter pauper

vul@2Samuel:12:2 @ dives habebat oves et boves plurimos valde

vul@2Samuel:12:3 @ pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat et quae creverat apud eum cum filiis eius simul de pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius dormiens eratque illi sicut filia

vul@2Samuel:12:4 @ cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem parcens ille sumere de ovibus et de bubus suis ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se tulit ovem viri pauperis et praeparavit cibos homini qui venerat ad se

vul@2Samuel:12:5 @ iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan vivit Dominus quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc

vul@2Samuel:12:6 @ ovem reddet in quadruplum eo quod fecerit verbum istud et non pepercerit

vul@2Samuel:12:7 @ dixit autem Nathan ad David tu es ille vir haec dicit Dominus Deus Israhel ego unxi te in regem super Israhel et ego erui te de manu Saul

vul@2Samuel:12:8 @ et dedi tibi domum domini tui et uxores domini tui in sinu tuo dedique tibi domum Israhel et Iuda et si parva sunt ista adiciam tibi multo maiora

vul@2Samuel:12:9 @ quare ergo contempsisti verbum Domini ut faceres malum in conspectu meo Uriam Hettheum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem et interfecisti eum gladio filiorum Ammon

vul@2Samuel:12:10 @ quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriae Hetthei ut esset uxor tua

vul@2Samuel:12:11 @ itaque haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius

vul@2Samuel:12:12 @ tu enim fecisti abscondite ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israhel et in conspectu solis

vul@2Samuel:12:13 @ et dixit David ad Nathan peccavi Domino dixitque Nathan ad David Dominus quoque transtulit peccatum tuum non morieris

vul@2Samuel:12:14 @ verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter verbum hoc filius qui natus est tibi morte morietur

vul@2Samuel:12:15 @ et reversus est Nathan domum suam percussitque Dominus parvulum quem pepererat uxor Uriae David et desperatus est

vul@2Samuel:12:16 @ deprecatusque est David Dominum pro parvulo et ieiunavit David ieiunio et ingressus seorsum iacuit super terram

vul@2Samuel:12:17 @ venerunt autem seniores domus eius cogentes eum ut surgeret de terra qui noluit neque comedit cum eis cibum

vul@2Samuel:12:18 @ accidit autem die septima ut moreretur infans timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus dixerunt enim ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non audiebat vocem nostram quanto magis si dixerimus mortuus est puer se adfliget

vul@2Samuel:12:19 @ cum ergo vidisset David servos suos musitantes intellexit quod mortuus esset infantulus dixitque ad servos suos num mortuus est puer qui responderunt ei mortuus est

vul@2Samuel:12:20 @ surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est cumque mutasset vestem ingressus est domum Domini et adoravit et venit in domum suam petivitque ut ponerent ei panem et comedit

vul@2Samuel:12:21 @ dixerunt autem ei servi sui quis est sermo quem fecisti propter infantem cum adhuc viveret ieiunasti et flebas mortuo autem puero surrexisti et comedisti panem

vul@2Samuel:12:22 @ qui ait propter infantem dum adhuc viveret ieiunavi et flevi dicebam enim quis scit si forte donet eum mihi Dominus et vivet infans

vul@2Samuel:12:23 @ nunc autem quia mortuus est quare ieiuno numquid potero revocare eum amplius ego vadam magis ad eum ille vero non revertetur ad me

vul@2Samuel:12:24 @ et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam dormivit cum ea quae genuit filium et vocavit nomen eius Salomon et Dominus dilexit eum

vul@2Samuel:12:25 @ misitque in manu Nathan prophetae et vocavit nomen eius Amabilis Domino eo quod diligeret eum Dominus

vul@2Samuel:12:26 @ igitur pugnabat Ioab contra Rabbath filiorum Ammon et expugnabat urbem regiam

vul@2Samuel:12:27 @ misitque Ioab nuntios ad David dicens dimicavi adversum Rabbath et capienda est urbs Aquarum

vul@2Samuel:12:28 @ nunc igitur congrega reliquam partem populi et obside civitatem et cape eam ne cum a me vastata fuerit urbs nomini meo adscribatur victoria

vul@2Samuel:12:29 @ congregavit itaque David omnem populum et profectus est adversum Rabbath cumque dimicasset cepit eam

vul@2Samuel:12:30 @ et tulit diadema regis eorum de capite eius pondo auri talentum habens gemmas pretiosissimas et inpositum est super caput David sed et praedam civitatis asportavit multam valde

vul@2Samuel:12:31 @ populum quoque eius adducens serravit et circumegit super eos ferrata carpenta divisitque cultris et transduxit in typo laterum sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon et reversus est David et omnis exercitus Hierusalem

vul@2Samuel:13:1 @ factum est autem post haec ut Absalom filii David sororem speciosissimam vocabulo Thamar adamaret Amnon filius David

vul@2Samuel:13:2 @ et deperiret eam valde ita ut aegrotaret propter amorem eius quia cum esset virgo difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea

vul@2Samuel:13:3 @ erat autem Amnonis amicus nomine Ionadab filius Semaa fratris David vir prudens valde

vul@2Samuel:13:4 @ qui dixit ad eum quare sic adtenuaris macie fili regis per singulos dies cur non indicas mihi dixitque ei Amnon Thamar sororem Absalom fratris mei amo

vul@2Samuel:13:5 @ cui respondit Ionadab cuba super lectulum tuum et languorem simula cumque venerit pater tuus ut visitet te dic ei veniat oro Thamar soror mea ut det mihi cibum et faciat pulmentum ut comedam de manu eius

vul@2Samuel:13:6 @ accubuit itaque Amnon et quasi aegrotare coepit cumque venisset rex ad visitandum eum ait Amnon ad regem veniat obsecro Thamar soror mea ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas et cibum capiam de manu eius

vul@2Samuel:13:7 @ misit ergo David ad Thamar domum dicens veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum

vul@2Samuel:13:8 @ venitque Thamar in domum Amnon fratris sui ille autem iacebat quae tollens farinam commiscuit et liquefaciens in oculis eius coxit sorbitiunculas

vul@2Samuel:13:9 @ tollensque quod coxerat effudit et posuit coram eo et noluit comedere dixitque Amnon eicite universos a me cumque eiecissent omnes

vul@2Samuel:13:10 @ dixit Amnon ad Thamar infer cibum in conclave ut vescar de manu tua tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave

vul@2Samuel:13:11 @ cumque obtulisset ei cibum adprehendit eam et ait veni cuba mecum soror mea

vul@2Samuel:13:12 @ quae respondit ei noli frater mi noli opprimere me neque enim hoc fas est in Israhel noli facere stultitiam hanc

vul@2Samuel:13:13 @ et ego enim ferre non potero obprobrium meum et tu eris quasi unus de insipientibus in Israhel quin potius loquere ad regem et non negabit me tibi

vul@2Samuel:13:14 @ noluit autem adquiescere precibus eius sed praevalens viribus oppressit eam et cubavit cum illa

vul@2Samuel:13:15 @ et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis ita ut maius esset odium quo oderat eam amore quo ante dilexerat dixitque ei Amnon surge vade

vul@2Samuel:13:16 @ quae respondit ei maius est hoc malum quod nunc agis adversum me quam quod ante fecisti expellens me et noluit audire eam

vul@2Samuel:13:17 @ sed vocato puero qui ministrabat ei dixit eice hanc a me foras et claude ostium post eam

vul@2Samuel:13:18 @ quae induta erat talari tunica huiuscemodi enim filiae regis virgines vestibus utebantur eiecit itaque eam minister illius foras clausitque fores post eam

vul@2Samuel:13:19 @ quae aspergens cinerem capiti suo scissa talari tunica inpositisque manibus super caput suum ibat ingrediens et clamans

vul@2Samuel:13:20 @ dixit autem ei Absalom frater suus num Amnon frater tuus concubuit tecum sed nunc soror tace frater tuus est neque adfligas cor tuum pro re hac mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui

vul@2Samuel:13:21 @ cum autem audisset rex David verba haec contristatus est valde

vul@2Samuel:13:22 @ porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum oderat enim Absalom Amnon eo quod violasset Thamar sororem suam

vul@2Samuel:13:23 @ factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalasor quae est iuxta Ephraim et vocavit Absalom omnes filios regis

vul@2Samuel:13:24 @ venitque ad regem et ait ad eum ecce tondentur oves servi tui veniat oro rex cum servis suis ad servum suum

vul@2Samuel:13:25 @ dixitque rex ad Absalom noli fili mi noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te cum autem cogeret eum et noluisset ire benedixit ei

vul@2Samuel:13:26 @ et ait Absalom si non vis venire veniat obsecro nobiscum saltem Amnon frater meus dixitque ad eum rex non est necesse ut vadat tecum

vul@2Samuel:13:27 @ coegit itaque eum Absalom et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis

vul@2Samuel:13:28 @ praeceperat autem Absalom pueris suis dicens observate cum temulentus fuerit Amnon vino et dixero vobis percutite eum et interficite nolite timere ego enim sum qui praecepi vobis roboramini et estote viri fortes

vul@2Samuel:13:29 @ fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut praeceperat eis Absalom surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas et fugerunt

vul@2Samuel:13:30 @ cumque adhuc pergerent in itinere fama praevenit ad David dicens percussit Absalom omnes filios regis et non remansit ex eis saltem unus

vul@2Samuel:13:31 @ surrexit itaque rex et scidit vestimenta sua et cecidit super terram et omnes servi ipsius qui adsistebant ei sciderunt vestimenta sua

vul@2Samuel:13:32 @ respondens autem Ionadab filius Samaa fratris David dixit ne aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint Amnon solus mortuus est quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem eius

vul@2Samuel:13:33 @ nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens omnes filii regis occisi sunt quoniam Amnon solus mortuus est

vul@2Samuel:13:34 @ fugit autem Absalom et levavit puer speculator oculos suos et aspexit et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis

vul@2Samuel:13:35 @ dixit autem Ionadab ad regem ecce filii regis adsunt iuxta verbum servi tui sic factum est

vul@2Samuel:13:36 @ cumque cessasset loqui apparuerunt et filii regis et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis

vul@2Samuel:13:37 @ porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Amiur regem Gessur luxit ergo David filium suum cunctis diebus

vul@2Samuel:13:38 @ Absalom autem cum fugisset et venisset in Gessur fuit ibi tribus annis

vul@2Samuel:13:39 @ cessavitque David rex persequi Absalom eo quod consolatus esset super Amnon interitu

vul@2Samuel:14:1 @ intellegens autem Ioab filius Sarviae quod cor regis versum esset ad Absalom

vul@2Samuel:14:2 @ misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad eam lugere te simula et induere veste lugubri et ne unguaris oleo ut sis quasi mulier plurimo iam tempore lugens mortuum

vul@2Samuel:14:3 @ et ingredieris ad regem et loqueris ad eum sermones huiuscemodi posuit autem Ioab verba in ore eius

vul@2Samuel:14:4 @ itaque cum ingressa fuisset mulier thecuites ad regem cecidit coram eo super terram et adoravit et dixit serva me rex

vul@2Samuel:14:5 @ et ait ad eam rex quid causae habes quae respondit heu mulier vidua ego sum mortuus est enim vir meus

vul@2Samuel:14:6 @ et ancillae tuae erant duo filii qui rixati sunt adversum se in agro nullusque erat qui eos prohibere posset et percussit alter alterum et interfecit eum

vul@2Samuel:14:7 @ et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam dicit trade eum qui percussit fratrem suum ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit et deleamus heredem et quaerunt extinguere scintillam meam quae relicta est ut non supersit viro meo nomen et reliquiae super terram

vul@2Samuel:14:8 @ et ait rex ad mulierem vade in domum tuam et ego iubebo pro te

vul@2Samuel:14:9 @ dixitque mulier thecuites ad regem in me domine mi rex iniquitas et in domum patris mei rex autem et thronus eius sit innocens

vul@2Samuel:14:10 @ et ait rex qui contradixerit tibi adduc eum ad me et ultra non addet ut tangat te

vul@2Samuel:14:11 @ quae ait recordetur rex Domini Dei sui ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum et nequaquam interficient filium meum qui ait vivit Dominus quia non cadet de capillis filii tui super terram

vul@2Samuel:14:12 @ dixit ergo mulier loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum et ait loquere

vul@2Samuel:14:13 @ dixitque mulier quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei et locutus est rex verbum istud ut peccet et non reducat eiectum suum

vul@2Samuel:14:14 @ omnes morimur et quasi aquae delabimur in terram quae non revertuntur nec vult perire Deus animam sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abiectus est

vul@2Samuel:14:15 @ nunc igitur veni ut loquar ad regem dominum meum verbum hoc praesente populo et dixit ancilla tua loquar ad regem si quo modo faciat rex verbum ancillae suae

vul@2Samuel:14:16 @ et audivit rex ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui volebant delere me et filium meum simul de hereditate Dei

vul@2Samuel:14:17 @ dicat ergo ancilla tua ut fiat verbum domini mei regis quasi sacrificium sicut enim angelus Dei sic est dominus meus rex ut nec benedictione nec maledictione moveatur unde et Dominus Deus tuus est tecum

vul@2Samuel:14:18 @ et respondens rex dixit ad mulierem ne abscondas a me verbum quod te interrogo dixitque mulier loquere domine mi rex

vul@2Samuel:14:19 @ et ait rex numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis respondit mulier et ait per salutem animae tuae domine mi rex nec ad dextram nec ad sinistram est ex omnibus his quae locutus est dominus meus rex servus enim tuus Ioab ipse praecepit mihi et ipse posuit in os ancillae tuae omnia verba haec

vul@2Samuel:14:20 @ ut verterem figuram sermonis huius servus tuus Ioab praecepit istud tu autem domine mi sapiens es sicut habet sapientiam angelus Dei ut intellegas omnia super terram

vul@2Samuel:14:21 @ et ait rex ad Ioab ecce placatus feci verbum tuum vade igitur et revoca puerum Absalom

vul@2Samuel:14:22 @ cadensque Ioab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi et dixit Ioab hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis domine mi rex fecisti enim sermonem servi tui

vul@2Samuel:14:23 @ surrexit ergo Ioab et abiit in Gessur et adduxit Absalom in Hierusalem

vul@2Samuel:14:24 @ dixit autem rex revertatur in domum suam et faciem meam non videat reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit

vul@2Samuel:14:25 @ porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israhel et decorus nimis a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula

vul@2Samuel:14:26 @ et quando tondebatur capillum semel autem in anno tondebatur quia gravabat eum caesaries ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere publico

vul@2Samuel:14:27 @ nati sunt autem Absalom filii tres et filia una nomine Thamar eleganti forma

vul@2Samuel:14:28 @ mansitque Absalom Hierusalem duobus annis et faciem regis non vidit

vul@2Samuel:14:29 @ misit itaque ad Ioab ut mitteret eum ad regem qui noluit venire ad eum cumque secundo misisset et ille noluisset venire

vul@2Samuel:14:30 @ dixit servis suis scitis agrum Ioab iuxta agrum meum habentem messem hordei ite igitur et succendite eum igni succenderunt ergo servi Absalom segetem igni

vul@2Samuel:14:31 @ surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et dixit quare succenderunt servi tui segetem meam igni

vul@2Samuel:14:32 @ et respondit Absalom ad Ioab misi ad te obsecrans ut venires ad me et mitterem te ad regem ut diceres ei quare veni de Gessur melius mihi erat ibi esse obsecro ergo ut videam faciem regis quod si memor est iniquitatis meae interficiat me

vul@2Samuel:14:33 @ ingressus Ioab ad regem nuntiavit ei vocatusque Absalom intravit ad regem et adoravit super faciem terrae coram eo osculatusque est rex Absalom

vul@2Samuel:15:1 @ igitur post haec fecit sibi Absalom currum et equites et quinquaginta viros qui praecederent eum

vul@2Samuel:15:2 @ et mane consurgens Absalom stabat iuxta introitum portae et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis iudicium vocabat Absalom ad se et dicebat de qua civitate es tu qui respondens aiebat ex una tribu Israhel ego sum servus tuus

vul@2Samuel:15:3 @ respondebatque ei Absalom videntur mihi sermones tui boni et iusti sed non est qui te audiat constitutus a rege dicebatque Absalom

vul@2Samuel:15:4 @ quis me constituat iudicem super terram ut ad me veniant omnes qui habent negotium et iuste iudicem

vul@2Samuel:15:5 @ sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum extendebat manum suam et adprehendens osculabatur eum

vul@2Samuel:15:6 @ faciebatque hoc omni Israhel qui veniebat ad iudicium ut audiretur a rege et sollicitabat corda virorum Israhel

vul@2Samuel:15:7 @ post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem vadam et reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron

vul@2Samuel:15:8 @ vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriae dicens si reduxerit me Dominus in Hierusalem sacrificabo Domino

vul@2Samuel:15:9 @ dixitque ei rex vade in pace et surrexit et abiit in Hebron

vul@2Samuel:15:10 @ misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israhel dicens statim ut audieritis clangorem bucinae dicite regnavit Absalom in Hebron

vul@2Samuel:15:11 @ porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Hierusalem vocati euntes simplici corde et causam penitus ignorantes

vul@2Samuel:15:12 @ accersivit quoque Absalom Ahitofel Gilonitem consiliarium David de civitate sua Gilo cum immolaret victimas et facta est coniuratio valida populusque concurrens augebatur cum Absalom

vul@2Samuel:15:13 @ venit igitur nuntius ad David dicens toto corde universus Israhel sequitur Absalom

vul@2Samuel:15:14 @ et ait David servis suis qui erant cum eo in Hierusalem surgite fugiamus neque enim erit nobis effugium a facie Absalom festinate egredi ne forte veniens occupet nos et inpellat super nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii

vul@2Samuel:15:15 @ dixeruntque servi regis ad eum omnia quaecumque praeceperit dominus noster rex libenter exsequimur servi tui

vul@2Samuel:15:16 @ egressus est ergo rex et universa domus eius pedibus suis et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum

vul@2Samuel:15:17 @ egressusque rex et omnis Israhel pedibus suis stetit procul a domo

vul@2Samuel:15:18 @ et universi servi eius ambulabant iuxta eum et legiones Cherethi et Felethi et omnes Getthei sescenti viri qui secuti eum fuerant de Geth praecedebant regem

vul@2Samuel:15:19 @ dixit autem rex ad Ethai Gettheum cur venis nobiscum revertere et habita cum rege quia peregrinus es et egressus de loco tuo

vul@2Samuel:15:20 @ heri venisti et hodie inpelleris nobiscum egredi ego autem vadam quo iturus sum revertere et reduc tecum fratres tuos ostendisti gratiam et fidem

vul@2Samuel:15:21 @ et respondit Ethai regi dicens vivit Dominus et vivit dominus meus rex quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex sive in morte sive in vita ibi erit servus tuus

vul@2Samuel:15:22 @ et ait David Ethai veni et transi et transivit Ethai Gettheus et omnes viri qui cum eo erant et reliqua multitudo

vul@2Samuel:15:23 @ omnesque flebant voce magna et universus populus transiebat rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron et cunctus populus incedebat contra viam quae respicit ad desertum

vul@2Samuel:15:24 @ venit autem et Sadoc et universi Levitae cum eo portantes arcam foederis Dei et deposuerunt arcam Dei et ascendit Abiathar donec expletus est omnis populus qui egressus fuerat de civitate

vul@2Samuel:15:25 @ et dixit rex ad Sadoc reporta arcam Dei in urbem si invenero gratiam in oculis Domini reducet me et ostendet mihi eam et tabernaculum suum

vul@2Samuel:15:26 @ si autem dixerit non places praesto sum faciat quod bonum est coram se

vul@2Samuel:15:27 @ et dixit rex ad Sadoc sacerdotem o videns revertere in civitatem in pace et Achimaas filius tuus et Ionathan filius Abiathar duo filii vestri sint vobiscum

vul@2Samuel:15:28 @ ecce ego abscondar in campestribus deserti donec veniat sermo a vobis indicans mihi

vul@2Samuel:15:29 @ reportaverunt igitur Sadoc et Abiathar arcam Dei Hierusalem et manserunt ibi

vul@2Samuel:15:30 @ porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens operto capite et nudis pedibus incedens sed et omnis populus qui erat cum eo operto capite ascendebat plorans

vul@2Samuel:15:31 @ nuntiatum est autem David quod et Ahitofel esset in coniuratione cum Absalom dixitque David infatua quaeso consilium Ahitofel Domine

vul@2Samuel:15:32 @ cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum ecce occurrit ei Husai Arachites scissa veste et terra pleno capite

vul@2Samuel:15:33 @ et dixit ei David si veneris mecum eris mihi oneri

vul@2Samuel:15:34 @ si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom servus tuus sum rex sicut fui servus patris tui sic ero servus tuus dissipabis consilium Ahitofel

vul@2Samuel:15:35 @ habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes et omne verbum quodcumque audieris de domo regis indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus

vul@2Samuel:15:36 @ sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas Sadoc et Ionathan Abiathar et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis

vul@2Samuel:15:37 @ veniente ergo Husai amico David in civitatem Absalom quoque ingressus est Hierusalem

vul@2Samuel:16:1 @ cumque David transisset paululum montis verticem apparuit Siba puer Mifiboseth in occursum eius cum duobus asinis qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvae passae et centum massis palatarum et utribus vini

vul@2Samuel:16:2 @ et dixit rex Sibae quid sibi volunt haec responditque Siba asini domestici regis ut sedeant et panes et palatae ad vescendum pueris tuis vinum autem ut bibat si quis defecerit in deserto

vul@2Samuel:16:3 @ et ait rex ubi est filius domini tui responditque Siba regi remansit in Hierusalem dicens hodie restituet mihi domus Israhel regnum patris mei

vul@2Samuel:16:4 @ et ait rex Sibae tua sint omnia quae fuerunt Mifiboseth dixitque Siba adoro inveniam gratiam coram te domine mi rex

vul@2Samuel:16:5 @ venit ergo rex David usque Baurim et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera procedebat egrediens et maledicebat

vul@2Samuel:16:6 @ mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David omnis autem populus et universi bellatores a dextro et sinistro latere regis incedebant

vul@2Samuel:16:7 @ ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi egredere egredere vir sanguinum et vir Belial

vul@2Samuel:16:8 @ reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul quoniam invasisti regnum pro eo et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui et ecce premunt te mala tua quoniam vir sanguinum es

vul@2Samuel:16:9 @ dixit autem Abisai filius Sarviae regi quare maledicit canis hic moriturus domino meo regi vadam et amputabo caput eius

vul@2Samuel:16:10 @ et ait rex quid mihi et vobis filii Sarviae dimittite eum maledicat Dominus enim praecepit ei ut malediceret David et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit

vul@2Samuel:16:11 @ et ait rex Abisai et universis servis suis ecce filius meus qui egressus est de utero meo quaerit animam meam quanto magis nunc filius Iemini dimittite eum ut maledicat iuxta praeceptum Domini

vul@2Samuel:16:12 @ si forte respiciat Dominus adflictionem meam et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna

vul@2Samuel:16:13 @ ambulabat itaque David et socii eius per viam cum eo Semei autem per iugum montis ex latere contra illum gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens

vul@2Samuel:16:14 @ venit itaque rex et universus populus cum eo lassus et refocilati sunt ibi

vul@2Samuel:16:15 @ Absalom autem et omnis populus Israhel ingressi sunt Hierusalem sed et Ahitofel cum eo

vul@2Samuel:16:16 @ cum autem venisset Husai Arachites amicus David ad Absalom locutus est ad eum salve rex salve rex

vul@2Samuel:16:17 @ ad quem Absalom haec est inquit gratia tua ad amicum tuum quare non isti cum amico tuo

vul@2Samuel:16:18 @ responditque Husai ad Absalom nequaquam quia illius ero quem elegit Dominus et omnis hic populus et universus Israhel et cum eo manebo

vul@2Samuel:16:19 @ sed ut et hoc inferam cui ego serviturus sum nonne filio regis sicut parui patri tuo sic parebo et tibi

vul@2Samuel:16:20 @ dixit autem Absalom ad Ahitofel inite consilium quid agere debeamus

vul@2Samuel:16:21 @ et ait Ahitofel ad Absalom ingredere ad concubinas patris tui quas dimisit ad custodiendam domum ut cum audierit omnis Israhel quod foedaveris patrem tuum roborentur manus eorum tecum

vul@2Samuel:16:22 @ tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israhel

vul@2Samuel:16:23 @ consilium autem Ahitofel quod dabat in diebus illis quasi si quis consuleret Deum sic erat omne consilium Ahitofel et cum esset cum David et cum esset cum Absalom

vul@2Samuel:17:1 @ dixit igitur Ahitofel ad Absalom eligam mihi duodecim milia virorum et consurgens persequar David hac nocte

vul@2Samuel:17:2 @ et inruens super eum quippe qui lassus est et solutis manibus percutiam eum cumque fugerit omnis populus qui cum eo est percutiam regem desolatum

vul@2Samuel:17:3 @ et reducam universum populum quomodo omnis reverti solet unum enim virum tu quaeris et omnis populus erit in pace

vul@2Samuel:17:4 @ placuitque sermo eius Absalom et cunctis maioribus natu Israhel

vul@2Samuel:17:5 @ ait autem Absalom vocate et Husai Arachiten et audiamus quid etiam ipse dicat

vul@2Samuel:17:6 @ cumque venisset Husai ad Absalom ait Absalom ad eum huiuscemodi sermonem locutus est Ahitofel facere debemus an non quod das consilium

vul@2Samuel:17:7 @ et dixit Husai ad Absalom non bonum consilium quod dedit Ahitofel hac vice

vul@2Samuel:17:8 @ et rursum intulit Husai tu nosti patrem tuum et viros qui cum eo sunt esse fortissimos et amaro animo veluti si ursa raptis catulis in saltu saeviat sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur cum populo

vul@2Samuel:17:9 @ forsitan nunc latitat in foveis aut in uno quo voluerit loco et cum ceciderit unus quilibet in principio audiet quicumque audierit et dicet facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom

vul@2Samuel:17:10 @ et fortissimus quoque cuius cor est quasi leonis pavore solvetur scit enim omnis populus Israhel fortem esse patrem tuum et robustos omnes qui cum eo sunt

vul@2Samuel:17:11 @ sed hoc mihi videtur rectum esse consilium congregetur ad te universus Israhel a Dan usque Bersabee quasi harena maris innumerabilis et tu eris in medio eorum

vul@2Samuel:17:12 @ et inruemus super eum in quocumque loco fuerit inventus et operiemus eum sicut cadere solet ros super terram et non relinquemus de viris qui cum eo sunt ne unum quidem

vul@2Samuel:17:13 @ quod si urbem aliquam fuerit ingressus circumdabit omnis Israhel civitati illi funes et trahemus eam in torrentem ut non repperiatur nec calculus quidem ex ea

vul@2Samuel:17:14 @ dixitque Absalom et omnis vir Israhel melius consilium Husai Arachitae consilio Ahitofel Domini autem nutu dissipatum est consilium Ahitofel utile ut induceret Dominus super Absalom malum

vul@2Samuel:17:15 @ et ait Husai Sadoc et Abiathar sacerdotibus hoc et hoc modo consilium dedit Ahitofel Absalom et senibus Israhel et ego tale et tale dedi consilium

vul@2Samuel:17:16 @ nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes ne moremini nocte hac in campestribus deserti sed absque dilatione transgredere ne forte absorbeatur rex et omnis populus qui cum eo est

vul@2Samuel:17:17 @ Ionathan autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel abiit ancilla et nuntiavit eis et illi profecti sunt ut referrent ad regem David nuntium non enim poterant videri aut introire civitatem

vul@2Samuel:17:18 @ vidit autem eos quidam puer et indicavit Absalom illi vero concito gradu ingressi sunt domum cuiusdam viri in Baurim qui habebat puteum in vestibulo suo et descenderunt in eum

vul@2Samuel:17:19 @ tulit autem mulier et expandit velamen super os putei quasi siccans ptisanas et sic res latuit

vul@2Samuel:17:20 @ cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum dixerunt ubi est Achimaas et Ionathan et respondit eis mulier transierunt gustata paululum aqua at hii qui quaerebant cum non repperissent reversi sunt Hierusalem

vul@2Samuel:17:21 @ cumque abissent ascenderunt illi de puteo et pergentes nuntiaverunt regi David atque dixerunt surgite transite cito fluvium quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Ahitofel

vul@2Samuel:17:22 @ surrexit ergo David et omnis populus qui erat cum eo et transierunt Iordanem donec dilucesceret et ne unus quidem residuus fuit qui non transisset fluvium

vul@2Samuel:17:23 @ porro Ahitofel videns quod non fuisset factum consilium suum stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam et in civitatem suam et disposita domo sua suspendio interiit et sepultus est in sepulchro patris sui

vul@2Samuel:17:24 @ David autem venit in Castra et Absalom transivit Iordanem ipse et omnis vir Israhel cum eo

vul@2Samuel:17:25 @ Amasam vero constituit Absalom pro Ioab super exercitum Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Iethra de Hiesreli qui ingressus est ad Abigail filiam Naas sororem Sarviae quae fuit mater Ioab

vul@2Samuel:17:26 @ et castrametatus est Israhel cum Absalom in terra Galaad

vul@2Samuel:17:27 @ cumque venisset David in Castra Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon et Machir filius Ammihel de Lodabar et Berzellai Galaadites de Rogelim

vul@2Samuel:17:28 @ obtulerunt ei stratoria et tappetia et vasa fictilia frumentum et hordeum et farinam pulentam et fabam et lentem frixum cicer

vul@2Samuel:17:29 @ et mel et butyrum oves et pingues vitulos dederuntque David et populo qui cum eo erat ad vescendum suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto

vul@2Samuel:18:1 @ igitur considerato David populo suo constituit super eum tribunos et centuriones

vul@2Samuel:18:2 @ et dedit populi tertiam partem sub manu Ioab et tertiam in manu Abisai filii Sarviae fratris Ioab et tertiam sub manu Ethai qui erat de Geth dixitque rex ad populum egrediar et ego vobiscum

vul@2Samuel:18:3 @ et respondit populus non exibis sive enim fugerimus non magnopere ad eos de nobis pertinebit sive media pars ceciderit e nobis non satis curabunt quia tu unus pro decem milibus conputaris melius est igitur ut sis nobis in urbe praesidio

vul@2Samuel:18:4 @ ad quos rex ait quod vobis rectum videtur hoc faciam stetit ergo rex iuxta portam egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni

vul@2Samuel:18:5 @ et praecepit rex Ioab et Abisai et Ethai dicens servate mihi puerum Absalom et omnis populus audiebat praecipientem regem cunctis principibus pro Absalom

vul@2Samuel:18:6 @ itaque egressus est populus in campum contra Israhel et factum est proelium in saltu Ephraim

vul@2Samuel:18:7 @ et caesus est ibi populus Israhel ab exercitu David factaque est ibi plaga magna in die illa viginti milium

vul@2Samuel:18:8 @ fuit autem ibi proelium dispersum super faciem omnis terrae et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo quam hii quos voraverat gladius in die illa

vul@2Samuel:18:9 @ accidit autem ut occurreret Absalom servis David sedens mulo cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam adhesit caput eius quercui et illo suspenso inter caelum et terram mulus cui sederat pertransivit

vul@2Samuel:18:10 @ vidit autem hoc quispiam et nuntiavit Ioab dicens vidi Absalom pendere de quercu

vul@2Samuel:18:11 @ et ait Ioab viro qui nuntiaverat ei si vidisti quare non confodisti eum cum terra et ego dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum

vul@2Samuel:18:12 @ qui dixit ad Ioab si adpenderes in manibus meis mille argenteos nequaquam mitterem manum meam in filium regis audientibus enim nobis praecepit rex tibi et Abisai et Ethai dicens custodite mihi puerum Absalom

vul@2Samuel:18:13 @ sed et si fecissem contra animam meam audacter nequaquam hoc regem latere potuisset et tu stares ex adverso

vul@2Samuel:18:14 @ et ait Ioab non sicut tu vis sed adgrediar eum coram te tulit ergo tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom cumque adhuc palpitaret herens in quercu

vul@2Samuel:18:15 @ cucurrerunt decem iuvenes armigeri Ioab et percutientes interfecerunt eum

vul@2Samuel:18:16 @ cecinit autem Ioab bucina et retinuit populum ne persequeretur fugientem Israhel volens parcere multitudini

vul@2Samuel:18:17 @ et tulerunt Absalom et proiecerunt eum in saltu in foveam grandem et conportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis omnis autem Israhel fugit in tabernacula sua

vul@2Samuel:18:18 @ porro Absalom erexerat sibi cum adhuc viveret titulum qui est in valle Regis dixerat enim non habeo filium et hoc erit monumentum nominis mei vocavitque titulum nomine suo et appellatur manus Absalom usque ad hanc diem

vul@2Samuel:18:19 @ Achimaas autem filius Sadoc ait curram et nuntiabo regi quia iudicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum eius

vul@2Samuel:18:20 @ ad quem Ioab dixit non eris nuntius in hac die sed nuntiabis in alia hodie nolo te nuntiare filius enim regis est mortuus

vul@2Samuel:18:21 @ et ait Ioab Chusi vade et nuntia regi quae vidisti adoravit Chusi Ioab et cucurrit

vul@2Samuel:18:22 @ rursum autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Ioab quid inpedit si etiam ego curram post Chusi dixitque Ioab quid vis currere fili mi non eris boni nuntii baiulus

vul@2Samuel:18:23 @ qui respondit quid enim si cucurrero et ait ei curre currens ergo Achimaas per viam conpendii transivit Chusi

vul@2Samuel:18:24 @ David autem sedebat inter duas portas speculator vero qui erat in fastigio portae super murum elevans oculos vidit hominem currentem solum

vul@2Samuel:18:25 @ et exclamans indicavit regi dixitque rex si solus est bonus est nuntius in ore eius properante autem illo et accedente propius

vul@2Samuel:18:26 @ vidit speculator hominem alterum currentem et vociferans in culmine ait apparet mihi homo currens solus dixitque rex et iste bonus est nuntius

vul@2Samuel:18:27 @ speculator autem contemplor ait cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc et ait rex vir bonus est et nuntium portans bonum venit

vul@2Samuel:18:28 @ clamans autem Achimaas dixit ad regem salve et adorans regem coram eo pronus in terram ait benedictus Dominus Deus tuus qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem

vul@2Samuel:18:29 @ et ait rex estne pax puero Absalom dixitque Achimaas vidi tumultum magnum cum mitteret Ioab servus tuus o rex me servum tuum nescio aliud

vul@2Samuel:18:30 @ ad quem rex transi ait et sta hic cumque ille transisset et staret

vul@2Samuel:18:31 @ apparuit Chusi et veniens ait bonum adporto nuntium domine mi rex iudicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te

vul@2Samuel:18:32 @ dixit autem rex ad Chusi estne pax puero Absalom cui respondens Chusi fiant inquit sicut puer inimici domini mei regis et universi qui consurgunt adversum eum in malum

vul@2Samuel:18:33 @ contristatus itaque rex ascendit cenaculum portae et flevit et sic loquebatur vadens fili mi Absalom fili mi Absalom quis mihi tribuat ut ego moriar pro te Absalom fili mi fili mi

vul@2Samuel:19:1 @ nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret et lugeret filium suum

vul@2Samuel:19:2 @ et versa est victoria in die illa in luctum omni populo audivit enim populus in die illa dici dolet rex super filio suo

vul@2Samuel:19:3 @ et declinabat populus in die illa ingredi civitatem quomodo declinare solet populus versus et fugiens de proelio

vul@2Samuel:19:4 @ porro rex operuit caput suum et clamabat voce magna fili mi Absalom Absalom fili mi fili mi

vul@2Samuel:19:5 @ ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum qui salvam fecerunt animam tuam et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum

vul@2Samuel:19:6 @ diligis odientes te et odio habes diligentes te et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis et vere cognovi modo quia si Absalom viveret et nos omnes occubuissemus tunc placeret tibi

vul@2Samuel:19:7 @ nunc igitur surge et procede et adloquens satisfac servis tuis iuro enim tibi per Dominum quod si non exieris ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac et peius erit hoc tibi quam omnia mala quae venerunt super te ab adulescentia tua usque in praesens

vul@2Samuel:19:8 @ surrexit ergo rex et sedit in porta et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta venitque universa multitudo coram rege Israhel autem fugit in tabernacula sua

vul@2Samuel:19:9 @ omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israhel dicens rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ipse salvavit nos de manu Philisthinorum et nunc fugit de terra propter Absalom

vul@2Samuel:19:10 @ Absalom autem quem unximus super nos mortuus est in bello usquequo siletis et non reducitis regem

vul@2Samuel:19:11 @ rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes dicens loquimini ad maiores natu Iuda dicentes cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam sermo autem omnis Israhel pervenerat ad regem in domo eius

vul@2Samuel:19:12 @ fratres mei vos os meum et caro mea vos quare novissimi reducitis regem

vul@2Samuel:19:13 @ et Amasae dicite nonne os meum es et caro mea haec faciat mihi Deus et haec addat si non magister militiae fueris coram me omni tempore pro Ioab

vul@2Samuel:19:14 @ et inclinavit cor omnium virorum Iuda quasi viri unius miseruntque ad regem dicentes revertere tu et omnes servi tui

vul@2Samuel:19:15 @ et reversus est rex et venit usque ad Iordanem et Iuda venit in Galgala ut occurreret regi et transduceret eum Iordanem

vul@2Samuel:19:16 @ festinavit autem Semei filius Gera filii Iemini de Baurim et descendit cum viris Iuda in occursum regis David

vul@2Samuel:19:17 @ cum mille viris de Beniamin et Siba puer de domo Saul et quindecim filii eius ac viginti servi erant cum eo et inrumpentes Iordanem ante regem

vul@2Samuel:19:18 @ transierunt vada ut transducerent domum regis et facerent iuxta iussionem eius Semei autem filius Gera prostratus coram rege cum iam transisset Iordanem

vul@2Samuel:19:19 @ dixit ad eum ne reputes mihi domine mi iniquitatem neque memineris iniuriam servi tui in die qua egressus es domine mi rex de Hierusalem neque ponas rex in corde tuo

vul@2Samuel:19:20 @ agnosco enim servus tuus peccatum meum et idcirco hodie primus veni de omni domo Ioseph descendique in occursum domini mei regis

vul@2Samuel:19:21 @ respondens vero Abisai filius Sarviae dixit numquid pro his verbis non occidetur Semei quia maledixit christo Domini

vul@2Samuel:19:22 @ et ait David quid mihi et vobis filii Sarviae cur efficimini mihi hodie in Satan ergone hodie interficietur vir in Israhel an ignoro hodie me factum regem super Israhel

vul@2Samuel:19:23 @ et ait rex Semei non morieris iuravitque ei

vul@2Samuel:19:24 @ Mifiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis inlotis pedibus et intonsa barba vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex usque ad diem reversionis eius in pace

vul@2Samuel:19:25 @ cumque Hierusalem occurrisset regi dixit ei rex quare non venisti mecum Mifiboseth

vul@2Samuel:19:26 @ qui respondens ait domine mi rex servus meus contempsit me dixi ei ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum et ascendens abirem cum rege claudus enim sum servus tuus

vul@2Samuel:19:27 @ insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem tu autem domine mi rex sicut angelus Dei fac quod placitum est tibi

vul@2Samuel:19:28 @ neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensae tuae quid igitur habeo iustae querellae aut quid possum ultra vociferari ad regem

vul@2Samuel:19:29 @ ait ergo ei rex quid ultra loqueris fixum est quod locutus sum tu et Siba dividite possessiones

vul@2Samuel:19:30 @ responditque Mifiboseth regi etiam cuncta accipiat postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam

vul@2Samuel:19:31 @ Berzellai quoque Galaadites descendens de Rogelim transduxit regem Iordanem paratus etiam ultra fluvium prosequi eum

vul@2Samuel:19:32 @ erat autem Berzellai Galaadites senex valde id est octogenarius et ipse praebuit alimenta regi cum moraretur in Castris fuit quippe vir dives nimis

vul@2Samuel:19:33 @ dixit itaque rex ad Berzellai veni mecum ut requiescas secure mecum in Hierusalem

vul@2Samuel:19:34 @ et ait Berzellai ad regem quot sunt dies annorum vitae meae ut ascendam cum rege Hierusalem

vul@2Samuel:19:35 @ octogenarius sum hodie numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum aut delectare potest servum tuum cibus et potus vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum quare servus tuus fit oneri domino meo regi

vul@2Samuel:19:36 @ paululum procedam famulus tuus ab Iordane tecum nec indigeo hac vicissitudine

vul@2Samuel:19:37 @ sed obsecro ut revertar servus tuus et moriar in civitate mea iuxta sepulchrum patris mei et matris meae est autem servus tuus Chamaam ipse vadat tecum domine mi rex et fac ei quod tibi bonum videtur

vul@2Samuel:19:38 @ dixitque rex mecum transeat Chamaam et ego faciam ei quicquid tibi placuerit et omne quod petieris a me inpetrabis

vul@2Samuel:19:39 @ cumque transisset universus populus et rex Iordanem osculatus est rex Berzellai et benedixit ei et ille reversus est in locum suum

vul@2Samuel:19:40 @ transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo omnis autem populus Iuda transduxerat regem et media tantum pars adfuerat de populo Israhel

vul@2Samuel:19:41 @ itaque omnes viri Israhel concurrentes ad regem dixerunt ei quare te furati sunt fratres nostri viri Iuda et transduxerunt regem et domum eius Iordanem omnesque viros David cum eo

vul@2Samuel:19:42 @ et respondit omnis vir Iuda ad viros Israhel quia propior mihi est rex cur irasceris super hac re numquid comedimus aliquid ex rege aut munera nobis data sunt

vul@2Samuel:19:43 @ et respondit vir Israhel ad viros Iuda et ait decem partibus maior ego sum apud regem magisque ad me pertinet David quam ad te cur mihi fecisti iniuriam et non mihi nuntiatum est priori ut reducerem regem meum durius autem responderunt viri Iuda viris Israhel

vul@2Samuel:20:1 @ accidit quoque ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius Bochri vir iemineus et cecinit bucina et ait non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai vir in tabernacula tua Israhel

vul@2Samuel:20:2 @ et separatus est omnis Israhel a David secutusque est Seba filium Bochri viri autem Iuda adheserunt regi suo a Iordane usque Hierusalem

vul@2Samuel:20:3 @ cumque venisset rex in domum suam Hierusalem tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum et tradidit eas in custodiam alimenta eis praebens et non est ingressus ad eas sed erant clausae usque ad diem mortis suae in viduitate viventes

vul@2Samuel:20:4 @ dixit autem rex Amasae convoca mihi omnes viros Iuda in diem tertium et tu adesto praesens

vul@2Samuel:20:5 @ abiit ergo Amasa ut convocaret Iudam et moratus est extra placitum quod ei constituerat

vul@2Samuel:20:6 @ ait autem David ad Abisai nunc magis adflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom tolle igitur servos domini tui et persequere eum ne forte inveniat civitates munitas et effugiat nos

vul@2Samuel:20:7 @ egressi sunt ergo cum eo viri Ioab Cherethi quoque et Felethi et omnes robusti exierunt de Hierusalem ad persequendum Seba filium Bochri

vul@2Samuel:20:8 @ cumque illi essent iuxta lapidem grandem qui est in Gabaon Amasa veniens occurrit eis porro Ioab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia in vagina qui fabrefactus levi motu egredi poterat et percutere

vul@2Samuel:20:9 @ dixit itaque Ioab ad Amasa salve mi frater et tenuit manu dextra mentum Amasae quasi osculans eum

vul@2Samuel:20:10 @ porro Amasa non observavit gladium quem habebat Ioab qui percussit eum in latere et effudit intestina eius in terram nec secundum vulnus adposuit Ioab autem et Abisai frater eius persecuti sunt Seba filium Bochri

vul@2Samuel:20:11 @ interea quidam viri cum stetissent iuxta cadaver Amasae de sociis Ioab dixerunt ecce qui esse voluit pro Ioab comes David pro Ioab

vul@2Samuel:20:12 @ Amasa autem conspersus sanguine iacebat in media via vidit hoc quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum et amovit Amasam de via in agrum operuitque eum vestimento ne subsisterent transeuntes propter eum

vul@2Samuel:20:13 @ amoto igitur illo de via transiebat omnis vir sequens Ioab ad persequendum Seba filium Bochri

vul@2Samuel:20:14 @ porro ille transierat per omnes tribus Israhel in Abelam et in Bethmacha omnesque electi congregati fuerant ad eum

vul@2Samuel:20:15 @ venerunt itaque et obpugnabant eum in Abela et in Bethmacha et circumdederunt munitionibus civitatem et obsessa est urbs omnis autem turba quae erat cum Ioab moliebatur destruere muros

vul@2Samuel:20:16 @ et exclamavit mulier sapiens de civitate audite audite dicite Ioab adpropinqua huc et loquar tecum

vul@2Samuel:20:17 @ qui cum accessisset ad eam ait illi tu es Ioab et ille respondit ego ad quem sic locuta est audi sermones ancillae tuae qui respondit audio

vul@2Samuel:20:18 @ rursumque illa sermo inquit dicebatur in veteri proverbio qui interrogant interrogent in Abela et sic perficiebant

vul@2Samuel:20:19 @ nonne ego sum quae respondeo veritatem Israhel et tu quaeris subruere civitatem et evertere matrem in Israhel quare praecipitas hereditatem Domini

vul@2Samuel:20:20 @ respondensque Ioab ait absit absit hoc a me non praecipito neque demolior

vul@2Samuel:20:21 @ non se sic habet res sed homo de monte Ephraim Seba filius Bochri cognomine levavit manum contra regem David tradite illum solum et recedemus a civitate et ait mulier ad Ioab ecce caput eius mittetur ad te per murum

vul@2Samuel:20:22 @ ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis sapienter qui abscisum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab et ille cecinit tuba et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua Ioab autem reversus est Hierusalem ad regem

vul@2Samuel:20:23 @ fuit ergo Ioab super omnem exercitum Israhel Banaias autem filius Ioiadae super Cheretheos et Feletheos

vul@2Samuel:20:24 @ Aduram vero super tributa porro Iosaphat filius Ahilud a commentariis

vul@2Samuel:20:25 @ Sia autem scriba Sadoc vero et Abiathar sacerdotes

vul@2Samuel:20:26 @ Hira autem Hiaiarites erat sacerdos David

vul@2Samuel:21:1 @ facta est quoque fames in diebus David tribus annis iugiter et consuluit David oraculum Domini dixitque Dominus propter Saul et domum eius et sanguinem quia occidit Gabaonitas

vul@2Samuel:21:2 @ vocatis ergo Gabaonitis rex dixit ad eos porro Gabaonitae non sunt de filiis Israhel sed reliquiae Amorreorum filii quippe Israhel iuraverant eis et voluit Saul percutere eos zelo quasi pro filiis Israhel et Iuda

vul@2Samuel:21:3 @ dixit ergo David ad Gabaonitas quid faciam vobis et quod erit vestri piaculum ut benedicatis hereditati Domini

vul@2Samuel:21:4 @ dixeruntque ei Gabaonitae non est nobis super argento et auro quaestio contra Saul et contra domum eius neque volumus ut interficiatur homo de Israhel ad quos ait quid ergo vultis ut faciam vobis

vul@2Samuel:21:5 @ qui dixerunt regi virum qui adtrivit nos et oppressit inique ita delere debemus ut ne unus quidem residuus sit de stirpe eius in cunctis finibus Israhel

vul@2Samuel:21:6 @ dentur nobis septem viri de filiis eius et crucifigamus eos Domino in Gabaath Saul quondam electi Domini et ait rex ego dabo

vul@2Samuel:21:7 @ pepercitque rex Mifiboseth filio Ionathan filii Saul propter iusiurandum Domini quod fuerat inter David et inter Ionathan filium Saul

vul@2Samuel:21:8 @ tulit itaque rex duos filios Respha filiae Ahia quos peperit Saul Armoni et Mifiboseth et quinque filios Michol filiae Saul quos genuerat Hadriheli filio Berzellai qui fuit de Molathi

vul@2Samuel:21:9 @ et dedit eos in manu Gabaonitarum qui crucifixerunt illos in monte coram Domino et ceciderunt hii septem simul occisi in diebus messis primis incipiente messione hordei

vul@2Samuel:21:10 @ tollens autem Respha filia Ahia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis donec stillaret aqua super eos de caelo et non dimisit aves lacerare eos per diem neque bestias per noctem

vul@2Samuel:21:11 @ et nuntiata sunt David quae fecerat Respha filia Ahia concubina Saul

vul@2Samuel:21:12 @ et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathan filii eius a viris Iabesgalaad qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthim cum interfecissent Saul in Gelboe

vul@2Samuel:21:13 @ et asportavit inde ossa Saul et ossa Ionathan filii eius et colligentes ossa eorum qui adfixi fuerant

vul@2Samuel:21:14 @ sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius in terra Beniamin in latere in sepulchro Cis patris eius feceruntque omnia quae praeceperat rex et repropitiatus est Deus terrae post haec

vul@2Samuel:21:15 @ factum est autem rursum proelium Philisthinorum adversum Israhel et descendit David et servi eius cum eo et pugnabant contra Philisthim deficiente autem David

vul@2Samuel:21:16 @ Iesbidenob qui fuit de genere Arafa cuius ferrum hastae trecentas uncias adpendebat et accinctus erat ense novo nisus est percutere David

vul@2Samuel:21:17 @ praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae et percussum Philistheum interfecit tunc iuraverunt viri David dicentes non egredieris nobiscum in bellum ne extinguas lucernam Israhel

vul@2Samuel:21:18 @ secundum quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos tunc percussit Sobbochai de Usathi Seph de stirpe Arafa

vul@2Samuel:21:19 @ tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius bethleemites Goliath Gettheum cuius hastile hastae erat quasi liciatorium texentium

vul@2Samuel:21:20 @ quartum bellum fuit in Geth in quo vir excelsus qui senos in manibus pedibusque habebat digitos id est viginti et quattuor et erat de origine Arafa

vul@2Samuel:21:21 @ blasphemavit Israhel percussit autem eum Ionathan filius Sammaa fratris David

vul@2Samuel:21:22 @ hii quattuor nati sunt de Arafa in Geth et ceciderunt in manu David et servorum eius

vul@2Samuel:22:1 @ locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul

vul@2Samuel:22:2 @ et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus

vul@2Samuel:22:3 @ Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me

vul@2Samuel:22:4 @ laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero

vul@2Samuel:22:5 @ quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me

vul@2Samuel:22:6 @ funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis

vul@2Samuel:22:7 @ in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius

vul@2Samuel:22:8 @ commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est

vul@2Samuel:22:9 @ ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo

vul@2Samuel:22:10 @ et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius

vul@2Samuel:22:11 @ et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti

vul@2Samuel:22:12 @ posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum

vul@2Samuel:22:13 @ prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis

vul@2Samuel:22:14 @ tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam

vul@2Samuel:22:15 @ misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos

vul@2Samuel:22:16 @ et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius

vul@2Samuel:22:17 @ misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis

vul@2Samuel:22:18 @ liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant

vul@2Samuel:22:19 @ praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum

vul@2Samuel:22:20 @ et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei

vul@2Samuel:22:21 @ retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi

vul@2Samuel:22:22 @ quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo

vul@2Samuel:22:23 @ omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me

vul@2Samuel:22:24 @ et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea

vul@2Samuel:22:25 @ et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum

vul@2Samuel:22:26 @ cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus

vul@2Samuel:22:27 @ cum electo electus eris et cum perverso perverteris

vul@2Samuel:22:28 @ et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis

vul@2Samuel:22:29 @ quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas

vul@2Samuel:22:30 @ in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum

vul@2Samuel:22:31 @ Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se

vul@2Samuel:22:32 @ quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum

vul@2Samuel:22:33 @ Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam

vul@2Samuel:22:34 @ coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me

vul@2Samuel:22:35 @ docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea

vul@2Samuel:22:36 @ dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me

vul@2Samuel:22:37 @ dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei

vul@2Samuel:22:38 @ persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos

vul@2Samuel:22:39 @ consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis

vul@2Samuel:22:40 @ accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me

vul@2Samuel:22:41 @ inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos

vul@2Samuel:22:42 @ clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos

vul@2Samuel:22:43 @ delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam

vul@2Samuel:22:44 @ salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi

vul@2Samuel:22:45 @ filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi

vul@2Samuel:22:46 @ filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis

vul@2Samuel:22:47 @ vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae

vul@2Samuel:22:48 @ Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me

vul@2Samuel:22:49 @ qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me

vul@2Samuel:22:50 @ propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo

vul@2Samuel:22:51 @ magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum

vul@2Samuel:23:1 @ haec autem sunt verba novissima quae dixit David filius Isai dixit vir cui constitutum est de christo Dei Iacob egregius psalta Israhel

vul@2Samuel:23:2 @ spiritus Domini locutus est per me et sermo eius per linguam meam

vul@2Samuel:23:3 @ dixit Deus Israhel mihi locutus est Fortis Israhel dominator hominum iustus dominator in timore Dei

vul@2Samuel:23:4 @ sicut lux aurorae oriente sole mane absque nubibus rutilat et sicut pluviis germinat herba de terra

vul@2Samuel:23:5 @ nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum aeternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum cuncta enim salus mea et omnis voluntas nec est quicquam ex ea quod non germinet

vul@2Samuel:23:6 @ praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi quae non tolluntur manibus

vul@2Samuel:23:7 @ et si quis tangere voluerit eas armabitur ferro et ligno lanceato igneque succensae conburentur usque ad nihilum

vul@2Samuel:23:8 @ haec nomina fortium David Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus qui octingentos interfecit impetu uno

vul@2Samuel:23:9 @ post hunc Eleazar filius patrui eius Ahoi inter tres fortes qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim et congregati sunt illuc in proelium

vul@2Samuel:23:10 @ cumque ascendissent viri Israhel ipse stetit et percussit Philistheos donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus qui fugerat reversus est ad caesorum spolia detrahenda

vul@2Samuel:23:11 @ et post hunc Semma filius Age de Arari et congregati sunt Philisthim in statione erat quippe ibi ager plenus lente cumque fugisset populus a facie Philisthim

vul@2Samuel:23:12 @ stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philistheos et fecit Dominus salutem magnam

vul@2Samuel:23:13 @ necnon ante descenderant tres qui erant principes inter triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum

vul@2Samuel:23:14 @ et David erat in praesidio porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethleem

vul@2Samuel:23:15 @ desideravit igitur David et ait si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethleem iuxta portam

vul@2Samuel:23:16 @ inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat iuxta portam et adtulerunt ad David at ille noluit bibere sed libavit illam Domino

vul@2Samuel:23:17 @ dicens propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam noluit ergo bibere haec fecerunt tres robustissimi

vul@2Samuel:23:18 @ Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae princeps erat de tribus ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus

vul@2Samuel:23:19 @ et inter tres nobilior eratque eorum princeps sed usque ad tres primos non pervenerat

vul@2Samuel:23:20 @ et Banaias filius Ioiada viri fortissimi magnorum operum de Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis

vul@2Samuel:23:21 @ ipse quoque interfecit virum aegyptium virum dignum spectaculo habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad eum in virga vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua

vul@2Samuel:23:22 @ haec fecit Banaias filius Ioiadae

vul@2Samuel:23:23 @ et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter triginta nobiliores verumtamen usque ad tres non pervenerat fecitque eum David sibi auricularium a secreto

vul@2Samuel:23:24 @ Asahel frater Ioab inter triginta Eleanan filius patrui eius de Bethleem

vul@2Samuel:23:25 @ Semma de Arari Helica de Arodi

vul@2Samuel:23:26 @ Helas de Felthi Hira filius Aces de Thecua

vul@2Samuel:23:27 @ Abiezer de Anathoth Mobonnai de Usathi

vul@2Samuel:23:28 @ Selmon Aohites Maharai Netophathites

vul@2Samuel:23:29 @ Heled filius Banaa et ipse Netophathites Hithai filius Ribai de Gebeeth filiorum Beniamin

vul@2Samuel:23:30 @ Banahi Aufrathonites Heddai de torrente Gaas

vul@2Samuel:23:31 @ Abialbon Arbathites Azmaveth de Beromi

vul@2Samuel:23:32 @ Eliaba de Salboni filii Iasen Ionathan

vul@2Samuel:23:33 @ Semma de Horodi Haiam filius Sarar Arorites

vul@2Samuel:23:34 @ Elifeleth filius Aasbai filii Maachathi Heliam filius Ahitofel Gelonites

vul@2Samuel:23:35 @ Esrai de Carmelo Farai de Arbi

vul@2Samuel:23:36 @ Igaal filius Nathan de Soba Bonni de Gaddi

vul@2Samuel:23:37 @ Selech de Ammoni Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae

vul@2Samuel:23:38 @ Hira Hiethrites Gareb et ipse Hiethrites

vul@2Samuel:23:39 @ Urias Hettheus omnes triginta septem

vul@2Samuel:24:1 @ et addidit furor Domini irasci contra Israhel commovitque David in eis dicentem vade numera Israhel et Iudam

vul@2Samuel:24:2 @ dixitque rex ad Ioab principem exercitus sui perambula omnes tribus Israhel a Dan usque Bersabee et numerate populum ut sciam numerum eius

vul@2Samuel:24:3 @ dixitque Ioab regi adaugeat Dominus Deus tuus ad populum quantus nunc est iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi

vul@2Samuel:24:4 @ obtinuit autem sermo regis verba Ioab et principum exercitus egressusque est Ioab et principes militum a facie regis ut numerarent populum Israhel

vul@2Samuel:24:5 @ cumque pertransissent Iordanem venerunt in Aroer ad dextram urbis quae est in valle Gad

vul@2Samuel:24:6 @ et per Iazer transierunt in Galaad et in terram inferiorem Hodsi et venerunt in Dan silvestria circumeuntesque iuxta Sidonem

vul@2Samuel:24:7 @ transierunt propter moenia Tyri et omnem terram Hevei et Chananei veneruntque ad meridiem Iuda in Bersabee

vul@2Samuel:24:8 @ et lustrata universa terra adfuerunt post novem menses et viginti dies in Hierusalem

vul@2Samuel:24:9 @ dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi et inventa sunt de Israhel octingenta milia virorum fortium qui educerent gladium et de Iuda quingenta milia pugnatorum

vul@2Samuel:24:10 @ percussit autem cor David eum postquam numeratus est populus et dixit David ad Dominum peccavi valde in hoc facto sed precor Domine ut transferas iniquitatem servi tui quia stulte egi nimis

vul@2Samuel:24:11 @ surrexit itaque David mane et sermo Domini factus est ad Gad propheten et videntem David dicens

vul@2Samuel:24:12 @ vade et loquere ad David haec dicit Dominus trium tibi datur optio elige unum quod volueris ex his ut faciam tibi

vul@2Samuel:24:13 @ cumque venisset Gad ad David nuntiavit ei dicens aut septem annis veniet tibi fames in terra tua aut tribus mensibus fugies adversarios tuos et illi persequentur aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem

vul@2Samuel:24:14 @ dixit autem David ad Gad artor nimis sed melius est ut incidam in manu Domini multae enim misericordiae eius sunt quam in manu hominis

vul@2Samuel:24:15 @ inmisitque Dominus pestilentiam in Israhel de mane usque ad tempus constitutum et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia virorum

vul@2Samuel:24:16 @ cumque extendisset manum angelus Dei super Hierusalem ut disperderet eam misertus est Dominus super adflictione et ait angelo percutienti populum sufficit nunc contine manum tuam erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusei

vul@2Samuel:24:17 @ dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum caedentem populum ego sum qui peccavi ego inique egi isti qui oves sunt quid fecerunt vertatur obsecro manus tua contra me et contra domum patris mei

vul@2Samuel:24:18 @ venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei ascende constitue Domino altare in area Areuna Iebusei

vul@2Samuel:24:19 @ et ascendit David iuxta sermonem Gad quem praeceperat ei Dominus

vul@2Samuel:24:20 @ conspiciensque Areuna animadvertit regem et servos eius transire ad se

vul@2Samuel:24:21 @ et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait quid causae est ut veniat dominus meus rex ad servum suum cui David ait ut emam a te aream et aedificem altare Domino et cesset interfectio quae grassatur in populo

vul@2Samuel:24:22 @ et ait Areuna ad David accipiat et offerat dominus meus rex sicut ei placet habes boves in holocaustum et plaustrum et iuga boum in usum lignorum

vul@2Samuel:24:23 @ omnia dedit Areuna rex regi dixitque Areuna ad regem Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum

vul@2Samuel:24:24 @ cui respondens rex ait nequaquam ut vis sed emam pretio a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta

vul@1Kings:1:1 @ et rex David senuerat habebatque aetatis plurimos dies cumque operiretur vestibus non calefiebat

vul@1Kings:1:2 @ dixerunt ergo ei servi sui quaeramus domino nostro regi adulescentulam virginem et stet coram rege et foveat eum dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem

vul@1Kings:1:3 @ quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israhel et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem

vul@1Kings:1:4 @ erat autem puella pulchra nimis dormiebatque cum rege et ministrabat ei rex vero non cognovit eam

vul@1Kings:1:5 @ Adonias autem filius Aggith elevabatur dicens ego regnabo fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros qui ante eum currerent

vul@1Kings:1:6 @ nec corripuit eum pater suus aliquando dicens quare hoc fecisti erat autem et ipse pulcher valde secundus natu post Absalom

vul@1Kings:1:7 @ et sermo ei cum Ioab filio Sarviae et cum Abiathar sacerdote qui adiuvabant partes Adoniae

vul@1Kings:1:8 @ Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae et Nathan propheta et Semei et Rhei et robur exercitus David non erat cum Adonia

vul@1Kings:1:9 @ immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis et universis pinguibus iuxta lapidem Zoheleth qui erat vicinus fonti Rogel vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Iuda servos regis

vul@1Kings:1:10 @ Nathan autem prophetam et Banaiam et robustos quosque et Salomonem fratrem suum non vocavit

vul@1Kings:1:11 @ dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis num audisti quod regnaverit Adonias filius Aggith et dominus noster David hoc ignorat

vul@1Kings:1:12 @ nunc ergo veni accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui Salomonis

vul@1Kings:1:13 @ vade et ingredere ad regem David et dic ei nonne tu domine mi rex iurasti mihi ancillae tuae dicens quod Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo quare ergo regnavit Adonias

vul@1Kings:1:14 @ et adhuc ibi te loquente cum rege ego veniam post te et conplebo sermones tuos

vul@1Kings:1:15 @ ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo rex autem senuerat nimis et Abisag Sunamitis ministrabat ei

vul@1Kings:1:16 @ inclinavit se Bethsabee et adoravit regem ad quam rex quid tibi inquit vis

vul@1Kings:1:17 @ quae respondens ait domine mi tu iurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo

vul@1Kings:1:18 @ et ecce nunc Adonias regnavit te domine mi rex ignorante

vul@1Kings:1:19 @ mactavit boves et pinguia quaeque et arietes plurimos et vocavit omnes filios regis Abiathar quoque sacerdotem et Ioab principem militiae Salomonem autem servum tuum non vocavit

vul@1Kings:1:20 @ verumtamen domine mi rex in te oculi respiciunt totius Israhel ut indices eis qui sedere debeat in solio tuo domine mi rex post te

vul@1Kings:1:21 @ eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis erimus ego et filius meus Salomon peccatores

vul@1Kings:1:22 @ adhuc illa loquente cum rege Nathan prophetes venit

vul@1Kings:1:23 @ et nuntiaverunt regi dicentes adest Nathan propheta cumque introisset ante conspectum regis et adorasset eum pronus in terram

vul@1Kings:1:24 @ dixit Nathan domine mi rex tu dixisti Adonias regnet post me et ipse sedeat super thronum meum

vul@1Kings:1:25 @ quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus Abiathar quoque sacerdotem illisque vescentibus et bibentibus coram eo et dicentibus vivat rex Adonias

vul@1Kings:1:26 @ me servum tuum et Sadoc sacerdotem et Banaiam filium Ioiadae et Salomonem famulum tuum non vocavit

vul@1Kings:1:27 @ numquid a domino meo rege exivit hoc verbum et mihi non indicasti servo tuo qui sessurus esset super thronum domini mei regis post eum

vul@1Kings:1:28 @ et respondit rex David dicens vocate ad me Bethsabee quae cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum

vul@1Kings:1:29 @ iuravit rex et ait vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia

vul@1Kings:1:30 @ quia sicut iuravi tibi per Dominum Deum Israhel dicens Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me sic faciam hodie

vul@1Kings:1:31 @ submissoque Bethsabee in terram vultu adoravit regem dicens vivat dominus meus rex David in aeternum

vul@1Kings:1:32 @ dixit quoque rex David vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan propheten et Banaiam filium Ioiadae qui cum ingressi fuissent coram rege

vul@1Kings:1:33 @ dixit ad eos tollite vobiscum servos domini vestri et inponite Salomonem filium meum super mulam meam et ducite eum in Gion

vul@1Kings:1:34 @ et unguat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israhel et canetis bucina atque dicetis vivat rex Salomon

vul@1Kings:1:35 @ et ascendetis post eum et veniet et sedebit super solium meum et ipse regnabit pro me illique praecipiam ut sit dux super Israhel et super Iudam

vul@1Kings:1:36 @ et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens amen sic loquatur Dominus Deus domini mei regis

vul@1Kings:1:37 @ quomodo fuit Dominus cum domino meo rege sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis David

vul@1Kings:1:38 @ descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gion

vul@1Kings:1:39 @ sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem et cecinerunt bucina et dixit omnis populus vivat rex Salomon

vul@1Kings:1:40 @ et ascendit universa multitudo post eum et populus canentium tibiis et laetantium gaudio magno et insonuit terra ad clamorem eorum

vul@1Kings:1:41 @ audivit autem Adonias et omnes qui invitati fuerant ab eo iamque convivium finitum erat sed et Ioab audita voce tubae ait quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis

vul@1Kings:1:42 @ adhuc illo loquente Ionathan filius Abiathar sacerdotis venit cui dixit Adonias ingredere quia vir fortis es et bona nuntians

vul@1Kings:1:43 @ responditque Ionathan Adoniae nequaquam dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem

vul@1Kings:1:44 @ misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt eum super mulam regis

vul@1Kings:1:45 @ unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gion et ascenderunt inde laetantes et insonuit civitas haec est vox quam audistis

vul@1Kings:1:46 @ sed et Salomon sedit super solio regni

vul@1Kings:1:47 @ et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum eius super thronum tuum et adoravit rex in lectulo suo

vul@1Kings:1:48 @ insuper et haec locutus est benedictus Dominus Deus Israhel qui dedit hodie sedentem in solio meo videntibus oculis meis

vul@1Kings:1:49 @ territi sunt ergo et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia et ivit unusquisque in viam suam

vul@1Kings:1:50 @ Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque cornu altaris

vul@1Kings:1:51 @ et nuntiaverunt Salomoni dicentes ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornu altaris dicens iuret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio

vul@1Kings:1:52 @ dixitque Salomon si fuerit vir bonus non cadet ne unus quidem capillus eius in terram sin autem malum inventum fuerit in eo morietur

vul@1Kings:1:53 @ misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari et ingressus adoravit regem Salomonem dixitque ei Salomon vade in domum tuam

vul@1Kings:2:1 @ adpropinquaverant autem dies David ut moreretur praecepitque Salomoni filio suo dicens

vul@1Kings:2:2 @ ego ingredior viam universae terrae confortare et esto vir

vul@1Kings:2:3 @ et observa custodias Domini Dei tui ut ambules in viis eius et custodias caerimonias eius et praecepta eius et iudicia et testimonia sicut scriptum est in lege Mosi ut intellegas universa quae facis et quocumque te verteris

vul@1Kings:2:4 @ ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me dicens si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate in omni corde suo et in omni anima sua non auferetur tibi vir de solio Israhel

vul@1Kings:2:5 @ tu quoque nosti quae fecerit mihi Ioab filius Sarviae quae fecerit duobus principibus exercitus Israhel Abner filio Ner et Amasa filio Iether quos occidit et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem proelii in balteo suo qui erat circa lumbos eius et in calciamento suo quod erat in pedibus eius

vul@1Kings:2:6 @ facies ergo iuxta sapientiam tuam et non deduces canitiem eius pacifice ad inferos

vul@1Kings:2:7 @ sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam eruntque comedentes in mensa tua occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui

vul@1Kings:2:8 @ habes quoque apud te Semei filium Gera filii Iemini de Baurim qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad Castra sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Iordanem et iuravi ei per Dominum dicens non te interficiam gladio

vul@1Kings:2:9 @ tu noli pati esse eum innoxium vir autem sapiens es et scies quae facias ei deducesque canos eius cum sanguine ad infernum

vul@1Kings:2:10 @ dormivit igitur David cum patribus suis et sepultus est in civitate David

vul@1Kings:2:11 @ dies autem quibus regnavit David super Israhel quadraginta anni sunt in Hebron regnavit septem annis in Hierusalem triginta tribus

vul@1Kings:2:12 @ Salomon autem sedit super thronum David patris sui et firmatum est regnum eius nimis

vul@1Kings:2:13 @ et ingressus est Adonias filius Aggith ad Bethsabee matrem Salomonis quae dixit ei pacificusne ingressus tuus qui respondit pacificus

vul@1Kings:2:14 @ addiditque sermo mihi est ad te cui ait loquere et ille

vul@1Kings:2:15 @ tu inquit nosti quia meum erat regnum et me proposuerat omnis Israhel sibi in regem sed translatum est regnum et factum est fratris mei a Domino enim constitutum est ei

vul@1Kings:2:16 @ nunc ergo petitionem unam deprecor a te ne confundas faciem meam quae dixit ad eum loquere

vul@1Kings:2:17 @ et ille ait precor ut dicas Salomoni regi neque enim negare tibi quicquam potest ut det mihi Abisag Sunamitin uxorem

vul@1Kings:2:18 @ et ait Bethsabee bene ego loquar pro te regi

vul@1Kings:2:19 @ venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia et surrexit rex in occursum eius adoravitque eam et sedit super thronum suum positus quoque est thronus matri regis quae sedit ad dexteram eius

vul@1Kings:2:20 @ dixitque ei petitionem unam parvulam ego deprecor a te ne confundas faciem meam dixit ei rex pete mater mi neque enim fas est ut avertam faciem tuam

vul@1Kings:2:21 @ quae ait detur Abisag Sunamitis Adoniae fratri tuo uxor

vul@1Kings:2:22 @ responditque rex Salomon et dixit matri suae quare postulas Abisag Sunamitin Adoniae postula ei et regnum ipse est enim frater meus maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab filium Sarviae

vul@1Kings:2:23 @ iuravit itaque rex Salomon per Dominum dicens haec faciat mihi Deus et haec addat quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc

vul@1Kings:2:24 @ et nunc vivit Dominus qui firmavit me et conlocavit super solium David patris mei et qui fecit mihi domum sicut locutus est quia hodie occidetur Adonias

vul@1Kings:2:25 @ misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Ioiadae qui interfecit eum et mortuus est

vul@1Kings:2:26 @ Abiathar quoque sacerdoti dixit rex vade in Anathot ad agrum tuum es quidem vir mortis sed hodie te non interficiam quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus

vul@1Kings:2:27 @ eiecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo

vul@1Kings:2:28 @ venit autem nuntius ad Ioab quod Ioab declinasset post Adoniam et post Absalom non declinasset fugit ergo Ioab in tabernaculum Domini et adprehendit cornu altaris

vul@1Kings:2:29 @ nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini et esset iuxta altare misitque Salomon Banaiam filium Ioiadae dicens vade interfice eum

vul@1Kings:2:30 @ venit Banaias ad tabernaculum Domini et dixit ei haec dicit rex egredere qui ait non egrediar sed hic moriar renuntiavit Banaias regi sermonem dicens haec locutus est Ioab et haec respondit mihi

vul@1Kings:2:31 @ dixitque ei rex fac sicut locutus est et interfice eum et sepeli et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Ioab a me et a domo patris mei

vul@1Kings:2:32 @ et reddat Dominus sanguinem eius super caput eius quia interfecit duos viros iustos melioresque se et occidit eos gladio patre meo David ignorante Abner filium Ner principem militiae Israhel et Amasa filium Iether principem exercitus Iuda

vul@1Kings:2:33 @ et revertetur sanguis illorum in caput Ioab et in caput seminis eius in sempiternum David autem et semini eius et domui et throno illius sit pax usque in aeternum a Domino

vul@1Kings:2:34 @ ascendit itaque Banaias filius Ioiadae et adgressus eum interfecit sepultusque est in domo sua in deserto

vul@1Kings:2:35 @ et constituit rex Banaiam filium Ioiadae pro eo super exercitum et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar

vul@1Kings:2:36 @ misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei aedifica tibi domum in Hierusalem et habita ibi et non egredieris inde huc atque illuc

vul@1Kings:2:37 @ quacumque autem die egressus fueris et transieris torrentem Cedron scito te interficiendum sanguis tuus erit super caput tuum

vul@1Kings:2:38 @ dixitque Semei regi bonus sermo sicut locutus est dominus meus rex sic faciet servus tuus habitavit itaque Semei in Hierusalem diebus multis

vul@1Kings:2:39 @ factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth nuntiatumque est Semei quod servi eius essent in Geth

vul@1Kings:2:40 @ et surrexit Semei et stravit asinum suum ivitque in Geth ad Achis ad requirendos servos suos et adduxit eos de Geth

vul@1Kings:2:41 @ nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Hierusalem et redisset

vul@1Kings:2:42 @ et mittens vocavit eum dixitque illi nonne testificatus sum tibi per Dominum et praedixi tibi quacumque die egressus ieris huc et illuc scito te esse moriturum et respondisti mihi bonus sermo audivi

vul@1Kings:2:43 @ quare ergo non custodisti iusiurandum Domini et praeceptum quod praeceperam tibi

vul@1Kings:2:44 @ dixitque rex ad Semei tu nosti omne malum cuius tibi conscium est cor tuum quod fecisti David patri meo reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum

vul@1Kings:2:45 @ et rex Salomon benedictus et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum

vul@1Kings:2:46 @ iussit itaque rex Banaiae filio Ioiadae qui egressus percussit eum et mortuus est

vul@1Kings:3:1 @ confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis et adfinitate coniunctus est Pharaoni regi Aegypti accepit namque filiam eius et adduxit in civitatem David donec conpleret aedificans domum suam et domum Domini et murum Hierusalem per circuitum

vul@1Kings:3:2 @ et tamen populus immolabat in excelsis non enim aedificatum erat templum nomini Domini usque in die illo

vul@1Kings:3:3 @ dilexit autem Salomon Dominum ambulans in praeceptis David patris sui excepto quod in excelsis immolabat et accendebat thymiama

vul@1Kings:3:4 @ abiit itaque in Gabaon ut immolaret ibi illud quippe erat excelsum maximum mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon

vul@1Kings:3:5 @ apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens postula quod vis ut dem tibi

vul@1Kings:3:6 @ et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia et recto corde tecum custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum eius sicut et hodie

vul@1Kings:3:7 @ et nunc Domine Deus tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum

vul@1Kings:3:8 @ et servus tuus in medio est populi quem elegisti populi infiniti qui numerari et supputari non potest prae multitudine

vul@1Kings:3:9 @ dabis ergo servo tuo cor docile ut iudicare possit populum tuum et discernere inter malum et bonum quis enim potest iudicare populum istum populum tuum hunc multum

vul@1Kings:3:10 @ placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem huiuscemodi postulasset

vul@1Kings:3:11 @ et dixit Deus Salomoni quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium

vul@1Kings:3:12 @ ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit

vul@1Kings:3:13 @ sed et haec quae non postulasti dedi tibi divitias scilicet et gloriam ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus

vul@1Kings:3:14 @ si autem ambulaveris in viis meis et custodieris praecepta mea et mandata mea sicut ambulavit pater tuus longos faciam dies tuos

vul@1Kings:3:15 @ igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium cumque venisset Hierusalem stetit coram arca foederis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et grande convivium universis famulis suis

vul@1Kings:3:16 @ tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem steteruntque coram eo

vul@1Kings:3:17 @ quarum una ait obsecro mi domine ego et mulier haec habitabamus in domo una et peperi apud eam in cubiculo

vul@1Kings:3:18 @ tertia vero die postquam ego peperi peperit et haec et eramus simul nullusque alius in domo nobiscum exceptis nobis duabus

vul@1Kings:3:19 @ mortuus est autem filius mulieris huius nocte dormiens quippe oppressit eum

vul@1Kings:3:20 @ et consurgens intempesta nocte silentio tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis et conlocavit in sinu suo suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo

vul@1Kings:3:21 @ cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo apparuit mortuus quem diligentius intuens clara luce deprehendi non esse meum quem genueram

vul@1Kings:3:22 @ responditque altera mulier non est ita sed filius tuus mortuus est meus autem vivit e contrario illa dicebat mentiris filius quippe meus vivit et filius tuus mortuus est atque in hunc modum contendebant coram rege

vul@1Kings:3:23 @ tunc rex ait haec dicit filius meus vivit et filius tuus mortuus est et ista respondit non sed filius tuus mortuus est et filius meus vivit

vul@1Kings:3:24 @ dixit ergo rex adferte mihi gladium cumque adtulissent gladium coram rege

vul@1Kings:3:25 @ dividite inquit infantem vivum in duas partes et date dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri

vul@1Kings:3:26 @ dixit autem mulier cuius filius erat vivus ad regem commota sunt quippe viscera eius super filio suo obsecro domine date illi infantem vivum et nolite interficere eum contra illa dicebat nec mihi nec tibi sit dividatur

vul@1Kings:3:27 @ respondens rex ait date huic infantem vivum et non occidatur haec est mater eius

vul@1Kings:3:28 @ audivit itaque omnis Israhel iudicium quod iudicasset rex et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium

vul@1Kings:4:1 @ erat autem rex Salomon regnans super omnem Israhel

vul@1Kings:4:2 @ et hii principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdos

vul@1Kings:4:3 @ Helioreph et Ahia filii Sesa scribae Iosaphat filius Ahilud a commentariis

vul@1Kings:4:4 @ Banaias filius Ioiadae super exercitum Sadoc autem et Abiathar sacerdotes

vul@1Kings:4:5 @ Azarias filius Nathan super eos qui adsistebant regi Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis

vul@1Kings:4:6 @ et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa

vul@1Kings:4:7 @ habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israhel qui praebebant annonam regi et domui eius per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant

vul@1Kings:4:8 @ et haec nomina eorum Benhur in monte Ephraim

vul@1Kings:4:9 @ Bendecar in Macces et in Salebbim et in Bethsemes et Helon Bethanan

vul@1Kings:4:10 @ Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra Epher

vul@1Kings:4:11 @ Benabinadab cuius omnis Nepthad Dor Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem

vul@1Kings:4:12 @ Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo et universam Bethsan quae est iuxta Sarthana subter Hiezrahel a Bethsan usque Abelmeula e regione Iecmaan

vul@1Kings:4:13 @ Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas

vul@1Kings:4:14 @ Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim

vul@1Kings:4:15 @ Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam Salomonis in coniugio

vul@1Kings:4:16 @ Baana filius Usi in Aser et in Balod

vul@1Kings:4:17 @ Iosaphat filius Pharue in Isachar

vul@1Kings:4:18 @ Semei filius Hela in Beniamin

vul@1Kings:4:19 @ Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis Amorrei et Og regis Basan super omnia quae erant in illa terra

vul@1Kings:4:20 @ Iuda et Israhel innumerabiles sicut harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque laetantes

vul@1Kings:4:21 @ Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut a flumine terrae Philisthim usque ad terminum Aegypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius

vul@1Kings:4:22 @ erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae

vul@1Kings:4:23 @ decem boves pingues et viginti boves pascuales et centum arietes excepta venatione cervorum caprearum atque bubalorum et avium altilium

vul@1Kings:4:24 @ ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu

vul@1Kings:4:25 @ habitabatque Iudas et Israhel absque timore ullo unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis

vul@1Kings:4:26 @ et habebat Salomon quadraginta milia praesepia equorum currulium et duodecim milia equestrium

vul@1Kings:4:27 @ nutriebantque eos supradicti regis praefecti sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo

vul@1Kings:4:28 @ hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibi

vul@1Kings:4:29 @ dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore maris

vul@1Kings:4:30 @ et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum

vul@1Kings:4:31 @ et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Aethan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum

vul@1Kings:4:32 @ locutus est quoque Salomon tria milia parabolas et fuerunt carmina eius quinque et mille

vul@1Kings:4:33 @ et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano usque ad hysopum quae egreditur de pariete et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus

vul@1Kings:4:34 @ et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam eius

vul@1Kings:5:1 @ misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius quia amicus fuerat Hiram David omni tempore

vul@1Kings:5:2 @ misit autem et Salomon ad Hiram dicens

vul@1Kings:5:3 @ tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit aedificare domum nomini Domini Dei sui propter bella inminentia per circuitum donec daret Dominus eos sub vestigio pedum eius

vul@1Kings:5:4 @ nunc autem requiem dedit Deus meus mihi per circuitum non est Satan neque occursus malus

vul@1Kings:5:5 @ quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei sicut locutus est Dominus David patri meo dicens filius tuus quem dabo pro te super solium tuum ipse aedificabit domum nomini meo

vul@1Kings:5:6 @ praecipe igitur ut praecidant mihi cedros de Libano et servi mei sint cum servis tuis mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque praeceperis scis enim quoniam non est in populo meo vir qui noverit ligna caedere sicut Sidonii

vul@1Kings:5:7 @ cum ergo audisset Hiram verba Salomonis laetatus est valde et ait benedictus Dominus hodie qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum

vul@1Kings:5:8 @ et misit Hiram ad Salomonem dicens audivi quaecumque mandasti mihi ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis

vul@1Kings:5:9 @ servi mei deponent ea de Libano ad mare et ego conponam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi et adplicabo ea ibi et tu tolles ea praebebisque necessaria mihi ut detur cibus domui meae

vul@1Kings:5:10 @ itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna iuxta omnem voluntatem eius

vul@1Kings:5:11 @ Salomon autem praebebat Hiram viginti milia chororum tritici in cibum domui eius et viginti choros purissimi olei haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos

vul@1Kings:5:12 @ dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni sicut locutus est ei et erat pax inter Hiram et Salomonem et percusserunt foedus ambo

vul@1Kings:5:13 @ legitque rex Salomon operas de omni Israhel et erat indictio triginta milia virorum

vul@1Kings:5:14 @ mittebatque eos in Libanum decem milia per menses singulos vicissim ita ut duobus mensibus essent in domibus suis et Adoniram erat super huiuscemodi indictione

vul@1Kings:5:15 @ fuerunt itaque Salomoni septuaginta milia eorum qui onera portabant et octoginta milia latomorum in monte

vul@1Kings:5:16 @ absque praepositis qui praeerant singulis operibus numero trium milium et trecentorum praecipientium populo et his qui faciebant opus

vul@1Kings:5:17 @ praecepitque rex ut tollerent lapides grandes lapides pretiosos in fundamentum templi et quadrarent eos

vul@1Kings:5:18 @ quos dolaverunt cementarii Salomonis et cementarii Hiram porro Biblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam domum

vul@1Kings:6:1 @ factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israhel de terra Aegypti in anno quarto mense zio ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israhel aedificare coepit domum Domino

vul@1Kings:6:2 @ domus autem quam aedificabat rex Salomon Domino habebat sexaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta cubitos in altitudine

vul@1Kings:6:3 @ et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis iuxta mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi

vul@1Kings:6:4 @ fecitque in templo fenestras obliquas

vul@1Kings:6:5 @ et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum in parietibus domus per circuitum templi et oraculi et fecit latera in circuitu

vul@1Kings:6:6 @ tabulatum quod subter erat quinque cubitos habebat latitudinis et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus ut non hererent muris templi

vul@1Kings:6:7 @ domus autem cum aedificaretur lapidibus dedolatis atque perfectis aedificata est et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo cum aedificaretur

vul@1Kings:6:8 @ ostium lateris medii in parte erat domus dexterae et per cocleam ascendebant in medium cenaculum et a medio in tertium

vul@1Kings:6:9 @ et aedificavit domum et consummavit eam texit quoque domum laquearibus cedrinis

vul@1Kings:6:10 @ et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis et operuit domum lignis cedrinis

vul@1Kings:6:11 @ et factus est sermo Domini ad Salomonem dicens

vul@1Kings:6:12 @ domus haec quam aedificas si ambulaveris in praeceptis meis et iudicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea firmabo sermonem meum tibi quem locutus sum ad David patrem tuum

vul@1Kings:6:13 @ et habitabo in medio filiorum Israhel et non derelinquam populum meum Israhel

vul@1Kings:6:14 @ igitur aedificavit Salomon domum et consummavit eam

vul@1Kings:6:15 @ et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus et texit pavimentum domus tabulis abiegnis

vul@1Kings:6:16 @ aedificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina a pavimento usque ad superiora et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum

vul@1Kings:6:17 @ porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi

vul@1Kings:6:18 @ et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur habens tornaturas suas et iuncturas fabrefactas et celaturas eminentes omnia cedrinis tabulis vestiebantur nec omnino lapis apparere poterat in pariete

vul@1Kings:6:19 @ oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat ut poneret ibi arcam foederis Domini

vul@1Kings:6:20 @ porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis et viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis et operuit illud atque vestivit auro purissimo sed et altare vestivit cedro

vul@1Kings:6:21 @ domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo et adfixit lamminas clavis aureis

vul@1Kings:6:22 @ nihilque erat in templo quod non auro tegeretur sed et totum altare oraculi texit auro

vul@1Kings:6:23 @ et fecit in oraculo duo cherubin de lignis olivarum decem cubitorum altitudinis

vul@1Kings:6:24 @ quinque cubitorum ala cherub una et quinque cubitorum ala cherub altera id est decem cubitos habentes a summitate alae usque ad alae alterius summitatem

vul@1Kings:6:25 @ decem quoque cubitorum erat cherub secundus mensura pari et opus unum erat in duobus cherubin

vul@1Kings:6:26 @ id est altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum et similiter cherub secundus

vul@1Kings:6:27 @ posuitque cherubin in medio templi interioris extendebant autem alas suas cherubin et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi tangebat parietem alterum alae autem alterae in media parte templi se invicem contingebant

vul@1Kings:6:28 @ texit quoque cherubin auro

vul@1Kings:6:29 @ et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis celaturis et torno et fecit in eis cherubin et palmas et picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes

vul@1Kings:6:30 @ sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus

vul@1Kings:6:31 @ et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum postesque angulorum quinque

vul@1Kings:6:32 @ et duo ostia de lignis olivarum et scalpsit in eis picturam cherubin et palmarum species et anaglyfa valde prominentia et texit ea auro et operuit tam cherubin quam palmas et cetera auro

vul@1Kings:6:33 @ fecitque in introitum templi postes de lignis olivarum quadrangulatos

vul@1Kings:6:34 @ et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus et utrumque ostium duplex erat et se invicem tenens aperiebatur

vul@1Kings:6:35 @ et scalpsit cherubin et palmas et celaturas valde eminentes operuitque omnia lamminis aureis opere quadro ad regulam

vul@1Kings:6:36 @ et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum et uno ordine lignorum cedri

vul@1Kings:6:37 @ anno quarto fundata est domus Domini in mense zio

vul@1Kings:6:38 @ et in anno undecimo mense bul ipse est mensis octavus perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus aedificavitque eam annis septem

vul@1Kings:7:1 @ domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis et ad perfectum usque perduxit

vul@1Kings:7:2 @ aedificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum longitudinis et quinquaginta cubitorum latitudinis et triginta cubitorum altitudinis et quattuor deambulacra inter columnas cedrinas ligna quippe cedrina exciderat in columnas

vul@1Kings:7:3 @ et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram quae quadraginta quinque columnis sustentabatur unus autem ordo habebat columnas quindecim

vul@1Kings:7:4 @ contra se invicem positas

vul@1Kings:7:5 @ et e regione se respicientes aequali spatio inter columnas et super columnas quadrangulata ligna in cunctis aequalia

vul@1Kings:7:6 @ et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis et triginta cubitorum latitudinis et alteram porticum in facie maioris porticus et columnas et epistylia super columnas

vul@1Kings:7:7 @ porticum quoque solii in qua tribunal est fecit et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem

vul@1Kings:7:8 @ et domuncula in qua sedetur ad iudicandum erat in media porticu simili opere domum quoque fecit filiae Pharaonis quam uxorem duxerat Salomon tali opere quali et hanc porticum

vul@1Kings:7:9 @ omnia lapidibus pretiosis qui ad normam quandam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant a fundamento usque ad summitatem parietum et intrinsecus usque ad atrium maius

vul@1Kings:7:10 @ fundamenta autem de lapidibus pretiosis lapidibus magnis decem sive octo cubitorum

vul@1Kings:7:11 @ et desuper lapides pretiosi aequalis mensurae secti erant similiterque de cedro

vul@1Kings:7:12 @ et atrium maius rotundum trium ordinum de lapidibus sectis et unius ordinis dolata cedro necnon et in atrio domus Domini interiori et in porticu domus

vul@1Kings:7:13 @ misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyro

vul@1Kings:7:14 @ filium mulieris viduae de tribu Nepthali patre Tyrio artificem aerarium et plenum sapientia et intellegentia et doctrina ad faciendum omne opus ex aere qui cum venisset ad regem Salomonem fecit omne opus eius

vul@1Kings:7:15 @ et finxit duas columnas aereas decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque

vul@1Kings:7:16 @ duo quoque capitella fecit quae ponerentur super capita columnarum fusili aere quinque cubitorum altitudinis capitellum unum et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum

vul@1Kings:7:17 @ et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum utrumque capitellum columnarum fusile erat septena versuum retiacula in capitello uno et septena retiacula in capitello altero

vul@1Kings:7:18 @ et perfecit columnas et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum ut tegerent capitella quae erant super summitatem malogranatorum eodem modo fecit et capitello secundo

vul@1Kings:7:19 @ capitella autem quae erant super capita columnarum quasi opere lilii fabricata erant in porticu quattuor cubitorum

vul@1Kings:7:20 @ et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper iuxta mensuram columnae contra retiacula malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi

vul@1Kings:7:21 @ et statuit duas columnas in porticum templi cumque statuisset columnam dexteram vocavit eam nomine Iachin similiter erexit columnam secundam et vocavit nomen eius Booz

vul@1Kings:7:22 @ et super capita columnarum opus in modum lilii posuit perfectumque est opus columnarum

vul@1Kings:7:23 @ fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium rotundum in circuitu quinque cubitorum altitudo eius et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum

vul@1Kings:7:24 @ et scalptura subter labium circumibat illud decem cubitis ambiens mare duo ordines scalpturarum histriatarum erant fusiles

vul@1Kings:7:25 @ et stabat super duodecim boves e quibus tres respiciebant ad aquilonem et tres ad occidentem et tres ad meridiem et tres ad orientem et mare super eos desuper erat quorum posteriora universa intrinsecus latitabant

vul@1Kings:7:26 @ grossitudo autem luteris trium unciarum erat labiumque eius quasi labium calicis et folium repandi lilii duo milia batos capiebat

vul@1Kings:7:27 @ et fecit bases decem aereas quattuor cubitorum longitudinis bases singulas et quattuor cubitorum latitudinis et trium cubitorum altitudinis

vul@1Kings:7:28 @ et ipsum opus basium interrasile erat et scalpturae inter iuncturas

vul@1Kings:7:29 @ et inter coronulas et plectas leones et boves et cherubin et in iuncturis similiter desuper et subter leones et boves quasi lora ex aere dependentia

vul@1Kings:7:30 @ et quattuor rotae per bases singulas et axes aerei et per quattuor partes quasi umeruli subter luterem fusiles contra se invicem respectantes

vul@1Kings:7:31 @ os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate et quod forinsecus apparebat unius cubiti erat totum rotundum pariterque habebat unum cubitum et dimidium in angulis autem columnarum variae celaturae erant et media intercolumnia quadrata non rotunda

vul@1Kings:7:32 @ quattuor quoque rotae quae per quattuor angulos basis erant coherebant subter basi una rota habebat altitudinis cubitum et semis

vul@1Kings:7:33 @ tales autem rotae erant quales solent in curru fieri et axes earum et radii et canti et modioli omnia fusilia

vul@1Kings:7:34 @ nam et umeruli illi quattuor per singulos angulos basis unius ex ipsa basi fusiles et coniuncti erant

vul@1Kings:7:35 @ in summitate autem basis erat quaedam rotunditas dimidii cubiti ita fabrefacta ut luter desuper possit inponi habens celaturas suas et scalpturas varias ex semet ipso

vul@1Kings:7:36 @ scalpsit quoque in tabulatis illis quae erant ex aere et in angulis cherubin et leones et palmas quasi in similitudinem stantis hominis ut non celata sed adposita per circuitum viderentur

vul@1Kings:7:37 @ in hunc modum fecit decem bases fusura una et mensura scalpturaque consimili

vul@1Kings:7:38 @ fecit quoque decem luteres aereos quadraginta batos capiebat luter unus eratque quattuor cubitorum singulosque luteres per singulas id est decem bases posuit

vul@1Kings:7:39 @ et constituit decem bases quinque ad dexteram partem templi et quinque ad sinistram mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem

vul@1Kings:7:40 @ fecit ergo Hiram lebetas et scutras et amulas et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini

vul@1Kings:7:41 @ columnas duas et funiculos capitulorum super capitella columnarum duos et retiacula duo ut operirent duos funiculos qui erant super capita columnarum

vul@1Kings:7:42 @ et malogranata quadringenta in duobus retiaculis duos versus malogranatorum in retiaculis singulis ad operiendos funiculos capitellorum qui erant super capita columnarum

vul@1Kings:7:43 @ et bases decem et luteres decem super bases

vul@1Kings:7:44 @ et mare unum et boves duodecim subter mare

vul@1Kings:7:45 @ et lebetas et scutras et amulas omnia vasa quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini de aurichalco erant

vul@1Kings:7:46 @ in campestri regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Socchoth et Sarthan

vul@1Kings:7:47 @ et posuit Salomon omnia vasa propter multitudinem autem nimiam non erat pondus aeris

vul@1Kings:7:48 @ fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream

vul@1Kings:7:49 @ et candelabra aurea quinque ad dexteram et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro primo et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas et forcipes aureos

vul@1Kings:7:50 @ et hydrias et fuscinulas et fialas et mortariola et turibula de auro purissimo et cardines ostiorum domus interioris sancti sanctorum et ostiorum domus templi ex auro erant

vul@1Kings:7:51 @ et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini et intulit quae sanctificaverat David pater suus argentum et aurum et vasa reposuitque in thesauris domus Domini

vul@1Kings:8:1 @ tunc congregavit omnes maiores natu Israhel cum principibus tribuum et duces familiarum filiorum Israhel ad regem Salomonem in Hierusalem ut deferrent arcam foederis Domini de civitate David id est de Sion

vul@1Kings:8:2 @ convenitque ad regem Salomonem universus Israhel in mense hethanim in sollemni die ipse est mensis septimus

vul@1Kings:8:3 @ veneruntque cuncti senes ex Israhel et tulerunt sacerdotes arcam

vul@1Kings:8:4 @ et portaverunt arcam Domini et tabernaculum foederis et omnia vasa sanctuarii quae erant in tabernaculo et ferebant ea sacerdotes et Levitae

vul@1Kings:8:5 @ rex autem Salomon et omnis multitudo Israhel quae convenerat ad eum gradiebatur cum illo ante arcam et immolabant oves et boves absque aestimatione et numero

vul@1Kings:8:6 @ et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum in oraculum templi in sanctum sanctorum subter alas cherubin

vul@1Kings:8:7 @ siquidem cherubin expandebant alas super locum arcae et protegebant arcam et vectes eius desuper

vul@1Kings:8:8 @ cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum non apparebant ultra extrinsecus qui et fuerunt ibi usque in praesentem diem

vul@1Kings:8:9 @ in arca autem non est aliud nisi duae tabulae lapideae quas posuerat in ea Moses in Horeb quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israhel cum egrederentur de terra Aegypti

vul@1Kings:8:10 @ factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario nebula implevit domum Domini

vul@1Kings:8:11 @ et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam impleverat enim gloria Domini domum Domini

vul@1Kings:8:12 @ tunc ait Salomon Dominus dixit ut habitaret in nebula

vul@1Kings:8:13 @ aedificans aedificavi domum in habitaculum tuum firmissimum solium tuum in sempiternum

vul@1Kings:8:14 @ convertitque rex faciem suam et benedixit omni ecclesiae Israhel omnis enim ecclesia Israhel stabat

vul@1Kings:8:15 @ et ait benedictus Dominus Deus Israhel qui locutus est ore suo ad David patrem meum et in manibus eius perfecit dicens

vul@1Kings:8:16 @ a die qua eduxi populum meum Israhel de Aegypto non elegi civitatem de universis tribubus Israhel ut aedificaretur domus et esset nomen meum ibi sed elegi David ut esset super populum meum Israhel

vul@1Kings:8:17 @ voluitque David pater meus aedificare domum nomini Domini Dei Israhel

vul@1Kings:8:18 @ et ait Dominus ad David patrem meum quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo bene fecisti hoc ipsum mente tractans

vul@1Kings:8:19 @ verumtamen tu non aedificabis domum sed filius tuus qui egredietur de renibus tuis ipse aedificabit domum nomini meo

vul@1Kings:8:20 @ confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est stetique pro David patre meo et sedi super thronum Israhel sicut locutus est Dominus et aedificavi domum nomini Domini Dei Israhel

vul@1Kings:8:21 @ et constitui ibi locum arcae in qua foedus est Domini quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra Aegypti

vul@1Kings:8:22 @ stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiae Israhel et expandit manus suas in caelum

vul@1Kings:8:23 @ et ait Domine Deus Israhel non est similis tui Deus in caelo desuper et super terra deorsum qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo

vul@1Kings:8:24 @ qui custodisti servo tuo David patri meo quae locutus es ei ore locutus es et manibus perfecisti ut et haec dies probat

vul@1Kings:8:25 @ nunc igitur Domine Deus Israhel conserva famulo tuo David patri meo quae locutus es ei dicens non auferetur de te vir coram me qui sedeat super thronum Israhel ita tamen si custodierint filii tui viam suam ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo

vul@1Kings:8:26 @ et nunc Deus Israhel firmentur verba tua quae locutus es servo tuo David patri meo

vul@1Kings:8:27 @ ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram si enim caelum et caeli caelorum te capere non possunt quanto magis domus haec quam aedificavi

vul@1Kings:8:28 @ sed respice ad orationem servi tui et ad preces eius Domine Deus meus audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie

vul@1Kings:8:29 @ ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte et die super domum de qua dixisti erit nomen meum ibi ut exaudias orationem qua orat te servus tuus in loco isto

vul@1Kings:8:30 @ ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israhel quodcumque oraverint in loco isto et exaudies in loco habitaculi tui in caelo et cum exaudieris propitius eris

vul@1Kings:8:31 @ si peccaverit homo in proximum suum et habuerit aliquod iuramentum quo teneatur adstrictus et venerit propter iuramentum coram altari tuo in domum tuam

vul@1Kings:8:32 @ tu exaudies in caelo et facies et iudicabis servos tuos condemnans impium et reddens viam suam super caput eius iustificansque iustum et retribuens ei secundum iustitiam suam

vul@1Kings:8:33 @ si fugerit populus tuus Israhel inimicos suos quia peccaturus est tibi et agentes paenitentiam et confitentes nomini tuo venerint et oraverint et deprecati te fuerint in domo hac

vul@1Kings:8:34 @ exaudi in caelo et dimitte peccatum populi tui Israhel et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum

vul@1Kings:8:35 @ si clausum fuerit caelum et non pluerit propter peccata eorum et orantes in loco isto paenitentiam egerint nomini tuo et a peccatis suis conversi fuerint propter adflictionem suam

vul@1Kings:8:36 @ exaudi eos in caelo et dimitte peccata servorum tuorum et populi tui Israhel et ostende eis viam bonam per quam ambulent et da pluviam super terram tuam quam dedisti populo tuo in possessionem

vul@1Kings:8:37 @ fames si oborta fuerit in terra aut pestilentia aut corruptus aer aurugo lucusta rubigo et adflixerit eum et inimicus eius portas obsidens omnis plaga universa infirmitas

vul@1Kings:8:38 @ cuncta devotatio et inprecatio quae acciderit omni homini de populo tuo Israhel si quis cognoverit plagam cordis sui et expanderit manus suas in domo hac

vul@1Kings:8:39 @ tu audies in caelo in loco habitationis tuae et repropitiaberis et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas sicut videris cor eius quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum

vul@1Kings:8:40 @ ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostris

vul@1Kings:8:41 @ insuper et alienigena qui non est de populo tuo Israhel cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum audietur enim nomen tuum magnum et manus tua fortis et brachium tuum

vul@1Kings:8:42 @ extentum ubique cum venerit ergo et oraverit in loco hoc

vul@1Kings:8:43 @ tu exaudies in caelo in firmamento habitaculi tui et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere sicut populus tuus Israhel et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi

vul@1Kings:8:44 @ si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam quocumque miseris eos orabunt te contra viam civitatis quam elegisti et contra domum quam aedificavi nomini tuo

vul@1Kings:8:45 @ et exaudies in caelo orationem eorum et preces eorum et facies iudicium eorum

vul@1Kings:8:46 @ quod si peccaverint tibi non est enim homo qui non peccet et iratus tradideris eos inimicis suis et capti ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope

vul@1Kings:8:47 @ et egerint paenitentiam in corde suo in loco captivitatis et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua dicentes peccavimus inique egimus impie gessimus

vul@1Kings:8:48 @ et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum ad quam captivi ducti sunt et oraverint te contra viam terrae suae quam dedisti patribus eorum et civitatis quam elegisti et templi quod aedificavi nomini tuo

vul@1Kings:8:49 @ exaudies in caelo in firmamento solii tui orationem eorum et preces et facies iudicium eorum

vul@1Kings:8:50 @ et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi et omnibus iniquitatibus eorum quibus praevaricati sunt in te et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint ut misereantur eis

vul@1Kings:8:51 @ populus enim tuus est et hereditas tua quos eduxisti de terra Aegypti de medio fornacis ferreae

vul@1Kings:8:52 @ ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui et populi tui Israhel et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te

vul@1Kings:8:53 @ tu enim separasti eos tibi in hereditatem de universis populis terrae sicut locutus es per Mosen servum tuum quando eduxisti patres nostros de Aegypto Domine Deus

vul@1Kings:8:54 @ factum est autem cum conplesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc surrexit de conspectu altaris Domini utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat ad caelum

vul@1Kings:8:55 @ stetit ergo et benedixit omni ecclesiae Israhel voce magna dicens

vul@1Kings:8:56 @ benedictus Dominus qui dedit requiem populo suo Israhel iuxta omnia quae locutus est non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quae locutus est per Mosen servum suum

vul@1Kings:8:57 @ sit Dominus Deus noster nobiscum sicut fuit cum patribus nostris non derelinquens nos neque proiciens

vul@1Kings:8:58 @ sed inclinet corda nostra ad se ut ambulemus in universis viis eius et custodiamus mandata eius et caerimonias et iudicia quaecumque mandavit patribus nostris

vul@1Kings:8:59 @ et sint sermones mei isti quibus deprecatus sum coram Domino adpropinquantes Domino Deo nostro die et nocte ut faciat iudicium servo suo et populo suo Israhel per singulos dies

vul@1Kings:8:60 @ et sciant omnes populi terrae quia Dominus ipse est Deus et non est ultra absque eo

vul@1Kings:8:61 @ sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro ut ambulemus in decretis eius et custodiamus mandata eius sicut et hodie

vul@1Kings:8:62 @ igitur rex et omnis Israhel cum eo immolabant victimas coram Domino

vul@1Kings:8:63 @ mactavitque Salomon hostias pacificas quas immolavit Domino boum viginti duo milia ovium centum viginti milia et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israhel

vul@1Kings:8:64 @ in die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domum Domini fecit quippe ibi holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum quia altare aereum quod erat coram Domino minus erat et capere non poterat holocausta et sacrificium et adipem pacificorum

vul@1Kings:8:65 @ fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem et omnis Israhel cum eo multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti coram Domino Deo nostro septem diebus et septem diebus id est quattuordecim diebus

vul@1Kings:8:66 @ et in die octava dimisit populos qui benedicentes regi profecti sunt in tabernacula sua laetantes et alacri corde super omnibus bonis quae fecerat Dominus David servo suo et Israhel populo suo

vul@1Kings:9:1 @ factum est autem cum perfecisset Salomon aedificium domus Domini et aedificium regis et omne quod optaverat et voluerat facere

vul@1Kings:9:2 @ apparuit Dominus ei secundo sicut apparuerat ei in Gabaon

vul@1Kings:9:3 @ dixitque Dominus ad eum exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam qua deprecatus es coram me sanctificavi domum hanc quam aedificasti ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus

vul@1Kings:9:4 @ tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus in simplicitate cordis et in aequitate et feceris omnia quae praecepi tibi et legitima mea et iudicia mea servaveris

vul@1Kings:9:5 @ ponam thronum regni tui super Israhel in sempiternum sicut locutus sum David patri tuo dicens non auferetur de genere tuo vir de solio Israhel

vul@1Kings:9:6 @ si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri non sequentes me nec custodientes mandata mea et caerimonias quas proposui vobis sed abieritis et colueritis deos alienos et adoraveritis eos

vul@1Kings:9:7 @ auferam Israhel de superficie terrae quam dedi eis et templum quod sanctificavi nomini meo proiciam a conspectu meo eritque Israhel in proverbium et in fabulam cunctis populis

vul@1Kings:9:8 @ et domus haec erit in exemplum omnis qui transierit per eam stupebit et sibilabit et dicet quare fecit Dominus sic terrae huic et domui huic

vul@1Kings:9:9 @ et respondebunt quia dereliquerunt Dominum Deum suum qui eduxit patres eorum de terra Aegypti et secuti sunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc

vul@1Kings:9:10 @ expletis autem annis viginti postquam aedificaverat Salomon duas domos id est domum Domini et domum regis

vul@1Kings:9:11 @ Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et abiegna et aurum iuxta omne quod opus habuerat tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galileae

vul@1Kings:9:12 @ egressusque est Hiram de Tyro ut videret oppida quae dederat ei Salomon et non placuerunt ei

vul@1Kings:9:13 @ et ait haecine sunt civitates quas dedisti mihi frater et appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc

vul@1Kings:9:14 @ misit quoque Hiram ad regem centum viginti talenta auri

vul@1Kings:9:15 @ haec est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad aedificandam domum Domini et domum suam et Mello et murum Hierusalem et Eser et Mageddo et Gazer

vul@1Kings:9:16 @ Pharao rex Aegypti ascendit et cepit Gazer succenditque eam igni et Chananeum qui habitabat in civitate interfecit et dedit eam in dote filiae suae uxori Salomonis

vul@1Kings:9:17 @ aedificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem

vul@1Kings:9:18 @ et Baalath et Palmyram in terra solitudinis

vul@1Kings:9:19 @ et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro munivit et civitates curruum et civitates equitum et quodcumque ei placuit ut aedificaret in Hierusalem et in Libano et in omni terra potestatis suae

vul@1Kings:9:20 @ universum populum qui remanserat de Amorreis et Hettheis et Ferezeis et Eveis et Iebuseis qui non sunt de filiis Israhel

vul@1Kings:9:21 @ horum filios qui remanserant in terra quos scilicet non potuerant filii Israhel exterminare fecit Salomon tributarios usque ad diem hanc

vul@1Kings:9:22 @ de filiis autem Israhel non constituit Salomon servire quemquam sed erant viri bellatores et ministri eius et principes et duces et praefecti curruum et equorum

vul@1Kings:9:23 @ erant autem principes super omnia opera Salomonis praepositi quingenti quinquaginta qui habebant subiectum populum et statutis operibus imperabant

vul@1Kings:9:24 @ filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam quam aedificaverat ei tunc aedificavit Mello

vul@1Kings:9:25 @ offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos holocausta et pacificas victimas super altare quod aedificaverat Domino et adolebat thymiama coram Domino perfectumque est templum

vul@1Kings:9:26 @ classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber quae est iuxta Ahilam in litore maris Rubri in terra Idumea

vul@1Kings:9:27 @ misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris cum servis Salomonis

vul@1Kings:9:28 @ qui cum venissent in Ophir sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem

vul@1Kings:10:1 @ sed et regina Saba audita fama Salomonis in nomine Domini venit temptare eum in enigmatibus

vul@1Kings:10:2 @ et ingressa Hierusalem multo comitatu et divitiis camelis portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas venit ad Salomonem et locuta est ei universa quae habebat in corde suo

vul@1Kings:10:3 @ et docuit eam Salomon omnia verba quae proposuerat non fuit sermo qui regem posset latere et non responderet ei

vul@1Kings:10:4 @ videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis et domum quam aedificaverat

vul@1Kings:10:5 @ et cibos mensae eius et habitacula servorum et ordinem ministrantium vestesque eorum et pincernas et holocausta quae offerebat in domo Domini non habebat ultra spiritum

vul@1Kings:10:6 @ dixitque ad regem verus est sermo quem audivi in terra mea

vul@1Kings:10:7 @ super sermonibus tuis et super sapientia tua et non credebam narrantibus mihi donec ipsa veni et vidi oculis meis et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit maior est sapientia et opera tua quam rumor quem audivi

vul@1Kings:10:8 @ beati viri tui et beati servi tui hii qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam

vul@1Kings:10:9 @ sit Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti et posuit te super thronum Israhel eo quod dilexerit Dominus Israhel in sempiternum et constituit te regem ut faceres iudicium et iustitiam

vul@1Kings:10:10 @ dedit ergo regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosas non sunt adlata ultra aromata tam multa quam ea quae dedit regina Saba regi Salomoni

vul@1Kings:10:11 @ sed et classis Hiram quae portabat aurum de Ophir adtulit ex Ophir ligna thyina multa nimis et gemmas pretiosas

vul@1Kings:10:12 @ fecitque rex de lignis thyinis fulchra domus Domini et domus regiae et citharas lyrasque cantoribus non sunt adlata huiuscemodi ligna thyina neque visa usque in praesentem diem

vul@1Kings:10:13 @ rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia quae voluit et petivit ab eo exceptis his quae ultro obtulerat ei munere regio quae reversa est et abiit in terram suam cum servis suis

vul@1Kings:10:14 @ erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescentorum sexaginta sex talentorum auri

vul@1Kings:10:15 @ excepto eo quod offerebant viri qui super vectigalia erant et negotiatores universique scruta vendentes et omnes reges Arabiae ducesque terrae

vul@1Kings:10:16 @ fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro sescentos auri siclos dedit in lamminas scuti unius

vul@1Kings:10:17 @ et trecentas peltas ex auro probato trecentae minae auri unam peltam vestiebant posuitque ea rex in domo silvae Libani

vul@1Kings:10:18 @ fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem et vestivit eum auro fulvo nimis

vul@1Kings:10:19 @ qui habebat sex gradus et summitas throni rotunda erat in parte posteriori et duae manus hinc atque inde tenentes sedile et duo leones stabant iuxta manus singulas

vul@1Kings:10:20 @ et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde non est factum tale opus in universis regnis

vul@1Kings:10:21 @ sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomon erant aurea et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo non erat argentum nec alicuius pretii putabatur in diebus Salomonis

vul@1Kings:10:22 @ quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis deferens inde aurum et argentum dentes elefantorum et simias et pavos

vul@1Kings:10:23 @ magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia

vul@1Kings:10:24 @ et universa terra desiderabat vultum Salomonis ut audiret sapientiam eius quam dederat Deus in corde eius

vul@1Kings:10:25 @ et singuli deferebant ei munera vasa argentea et aurea vestes et arma bellica aromata quoque et equos et mulos per annos singulos

vul@1Kings:10:26 @ congregavitque Salomon currus et equites et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et disposuit eos per civitates munitas et cum rege in Hierusalem

vul@1Kings:10:27 @ fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Hierusalem quanta lapidum et cedrorum praebuit multitudinem quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus

vul@1Kings:10:28 @ et educebantur equi Salomoni de Aegypto et de Coa negotiatores enim regis emebant de Coa et statuto pretio perducebant

vul@1Kings:10:29 @ egrediebatur autem quadriga ex Aegypto sescentis siclis argenti et equus centum quinquaginta atque in hunc modum cuncti reges Hettheorum et Syriae equos venundabant

vul@1Kings:11:1 @ rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas filiam quoque Pharaonis et Moabitidas et Ammanitidas Idumeas et Sidonias et Chettheas

vul@1Kings:11:2 @ de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israhel non ingrediemini ad eas neque de illis ingredientur ad vestras certissimo enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum his itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore

vul@1Kings:11:3 @ fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae et concubinae trecentae et averterunt mulieres cor eius

vul@1Kings:11:4 @ cumque iam esset senex depravatum est per mulieres cor eius ut sequeretur deos alienos nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius

vul@1Kings:11:5 @ sed colebat Salomon Astharthen deam Sidoniorum et Moloch idolum Ammanitarum

vul@1Kings:11:6 @ fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut pater eius

vul@1Kings:11:7 @ tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Hierusalem et Moloch idolo filiorum Ammon

vul@1Kings:11:8 @ atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis quae adolebant tura et immolabant diis suis

vul@1Kings:11:9 @ igitur iratus est Dominus Salomoni quod aversa esset mens eius a Domino Deo Israhel qui apparuerat ei secundo

vul@1Kings:11:10 @ et praeceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos et non custodivit quae mandavit ei Dominus

vul@1Kings:11:11 @ dixit itaque Dominus Salomoni quia habuisti hoc apud te et non custodisti pactum meum et praecepta mea quae mandavi tibi disrumpens scindam regnum tuum et dabo illud servo tuo

vul@1Kings:11:12 @ verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum de manu filii tui scindam illud

vul@1Kings:11:13 @ nec totum regnum auferam sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum et Hierusalem quam elegi

vul@1Kings:11:14 @ suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumeum de semine regio qui erat in Edom

vul@1Kings:11:15 @ cum enim esset David in Idumea et ascendisset Ioab princeps militiae ad sepeliendos eos qui fuerant interfecti et occidisset omne masculinum in Idumea

vul@1Kings:11:16 @ sex enim mensibus ibi moratus est Ioab et omnis Israhel donec interimerent omne masculinum in Idumea

vul@1Kings:11:17 @ fugit Adad ipse et viri idumei de servis patris eius cum eo ut ingrederetur Aegyptum erat autem Adad puer parvulus

vul@1Kings:11:18 @ cumque surrexissent de Madian venerunt in Pharan tuleruntque secum viros de Pharan et introierunt Aegyptum ad Pharaonem regem Aegypti qui dedit ei domum et cibos constituit et terram delegavit

vul@1Kings:11:19 @ et invenit Adad gratiam coram Pharao valde in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Tafnes reginae

vul@1Kings:11:20 @ genuitque ei soror Tafnes Genebath filium et nutrivit eum Tafnes in domo Pharaonis eratque Genebath habitans apud Pharaonem cum filiis eius

vul@1Kings:11:21 @ cumque audisset Adad in Aegypto dormisse David cum patribus suis et mortuum esse Ioab principem militiae dixit Pharaoni dimitte me ut vadam in terram meam

vul@1Kings:11:22 @ dixitque ei Pharao qua enim re apud me indiges ut quaeras ire ad terram tuam at ille respondit nulla sed obsecro ut dimittas me

vul@1Kings:11:23 @ suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Heliada qui fugerat Adadezer regem Soba dominum suum

vul@1Kings:11:24 @ et congregavit contra eum viros et factus est princeps latronum cum interficeret eos David abieruntque Damascum et habitaverunt ibi et constituerunt eum regem in Damasco

vul@1Kings:11:25 @ eratque adversarius Israhel cunctis diebus Salomonis et hoc est malum Adad et odium contra Israhel regnavitque in Syria

vul@1Kings:11:26 @ Hieroboam quoque filius Nabath Ephratheus de Sareda cuius mater erat nomine Sarva mulier vidua servus Salomonis levavit manum contra regem

vul@1Kings:11:27 @ et haec causa rebellionis adversus eum quia Salomon aedificavit Mello et coaequavit voraginem civitatis David patris sui

vul@1Kings:11:28 @ erat autem Hieroboam vir fortis et potens vidensque Salomon adulescentem bonae indolis et industrium constituerat eum praefectum super tributa universae domus Ioseph

vul@1Kings:11:29 @ factum est igitur in tempore illo ut Hieroboam egrederetur de Hierusalem et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via opertus pallio novo erant autem duo tantum in agro

vul@1Kings:11:30 @ adprehendensque Ahia pallium suum novum quo opertus erat scidit in duodecim partes

vul@1Kings:11:31 @ et ait ad Hieroboam tolle tibi decem scissuras haec enim dicit Dominus Deus Israhel ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem tribus

vul@1Kings:11:32 @ porro una tribus remanebit ei propter servum meum David et Hierusalem civitatem quam elegi ex omnibus tribubus Israhel

vul@1Kings:11:33 @ eo quod dereliquerint me et adoraverint Astharoth deam Sidoniorum et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon et non ambulaverint in viis meis ut facerent iustitiam coram me et praecepta mea et iudicia sicut David pater eius

vul@1Kings:11:34 @ nec auferam omne regnum de manu eius sed ducem ponam eum cunctis diebus vitae suae propter David servum meum quem elegi qui custodivit mandata mea et praecepta mea

vul@1Kings:11:35 @ auferam autem regnum de manu filii eius et dabo tibi decem tribus

vul@1Kings:11:36 @ filio autem eius dabo tribum unam ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Hierusalem civitatem quam elegi ut esset nomen meum ibi

vul@1Kings:11:37 @ te autem adsumam et regnabis super omnia quae desiderat anima tua erisque rex super Israhel

vul@1Kings:11:38 @ si igitur audieris omnia quae praecepero tibi et ambulaveris in viis meis et feceris quod rectum est coram me custodiens mandata mea et praecepta mea sicut fecit David servus meus ero tecum et aedificabo tibi domum fidelem quomodo aedificavi David et tradam tibi Israhel

vul@1Kings:11:39 @ et adfligam semen David super hoc verumtamen non cunctis diebus

vul@1Kings:11:40 @ voluit ergo Salomon interficere Hieroboam qui surrexit et aufugit in Aegyptum ad Susac regem Aegypti et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis

vul@1Kings:11:41 @ reliquum autem verborum Salomonis et omnia quae fecit et sapientia eius ecce universa scripta sunt in libro verborum Salomonis

vul@1Kings:11:42 @ dies autem quos regnavit Salomon in Hierusalem super omnem Israhel quadraginta anni sunt

vul@1Kings:11:43 @ dormivitque Salomon cum patribus suis et sepultus est in civitate David patris sui regnavitque Roboam filius eius pro eo

vul@1Kings:12:1 @ venit autem Roboam in Sychem illuc enim congregatus erat omnis Israhel ad constituendum eum regem

vul@1Kings:12:2 @ at Hieroboam filius Nabath cum adhuc esset in Aegypto profugus a facie regis Salomonis audita morte eius reversus est de Aegypto

vul@1Kings:12:3 @ miseruntque et vocaverunt eum venit ergo Hieroboam et omnis multitudo Israhel et locuti sunt ad Roboam dicentes

vul@1Kings:12:4 @ pater tuus durissimum iugum inposuit nobis tu itaque nunc inminue paululum de imperio patris tui durissimo et de iugo gravissimo quod inposuit nobis et serviemus tibi

vul@1Kings:12:5 @ qui ait eis ite usque ad tertium diem et revertimini ad me cumque abisset populus

vul@1Kings:12:6 @ iniit consilium rex Roboam cum senibus qui adsistebant coram Salomone patre eius dum adviveret et ait quod mihi datis consilium ut respondeam populo

vul@1Kings:12:7 @ qui dixerunt ei si hodie oboedieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia erunt tibi servi cunctis diebus

vul@1Kings:12:8 @ qui dereliquit consilium senum quod dederant ei et adhibuit adulescentes qui nutriti fuerant cum eo et adsistebant illi

vul@1Kings:12:9 @ dixitque ad eos quod mihi datis consilium ut respondeam populo huic qui dixerunt mihi levius fac iugum quod inposuit pater tuus super nos

vul@1Kings:12:10 @ et dixerunt ei iuvenes qui nutriti fuerant cum eo sic loquere populo huic qui locuti sunt ad te dicentes pater tuus adgravavit iugum nostrum tu releva nos sic loqueris ad eos minimus digitus meus grossior est dorso patris mei

vul@1Kings:12:11 @ et nunc pater meus posuit super vos iugum grave ego autem addam super iugum vestrum pater meus cecidit vos flagellis ego autem caedam scorpionibus

vul@1Kings:12:12 @ venit ergo Hieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia sicut locutus fuerat rex dicens revertimini ad me die tertia

vul@1Kings:12:13 @ responditque rex populo dura derelicto consilio seniorum quod ei dederant

vul@1Kings:12:14 @ et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens pater meus adgravavit iugum vestrum ego autem addam iugo vestro pater meus cecidit vos flagellis et ego caedam scorpionibus

vul@1Kings:12:15 @ et non adquievit rex populo quoniam aversatus eum fuerat Dominus ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Hieroboam filium Nabath

vul@1Kings:12:16 @ videns itaque populus quod noluisset eos audire rex respondit ei dicens quae nobis pars in David vel quae hereditas in filio Isai in tabernacula tua Israhel nunc vide domum tuam David et abiit Israhel in tabernacula sua

vul@1Kings:12:17 @ super filios autem Israhel quicumque habitabant in civitatibus Iuda regnavit Roboam

vul@1Kings:12:18 @ misit igitur rex Roboam Aduram qui erat super tributum et lapidavit eum omnis Israhel et mortuus est porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Hierusalem

vul@1Kings:12:19 @ recessitque Israhel a domo David usque in praesentem diem

vul@1Kings:12:20 @ factum est autem cum audisset omnis Israhel quod reversus esset Hieroboam miserunt et vocaverunt eum congregato coetu et constituerunt regem super omnem Israhel nec secutus est quisquam domum David praeter tribum Iuda solam

vul@1Kings:12:21 @ venit autem Roboam Hierusalem et congregavit universam domum Iuda et tribum Beniamin centum octoginta milia electorum virorum et bellatorum ut pugnaret contra domum Israhel et reduceret regnum Roboam filio Salomonis

vul@1Kings:12:22 @ factus est vero sermo Domini ad Semeiam virum Dei dicens

vul@1Kings:12:23 @ loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda et ad omnem domum Iuda et Beniamin et reliquos de populo dicens

vul@1Kings:12:24 @ haec dicit Dominus non ascendetis nec bellabitis contra fratres vestros filios Israhel revertatur vir in domum suam a me enim factum est verbum hoc audierunt sermonem Domini et reversi sunt de itinere sicut eis praeceperat Dominus

vul@1Kings:12:25 @ aedificavit autem Hieroboam Sychem in monte Ephraim et habitavit ibi et egressus inde aedificavit Phanuhel

vul@1Kings:12:26 @ dixitque Hieroboam in corde suo nunc revertetur regnum ad domum David

vul@1Kings:12:27 @ si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Hierusalem et convertetur cor populi huius ad dominum suum Roboam regem Iuda interficientque me et revertentur ad eum

vul@1Kings:12:28 @ et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos et dixit eis nolite ultra ascendere Hierusalem ecce dii tui Israhel qui eduxerunt te de terra Aegypti

vul@1Kings:12:29 @ posuitque unum in Bethel et alterum in Dan

vul@1Kings:12:30 @ et factum est verbum hoc in peccatum ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan

vul@1Kings:12:31 @ et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi qui non erant de filiis Levi

vul@1Kings:12:32 @ constituitque diem sollemnem in mense octavo quintadecima die mensis in similitudinem sollemnitatis quae celebratur in Iuda et ascendens altare similiter fecit in Bethel ut immolaret vitulis quos fabricatus erat constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quae fecerat

vul@1Kings:12:33 @ et ascendit super altare quod extruxerat in Bethel quintadecima die mensis octavi quem finxerat de corde suo et fecit sollemnitatem filiis Israhel et ascendit super altare ut adoleret incensum

vul@1Kings:13:1 @ et ecce vir Dei venit de Iuda in sermone Domini in Bethel Hieroboam stante super altare et tus iaciente

vul@1Kings:13:2 @ et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait altare altare haec dicit Dominus ecce filius nascetur domui David Iosias nomine et immolabit super te sacerdotes excelsorum qui nunc in te tura succendunt et ossa hominum incendet super te

vul@1Kings:13:3 @ deditque in die illa signum dicens hoc erit signum quod locutus est Dominus ecce altare scinditur et effunditur cinis qui in eo est

vul@1Kings:13:4 @ cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat contra altare in Bethel extendit manum suam de altari dicens adprehendite eum et exaruit manus eius quam extenderat contra eum nec valuit retrahere eam ad se

vul@1Kings:13:5 @ altare quoque scissum est et effusus cinis de altari iuxta signum quod praedixerat vir Dei in sermone Domini

vul@1Kings:13:6 @ et ait rex ad virum Dei deprecare faciem Domini Dei tui et ora pro me ut restituatur manus mea mihi oravit vir Dei faciem Domini et reversa est manus regis ad eum et facta est sicut prius fuerat

vul@1Kings:13:7 @ locutus est autem rex ad virum Dei veni mecum domum ut prandeas et dabo tibi munera

vul@1Kings:13:8 @ responditque vir Dei ad regem si dederis mihi mediam partem domus tuae non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto

vul@1Kings:13:9 @ sic enim mandatum est mihi in sermone Domini praecipientis non comedes panem neque bibes aquam nec reverteris per viam qua venisti

vul@1Kings:13:10 @ abiit ergo per aliam viam et non est reversus per iter quo venerat in Bethel

vul@1Kings:13:11 @ prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel ad quem venit filius suus et narravit ei omnia opera quae fecerat vir Dei illa die in Bethel et verba quae locutus fuerat ad regem et narraverunt patri suo

vul@1Kings:13:12 @ et dixit eis pater eorum per quam viam abiit ostenderunt ei filii sui viam per quam abierat vir Dei qui venerat de Iuda

vul@1Kings:13:13 @ et ait filiis suis sternite mihi asinum qui cum stravissent ascendit

vul@1Kings:13:14 @ et abiit post virum Dei et invenit eum sedentem subtus terebinthum et ait illi tune es vir Dei qui venisti de Iuda respondit ille ego sum

vul@1Kings:13:15 @ dixit ad eum veni mecum domum ut comedas panem

vul@1Kings:13:16 @ qui ait non possum reverti neque venire tecum nec comedam panem nec bibam aquam in loco isto

vul@1Kings:13:17 @ quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini dicens non comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per viam qua ieris

vul@1Kings:13:18 @ qui ait illi et ego propheta sum similis tui et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens reduc eum tecum in domum tuam et comedat panem et bibat aquam fefellit eum

vul@1Kings:13:19 @ et reduxit secum comedit ergo panem in domo eius et bibit aquam

vul@1Kings:13:20 @ cumque sederent ad mensam factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eum

vul@1Kings:13:21 @ et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Iuda dicens haec dicit Dominus quia inoboediens fuisti ori Domini et non custodisti mandatum quod praecepit tibi Dominus Deus tuus

vul@1Kings:13:22 @ et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco in quo praecepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum

vul@1Kings:13:23 @ cumque comedisset et bibisset stravit asinum prophetae quem reduxerat

vul@1Kings:13:24 @ qui cum abisset invenit eum leo in via et occidit et erat cadaver eius proiectum in itinere asinus autem stabat iuxta illum et leo stabat iuxta cadaver

vul@1Kings:13:25 @ et ecce viri transeuntes viderunt cadaver proiectum in via et leonem stantem iuxta cadaver et venerunt et divulgaverunt in civitate in qua prophetes senex ille habitabat

vul@1Kings:13:26 @ quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via ait vir Dei est qui inoboediens fuit ori Domini et tradidit eum Dominus leoni et confregit eum et occidit iuxta verbum Domini quod locutus est ei

vul@1Kings:13:27 @ dixitque ad filios suos sternite mihi asinum qui cum stravissent

vul@1Kings:13:28 @ et ille abisset invenit cadaver eius proiectum in via et asinum et leonem stantes iuxta cadaver non comedit leo de cadavere nec laesit asinum

vul@1Kings:13:29 @ tulit ergo prophetes cadaver viri Dei et posuit illud super asinum et reversus intulit in civitatem prophetae senis ut plangerent eum

vul@1Kings:13:30 @ et posuit cadaver eius in sepulchro suo et planxerunt eum heu frater

vul@1Kings:13:31 @ cumque planxissent eum dixit ad filios suos cum mortuus fuero sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est iuxta ossa eius ponite ossa mea

vul@1Kings:13:32 @ profecto enim veniet sermo quem praedixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel et contra omnia fana excelsorum quae sunt in urbibus Samariae

vul@1Kings:13:33 @ post verba haec non est reversus Hieroboam de via sua pessima sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum quicumque volebat implebat manum suam et fiebat sacerdos excelsorum

vul@1Kings:13:34 @ et propter hanc causam peccavit domus Hieroboam et eversa est et deleta de superficie terrae

vul@1Kings:14:1 @ in tempore illo aegrotavit Abia filius Hieroboam

vul@1Kings:14:2 @ dixitque Hieroboam uxori suae surge et commuta habitum ne cognoscaris quod sis uxor Hieroboam et vade in Silo ubi est Ahia propheta qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc

vul@1Kings:14:3 @ tolle quoque in manu tua decem panes et crustula et vas mellis et vade ad illum ipse indicabit tibi quid eventurum sit huic puero

vul@1Kings:14:4 @ fecit ut dixerat uxor Hieroboam et consurgens abiit in Silo et venit in domum Ahia at ille non poterat videre quia caligaverant oculi eius prae senectute

vul@1Kings:14:5 @ dixit autem Dominus ad Ahiam ecce uxor Hieroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui aegrotat haec et haec loqueris ei cum ergo illa intraret et dissimularet se esse quae erat

vul@1Kings:14:6 @ audivit Ahias sonitum pedum eius introeuntis per ostium et ait ingredere uxor Hieroboam quare aliam esse te simulas ego autem missus sum ad te durus nuntius

vul@1Kings:14:7 @ vade et dic Hieroboam haec dicit Dominus Deus Israhel quia exaltavi te de medio populi et dedi te ducem super populum meum Israhel

vul@1Kings:14:8 @ et scidi regnum domus David et dedi illud tibi et non fuisti sicut servus meus David qui custodivit mandata mea et secutus est me in toto corde suo faciens quod placitum esset in conspectu meo

vul@1Kings:14:9 @ sed operatus es male super omnes qui fuerunt ante te et fecisti tibi deos alienos et conflatiles ut me ad iracundiam provocares me autem proiecisti post corpus tuum

vul@1Kings:14:10 @ idcirco ecce ego inducam mala super domum Hieroboam et percutiam de Hieroboam mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israhel et mundabo reliquias domus Hieroboam sicut mundari solet fimus usque ad purum

vul@1Kings:14:11 @ qui mortui fuerint de Hieroboam in civitate comedent eos canes qui autem mortui fuerint in agro vorabunt eos aves caeli quia Dominus locutus est

vul@1Kings:14:12 @ tu igitur surge et vade in domum tuam et in ipso introitu pedum tuorum in urbem morietur puer

vul@1Kings:14:13 @ et planget eum omnis Israhel et sepeliet iste enim solus infertur de Hieroboam in sepulchrum quia inventus est super eo sermo bonus ad Dominum Deum Israhel in domo Hieroboam

vul@1Kings:14:14 @ constituet autem sibi Dominus regem super Israhel qui percutiat domum Hieroboam in hac die et in hoc tempore

vul@1Kings:14:15 @ et percutiet Dominus Israhel sicut moveri solet harundo in aqua et evellet Israhel de terra bona hac quam dedit patribus eorum et ventilabit eos trans Flumen quia fecerunt sibi lucos ut inritarent Dominum

vul@1Kings:14:16 @ et tradet Dominus Israhel propter peccata Hieroboam qui peccavit et peccare fecit Israhel

vul@1Kings:14:17 @ surrexit itaque uxor Hieroboam et abiit et venit in Thersa cumque illa ingrederetur limen domus puer mortuus est

vul@1Kings:14:18 @ et sepelierunt eum et planxit illum omnis Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu servi sui Ahiae prophetae

vul@1Kings:14:19 @ reliqua autem verborum Hieroboam quomodo pugnaverit et quomodo regnaverit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel

vul@1Kings:14:20 @ dies autem quibus regnavit Hieroboam viginti duo anni sunt et dormivit cum patribus suis regnavitque Nadab filius eius pro eo

vul@1Kings:14:21 @ porro Roboam filius Salomonis regnavit in Iuda quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare coepisset et decem et septem annis regnavit in Hierusalem civitatem quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israhel nomen autem matris eius Naama Ammanites

vul@1Kings:14:22 @ et fecit Iudas malum coram Domino et inritaverunt eum super omnibus quae fecerant patres eorum in peccatis suis quae peccaverant

vul@1Kings:14:23 @ aedificaverunt enim et ipsi sibi aras et statuas et lucos super omnem collem excelsum et subter omnem arborem frondosam

vul@1Kings:14:24 @ sed et effeminati fuerunt in terra feceruntque omnes abominationes gentium quas adtrivit Dominus ante faciem filiorum Israhel

vul@1Kings:14:25 @ in quinto autem anno regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti in Hierusalem

vul@1Kings:14:26 @ et tulit thesauros domus Domini et thesauros regios et universa diripuit scuta quoque aurea quae fecerat Salomon

vul@1Kings:14:27 @ pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea et tradidit ea in manu ducum scutariorum et eorum qui excubabant ante ostium domus regis

vul@1Kings:14:28 @ cumque ingrederetur rex in domum Domini portabant ea qui praeeundi habebant officium et postea reportabant ad armamentarium scutariorum

vul@1Kings:14:29 @ reliqua autem sermonum Roboam et omnium quae fecit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda

vul@1Kings:14:30 @ fuitque bellum inter Roboam et Hieroboam cunctis diebus

vul@1Kings:14:31 @ dormivit itaque Roboam cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David nomen autem matris eius Naama Ammanites et regnavit Abiam filius eius pro eo

vul@1Kings:15:1 @ igitur in octavodecimo anno regni Hieroboam filii Nabath regnavit Abiam super Iudam

vul@1Kings:15:2 @ tribus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Maacha filia Absalom

vul@1Kings:15:3 @ ambulavitque in omnibus peccatis patris sui quae fecerat ante eum nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius

vul@1Kings:15:4 @ sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Hierusalem ut suscitaret filium eius post eum et staret Hierusalem

vul@1Kings:15:5 @ eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset ab omnibus quae praeceperat ei cunctis diebus vitae suae excepto sermone Uriae Hetthei

vul@1Kings:15:6 @ attamen bellum fuit inter Roboam et inter Hieroboam omni tempore vitae eius

vul@1Kings:15:7 @ reliqua autem sermonum Abiam et omnia quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda fuitque proelium inter Abiam et inter Hieroboam

vul@1Kings:15:8 @ et dormivit Abiam cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius eius pro eo

vul@1Kings:15:9 @ in anno ergo vicesimo Hieroboam regis Israhel regnavit Asa rex Iuda

vul@1Kings:15:10 @ et quadraginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Maacha filia Absalom

vul@1Kings:15:11 @ et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David pater eius

vul@1Kings:15:12 @ et abstulit effeminatos de terra purgavitque universas sordes idolorum quae fecerant patres eius

vul@1Kings:15:13 @ insuper et Maacham matrem suam amovit ne esset princeps in sacris Priapi et in luco eius quem consecraverat subvertitque specum eius et confregit simulacrum turpissimum et conbusit in torrente Cedron

vul@1Kings:15:14 @ excelsa autem non abstulit verumtamen cor Asa perfectum erat cum Deo cunctis diebus suis

vul@1Kings:15:15 @ et intulit ea quae sanctificaverat pater suus et voverat in domum Domini argentum et aurum et vasa

vul@1Kings:15:16 @ bellum autem erat inter Asa et Baasa regem Israhel cunctis diebus eorum

vul@1Kings:15:17 @ ascendit quoque Baasa rex Israhel in Iudam et aedificavit Rama ut non possit quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iudae

vul@1Kings:15:18 @ tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiae dedit illud in manu servorum suorum et misit ad Benadad filium Tabremmon filii Ezion regem Syriae qui habitabat in Damasco dicens

vul@1Kings:15:19 @ foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum ideo misi tibi munera argentum et aurum et peto ut venias et irritum facias foedus quod habes cum Baasa rege Israhel et recedat a me

vul@1Kings:15:20 @ adquiescens Benadad regi Asa misit principes exercitus sui in civitates Israhel et percusserunt Ahion et Dan et Abel domum Maacha et universam Cenneroth omnem scilicet terram Nepthalim

vul@1Kings:15:21 @ quod cum audisset Baasa intermisit aedificare Rama et reversus est in Thersa

vul@1Kings:15:22 @ rex autem Asa nuntium misit in omnem Iudam nemo sit excusatus et tulerunt lapides Rama et ligna eius quibus aedificaverat Baasa et extruxit de eis rex Asa Gaba Beniamin et Maspha

vul@1Kings:15:23 @ reliqua autem omnium sermonum Asa et universae fortitudines eius et cuncta quae fecit et civitates quas extruxit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes

vul@1Kings:15:24 @ et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Iosaphat filius eius pro eo

vul@1Kings:15:25 @ Nadab vero filius Hieroboam regnavit super Israhel anno secundo Asa regis Iuda regnavitque super Israhel duobus annis

vul@1Kings:15:26 @ et fecit quod malum est in conspectu Domini et ambulavit in viis patris sui et in peccatis eius quibus peccare fecit Israhel

vul@1Kings:15:27 @ insidiatus est autem ei Baasa filius Ahia de domo Isachar et percussit eum in Gebbethon quae est urbs Philisthinorum siquidem Nadab et omnis Israhel obsidebant Gebbethon

vul@1Kings:15:28 @ interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis Iuda et regnavit pro eo

vul@1Kings:15:29 @ cumque regnasset percussit omnem domum Hieroboam non dimisit ne unam quidem animam de semine eius donec deleret eum iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis

vul@1Kings:15:30 @ propter peccata Hieroboam quae peccaverat et quibus peccare fecerat Israhel et propter delictum quo inritaverat Dominum Deum Israhel

vul@1Kings:15:31 @ reliqua autem sermonum Nadab et omnia quae operatus est nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel

vul@1Kings:15:32 @ fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israhel cunctis diebus eorum

vul@1Kings:15:33 @ anno tertio Asa regis Iuda regnavit Baasa filius Ahia super omnem Israhel in Thersa viginti quattuor annis

vul@1Kings:15:34 @ et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Hieroboam et in peccatis eius quibus peccare fecit Israhel

vul@1Kings:16:1 @ factus est autem sermo Domini ad Hieu filium Anani contra Baasa dicens

vul@1Kings:16:2 @ pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui ducem super populum meum Israhel tu autem ambulasti in via Hieroboam et peccare fecisti populum meum Israhel ut me inritares in peccatis eorum

vul@1Kings:16:3 @ ecce ego demetam posteriora Baasa et posteriora domus eius et faciam domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath

vul@1Kings:16:4 @ qui mortuus fuerit de Baasa in civitate comedent eum canes et qui mortuus fuerit ex eo in regione comedent eum volucres caeli

vul@1Kings:16:5 @ reliqua autem sermonum Baasa et quaecumque fecit et proelia eius nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel

vul@1Kings:16:6 @ dormivit ergo Baasa cum patribus suis sepultusque est in Thersa et regnavit Hela filius eius pro eo

vul@1Kings:16:7 @ cum autem in manu Hieu filii Anani prophetae verbum Domini factum esset contra Baasa et contra domum eius et contra omne malum quod fecerat coram Domino ad inritandum eum in operibus manuum suarum ut fieret sicut domus Hieroboam ob hanc causam occidit eum

vul@1Kings:16:8 @ anno vicesimo sexto Asa regis Iuda regnavit Hela filius Baasa super Israhel in Thersa duobus annis

vul@1Kings:16:9 @ et rebellavit contra eum servus suus Zamri dux mediae partis equitum erat autem Hela in Thersa bibens et temulentus in domo Arsa praefecti Thersa

vul@1Kings:16:10 @ inruens ergo Zamri percussit et occidit eum anno vicesimo septimo Asa regis Iuda et regnavit pro eo

vul@1Kings:16:11 @ cumque regnasset et sedisset super solium eius percussit omnem domum Baasa et non dereliquit ex eo mingentem ad parietem et propinquos et amicos eius

vul@1Kings:16:12 @ delevitque Zamri omnem domum Baasa iuxta verbum Domini quod locutus fuerat ad Baasa in manu Hieu prophetae

vul@1Kings:16:13 @ propter universa peccata Baasa et peccata Hela filii eius qui peccaverunt et peccare fecerunt Israhel provocantes Dominum Deum Israhel in vanitatibus suis

vul@1Kings:16:14 @ reliqua autem sermonum Hela et omnia quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel

vul@1Kings:16:15 @ anno vicesimo et septimo Asa regis Iuda regnavit Zamri septem diebus in Thersa porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum

vul@1Kings:16:16 @ cumque audisset rebellasse Zamri et occidisse regem fecit sibi regem omnis Israhel Amri qui erat princeps militiae super Israhel in die illa in castris

vul@1Kings:16:17 @ ascendit ergo Amri et omnis Israhel cum eo de Gebbethon et obsidebant Thersa

vul@1Kings:16:18 @ videns autem Zamri quod expugnanda esset civitas ingressus est palatium et succendit secum domum regiam et mortuus est

vul@1Kings:16:19 @ in peccatis suis quae peccaverat faciens malum coram Domino et ambulans in via Hieroboam et in peccato eius quo fecit peccare Israhel

vul@1Kings:16:20 @ reliqua autem sermonum Zamri et insidiarum eius et tyrannidis nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel

vul@1Kings:16:21 @ tunc divisus est populus Israhel in duas partes media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth ut constitueret eum regem et media pars Amri

vul@1Kings:16:22 @ praevaluit autem populus qui erat cum Amri populo qui sequebatur Thebni filium Gineth mortuusque est Thebni et regnavit Amri

vul@1Kings:16:23 @ anno tricesimo primo Asa regis Iuda regnavit Amri super Israhel duodecim annis in Thersa regnavit sex annis

vul@1Kings:16:24 @ emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti et aedificavit eam et vocavit nomen civitatis quam extruxerat nomine Somer domini montis Samariae

vul@1Kings:16:25 @ fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus est nequiter super omnes qui fuerant ante eum

vul@1Kings:16:26 @ ambulavitque in omni via Hieroboam filii Nabath et in peccatis eius quibus peccare fecerat Israhel ut inritaret Dominum Deum Israhel in vanitatibus suis

vul@1Kings:16:27 @ reliqua autem sermonum Amri et proelia eius quae gessit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel

vul@1Kings:16:28 @ et dormivit Amri cum patribus suis et sepultus est in Samaria regnavitque Ahab filius eius pro eo

vul@1Kings:16:29 @ Ahab vero filius Amri regnavit super Israhel anno tricesimo octavo Asa regis Iuda et regnavit Ahab filius Amri super Israhel in Samaria viginti et duobus annis

vul@1Kings:16:30 @ et fecit Ahab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum

vul@1Kings:16:31 @ nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Hieroboam filii Nabath insuper duxit uxorem Hiezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum et abiit et servivit Baal et adoravit eum

vul@1Kings:16:32 @ et posuit aram Baal in templo Baal quod aedificaverat in Samaria

vul@1Kings:16:33 @ et plantavit lucum et addidit Ahab in opere suo inritans Dominum Deum Israhel super omnes reges Israhel qui fuerant ante eum

vul@1Kings:16:34 @ in diebus eius aedificavit Ahiel de Bethel Hiericho in Abiram primitivo suo fundavit eam et in Segub novissimo suo posuit portas eius iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun

vul@1Kings:17:1 @ et dixit Helias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Ahab vivit Dominus Deus Israhel in cuius conspectu sto si erit annis his ros et pluvia nisi iuxta oris mei verba

vul@1Kings:17:2 @ et factum est verbum Domini ad eum dicens

vul@1Kings:17:3 @ recede hinc et vade contra orientem et abscondere in torrente Charith qui est contra Iordanem

vul@1Kings:17:4 @ et ibi de torrente bibes corvisque praecepi ut pascant te ibi

vul@1Kings:17:5 @ abiit ergo et fecit iuxta verbum Domini cumque abisset sedit in torrente Charith qui est contra Iordanem

vul@1Kings:17:6 @ corvi quoque deferebant panem et carnes mane similiter panem et carnes vesperi et bibebat de torrente

vul@1Kings:17:7 @ post dies autem siccatus est torrens non enim pluerat super terram

vul@1Kings:17:8 @ factus est igitur sermo Domini ad eum dicens

vul@1Kings:17:9 @ surge et vade in Sareptha Sidoniorum et manebis ibi praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te

vul@1Kings:17:10 @ surrexit et abiit Sareptham cumque venisset ad portam civitatis apparuit ei mulier vidua colligens ligna et vocavit eam dixitque da mihi paululum aquae in vase ut bibam

vul@1Kings:17:11 @ cumque illa pergeret ut adferret clamavit post tergum eius dicens adfer mihi obsecro et buccellam panis in manu tua

vul@1Kings:17:12 @ quae respondit vivit Dominus Deus tuus quia non habeo panem nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria et paululum olei in lecytho en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo ut comedamus et moriamur

vul@1Kings:17:13 @ ad quam Helias ait noli timere sed vade et fac sicut dixisti verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et adfer ad me tibi autem et filio tuo facies postea

vul@1Kings:17:14 @ haec autem dicit Dominus Deus Israhel hydria farinae non deficiet nec lecythus olei minuetur usque ad diem in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terrae

vul@1Kings:17:15 @ quae abiit et fecit iuxta verbum Heliae et comedit ipse et illa et domus eius et ex illa die

vul@1Kings:17:16 @ hydria farinae non defecit et lecythus olei non est inminutus iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Heliae

vul@1Kings:17:17 @ factum est autem post verba haec aegrotavit filius mulieris matris familiae et erat languor fortis nimis ita ut non remaneret in eo halitus

vul@1Kings:17:18 @ dixit ergo ad Heliam quid mihi et tibi vir Dei ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates meae et interficeres filium meum

vul@1Kings:17:19 @ et ait ad eam da mihi filium tuum tulitque eum de sinu illius et portavit in cenaculum ubi ipse manebat et posuit super lectulum suum

vul@1Kings:17:20 @ et clamavit ad Dominum et dixit Domine Deus meus etiamne viduam apud quam ego utcumque sustentor adflixisti ut interficeres filium eius

vul@1Kings:17:21 @ et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus clamavitque ad Dominum et ait Domine Deus meus revertatur oro anima pueri huius in viscera eius

vul@1Kings:17:22 @ exaudivit Dominus vocem Heliae et reversa est anima pueri intra eum et revixit

vul@1Kings:17:23 @ tulitque Helias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suae et ait illi en vivit filius tuus

vul@1Kings:17:24 @ dixitque mulier ad Heliam nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu et verbum Domini in ore tuo verum est

vul@1Kings:18:1 @ post dies multos verbum Domini factum est ad Heliam in anno tertio dicens vade et ostende te Ahab ut dem pluviam super faciem terrae

vul@1Kings:18:2 @ ivit ergo Helias ut ostenderet se Ahab erat autem fames vehemens in Samaria

vul@1Kings:18:3 @ vocavitque Ahab Abdiam dispensatorem domus suae Abdias autem timebat Dominum valde

vul@1Kings:18:4 @ nam cum interficeret Hiezabel prophetas Domini tulit ille centum prophetas et abscondit eos quinquagenos in speluncis et pavit eos pane et aqua

vul@1Kings:18:5 @ dixit ergo Ahab ad Abdiam vade in terram ad universos fontes aquarum et in cunctas valles si forte invenire possimus herbam et salvare equos et mulos et non penitus iumenta intereant

vul@1Kings:18:6 @ diviseruntque sibi regiones ut circuirent eas Ahab ibat per viam unam et Abdias per viam alteram seorsum

vul@1Kings:18:7 @ cumque esset Abdias in via Helias occurrit ei qui cum cognovisset eum cecidit super faciem suam et ait num tu es domine mi Helias

vul@1Kings:18:8 @ cui ille respondit ego vade dic domino tuo adest Helias

vul@1Kings:18:9 @ et ille quid peccavi inquit quoniam trades me servum tuum in manu Ahab ut interficiat me

vul@1Kings:18:10 @ vivit Dominus Deus tuus non est gens aut regnum quo non miserit dominus meus te requirens et respondentibus cunctis non est hic adiuravit regna singula et gentes eo quod minime repperireris

vul@1Kings:18:11 @ et nunc dicis mihi vade et dic domino tuo adest Helias

vul@1Kings:18:12 @ cumque recessero a te spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro ingressus nuntiabo Ahab et non inveniet te et interficiet me servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua

vul@1Kings:18:13 @ numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim cum interficeret Hiezabel prophetas Domini quod absconderim de prophetis Domini centum viros quinquagenos et quinquagenos in speluncis et paverim eos pane et aqua

vul@1Kings:18:14 @ et nunc tu dicis vade et dic domino tuo adest Helias ut interficiat me

vul@1Kings:18:15 @ dixit Helias vivit Dominus exercituum ante cuius vultum sto quia hodie apparebo ei

vul@1Kings:18:16 @ abiit ergo Abdias in occursum Ahab et indicavit ei venitque Ahab in occursum Heliae

vul@1Kings:18:17 @ et cum vidisset eum ait tune es ille qui conturbas Israhel

vul@1Kings:18:18 @ et ille ait non turbavi Israhel sed tu et domus patris tui qui dereliquistis mandata Domini et secuti estis Baalim

vul@1Kings:18:19 @ verumtamen nunc mitte et congrega ad me universum Israhel in monte Carmeli et prophetas Baal quadringentos quinquaginta prophetasque lucorum quadringentos qui comedunt de mensa Hiezabel

vul@1Kings:18:20 @ misit Ahab ad omnes filios Israhel et congregavit prophetas in monte Carmeli

vul@1Kings:18:21 @ accedens autem Helias ad omnem populum ait usquequo claudicatis in duas partes si Dominus est Deus sequimini eum si autem Baal sequimini illum et non respondit ei populus verbum

vul@1Kings:18:22 @ et ait rursum Helias ad populum ego remansi propheta Domini solus prophetae autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt

vul@1Kings:18:23 @ dentur nobis duo boves et illi eligant bovem unum et in frusta caedentes ponant super ligna ignem autem non subponant et ego faciam bovem alterum et inponam super ligna ignemque non subponam

vul@1Kings:18:24 @ invocate nomina deorum vestrorum et ego invocabo nomen Domini et deus qui exaudierit per ignem ipse sit Deus respondens omnis populus ait optima propositio

vul@1Kings:18:25 @ dixit ergo Helias prophetis Baal eligite vobis bovem unum et facite primi quia vos plures estis et invocate nomina deorum vestrorum ignemque non subponatis

vul@1Kings:18:26 @ qui cum tulissent bovem quem dederat eis fecerunt et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes Baal exaudi nos et non erat vox nec qui responderet transiliebantque altare quod fecerant

vul@1Kings:18:27 @ cumque esset iam meridies inludebat eis Helias dicens clamate voce maiore deus enim est et forsitan loquitur aut in diversorio est aut in itinere aut certe dormit ut excitetur

vul@1Kings:18:28 @ clamabant ergo voce magna et incidebant se iuxta ritum suum cultris et lanceolis donec perfunderentur sanguine

vul@1Kings:18:29 @ postquam autem transiit meridies et illis prophetantibus venerat tempus quo sacrificium offerri solet nec audiebatur vox neque aliquis respondebat nec adtendebat orantes

vul@1Kings:18:30 @ dixit Helias omni populo venite ad me et accedente ad se populo curavit altare Domini quod destructum fuerat

vul@1Kings:18:31 @ et tulit duodecim lapides iuxta numerum tribuum filiorum Iacob ad quem factus est sermo Domini dicens Israhel erit nomen tuum

vul@1Kings:18:32 @ et aedificavit lapidibus altare in nomine Domini fecitque aquaeductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris

vul@1Kings:18:33 @ et conposuit ligna divisitque per membra bovem et posuit super ligna

vul@1Kings:18:34 @ et ait implete quattuor hydrias aqua et fundite super holocaustum et super ligna rursumque dixit etiam secundo hoc facite qui cum fecissent et secundo ait etiam tertio id ipsum facite feceruntque et tertio

vul@1Kings:18:35 @ et currebant aquae circa altare et fossa aquaeductus repleta est

vul@1Kings:18:36 @ cumque iam tempus esset ut offerretur holocaustum accedens Helias propheta ait Domine Deus Abraham Isaac et Israhel hodie ostende quia tu es Deus Israhel et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia verba haec

vul@1Kings:18:37 @ exaudi me Domine exaudi me ut discat populus iste quia tu es Dominus Deus et tu convertisti cor eorum iterum

vul@1Kings:18:38 @ cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides pulverem quoque et aquam quae erat in aquaeductu lambens

vul@1Kings:18:39 @ quod cum vidisset omnis populus cecidit in faciem suam et ait Dominus ipse est Deus Dominus ipse est Deus

vul@1Kings:18:40 @ dixitque Helias ad eos adprehendite prophetas Baal et ne unus quidem fugiat ex eis quos cum conprehendissent duxit eos Helias ad torrentem Cison et interfecit eos ibi

vul@1Kings:18:41 @ et ait Helias ad Ahab ascende comede et bibe quia sonus multae pluviae est

vul@1Kings:18:42 @ ascendit Ahab ut comederet et biberet Helias autem ascendit in vertice Carmeli et pronus in terram posuit faciem inter genua sua

vul@1Kings:18:43 @ et dixit ad puerum suum ascende et prospice contra mare qui cum ascendisset et contemplatus esset ait non est quicquam et rursum ait illi revertere septem vicibus

vul@1Kings:18:44 @ in septima autem vice ecce nubicula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari qui ait ascende et dic Ahab iunge et descende ne occupet te pluvia

vul@1Kings:18:45 @ cumque se verterent huc atque illuc ecce caeli contenebrati sunt et nubes et ventus et facta est pluvia grandis ascendens itaque Ahab abiit in Hiezrahel

vul@1Kings:18:46 @ et manus Domini facta est super Heliam accinctisque lumbis currebat ante Ahab donec veniret in Hiezrahel

vul@1Kings:19:1 @ nuntiavit autem Ahab Hiezabel omnia quae fecerat Helias et quomodo occidisset universos prophetas gladio

vul@1Kings:19:2 @ misitque Hiezabel nuntium ad Heliam dicens haec mihi faciant dii et haec addant nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis

vul@1Kings:19:3 @ timuit ergo Helias et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas venitque in Bersabee Iuda et dimisit ibi puerum suum

vul@1Kings:19:4 @ et perrexit in desertum via unius diei cumque venisset et sederet subter unam iuniperum petivit animae suae ut moreretur et ait sufficit mihi Domine tolle animam meam neque enim melior sum quam patres mei

vul@1Kings:19:5 @ proiecitque se et obdormivit in umbra iuniperi et ecce angelus tetigit eum et dixit illi surge comede

vul@1Kings:19:6 @ respexit et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aquae comedit ergo et bibit et rursum obdormivit

vul@1Kings:19:7 @ reversusque est angelus Domini secundo et tetigit eum dixitque illi surge comede grandis enim tibi restat via

vul@1Kings:19:8 @ qui cum surrexisset comedit et bibit et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb

vul@1Kings:19:9 @ cumque venisset illuc mansit in spelunca et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi quid hic agis Helia

vul@1Kings:19:10 @ at ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum quia dereliquerunt pactum Domini filii Israhel altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et quaerunt animam meam ut auferant eam

vul@1Kings:19:11 @ et ait ei egredere et sta in monte coram Domino et ecce Dominus transit et spiritus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum non in spiritu Dominus et post spiritum commotio non in commotione Dominus

vul@1Kings:19:12 @ et post commotionem ignis non in igne Dominus et post ignem sibilus aurae tenuis

vul@1Kings:19:13 @ quod cum audisset Helias operuit vultum suum pallio et egressus stetit in ostio speluncae et ecce vox ad eum dicens quid agis hic Helia

vul@1Kings:19:14 @ et ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum quia dereliquerunt pactum tuum filii Israhel altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et quaerunt animam meam ut auferant eam

vul@1Kings:19:15 @ et ait Dominus ad eum vade et revertere in viam tuam per desertum in Damascum cumque perveneris ungues Azahel regem super Syriam

vul@1Kings:19:16 @ et Hieu filium Namsi ungues regem super Israhel Heliseum autem filium Saphat qui est de Abelmaula ungues prophetam pro te

vul@1Kings:19:17 @ et erit quicumque fugerit gladium Azahel occidet eum Hieu et qui fugerit gladium Hieu interficiet eum Heliseus

vul@1Kings:19:18 @ et derelinquam mihi in Israhel septem milia universorum genua quae non sunt incurvata Baal et omne os quod non adoravit eum osculans manum

vul@1Kings:19:19 @ profectus ergo inde repperit Heliseum filium Saphat arantem duodecim iugis boum et ipse in duodecim arantibus unus erat cumque venisset Helias ad eum misit pallium suum super illum

vul@1Kings:19:20 @ qui statim relictis bubus cucurrit post Heliam et ait osculer oro te patrem meum et matrem meam et sic sequar te dixitque ei vade et revertere quod enim meum erat feci tibi

vul@1Kings:19:21 @ reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et in aratro boum coxit carnes et dedit populo et comederunt consurgensque abiit et secutus est Heliam et ministrabat ei

vul@1Kings:20:1 @ porro Benadad rex Syriae congregavit omnem exercitum suum et triginta et duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eam

vul@1Kings:20:2 @ mittensque nuntios ad Ahab regem Israhel in civitatem

vul@1Kings:20:3 @ ait haec dicit Benadad argentum tuum et aurum tuum meum est et uxores tuae et filii tui optimi mei sunt

vul@1Kings:20:4 @ responditque rex Israhel iuxta verbum tuum domine mi rex tuus sum ego et omnia mea

vul@1Kings:20:5 @ revertentesque nuntii dixerunt haec dicit Benadad qui misit nos ad te argentum tuum et aurum tuum et uxores tuas et filios tuos dabis mihi

vul@1Kings:20:6 @ cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te et scrutabuntur domum tuam et domum servorum tuorum et omne quod eis placuerit ponent in manibus suis et auferent

vul@1Kings:20:7 @ vocavit autem rex Israhel omnes seniores terrae et ait animadvertite et videte quoniam insidietur nobis misit enim ad me pro uxoribus meis et filiis et pro argento et auro et non abnui

vul@1Kings:20:8 @ dixeruntque omnes maiores natu et universus populus ad eum non audias neque adquiescas illi

vul@1Kings:20:9 @ respondit itaque nuntiis Benadad dicite domino meo regi omnia propter quae misisti ad me servum tuum initio faciam hanc autem rem facere non possum

vul@1Kings:20:10 @ reversique nuntii rettulerunt ei qui remisit et ait haec faciant mihi dii et haec addant si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi qui sequitur me

vul@1Kings:20:11 @ et respondens rex Israhel ait dicite ei ne glorietur accinctus aeque ut discinctus

vul@1Kings:20:12 @ factum est autem cum audisset verbum istud bibebat ipse et reges in umbraculis et ait servis suis circumdate civitatem et circumdederunt eam

vul@1Kings:20:13 @ et ecce propheta unus accedens ad Ahab regem Israhel ait haec dicit Dominus certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam ecce ego tradam eam in manu tua hodie ut scias quia ego sum Dominus

vul@1Kings:20:14 @ et ait Ahab per quem dixitque ei haec dicit Dominus per pedisequos principum provinciarum et ait quis incipiet proeliari et ille dixit tu

vul@1Kings:20:15 @ recensuit ergo pueros principum provinciarum et repperit numerum ducentorum triginta duum et post eos recensuit populum omnes filios Israhel septem milia

vul@1Kings:20:16 @ et egressi sunt meridie Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo et reges triginta duo cum eo qui ad auxilium eius venerant

vul@1Kings:20:17 @ egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte misit itaque Benadad qui nuntiaverunt ei dicentes viri egressi sunt de Samaria

vul@1Kings:20:18 @ at ille sive ait pro pace veniunt adprehendite eos vivos sive ut proelientur vivos eos capite

vul@1Kings:20:19 @ egressi sunt ergo pueri principum provinciarum ac reliquus exercitus sequebatur

vul@1Kings:20:20 @ et percussit unusquisque virum qui contra se venerat fugeruntque Syri et persecutus est eos Israhel fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus

vul@1Kings:20:21 @ necnon et egressus rex Israhel percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magna

vul@1Kings:20:22 @ accedens autem propheta ad regem Israhel dixit ei vade et confortare et scito et vide quid facias sequenti enim anno rex Syriae ascendet contra te

vul@1Kings:20:23 @ servi vero regis Syriae dixerunt ei dii montium sunt dii eorum ideo superaverunt nos sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus et obtinebimus eos

vul@1Kings:20:24 @ tu ergo verbum hoc fac amove reges singulos ab exercitu suo et pone principes pro eis

vul@1Kings:20:25 @ et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis et equos secundum equos pristinos et currus secundum currus quos ante habuisti et pugnabimus contra eos in campestribus et videbis quod obtinebimus eos credidit consilio eorum et fecit ita

vul@1Kings:20:26 @ igitur postquam annus transierat recensuit Benadad Syros et ascendit in Afec ut pugnaret contra Israhel

vul@1Kings:20:27 @ porro filii Israhel recensiti sunt et acceptis cibariis profecti ex adverso castraque metati contra eos quasi duo parvi greges caprarum Syri autem repleverunt terram

vul@1Kings:20:28 @ et accedens unus vir Dei dixit ad regem Israhel haec dicit Dominus quia dixerunt Syri deus montium est Dominus et non est deus vallium dabo omnem multitudinem grandem hanc in manu tua et scietis quia ego Dominus

vul@1Kings:20:29 @ dirigebant septem diebus ex adverso hii atque illi acies septima autem die commissum est bellum percusseruntque filii Israhel de Syris centum milia peditum in die una

vul@1Kings:20:30 @ fugerunt autem qui remanserant in Afec in civitatem et cecidit murus super viginti septem milia hominum qui remanserant porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in cubiculum quod erat intra cubiculum

vul@1Kings:20:31 @ dixeruntque ei servi sui ecce audivimus quod reges domus Israhel clementes sint ponamus itaque saccos in lumbis nostris et funiculos in capitibus nostris et egrediamur ad regem Israhel forsitan salvabit animas nostras

vul@1Kings:20:32 @ accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in capitibus veneruntque ad regem Israhel et dixerunt servus tuus Benadad dicit vivat oro te anima mea et ille ait si adhuc vivit frater meus est

vul@1Kings:20:33 @ quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt verbum ex ore eius atque dixerunt frater tuus Benadad et dixit eis ite et adducite eum egressus est ergo ad eum Benadad et levavit eum in currum suum

vul@1Kings:20:34 @ qui dixit ei civitates quas tulit pater meus a patre tuo reddam et plateas fac tibi in Damasco sicut fecit pater meus in Samaria et ego foederatus recedam a te pepigit ergo foedus et dimisit eum

vul@1Kings:20:35 @ tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini percute me at ille noluit percutere

vul@1Kings:20:36 @ cui ait quia noluisti audire vocem Domini ecce recedes a me et percutiet te leo cumque paululum recessisset ab eo invenit eum leo atque percussit

vul@1Kings:20:37 @ sed et alterum conveniens virum dixit ad eum percute me qui percussit eum et vulneravit

vul@1Kings:20:38 @ abiit ergo propheta et occurrit regi in via et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos

vul@1Kings:20:39 @ cumque rex transiret clamavit ad regem et ait servus tuus egressus est ad proeliandum comminus cumque fugisset vir unus adduxit eum quidam ad me et ait custodi virum istum qui si lapsus fuerit erit anima tua pro anima eius aut talentum argenti adpendes

vul@1Kings:20:40 @ dum autem ego turbatus huc illucque me verterem subito non conparuit et ait rex Israhel ad eum hoc est iudicium tuum quod ipse decrevisti

vul@1Kings:20:41 @ at ille statim abstersit pulverem de facie sua et cognovit eum rex Israhel quod esset de prophetis

vul@1Kings:20:42 @ qui ait ad eum haec dicit Dominus quia dimisisti virum dignum morte de manu tua erit anima tua pro anima eius et populus tuus pro populo eius

vul@1Kings:20:43 @ reversus est igitur rex Israhel in domum suam audire contemnens et furibundus venit Samariam

vul@1Kings:21:1 @ post verba autem haec vinea erat Naboth Hiezrahelitae qui erat in Hiezrahel iuxta palatium Ahab regis Samariae

vul@1Kings:21:2 @ locutus est ergo Ahab ad Naboth dicens da mihi vineam tuam ut faciam mihi hortum holerum quia vicina est et prope domum meam daboque tibi pro ea vineam meliorem aut si tibi commodius putas argenti pretium quanto digna est

vul@1Kings:21:3 @ cui respondit Naboth propitius mihi sit Dominus ne dem hereditatem patrum meorum tibi

vul@1Kings:21:4 @ venit ergo Ahab in domum suam indignans et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Hiezrahelites dicens non do tibi hereditatem patrum meorum et proiciens se in lectulum suum avertit faciem ad parietem et non comedit panem

vul@1Kings:21:5 @ ingressa est autem ad eum Hiezabel uxor sua dixitque ei quid est hoc unde anima tua contristata est et quare non comedis panem

vul@1Kings:21:6 @ qui respondit ei locutus sum Naboth Hiezrahelitae et dixi ei da mihi vineam tuam accepta pecunia aut si tibi placet dabo tibi vineam pro ea et ille ait non do tibi vineam meam

vul@1Kings:21:7 @ dixit ergo ad eum Hiezabel uxor eius grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israhel surge et comede panem et aequo esto animo ego dabo tibi vineam Naboth Hiezrahelitae

vul@1Kings:21:8 @ scripsit itaque litteras ex nomine Ahab et signavit eas anulo eius et misit ad maiores natu et ad optimates qui erant in civitate eius et habitabant cum Naboth

vul@1Kings:21:9 @ litterarum autem erat ista sententia praedicate ieiunium et sedere facite Naboth inter primos populi

vul@1Kings:21:10 @ et submittite duos viros filios Belial contra eum et falsum testimonium dicant benedixit Deum et regem et educite eum et lapidate sicque moriatur

vul@1Kings:21:11 @ fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates qui habitabant cum eo in urbe sicut praeceperat eis Hiezabel et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos

vul@1Kings:21:12 @ praedicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth inter primos populi

vul@1Kings:21:13 @ et adductis duobus viris filiis diaboli fecerunt eos sedere contra eum at illi scilicet ut viri diabolici dixerunt contra eum testimonium coram multitudine benedixit Naboth Deo et regi quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt

vul@1Kings:21:14 @ miseruntque ad Hiezabel dicentes lapidatus est Naboth et mortuus est

vul@1Kings:21:15 @ factum est autem cum audisset Hiezabel lapidatum Naboth et mortuum locuta est ad Ahab surge posside vineam Naboth Hiezrahelitae qui noluit tibi adquiescere et dare eam accepta pecunia non enim vivit Naboth sed mortuus est

vul@1Kings:21:16 @ quod cum audisset Ahab mortuum videlicet Naboth surrexit et descendebat in vineam Naboth Hiezrahelitae ut possideret eam

vul@1Kings:21:17 @ factus est igitur sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens

vul@1Kings:21:18 @ surge et descende in occursum Ahab regis Israhel qui est in Samaria ecce ad vineam Naboth descendit ut possideat eam

vul@1Kings:21:19 @ et loqueris ad eum dicens haec dicit Dominus occidisti insuper et possedisti et post haec addes haec dicit Dominus in loco hoc in quo linxerunt canes sanguinem Naboth lambent tuum quoque sanguinem

vul@1Kings:21:20 @ et ait Ahab ad Heliam num invenisti me inimice mee qui dixit inveni eo quod venundatus sis ut faceres malum in conspectu Domini

vul@1Kings:21:21 @ ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua et interficiam de Ahab mingentem ad parietem et clausum et ultimum in Israhel

vul@1Kings:21:22 @ et dabo domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia quia egisti ut me ad iracundiam provocares et peccare fecisti Israhel

vul@1Kings:21:23 @ sed et de Hiezabel locutus est Dominus dicens canes comedent Hiezabel in agro Hiezrahel

vul@1Kings:21:24 @ si mortuus fuerit Ahab in civitate comedent eum canes si autem mortuus fuerit in agro comedent eum volucres caeli

vul@1Kings:21:25 @ igitur non fuit alter talis ut Ahab qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini concitavit enim eum Hiezabel uxor sua

vul@1Kings:21:26 @ et abominabilis effectus est in tantum ut sequeretur idola quae fecerant Amorrei quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israhel

vul@1Kings:21:27 @ itaque cum audisset Ahab sermones istos scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque et dormivit in sacco et ambulabat dimisso capite

vul@1Kings:21:28 @ factus est autem sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens

vul@1Kings:21:29 @ nonne vidisti humiliatum Ahab coram me quia igitur humiliatus est mei causa non inducam malum in diebus eius sed in diebus filii sui inferam malum domui eius

vul@1Kings:22:1 @ transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israhel

vul@1Kings:22:2 @ in anno autem tertio descendit Iosaphat rex Iuda ad regem Israhel

vul@1Kings:22:3 @ dixitque rex Israhel ad servos suos ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriae

vul@1Kings:22:4 @ et ait ad Iosaphat veniesne mecum ad proeliandum in Ramoth Galaad

vul@1Kings:22:5 @ dixitque Iosaphat ad regem Israhel sicut ego sum ita et tu populus meus et populus tuus unum sunt et equites mei et equites tui dixitque Iosaphat ad regem Israhel quaere oro te hodie sermonem Domini

vul@1Kings:22:6 @ congregavit ergo rex Israhel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere qui responderunt ascende et dabit Dominus in manu regis

vul@1Kings:22:7 @ dixit autem Iosaphat non est hic propheta Domini quispiam ut interrogemus per eum

vul@1Kings:22:8 @ et ait rex Israhel ad Iosaphat remansit vir unus per quem possimus interrogare Dominum sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum Micheas filius Hiemla cui Iosaphat ait ne loquaris ita rex

vul@1Kings:22:9 @ vocavit ergo rex Israhel eunuchum quendam et dixit ei festina adducere Micheam filium Hiemla

vul@1Kings:22:10 @ rex autem Israhel et Iosaphat rex Iuda sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum

vul@1Kings:22:11 @ fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaan cornua ferrea et ait haec dicit Dominus his ventilabis Syriam donec deleas eam

vul@1Kings:22:12 @ omnesque prophetae similiter prophetabant dicentes ascende in Ramoth Galaad et vade prospere et tradet Dominus in manu regis

vul@1Kings:22:13 @ nuntius vero qui ierat ut vocaret Micheam locutus est ad eum dicens ecce sermones prophetarum ore uno bona regi praedicant sit ergo et sermo tuus similis eorum et loquere bona

vul@1Kings:22:14 @ cui Micheas ait vivit Dominus quia quodcumque dixerit mihi Dominus hoc loquar

vul@1Kings:22:15 @ venit itaque ad regem et ait illi rex Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad proeliandum an cessare cui ille respondit ascende et vade prospere et tradet Dominus in manu regis

vul@1Kings:22:16 @ dixit autem rex ad eum iterum atque iterum adiuro te ut non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine Domini

vul@1Kings:22:17 @ et ille ait vidi cunctum Israhel dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem et ait Dominus non habent dominum isti revertatur unusquisque in domum suam in pace

vul@1Kings:22:18 @ dixit ergo rex Israhel ad Iosaphat numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum

vul@1Kings:22:19 @ ille vero addens ait propterea audi sermonem Domini vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli adsistentem ei a dextris et a sinistris

vul@1Kings:22:20 @ et ait Dominus quis decipiet Ahab regem Israhel ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter

vul@1Kings:22:21 @ egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait ego decipiam illum cui locutus est Dominus in quo

vul@1Kings:22:22 @ et ille ait egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius et dixit Dominus decipies et praevalebis egredere et fac ita

vul@1Kings:22:23 @ nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum qui hic sunt et Dominus locutus est contra te malum

vul@1Kings:22:24 @ accessit autem Sedecias filius Chanaan et percussit Micheam in maxillam et dixit mene ergo dimisit spiritus Domini et locutus est tibi

vul@1Kings:22:25 @ et ait Micheas visurus es in die illa quando ingredieris cubiculum intra cubiculum ut abscondaris

vul@1Kings:22:26 @ et ait rex Israhel tollite Micheam et maneat apud Amon principem civitatis et apud Ioas filium Ammelech

vul@1Kings:22:27 @ et dicite eis haec dicit rex mittite virum istum in carcerem et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae donec revertar in pace

vul@1Kings:22:28 @ dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes

vul@1Kings:22:29 @ ascendit itaque rex Israhel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad

vul@1Kings:22:30 @ dixitque rex Israhel ad Iosaphat sume arma et ingredere proelium et induere vestibus tuis porro rex Israhel mutavit habitum et ingressus est bellum

vul@1Kings:22:31 @ rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus dicens non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam nisi contra regem Israhel solum

vul@1Kings:22:32 @ cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat suspicati sunt quod ipse esset rex Israhel et impetu facto pugnabant contra eum et exclamavit Iosaphat

vul@1Kings:22:33 @ intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israhel et cessaverunt ab eo

vul@1Kings:22:34 @ unus autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et casu percussit regem Israhel inter pulmonem et stomachum at ille dixit aurigae suo verte manum tuam et eice me de exercitu quia graviter vulneratus sum

vul@1Kings:22:35 @ commissum est ergo proelium in die illa et rex Israhel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vesperi fluebat autem sanguis plagae in sinum currus

vul@1Kings:22:36 @ et praeco personuit in universo exercitu antequam sol occumberet dicens unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam

vul@1Kings:22:37 @ mortuus est autem rex et perlatus est Samariam sepelieruntque regem in Samaria

vul@1Kings:22:38 @ et laverunt currum in piscina Samariae et linxerunt canes sanguinem eius et habenas laverunt iuxta verbum Domini quod locutus fuerat

vul@1Kings:22:39 @ reliqua vero sermonum Ahab et universa quae fecit et domus eburneae quam aedificavit cunctarumque urbium quas extruxit nonne scripta sunt haec in libro verborum dierum regum Israhel

vul@1Kings:22:40 @ dormivit ergo Ahab cum patribus suis et regnavit Ohozias filius eius pro eo

vul@1Kings:22:41 @ Iosaphat filius Asa regnare coeperat super Iudam anno quarto Ahab regis Israhel

vul@1Kings:22:42 @ triginta quinque annorum erat cum regnare coepisset et viginti et quinque annos regnavit in Hierusalem nomen matris eius Azuba filia Salai

vul@1Kings:22:43 @ et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea fecitque quod rectum est in conspectu Domini

vul@1Kings:22:44 @ verumtamen excelsa non abstulit adhuc enim populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis

vul@1Kings:22:45 @ pacemque habuit Iosaphat cum rege Israhel

vul@1Kings:22:46 @ reliqua autem verborum Iosaphat et opera eius quae gessit et proelia nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda

vul@1Kings:22:47 @ sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris eius abstulit de terra

vul@1Kings:22:48 @ nec erat tunc rex constitutus in Edom

vul@1Kings:22:49 @ rex vero Iosaphat fecerat classes in mari quae navigarent in Ophir propter aurum et ire non potuerunt quia confractae sunt in Asiongaber

vul@1Kings:22:50 @ tunc ait Ohozias filius Ahab ad Iosaphat vadant servi mei cum servis tuis in navibus et noluit Iosaphat

vul@1Kings:22:51 @ dormivitque cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Ioram filius eius pro eo

vul@1Kings:22:52 @ Ohozias autem filius Ahab regnare coeperat super Israhel in Samaria anno septimodecimo Iosaphat regis Iuda regnavitque super Israhel duobus annis

vul@1Kings:22:53 @ et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suae et in via Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel

vul@2Kings:1:1 @ praevaricatus est autem Moab in Israhel postquam mortuus est Ahab

vul@2Kings:1:2 @ ceciditque Ohozias per cancellos cenaculi sui quod habebat in Samaria et aegrotavit misitque nuntios dicens ad eos ite consulite Beelzebub deum Accaron utrum vivere queam de infirmitate mea hac

vul@2Kings:1:3 @ angelus autem Domini locutus est ad Heliam Thesbiten surge ascende in occursum nuntiorum regis Samariae et dices ad eos numquid non est Deus in Israhel ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron

vul@2Kings:1:4 @ quam ob rem haec dicit Dominus de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris et abiit Helias

vul@2Kings:1:5 @ reversique sunt nuntii ad Ohoziam qui dixit eis quare reversi estis

vul@2Kings:1:6 @ at illi responderunt ei vir occurrit nobis et dixit ad nos ite revertimini ad regem qui misit vos et dicetis ei haec dicit Dominus numquid quia non erat Deus in Israhel mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron idcirco de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris

vul@2Kings:1:7 @ qui dixit eis cuius figurae et habitu est vir qui occurrit vobis et locutus est verba haec

vul@2Kings:1:8 @ at illi dixerunt vir pilosus et zona pellicia accinctis renibus qui ait Helias Thesbites est

vul@2Kings:1:9 @ misitque ad eum quinquagenarium principem et quinquaginta qui erant sub eo qui ascendit ad eum sedentique in vertice montis ait homo Dei rex praecepit ut descendas

vul@2Kings:1:10 @ respondensque Helias dixit quinquagenario si homo Dei sum descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos descendit itaque ignis e caelo et devoravit eum et quinquaginta qui erant cum eo

vul@2Kings:1:11 @ rursum misit ad eum principem quinquagenarium alterum et quinquaginta cum eo qui locutus est illi homo Dei haec dicit rex festina descende

vul@2Kings:1:12 @ respondens Helias ait si homo Dei ego sum descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos descendit ergo ignis Dei e caelo et devoravit illum et quinquaginta eius

vul@2Kings:1:13 @ iterum misit principem quinquagenarium tertium et quinquaginta qui erant cum eo qui cum venisset curvavit genua contra Heliam et precatus est eum et ait homo Dei noli despicere animam meam et animam servorum tuorum qui mecum sunt

vul@2Kings:1:14 @ ecce descendit ignis de caelo et devoravit duos principes quinquagenarios primos et quinquagenos qui cum eis erant sed nunc obsecro ut miserearis animae meae

vul@2Kings:1:15 @ locutus est autem angelus Domini ad Heliam dicens descende cum eo ne timeas surrexit igitur et descendit cum eo ad regem

vul@2Kings:1:16 @ et locutus est ei haec dicit Dominus quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron quasi non esset Deus in Israhel a quo possis interrogare sermonem ideo de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris

vul@2Kings:1:17 @ mortuus est ergo iuxta sermonem Domini quem locutus est Helias et regnavit Ioram frater eius pro eo anno secundo Ioram filii Iosaphat regis Iudae non enim habebat filium

vul@2Kings:1:18 @ reliqua autem verborum Ohoziae quae operatus est nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel

vul@2Kings:2:1 @ factum est autem cum levare vellet Dominus Heliam per turbinem in caelum ibant Helias et Heliseus de Galgalis

vul@2Kings:2:2 @ dixitque Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me usque Bethel cui ait Heliseus vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque descendissent Bethel

vul@2Kings:2:3 @ egressi sunt filii prophetarum qui erant Bethel ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum a te qui respondit et ego novi silete

vul@2Kings:2:4 @ dixit autem Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me in Hiericho et ille ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque venissent Hierichum

vul@2Kings:2:5 @ accesserunt filii prophetarum qui erant in Hiericho ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te et ait et ego novi silete

vul@2Kings:2:6 @ dixit autem ei Helias sede hic quia Dominus misit me ad Iordanem qui ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te ierunt igitur ambo pariter

vul@2Kings:2:7 @ et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt qui et steterunt e contra longe illi autem ambo stabant super Iordanem

vul@2Kings:2:8 @ tulitque Helias pallium suum et involvit illud et percussit aquas quae divisae sunt in utramque partem et transierunt ambo per siccum

vul@2Kings:2:9 @ cumque transissent Helias dixit ad Heliseum postula quod vis ut faciam tibi antequam tollar a te dixitque Heliseus obsecro ut fiat duplex spiritus tuus in me

vul@2Kings:2:10 @ qui respondit rem difficilem postulasti attamen si videris me quando tollor a te erit quod petisti si autem non videris non erit

vul@2Kings:2:11 @ cumque pergerent et incedentes sermocinarentur ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque et ascendit Helias per turbinem in caelum

vul@2Kings:2:12 @ Heliseus autem videbat et clamabat pater mi pater mi currus Israhel et auriga eius et non vidit eum amplius adprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes

vul@2Kings:2:13 @ et levavit pallium Heliae quod ceciderat ei reversusque stetit super ripam Iordanis

vul@2Kings:2:14 @ et pallio Heliae quod ceciderat ei percussit aquas et dixit ubi est Deus Heliae etiam nunc percussitque aquas et divisae sunt huc atque illuc et transiit Heliseus

vul@2Kings:2:15 @ videntes autem filii prophetarum qui erant in Hiericho de contra dixerunt requievit spiritus Heliae super Heliseum et venientes in occursum eius adoraverunt eum proni in terram

vul@2Kings:2:16 @ dixeruntque illi ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possint ire et quaerere dominum tuum ne forte tulerit eum spiritus Domini et proiecerit in uno montium aut in una vallium qui ait nolite mittere

vul@2Kings:2:17 @ coegeruntque eum donec adquiesceret et diceret mittite et miserunt quinquaginta viros qui cum quaesissent tribus diebus non invenerunt

vul@2Kings:2:18 @ et reversi sunt ad eum at ille habitabat in Hiericho dixitque eis numquid non dixi vobis nolite ire

vul@2Kings:2:19 @ dixerunt quoque viri civitatis ad Heliseum ecce habitatio civitatis huius optima est sicut tu ipse domine perspicis sed aquae pessimae sunt et terra sterilis

vul@2Kings:2:20 @ at ille ait adferte mihi vas novum et mittite in illud sal qui cum adtulissent

vul@2Kings:2:21 @ egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait haec dicit Dominus sanavi aquas has et non erit ultra in eis mors neque sterilitas

vul@2Kings:2:22 @ sanatae sunt ergo aquae usque ad diem hanc iuxta verbum Helisei quod locutus est

vul@2Kings:2:23 @ ascendit autem inde Bethel cumque ascenderet per viam pueri parvi egressi sunt de civitate et inludebant ei dicentes ascende calve ascende calve

vul@2Kings:2:24 @ qui cum se respexisset vidit eos et maledixit eis in nomine Domini egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros

vul@2Kings:2:25 @ abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam

vul@2Kings:3:1 @ Ioram vero filius Ahab regnavit super Israhel in Samaria anno octavodecimo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis

vul@2Kings:3:2 @ et fecit malum coram Domino sed non sicut pater suus et mater tulit enim statuas Baal quas fecerat pater eius

vul@2Kings:3:3 @ verumtamen in peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel adhesit nec recessit ab eis

vul@2Kings:3:4 @ porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi Israhel centum milia agnorum et centum milia arietum cum velleribus suis

vul@2Kings:3:5 @ cumque mortuus fuisset Ahab praevaricatus est foedus quod habebat cum rege Israhel

vul@2Kings:3:6 @ egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit universum Israhel

vul@2Kings:3:7 @ misitque ad Iosaphat regem Iuda dicens rex Moab recessit a me veni mecum contra Moab ad proelium qui respondit ascendam qui meus est tuus est populus meus populus tuus equi mei equi tui

vul@2Kings:3:8 @ dixitque per quam viam ascendemus at ille respondit per desertum Idumeae

vul@2Kings:3:9 @ perrexerunt igitur rex Israhel et rex Iuda et rex Edom et circumierunt per viam septem dierum nec erat aqua exercitui et iumentis quae sequebantur eos

vul@2Kings:3:10 @ dixitque rex Israhel eheu eheu eheu congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manu Moab

vul@2Kings:3:11 @ et ait Iosaphat estne hic propheta Domini ut deprecemur Dominum per eum et respondit unus de servis regis Israhel est hic Heliseus filius Saphat qui fundebat aquam super manus Heliae

vul@2Kings:3:12 @ et ait Iosaphat est apud eum sermo Domini descenditque ad eum rex Israhel et Iosaphat et rex Edom

vul@2Kings:3:13 @ dixit autem Heliseus ad regem Israhel quid mihi et tibi est vade ad prophetas patris tui et matris tuae et ait illi rex Israhel quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manu Moab

vul@2Kings:3:14 @ dixit autem Heliseus vivit Dominus exercituum in cuius conspectu sto quod si non vultum Iosaphat regis Iudae erubescerem ne adtendissem quidem te nec respexissem

vul@2Kings:3:15 @ nunc autem adducite mihi psalten cumque caneret psaltes facta est super eum manus Domini et ait

vul@2Kings:3:16 @ haec dicit Dominus facite alveum torrentis huius fossas et fossas

vul@2Kings:3:17 @ haec enim dicit Dominus non videbitis ventum neque pluviam et alveus iste replebitur aquis et bibetis vos et familiae vestrae et iumenta vestra

vul@2Kings:3:18 @ parumque hoc est in conspectu Domini insuper tradet etiam Moab in manu vestra

vul@2Kings:3:19 @ et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem electam et universum lignum fructiferum succidetis cunctosque fontes aquarum obturabitis et omnem agrum egregium operietis lapidibus

vul@2Kings:3:20 @ factum est igitur mane quando sacrificium offerri solet et ecce aquae veniebant per viam Edom et repleta est terra aquis

vul@2Kings:3:21 @ universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper et steterunt in terminis

vul@2Kings:3:22 @ primoque mane surgentes et orto iam sole ex adverso aquarum viderunt Moabitae contra aquas rubras quasi sanguinem

vul@2Kings:3:23 @ dixeruntque sanguis est gladii pugnaverunt reges contra se et caesi sunt mutuo nunc perge ad praedam Moab

vul@2Kings:3:24 @ perrexeruntque in castra Israhel porro consurgens Israhel percussit Moab at illi fugerunt coram eis venerunt igitur qui vicerant et percusserunt Moab

vul@2Kings:3:25 @ et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes singuli lapides repleverunt et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt ita ut muri tantum fictiles remanerent et circumdata est civitas a fundibalariis et magna ex parte percussa

vul@2Kings:3:26 @ quod cum vidisset rex Moab praevaluisse scilicet hostes tulit secum septingentos viros educentes gladium ut inrumperet ad regem Edom et non potuerunt

vul@2Kings:3:27 @ arripiensque filium suum primogenitum qui regnaturus erat pro eo obtulit holocaustum super murum et facta est indignatio magna in Israhel statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam

vul@2Kings:4:1 @ mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Heliseum dicens servus tuus vir meus mortuus est et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi

vul@2Kings:4:2 @ cui dixit Heliseus quid vis ut faciam tibi dic mihi quid habes in domo tua at illa respondit non habeo ancilla tua quicquam in domo mea nisi parum olei quo unguear

vul@2Kings:4:3 @ cui ait vade pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca

vul@2Kings:4:4 @ et ingredere et claude ostium cum intrinsecus fueris tu et filii tui et mitte inde in omnia vasa haec et cum plena fuerint tolles

vul@2Kings:4:5 @ ivit itaque mulier et clusit ostium super se et super filios suos illi offerebant vasa et illa infundebat

vul@2Kings:4:6 @ cumque plena fuissent vasa dixit ad filium suum adfer mihi adhuc vas et ille respondit non habeo stetitque oleum

vul@2Kings:4:7 @ venit autem illa et indicavit homini Dei et ille vade inquit vende oleum et redde creditori tuo tu autem et filii tui vivite de reliquo

vul@2Kings:4:8 @ facta est autem quaedam dies et transiebat Heliseus per Sunam erat autem ibi mulier magna quae tenuit eum ut comederet panem cumque frequenter inde transiret devertebat ad eam ut comederet panem

vul@2Kings:4:9 @ quae dixit ad virum suum animadverto quod vir Dei sanctus est iste qui transit per nos frequenter

vul@2Kings:4:10 @ faciamus ergo cenaculum parvum et ponamus ei in eo lectulum et mensam et sellam et candelabrum ut cum venerit ad nos maneat ibi

vul@2Kings:4:11 @ facta est igitur dies quaedam et veniens devertit in cenaculum et requievit ibi

vul@2Kings:4:12 @ dixitque ad Giezi puerum suum voca Sunamitin istam qui cum vocasset eam et illa stetisset coram eo

vul@2Kings:4:13 @ dixit ad puerum loquere ad eam ecce sedule in omnibus ministrasti nobis quid vis ut faciam tibi numquid habes negotium et vis ut loquar regi sive principi militiae quae respondit in medio populi mei habito

vul@2Kings:4:14 @ et ait quid ergo vult ut faciam ei dixitque Giezi ne quaeras filium enim non habet et vir eius senex est

vul@2Kings:4:15 @ praecepit itaque ut vocaret eam quae cum vocata fuisset et stetisset ad ostium

vul@2Kings:4:16 @ dixit ad eam in tempore isto et in hac eadem hora si vita comes fuerit habebis in utero filium at illa respondit noli quaeso domine mi vir Dei noli mentiri ancillae tuae

vul@2Kings:4:17 @ et concepit mulier et peperit filium in tempore et in hora eadem quam dixerat Heliseus

vul@2Kings:4:18 @ crevit autem puer et cum esset quaedam dies et egressus isset ad patrem suum ad messores

vul@2Kings:4:19 @ ait patri suo caput meum caput meum at ille dixit puero tolle et duc eum ad matrem suam

vul@2Kings:4:20 @ qui cum tulisset et adduxisset eum ad matrem suam posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem et mortuus est

vul@2Kings:4:21 @ ascendit autem et conlocavit eum super lectulum hominis Dei et clusit ostium et egressa

vul@2Kings:4:22 @ vocavit virum suum et ait mitte mecum obsecro unum de pueris et asinam ut excurram usque ad hominem Dei et revertar

vul@2Kings:4:23 @ qui ait illi quam ob causam vadis ad eum hodie non sunt kalendae neque sabbatum quae respondit vale

vul@2Kings:4:24 @ stravitque asinam et praecepit puero mina et propera ne mihi moram facias in eundo et hoc age quod praecipio tibi

vul@2Kings:4:25 @ profecta est igitur et venit ad virum Dei in montem Carmeli cumque vidisset eam vir Dei de contra ait ad Giezi puerum suum ecce Sunamitis illa

vul@2Kings:4:26 @ vade ergo in occursum eius et dic ei rectene agitur circa te et circa virum tuum et circa filium tuum quae respondit recte

vul@2Kings:4:27 @ cumque venisset ad virum Dei in monte adprehendit pedes eius et accessit Giezi ut amoveret eam et ait homo Dei dimitte illam anima enim eius in amaritudine est et Dominus celavit me et non indicavit mihi

vul@2Kings:4:28 @ quae dixit illi numquid petivi filium a domino meo numquid non dixi tibi ne inludas me

vul@2Kings:4:29 @ et ille ait ad Giezi accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade si occurrerit tibi homo non salutes eum et si salutaverit te quispiam non respondeas illi et pones baculum meum super faciem pueri

vul@2Kings:4:30 @ porro mater pueri ait vivit Dominus et vivit anima tua non dimittam te surrexit ergo et secutus est eam

vul@2Kings:4:31 @ Giezi autem praecesserat eos et posuerat baculum super faciem pueri et non erat vox neque sensus reversusque est in occursum eius et nuntiavit ei dicens non surrexit puer

vul@2Kings:4:32 @ ingressus est ergo Heliseus domum et ecce puer mortuus iacebat in lectulo eius

vul@2Kings:4:33 @ ingressusque clusit ostium super se et puerum et oravit ad Dominum

vul@2Kings:4:34 @ et ascendit et incubuit super puerum posuitque os suum super os eius et oculos suos super oculos eius et manus suas super manus eius et incurvavit se super eum et calefacta est caro pueri

vul@2Kings:4:35 @ at ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et ascendit et incubuit super eum et oscitavit puer septies aperuitque oculos

vul@2Kings:4:36 @ et ille vocavit Giezi et dixit ei voca Sunamitin hanc quae vocata ingressa est ad eum qui ait tolle filium tuum

vul@2Kings:4:37 @ venit illa et corruit ad pedes eius et adoravit super terram tulitque filium suum et egressa est

vul@2Kings:4:38 @ et Heliseus reversus est in Galgala erat autem fames in terra et filii prophetarum habitabant coram eo dixitque uni de pueris suis pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum

vul@2Kings:4:39 @ et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea colocyntidas agri et implevit pallium suum et reversus concidit in ollam pulmenti nesciebat enim quid esset

vul@2Kings:4:40 @ infuderunt ergo sociis ut comederent cumque gustassent de coctione exclamaverunt dicentes mors in olla vir Dei et non potuerunt comedere

vul@2Kings:4:41 @ at ille adferte inquit farinam et misit in ollam et ait infunde turbae et comedat et non fuit amplius quicquam amaritudinis in olla

vul@2Kings:4:42 @ vir autem quidam venit de Balsalisa deferens viro Dei panes primitiarum et viginti panes hordiacios et frumentum novum in pera sua at ille dixit da populo ut comedat

vul@2Kings:4:43 @ responditque ei minister eius quantum est hoc ut adponam coram centum viris rursum ille da ait populo ut comedat haec enim dicit Dominus comedent et supererit

vul@2Kings:4:44 @ posuit itaque coram eis qui comederunt et superfuit iuxta verbum Domini

vul@2Kings:5:1 @ Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus apud dominum suum et honoratus per illum enim dedit Dominus salutem Syriae erat autem vir fortis et dives sed leprosus

vul@2Kings:5:2 @ porro de Syria egressi fuerant latrunculi et captivam duxerant de terra Israhel puellam parvulam quae erat in obsequio uxoris Naaman

vul@2Kings:5:3 @ quae ait ad dominam suam utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria profecto curasset eum a lepra quam habet

vul@2Kings:5:4 @ ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit ei dicens sic et sic locuta est puella de terra Israhel

vul@2Kings:5:5 @ dixitque ei rex Syriae vade et mittam litteras ad regem Israhel qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti et sex milia aureos et decem mutatoria vestimentorum

vul@2Kings:5:6 @ detulit litteras ad regem Israhel in haec verba cum acceperis epistulam hanc scito quod miserim ad te Naaman servum meum ut cures eum a lepra sua

vul@2Kings:5:7 @ cumque legisset rex Israhel litteras scidit vestimenta sua et ait numquid Deus sum ut occidere possim et vivificare quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua animadvertite et videte quod occasiones quaerat adversum me

vul@2Kings:5:8 @ quod cum audisset Heliseus vir Dei scidisse videlicet regem Israhel vestimenta sua misit ad eum dicens quare scidisti vestimenta tua veniat ad me et sciat esse prophetam in Israhel

vul@2Kings:5:9 @ venit ergo Naaman cum equis et curribus et stetit ad ostium domus Helisei

vul@2Kings:5:10 @ misitque ad eum Heliseus nuntium dicens vade et lavare septies in Iordane et recipiet sanitatem caro tua atque mundaberis

vul@2Kings:5:11 @ iratus Naaman recedebat dicens putabam quod egrederetur ad me et stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum leprae et curaret me

vul@2Kings:5:12 @ numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci omnibus aquis Israhel ut laver in eis et munder cum ergo vertisset se et abiret indignans

vul@2Kings:5:13 @ accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei pater si rem grandem dixisset tibi propheta certe facere debueras quanto magis quia nunc dixit tibi lavare et mundaberis

vul@2Kings:5:14 @ descendit et lavit in Iordane septies iuxta sermonem viri Dei et restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli et mundatus est

vul@2Kings:5:15 @ reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit et stetit coram eo et ait vere scio quod non sit Deus in universa terra nisi tantum in Israhel obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo

vul@2Kings:5:16 @ at ille respondit vivit Dominus ante quem sto quia non accipiam cumque vim faceret penitus non adquievit

vul@2Kings:5:17 @ dixitque Naaman ut vis sed obsecro concede mihi servo tuo ut tollam onus duorum burdonum de terra non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis nisi Domino

vul@2Kings:5:18 @ hoc autem solum est de quo depreceris Dominum pro servo tuo quando ingreditur dominus meus templum Remmon ut adoret et illo innitente super manum meam si adoravero in templo Remmon adorante me in eodem loco ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re

vul@2Kings:5:19 @ qui dixit ei vade in pace abiit ergo ab eo electo terrae tempore

vul@2Kings:5:20 @ dixitque Giezi puer viri Dei pepercit dominus meus Naaman Syro isti ut non acciperet ab eo quae adtulit vivit Dominus quia curram post eum et accipiam ab eo aliquid

vul@2Kings:5:21 @ et secutus est Giezi post tergum Naaman quem cum vidisset ille currentem ad se desilivit de curru in occursum eius et ait rectene sunt omnia

vul@2Kings:5:22 @ et ille ait recte dominus meus misit me dicens modo venerunt ad me duo adulescentes de monte Ephraim ex filiis prophetarum da eis talentum argenti et vestes mutatorias duplices

vul@2Kings:5:23 @ dixitque Naaman melius est ut accipias duo talenta et coegit eum ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis et duplicia vestimenta et inposuit duobus pueris suis qui et portaverunt coram eo

vul@2Kings:5:24 @ cumque venisset iam vesperi tulit de manu eorum et reposuit in domo dimisitque viros et abierunt

vul@2Kings:5:25 @ ipse autem ingressus stetit coram domino suo et dixit Heliseus unde venis Giezi qui respondit non ivit servus tuus quoquam

vul@2Kings:5:26 @ at ille nonne ait cor meum in praesenti erat quando reversus est homo de curru suo in occursum tui nunc igitur accepisti argentum et accepisti vestes ut emas oliveta et vineta et oves et boves et servos et ancillas

vul@2Kings:5:27 @ sed et lepra Naaman adherebit tibi et semini tuo in sempiternum et egressus est ab eo leprosus quasi nix

vul@2Kings:6:1 @ dixerunt autem filii prophetarum ad Heliseum ecce locus in quo habitamus coram te angustus est nobis

vul@2Kings:6:2 @ eamus usque ad Iordanem et tollant singuli de silva materias singulas ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum qui dixit ite

vul@2Kings:6:3 @ et ait unus ex illis veni ergo et tu cum servis tuis respondit ego veniam

vul@2Kings:6:4 @ et abiit cum eis cumque venissent ad Iordanem caedebant ligna

vul@2Kings:6:5 @ accidit autem ut cum unus materiem succidisset caderet ferrum securis in aquam exclamavitque ille et ait eheu eheu eheu domine mi et hoc ipsum mutuo acceperam

vul@2Kings:6:6 @ dixit autem homo Dei ubi cecidit at ille monstravit ei locum praecidit ergo lignum et misit illuc natavitque ferrum

vul@2Kings:6:7 @ et ait tolle qui extendit manum et tulit illud

vul@2Kings:6:8 @ rex autem Syriae pugnabat contra Israhel consiliumque iniit cum servis suis dicens in loco illo et illo ponamus insidias

vul@2Kings:6:9 @ misit itaque vir Dei ad regem Israhel dicens cave ne transeas in loco illo quia ibi Syri in insidiis sunt

vul@2Kings:6:10 @ misit rex Israhel ad locum quem dixerat ei vir Dei et praeoccupavit eum et observavit se ibi non semel neque bis

vul@2Kings:6:11 @ conturbatumque est cor regis Syriae pro hac re et convocatis servis suis ait quare non indicastis mihi quis proditor mei sit apud regem Israhel

vul@2Kings:6:12 @ dixitque unus servorum eius nequaquam domine mi rex sed Heliseus propheta qui est in Israhel indicat regi Israhel omnia verba quaecumque locutus fueris in conclavi tuo

vul@2Kings:6:13 @ dixit eis ite et videte ubi sit ut mittam et capiam eum adnuntiaveruntque ei dicentes ecce in Dothan

vul@2Kings:6:14 @ misit ergo illuc equos et currus et robur exercitus qui cum venissent nocte circumdederunt civitatem

vul@2Kings:6:15 @ consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus nuntiavitque ei dicens eheu eheu domine mi quid faciemus

vul@2Kings:6:16 @ at ille respondit noli timere plures enim nobiscum sunt quam cum illis

vul@2Kings:6:17 @ cumque orasset Heliseus ait Domine aperi oculos huius ut videat et aperuit Dominus oculos pueri et vidit et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Helisei

vul@2Kings:6:18 @ hostes vero descenderunt ad eum porro Heliseus oravit Dominum dicens percute obsecro gentem hanc caecitate percussitque eos Dominus ne viderent iuxta verbum Helisei

vul@2Kings:6:19 @ dixit autem ad eos Heliseus non est haec via nec ista est civitas sequimini me et ostendam vobis virum quem quaeritis duxit ergo eos in Samariam

vul@2Kings:6:20 @ cumque ingressi fuissent in Samaria dixit Heliseus Domine aperi oculos istorum ut videant aperuitque Dominus oculos eorum et viderunt esse se in medio Samariae

vul@2Kings:6:21 @ dixitque rex Israhel ad Heliseum cum vidisset eos numquid percutiam eos pater mi

vul@2Kings:6:22 @ at ille ait non percuties neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo ut percutias pone panem et aquam coram eis ut comedant et bibant et vadant ad dominum suum

vul@2Kings:6:23 @ adpositaque est eis ciborum magna praeparatio et comederunt et biberunt et dimisit eos abieruntque ad dominum suum et ultra non venerunt latrones Syriae in terram Israhel

vul@2Kings:6:24 @ factum est autem post haec congregavit Benadad rex Syriae universum exercitum suum et ascendit et obsidebat Samariam

vul@2Kings:6:25 @ factaque est fames magna in Samaria et tamdiu obsessa est donec venundaretur caput asini octoginta argenteis et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis

vul@2Kings:6:26 @ cumque rex Israhel transiret per murum mulier exclamavit ad eum dicens salva me domine mi rex

vul@2Kings:6:27 @ qui ait non te salvet Dominus unde salvare te possum de area an de torculari dixitque ad eam rex quid tibi vis quae respondit

vul@2Kings:6:28 @ mulier ista dixit mihi da filium tuum ut comedamus eum hodie et filium meum comedemus cras

vul@2Kings:6:29 @ coximus ergo filium meum et comedimus dixique ei die altera da filium tuum ut comedamus eum quae abscondit filium suum

vul@2Kings:6:30 @ quod cum audisset rex scidit vestimenta sua et transiebat super murum viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem intrinsecus

vul@2Kings:6:31 @ et ait haec mihi faciat Deus et haec addat si steterit caput Helisei filii Saphat super eum hodie

vul@2Kings:6:32 @ Heliseus autem sedebat in domo sua et senes sedebant cum eo praemisit itaque virum et antequam veniret nuntius ille dixit ad senes numquid scitis quod miserit filius homicidae hic ut praecidatur caput meum videte ergo cum venerit nuntius cludite ostium et non sinatis eum introire ecce enim sonitus pedum domini eius post eum est

vul@2Kings:6:33 @ et adhuc illo loquente eis apparuit nuntius qui veniebat ad eum et ait ecce tantum malum a Domino est quid amplius expectabo a Domino

vul@2Kings:7:1 @ dixit autem Heliseus audite verbum Domini haec dicit Dominus in tempore hoc cras modius similae uno statere erit et duo modii hordei statere uno in porta Samariae

vul@2Kings:7:2 @ respondens unus de ducibus super cuius manum rex incumbebat homini Dei ait si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo numquid poterit esse quod loqueris qui ait videbis oculis tuis et inde non comedes

vul@2Kings:7:3 @ quattuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum portae qui dixerunt ad invicem quid hic esse volumus donec moriamur

vul@2Kings:7:4 @ sive ingredi voluerimus civitatem fame moriemur sive manserimus hic moriendum nobis est venite igitur et transfugiamus ad castra Syriae si pepercerint nobis vivemus si autem occidere voluerint nihilominus moriemur

vul@2Kings:7:5 @ surrexerunt igitur vesperi ut venirent ad castra Syriae cumque venissent ad principium castrorum Syriae nullum ibidem reppererunt

vul@2Kings:7:6 @ siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae curruum et equorum et exercitus plurimi dixeruntque ad invicem ecce mercede conduxit adversum nos rex Israhel reges Hettheorum et Aegyptiorum et venerunt super nos

vul@2Kings:7:7 @ surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris et dereliquerunt tentoria sua et equos et asinos in castris fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes

vul@2Kings:7:8 @ igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum ingressi sunt unum tabernaculum et comederunt et biberunt tuleruntque inde argentum et aurum et vestes et abierunt et absconderunt et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum et inde similiter auferentes absconderunt

vul@2Kings:7:9 @ dixeruntque ad invicem non recte facimus haec enim dies boni nuntii est si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane sceleris arguemur venite eamus et nuntiemus in aula regis

vul@2Kings:7:10 @ cumque venissent ad portam civitatis narraverunt eis dicentes ivimus ad castra Syriae et nullum ibidem repperimus hominum nisi equos et asinos alligatos et fixa tentoria

vul@2Kings:7:11 @ ierunt ergo portarii et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus

vul@2Kings:7:12 @ qui surrexit nocte et ait ad servos suos dico vobis quid fecerint nobis Syri sciunt quia fame laboramus et idcirco egressi sunt de castris et latitant in agris dicentes cum egressi fuerint de civitate capiemus eos viventes et tunc civitatem ingredi poterimus

vul@2Kings:7:13 @ respondit autem unus servorum eius tollamus quinque equos qui remanserunt in urbe quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israhel alii enim consumpti sunt et mittentes explorare poterimus

vul@2Kings:7:14 @ adduxerunt ergo duos equos misitque rex ad castra Syrorum dicens ite videte

vul@2Kings:7:15 @ qui abierunt post eos usque ad Iordanem ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis quae proiecerant Syri cum turbarentur reversique nuntii indicaverunt regi

vul@2Kings:7:16 @ et egressus populus diripuit castra Syriae factusque est modius similae statere uno et duo modii hordei statere uno iuxta verbum Domini

vul@2Kings:7:17 @ porro rex ducem illum in cuius manu incubuerat constituit ad portam quem conculcavit turba in introitu et mortuus est iuxta quod locutus fuerat vir Dei quando descenderat rex ad eum

vul@2Kings:7:18 @ factumque est secundum sermonem viri Dei quem dixerat regi quando ait duo modii hordei statere uno erunt et modius similae statere uno hoc eodem tempore cras in porta Samariae

vul@2Kings:7:19 @ quando responderat dux ille viro Dei et dixerat etiam si Dominus fecerit cataractas in caelo numquid fieri poterit quod loqueris et dixit ei videbis oculis tuis et inde non comedes

vul@2Kings:7:20 @ evenit ergo ei sicut praedictum erat et conculcavit eum populus in porta et mortuus est

vul@2Kings:8:1 @ Heliseus autem locutus est ad mulierem cuius vivere fecerat filium dicens surge vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris vocavit enim Dominus famem et veniet super terram septem annis

vul@2Kings:8:2 @ quae surrexit et fecit iuxta verbum hominis Dei et vadens cum domo sua peregrinata est in terra Philisthim diebus multis

vul@2Kings:8:3 @ cumque finiti essent anni septem reversa est mulier de terra Philisthim et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua et agris suis

vul@2Kings:8:4 @ rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei dicens narra mihi omnia magnalia quae fecit Heliseus

vul@2Kings:8:5 @ cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset apparuit mulier cuius vivificaverat filium clamans ad regem pro domo sua et pro agris suis dixitque Giezi domine mi rex haec est mulier et hic filius eius quem suscitavit Heliseus

vul@2Kings:8:6 @ et interrogavit rex mulierem quae narravit ei deditque ei rex eunuchum unum dicens restitue ei omnia quae sua sunt et universos reditus agrorum a die qua reliquit terram usque ad praesens

vul@2Kings:8:7 @ venit quoque Heliseus Damascum et Benadad rex Syriae aegrotabat nuntiaveruntque ei dicentes venit vir Dei huc

vul@2Kings:8:8 @ et ait rex ad Azahel tolle tecum munera et vade in occursum viri Dei et consule Dominum per eum dicens si evadere potero de infirmitate mea hac

vul@2Kings:8:9 @ ivit igitur Azahel in occursum eius habens secum munera et omnia bona Damasci onera quadraginta camelorum cumque stetisset coram eo ait filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te dicens si sanari potero de infirmitate mea hac

vul@2Kings:8:10 @ dixitque ei Heliseus vade dic ei sanaberis porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur

vul@2Kings:8:11 @ stetitque cum eo et conturbatus est usque ad suffusionem vultus flevitque vir Dei

vul@2Kings:8:12 @ cui Azahel ait quare dominus meus flet at ille respondit quia scio quae facturus sis filiis Israhel mala civitates eorum munitas igne succendes et iuvenes eorum interficies gladio et parvulos eorum elides et praegnantes divides

vul@2Kings:8:13 @ dixitque Azahel quid enim sum servus tuus canis ut faciam rem istam magnam et ait Heliseus ostendit mihi Dominus te regem Syriae fore

vul@2Kings:8:14 @ qui cum recessisset ab Heliseo venit ad dominum suum qui ait ei quid tibi dixit Heliseus at ille respondit dixit mihi recipiet sanitatem

vul@2Kings:8:15 @ cumque venisset dies altera tulit sagulum et infudit aqua et expandit super faciem eius quo mortuo regnavit Azahel pro eo

vul@2Kings:8:16 @ anno quinto Ioram filii Ahab regis Israhel et Iosaphat regis Iuda regnavit Ioram filius Iosaphat rex Iuda

vul@2Kings:8:17 @ triginta duorum erat annorum cum regnare coepisset et octo annis regnavit in Hierusalem

vul@2Kings:8:18 @ ambulavitque in viis regum Israhel sicut ambulaverat domus Ahab filia enim Ahab erat uxor eius et fecit quod malum est coram Domino

vul@2Kings:8:19 @ noluit autem Dominus disperdere Iudam propter David servum suum sicut promiserat ei ut daret illi lucernam et filiis eius cunctis diebus

vul@2Kings:8:20 @ in diebus eius recessit Edom ne esset sub Iuda et constituit sibi regem

vul@2Kings:8:21 @ venitque Ioram Seira et omnis currus cum eo et surrexit nocte percussitque Idumeos qui eum circumdederant et principes curruum populus autem fugit in tabernacula sua

vul@2Kings:8:22 @ recessit ergo Edom ne esset sub Iuda usque ad diem hanc tunc recessit et Lobna in tempore illo

vul@2Kings:8:23 @ reliqua autem sermonum Ioram et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda

vul@2Kings:8:24 @ et dormivit Ioram cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David et regnavit Ahazias filius eius pro eo

vul@2Kings:8:25 @ anno duodecimo Ioram filii Ahab regis Israhel regnavit Ahazias filius Ioram regis Iudae

vul@2Kings:8:26 @ viginti duorum annorum erat Ahazias cum regnare coepisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Athalia filia Amri regis Israhel

vul@2Kings:8:27 @ et ambulavit in viis domus Ahab et fecit quod malum est coram Domino sicut domus Ahab gener enim domus Ahab fuit

vul@2Kings:8:28 @ abiit quoque cum Ioram filio Ahab ad proeliandum contra Azahel regem Syriae in Ramoth Galaad et vulneraverunt Syri Ioram

vul@2Kings:8:29 @ qui reversus est ut curaretur in Hiezrahel quia vulneraverant eum Syri in Rama proeliantem contra Azahel regem Syriae porro Ahazias filius Ioram rex Iuda descendit invisere Ioram filium Ahab in Hiezrahel quia aegrotabat

vul@2Kings:9:1 @ Heliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad

vul@2Kings:9:2 @ cumque veneris illuc videbis Hieu filium Iosaphat filii Namsi et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum et introduces interius cubiculum

vul@2Kings:9:3 @ tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices haec dicit Dominus unxi te regem super Israhel aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes

vul@2Kings:9:4 @ abiit ergo adulescens puer prophetae Ramoth Galaad

vul@2Kings:9:5 @ et ingressus est ecce autem principes exercitus sedebant et ait verbum mihi ad te princeps dixitque Hieu ad quem ex omnibus nobis at ille dixit ad te o princeps

vul@2Kings:9:6 @ et surrexit et ingressus est cubiculum at ille fudit oleum super caput eius et ait haec dicit Dominus Deus Israhel unxi te regem super populum Domini Israhel

vul@2Kings:9:7 @ et percuties domum Ahab domini tui ut ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini de manu Hiezabel

vul@2Kings:9:8 @ perdamque omnem domum Ahab et interficiam de Ahab mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israhel

vul@2Kings:9:9 @ et dabo domum Ahab sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia

vul@2Kings:9:10 @ Hiezabel quoque comedent canes in agro Hiezrahel nec erit qui sepeliat eam aperuitque ostium et fugit

vul@2Kings:9:11 @ Hieu autem egressus est ad servos domini sui qui dixerunt ei rectene sunt omnia quid venit insanus iste ad te qui ait eis nostis hominem et quid locutus sit

vul@2Kings:9:12 @ at illi responderunt falsum est sed magis narra nobis qui ait eis haec et haec locutus est mihi et ait haec dicit Dominus unxi te regem super Israhel

vul@2Kings:9:13 @ festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus eius in similitudinem tribunalis et cecinerunt tuba atque dixerunt regnavit Hieu

vul@2Kings:9:14 @ coniuravit ergo Hieu filius Iosaphat filii Namsi contra Ioram porro Ioram obsederat Ramoth Galaad ipse et omnis Israhel contra Azahel regem Syriae

vul@2Kings:9:15 @ et reversus fuerat ut curaretur in Hiezrahel propter vulnera quia percusserant eum Syri proeliantem contra Azahel regem Syriae dixitque Hieu si placet vobis nemo egrediatur profugus de civitate ne vadat et nuntiet in Hiezrahel

vul@2Kings:9:16 @ et ascendit et profectus est in Hiezrahel Ioram enim aegrotabat ibi et Ahazia rex Iuda descenderat ad visitandum Ioram

vul@2Kings:9:17 @ igitur speculator qui stabat super turrem Hiezrahel vidit globum Hieu venientis et ait video ego globum dixitque Ioram tolle currum et mitte in occursum eorum et dicat vadens rectene sunt omnia

vul@2Kings:9:18 @ abiit igitur qui ascenderat currum in occursum eius et ait haec dicit rex pacata sunt omnia dixitque ei Hieu quid tibi et paci transi et sequere me nuntiavit quoque speculator dicens venit nuntius ad eos et non revertitur

vul@2Kings:9:19 @ misit etiam currum equorum secundum venitque ad eos et ait haec dicit rex num pax est et ait Hieu quid tibi et paci transi et sequere me

vul@2Kings:9:20 @ nuntiavit autem speculator dicens venit usque ad eos et non revertitur est autem incessus quasi incessus Hieu filii Namsi praeceps enim graditur

vul@2Kings:9:21 @ et ait Ioram iunge currum iunxeruntque currum eius et egressus est Ioram rex Israhel et Ahazias rex Iuda singuli in curribus suis egressique sunt in occursum Hieu et invenerunt eum in agro Naboth Hiezrahelitis

vul@2Kings:9:22 @ cumque vidisset Ioram Hieu dixit pax est Hieu at ille respondit quae pax adhuc fornicationes Hiezabel matris tuae et veneficia eius multa vigent

vul@2Kings:9:23 @ convertit autem Ioram manum suam et fugiens ait ad Ahaziam insidiae Ahazia

vul@2Kings:9:24 @ porro Hieu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter scapulas et egressa est sagitta per cor eius statimque corruit in curru suo

vul@2Kings:9:25 @ dixitque Hieu ad Baddacer ducem tolle proice eum in agro Naboth Hiezrahelitae memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Ahab patrem huius quod Dominus onus hoc levaverit super eum dicens

vul@2Kings:9:26 @ si non pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius quem vidi heri ait Dominus reddam tibi in agro isto dicit Dominus nunc igitur tolle proice eum in agro iuxta verbum Domini

vul@2Kings:9:27 @ Ahazias autem rex Iuda videns hoc fugit per viam domus horti persecutusque est eum Hieu et ait etiam hunc percutite in curru suo in ascensu Gaber qui est iuxta Ieblaam qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi

vul@2Kings:9:28 @ et inposuerunt eum servi eius super currum suum et tulerunt Hierusalem sepelieruntque in sepulchro cum patribus suis in civitate David

vul@2Kings:9:29 @ anno undecimo Ioram filii Ahab rege Ahazia super Iudam

vul@2Kings:9:30 @ venit Hieu Hiezrahel porro Hiezabel introitu eius audito depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram

vul@2Kings:9:31 @ ingredientem Hieu per portam et ait numquid pax esse potest Zamri qui interfecit dominum suum

vul@2Kings:9:32 @ levavitque Hieu faciem suam ad fenestram et ait quae est ista et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi

vul@2Kings:9:33 @ at ille dixit eis praecipitate eam deorsum et praecipitaverunt eam aspersusque est sanguine paries et equorum ungulae qui conculcaverunt eam

vul@2Kings:9:34 @ cumque ingressus esset et comederet bibissetque ait ite videte maledictam illam et sepelite eam quia filia regis est

vul@2Kings:9:35 @ cumque issent ut sepelirent eam non invenerunt nisi calvariam et pedes et summas manus

vul@2Kings:9:36 @ reversique nuntiaverunt ei et ait Hieu sermo Domini est quem locutus est per servum suum Heliam Thesbiten dicens in agro Hiezrahel comedent canes carnes Hiezabel

vul@2Kings:9:37 @ et erunt carnes Hiezabel sicut stercus super faciem terrae in agro Hiezrahel ita ut praetereuntes dicant haecine est illa Hiezabel

vul@2Kings:10:1 @ erant autem Ahab septuaginta filii in Samaria scripsit ergo Hieu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad maiores natu et ad nutricios Ahab dicens

vul@2Kings:10:2 @ statim ut acceperitis litteras has qui habetis filios domini vestri et currus et equos et civitates firmas et arma

vul@2Kings:10:3 @ eligite meliorem et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri et ponite eum super solium patris sui et pugnate pro domo domini vestri

vul@2Kings:10:4 @ timuerunt illi vehementer et dixerunt ecce duo reges non potuerunt stare coram eo et quomodo nos valebimus resistere

vul@2Kings:10:5 @ miserunt ergo praepositus domus et praefectus civitatis et maiores natu et nutricii ad Hieu dicentes servi tui sumus quaecumque iusseris faciemus nec constituemus regem quodcumque tibi placet fac

vul@2Kings:10:6 @ rescripsit autem eis litteras secundo dicens si mei estis et oboeditis mihi tollite capita filiorum domini vestri et venite ad me hac eadem hora cras in Hiezrahel porro filii regis septuaginta viri apud optimates civitatis nutriebantur

vul@2Kings:10:7 @ cumque venissent litterae ad eos tulerunt filios regis et occiderunt septuaginta viros et posuerunt capita eorum in cofinis et miserunt ad eum in Hiezrahel

vul@2Kings:10:8 @ venit autem nuntius et indicavit ei dicens adtulerunt capita filiorum regis qui respondit ponite ea duos acervos iuxta introitum portae usque mane

vul@2Kings:10:9 @ cumque diluxisset egressus est et stans dixit ad omnem populum iusti estis si ego coniuravi contra dominum meum et interfeci eum quis percussit omnes hos

vul@2Kings:10:10 @ videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram quos locutus est Dominus super domum Ahab et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Heliae

vul@2Kings:10:11 @ percussit igitur Hieu omnes qui reliqui erant de domo Ahab in Hiezrahel et universos optimates eius et notos et sacerdotes donec non remanerent ex eo reliquiae

vul@2Kings:10:12 @ et surrexit et venit in Samariam cumque venisset ad Camaram pastorum in via

vul@2Kings:10:13 @ invenit fratres Ahaziae regis Iuda dixitque ad eos quinam estis vos at illi responderunt fratres Ahaziae sumus et descendimus ad salutandos filios regis et filios reginae

vul@2Kings:10:14 @ qui ait conprehendite eos vivos quos cum conprehendissent vivos iugulaverunt eos in cisterna iuxta Camaram quadraginta duos viros et non reliquit ex eis quemquam

vul@2Kings:10:15 @ cumque abisset inde invenit Ionadab filium Rechab in occursum sibi et benedixit ei et ait ad eum numquid est cor tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo et ait Ionadab est si est inquit da manum tuam qui dedit manum suam at ille levavit eum ad se in curru

vul@2Kings:10:16 @ dixitque ad eum veni mecum et vide zelum meum pro Domino et inpositum currui suo

vul@2Kings:10:17 @ duxit in Samariam et percussit omnes qui reliqui fuerant de Ahab in Samaria usque ad unum iuxta verbum Domini quod locutus est per Heliam

vul@2Kings:10:18 @ congregavit ergo Hieu omnem populum et dixit ad eos Ahab coluit Baal parum ego autem colam eum amplius

vul@2Kings:10:19 @ nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos eius et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me nullus sit qui non veniat sacrificium enim grande est mihi Baal quicumque defuerit non vivet porro Hieu faciebat hoc insidiose ut disperderet cultores Baal

vul@2Kings:10:20 @ dixit sanctificate diem sollemnem Baal vocavitque

vul@2Kings:10:21 @ et misit in universos terminos Israhel et venerunt cuncti servi Baal non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret et ingressi sunt templum Baal et repleta est domus Baal a summo usque ad summum

vul@2Kings:10:22 @ dixitque his qui erant super vestes proferte vestimenta universis servis Baal et protulerunt eis vestes

vul@2Kings:10:23 @ ingressusque Hieu et Ionadab filius Rechab templum Baal et ait cultoribus Baal perquirite et videte ne quis forte vobiscum sit de servis Domini sed ut sint soli servi Baal

vul@2Kings:10:24 @ ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta Hieu autem praeparaverat sibi foris octoginta viros et dixerat eis quicumque fugerit de hominibus his quos ego adduxero in manus vestras anima eius erit pro anima illius

vul@2Kings:10:25 @ factum est ergo cum conpletum esset holocaustum praecepit Hieu militibus et ducibus suis ingredimini et percutite eos nullus evadat percusseruntque eos ore gladii et proiecerunt milites et duces et ierunt in civitatem templi Baal

vul@2Kings:10:26 @ et protulerunt statuam de fano Baal et conbuserunt

vul@2Kings:10:27 @ et comminuerunt eam destruxerunt quoque aedem Baal et fecerunt pro ea latrinas usque ad diem hanc

vul@2Kings:10:28 @ delevit itaque Hieu Baal de Israhel

vul@2Kings:10:29 @ verumtamen a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecerat Israhel non recessit nec dereliquit vitulos aureos qui erant in Bethel et in Dan

vul@2Kings:10:30 @ dixit autem Dominus ad Hieu quia studiose fecisti quod rectum erat et placebat in oculis meis et omnia quae erant in corde meo fecisti contra domum Ahab filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israhel

vul@2Kings:10:31 @ porro Hieu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israhel in toto corde suo non enim recessit a peccatis Hieroboam qui peccare fecerat Israhel

vul@2Kings:10:32 @ in diebus illis coepit Dominus taedere super Israhel percussitque eos Azahel in universis finibus Israhel

vul@2Kings:10:33 @ a Iordane contra orientalem plagam omnem terram Galaad et Gad et Ruben et Manasse ab Aroer quae est super torrentem Arnon et Galaad et Basan

vul@2Kings:10:34 @ reliqua autem verborum Hieu et universa quae fecit et fortitudo eius nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel

vul@2Kings:10:35 @ et dormivit Hieu cum patribus suis sepelieruntque eum in Samaria et regnavit Ioachaz filius eius pro eo

vul@2Kings:10:36 @ dies autem quos regnavit Hieu super Israhel viginti et octo anni sunt in Samaria

vul@2Kings:11:1 @ Athalia vero mater Ahaziae videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium

vul@2Kings:11:2 @ tollens autem Iosaba filia regis Ioram soror Ahaziae Ioas filium Ahaziae furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur et nutricem eius de triclinio et abscondit eum a facie Athaliae ut non interficeretur

vul@2Kings:11:3 @ eratque cum ea in domo Domini clam sex annis porro Athalia regnavit super terram

vul@2Kings:11:4 @ anno autem septimo misit Ioiada et adsumens centuriones et milites introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis foedus et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis

vul@2Kings:11:5 @ et praecepit illis dicens iste sermo quem facere debetis

vul@2Kings:11:6 @ tertia pars vestrum introeat sabbato et observet excubitum domus regis tertia autem pars sit ad portam Sir et tertia pars ad portam quae est post habitaculum scutariorum et custodietis excubitum domus Messa

vul@2Kings:11:7 @ duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem

vul@2Kings:11:8 @ et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris si quis autem ingressus fuerit septum templi interficiatur eritisque cum rege introeunte et egrediente

vul@2Kings:11:9 @ et fecerunt centuriones iuxta omnia quae praeceperat eis Ioiada sacerdos et adsumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum cum his qui egrediebantur e sabbato venerunt ad Ioiada sacerdotem

vul@2Kings:11:10 @ qui dedit eis hastas et arma regis David quae erant in domo Domini

vul@2Kings:11:11 @ et steterunt singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextra usque ad partem sinistram altaris et aedis circum regem

vul@2Kings:11:12 @ produxitque filium regis et posuit super eum diadema et testimonium feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt vivat rex

vul@2Kings:11:13 @ audivit Athalia vocem currentis populi et ingressa ad turbas in templum Domini

vul@2Kings:11:14 @ vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et cantores et tubas propter eum omnemque populum terrae laetantem et canentem tubis et scidit vestimenta sua clamavitque coniuratio coniuratio

vul@2Kings:11:15 @ praecepit autem Ioiada centurionibus qui erant super exercitum et ait eis educite eam extra consepta templi et quicumque secutus eam fuerit feriatur gladio dixerat enim sacerdos non occidatur in templo Domini

vul@2Kings:11:16 @ inposueruntque ei manus et inpegerunt eam per viam introitus equorum iuxta palatium et interfecta est ibi

vul@2Kings:11:17 @ pepigit igitur Ioiada foedus inter Dominum et inter regem et inter populum ut esset populus Domini et inter regem et populum

vul@2Kings:11:18 @ ingressusque est omnis populus terrae templum Baal et destruxerunt aras eius et imagines contriverunt valide Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari et posuit sacerdos custodias in domo Domini

vul@2Kings:11:19 @ tulitque centuriones et Cherethi et Felethi legiones et omnem populum terrae deduxeruntque regem de domo Domini et venerunt per viam portae scutariorum in palatium et sedit super thronum regum

vul@2Kings:11:20 @ laetatusque est omnis populus terrae et civitas conquievit Athalia autem occisa est gladio in domo regis

vul@2Kings:11:21 @ septemque annorum erat Ioas cum regnare coepisset

vul@2Kings:12:1 @ anno septimo Hieu regnavit Ioas quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Sebia de Bersabee

vul@2Kings:12:2 @ fecitque Ioas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Ioiada sacerdos

vul@2Kings:12:3 @ verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis incensum

vul@2Kings:12:4 @ dixitque Ioas ad sacerdotes omnem pecuniam sanctorum quae inlata fuerit in templum Domini a praetereuntibus quae offertur pro pretio animae et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini

vul@2Kings:12:5 @ accipiant illam sacerdotes iuxta ordinem suum et instaurent sarta tecta domus si quid necessarium viderint instauratione

vul@2Kings:12:6 @ igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Ioas non instauraverunt sacerdotes sarta tecta templi

vul@2Kings:12:7 @ vocavitque rex Ioas Ioiada pontificem et sacerdotes dicens eis quare sarta tecta non instaurastis templi nolite ergo amplius accipere pecuniam iuxta ordinem vestrum sed ad instaurationem templi reddite eam

vul@2Kings:12:8 @ prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo et instaurare sarta tecta domus

vul@2Kings:12:9 @ et tulit Ioiada pontifex gazofilacium unum aperuitque foramen desuper et posuit illud iuxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia omnem pecuniam quae deferebatur ad templum Domini

vul@2Kings:12:10 @ cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazofilacio ascendebat scriba regis et pontifex effundebantque et numerabant pecuniam quae inveniebatur in domo Domini

vul@2Kings:12:11 @ et dabant eam iuxta numerum atque mensuram in manu eorum qui praeerant cementariis domus Domini qui inpendebant eam in fabris lignorum et in cementariis his qui operabantur in domo Domini

vul@2Kings:12:12 @ et sarta tecta faciebant et in his qui caedebant saxa et ut emerent ligna et lapides qui excidebantur ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis quae indigebant expensa ad muniendam domum

vul@2Kings:12:13 @ verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi Domini et fuscinulae et turibula et tubae omne vas aureum et argenteum de pecunia quae inferebatur in templum Domini

vul@2Kings:12:14 @ his enim qui faciebant opus dabatur ut instauraretur templum Domini

vul@2Kings:12:15 @ et non fiebat ratio his hominibus qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus sed in fide tractabant eam

vul@2Kings:12:16 @ pecuniam vero pro delicto et pecuniam pro peccatis non inferebant in templum Domini quia sacerdotum erat

vul@2Kings:12:17 @ tunc ascendit Azahel rex Syriae et pugnabat contra Geth cepitque eam et direxit faciem suam ut ascenderet in Hierusalem

vul@2Kings:12:18 @ quam ob rem tulit Ioas rex Iuda omnia sanctificata quae consecraverant Iosaphat et Ioram et Ahazia patres eius reges Iuda et quae ipse obtulerat et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis misitque Azaheli regi Syriae et recessit ab Hierusalem

vul@2Kings:12:19 @ reliqua autem sermonum Ioas et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda

vul@2Kings:12:20 @ surrexerunt autem servi eius et coniuraverunt inter se percusseruntque Ioas in domo Mello in descensu Sela

vul@2Kings:12:21 @ Iozachar namque filius Semath et Iozabad filius Somer servi eius percusserunt eum et mortuus est et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David regnavitque Amasias filius eius pro eo

vul@2Kings:13:1 @ anno vicesimo tertio Ioas filii Ahaziae regis Iudae regnavit Ioachaz filius Hieu super Israhel in Samaria decem et septem annis

vul@2Kings:13:2 @ et fecit malum coram Domino secutusque est peccata Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel non declinavit ab eis

vul@2Kings:13:3 @ iratusque est furor Domini contra Israhel et tradidit eos in manu Azahelis regis Syriae et in manu Benadad filii Azahel cunctis diebus

vul@2Kings:13:4 @ deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini et audivit eum Dominus vidit enim angustiam Israhel qua adtriverat eos rex Syriae

vul@2Kings:13:5 @ et dedit Dominus Israheli salvatorem et liberatus est de manu Syriae habitaveruntque filii Israhel in tabernaculis suis sicut heri et nudius tertius

vul@2Kings:13:6 @ verumtamen non recesserunt a peccatis domus Hieroboam qui peccare fecit Israhel in ipsis ambulaverunt siquidem et lucus permansit in Samaria

vul@2Kings:13:7 @ et non sunt derelicti Ioachaz de populo nisi quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum interfecerat enim eos rex Syriae et redegerat quasi pulverem in tritura areae

vul@2Kings:13:8 @ reliqua autem sermonum Ioachaz et universa quae fecit sed et fortitudo eius nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel

vul@2Kings:13:9 @ dormivitque Ioachaz cum patribus suis et sepelierunt eum in Samaria regnavitque Ioas filius eius pro eo

vul@2Kings:13:10 @ anno tricesimo septimo Ioas regis Iuda regnavit Ioas filius Ioachaz super Israhel in Samaria sedecim annis

vul@2Kings:13:11 @ et fecit quod malum est in conspectu Domini non declinavit ab omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel in ipsis ambulavit

vul@2Kings:13:12 @ reliqua autem sermonum Ioas et universa quae fecit sed et fortitudo eius quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Iuda nonne haec scripta sunt in libro sermonum regum Israhel

vul@2Kings:13:13 @ et dormivit Ioas cum patribus suis Hieroboam autem sedit super solium eius porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus Israhel

vul@2Kings:13:14 @ Heliseus autem aegrotabat infirmitate qua et mortuus est descenditque ad eum Ioas rex Israhel et flebat coram eo dicebatque pater mi pater mi currus Israhel et auriga eius

vul@2Kings:13:15 @ et ait illi Heliseus adfer arcum et sagittas cumque adtulisset ad eum arcum et sagittas

vul@2Kings:13:16 @ dixit ad regem Israhel pone manum tuam super arcum et cum posuisset ille manum suam superposuit Heliseus manus suas manibus regis

vul@2Kings:13:17 @ et ait aperi fenestram orientalem cumque aperuisset dixit Heliseus iace sagittam et iecit et ait Heliseus sagitta salutis Domini et sagitta salutis contra Syriam percutiesque Syriam in Afec donec consumas eam

vul@2Kings:13:18 @ et ait tolle sagittas qui cum tulisset rursum dixit ei percute iaculo terram et cum percussisset tribus vicibus et stetisset

vul@2Kings:13:19 @ iratus est contra eum vir Dei et ait si percussisses quinquies aut sexies sive septies percussisses Syriam usque ad consummationem nunc autem tribus vicibus percuties eam

vul@2Kings:13:20 @ mortuus est ergo Heliseus et sepelierunt eum latrunculi quoque de Moab venerunt in terra in ipso anno

vul@2Kings:13:21 @ quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et proiecerunt cadaver in sepulchro Helisei quod ambulavit et tetigit ossa Helisei et revixit homo et stetit super pedes suos

vul@2Kings:13:22 @ igitur Azahel rex Syriae adflixit Israhel cunctis diebus Ioachaz

vul@2Kings:13:23 @ et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos propter pactum suum quod habebat cum Abraham Isaac et Iacob et noluit disperdere eos neque proicere penitus usque in praesens tempus

vul@2Kings:13:24 @ mortuus est autem Azahel rex Syriae et regnavit Benadad filius eius pro eo

vul@2Kings:13:25 @ porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad filii Azahel quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure proelii tribus vicibus percussit eum Ioas et reddidit civitates Israheli

vul@2Kings:14:1 @ anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israhel regnavit Amasias filius Ioas regis Iuda

vul@2Kings:14:2 @ viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset viginti autem et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Ioaden de Hierusalem

vul@2Kings:14:3 @ et fecit rectum coram Domino verumtamen non ut David pater eius iuxta omnia quae fecit Ioas pater suus fecit

vul@2Kings:14:4 @ nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit adhuc enim populus immolabat et adolebat in excelsis

vul@2Kings:14:5 @ cumque obtinuisset regnum percussit servos suos qui interfecerant regem patrem suum

vul@2Kings:14:6 @ filios autem eorum qui occiderant non occidit iuxta quod scriptum est in libro legis Mosi sicut praecepit Dominus dicens non morientur patres pro filiis neque filii morientur pro patribus sed unusquisque in peccato suo morietur

vul@2Kings:14:7 @ ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia et adprehendit Petram in proelio vocavitque nomen eius Iecethel usque in praesentem diem

vul@2Kings:14:8 @ tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz filii Hieu regis Israhel dicens veni et videamus nos

vul@2Kings:14:9 @ remisitque Ioas rex Israhel ad Amasiam regem Iuda dicens carduus Libani misit ad cedrum quae est in Libano dicens da filiam tuam filio meo uxorem transieruntque bestiae saltus quae sunt in Libano et conculcaverunt carduum

vul@2Kings:14:10 @ percutiens invaluisti super Edom et sublevavit te cor tuum contentus esto gloria et sede in domo tua quare provocas malum ut cadas tu et Iuda tecum

vul@2Kings:14:11 @ et non adquievit Amasias ascenditque Ioas rex Israhel et viderunt se ipse et Amasias rex Iuda in Bethsames oppido Iudae

vul@2Kings:14:12 @ percussusque est Iuda coram Israhel et fugerunt unusquisque in tabernacula sua

vul@2Kings:14:13 @ Amasiam vero regem Iuda filium Ioas filii Ahaziae cepit Ioas rex Israhel in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem et interrupit murum Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis

vul@2Kings:14:14 @ tulitque omne aurum et argentum et universa vasa quae inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis et obsides et reversus est Samariam

vul@2Kings:14:15 @ reliqua autem verborum Ioas quae fecit et fortitudo eius qua pugnavit contra Amasiam regem Iuda nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel

vul@2Kings:14:16 @ dormivitque Ioas cum patribus suis et sepultus est in Samaria cum regibus Israhel et regnavit Hieroboam filius eius pro eo

vul@2Kings:14:17 @ vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz regis Israhel viginti quinque annis

vul@2Kings:14:18 @ reliqua autem sermonum Amasiae nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda

vul@2Kings:14:19 @ factaque est contra eum coniuratio in Hierusalem at ille fugit in Lachis miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi

vul@2Kings:14:20 @ et asportaverunt in equis sepultusque est in Hierusalem cum patribus suis in civitate David

vul@2Kings:14:21 @ tulit autem universus populus Iudae Azariam annos natum sedecim et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia

vul@2Kings:14:22 @ ipse aedificavit Ahilam et restituit eam Iudae postquam dormivit rex cum patribus suis

vul@2Kings:14:23 @ anno quintodecimo Amasiae filii Ioas regis Iuda regnavit Hieroboam filius Ioas regis Israhel in Samaria quadraginta et uno anno

vul@2Kings:14:24 @ et fecit quod malum est coram Domino non recessit ab omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel

vul@2Kings:14:25 @ ipse restituit terminos Israhel ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis iuxta sermonem Domini Dei Israhel quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam qui erat de Geth quae est in Opher

vul@2Kings:14:26 @ vidit enim Dominus adflictionem Israhel amaram nimis et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos et non esset qui auxiliaretur Israhel

vul@2Kings:14:27 @ nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israhel sub caelo sed salvavit eos in manu Hieroboam filii Ioas

vul@2Kings:14:28 @ reliqua autem sermonum Hieroboam et universa quae fecit et fortitudo eius qua proeliatus est et quomodo restituit Damascum et Emath Iudae in Israhel nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel

vul@2Kings:14:29 @ dormivitque Hieroboam cum patribus suis regibus Israhel et regnavit Zaccharias filius eius pro eo

vul@2Kings:15:1 @ anno vicesimo septimo Hieroboam regis Israhel regnavit Azarias filius Amasiae regis Iudae

vul@2Kings:15:2 @ sedecim annorum erat cum regnare coepisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Iecelia de Hierusalem

vul@2Kings:15:3 @ fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae fecit Amasias pater eius

vul@2Kings:15:4 @ verumtamen excelsa non est demolitus adhuc populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis

vul@2Kings:15:5 @ percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis suae et habitabat in domo libera seorsum Ioatham vero filius regis gubernabat palatium et iudicabat populum terrae

vul@2Kings:15:6 @ reliqua autem sermonum Azariae et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda

vul@2Kings:15:7 @ et dormivit Azarias cum patribus suis sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David et regnavit Ioatham filius eius pro eo

vul@2Kings:15:8 @ anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae regnavit Zaccharias filius Hieroboam super Israhel in Samaria sex mensibus

vul@2Kings:15:9 @ et fecit quod malum est coram Domino sicut fecerant patres eius non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel

vul@2Kings:15:10 @ coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes percussitque eum palam et interfecit regnavitque pro eo

vul@2Kings:15:11 @ reliqua autem verborum Zacchariae nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel

vul@2Kings:15:12 @ ipse est sermo Domini quem locutus est ad Hieu dicens filii usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israhel factumque est ita

vul@2Kings:15:13 @ Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azariae regis Iudae regnavit autem uno mense in Samaria

vul@2Kings:15:14 @ et ascendit Manahem filius Gaddi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Iabes in Samaria et interfecit eum regnavitque pro eo

vul@2Kings:15:15 @ reliqua autem verborum Sellum et coniuratio eius per quam tetendit insidias nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel

vul@2Kings:15:16 @ tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant in ea et terminos eius de Thersa noluerant enim aperire ei et interfecit omnes praegnantes eius et scidit eas

vul@2Kings:15:17 @ anno tricesimo nono Azariae regis Iuda regnavit Manahem filius Gaddi super Israhel decem annis in Samaria

vul@2Kings:15:18 @ fecitque quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel cunctis diebus eius

vul@2Kings:15:19 @ veniebat Phul rex Assyriorum in terram et dabat Manahem Phul mille talenta argenti ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eius

vul@2Kings:15:20 @ indixitque Manahem argentum super Israhel cunctis potentibus et divitibus ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in terra

vul@2Kings:15:21 @ reliqua autem sermonum Manahem et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel

vul@2Kings:15:22 @ et dormivit Manahem cum patribus suis regnavitque Phaceia filius eius pro eo

vul@2Kings:15:23 @ anno quinquagesimo Azariae regis Iudae regnavit Phaceia filius Manahem super Israhel in Samaria biennio

vul@2Kings:15:24 @ et fecit quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel

vul@2Kings:15:25 @ coniuravit autem adversum eum Phacee filius Romeliae dux eius et percussit eum in Samaria in turre domus regiae iuxta Argob et iuxta Ari et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum et interfecit eum regnavitque pro eo

vul@2Kings:15:26 @ reliqua autem sermonum Phaceia et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel

vul@2Kings:15:27 @ anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iudae regnavit Phacee filius Romeliae super Israhel in Samaria viginti annis

vul@2Kings:15:28 @ et fecit quod malum erat coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel

vul@2Kings:15:29 @ in diebus Phacee regis Israhel venit Theglathfalassar rex Assur et cepit Aiom et Abel domum Maacha et Ianoe et Cedes et Asor et Galaad et Galileam universam terram Nepthalim et transtulit eos in Assyrios

vul@2Kings:15:30 @ coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Hela contra Phacee filium Romeliae et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno Ioatham filii Oziae

vul@2Kings:15:31 @ reliqua autem sermonum Phacee et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel

vul@2Kings:15:32 @ anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israhel regnavit Ioatham filius Oziae regis Iuda

vul@2Kings:15:33 @ viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hierusa filia Sadoc

vul@2Kings:15:34 @ fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae fecerat Ozias pater suus operatus est

vul@2Kings:15:35 @ verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat incensum in excelsis ipse aedificavit portam domus Domini sublimissimam

vul@2Kings:15:36 @ reliqua autem sermonum Ioatham et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda

vul@2Kings:15:37 @ in diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syriae et Phacee filium Romeliae

vul@2Kings:15:38 @ et dormivit Ioatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David patris sui et regnavit Ahaz filius eius pro eo

vul@2Kings:16:1 @ anno septimodecimo Phacee filii Romeliae regnavit Ahaz filius Ioatham regis Iuda

vul@2Kings:16:2 @ viginti annorum erat Ahaz cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater eius

vul@2Kings:16:3 @ sed ambulavit in via regum Israhel insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum idola gentium quae dissipavit Dominus coram filiis Israhel

vul@2Kings:16:4 @ immolabat quoque victimas et adolebat incensum in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso

vul@2Kings:16:5 @ tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum cumque obsiderent Ahaz non valuerunt superare eum

vul@2Kings:16:6 @ in tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ahilam Syriae et eiecit Iudaeos de Ahilam et Idumei venerunt in Ahilam et habitaverunt ibi usque in diem hanc

vul@2Kings:16:7 @ misit autem Ahaz nuntios ad Theglathfalassar regem Assyriorum dicens servus tuus et filius tuus ego sum ascende et salvum me fac de manu regis Syriae et de manu regis Israhel qui consurrexerunt adversum me

vul@2Kings:16:8 @ et cum collegisset argentum et aurum quod invenire potuit in domo Domini et in thesauris regis misit regi Assyriorum munera

vul@2Kings:16:9 @ qui et adquievit voluntati eius ascendit enim rex Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores eius Cyrenen Rasin autem interfecit

vul@2Kings:16:10 @ perrexitque rex Ahaz in occursum Theglathfalassar regis Assyriorum in Damascum cumque vidisset altare Damasci misit rex Ahaz ad Uriam sacerdotem exemplar eius et similitudinem iuxta omne opus eius

vul@2Kings:16:11 @ extruxitque Urias sacerdos altare iuxta omnia quae praeceperat rex Ahaz de Damasco ita fecit Urias sacerdos donec veniret rex Ahaz de Damasco

vul@2Kings:16:12 @ cumque venisset rex de Damasco vidit altare et veneratus est illud ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum

vul@2Kings:16:13 @ et libavit libamina et fudit sanguinem pacificorum quae obtulerat super altare

vul@2Kings:16:14 @ porro altare aeneum quod erat coram Domino transtulit de facie templi et de loco altaris et de loco templi Domini posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem

vul@2Kings:16:15 @ praecepit quoque rex Ahaz Uriae sacerdoti dicens super altare maius offer holocaustum matutinum et sacrificium vespertinum et holocaustum regis et sacrificium eius et holocaustum universi populi terrae et sacrificia eorum et libamina eorum et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem victimae super illud effundes altare vero aeneum erit paratum ad voluntatem meam

vul@2Kings:16:16 @ fecit igitur Urias sacerdos iuxta omnia quae praeceperat rex Ahaz

vul@2Kings:16:17 @ tulit autem rex Ahaz celatas bases et luterem qui erat desuper et mare deposuit de bubus aeneis qui sustentabant illud et posuit super pavimentum stratum lapide

vul@2Kings:16:18 @ Musach quoque sabbati quod aedificaverat in templo et ingressum regis exterius convertit in templo Domini propter regem Assyriorum

vul@2Kings:16:19 @ reliqua autem verborum Ahaz quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda

vul@2Kings:16:20 @ dormivitque Ahaz cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David et regnavit Ezechias filius eius pro eo

vul@2Kings:17:1 @ anno duodecimo Ahaz regis Iuda regnavit Osee filius Hela in Samaria super Israhel novem annis

vul@2Kings:17:2 @ fecitque malum coram Domino sed non sicut reges Israhel qui ante eum fuerant

vul@2Kings:17:3 @ contra hunc ascendit Salmanassar rex Assyriorum et factus est ei Osee servus reddebatque illi tributa

vul@2Kings:17:4 @ cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti ne praestaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat obsedit eum et vinctum misit in carcerem

vul@2Kings:17:5 @ pervagatusque est omnem terram et ascendens Samariam obsedit eam tribus annis

vul@2Kings:17:6 @ anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israhel in Assyrios posuitque eos in Ala et in Habor iuxta fluvium Gozan in civitatibus Medorum

vul@2Kings:17:7 @ factum est enim cum peccassent filii Israhel Domino Deo suo qui eduxerat eos de terra Aegypti de manu Pharaonis regis Aegypti coluerunt deos alienos

vul@2Kings:17:8 @ et ambulaverunt iuxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israhel et regum Israhel quia similiter fecerant

vul@2Kings:17:9 @ et operuerunt filii Israhel verbis non rectis Dominum Deum suum et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum usque ad civitatem munitam

vul@2Kings:17:10 @ feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum

vul@2Kings:17:11 @ et adolebant ibi incensum super aras in more gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum feceruntque verba pessima inritantes Dominum

vul@2Kings:17:12 @ et coluerunt inmunditias de quibus praecepit Dominus eis ne facerent verbum hoc

vul@2Kings:17:13 @ et testificatus est Dominus in Israhel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntum dicens revertimini a viis vestris pessimis et custodite praecepta mea et caerimonias iuxta omnem legem quam praecepi patribus vestris et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum

vul@2Kings:17:14 @ qui non audierunt sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem patrum suorum qui noluerunt oboedire Domino Deo suo

vul@2Kings:17:15 @ et abiecerunt legitima eius et pactum quod pepigit cum patribus eorum et testificationes quibus contestatus est eos secutique sunt vanitates et vane egerunt et secuti sunt gentes quae erant per circuitum eorum super quibus praeceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illae faciebant

vul@2Kings:17:16 @ et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et lucos et adoraverunt universam militiam caeli servieruntque Baal

vul@2Kings:17:17 @ et consecrabant ei filios suos et filias suas per ignem et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino et inritarent eum

vul@2Kings:17:18 @ iratusque est Dominus vehementer Israhel et abstulit eos de conspectu suo et non remansit nisi tribus Iuda tantummodo

vul@2Kings:17:19 @ sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui verum ambulavit in erroribus Israhel quos operatus fuerat

vul@2Kings:17:20 @ proiecitque Dominus omne semen Israhel et adflixit eos et tradidit in manu diripientium donec proiceret eos a facie sua

vul@2Kings:17:21 @ ex eo iam tempore quo scissus est Israhel a domo David et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath separavit enim Hieroboam Israhel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum

vul@2Kings:17:22 @ et ambulaverunt filii Israhel in universis peccatis Hieroboam quae fecerat non recesserunt ab eis

vul@2Kings:17:23 @ usquequo auferret Dominus Israhel a facie sua sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum translatusque est Israhel de terra sua in Assyrios usque in diem hanc

vul@2Kings:17:24 @ adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et de Haiath et de Emath et de Sepharvaim et conlocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israhel qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus eius

vul@2Kings:17:25 @ cumque ibi habitare coepissent non timebant Dominum et inmisit eis Dominus leones qui interficiebant eos

vul@2Kings:17:26 @ nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum gentes quas transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae ignorant legitima Dei terrae et inmisit in eos Dominus leones et ecce interficiunt eos eo quod ignorent ritum Dei terrae

vul@2Kings:17:27 @ praecepit autem rex Assyriorum dicens ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis et vadat et habitet cum eis et doceat eos legitima Dei terrae

vul@2Kings:17:28 @ igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria habitavit in Bethel et docebat eos quomodo colerent Dominum

vul@2Kings:17:29 @ et unaquaeque gens fabricata est deum suum posueruntque eos in fanis excelsis quae fecerant Samaritae gens et gens in urbibus suis in quibus habitabant

vul@2Kings:17:30 @ viri enim babylonii fecerunt Socchothbenoth viri autem chutheni fecerunt Nergel et viri de Emath fecerunt Asima

vul@2Kings:17:31 @ porro Evei fecerunt Nebaaz et Tharthac hii autem qui erant de Sepharvaim conburebant filios suos igni Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim

vul@2Kings:17:32 @ et nihilominus colebant Dominum fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis sublimibus

vul@2Kings:17:33 @ et cum Dominum colerent diis quoque suis serviebant iuxta consuetudinem gentium de quibus translati fuerant Samariam

vul@2Kings:17:34 @ usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum non timent Dominum neque custodiunt caerimonias eius et iudicia et legem et mandatum quod praeceperat Dominus filiis Iacob quem cognominavit Israhel

vul@2Kings:17:35 @ et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens nolite timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et non immoletis eis

vul@2Kings:17:36 @ sed Dominum Deum vestrum qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine magna et in brachio extento ipsum timete illum adorate et ipsi immolate

vul@2Kings:17:37 @ caerimonias quoque et iudicia et legem et mandatum quod scripsit vobis custodite ut faciatis cunctis diebus et non timeatis deos alienos

vul@2Kings:17:38 @ et pactum quod percussi vobiscum nolite oblivisci nec colatis deos alienos

vul@2Kings:17:39 @ sed Dominum Deum vestrum timete et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum

vul@2Kings:17:40 @ illi vero non audierunt sed iuxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant

vul@2Kings:17:41 @ fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum sed nihilominus et idolis suis servientes nam et filii eorum et nepotes sicut fecerunt parentes sui ita faciunt usque in praesentem diem

vul@2Kings:18:1 @ anno tertio Osee filii Hela regis Israhel regnavit Ezechias filius Ahaz regis Iuda

vul@2Kings:18:2 @ viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et viginti et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Abi filia Zacchariae

vul@2Kings:18:3 @ fecitque quod erat bonum coram Domino iuxta omnia quae fecerat David pater suus

vul@2Kings:18:4 @ ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit lucos confregitque serpentem aeneum quem fecerat Moses siquidem usque ad illud tempus filii Israhel adolebant ei incensum vocavitque eum Naasthan

vul@2Kings:18:5 @ in Domino Deo Israhel speravit itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Iuda sed neque in his qui ante eum fuerunt

vul@2Kings:18:6 @ et adhesit Domino et non recessit a vestigiis eius fecitque mandata eius quae praeceperat Dominus Mosi

vul@2Kings:18:7 @ unde et erat Dominus cum eo et in cunctis ad quae procedebat sapienter se agebat rebellavit quoque contra regem Assyriorum et non servivit ei

vul@2Kings:18:8 @ ipse percussit Philistheos usque Gazam et omnes terminos eorum a turre custodum usque ad civitatem muratam

vul@2Kings:18:9 @ anno quarto regis Ezechiae qui erat annus septimus Osee filii Hela regis Israhel ascendit Salmanassar rex Assyriorum Samariam et obpugnavit eam

vul@2Kings:18:10 @ et cepit nam post annos tres anno sexto Ezechiae id est nono anno Osee regis Israhel capta est Samaria

vul@2Kings:18:11 @ et transtulit rex Assyriorum Israhel in Assyrios conlocavitque eos in Ala et in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum

vul@2Kings:18:12 @ quia non audierunt vocem Domini Dei sui sed praetergressi sunt pactum eius omnia quae praeceperat Moses servus Domini non audierunt neque fecerunt

vul@2Kings:18:13 @ anno quartodecimo regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Iuda munitas et cepit eas

vul@2Kings:18:14 @ tunc misit Ezechias rex Iuda nuntios ad regem Assyriorum Lachis dicens peccavi recede a me et omne quod inposueris mihi feram indixit itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Iudae trecenta talenta argenti et triginta talenta auri

vul@2Kings:18:15 @ deditque Ezechias omne argentum quod reppertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis

vul@2Kings:18:16 @ in tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et lamminas auri quas ipse adfixerat et dedit eas regi Assyriorum

vul@2Kings:18:17 @ misit autem rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Hierusalem qui cum ascendissent venerunt in Hierusalem et steterunt iuxta aquaeductum piscinae superioris quae est in via agri Fullonis

vul@2Kings:18:18 @ vocaveruntque regem egressus est autem ad eos Eliachim filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis

vul@2Kings:18:19 @ dixitque ad eos Rabsaces loquimini Ezechiae haec dicit rex magnus rex Assyriorum quae est ista fiducia qua niteris

vul@2Kings:18:20 @ forsitan inisti consilium ut praepares te ad proelium in quo confidis ut audeas rebellare

vul@2Kings:18:21 @ an speras in baculo harundineo atque confracto Aegypto super quem si incubuerit homo comminutus ingreditur manum eius et perforabit eam sic est Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in se

vul@2Kings:18:22 @ quod si dixeritis mihi in Domino Deo nostro habemus fiduciam nonne iste est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et praecepit Iudae et Hierusalem ante altare hoc adorabitis in Hierusalem

vul@2Kings:18:23 @ nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum et dabo vobis duo milia equorum et videte an habere valeatis ascensores eorum

vul@2Kings:18:24 @ et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis an fiduciam habes in Aegypto propter currus et equites

vul@2Kings:18:25 @ numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum ut demolirer eum Dominus dixit mihi ascende ad terram hanc et demolire eam

vul@2Kings:18:26 @ dixerunt autem Eliachim filius Helciae et Sobna et Ioahe Rabsaci precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace siquidem intellegimus hanc linguam et non loquaris nobis iudaice audiente populo qui est super murum

vul@2Kings:18:27 @ responditque eis Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer sermones hos et non ad viros qui sedent super murum ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum

vul@2Kings:18:28 @ stetit itaque Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et ait audite verba regis magni regis Assyriorum

vul@2Kings:18:29 @ haec dicit rex non vos seducat Ezechias non enim poterit eruere vos de manu mea

vul@2Kings:18:30 @ neque fiduciam vobis tribuat super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus et non tradetur civitas haec in manu regis Assyriorum

vul@2Kings:18:31 @ nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum facite mecum quod vobis est utile et egredimini ad me et comedet unusquisque de vinea sua et de ficu sua et bibetis aquas de cisternis vestris

vul@2Kings:18:32 @ donec veniam et transferam vos in terram quae similis terrae vestrae est in terram fructiferam et fertilem vini terram panis et vinearum terram olivarum et olei ac mellis et vivetis et non moriemini nolite audire Ezechiam qui vos decipit dicens Dominus liberabit nos

vul@2Kings:18:33 @ numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis Assyriorum

vul@2Kings:18:34 @ ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Sepharvaim Ana et Ava numquid liberaverunt Samariam de manu mea

vul@2Kings:18:35 @ quinam illi sunt in universis diis terrarum qui eruerunt regionem suam de manu mea ut possit eruere Dominus Hierusalem de manu mea

vul@2Kings:18:36 @ tacuit itaque populus et non respondit ei quicquam siquidem praeceptum regis acceperant ut non responderent ei

vul@2Kings:18:37 @ venitque Eliachim filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis

vul@2Kings:19:1 @ quae cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et opertus est sacco ingressusque est domum Domini

vul@2Kings:19:2 @ et misit Eliachim praepositum domus et Sobnam scribam et senes de sacerdotibus opertos saccis ad Esaiam prophetam filium Amos

vul@2Kings:19:3 @ qui dixerunt haec dicit Ezechias dies tribulationis et increpationis et blasphemiae dies iste venerunt filii usque ad partum et vires non habet parturiens

vul@2Kings:19:4 @ si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis quae audivit Dominus Deus tuus et fac orationem pro reliquiis quae reppertae sunt

vul@2Kings:19:5 @ venerunt ergo servi regis Ezechiae ad Esaiam

vul@2Kings:19:6 @ dixitque eis Esaias haec dicetis domino vestro haec dicit Dominus noli timere a facie sermonum quos audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me

vul@2Kings:19:7 @ ecce ego inmittam ei spiritum et audiet nuntium et revertetur in terram suam et deiciam eum gladio in terra sua

vul@2Kings:19:8 @ reversus est igitur Rabsaces et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam audierat enim quod recessisset de Lachis

vul@2Kings:19:9 @ cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae dicentes ecce egressus est ut pugnet adversum te et iret contra eum misit nuntios ad Ezechiam dicens

vul@2Kings:19:10 @ haec dicite Ezechiae regi Iudae non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam neque dicas non tradetur Hierusalem in manu regis Assyriorum

vul@2Kings:19:11 @ tu enim ipse audisti quae fecerint reges Assyriorum universis terris quomodo vastaverint eas num ergo solus poteris liberari

vul@2Kings:19:12 @ numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei Gozan videlicet et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thelassar

vul@2Kings:19:13 @ ubi est rex Emath et rex Arfad et rex civitatis Sepharvaim Ana et Ava

vul@2Kings:19:14 @ itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino

vul@2Kings:19:15 @ et oravit in conspectu eius dicens Domine Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es Deus solus regum omnium terrae tu fecisti caelum et terram

vul@2Kings:19:16 @ inclina aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem

vul@2Kings:19:17 @ vere Domine dissipaverunt reges Assyriorum gentes et terras omnium

vul@2Kings:19:18 @ et miserunt deos eorum in ignem non enim erant dii sed opera manuum hominum e ligno et lapide et perdiderunt eos

vul@2Kings:19:19 @ nunc igitur Domine Deus noster salvos nos fac de manu eius ut sciant omnia regna terrae quia tu es Dominus Deus solus

vul@2Kings:19:20 @ misit autem Esaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec dicit Dominus Deus Israhel quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum audivi

vul@2Kings:19:21 @ iste est sermo quem locutus est Dominus de eo sprevit te et subsannavit virgo filia Sion post tergum tuum caput movit filia Hierusalem

vul@2Kings:19:22 @ cui exprobrasti et quem blasphemasti contra quem exaltasti vocem et elevasti in excelsum oculos tuos contra Sanctum Israhel

vul@2Kings:19:23 @ per manum servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani et succidi sublimes cedros eius electas abietes eius et ingressus sum usque ad terminos eius saltum Carmeli eius

vul@2Kings:19:24 @ ego succidi et bibi aquas alienas et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas

vul@2Kings:19:25 @ numquid non audisti quid ab initio fecerim ex diebus antiquis plasmavi illud et nunc adduxi eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitae

vul@2Kings:19:26 @ et qui sedent in eis humiles manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt quasi faenum agri et virens herba tectorum quae arefacta est antequam veniret ad maturitatem

vul@2Kings:19:27 @ habitaculum tuum et egressum tuum et viam tuam ego praescivi et furorem tuum contra me

vul@2Kings:19:28 @ insanisti in me et superbia tua ascendit in aures meas ponam itaque circulum in naribus tuis et camum in labris tuis et reducam te in viam per quam venisti

vul@2Kings:19:29 @ tibi autem Ezechia hoc erit signum comede hoc anno quod reppereris in secundo autem anno quae sponte nascuntur porro in anno tertio seminate et metite plantate vineas et comedite fructum earum

vul@2Kings:19:30 @ et quodcumque reliquum fuerit de domo Iuda mittet radicem deorsum et faciet fructum sursum

vul@2Kings:19:31 @ de Hierusalem quippe egredientur reliquiae et quod salvetur de monte Sion zelus Domini exercituum faciet hoc

vul@2Kings:19:32 @ quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum non ingredietur urbem hanc nec mittet in eam sagittam nec occupabit eam clypeus nec circumdabit eam munitio

vul@2Kings:19:33 @ per viam qua venit revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus

vul@2Kings:19:34 @ protegamque urbem hanc et salvabo eam propter me et propter David servum meum

vul@2Kings:19:35 @ factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit

vul@2Kings:19:36 @ et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in Nineve

vul@2Kings:19:37 @ cumque adoraret in templo Neserach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Armeniorum et regnavit Eseraddon filius eius pro eo

vul@2Kings:20:1 @ in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et venit ad eum Esaias filius Amos prophetes dixitque ei haec dicit Dominus Deus praecipe domui tuae morieris enim et non vives

vul@2Kings:20:2 @ qui convertit faciem suam ad parietem et oravit Dominum dicens

vul@2Kings:20:3 @ obsecro Domine memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod placitum est coram te fecerim flevit itaque Ezechias fletu magno

vul@2Kings:20:4 @ et antequam egrederetur Esaias mediam partem atrii factus est sermo Domini ad eum dicens

vul@2Kings:20:5 @ revertere et dic Ezechiae duci populi mei haec dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam et ecce sanavi te die tertio ascendes templum Domini

vul@2Kings:20:6 @ et addam diebus tuis quindecim annos sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum

vul@2Kings:20:7 @ dixitque Esaias adferte massam ficorum quam cum adtulissent et posuissent super ulcus eius curatus est

vul@2Kings:20:8 @ dixerat autem Ezechias ad Esaiam quod erit signum quia Dominus me sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum Domini

vul@2Kings:20:9 @ cui ait Esaias hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est vis ut accedat umbra decem lineis an ut revertatur totidem gradibus

vul@2Kings:20:10 @ et ait Ezechias facile est umbram crescere decem lineis nec hoc volo ut fiat sed ut revertatur retrorsum decem gradibus

vul@2Kings:20:11 @ invocavit itaque Esaias propheta Dominum et reduxit umbram per lineas quibus iam descenderat in horologio Ahaz retrorsum decem gradibus

vul@2Kings:20:12 @ in tempore illo misit Berodach Baladan filius Baladan rex Babyloniorum litteras et munera ad Ezechiam audierat enim quod aegrotasset Ezechias

vul@2Kings:20:13 @ laetatus est autem in adventum eorum Ezechias et ostendit eis domum aromatum et aurum et argentum et pigmenta varia unguenta quoque et domum vasorum suorum et omnia quae habere potuerat in thesauris suis non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua

vul@2Kings:20:14 @ venit autem Esaias propheta ad regem Ezechiam dixitque ei quid dixerunt viri isti aut unde venerunt ad te cui ait Ezechias de terra longinqua venerunt de Babylone

vul@2Kings:20:15 @ at ille respondit quid viderunt in domo tua ait Ezechias omnia quae sunt in domo mea viderunt nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis

vul@2Kings:20:16 @ dixit itaque Esaias Ezechiae audi sermonem Domini

vul@2Kings:20:17 @ ecce dies venient et auferentur omnia quae sunt in domo tua et quae condiderunt patres tui usque in diem hanc in Babylone non remanebit quicquam ait Dominus

vul@2Kings:20:18 @ sed et de filiis tuis qui egredientur ex te quos generabis tollentur et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis

vul@2Kings:20:19 @ dixit Ezechias ad Esaiam bonus sermo Domini quem locutus est sit pax et veritas in diebus meis

vul@2Kings:20:20 @ reliqua autem sermonum Ezechiae et omnis fortitudo eius et quomodo fecerit piscinam et aquaeductum et introduxerit aquas in civitatem nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda

vul@2Kings:20:21 @ dormivitque Ezechias cum patribus suis et regnavit Manasses filius eius pro eo

vul@2Kings:21:1 @ duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Aphsiba

vul@2Kings:21:2 @ fecitque malum in conspectu Domini iuxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israhel

vul@2Kings:21:3 @ conversusque est et aedificavit excelsa quae dissipaverat Ezechias pater eius et erexit aras Baal et fecit lucos sicut fecerat Ahab rex Israhel et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam

vul@2Kings:21:4 @ extruxitque aras in domo Domini de qua dixit Dominus in Hierusalem ponam nomen meum

vul@2Kings:21:5 @ et extruxit altaria universae militiae caeli in duobus atriis templi Domini

vul@2Kings:21:6 @ et transduxit filium suum per ignem et ariolatus est et observavit auguria et fecit pythones et aruspices multiplicavit ut faceret malum coram Domino et inritaret eum

vul@2Kings:21:7 @ posuit quoque idolum luci quem fecerat in templo Domini super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius in templo hoc et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israhel ponam nomen meum in sempiternum

vul@2Kings:21:8 @ et ultra non faciam commoveri pedem Israhel de terra quam dedi patribus eorum sic tamen si custodierint opere omnia quae praecepi eis et universam legem quam mandavit eis servus meus Moses

vul@2Kings:21:9 @ illi vero non audierunt sed seducti sunt a Manasse ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israhel

vul@2Kings:21:10 @ locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum dicens

vul@2Kings:21:11 @ quia fecit Manasses rex Iuda abominationes istas pessimas super omnia quae fecerunt Amorrei ante eum et peccare fecit etiam Iudam in inmunditiis suis

vul@2Kings:21:12 @ propterea haec dicit Dominus Deus Israhel ecce ego inducam mala super Hierusalem et Iudam ut quicumque audierit tinniant ambae aures eius

vul@2Kings:21:13 @ et extendam super Hierusalem funiculum Samariae et pondus domus Ahab et delebo Hierusalem sicut deleri solent tabulae delens vertam et ducam crebrius stilum super faciem eius

vul@2Kings:21:14 @ dimittam vero reliquias hereditatis meae et tradam eas in manu inimicorum eius eruntque in vastitate et rapina cunctis adversariis suis

vul@2Kings:21:15 @ eo quod fecerint malum coram me et perseveraverint inritantes me ex die qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto usque ad diem hanc

vul@2Kings:21:16 @ insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis donec impleret Hierusalem usque ad os absque peccatis suis quibus peccare fecit Iudam ut faceret malum coram Domino

vul@2Kings:21:17 @ reliqua autem sermonum Manasse et universa quae fecit et peccatum eius quod peccavit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda

vul@2Kings:21:18 @ dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in horto domus suae in horto Aza et regnavit Amon filius eius pro eo

vul@2Kings:21:19 @ viginti et duo annorum erat Amon cum regnare coepisset duobusque annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Mesallemeth filia Arus de Iethba

vul@2Kings:21:20 @ fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater eius

vul@2Kings:21:21 @ et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater eius servivitque inmunditiis quibus servierat pater suus et adoravit eas

vul@2Kings:21:22 @ et dereliquit Dominum Deum patrum suorum et non ambulavit in via Domini

vul@2Kings:21:23 @ tetenderuntque ei insidias servi sui et interfecerunt regem in domo sua

vul@2Kings:21:24 @ percussit autem populus terrae omnes qui coniuraverant contra regem Amon et constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo

vul@2Kings:21:25 @ reliqua autem sermonum Amon quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda

vul@2Kings:21:26 @ sepelieruntque eum in sepulchro suo in horto Aza et regnavit Iosias filius eius pro eo

vul@2Kings:22:1 @ octo annorum erat Iosias cum regnare coepisset et triginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Idida filia Phadaia de Besecath

vul@2Kings:22:2 @ fecitque quod placitum erat coram Domino et ambulavit per omnes vias David patris sui non declinavit ad dextram sive ad sinistram

vul@2Kings:22:3 @ anno autem octavodecimo regis Iosiae misit rex Saphan filium Aslia filii Mesullam scribam templi Domini dicens ei

vul@2Kings:22:4 @ vade ad Helciam sacerdotem magnum ut confletur pecunia quae inlata est in templum Domini quam collegerunt ianitores a populo

vul@2Kings:22:5 @ deturque fabris per praepositos in domo Domini qui et distribuent eam his qui operantur in templo Domini ad instauranda sarta tecta templi

vul@2Kings:22:6 @ tignariis videlicet et cementariis et his qui interrupta conponunt et ut emantur ligna et lapides de lapidicinis ad instaurandum templum

vul@2Kings:22:7 @ verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt sed in potestate habeant et in fide

vul@2Kings:22:8 @ dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam librum legis repperi in domo Domini deditque Helcias volumen Saphan qui et legit illud

vul@2Kings:22:9 @ venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei quod praeceperat et ait conflaverunt servi tui pecuniam quae repperta est in domo Domini et dederunt ut distribueretur fabris a praefectis operum templi Domini

vul@2Kings:22:10 @ narravitque Saphan scriba regi dicens librum dedit mihi Helcias sacerdos quem cum legisset Saphan coram rege

vul@2Kings:22:11 @ et audisset rex verba libri legis Domini scidit vestimenta sua

vul@2Kings:22:12 @ et praecepit Helciae sacerdoti et Ahicham filio Saphan et Achobor filio Micha et Saphan scribae et Asaiae servo regis dicens

vul@2Kings:22:13 @ ite et consulite Dominum super me et super populo et super omni Iuda de verbis voluminis istius quod inventum est magna enim ira Domini succensa est contra nos quia non audierunt patres nostri verba libri huius ut facerent omne quod scriptum est nobis

vul@2Kings:22:14 @ ierunt itaque Helcias sacerdos et Ahicham et Achobor et Saphan et Asaia ad Oldam propheten uxorem Sellum filii Thecue filii Araas custodis vestium quae habitabat in Hierusalem in secunda locutique sunt ad eam

vul@2Kings:22:15 @ et illa respondit eis haec dicit Dominus Deus Israhel dicite viro qui misit vos ad me

vul@2Kings:22:16 @ haec dicit Dominus ecce ego adducam mala super locum hunc et super habitatores eius omnia verba legis quae legit rex Iuda

vul@2Kings:22:17 @ quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis inritantes me in cunctis operibus manuum suarum et succendetur indignatio mea in loco hoc et non extinguetur

vul@2Kings:22:18 @ regi autem Iuda qui misit vos ut consuleretis Dominum sic dicetis haec dicit Dominus Deus Israhel pro eo quod audisti verba voluminis

vul@2Kings:22:19 @ et perterritum est cor tuum et humiliatus es coram Domino auditis sermonibus contra locum istum et habitatores eius quo videlicet fierent in stuporem et in maledictum et scidisti vestimenta tua et flevisti coram me et ego audivi ait Dominus

vul@2Kings:22:20 @ idcirco colligam te ad patres tuos et colligeris ad sepulchrum tuum in pace ut non videant oculi tui omnia mala quae inducturus sum super locum istum

vul@2Kings:23:1 @ et renuntiaverunt regi quod dixerat qui misit et congregati sunt ad eum omnes senes Iuda et Hierusalem

vul@2Kings:23:2 @ ascenditque rex templum Domini et omnes viri Iuda universique qui habitant in Hierusalem cum eo sacerdotes et prophetae et omnis populus a parvo usque ad magnum legitque cunctis audientibus omnia verba libri foederis qui inventus est in domo Domini

vul@2Kings:23:3 @ stetitque rex super gradum et percussit foedus coram Domino ut ambularent post Dominum et custodirent praecepta eius et testimonia et caerimonias in omni corde et in tota anima et suscitarent verba foederis huius quae scripta erant in libro illo adquievitque populus pacto

vul@2Kings:23:4 @ et praecepit rex Helciae pontifici et sacerdotibus secundi ordinis et ianitoribus ut proicerent de templo Domini omnia vasa quae facta fuerant Baal et in luco et universae militiae caeli et conbusit ea foris Hierusalem in convalle Cedron et tulit pulverem eorum in Bethel

vul@2Kings:23:5 @ et delevit aruspices quos posuerant reges Iuda ad sacrificandum in excelsis per civitates Iuda et in circuitu Hierusalem et eos qui adolebant incensum Baal et soli et lunae et duodecim signis et omni militiae caeli

vul@2Kings:23:6 @ et efferri fecit lucum de domo Domini foras Hierusalem in convalle Cedron et conbusit eum ibi et redegit in pulverem et proiecit super sepulchrum vulgi

vul@2Kings:23:7 @ destruxit quoque aediculas effeminatorum quae erant in domo Domini pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci

vul@2Kings:23:8 @ congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Iuda et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee et destruxit aras portarum in introitu ostii Iosue principis civitatis quod erat ad sinistram portae civitatis

vul@2Kings:23:9 @ verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Hierusalem sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum

vul@2Kings:23:10 @ contaminavit quoque Thafeth quod est in convalle filii Ennom ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch

vul@2Kings:23:11 @ abstulit quoque equos quos dederant reges Iudae soli in introitu templi Domini iuxta exedram Nathanmelech eunuchi qui erat in Farurim currus autem solis conbusit igni

vul@2Kings:23:12 @ altaria quoque quae erant super tecta cenaculi Ahaz quae fecerant reges Iuda et altaria quae fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini destruxit rex et cucurrit inde et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron

vul@2Kings:23:13 @ excelsa quoque quae erant in Hierusalem ad dexteram partem montis Offensionis quae aedificaverat Salomon rex Israhel Astharoth idolo Sidoniorum et Chamos offensioni Moab et Melchom abominationi filiorum Ammon polluit rex

vul@2Kings:23:14 @ et contrivit statuas et succidit lucos replevitque loca eorum ossibus mortuorum

vul@2Kings:23:15 @ insuper et altare quod erat in Bethel excelsum quod fecerat Hieroboam filius Nabath qui peccare fecit Israhel et altare illud et excelsum destruxit atque conbusit et comminuit in pulverem succenditque etiam lucum

vul@2Kings:23:16 @ et conversus Iosias vidit ibi sepulchra quae erant in monte misitque et tulit ossa de sepulchris et conbusit ea super altare et polluit illud iuxta verbum Domini quod locutus est vir Dei qui praedixerat verba haec

vul@2Kings:23:17 @ et ait quis est titulus ille quem video responderuntque ei cives illius urbis sepulchrum est hominis Dei qui venit de Iuda et praedixit verba haec quae fecisti super altare Bethel

vul@2Kings:23:18 @ et ait dimittite eum nemo commoveat ossa eius et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophetae qui venerat de Samaria

vul@2Kings:23:19 @ insuper et omnia fana excelsorum quae erant in civitatibus Samariae quae fecerant reges Israhel ad inritandum Dominum abstulit Iosias et fecit eis secundum omnia opera quae fecerat in Bethel

vul@2Kings:23:20 @ et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super altaria et conbusit ossa humana super ea reversusque est Hierusalem

vul@2Kings:23:21 @ et praecepit omni populo dicens facite phase Domino Deo vestro secundum quod scriptum est in libro foederis huius

vul@2Kings:23:22 @ nec enim factum est phase tale a diebus iudicum qui iudicaverunt Israhel et omnium dierum regum Israhel et regum Iuda

vul@2Kings:23:23 @ sicut in octavodecimo anno regis Iosiae factum est phase istud Domino in Hierusalem

vul@2Kings:23:24 @ sed et pythones et ariolos et figuras idolorum et inmunditias abominationesque quae fuerant in terra Iuda et in Hierusalem abstulit Iosias ut statueret verba legis quae scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini

vul@2Kings:23:25 @ similis illi non fuit ante eum rex qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo et in tota anima sua et in universa virtute sua iuxta omnem legem Mosi neque post eum surrexit similis illi

vul@2Kings:23:26 @ verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni quo iratus est furor eius contra Iudam propter inritationes quibus provocaverat eum Manasses

vul@2Kings:23:27 @ dixit itaque Dominus etiam Iudam auferam a facie mea sicut abstuli Israhel et proiciam civitatem hanc quam elegi Hierusalem et domum de qua dixi erit nomen meum ibi

vul@2Kings:23:28 @ reliqua autem verba Iosiae et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda

vul@2Kings:23:29 @ in diebus eius ascendit Pharao Necho rex Aegypti contra regem Assyriorum ad flumen Eufraten et abiit Iosias rex in occursum eius et occisus est in Mageddo cum vidisset eum

vul@2Kings:23:30 @ et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo et pertulerunt in Hierusalem et sepelierunt eum in sepulchro suo tulitque populus terrae Ioahaz filium Iosiae et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro patre suo

vul@2Kings:23:31 @ viginti trium annorum erat Ioahaz cum regnare coepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris eius Amithal filia Hieremiae de Lobna

vul@2Kings:23:32 @ et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerant patres eius

vul@2Kings:23:33 @ vinxitque eum Pharao Necho in Rebla quae est in terra Emath ne regnaret in Hierusalem et inposuit multam terrae centum talentis argenti et talento auri

vul@2Kings:23:34 @ regemque constituit Pharao Necho Eliachim filium Iosiae pro Iosia patre eius vertitque nomen eius Ioiachim porro Ioahaz tulit et duxit in Aegyptum

vul@2Kings:23:35 @ argentum autem et aurum dedit Ioiachim Pharaoni cum indixisset terrae per singulos ut conferretur iuxta praeceptum Pharaonis et unumquemque secundum vires suas exegit tam argentum quam aurum de populo terrae ut daret Pharaoni Necho

vul@2Kings:23:36 @ viginti quinque annorum erat Ioiachim cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Zebida filia Phadaia de Ruma

vul@2Kings:23:37 @ et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerant patres eius

vul@2Kings:24:1 @ in diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis et factus est ei Ioiachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eum

vul@2Kings:24:2 @ inmisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum et latrunculos Syriae latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon et inmisit eos in Iudam ut disperderent eum iuxta verbum Domini quod locutus erat per servos suos prophetas

vul@2Kings:24:3 @ factum est autem hoc per verbum Domini contra Iudam ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quae fecit

vul@2Kings:24:4 @ et propter sanguinem innoxium quem effudit et implevit Hierusalem cruore innocentium et ob hanc rem noluit Dominus propitiari

vul@2Kings:24:5 @ reliqua autem sermonum Ioiachim et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda et dormivit Ioiachim cum patribus suis

vul@2Kings:24:6 @ regnavitque Ioiachin filius eius pro eo

vul@2Kings:24:7 @ et ultra non addidit rex Aegypti ut egrederetur de terra sua tulerat enim rex Babylonis a rivo Aegypti usque ad fluvium Eufraten omnia quae fuerant regis Aegypti

vul@2Kings:24:8 @ decem et octo annorum erat Ioiachin cum regnare coepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris eius Naestha filia Helnathan de Hierusalem

vul@2Kings:24:9 @ et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerat pater eius

vul@2Kings:24:10 @ in tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Hierusalem et circumdata est urbs munitionibus

vul@2Kings:24:11 @ venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servi eius obpugnarent eam

vul@2Kings:24:12 @ egressusque est Ioiachin rex Iuda ad regem Babylonis ipse et mater eius et servi eius et principes eius et eunuchi eius et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui

vul@2Kings:24:13 @ et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiae et concidit universa vasa aurea quae fecerat Salomon rex Israhel in templo Domini iuxta verbum Domini

vul@2Kings:24:14 @ et transtulit omnem Hierusalem et universos principes et omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et clusorem nihilque relictum est exceptis pauperibus populi terrae

vul@2Kings:24:15 @ transtulit quoque Ioiachin in Babylonem et matrem regis et uxores regis et eunuchos eius et iudices terrae duxit in captivitatem de Hierusalem in Babylonem

vul@2Kings:24:16 @ et omnes viros robustos septem milia et artifices et clusores mille omnes viros fortes et bellatores duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem

vul@2Kings:24:17 @ et constituit Matthaniam patruum eius pro eo inposuitque nomen ei Sedeciam

vul@2Kings:24:18 @ vicesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius erat Amithal filia Hieremiae de Lobna

vul@2Kings:24:19 @ et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerat Ioiachim

vul@2Kings:24:20 @ irascebatur enim Dominus contra Hierusalem et contra Iudam donec proiceret eos a facie sua recessitque Sedecias a rege Babylonis

vul@2Kings:25:1 @ factum est autem anno nono regni eius mense decimo decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius in Hierusalem et circumdederunt eam et extruxerunt in circuitu eius munitiones

vul@2Kings:25:2 @ et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciae

vul@2Kings:25:3 @ nona die mensis praevaluitque fames in civitate nec erat panis populo terrae

vul@2Kings:25:4 @ et interrupta est civitas et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portae quae est inter duplicem murum ad hortum regis porro Chaldei obsidebant in circuitu civitatem fugit itaque per viam quae ducit ad campestria solitudinis

vul@2Kings:25:5 @ et persecutus est exercitus Chaldeorum regem conprehenditque eum in planitie Hiericho et omnes bellatores qui erant cum eo dispersi sunt et reliquerunt eum

vul@2Kings:25:6 @ adprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha qui locutus est cum eo iudicium

vul@2Kings:25:7 @ filios autem Sedeciae occidit coram eo et oculos eius effodit vinxitque eum catenis et adduxit in Babylonem

vul@2Kings:25:8 @ mense quinto septima die mensis ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis venit Nabuzardan princeps exercitus servus regis Babylonis Hierusalem

vul@2Kings:25:9 @ et succendit domum Domini et domum regis et domos Hierusalem omnemque domum conbusit igni

vul@2Kings:25:10 @ et muros Hierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldeorum qui erat cum principe militum

vul@2Kings:25:11 @ reliquam autem populi partem qui remanserat in civitate et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiae

vul@2Kings:25:12 @ et de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas

vul@2Kings:25:13 @ columnas autem aereas quae erant in templo Domini et bases et mare aereum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et transtulerunt aes omnium in Babylonem

vul@2Kings:25:14 @ ollas quoque aereas et trullas et tridentes et scyphos et omnia vasa aerea in quibus ministrabant tulerunt

vul@2Kings:25:15 @ necnon turibula et fialas quae aurea aurea et quae argentea argentea tulit princeps militiae

vul@2Kings:25:16 @ id est columnas duas mare unum et bases quas fecerat Salomon in templo Domini non erat pondus aeris omnium vasorum

vul@2Kings:25:17 @ decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una et capitellum aereum super se altitudinis trium cubitorum et reticulum et malogranata super capitellum columnae omnia aerea similem et columna secunda habebat ornatum

vul@2Kings:25:18 @ tulit quoque princeps militiae Seraian sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres ianitores

vul@2Kings:25:19 @ et de civitate eunuchum unum qui erat praefectus super viros bellatores et quinque viros de his qui steterant coram rege quos repperit in civitate et Sopher principem exercitus qui probabat tirones de populo terrae et sex viros e vulgo qui inventi fuerant in civitate

vul@2Kings:25:20 @ quos tollens Nabuzardan princeps militum duxit ad regem Babylonis in Reblatha

vul@2Kings:25:21 @ percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Reblatha in terra Emath et translatus est Iuda de terra sua

vul@2Kings:25:22 @ populo autem qui relictus erat in terra Iuda quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis praefecit Godoliam filium Ahicham filii Saphan

vul@2Kings:25:23 @ quod cum audissent omnes duces militum ipsi et viri qui erant cum eis videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam venerunt ad Godoliam in Maspha Ismahel filius Nathaniae et Iohanan filius Caree et Sareia filius Thenaameth Nethophathites et Iezonias filius Maachathi ipsi et socii eorum

vul@2Kings:25:24 @ iuravitque eis Godolias et sociis eorum dicens nolite timere servire Chaldeis manete in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis

vul@2Kings:25:25 @ factum est autem in mense septimo venit Ismahel filius Nathaniae filii Elisama de semine regio et decem viri cum eo percusseruntque Godoliam qui mortuus est sed et Iudaeos et Chaldeos qui erant cum eo in Maspha

vul@2Kings:25:26 @ consurgens autem omnis populus a parvo usque ad magnum et principes militum venerunt in Aegyptum timentes Chaldeos

vul@2Kings:25:27 @ factum est vero anno tricesimo septimo transmigrationis Ioiachin regis Iudae mense duodecimo vicesima septima die mensis sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare coeperat caput Ioiachin regis Iuda de carcere

vul@2Kings:25:28 @ et locutus est ei benigna et posuit thronum eius super thronum regum qui erant cum eo in Babylone

vul@2Kings:25:29 @ et mutavit vestes eius quas habuerat in carcere et comedebat panem semper in conspectu eius cunctis diebus vitae suae

vul@1Chronicles:1:1 @ Adam Seth Enos

vul@1Chronicles:1:2 @ Cainan Malelehel Iared

vul@1Chronicles:1:3 @ Enoch Matusale Lamech

vul@1Chronicles:1:4 @ Noe Sem Ham et Iafeth

vul@1Chronicles:1:5 @ filii Iafeth Gomer Magog Madai et Iavan Thubal Mosoch Thiras

vul@1Chronicles:1:6 @ porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma

vul@1Chronicles:1:7 @ filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim

vul@1Chronicles:1:8 @ filii Ham Chus et Mesraim Phut et Chanaan

vul@1Chronicles:1:9 @ filii autem Chus Saba et Evila Sabatha et Rechma et Sabathaca porro filii Rechma Saba et Dadan

vul@1Chronicles:1:10 @ Chus autem genuit Nemrod iste coepit esse potens in terra

vul@1Chronicles:1:11 @ Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nepthuim

vul@1Chronicles:1:12 @ Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim

vul@1Chronicles:1:13 @ Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth

vul@1Chronicles:1:14 @ Iebuseum quoque et Amorreum et Gergeseum

vul@1Chronicles:1:15 @ Evheumque et Aruceum et Asineum

vul@1Chronicles:1:16 @ Aradium quoque et Samareum et Ematheum

vul@1Chronicles:1:17 @ filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et Hul et Gothor et Mosoch

vul@1Chronicles:1:18 @ Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber

vul@1Chronicles:1:19 @ porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus eius divisa est terra et nomen fratris eius Iectan

vul@1Chronicles:1:20 @ Iectan autem genuit Helmodad et Saleph et Asermoth et Iare

vul@1Chronicles:1:21 @ Aduram quoque et Uzal et Decla

vul@1Chronicles:1:22 @ Ebal etiam et Abimahel et Saba necnon

vul@1Chronicles:1:23 @ et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan

vul@1Chronicles:1:24 @ Sem Arfaxad Sale

vul@1Chronicles:1:25 @ Heber Phaleg Raau

vul@1Chronicles:1:26 @ Serug Nahor Thare

vul@1Chronicles:1:27 @ Abram iste est Abraham

vul@1Chronicles:1:28 @ filii autem Abraham Isaac et Ismahel

vul@1Chronicles:1:29 @ et hae generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam

vul@1Chronicles:1:30 @ Masma et Duma Massa Adad et Thema

vul@1Chronicles:1:31 @ Iathur Naphis Cedma hii sunt filii Ismahelis

vul@1Chronicles:1:32 @ filii autem Cetthurae concubinae Abraham quos genuit Zamram Iecsan Madan Madian Iesboc Sue porro filii Iecsan Saba et Dadan

vul@1Chronicles:1:33 @ filii autem Madian Epha et Apher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae

vul@1Chronicles:1:34 @ generavit autem Abraham Isaac cuius fuerunt filii Esau et Israhel

vul@1Chronicles:1:35 @ filii Esau Eliphaz Rauhel Iaus Ialam Core

vul@1Chronicles:1:36 @ filii Eliphaz Theman Omer Sepphu Gethem Cenez Thamna Amalech

vul@1Chronicles:1:37 @ filii Rauhel Naath Zara Samma Maza

vul@1Chronicles:1:38 @ filii Seir Lothan Sobal Sebeon Ana Dison Eser Disan

vul@1Chronicles:1:39 @ filii Lothan Horri Humam soror autem Lothan fuit Thamna

vul@1Chronicles:1:40 @ filii Sobal Alian et Manaath et Ebal et Sepphi et Onam filii Sebeon Aia et Ana filii Ana Dison

vul@1Chronicles:1:41 @ filii Dison Amaran et Eseban et Iethran et Charan

vul@1Chronicles:1:42 @ filii Eser Balaan et Zaban et Iacan filii Dison Us et Aran

vul@1Chronicles:1:43 @ isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israhel Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba

vul@1Chronicles:1:44 @ mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra

vul@1Chronicles:1:45 @ cumque et Iobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de terra Themanorum

vul@1Chronicles:1:46 @ obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius Avith

vul@1Chronicles:1:47 @ cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de Masreca

vul@1Chronicles:1:48 @ sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quae iuxta amnem sita est

vul@1Chronicles:1:49 @ mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan filius Achobor

vul@1Chronicles:1:50 @ sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia Matred filiae Mezaab

vul@1Chronicles:1:51 @ Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse coeperunt dux Thamna dux Alva dux Ietheth

vul@1Chronicles:1:52 @ dux Oolibama dux Hela dux Phinon

vul@1Chronicles:1:53 @ dux Cenez dux Theman dux Mabsar

vul@1Chronicles:1:54 @ dux Magdihel dux Iram hii duces Edom

vul@1Chronicles:2:1 @ filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon

vul@1Chronicles:2:2 @ Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser

vul@1Chronicles:2:3 @ filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum

vul@1Chronicles:2:4 @ Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii Iuda quinque

vul@1Chronicles:2:5 @ filii autem Phares Esrom et Hamul

vul@1Chronicles:2:6 @ filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque

vul@1Chronicles:2:7 @ filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis

vul@1Chronicles:2:8 @ filii Ethan Azarias

vul@1Chronicles:2:9 @ filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi

vul@1Chronicles:2:10 @ porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda

vul@1Chronicles:2:11 @ Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez

vul@1Chronicles:2:12 @ Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai

vul@1Chronicles:2:13 @ Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa

vul@1Chronicles:2:14 @ quartum Nathanahel quintum Raddai

vul@1Chronicles:2:15 @ sextum Asom septimum David

vul@1Chronicles:2:16 @ quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviae Abisai Ioab et Asahel tres

vul@1Chronicles:2:17 @ Abigail autem genuit Amasa cuius pater fuit Iether Ismahelites

vul@1Chronicles:2:18 @ Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon

vul@1Chronicles:2:19 @ cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath quae peperit ei Ur

vul@1Chronicles:2:20 @ porro Ur genuit Uri et Uri genuit Beselehel

vul@1Chronicles:2:21 @ post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub

vul@1Chronicles:2:22 @ sed et Segub genuit Iair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad

vul@1Chronicles:2:23 @ cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad

vul@1Chronicles:2:24 @ cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue

vul@1Chronicles:2:25 @ nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia

vul@1Chronicles:2:26 @ duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quae fuit mater Onam

vul@1Chronicles:2:27 @ sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et Iamin et Achar

vul@1Chronicles:2:28 @ Onam autem habuit filios Semmei et Iada filii autem Semmei Nadab et Abisur

vul@1Chronicles:2:29 @ nomen vero uxoris Abisur Abiail quae peperit Ahobban et Molid

vul@1Chronicles:2:30 @ filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled absque liberis

vul@1Chronicles:2:31 @ filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit Sesan porro Sesan genuit Oholi

vul@1Chronicles:2:32 @ filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether mortuus est absque liberis

vul@1Chronicles:2:33 @ porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii Hieramehel

vul@1Chronicles:2:34 @ Sesan autem non habuit filios sed filias et servum aegyptium nomine Ieraa

vul@1Chronicles:2:35 @ deditque ei filiam suam uxorem quae peperit ei Eththei

vul@1Chronicles:2:36 @ Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad

vul@1Chronicles:2:37 @ Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit Obed

vul@1Chronicles:2:38 @ Obed genuit Ieu Ieu genuit Azariam

vul@1Chronicles:2:39 @ Azarias genuit Helles Helles genuit Elasa

vul@1Chronicles:2:40 @ Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit Sellum

vul@1Chronicles:2:41 @ Sellum genuit Icamian Icamian genuit Elisama

vul@1Chronicles:2:42 @ filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron

vul@1Chronicles:2:43 @ porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma

vul@1Chronicles:2:44 @ Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et Recem genuit Semmei

vul@1Chronicles:2:45 @ filius Semmei Maon et Maon pater Bethsur

vul@1Chronicles:2:46 @ Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez porro Arran genuit Gezez

vul@1Chronicles:2:47 @ filii Iadai Regom et Iotham et Gesum et Phaleth et Epha et Saaph

vul@1Chronicles:2:48 @ concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana

vul@1Chronicles:2:49 @ genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa

vul@1Chronicles:2:50 @ hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim

vul@1Chronicles:2:51 @ Salma pater Bethleem Ariph pater Bethgader

vul@1Chronicles:2:52 @ fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum

vul@1Chronicles:2:53 @ et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae

vul@1Chronicles:2:54 @ filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai

vul@1Chronicles:2:55 @ cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab

vul@1Chronicles:3:1 @ David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide

vul@1Chronicles:3:2 @ tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur quartum Adoniam filium Aggith

vul@1Chronicles:3:3 @ quintum Saphatiam ex Abital sextum Iethraam de Egla uxore sua

vul@1Chronicles:3:4 @ sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem

vul@1Chronicles:3:5 @ porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel

vul@1Chronicles:3:6 @ Iebaar quoque et Elisama

vul@1Chronicles:3:7 @ et Eliphalet et Noge et Napheg et Iaphie

vul@1Chronicles:3:8 @ necnon Elisama et Heliade et Eliphalet novem

vul@1Chronicles:3:9 @ omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt sororem Thamar

vul@1Chronicles:3:10 @ filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa de hoc quoque natus est Iosaphat

vul@1Chronicles:3:11 @ pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex quo ortus est Ioas

vul@1Chronicles:3:12 @ et huius Amasias filius genuit Azariam porro Azariae filius Ioatham

vul@1Chronicles:3:13 @ procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses

vul@1Chronicles:3:14 @ sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae

vul@1Chronicles:3:15 @ filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioacim tertius Sedecias quartus Sellum

vul@1Chronicles:3:16 @ de Ioacim natus est Iechonias et Sedecias

vul@1Chronicles:3:17 @ filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel

vul@1Chronicles:3:18 @ Melchiram Phadaia Sennaser et Iecemia Sama et Nadabia

vul@1Chronicles:3:19 @ de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei Zorobabel genuit Mosollam Ananiam et Salomith sororem eorum

vul@1Chronicles:3:20 @ Asabamque et Ohol et Barachiam et Asadiam Iosabesed quinque

vul@1Chronicles:3:21 @ filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius Raphaia huius quoque filius Arnam de quo natus est Obdia cuius filius fuit Sechenia

vul@1Chronicles:3:22 @ filius Secheniae Semeia cuius filii Attus et Iegal et Baria et Naaria et Saphat sex numero

vul@1Chronicles:3:23 @ filius Naariae Helioenai et Ezechias et Ezricam tres

vul@1Chronicles:3:24 @ filii Helioenai Oduia et Heliasub et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani septem

vul@1Chronicles:4:1 @ filii Iuda Phares Esrom et Carmi et Ur et Subal

vul@1Chronicles:4:2 @ Reaia vero filius Subal genuit Ieth de quo nati sunt Ahimai et Laed hae cognationes Sarathi

vul@1Chronicles:4:3 @ ista quoque stirps Hetam Iezrahel et Iesema et Iedebos nomenque sororis eorum Asalelphuni

vul@1Chronicles:4:4 @ Phunihel autem pater Gedor et Ezer pater Osa isti sunt filii Ur primogeniti Ephrata patris Bethleem

vul@1Chronicles:4:5 @ Asur vero patris Thecue erant duae uxores Halaa et Naara

vul@1Chronicles:4:6 @ peperit autem ei Naara Oozam et Epher et Themani et Asthari isti sunt filii Naara

vul@1Chronicles:4:7 @ porro filii Halaa Sereth Isaar et Ethnan

vul@1Chronicles:4:8 @ Cos autem genuit Anob et Sobaba et cognationem Aral filii Arum

vul@1Chronicles:4:9 @ fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens quia peperi eum in dolore

vul@1Chronicles:4:10 @ invocavit vero Iabes Deum Israhel dicens si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus tua mecum et feceris me a malitia non opprimi et praestitit Deus quae precatus est

vul@1Chronicles:4:11 @ Chaleb autem frater Suaa genuit Machir qui fuit pater Esthon

vul@1Chronicles:4:12 @ porro Esthon genuit Bethrapha et Phesse et Thena patrem urbis Naas hii sunt viri Recha

vul@1Chronicles:4:13 @ filii autem Cenez Othonihel et Saraia porro filii Othonihel Athath

vul@1Chronicles:4:14 @ et Maonathi genuit Ophra Saraias autem genuit Ioab patrem vallis Artificum ibi quippe artifices erant

vul@1Chronicles:4:15 @ filii vero Chaleb filii Iephonne Hir et Hela et Nahem filiique Hela et Cenez

vul@1Chronicles:4:16 @ filii quoque Iallelel Ziph et Zipha Thiria et Asrahel

vul@1Chronicles:4:17 @ et filii Ezra Iether et Mered et Epher et Ialon genuitque Mariam et Sammai et Iesba patrem Esthamo

vul@1Chronicles:4:18 @ uxor quoque eius Iudaia peperit Iared patrem Gedor et Heber patrem Soccho et Hicuthihel patrem Zano hii autem filii Beththiae filiae Pharaonis quam accepit Mered

vul@1Chronicles:4:19 @ et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila Garmi et Esthamo qui fuit de Machathi

vul@1Chronicles:4:20 @ filii quoque Simon Amnon et Rena filius Anan et Thilon et filii Iesi Zoeth et Benzoeth

vul@1Chronicles:4:21 @ filii Sela filii Iuda Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes Domus operantium byssum in domo Iuramenti

vul@1Chronicles:4:22 @ et Qui stare fecit solem virique Mendacii et Securus et Incendens qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Leem haec autem verba vetera

vul@1Chronicles:4:23 @ hii sunt figuli habitantes in plantationibus et in praesepibus apud regem in operibus eius commoratique sunt ibi

vul@1Chronicles:4:24 @ filii Symeon Namuhel et Iamin Iarib Zara Saul

vul@1Chronicles:4:25 @ Sellum filius eius Mabsam filius eius Masma filius eius

vul@1Chronicles:4:26 @ filii Masma Amuhel filius eius Zacchur filius eius Semei filius eius

vul@1Chronicles:4:27 @ filii Semei sedecim et filiae sex fratres autem eius non habuerunt filios multos et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Iuda

vul@1Chronicles:4:28 @ habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual

vul@1Chronicles:4:29 @ et in Ballaa et in Asom et in Tholad

vul@1Chronicles:4:30 @ et in Bathuhel et in Orma et in Siceleg

vul@1Chronicles:4:31 @ et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim hae civitates eorum usque ad regem David

vul@1Chronicles:4:32 @ villae quoque eorum Etham et Aen et Remmon et Thochen et Asan civitates quinque

vul@1Chronicles:4:33 @ et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal haec est habitatio eorum et sedum distributio

vul@1Chronicles:4:34 @ Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius Amasiae

vul@1Chronicles:4:35 @ et Iohel et Ieu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asihel

vul@1Chronicles:4:36 @ et Helioenai et Iacoba et Isuaia et Asaia et Adihel et Isimihel et Banaia

vul@1Chronicles:4:37 @ Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia

vul@1Chronicles:4:38 @ isti sunt nominati principes in cognationibus suis et in domo adfinitatum suarum multiplicati sunt vehementer

vul@1Chronicles:4:39 @ et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis et ut quaererent pascua gregibus suis

vul@1Chronicles:4:40 @ inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem in qua ante habitaverunt de stirpe Ham

vul@1Chronicles:4:41 @ hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiae regis Iuda et percusserunt tabernacula eorum et habitatores qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt

vul@1Chronicles:4:42 @ de filiis quoque Symeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Phaltiam et Nahariam et Raphaiam et Ozihel filios Iesi

vul@1Chronicles:4:43 @ et percusserunt reliquias quae evadere potuerant Amalechitarum et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc

vul@1Chronicles:5:1 @ filii quoque Ruben primogeniti Israhel ipse quippe fuit primogenitus eius sed cum violasset torum patris sui data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israhel et non est ille reputatus in primogenitum

vul@1Chronicles:5:2 @ porro Iudas qui erat fortissimus inter fratres suos de stirpe eius principes germinati sunt primogenita autem reputata sunt Ioseph

vul@1Chronicles:5:3 @ filii ergo Ruben primogeniti Israhel Enoch et Phallu Esrom et Charmi

vul@1Chronicles:5:4 @ filii Iohel Samaia filius eius Gog filius eius Semei filius eius

vul@1Chronicles:5:5 @ Micha filius eius Reeia filius eius Baal filius eius

vul@1Chronicles:5:6 @ Beera filius eius quem captivum duxit Theglathphalnasar rex Assyriorum et fuit princeps in tribu Ruben

vul@1Chronicles:5:7 @ fratres autem eius et universa cognatio quando numerabantur per familias suas habuerunt principes Ieihel et Zacchariam

vul@1Chronicles:5:8 @ porro Bala filius Azaz filii Samma filii Iohel ipse habitavit in Aroer usque ad Nebo et Beelmeon

vul@1Chronicles:5:9 @ contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum heremi et flumen Eufraten multum quippe iumentorum numerum possidebat in terra Galaad

vul@1Chronicles:5:10 @ in diebus autem Saul proeliati sunt contra Agareos et interfecerunt illos habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga quae respicit ad orientem Galaad

vul@1Chronicles:5:11 @ filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha

vul@1Chronicles:5:12 @ Iohel in capite et Saphan secundus Ianai autem et Saphat in Basan

vul@1Chronicles:5:13 @ fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum Michahel et Mosollam et Sebe et Iori et Iachan et Zie et Heber septem

vul@1Chronicles:5:14 @ hii filii Abiahil filii Uri filii Iaro filii Galaad filii Michahel filii Iesesi filii Ieddo filii Buz

vul@1Chronicles:5:15 @ fratres quoque filii Abdihel filii Guni princeps domus in familiis suis

vul@1Chronicles:5:16 @ et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos

vul@1Chronicles:5:17 @ omnes hii numerati sunt in diebus Ioatham regis Iuda et in diebus Hieroboam regis Israhel

vul@1Chronicles:5:18 @ filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam

vul@1Chronicles:5:19 @ dimicaverunt contra Agarenos Iturei vero et Naphei et Nodab

vul@1Chronicles:5:20 @ praebuerunt eis auxilium traditique sunt in manus eorum Agareni et universi qui fuerant cum eis quia Deum invocaverunt cum proeliarentur et exaudivit eos eo quod credidissent in eum

vul@1Chronicles:5:21 @ ceperuntque omnia quae possederant camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia asinos duo milia et animas hominum centum milia

vul@1Chronicles:5:22 @ vulnerati autem multi corruerunt fuit enim bellum Domini habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem

vul@1Chronicles:5:23 @ filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon ingens quippe numerus erat

vul@1Chronicles:5:24 @ et hii fuerunt principes domus cognationis eorum Epher et Iesi et Helihel Ezrihel et Hieremia et Odoia et Iedihel viri fortissimi et potentes et nominati duces in familiis suis

vul@1Chronicles:5:25 @ reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terrae quos abstulit Dominus coram eis

vul@1Chronicles:5:26 @ et suscitavit Deus Israhel spiritum Ful regis Assyriorum et spiritum Theglathphalnasar regis Assur et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Alae et Abor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc

vul@1Chronicles:6:1 @ filii Levi Gersom Caath Merari

vul@1Chronicles:6:2 @ filii Caath Amram Isaar Hebron et Ozihel

vul@1Chronicles:6:3 @ filii Amram Aaron Moses et Maria filii Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar

vul@1Chronicles:6:4 @ Eleazar genuit Finees et Finees genuit Abisue

vul@1Chronicles:6:5 @ Abisue vero genuit Bocci et Bocci genuit Ozi

vul@1Chronicles:6:6 @ Ozi genuit Zaraiam et Zaraias genuit Meraioth

vul@1Chronicles:6:7 @ porro Meraioth genuit Amariam et Amarias genuit Ahitob

vul@1Chronicles:6:8 @ Ahitob genuit Sadoc Sadoc genuit Achimaas

vul@1Chronicles:6:9 @ Achimaas genuit Azariam Azarias genuit Iohanan

vul@1Chronicles:6:10 @ Iohanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit Salomon in Hierusalem

vul@1Chronicles:6:11 @ genuit autem Azarias Amariam et Amarias genuit Ahitob

vul@1Chronicles:6:12 @ Ahitob genuit Sadoc et Sadoc genuit Sellum

vul@1Chronicles:6:13 @ Sellum genuit Helciam et Helcias genuit Azariam

vul@1Chronicles:6:14 @ Azarias genuit Saraiam et Saraias genuit Iosedec

vul@1Chronicles:6:15 @ porro Iosedec egressus est quando transtulit Dominus Iudam et Hierusalem per manus Nabuchodonosor

vul@1Chronicles:6:16 @ filii ergo Levi Gersom Caath et Merari

vul@1Chronicles:6:17 @ et haec nomina filiorum Gersom Lobeni et Semei

vul@1Chronicles:6:18 @ filii Caath Amram et Isaar et Hebron et Ozihel

vul@1Chronicles:6:19 @ filii Merari Mooli et Musi hae autem cognationes Levi secundum familias eorum

vul@1Chronicles:6:20 @ Gersom Lobeni filius eius Iaath filius eius Zamma filius eius

vul@1Chronicles:6:21 @ Ioaa filius eius Addo filius eius Zara filius eius Iethrai filius eius

vul@1Chronicles:6:22 @ filii Caath Aminadab filius eius Core filius eius Asir filius eius

vul@1Chronicles:6:23 @ Helcana filius eius Abiasaph filius eius Asir filius eius

vul@1Chronicles:6:24 @ Thaath filius eius Urihel filius eius Ozias filius eius Saul filius eius

vul@1Chronicles:6:25 @ filii Helcana Amasai et Ahimoth

vul@1Chronicles:6:26 @ Helcana filii Helcana Sophai filius eius Naath filius eius

vul@1Chronicles:6:27 @ Heliab filius eius Hieroam filius eius Helcana filius eius

vul@1Chronicles:6:28 @ filii Samuhel primogenitus Vasseni et Abia

vul@1Chronicles:6:29 @ filii autem Merari Mooli Lobeni filius eius Semei filius eius Oza filius eius

vul@1Chronicles:6:30 @ Samaa filius eius Aggia filius eius Asaia filius eius

vul@1Chronicles:6:31 @ isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini ex quo conlocata est arca

vul@1Chronicles:6:32 @ et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec aedificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio

vul@1Chronicles:6:33 @ hii vero sunt qui adsistebant cum filiis suis de filiis Caath Heman cantor filius Iohel filii Samuhel

vul@1Chronicles:6:34 @ filii Helcana filii Hieroam filii Helihel filii Thou

vul@1Chronicles:6:35 @ filii Suph filii Helcana filii Maath filii Amasai

vul@1Chronicles:6:36 @ filii Helcana filii Iohel filii Azariae filii Sophoniae

vul@1Chronicles:6:37 @ filii Thaath filii Asir filii Abiasaph filii Core

vul@1Chronicles:6:38 @ filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israhel

vul@1Chronicles:6:39 @ et fratres eius Asaph qui stabat a dextris eius Asaph filius Barachiae filii Samaa

vul@1Chronicles:6:40 @ filii Michahel filii Basiae filii Melchiae

vul@1Chronicles:6:41 @ filii Athnai filii Zara filii Adaia

vul@1Chronicles:6:42 @ filii Ethan filii Zamma filii Semei

vul@1Chronicles:6:43 @ filii Ieth filii Gersom filii Levi

vul@1Chronicles:6:44 @ filii autem Merari fratres eorum ad sinistram Ethan filius Cusi filii Abdi filii Maloch

vul@1Chronicles:6:45 @ filii Asabiae filii Amasiae filii Helciae

vul@1Chronicles:6:46 @ filii Amasai filii Bonni filii Somer

vul@1Chronicles:6:47 @ filii Mooli filii Musi filii Merari filii Levi

vul@1Chronicles:6:48 @ fratres quoque eorum Levitae qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini

vul@1Chronicles:6:49 @ Aaron vero et filii eius adolebant incensum super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum et ut precarentur pro Israhel iuxta omnia quae praecepit Moses servus Dei

vul@1Chronicles:6:50 @ hii sunt autem filii Aaron Eleazar filius eius Finees filius eius Abisue filius eius

vul@1Chronicles:6:51 @ Bocci filius eius Ozi filius eius Zaraia filius eius

vul@1Chronicles:6:52 @ Meraioth filius eius Amaria filius eius Ahitob filius eius

vul@1Chronicles:6:53 @ Sadoc filius eius Achimaas filius eius

vul@1Chronicles:6:54 @ et haec habitacula eorum per vicos atque confinia filiorum scilicet Aaron iuxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte contigerat

vul@1Chronicles:6:55 @ dederunt igitur eis Hebron in terra Iuda et suburbana eius per circuitum

vul@1Chronicles:6:56 @ agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne

vul@1Chronicles:6:57 @ porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron et Lobna et suburbana eius

vul@1Chronicles:6:58 @ Iether quoque et Esthmo cum suburbanis suis sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis

vul@1Chronicles:6:59 @ Asan quoque et Bethsemes et suburbana eorum

vul@1Chronicles:6:60 @ de tribu autem Beniamin Gabee et suburbana eius et Almath cum suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis suis omnes civitates tredecim per cognationes suas

vul@1Chronicles:6:61 @ filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem

vul@1Chronicles:6:62 @ porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim

vul@1Chronicles:6:63 @ filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim

vul@1Chronicles:6:64 @ dederunt quoque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum

vul@1Chronicles:6:65 @ dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iuda et ex tribu filiorum Symeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has quas vocaverunt nominibus suis

vul@1Chronicles:6:66 @ et his qui erant ex cognatione filiorum Caath fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim

vul@1Chronicles:6:67 @ dederunt ergo eis urbes ad confugiendum Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis

vul@1Chronicles:6:68 @ Hicmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter

vul@1Chronicles:6:69 @ necnon et Helon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem modum

vul@1Chronicles:6:70 @ porro ex dimidia tribu Manasse Aner et suburbana eius Balaam et suburbana eius his videlicet qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant

vul@1Chronicles:6:71 @ filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse Gaulon in Basan et suburbana eius et Astharoth cum suburbanis suis

vul@1Chronicles:6:72 @ de tribu Isachar Cedes et suburbana eius et Dabereth cum suburbanis suis

vul@1Chronicles:6:73 @ Ramoth quoque et suburbana illius et Anem cum suburbanis suis

vul@1Chronicles:6:74 @ de tribu vero Aser Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter

vul@1Chronicles:6:75 @ Acac quoque et suburbana eius et Roob cum suburbanis suis

vul@1Chronicles:6:76 @ porro de tribu Nepthali Cedes in Galilea et suburbana eius Amon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius

vul@1Chronicles:6:77 @ filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon Remmono et suburbana eius et Thabor cum suburbanis suis

vul@1Chronicles:6:78 @ trans Iordanem quoque ex adverso Hiericho contra orientem Iordanis de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum suburbanis suis

vul@1Chronicles:6:79 @ Cademoth quoque et suburbana eius et Miphaath cum suburbanis suis

vul@1Chronicles:6:80 @ necnon de tribu Gad Ramoth in Galaad et suburbana eius et Manaim cum suburbanis suis

vul@1Chronicles:6:81 @ sed et Esbon cum suburbanis eius et Iezer cum suburbanis suis

vul@1Chronicles:7:1 @ porro filii Isachar Thola et Phua Iasub et Samaron quattuor

vul@1Chronicles:7:2 @ filii Thola Ozi et Raphaia et Ierihel et Iemai et Iebsem et Samuhel principes per domos cognationum suarum de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo milia sescenti

vul@1Chronicles:7:3 @ filii Ozi Iezraia de quo nati sunt Michahel et Obadia et Iohel et Iesia quinque omnes principes

vul@1Chronicles:7:4 @ cumque eis per familias et populos suos accincti ad proelium viri fortissimi triginta sex milia multas enim habuere uxores et filios

vul@1Chronicles:7:5 @ fratresque eorum per omnem cognationem Isachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt

vul@1Chronicles:7:6 @ Beniamin Bale et Bochor et Iadihel tres

vul@1Chronicles:7:7 @ filii Bale Esbon et Ozi et Ozihel et Ierimoth et Urai quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor

vul@1Chronicles:7:8 @ porro filii Bochor Zamira et Ioas et Eliezer et Helioenai et Amri et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almathan omnes hii filii Bochor

vul@1Chronicles:7:9 @ numerati sunt autem per familias suas principes cognationum ad bella fortissimi viginti milia et ducenti

vul@1Chronicles:7:10 @ porro filii Iadihel Balan filii autem Balan Hieus et Beniamin et Ahoth et Chanana et Iothan et Tharsis et Haisaar

vul@1Chronicles:7:11 @ omnes hii filii Iadihel principes cognationum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes

vul@1Chronicles:7:12 @ Sephan quoque et Apham filii Hir et Asim filii Aer

vul@1Chronicles:7:13 @ filii autem Nepthali Iasihel et Guni et Asar et Sellum filii Balaa

vul@1Chronicles:7:14 @ porro filius Manasse Esrihel concubinaque eius syra peperit Machir patrem Galaad

vul@1Chronicles:7:15 @ Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim et Sepham et habuit sororem nomine Maacha nomen autem secundi Salphaad nataeque sunt Salphaad filiae

vul@1Chronicles:7:16 @ et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen eius Phares porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et Recem

vul@1Chronicles:7:17 @ filius autem Ulam Badan hii sunt filii Galaad filii Machir filii Manasse

vul@1Chronicles:7:18 @ soror autem eius Regina peperit virum Decorum et Abiezer et Moola

vul@1Chronicles:7:19 @ erant autem filii Semida Ahin et Sechem et Leci et Aniam

vul@1Chronicles:7:20 @ filii autem Ephraim Suthala Bareth filius eius Thaath filius eius Elada filius eius Thaath filius eius et huius filius Zabad

vul@1Chronicles:7:21 @ et huius filius Suthala et huius filius Ezer et Elad occiderunt autem eos viri Geth indigenae quia descenderant ut invaderent possessiones eorum

vul@1Chronicles:7:22 @ luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus et venerunt fratres eius ut consolarentur eum

vul@1Chronicles:7:23 @ ingressusque est ad uxorem suam quae concepit et peperit filium et vocavit nomen eius Beria eo quod in malis domus eius ortus esset

vul@1Chronicles:7:24 @ filia autem eius fuit Sara quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara

vul@1Chronicles:7:25 @ porro filius eius Rapha et Reseph et Thale de quo natus est Thaan

vul@1Chronicles:7:26 @ qui genuit Laadan huius quoque filius Ammiud genuit Elisama

vul@1Chronicles:7:27 @ de quo ortus est Nun qui habuit filium Iosue

vul@1Chronicles:7:28 @ possessio autem eorum et habitatio Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran ad occidentalem plagam Gazer et filiae eius Sychem quoque cum filiabus suis usque Aza et filias eius

vul@1Chronicles:7:29 @ iuxta filios quoque Manasse Bethsan et filias eius Thanach et filias eius Mageddo et filias eius Dor et filias eius in his habitaverunt filii Ioseph filii Israhel

vul@1Chronicles:7:30 @ filii Aser Iomna et Iesua et Isui et Baria et Sara soror eorum

vul@1Chronicles:7:31 @ filii autem Baria Heber et Melchihel ipse est pater Barzaith

vul@1Chronicles:7:32 @ Heber autem genuit Iephlat et Somer et Otham et Suaa sororem eorum

vul@1Chronicles:7:33 @ filii Iephlat Phosech et Chamaal et Asoth hii filii Iephlat

vul@1Chronicles:7:34 @ porro filii Somer Ahi et Roaga et Iaba et Aram

vul@1Chronicles:7:35 @ filii autem Helem fratris eius Supha et Iemna et Selles et Amal

vul@1Chronicles:7:36 @ filii Supha Sue Arnaphed et Sual et Beri et Iamra

vul@1Chronicles:7:37 @ Bosor et Od et Samma et Salusa et Iethran et Bera

vul@1Chronicles:7:38 @ filii Iether Iephonne et Phaspha et Ara

vul@1Chronicles:7:39 @ filii autem Olla Aree et Anihel et Resia

vul@1Chronicles:7:40 @ omnes hii filii Aser principes cognationum electi atque fortissimi duces ducum numerus autem eorum aetatis quae apta esset ad bellum viginti sex milia

vul@1Chronicles:8:1 @ Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum Asbal secundum Ohora tertium

vul@1Chronicles:8:2 @ Nuaha quartum et Rapha quintum

vul@1Chronicles:8:3 @ fueruntque filii Bale Addaor et Gera et Abiud

vul@1Chronicles:8:4 @ Abisue quoque et Neman et Ahoe

vul@1Chronicles:8:5 @ sed et Gera et Sephuphan et Uram

vul@1Chronicles:8:6 @ hii sunt filii Aod principes cognationum habitantium in Gabaa qui translati sunt in Manath

vul@1Chronicles:8:7 @ Nooman autem et Achia et Gera ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud

vul@1Chronicles:8:8 @ porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et Bara uxores suas

vul@1Chronicles:8:9 @ genuit autem de Edes uxore sua Iobab et Sebia et Mosa et Molchom

vul@1Chronicles:8:10 @ Iehus quoque et Sechia et Marma hii sunt filii eius principes in familiis suis

vul@1Chronicles:8:11 @ Meusim vero genuit Abitob et Elphaal

vul@1Chronicles:8:12 @ porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad hic aedificavit Ono et Lod et filias eius

vul@1Chronicles:8:13 @ Bara autem et Samma principes cognationum habitantium in Aialon hii fugaverunt habitatores Geth

vul@1Chronicles:8:14 @ et Haio et Sesac et Ierimoth

vul@1Chronicles:8:15 @ et Zabadia et Arod et Eder

vul@1Chronicles:8:16 @ Michahel quoque et Iespha et Ioaa filii Baria

vul@1Chronicles:8:17 @ et Zabadia et Mosollam et Ezeci et Heber

vul@1Chronicles:8:18 @ et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal

vul@1Chronicles:8:19 @ et Iacim et Zechri et Zabdi

vul@1Chronicles:8:20 @ et Helioenai et Selethai et Helihel

vul@1Chronicles:8:21 @ et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei

vul@1Chronicles:8:22 @ et Iesphan et Heber et Helihel

vul@1Chronicles:8:23 @ et Abdon et Zechri et Hanan

vul@1Chronicles:8:24 @ et Anania et Ailam et Anathothia

vul@1Chronicles:8:25 @ et Iephdaia et Phanuhel filii Sesac

vul@1Chronicles:8:26 @ et Samsari et Sooria et Otholia

vul@1Chronicles:8:27 @ et Iersia et Helia et Zechri filii Ieroam

vul@1Chronicles:8:28 @ hii patriarchae et cognationum principes qui habitaverunt in Hierusalem

vul@1Chronicles:8:29 @ in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris eius Maacha

vul@1Chronicles:8:30 @ filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Nadab

vul@1Chronicles:8:31 @ Gedor quoque et Ahio et Zacher

vul@1Chronicles:8:32 @ et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis

vul@1Chronicles:8:33 @ Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal

vul@1Chronicles:8:34 @ filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha

vul@1Chronicles:8:35 @ filii Micha Phithon et Melech et Thara et Ahaz

vul@1Chronicles:8:36 @ et Ahaz genuit Ioada et Ioada genuit Almoth et Azmoth et Zamari porro Zamari genuit Mosa

vul@1Chronicles:8:37 @ et Mosa genuit Baana cuius filius fuit Rapha de quo ortus est Elasa qui genuit Asel

vul@1Chronicles:8:38 @ porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Abadia Anan omnes hii filii Asel

vul@1Chronicles:8:39 @ filii autem Esec fratris eius Ulam primogenitus et Us secundus et Eliphalet tertius

vul@1Chronicles:8:40 @ fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin

vul@1Chronicles:9:1 @ universus ergo Israhel dinumeratus est et summa eorum scripta est in libro regum Israhel et Iuda translatique sunt in Babylonem propter delictum suum

vul@1Chronicles:9:2 @ qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israhel et sacerdotes Levitae et Nathinnei

vul@1Chronicles:9:3 @ commorati sunt in Hierusalem de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis quoque Ephraim et Manasse

vul@1Chronicles:9:4 @ Othei filius Amiud filius Emri filii Omrai filii Bonni de filiis Phares filii Iuda

vul@1Chronicles:9:5 @ et de Siloni Asaia primogenitus et filii eius

vul@1Chronicles:9:6 @ de filiis autem Zara Ieuhel et fratres eorum sescenti nonaginta

vul@1Chronicles:9:7 @ porro de filiis Beniamin Salo filius Mosollam filii Oduia filii Asana

vul@1Chronicles:9:8 @ et Iobania filius Hieroam et Hela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuhel filii Iebaniae

vul@1Chronicles:9:9 @ et fratres eorum per familias suas nongenti quinquaginta sex omnes hii principes cognationum per domos patrum suorum

vul@1Chronicles:9:10 @ de sacerdotibus autem Iedaia Ioiarib et Iachin

vul@1Chronicles:9:11 @ Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Maraioth filii Ahitob pontifex domus Dei

vul@1Chronicles:9:12 @ porro Adaias filius Hieroam filii Phasor filii Melchia et Masaia filius Adihel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer

vul@1Chronicles:9:13 @ fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei

vul@1Chronicles:9:14 @ de Levitis autem Semeia filius Assub filii Ezricam filii Asebiu de filiis Merari

vul@1Chronicles:9:15 @ Bacbacar quoque carpentarius et Galal et Mathania filius Micha filii Zechri filii Asaph

vul@1Chronicles:9:16 @ et Obdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis Netophathi

vul@1Chronicles:9:17 @ ianitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et frater eorum Sellum princeps

vul@1Chronicles:9:18 @ usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem observabant per vices suas de filiis Levi

vul@1Chronicles:9:19 @ Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritae super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum

vul@1Chronicles:9:20 @ Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino

vul@1Chronicles:9:21 @ porro Zaccharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi testimonii

vul@1Chronicles:9:22 @ omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua

vul@1Chronicles:9:23 @ tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis

vul@1Chronicles:9:24 @ per quattuor ventos erant ostiarii id est ad orientem et ad occidentem ad aquilonem et ad austrum

vul@1Chronicles:9:25 @ fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus

vul@1Chronicles:9:26 @ his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini

vul@1Chronicles:9:27 @ per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores

vul@1Chronicles:9:28 @ de horum grege erant et super vasa ministerii ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur

vul@1Chronicles:9:29 @ de ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus

vul@1Chronicles:9:30 @ filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant

vul@1Chronicles:9:31 @ et Matthathias Levites primogenitus Sellum Coritae praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur

vul@1Chronicles:9:32 @ porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis ut semper novos per singula sabbata praepararent

vul@1Chronicles:9:33 @ hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in exedris morabantur ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent

vul@1Chronicles:9:34 @ capita Levitarum per familias suas principes manserunt in Hierusalem

vul@1Chronicles:9:35 @ in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaihel et nomen uxoris eius Maacha

vul@1Chronicles:9:36 @ filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab

vul@1Chronicles:9:37 @ Gedor quoque et Ahio et Zaccharias et Macelloth

vul@1Chronicles:9:38 @ porro Macelloth genuit Semmaam isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis

vul@1Chronicles:9:39 @ Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul et Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal

vul@1Chronicles:9:40 @ filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha

vul@1Chronicles:9:41 @ porro filii Micha Phiton et Malech et Thara

vul@1Chronicles:9:42 @ Ahaz autem genuit Iara et Iara genuit Alamath et Azmoth et Zamri et Zamri genuit Mosa

vul@1Chronicles:9:43 @ Mosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elasa de quo ortus est Esel

vul@1Chronicles:9:44 @ porro Esel sex filios habuit his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Obdia Anan hii filii Esel

vul@1Chronicles:10:1 @ Philisthim autem pugnabant contra Israhel fugeruntque viri Israhel Palestinos et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe

vul@1Chronicles:10:2 @ cumque adpropinquassent Philisthei persequentes Saul et filios eius percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisuae filios Saul

vul@1Chronicles:10:3 @ et adgravatum est proelium contra Saul inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis

vul@1Chronicles:10:4 @ et dixit Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et interfice me ne forte veniant incircumcisi isti et inludant mihi noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus arripuit igitur Saul ensem et inruit in eum

vul@1Chronicles:10:5 @ quod cum vidisset armiger eius videlicet mortuum esse Saul inruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est

vul@1Chronicles:10:6 @ interiit ergo Saul et tres filii eius et omnis domus illius pariter concidit

vul@1Chronicles:10:7 @ quod cum vidissent viri Israhel qui habitabant in campestribus fugerunt et Saul ac filiis eius mortuis dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis

vul@1Chronicles:10:8 @ die igitur altero detrahentes Philisthim spolia caesorum invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe

vul@1Chronicles:10:9 @ cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque nudassent miserunt in terram suam ut circumferretur et ostenderetur idolorum templis et populis

vul@1Chronicles:10:10 @ arma autem eius consecraverunt in fano dei sui et caput adfixerunt in templo Dagon

vul@1Chronicles:10:11 @ hoc cum audissent viri Iabesgalaad omnia scilicet quae Philisthim fecerunt super Saul

vul@1Chronicles:10:12 @ consurrexerunt singuli virorum fortium et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius adtuleruntque ea in Iabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum quae erat in Iabes et ieiunaverunt septem diebus

vul@1Chronicles:10:13 @ mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat et non custodierit illud sed insuper etiam pythonissam consuluerit

vul@1Chronicles:10:14 @ nec speraverit in Domino propter quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad David filium Isai

vul@1Chronicles:11:1 @ congregatus est igitur omnis Israhel ad David in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua

vul@1Chronicles:11:2 @ heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu eras qui educebas et introducebas Israhel tibi enim dixit Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israhel et tu eris princeps super eum

vul@1Chronicles:11:3 @ venerunt ergo omnes maiores natu Israhel ad regem in Hebron et iniit David cum eis foedus coram Domino unxeruntque eum regem super Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel

vul@1Chronicles:11:4 @ abiit quoque David et omnis Israhel in Hierusalem haec est Iebus ubi erant Iebusei habitatores terrae

vul@1Chronicles:11:5 @ dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quae est civitas David

vul@1Chronicles:11:6 @ dixitque omnis qui percusserit Iebuseum in primis erit princeps et dux ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps

vul@1Chronicles:11:7 @ habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David

vul@1Chronicles:11:8 @ aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum Ioab autem reliqua urbis extruxit

vul@1Chronicles:11:9 @ proficiebatque David vadens et crescens et Dominus exercituum erat cum eo

vul@1Chronicles:11:10 @ hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israhel iuxta verbum Domini quod locutus est ad Israhel

vul@1Chronicles:11:11 @ et iste numerus robustorum David Iesbaam filius Achamoni princeps inter triginta iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice

vul@1Chronicles:11:12 @ et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites qui erat inter tres potentes

vul@1Chronicles:11:13 @ iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum

vul@1Chronicles:11:14 @ hic stetit in medio agri et defendit eum cumque percussisset Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo suo

vul@1Chronicles:11:15 @ descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim

vul@1Chronicles:11:16 @ porro David erat in praesidio et statio Philisthinorum in Bethleem

vul@1Chronicles:11:17 @ desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quae est in porta

vul@1Chronicles:11:18 @ tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino

vul@1Chronicles:11:19 @ dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere haec fecerunt tres robustissimi

vul@1Chronicles:11:20 @ Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat inter tres nominatissimus

vul@1Chronicles:11:21 @ inter tres secundos inclitus et princeps eorum verumtamen usque ad tres primos non pervenerat

vul@1Chronicles:11:22 @ Banaia filius Ioiadae viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis

vul@1Chronicles:11:23 @ et ipse percussit virum aegyptium cuius statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua

vul@1Chronicles:11:24 @ haec fecit Banaia filius Ioiada qui erat inter tres robustos nominatissimus

vul@1Chronicles:11:25 @ inter triginta primus verumtamen ad tres usque non pervenerat posuit autem eum David ad auriculam suam

vul@1Chronicles:11:26 @ porro fortissimi in exercitu Asahel frater Ioab et Eleanan filius patrui eius de Bethleem

vul@1Chronicles:11:27 @ Semmoth Arorites Helles Phallonites

vul@1Chronicles:11:28 @ Iras filius Acces Thecuites Abiezer Anathothites

vul@1Chronicles:11:29 @ Sobbochai Asothites Ilai Ahoites

vul@1Chronicles:11:30 @ Marai Netophathites Heled filius Baana Netophathites

vul@1Chronicles:11:31 @ Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin Banaia Pharathonites

vul@1Chronicles:11:32 @ Uri de torrente Gaas Abial Arabathites Azmoth Bauramites Eliaba Salabonites

vul@1Chronicles:11:33 @ filii Asom Gezonites Ionathan filius Sega Ararites

vul@1Chronicles:11:34 @ Ahiam filius Sachar Ararites

vul@1Chronicles:11:35 @ Eliphal filius Ur

vul@1Chronicles:11:36 @ Apher Mechurathites Ahia Phellonites

vul@1Chronicles:11:37 @ Asrai Carmelites Noorai filius Azbi

vul@1Chronicles:11:38 @ Iohel frater Nathan Mabar filius Agarai

vul@1Chronicles:11:39 @ Sellec Ammonites Noorai Berothites armiger Ioab filii Sarviae

vul@1Chronicles:11:40 @ Iras Iethreus Gareb Iethreus

vul@1Chronicles:11:41 @ Urias Ettheus Zabad filius Ooli

vul@1Chronicles:11:42 @ Adina filius Seza Rubenites princeps Rubenitarum et cum eo triginta

vul@1Chronicles:11:43 @ Hanan filius Maacha et Iosaphat Mathanites

vul@1Chronicles:11:44 @ Ozias Astharothites Semma et Iaihel filii Hotam Aroerites

vul@1Chronicles:11:45 @ Iedihel filius Samri et Ioha frater eius Thosaites

vul@1Chronicles:11:46 @ Elihel Maumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et Iethma Moabites Elihel et Obed et Iasihel de Masobia

vul@1Chronicles:12:1 @ hii quoque venerunt ad David in Siceleg cum adhuc fugeret Saul filium Cis qui erant fortissimi et egregii pugnatores

vul@1Chronicles:12:2 @ tendentes arcum et utraque manu fundis saxa iacientes et dirigentes sagittas de fratribus Saul ex Beniamin

vul@1Chronicles:12:3 @ princeps Ahiezer et Ioas filii Sammaa Gabathites et Iazihel et Phallet filii Azmoth et Baracha et Ieu Anathothites

vul@1Chronicles:12:4 @ Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta Hieremias et Iezihel et Iohanan et Iezbad Gaderothites

vul@1Chronicles:12:5 @ Eluzai et Ierimuth et Baalia et Samaria et Saphatia Aruphites

vul@1Chronicles:12:6 @ Helcana et Iesia et Azrahel et Ioezer et Iesbaam de Careim

vul@1Chronicles:12:7 @ Ioeela quoque et Zabadia filii Ieroam de Gedor

vul@1Chronicles:12:8 @ sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto viri robustissimi et pugnatores optimi tenentes clypeum et hastam facies eorum quasi facies leonis et veloces quasi capreae in montibus

vul@1Chronicles:12:9 @ Ezer princeps Obdias secundus Eliab tertius

vul@1Chronicles:12:10 @ Masmana quartus Hieremias quintus

vul@1Chronicles:12:11 @ Hetthi sextus Helihel septimus

vul@1Chronicles:12:12 @ Iohanan octavus Helzebad nonus

vul@1Chronicles:12:13 @ Hieremias decimus Bachannai undecimus

vul@1Chronicles:12:14 @ hii de filiis Gad principes exercitus novissimus centum militibus praeerat et maximus mille

vul@1Chronicles:12:15 @ isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo quando inundare consuevit super ripas suas et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem

vul@1Chronicles:12:16 @ venerunt autem et de Beniamin et de Iuda ad praesidium in quo morabatur David

vul@1Chronicles:12:17 @ egressusque est David obviam eis et ait si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi cor meum iungatur vobis si autem insidiamini mihi pro adversariis meis cum ego iniquitatem in manibus non habeam videat Deus patrum nostrorum et iudicet

vul@1Chronicles:12:18 @ spiritus vero induit Amessai principem inter triginta et ait tui sumus o David et tecum fili Isai pax pax tibi et pax adiutoribus tuis te enim adiuvat Deus tuus suscepit ergo eos David et constituit principes turmae

vul@1Chronicles:12:19 @ porro de Manasse transfugerunt ad David quando veniebat cum Philisthim adversum Saul ut pugnaret et non dimicavit cum eis quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul

vul@1Chronicles:12:20 @ quando igitur reversus est in Siceleg transfugerunt ad eum de Manasse Ednas et Iozabad et Iedihel et Michahel et Iozabad et Heliu et Salathi principes milium in Manasse

vul@1Chronicles:12:21 @ hii praebuerunt auxilium David adversum latrunculos omnes enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu

vul@1Chronicles:12:22 @ sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei

vul@1Chronicles:12:23 @ iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum Domini

vul@1Chronicles:12:24 @ filii Iuda portantes clypeum et hastam sex milia octingenti expediti ad proelium

vul@1Chronicles:12:25 @ de filiis Symeon virorum fortissimorum ad pugnandum septem milia centum

vul@1Chronicles:12:26 @ de filiis Levi quattuor milia sescenti

vul@1Chronicles:12:27 @ Ioiada quoque princeps de stirpe Aaron et cum eo tria milia septingenti

vul@1Chronicles:12:28 @ Sadoc etiam puer egregiae indolis et domus patris eius principes viginti duo

vul@1Chronicles:12:29 @ de filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul

vul@1Chronicles:12:30 @ porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti fortissimi robore viri nominati in cognationibus suis

vul@1Chronicles:12:31 @ et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David

vul@1Chronicles:12:32 @ de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora ad praecipiendum quid facere deberet Israhel principes ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur

vul@1Chronicles:12:33 @ porro de Zabulon qui egrediebantur ad proelium et stabant in acie instructi armis bellicis quinquaginta milia venerunt in auxilium non in corde duplici

vul@1Chronicles:12:34 @ et de Nepthali principes mille et cum eis instructa clypeo et hasta triginta septem milia

vul@1Chronicles:12:35 @ de Dan etiam praeparata ad proelium viginti octo milia sescentorum

vul@1Chronicles:12:36 @ et de Aser egredientes ad pugnam et in acie provocantes quadraginta milia

vul@1Chronicles:12:37 @ trans Iordanem autem de filiis Ruben et Gad et dimidia parte tribus Manasse instructa armis bellicis centum viginti milia

vul@1Chronicles:12:38 @ omnes isti viri bellatores et expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron ut constituerent regem David super universum Israhel sed et omnes reliqui ex Israhel uno corde erant ut rex fieret David

vul@1Chronicles:12:39 @ fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes praeparaverunt enim eis fratres sui

vul@1Chronicles:12:40 @ sed et qui iuxta eos erant usque ad Isachar et Zabulon et Nepthalim adferebant panes in asinis et camelis et mulis et bubus ad vescendum farinam palatas uvam passam vinum oleum boves arietes ad omnem copiam gaudium quippe erat in Israhel

vul@1Chronicles:13:1 @ iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus et universis principibus

vul@1Chronicles:13:2 @ et ait ad omnem coetum Israhel si placet vobis et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israhel et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium ut congregentur ad nos

vul@1Chronicles:13:3 @ et reducamus arcam Dei nostri ad nos non enim requisivimus eam in diebus Saul

vul@1Chronicles:13:4 @ et respondit universa multitudo ut ita fieret placuerat enim sermo omni populo

vul@1Chronicles:13:5 @ congregavit ergo David cunctum Israhel a Sior Aegypti usque dum ingrediaris Emath ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim

vul@1Chronicles:13:6 @ et ascendit David et omnis vir Israhel ad collem Cariathiarim quae est in Iuda ut adferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubin ubi invocatum est nomen eius

vul@1Chronicles:13:7 @ inposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Aminadab Oza autem et fratres eius minabant plaustrum

vul@1Chronicles:13:8 @ porro David et universus Israhel ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis

vul@1Chronicles:13:9 @ cum autem pervenissent ad aream Chidon tetendit Oza manum suam ut sustentaret arcam bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam

vul@1Chronicles:13:10 @ iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum eo quod contigisset arcam et mortuus est ibi coram Deo

vul@1Chronicles:13:11 @ contristatusque David eo quod divisisset Dominus Ozam vocavit locum illum Divisio Oza usque in praesentem diem

vul@1Chronicles:13:12 @ et timuit Deum tunc temporis dicens quomodo possum ad me introducere arcam Dei

vul@1Chronicles:13:13 @ et ob hanc causam non eam adduxit ad se hoc est in civitatem David sed avertit in domum Obededom Getthei

vul@1Chronicles:13:14 @ mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus et benedixit Dominus domui eius et omnibus quae habebat

vul@1Chronicles:14:1 @ misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei domum

vul@1Chronicles:14:2 @ cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israhel et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israhel

vul@1Chronicles:14:3 @ accepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque filios et filias

vul@1Chronicles:14:4 @ et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon

vul@1Chronicles:14:5 @ Iebar et Helisu et Eliphaleth

vul@1Chronicles:14:6 @ Noga quoque et Napheg et Iaphiae

vul@1Chronicles:14:7 @ Elisama et Baliada et Eliphaleth

vul@1Chronicles:14:8 @ audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis

vul@1Chronicles:14:9 @ porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim

vul@1Chronicles:14:10 @ consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua

vul@1Chronicles:14:11 @ cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim

vul@1Chronicles:14:12 @ dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit exuri

vul@1Chronicles:14:13 @ alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in valle

vul@1Chronicles:14:14 @ consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum

vul@1Chronicles:14:15 @ cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim

vul@1Chronicles:14:16 @ fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera

vul@1Chronicles:14:17 @ divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes

vul@1Chronicles:15:1 @ fecit quoque sibi domos in civitate David et aedificavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum

vul@1Chronicles:15:2 @ tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum

vul@1Chronicles:15:3 @ congregavitque universum Israhel in Hierusalem ut adferretur arca Dei in locum suum quem praeparaverat ei

vul@1Chronicles:15:4 @ necnon et filios Aaron et Levitas

vul@1Chronicles:15:5 @ de filiis Caath Urihel princeps fuit et fratres eius centum viginti

vul@1Chronicles:15:6 @ de filiis Merari Asaia princeps et fratres eius ducenti viginti

vul@1Chronicles:15:7 @ de filiis Gersom Iohel princeps et fratres eius centum triginta

vul@1Chronicles:15:8 @ de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius ducenti

vul@1Chronicles:15:9 @ de filiis Hebron Elihel princeps et fratres eius octoginta

vul@1Chronicles:15:10 @ de filiis Ozihel Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim

vul@1Chronicles:15:11 @ vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Urihel Asaiam Iohel Semeiam Elihel et Aminadab

vul@1Chronicles:15:12 @ et dixit ad eos vos qui estis principes familiarum leviticarum sanctificamini cum fratribus vestris et adferte arcam Domini Dei Israhel ad locum qui ei praeparatus est

vul@1Chronicles:15:13 @ ne ut a principio quia non eratis praesentes percussit nos Dominus sic et nunc fiat inlicitum quid nobis agentibus

vul@1Chronicles:15:14 @ sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae ut portarent arcam Domini Dei Israhel

vul@1Chronicles:15:15 @ et tulerunt filii Levi arcam Dei sicut praeceperat Moses iuxta verbum Domini umeris suis in vectibus

vul@1Chronicles:15:16 @ dixit quoque David principibus Levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum nablis videlicet et lyris et cymbalis ut resonaret in excelsum sonitus laetitiae

vul@1Chronicles:15:17 @ constitueruntque Levitas Heman filium Iohel et de fratribus eius Asaph filium Barachiae de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casaiae

vul@1Chronicles:15:18 @ et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zacchariam et Ben et Iazihel et Semiramoth et Iahihel et Ani Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Macheniam et Obededom et Ieihel ianitores

vul@1Chronicles:15:19 @ porro cantores Heman Asaph et Ethan in cymbalis aeneis concrepantes

vul@1Chronicles:15:20 @ Zaccharias autem et Ozihel et Semiramoth et Iahihel et Ani et Eliab et Maasias et Banaias in nablis arcana cantabant

vul@1Chronicles:15:21 @ porro Matthathias et Eliphalu et Machenias et Obededom et Ieihel et Ozaziu in citharis pro octava canebant epinikion

vul@1Chronicles:15:22 @ Chonenias autem princeps Levitarum prophetiae praeerat ad praecinendam melodiam erat quippe valde sapiens

vul@1Chronicles:15:23 @ et Barachias et Helcana ianitores arcae

vul@1Chronicles:15:24 @ porro Sebenias et Iosaphat et Nathanahel et Amasai et Zaccharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei et Obededom et Ahias erant ianitores arcae

vul@1Chronicles:15:25 @ igitur David et maiores natu Israhel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia

vul@1Chronicles:15:26 @ cumque adiuvisset Deus Levitas qui portabant arcam foederis Domini immolabantur septem tauri et septem arietes

vul@1Chronicles:15:27 @ porro David erat indutus stola byssina et universi Levitae qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetiae inter cantores David autem indutus erat etiam ephod lineo

vul@1Chronicles:15:28 @ universusque Israhel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis et nablis et citharis concrepantes

vul@1Chronicles:15:29 @ cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo

vul@1Chronicles:16:1 @ adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo

vul@1Chronicles:16:2 @ cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini

vul@1Chronicles:16:3 @ et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo similam

vul@1Chronicles:16:4 @ constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israhel

vul@1Chronicles:16:5 @ Asaph principem et secundum eius Zacchariam porro Iahihel et Semiramoth et Ieihel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Ieihel super organa psalterii et lyras Asaph autem ut cymbalis personaret

vul@1Chronicles:16:6 @ Banaiam vero et Azihel sacerdotes canere tuba iugiter coram arca foederis Domini

vul@1Chronicles:16:7 @ in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres eius

vul@1Chronicles:16:8 @ confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones illius

vul@1Chronicles:16:9 @ canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius

vul@1Chronicles:16:10 @ laudate nomen sanctum eius laetetur cor quaerentium Dominum

vul@1Chronicles:16:11 @ quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius semper

vul@1Chronicles:16:12 @ recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et iudiciorum oris eius

vul@1Chronicles:16:13 @ semen Israhel servi eius filii Iacob electi illius

vul@1Chronicles:16:14 @ ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius

vul@1Chronicles:16:15 @ recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem praecepit in mille generationes

vul@1Chronicles:16:16 @ quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac

vul@1Chronicles:16:17 @ et constituit illud Iacob in praeceptum et Israhel in pactum sempiternum

vul@1Chronicles:16:18 @ dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae

vul@1Chronicles:16:19 @ cum essent pauci numero parvi et coloni eius

vul@1Chronicles:16:20 @ et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum

vul@1Chronicles:16:21 @ non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis reges

vul@1Chronicles:16:22 @ nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari

vul@1Chronicles:16:23 @ canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem salutare eius

vul@1Chronicles:16:24 @ narrate in gentibus gloriam eius in cunctis populis mirabilia illius

vul@1Chronicles:16:25 @ quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos

vul@1Chronicles:16:26 @ omnes enim dii populorum idola Dominus autem caelos fecit

vul@1Chronicles:16:27 @ confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco eius

vul@1Chronicles:16:28 @ adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et imperium

vul@1Chronicles:16:29 @ date Domino gloriam nomini eius levate sacrificium et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto

vul@1Chronicles:16:30 @ commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit orbem inmobilem

vul@1Chronicles:16:31 @ laetentur caeli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit

vul@1Chronicles:16:32 @ tonet mare et plenitudo eius exultent agri et omnia quae in eis sunt

vul@1Chronicles:16:33 @ tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit iudicare terram

vul@1Chronicles:16:34 @ confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

vul@1Chronicles:16:35 @ et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis

vul@1Chronicles:16:36 @ benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in aeternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino

vul@1Chronicles:16:37 @ dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies et vices suas

vul@1Chronicles:16:38 @ porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores

vul@1Chronicles:16:39 @ Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon

vul@1Chronicles:16:40 @ ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini quam praecepit Israheli

vul@1Chronicles:16:41 @ et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius

vul@1Chronicles:16:42 @ Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios

vul@1Chronicles:16:43 @ reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suae

vul@1Chronicles:17:1 @ cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam ecce ego habito in domo cedrina arca autem foederis Domini sub pellibus est

vul@1Chronicles:17:2 @ et ait Nathan ad David omnia quae in corde tuo sunt fac Deus enim tecum est

vul@1Chronicles:17:3 @ igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens

vul@1Chronicles:17:4 @ vade et loquere David servo meo haec dicit Dominus non aedificabis tu mihi domum ad habitandum

vul@1Chronicles:17:5 @ neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israhel usque ad hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio

vul@1Chronicles:17:6 @ manens cum omni Israhel numquid locutus sum saltim uni iudicum Israhel quibus praeceperam ut pascerent populum meum et dixi quare non aedificastis mihi domum cedrinam

vul@1Chronicles:17:7 @ nunc itaque sic loqueris ad servum meum David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem ut esses dux populi mei Israhel

vul@1Chronicles:17:8 @ et fui tecum quocumque perrexisti et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra

vul@1Chronicles:17:9 @ et dedi locum populo meo Israhel plantabitur et habitabit in eo et ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent eos sicut a principio

vul@1Chronicles:17:10 @ ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israhel et humiliavi universos inimicos tuos adnuntio ergo tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus

vul@1Chronicles:17:11 @ cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos suscitabo semen tuum post te quod erit de filiis tuis et stabiliam regnum eius

vul@1Chronicles:17:12 @ ipse aedificabit mihi domum et firmabo solium eius usque in aeternum

vul@1Chronicles:17:13 @ ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium et misericordiam meam non auferam ab eo sicut abstuli ab eo qui ante te fuit

vul@1Chronicles:17:14 @ et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum et thronus eius erit firmissimus in perpetuum

vul@1Chronicles:17:15 @ iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David

vul@1Chronicles:17:16 @ cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea ut praestares mihi talia

vul@1Chronicles:17:17 @ sed et hoc parum visum est in conspectu tuo ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meus

vul@1Chronicles:17:18 @ quid ultra addere potest David cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum

vul@1Chronicles:17:19 @ Domine propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc et nota esse voluisti universa magnalia

vul@1Chronicles:17:20 @ Domine non est similis tui et non est alius deus absque te ex omnibus quos audivimus auribus nostris

vul@1Chronicles:17:21 @ quis autem est alius ut populus tuus Israhel gens una in terra ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi et magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a facie eius quem de Aegypto liberarat

vul@1Chronicles:17:22 @ et posuisti populum tuum Israhel tibi in populum usque in aeternum et tu Domine factus es Deus eius

vul@1Chronicles:17:23 @ nunc igitur Domine sermo quem locutus es famulo tuo et super domum eius confirmetur in perpetuum et fac sicut locutus es

vul@1Chronicles:17:24 @ permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum et dicatur Dominus exercituum Deus Israhel et domus David servi eius permanens coram eo

vul@1Chronicles:17:25 @ tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui ut aedificares ei domum et idcirco invenit servus tuus fiduciam ut oret coram te

vul@1Chronicles:17:26 @ nunc ergo Domine tu es Deus et locutus es ad servum tuum tanta beneficia

vul@1Chronicles:17:27 @ et coepisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram te te enim Domine benedicente benedicta erit in perpetuum

vul@1Chronicles:18:1 @ factum est autem post haec ut percuteret David Philisthim et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu Philisthim

vul@1Chronicles:18:2 @ percuteretque Moab et fierent Moabitae servi David offerentes ei munera

vul@1Chronicles:18:3 @ eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Suba regionis Emath quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Eufraten

vul@1Chronicles:18:4 @ cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum subnervavitque omnes equos curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi

vul@1Chronicles:18:5 @ supervenit autem et Syrus damascenus ut auxilium praeberet Adadezer regi Suba sed et huius percussit David viginti duo milia virorum

vul@1Chronicles:18:6 @ et posuit milites in Damasco ut Syria quoque serviret sibi et offerret munera adiuvitque eum Dominus in cunctis ad quae perrexerat

vul@1Chronicles:18:7 @ tulit quoque David faretras aureas quas habuerant servi Adadezer et adtulit eas in Hierusalem

vul@1Chronicles:18:8 @ necnon de Thebath et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea

vul@1Chronicles:18:9 @ quod cum audisset Thou rex Emath percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Suba

vul@1Chronicles:18:10 @ misit Aduram filium suum ad regem David ut postularet ab eo pacem et congratularetur ei eo quod expugnasset et percussisset Adadezer adversarius quippe Thou erat Adadezer

vul@1Chronicles:18:11 @ sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philisthim et Amalech

vul@1Chronicles:18:12 @ Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salinarum decem et octo milia

vul@1Chronicles:18:13 @ et constituit in Edom praesidium ut serviret Idumea David salvavitque Dominus David in cunctis ad quae perrexerat

vul@1Chronicles:18:14 @ regnavit ergo David super universum Israhel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo

vul@1Chronicles:18:15 @ porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum et Iosaphat filius Ahilud a commentariis

vul@1Chronicles:18:16 @ Sadoc autem filius Ahitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba

vul@1Chronicles:18:17 @ Banaias vero filius Ioiada super legiones Cherethi et Felethi porro filii David primi ad manum regis

vul@1Chronicles:19:1 @ accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon et regnaret filius eius pro eo

vul@1Chronicles:19:2 @ dixitque David faciam misericordiam cum Hanon filio Naas praestitit enim pater eius mihi gratiam misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon

vul@1Chronicles:19:3 @ dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te nec animadvertis quod ut explorent et investigent et scrutentur terram tuam venerint ad te servi eius

vul@1Chronicles:19:4 @ igitur Hanon pueros David decalvavit et rasit et praecidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos

vul@1Chronicles:19:5 @ qui cum abissent et hoc mandassent David misit in occursum eorum grandem enim contumeliam sustinuerant et praecepit ut manerent in Hiericho donec cresceret barba eorum et tunc reverterentur

vul@1Chronicles:19:6 @ videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David tam Hanon quam reliquus populus miserunt mille talenta argenti ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Macha et de Suba currus et equites

vul@1Chronicles:19:7 @ conduxeruntque triginta duo milia curruum et regem Macha cum populo eius qui cum venissent castrametati sunt e regione Medaba filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum

vul@1Chronicles:19:8 @ quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum virorum fortium

vul@1Chronicles:19:9 @ egressique filii Ammon direxerunt aciem iuxta portam civitatis reges autem qui ad auxilium venerant separatim in agro steterunt

vul@1Chronicles:19:10 @ igitur Ioab intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israhel et perrexit contra Syrum

vul@1Chronicles:19:11 @ reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui et perrexerunt contra filios Ammon

vul@1Chronicles:19:12 @ dixitque si vicerit me Syrus auxilio eris mihi sin autem superaverint te filii Ammon ero tibi in praesidium

vul@1Chronicles:19:13 @ confortare et agamus viriliter pro populo nostro et pro urbibus Dei nostri Dominus autem quod in conspectu suo bonum est faciet

vul@1Chronicles:19:14 @ perrexit ergo Ioab et populus qui cum eo erat contra Syrum ad proelium et fugavit eos

vul@1Chronicles:19:15 @ porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem eius et ingressi sunt civitatem reversusque est etiam Ioab in Hierusalem

vul@1Chronicles:19:16 @ videns autem Syrus quod cecidisset coram Israhel misit nuntios et adduxit Syrum qui erat trans Fluvium Sophach autem princeps militiae Adadezer erat dux eorum

vul@1Chronicles:19:17 @ quod cum nuntiatum esset David congregavit universum Israhel et transivit Iordanem inruitque in eos et direxit ex adverso aciem illis contra pugnantibus

vul@1Chronicles:19:18 @ fugit autem Syrus Israhel et interfecit David de Syris septem milia curruum et quadraginta milia peditum et Sophach exercitus principem

vul@1Chronicles:19:19 @ videntes autem servi Adadezer se ab Israhel esse superatos transfugerunt ad David et servierunt ei noluitque ultra Syria auxilium praebere filiis Ammon

vul@1Chronicles:20:1 @ factum est autem post anni circulum eo tempore quo solent reges ad bella procedere congregavit Ioab exercitum et robur militiae et vastavit terram filiorum Ammon perrexitque et obsedit Rabba porro David manebat in Hierusalem quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam

vul@1Chronicles:20:2 @ tulit autem David coronam Melchom de capite eius et invenit in ea auri pondo talentum et pretiosissimas gemmas fecitque sibi inde diadema manubias quoque urbis plurimas tulit

vul@1Chronicles:20:3 @ populum autem qui erat in ea eduxit et fecit super eos tribulas et trahas et ferrata carpenta transire ita ut dissicarentur et contererentur sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon et reversus est cum omni populo suo in Hierusalem

vul@1Chronicles:20:4 @ post haec initum est bellum in Gazer adversus Philistheos in quo percussit Sobbochai Usathites Saphai de genere Raphaim et humiliavit eos

vul@1Chronicles:20:5 @ aliud quoque bellum gestum est adversum Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus Lehemites fratrem Goliath Getthei cuius hastae lignum erat quasi liciatorium texentium

vul@1Chronicles:20:6 @ sed et aliud bellum accidit in Geth in quo fuit homo longissimus habens digitos senos id est simul viginti quattuor qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus

vul@1Chronicles:20:7 @ hic blasphemavit Israhel et percussit eum Ionathan filius Sammaa fratris David hii sunt filii Rapha in Geth qui ceciderunt in manu David et servorum eius

vul@1Chronicles:21:1 @ consurrexit autem Satan contra Israhel et incitavit David ut numeraret Israhel

vul@1Chronicles:21:2 @ dixitque David ad Ioab et ad principes populi ite et numerate Israhel a Bersabee usque Dan et adferte mihi numerum ut sciam

vul@1Chronicles:21:3 @ responditque Ioab augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt nonne domine mi rex omnes servi tui sunt quare hoc quaerit dominus meus quod in peccatum reputetur Israheli

vul@1Chronicles:21:4 @ sed sermo regis magis praevaluit egressusque est Ioab et circuivit universum Israhel et reversus est Hierusalem

vul@1Chronicles:21:5 @ deditque David numerum eorum quos circumierat et inventus est omnis Israhel numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium de Iuda autem trecenta septuaginta milia bellatorum

vul@1Chronicles:21:6 @ nam Levi et Beniamin non numeravit eo quod invitus exsequeretur regis imperium

vul@1Chronicles:21:7 @ displicuit autem Deo quod iussum erat et percussit Israhel

vul@1Chronicles:21:8 @ dixitque David ad Deum peccavi nimis ut hoc facerem obsecro aufer iniquitatem servi tui quia insipienter egi

vul@1Chronicles:21:9 @ et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens

vul@1Chronicles:21:10 @ vade et loquere ad David et dic haec dicit Dominus trium tibi optionem do unum quod volueris elige et faciam tibi

vul@1Chronicles:21:11 @ cumque venisset Gad ad David dixit ei haec dicit Dominus elige quod volueris

vul@1Chronicles:21:12 @ aut tribus annis pestilentiam aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et mortem versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israhel nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me

vul@1Chronicles:21:13 @ et dixit David ad Gad ex omni parte me angustiae premunt sed melius mihi est ut incidam in manus Domini quia multae sunt miserationes eius quam in manus hominum

vul@1Chronicles:21:14 @ misit ergo Dominus pestilentiam in Israhel et ceciderunt de Israhel septuaginta milia virorum

vul@1Chronicles:21:15 @ misit quoque angelum in Hierusalem ut percuteret eam cumque percuteretur vidit Dominus et misertus est super magnitudinem mali et imperavit angelo qui percutiebat sufficit iam cesset manus tua porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusei

vul@1Chronicles:21:16 @ levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Hierusalem et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis et proni in terram

vul@1Chronicles:21:17 @ dixitque David ad Deum nonne ego sum qui iussi ut numeraretur populus ego qui peccavi ego qui malum feci iste grex quid commeruit Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua in me et in domum patris mei populus autem tuus non percutiatur

vul@1Chronicles:21:18 @ angelus autem Domini praecepit Gad ut diceret David et ascenderet extrueretque altare Domino Deo in area Ornan Iebusei

vul@1Chronicles:21:19 @ ascendit ergo David iuxta sermonem Gad quem locutus fuerat ex nomine Domini

vul@1Chronicles:21:20 @ porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum quattuorque filii eius cum eo absconderunt se nam eo tempore terebat in area triticum

vul@1Chronicles:21:21 @ igitur cum venisset David ad Ornan conspexit eum Ornan et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram

vul@1Chronicles:21:22 @ dixitque ei David da mihi locum areae tuae ut aedificem in ea altare Domini ita ut quantum valet argenti accipias et cesset plaga a populo

vul@1Chronicles:21:23 @ dixit autem Ornan ad David tolle et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium omnia libens praebeo

vul@1Chronicles:21:24 @ dixitque ei rex David nequaquam ita fiet sed argentum dabo quantum valet neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita

vul@1Chronicles:21:25 @ dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sescentos

vul@1Chronicles:21:26 @ et aedificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et pacifica et invocavit Dominum et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti

vul@1Chronicles:21:27 @ praecepitque Dominus angelo et convertit gladium suum in vaginam

vul@1Chronicles:21:28 @ protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusei immolavit ibi victimas

vul@1Chronicles:21:29 @ tabernaculum autem Domini quod fecerat Moses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon

vul@1Chronicles:21:30 @ et non praevaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini

vul@1Chronicles:22:1 @ dixitque David haec est domus Dei et hoc altare in holocaustum Israhel

vul@1Chronicles:22:2 @ et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israhel et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos ut aedificaretur domus Dei

vul@1Chronicles:22:3 @ ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum et ad commissuras atque iuncturas praeparavit David et aeris pondus innumerabile

vul@1Chronicles:22:4 @ ligna quoque cedrina non poterant aestimari quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David

vul@1Chronicles:22:5 @ et dixit David Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus domus autem quam aedificari volo Domino talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur praeparabo ergo ei necessaria et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit inpensas

vul@1Chronicles:22:6 @ vocavitque Salomonem filium suum et praecepit ei ut aedificaret domum Domino Deo Israhel

vul@1Chronicles:22:7 @ dixitque David ad Salomonem fili mi voluntatis meae fuit ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei

vul@1Chronicles:22:8 @ sed factus est ad me sermo Domini dicens multum sanguinem effudisti et plurima bella bellasti non poteris aedificare domum nomini meo tanto effuso sanguine coram me

vul@1Chronicles:22:9 @ filius qui nascetur tibi et erit vir quietissimus faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus vocabitur et pacem et otium dabo in Israhel cunctis diebus eius

vul@1Chronicles:22:10 @ ipse aedificabit domum nomini meo et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem firmaboque solium regni eius super Israhel in aeternum

vul@1Chronicles:22:11 @ nunc ergo fili mi sit Dominus tecum et prosperare et aedifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te

vul@1Chronicles:22:12 @ det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israhel et custodire legem Domini Dei tui

vul@1Chronicles:22:13 @ tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et iudicia quae praecepit Dominus Mosi ut doceret Israhel confortare viriliter age ne timeas neque paveas

vul@1Chronicles:22:14 @ ecce ego in paupertatula mea praeparavi inpensas domus Domini auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum aeris vero et ferri non est pondus vincitur enim numerus magnitudine ligna et lapides praeparavi ad universa inpendia

vul@1Chronicles:22:15 @ habes quoque plurimos artifices latomos et cementarios artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos

vul@1Chronicles:22:16 @ in auro et argento aere et ferro cuius non est numerus surge igitur et fac et erit Dominus tecum

vul@1Chronicles:22:17 @ praecepit quoque David cunctis principibus Israhel ut adiuvarent Salomonem filium suum

vul@1Chronicles:22:18 @ cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes inimicos in manu vestra et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius

vul@1Chronicles:22:19 @ praebete igitur corda vestra et animas vestras ut quaeratis Dominum Deum vestrum et consurgite et aedificate sanctuarium Domino Deo ut introducatur arca foederis Domini et vasa Domino consecrata in domum quae aedificatur nomini Domini

vul@1Chronicles:23:1 @ igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israhel

vul@1Chronicles:23:2 @ et congregavit omnes principes Israhel et sacerdotes atque Levitas

vul@1Chronicles:23:3 @ numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra et inventa sunt triginta octo milia virorum

vul@1Chronicles:23:4 @ ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor milia praepositorum autem et iudicum sex milia

vul@1Chronicles:23:5 @ porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis quae fecerat ad canendum

vul@1Chronicles:23:6 @ et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gersom videlicet et Caath et Merari

vul@1Chronicles:23:7 @ Gersom Leedan et Semei

vul@1Chronicles:23:8 @ filii Leedan princeps Ieihel et Zetham et Iohel tres

vul@1Chronicles:23:9 @ filii Semei Salomith et Ozihel et Aran tres isti principes familiarum Leedan

vul@1Chronicles:23:10 @ porro filii Semei Ieeth et Ziza et Iaus et Baria isti filii Semei quattuor

vul@1Chronicles:23:11 @ erat autem Ieeth prior Ziza secundus porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt

vul@1Chronicles:23:12 @ filii Caath Amram et Isaar Hebron et Ozihel quattuor

vul@1Chronicles:23:13 @ filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii eius in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini eius in perpetuum

vul@1Chronicles:23:14 @ Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Levi

vul@1Chronicles:23:15 @ filii Mosi Gersom et Eliezer

vul@1Chronicles:23:16 @ filii Gersom Subuhel primus

vul@1Chronicles:23:17 @ fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus et non erant Eliezer filii alii porro filii Roobia multiplicati sunt nimis

vul@1Chronicles:23:18 @ filii Isaar Salumith primus

vul@1Chronicles:23:19 @ filii Hebron Ieriau primus Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus

vul@1Chronicles:23:20 @ filii Ozihel Micha primus Iesia secundus

vul@1Chronicles:23:21 @ filii Merari Mooli et Musi filii Mooli Eleazar et Cis

vul@1Chronicles:23:22 @ mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum

vul@1Chronicles:23:23 @ filii Musi Mooli et Eder et Ierimuth tres

vul@1Chronicles:23:24 @ hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra

vul@1Chronicles:23:25 @ dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israhel populo suo et habitationem Hierusalem usque in aeternum

vul@1Chronicles:23:26 @ nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum

vul@1Chronicles:23:27 @ iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra

vul@1Chronicles:23:28 @ et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini

vul@1Chronicles:23:29 @ sacerdotes autem super panes propositionis et ad similae sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuram

vul@1Chronicles:23:30 @ Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam

vul@1Chronicles:23:31 @ tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et kalendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et caerimonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino

vul@1Chronicles:23:32 @ et custodiant observationes tabernaculi foederis et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut ministrent in domo Domini

vul@1Chronicles:24:1 @ porro filiis Aaron hae partitiones erunt filii Aaron Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar

vul@1Chronicles:24:2 @ mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar

vul@1Chronicles:24:3 @ et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium

vul@1Chronicles:24:4 @ inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos suas octo

vul@1Chronicles:24:5 @ porro divisit utrasque inter se familias sortibus erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar

vul@1Chronicles:24:6 @ descripsitque eos Semeias filius Nathanahel scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio Abiathar principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum quae ceteris praeerat Eleazar et alteram domum quae sub se habebat ceteros Ithamar

vul@1Chronicles:24:7 @ exivit autem sors prima Ioiarib secunda Iedeiae

vul@1Chronicles:24:8 @ tertia Arim quarta Seorim

vul@1Chronicles:24:9 @ quinta Melchia sexta Maiman

vul@1Chronicles:24:10 @ septima Accos octava Abia

vul@1Chronicles:24:11 @ nona Hiesu decima Sechenia

vul@1Chronicles:24:12 @ undecima Eliasib duodecima Iacim

vul@1Chronicles:24:13 @ tertiadecima Oppa quartadecima Isbaal

vul@1Chronicles:24:14 @ quintadecima Belga sextadecima Emmer

vul@1Chronicles:24:15 @ septimadecima Ezir octavadecima Hapses

vul@1Chronicles:24:16 @ nonadecima Phetheia vicesima Iezecel

vul@1Chronicles:24:17 @ vicesima prima Iachin vicesima secunda Gamul

vul@1Chronicles:24:18 @ vicesima tertia Dalaiau vicesima quarta Mazziau

vul@1Chronicles:24:19 @ hae vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut praecepit Dominus Deus Israhel

vul@1Chronicles:24:20 @ porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat Subahel et filiis Subahel Iedeia

vul@1Chronicles:24:21 @ de filiis quoque Roobiae princeps Iesias

vul@1Chronicles:24:22 @ Isaaris vero Salemoth filiusque Salemoth Iaath

vul@1Chronicles:24:23 @ filiusque eius Ieriahu Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus

vul@1Chronicles:24:24 @ filius Ozihel Micha filius Micha Samir

vul@1Chronicles:24:25 @ frater Micha Iesia filiusque Iesiae Zaccharias

vul@1Chronicles:24:26 @ filii Merari Mooli et Musi filius Ioziau Benno

vul@1Chronicles:24:27 @ filius quoque Merari Oziau et Soem et Zacchur et Hebri

vul@1Chronicles:24:28 @ porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos

vul@1Chronicles:24:29 @ filius vero Cis Ierahemel

vul@1Chronicles:24:30 @ filii Musi Mooli Eder et Ierimoth isti filii Levi secundum domos familiarum suarum

vul@1Chronicles:24:31 @ miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores omnes sors aequaliter dividebat

vul@1Chronicles:25:1 @ igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes

vul@1Chronicles:25:2 @ de filiis Asaph Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela filii Asaph sub manu Asaph prophetantis iuxta regem

vul@1Chronicles:25:3 @ porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Iesaias et Sabias et Matthathias sex sub manu patris sui Idithun qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum

vul@1Chronicles:25:4 @ Heman quoque filii Heman Bocciau Matthaniau Ozihel Subuhel et Ierimoth Ananias Anani Elietha Geddelthi et Romemthiezer et Iesbacasa Mellothi Othir Mazioth

vul@1Chronicles:25:5 @ omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei ut exaltaret cornu deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres

vul@1Chronicles:25:6 @ universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis in ministeria domus Domini iuxta regem Asaph videlicet et Idithun et Heman

vul@1Chronicles:25:7 @ fuit autem numerus eorum cum fratribus suis qui erudiebant canticum Domini cuncti doctores ducenti octoginta octo

vul@1Chronicles:25:8 @ miseruntque sortes per vices suas ex aequo tam maior quam minor doctus pariter et indoctus

vul@1Chronicles:25:9 @ egressaque est sors prima Ioseph qui erat de Asaph secunda Godoliae ipsi et filiis eius et fratribus duodecim

vul@1Chronicles:25:10 @ tertia Zacchur filiis et fratribus eius duodecim

vul@1Chronicles:25:11 @ quarta Isari filiis et fratribus eius duodecim

vul@1Chronicles:25:12 @ quinta Nathaniae filiis et fratribus eius duodecim

vul@1Chronicles:25:13 @ sexta Bocciau filiis et fratribus eius duodecim

vul@1Chronicles:25:14 @ septima Israhela filiis et fratribus eius duodecim

vul@1Chronicles:25:15 @ octava Isaiae filiis et fratribus eius duodecim

vul@1Chronicles:25:16 @ nona Matthaniae filiis et fratribus eius duodecim

vul@1Chronicles:25:17 @ decima Semeiae filiis et fratribus eius duodecim

vul@1Chronicles:25:18 @ undecima Ezrahel filiis et fratribus eius duodecim

vul@1Chronicles:25:19 @ duodecima Asabiae filiis et fratribus eius duodecim

vul@1Chronicles:25:20 @ tertiadecima Subahel filiis et fratribus eius duodecim

vul@1Chronicles:25:21 @ quartadecima Matthathiae filiis et fratribus eius duodecim

vul@1Chronicles:25:22 @ quintadecima Ierimoth filiis et fratribus eius duodecim

vul@1Chronicles:25:23 @ sextadecima Ananiae filiis et fratribus eius duodecim

vul@1Chronicles:25:24 @ septimadecima Iesbocasae filiis et fratribus eius duodecim

vul@1Chronicles:25:25 @ octavadecima Anani filiis et fratribus eius duodecim

vul@1Chronicles:25:26 @ nonadecima Mellothi filiis et fratribus eius duodecim

vul@1Chronicles:25:27 @ vicesima Eliatha filiis et fratribus eius duodecim

vul@1Chronicles:25:28 @ vicesima prima Othir filiis et fratribus eius duodecim

vul@1Chronicles:25:29 @ vicesima secunda Godollathi filiis et fratribus eius duodecim

vul@1Chronicles:25:30 @ vicesima tertia Maziuth filiis et fratribus eius duodecim

vul@1Chronicles:25:31 @ vicesima quarta Romamthiezer filiis et fratribus eius duodecim

vul@1Chronicles:26:1 @ divisiones autem ianitorum de Coritis Mesellemia filius Core de filiis Asaph

vul@1Chronicles:26:2 @ filii Mesellemiae Zaccharias primogenitus Iadihel secundus Zabadias tertius Iathanahel quartus

vul@1Chronicles:26:3 @ Ahilam quintus Iohanan sextus Helioenai septimus

vul@1Chronicles:26:4 @ filii autem Obededom Semeias primogenitus Iozabad secundus Iohaa tertius Sachar quartus Nathanahel quintus

vul@1Chronicles:26:5 @ Amihel sextus Isachar septimus Phollathi octavus quia benedixit illi Dominus

vul@1Chronicles:26:6 @ Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi

vul@1Chronicles:26:7 @ filii ergo Semeiae Othni et Raphahel et Obedihel Zabad fratres eius viri fortissimi Heliu quoque et Samachias

vul@1Chronicles:26:8 @ omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom

vul@1Chronicles:26:9 @ porro Mesellamiae filii et fratres robustissimi decem et octo

vul@1Chronicles:26:10 @ de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem

vul@1Chronicles:26:11 @ Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus omnes hii filii et fratres Hosa tredecim

vul@1Chronicles:26:12 @ hii divisi sunt in ianitores ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini

vul@1Chronicles:26:13 @ missae sunt autem sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum

vul@1Chronicles:26:14 @ cecidit igitur sors orientalis Selemiae porro Zacchariae filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis

vul@1Chronicles:26:15 @ Obededom vero et filiis eius ad austrum in qua parte domus erat seniorum concilium

vul@1Chronicles:26:16 @ Sepphima et Hosa ad occidentem iuxta portam quae ducit ad viam ascensionis custodia contra custodiam

vul@1Chronicles:26:17 @ ad orientem vero Levitae sex et ad aquilonem quattuor per diem atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat concilium bini et bini

vul@1Chronicles:26:18 @ in cellulis quoque ianitorum ad occidentem quattuor in via binique per cellulas

vul@1Chronicles:26:19 @ hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari

vul@1Chronicles:26:20 @ porro Achias erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum

vul@1Chronicles:26:21 @ filii Ledan filii Gersonni de Ledan principes familiarum Ledan et Gersonni Ieiheli

vul@1Chronicles:26:22 @ filii Ieiheli Zathan et Iohel frater eius super thesauros domus Domini

vul@1Chronicles:26:23 @ Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozihelitibus

vul@1Chronicles:26:24 @ Subahel autem filius Gersom filii Mosi praepositus thesauris

vul@1Chronicles:26:25 @ fratres quoque eius Eliezer cuius filius Raabia et huius filius Isaias et huius filius Ioram huius quoque filius Zechri sed et huius filius Selemith

vul@1Chronicles:26:26 @ ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum quae sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus

vul@1Chronicles:26:27 @ de bellis et manubiis proeliorum quae consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini

vul@1Chronicles:26:28 @ haec autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum eius

vul@1Chronicles:26:29 @ Saaritis vero praeerat Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israhel ad docendum et ad iudicandum eos

vul@1Chronicles:26:30 @ porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti praeerant Israheli trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis

vul@1Chronicles:26:31 @ Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad

vul@1Chronicles:26:32 @ fratresque eius robustioris aetatis duo milia septingenti principes familiarum praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis

vul@1Chronicles:27:1 @ filii autem Israhel secundum numerum suum principes familiarum tribuni et centuriones et praefecti qui ministrabant regi iuxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno viginti quattuor milibus singuli praeerant

vul@1Chronicles:27:2 @ primae turmae in primo mense Isboam praeerat filius Zabdihel et sub eo viginti quattuor milia

vul@1Chronicles:27:3 @ de filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu mense primo

vul@1Chronicles:27:4 @ secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites et post se alterum nomine Macelloth qui regebat partem exercitus viginti quattuor milium

vul@1Chronicles:27:5 @ dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat Banaias filius Ioiadae sacerdos et in divisione sua viginti quattuor milia

vul@1Chronicles:27:6 @ ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super triginta praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius

vul@1Chronicles:27:7 @ quartus mense quarto Asahel frater Ioab et Zabadias filius eius post eum et in turma eius viginti quattuor milia

vul@1Chronicles:27:8 @ quintus mense quinto princeps Samaoth Iezarites et in turma eius viginti quattuor milia

vul@1Chronicles:27:9 @ sextus mense sexto Hira filius Acces Thecuites et in turma eius viginti quattuor milia

vul@1Chronicles:27:10 @ septimus mense septimo Helles Phallonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia

vul@1Chronicles:27:11 @ octavus mense octavo Sobochai Asothites de stirpe Zarai et in turma eius viginti quattuor milia

vul@1Chronicles:27:12 @ nonus mense nono Abiezer Anathothites de filiis Iemini et in turma eius viginti quattuor milia

vul@1Chronicles:27:13 @ decimus mense decimo Marai et ipse Netophathites de stirpe Zarai et in turma eius viginti quattuor milia

vul@1Chronicles:27:14 @ undecimus mense undecimo Banaias Pharathonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia

vul@1Chronicles:27:15 @ duodecimus mense duodecimo Holdai Netophathites de stirpe Gothonihel et in turma eius viginti quattuor milia

vul@1Chronicles:27:16 @ porro tribubus praeerant Israhel Rubenitis dux Eliezer filius Zechri Symeonitis dux Saphatias filius Macha

vul@1Chronicles:27:17 @ Levitis Asabias filius Camuhel Aaronitis Sadoc

vul@1Chronicles:27:18 @ Iuda Heliu frater David Isachar Amri filius Michahel

vul@1Chronicles:27:19 @ Zabulonitis Iesmaias filius Abdiae Nepthalitibus Ierimoth filius Ozihel

vul@1Chronicles:27:20 @ filiis Ephraim Osee filius Ozaziu dimidio tribus Manasse Iohel filius Phadiae

vul@1Chronicles:27:21 @ et dimidio tribus Manasse in Galaad Iaddo filius Zacchariae Beniamin autem Iasihel filius Abner

vul@1Chronicles:27:22 @ Dan vero Ezrihel filius Hieroam hii principes filiorum Israhel

vul@1Chronicles:27:23 @ noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israhel quasi stellas caeli

vul@1Chronicles:27:24 @ Ioab filius Sarviae coeperat numerare nec conplevit quia super hoc ira inruerat in Israhel et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti non est relatus in fastos regis David

vul@1Chronicles:27:25 @ super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adihel his autem thesauris qui erant in urbibus et in vicis et in turribus praesidebat Ionathan filius Oziae

vul@1Chronicles:27:26 @ operi autem rustico et agricolis qui exercebant terram praeerat Ezri filius Chelub

vul@1Chronicles:27:27 @ vinearumque cultoribus Semeias Ramathites cellis autem vinariis Zabdias Aphonites

vul@1Chronicles:27:28 @ nam super oliveta et ficeta quae erant in campestribus Balanan Gaderites super apothecas autem olei Ioas

vul@1Chronicles:27:29 @ porro armentis quae pascebantur in Sarona praepositus fuit Setrai Saronites et super boves in vallibus Saphat filius Adli

vul@1Chronicles:27:30 @ super camelos vero Ubil Ismahelites et super asinos Iadias Meronathites

vul@1Chronicles:27:31 @ super oves quoque Iaziz Agarenus omnes hii principes substantiae regis David

vul@1Chronicles:27:32 @ Ionathan autem patruus David consiliarius vir prudens et litteratus ipse et Iaihel filius Achamoni erant cum filiis regis

vul@1Chronicles:27:33 @ Ahitophel etiam consiliarius regis et Husi Arachites amicus regis

vul@1Chronicles:27:34 @ post Ahitophel fuit Ioiada filius Banaiae et Abiathar princeps autem exercitus regis erat Ioab

vul@1Chronicles:28:1 @ convocavit igitur David omnes principes Israhel duces tribuum et praepositos turmarum qui ministrabant regi tribunos quoque et centuriones et qui praeerant substantiae et possessionibus regis filiosque suos cum eunuchis et potentes et robustissimos quosque in exercitu Hierusalem

vul@1Chronicles:28:2 @ cumque surrexisset rex et stetisset ait audite me fratres mei et populus meus cogitavi ut aedificarem domum in qua requiesceret arca foederis Domini et scabillum pedum Dei nostri et ad aedificandum omnia praeparavi

vul@1Chronicles:28:3 @ Deus autem dixit mihi non aedificabis domum nomini meo eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis

vul@1Chronicles:28:4 @ sed elegit Dominus Deus Israhel me de universa domo patris mei ut essem rex super Israhel in sempiternum de Iuda enim elegit principes porro de domo Iuda domum patris mei et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israhel

vul@1Chronicles:28:5 @ sed et de filiis meis filios enim multos dedit mihi Dominus elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israhel

vul@1Chronicles:28:6 @ dixitque mihi Salomon filius tuus aedificabit domum meam et atria mea ipsum enim elegi mihi in filium et ego ero ei in patrem

vul@1Chronicles:28:7 @ et firmabo regnum eius usque in aeternum si perseveraverit facere praecepta mea et iudicia sicut et hodie

vul@1Chronicles:28:8 @ nunc igitur coram universo coetu Israhel audiente Deo nostro custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri ut possideatis terram bonam et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum

vul@1Chronicles:28:9 @ tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quaesieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in aeternum

vul@1Chronicles:28:10 @ nunc ergo quia elegit te Dominus ut aedificares domum sanctuarii confortare et perfice

vul@1Chronicles:28:11 @ dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi et cellariorum et cenaculi et cubiculorum in adytis et domus propitiationis

vul@1Chronicles:28:12 @ necnon et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini et in thesauros sanctorum

vul@1Chronicles:28:13 @ divisionumque sacerdotalium et leviticarum in omnia opera domus Domini et in universa vasa ministerii templi Domini

vul@1Chronicles:28:14 @ aurum in pondere per singula vasa ministerii argenti quoque pondus pro vasorum ad opera diversitate

vul@1Chronicles:28:15 @ sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum similiter et in candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensurae pondus argenti tradidit

vul@1Chronicles:28:16 @ aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum similiter et argentum in alias mensas argenteas

vul@1Chronicles:28:17 @ ad fuscinulas quoque et fialas et turibula ex auro purissimo et leunculos aureos pro qualitate mensurae pondus distribuit in leunculum et leunculum similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit

vul@1Chronicles:28:18 @ altari autem in quo adoletur incensum aurum purissimum dedit ut ex ipso fieret similitudo quadrigae cherubin extendentium alas et velantium arcam foederis Domini

vul@1Chronicles:28:19 @ omnia inquit venerunt scripta manu Domini ad me ut intellegerem universa opera exemplaris

vul@1Chronicles:28:20 @ dixit quoque David Salomoni filio suo viriliter age et confortare et fac ne timeas et ne paveas Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini

vul@1Chronicles:28:21 @ ecce divisiones sacerdotum et Levitarum in omne ministerium domus Domini adsistunt tibi et parati sunt et noverunt tam principes quam populus facere omnia praecepta tua

vul@1Chronicles:29:1 @ locutusque est David rex ad omnem ecclesiam Salomonem filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum opus autem grande est neque enim homini praeparatur habitatio sed Deo

vul@1Chronicles:29:2 @ ego autem totis viribus meis praeparavi inpensas domus Dei mei aurum ad vasa aurea et argentum in argentea aes in aenea ferrum in ferrea lignum ad lignea lapides onychinos et quasi stibinos et diversorum colorum omnem pretiosum lapidem et marmor parium abundantissime

vul@1Chronicles:29:3 @ et super haec quae obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei exceptis his quae paravi in aedem sanctam

vul@1Chronicles:29:4 @ tria milia talenta auri de auro Ophir et septem milia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi

vul@1Chronicles:29:5 @ ut ubicumque opus est aurum de auro et ubicumque opus est argentum argenti opera fiant per manus artificum et si quis sponte offert impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit Domino

vul@1Chronicles:29:6 @ polliciti sunt itaque principes familiarum et proceres tribuum Israhel tribuni quoque et centuriones et principes possessionum regis

vul@1Chronicles:29:7 @ dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque milia et solidos decem milia argenti talenta decem milia et aeris talenta decem et octo milia ferri quoque centum milia talentorum

vul@1Chronicles:29:8 @ et apud quemcumque inventi sunt lapides dederunt in thesaurum domus Domini per manum Ieihel Gersonitis

vul@1Chronicles:29:9 @ laetatusque est populus cum vota sponte promitterent quia corde toto offerebant ea Domino sed et David rex laetatus est gaudio magno

vul@1Chronicles:29:10 @ et benedixit Domino coram universa multitudine et ait benedictus es Domine Deus Israhel patris nostri ab aeterno in aeternum

vul@1Chronicles:29:11 @ tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus cuncta enim quae in caelo sunt et in terra tua sunt tuum Domine regnum et tu es super omnes principes

vul@1Chronicles:29:12 @ tuae divitiae et tua est gloria tu dominaris omnium in manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium

vul@1Chronicles:29:13 @ nunc igitur Deus noster confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclitum

vul@1Chronicles:29:14 @ quis ego et quis populus meus ut possimus haec tibi universa promittere tua sunt omnia et quae de manu tua accepimus dedimus tibi

vul@1Chronicles:29:15 @ peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes patres nostri dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora

vul@1Chronicles:29:16 @ Domine Deus noster omnis haec copia quam paravimus ut aedificaretur domus nomini sancto tuo de manu tua est et tua sunt omnia

vul@1Chronicles:29:17 @ scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria

vul@1Chronicles:29:18 @ Domine Deus Abraham et Isaac et Israhel patrum nostrorum custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in venerationem tui mens ista permaneat

vul@1Chronicles:29:19 @ Salomoni quoque filio meo da cor perfectum ut custodiat mandata tua testimonia tua caerimonias tuas et faciat universa et aedificet aedem cuius inpensas paravi

vul@1Chronicles:29:20 @ praecepit autem David universae ecclesiae benedicite Domino Deo nostro et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem

vul@1Chronicles:29:21 @ immolaveruntque victimas Domino et obtulerunt holocausta die sequenti tauros mille arietes mille agnos mille cum libaminibus suis et universo ritu abundantissime in omnem Israhel

vul@1Chronicles:29:22 @ et comederunt et biberunt coram Domino in die illo cum grandi laetitia et unxerunt secundo Salomonem filium David unxerunt autem Domino in principem et Sadoc in pontificem

vul@1Chronicles:29:23 @ seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo et cunctis placuit et paruit illi omnis Israhel

vul@1Chronicles:29:24 @ sed et universi principes et potentes et cuncti filii regis David dederunt manum et subiecti fuerunt Salomoni regi

vul@1Chronicles:29:25 @ magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israhel et dedit illi gloriam regni qualem nullus habuit ante eum rex Israhel

vul@1Chronicles:29:26 @ igitur David filius Isai regnavit super universum Israhel

vul@1Chronicles:29:27 @ et dies quibus regnavit super Israhel fuerunt quadraginta anni in Hebron regnavit septem annis et in Hierusalem triginta tribus

vul@1Chronicles:29:28 @ et mortuus est in senectute bona plenus dierum et divitiis et gloria regnavitque Salomon filius eius pro eo

vul@1Chronicles:29:29 @ gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuhel videntis et in libro Nathan prophetae atque in volumine Gad videntis

vul@2Chronicles:1:1 @ confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo et Dominus erat cum eo et magnificavit eum in excelsum

vul@2Chronicles:1:2 @ praecepitque Salomon universo Israheli tribunis et centurionibus et ducibus et iudicibus omnis Israhel et principibus familiarum

vul@2Chronicles:1:3 @ et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon ubi erat tabernaculum foederis Dei quod fecit Moses famulus Dei in solitudine

vul@2Chronicles:1:4 @ arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum quem paraverat ei et ubi fixerat illi tabernaculum hoc est in Hierusalem

vul@2Chronicles:1:5 @ altare quoque aeneum quod fabricatus fuerat Beselehel filius Uri filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et requisivit Salomon et omnis ecclesia

vul@2Chronicles:1:6 @ ascenditque Salomon ad altare aeneum coram tabernaculo foederis Domini et obtulit in eo mille hostias

vul@2Chronicles:1:7 @ ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens postula quod vis ut dem tibi

vul@2Chronicles:1:8 @ dixitque Salomon Deo tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam et constituisti me regem pro eo

vul@2Chronicles:1:9 @ nunc igitur Domine Deus impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo tu enim fecisti me regem super populum tuum multum qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae

vul@2Chronicles:1:10 @ da mihi sapientiam et intellegentiam ut egrediar coram populo tuo et ingrediar quis enim potest hunc populum tuum digne qui tam grandis est iudicare

vul@2Chronicles:1:11 @ dixit autem Deus ad Salomonem quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum qui te oderunt sed nec dies vitae plurimos petisti autem sapientiam et scientiam ut iudicare possis populum meum super quem constitui te regem

vul@2Chronicles:1:12 @ sapientia et scientia data sunt tibi divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui

vul@2Chronicles:1:13 @ venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Hierusalem coram tabernaculo foederis et regnavit super Israhel

vul@2Chronicles:1:14 @ congregavitque sibi currus et equites et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et fecit eos esse in urbibus quadrigarum et cum rege in Hierusalem

vul@2Chronicles:1:15 @ praebuitque rex argentum et aurum in Hierusalem quasi lapides et cedros quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus multitudine magna

vul@2Chronicles:1:16 @ adducebantur autem ei et equi de Aegypto et de Coa a negotiatoribus regis qui ibant et coemebant pretio

vul@2Chronicles:1:17 @ quadrigam equorum sescentis argenteis et equum centum quinquaginta similiter de universis regnis Cettheorum et a regibus Syriae emptio celebrabatur

vul@2Chronicles:2:1 @ decrevit autem Salomon aedificare domum nomini Domini et palatium sibi

vul@2Chronicles:2:2 @ et numeravit septuaginta milia virorum portantium umeris et octoginta milia qui caederent lapides in montibus praepositosque eorum tria milia sescentos

vul@2Chronicles:2:3 @ misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens sicut egisti cum David patre meo et misisti ei ligna cedrina ut aedificaret sibi domum in qua et habitavit

vul@2Chronicles:2:4 @ sic fac mecum ut aedificem domum nomini Domini Dei mei et consecrem eam ad adolendum incensum coram illo et fumiganda aromata et ad propositionem panum sempiternam et holocaustomata mane et vespere sabbatis quoque et neomeniis et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum quae mandata sunt Israheli

vul@2Chronicles:2:5 @ domus autem quam aedificare cupio magna est magnus est enim Deus noster super omnes deos

vul@2Chronicles:2:6 @ quis ergo poterit praevalere ut aedificet ei dignam domum si caelum et caeli caelorum capere eum non queunt quantus ego sum ut possim ei aedificare domum sed ad hoc tantum ut adoleatur incensum coram illo

vul@2Chronicles:2:7 @ mitte igitur mihi virum eruditum qui noverit operari in auro et argento aere ferro purpura coccino et hyacintho et qui sciat scalpere celata cum his artificibus quos mecum habeo in Iudaea et in Hierusalem quos praeparavit David pater meus

vul@2Chronicles:2:8 @ sed et ligna cedrina mitte mihi et arceuthina et pinea de Libano scio enim quod servi tui noverint caedere ligna de Libano et erunt servi mei cum servis tuis

vul@2Chronicles:2:9 @ ut parentur mihi ligna plurima domus enim quam cupio aedificare magna est nimis et inclita

vul@2Chronicles:2:10 @ praeterea operariis qui caesuri sunt ligna servis tuis dabo in cibaria tritici choros viginti milia et hordei choros totidem olei quoque sata viginti milia

vul@2Chronicles:2:11 @ dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni quia dilexit Dominus populum suum idcirco te regnare fecit super eum

vul@2Chronicles:2:12 @ et addidit dicens benedictus Dominus Deus Israhel qui fecit caelum et terram qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem ut aedificaret domum Domino et palatium sibi

vul@2Chronicles:2:13 @ misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram patrem meum

vul@2Chronicles:2:14 @ filium mulieris de filiabus Dan cuius pater Tyrius fuit qui noverit operari in auro et argento et aere et ferro et marmore et lignis in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino et qui sciat celare omnem scalpturam et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris tui

vul@2Chronicles:2:15 @ triticum ergo et hordeum et oleum et vinum quae pollicitus es domine mi mitte servis tuis

vul@2Chronicles:2:16 @ nos autem caedemus ligna de Libano quot necessaria habueris et adplicabimus ea ratibus per mare in Ioppe tuum erit transferre ea in Hierusalem

vul@2Chronicles:2:17 @ numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant in terra Israhel post dinumerationem quam dinumeravit David pater eius et inventi sunt centum quinquaginta milia et tria milia sescenti

vul@2Chronicles:2:18 @ fecitque ex eis septuaginta milia qui umeris onera portarent et octoginta milia qui lapides in montibus caederent tria milia autem et sescentos praepositos operum populi

vul@2Chronicles:3:1 @ et coepit Salomon aedificare domum Domini in Hierusalem in monte Moria qui demonstratus fuerat David patri eius in loco quem paraverat David in area Ornan Iebusei

vul@2Chronicles:3:2 @ coepit autem aedificare mense secundo anno quarto regni sui

vul@2Chronicles:3:3 @ et haec sunt fundamenta quae iecit Salomon ut aedificaret domum Dei longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta latitudinis cubitos viginti

vul@2Chronicles:3:4 @ porticum vero ante frontem quae tendebatur in longum iuxta mensuram latitudinis domus cubitorum viginti porro altitudo centum viginti cubitorum erat et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo

vul@2Chronicles:3:5 @ domum quoque maiorem texit tabulis ligneis abiegnis et lamminas auri obrizi adfixit per totum scalpsitque in ea palmas et quasi catenulas se invicem conplectentes

vul@2Chronicles:3:6 @ stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore decore multo

vul@2Chronicles:3:7 @ porro aurum erat probatissimum de cuius lamminis texit domum et trabes eius et postes et parietes et ostia et celavit cherubin in parietibus

vul@2Chronicles:3:8 @ fecit quoque domum sancti sanctorum longitudinem iuxta latitudinem domus cubitorum viginti et latitudinem similiter viginti cubitorum et lamminis aureis texit eam quasi talentis sescentis

vul@2Chronicles:3:9 @ sed et clavos fecit aureos ita ut singuli clavi siclos quinquagenos adpenderent cenacula quoque texit auro

vul@2Chronicles:3:10 @ fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubin duo opere statuario et texit eos auro

vul@2Chronicles:3:11 @ alae cherubin viginti cubitis extendebantur ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus et altera quinque cubitos habens alam tangeret alterius cherub

vul@2Chronicles:3:12 @ similiter cherub alterius ala quinque habebat cubitos et tangebat parietem et ala eius altera quinque cubitorum alam cherub alterius contingebat

vul@2Chronicles:3:13 @ igitur alae utriusque cherubin expansae erant et extendebantur per cubitos viginti ipsi autem stabant erectis pedibus et facies eorum versae erant ad exteriorem domum

vul@2Chronicles:3:14 @ fecit quoque velum ex hyacintho purpura coccino et bysso et intexuit ei cherubin

vul@2Chronicles:3:15 @ ante fores etiam templi duas columnas quae triginta et quinque cubitos habebant altitudinis porro capita earum quinque cubitorum

vul@2Chronicles:3:16 @ necnon et quasi catenulas in oraculo et superposuit eas capitibus columnarum malagranata etiam centum quae catenulis interposuit

vul@2Chronicles:3:17 @ ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi unam a dextris et alteram a sinistris eam quae a dextris erat vocavit Iachin et quae ad levam Booz

vul@2Chronicles:4:1 @ fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis et viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum altitudinis

vul@2Chronicles:4:2 @ mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium rotundum per circuitum quinque cubitos habebat altitudinis et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius

vul@2Chronicles:4:3 @ similitudo quoque boum erat subter illud et decem cubitis quaedam extrinsecus celaturae quasi duobus versibus alvum maris circuibant boves autem erant fusiles

vul@2Chronicles:4:4 @ et ipsum mare super duodecim boves inpositum erat quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem porro tres alii meridiem et tres qui reliqui erant orientem mare habentes superpositum posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari

vul@2Chronicles:4:5 @ porro vastitas eius habebat mensuram palmi et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii capiebatque mensurae tria milia metretas

vul@2Chronicles:4:6 @ fecit quoque concas decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris ut lavarent in eis omnia quae in holocaustum oblaturi erant porro in mari sacerdotes lavabantur

vul@2Chronicles:4:7 @ fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua iussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris

vul@2Chronicles:4:8 @ necnon et mensas decem posuitque eas in templo quinque a dextris et quinque a sinistris fialas quoque aureas centum

vul@2Chronicles:4:9 @ fecit etiam atrium sacerdotum et basilicam grandem et ostia in basilica quae texit aere

vul@2Chronicles:4:10 @ porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem

vul@2Chronicles:4:11 @ fecit autem Hiram lebetas quoque et creagras et fialas et conplevit omne opus regis in domo Dei

vul@2Chronicles:4:12 @ hoc est columnas duas et epistylia et capita et quasi quaedam retiacula quae capita tegerent super epistylia

vul@2Chronicles:4:13 @ malagranata quoque quadringenta et retiacula duo ita ut bini ordines malagranatorum singulis retiaculis iungerentur quae protegerent epistylia et capita columnarum

vul@2Chronicles:4:14 @ bases etiam fecit et concas quas superposuit basibus

vul@2Chronicles:4:15 @ mare unum bovesque duodecim sub mari

vul@2Chronicles:4:16 @ et lebetas et creagras et fialas omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius in domo Domini ex aere mundissimo

vul@2Chronicles:4:17 @ in regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Socchoth et Saredatha

vul@2Chronicles:4:18 @ erat autem multitudo vasorum innumerabilis ita ut ignoraretur pondus aeris

vul@2Chronicles:4:19 @ fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis

vul@2Chronicles:4:20 @ candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo

vul@2Chronicles:4:21 @ et florentia quaedam et lucernas et forcipes aureos omnia de auro mundissimo facta sunt

vul@2Chronicles:4:22 @ thymiamateria quoque et turibula et fialas et mortariola ex auro purissimo et ostia celavit templi interioris id est in sancto sanctorum et ostia templi forinsecus aurea sicque conpletum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini

vul@2Chronicles:5:1 @ intulit igitur Salomon omnia quae voverat David pater suus argentum et aurum et universa vasa posuit in thesauris domus Dei

vul@2Chronicles:5:2 @ post quae congregavit maiores natu Israhel et cunctos principes tribuum et capita familiarum de filiis Israhel in Hierusalem ut adducerent arcam foederis Domini de civitate David quae est Sion

vul@2Chronicles:5:3 @ venerunt igitur ad regem omnes viri Israhel in die sollemni mensis septimi

vul@2Chronicles:5:4 @ cumque venissent cuncti seniorum Israhel portaverunt Levitae arcam

vul@2Chronicles:5:5 @ et intulerunt eam et omnem paraturam tabernaculi porro vasa sanctuarii quae erant in tabernaculo portaverunt sacerdotes cum Levitis

vul@2Chronicles:5:6 @ rex autem Salomon et universus coetus Israhel et omnes qui fuerant congregati ante arcam immolabant arietes et boves absque ullo numero tanta enim erat multitudo victimarum

vul@2Chronicles:5:7 @ et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum id est ad oraculum templi in sancta sanctorum subter alas cherubin

vul@2Chronicles:5:8 @ ita ut cherubin expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca et ipsam arcam tegerent cum vectibus eius

vul@2Chronicles:5:9 @ vectium autem quibus portabatur arca quia paululum longiores erant capita parebant ante oraculum si vero quis paululum fuisset extrinsecus eos videre non poterat fuit itaque arca ibi usque in praesentem diem

vul@2Chronicles:5:10 @ nihilque erat aliud in arca nisi duae tabulae quas posuerat Moses in Horeb quando legem dedit Dominus filiis Israhel egredientibus ex Aegypto

vul@2Chronicles:5:11 @ egressis autem sacerdotibus de sanctuario omnes enim sacerdotes qui ibi potuerant inveniri sanctificati sunt nec adhuc illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat

vul@2Chronicles:5:12 @ tam Levitae quam cantores id est et qui sub Asaph erant et qui sub Heman et qui sub Idithun filii et fratres eorum vestiti byssinis cymbalis et psalteriis et citharis concrepabant stantes ad orientalem plagam altaris cumque eis sacerdotes centum viginti canentes tubis

vul@2Chronicles:5:13 @ igitur cunctis pariter et tubis et voce et cymbalis et organis et diversi generis musicorum concinentibus et vocem in sublime tollentibus longe sonitus audiebatur ita ut cum Dominum laudare coepissent et dicere confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius impleretur domus Domini nube

vul@2Chronicles:5:14 @ nec possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem conpleverat enim gloria Domini domum Dei

vul@2Chronicles:6:1 @ tunc Salomon ait Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine

vul@2Chronicles:6:2 @ ego autem aedificavi domum nomini eius ut habitaret ibi in perpetuum

vul@2Chronicles:6:3 @ et convertit faciem suam et benedixit universae multitudini Israhel nam omnis turba stabat intenta et ait

vul@2Chronicles:6:4 @ benedictus Dominus Deus Israhel qui quod locutus est David patri meo opere conplevit dicens

vul@2Chronicles:6:5 @ a die qua eduxi populum meum de terra Aegypti non elegi civitatem de cunctis tribubus Israhel ut aedificaretur in ea domus nomini meo neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo meo Israhel

vul@2Chronicles:6:6 @ sed elegi Hierusalem ut sit nomen meum in ea et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israhel

vul@2Chronicles:6:7 @ cumque fuisset voluntatis David patris mei ut aedificaret domum nomini Domini Dei Israhel

vul@2Chronicles:6:8 @ dixit Dominus ad eum quia haec fuit voluntas tua ut aedificares domum nomini meo bene quidem fecisti habere huiuscemodi voluntatem

vul@2Chronicles:6:9 @ sed non tu aedificabis domum verum filius tuus qui egredietur de lumbis tuis ipse aedificabit domum nomini meo

vul@2Chronicles:6:10 @ conplevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat et ego surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israhel sicut locutus est Dominus et aedificavi domum nomini Domini Dei Israhel

vul@2Chronicles:6:11 @ et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israhel

vul@2Chronicles:6:12 @ stetit ergo coram altare Domini ex adverso universae multitudinis Israhel et extendit manus suas

vul@2Chronicles:6:13 @ siquidem fecerat Salomon basem aeneam et posuerat eam in medio basilicae habentem quinque cubitos longitudinis et quinque cubitos latitudinis et tres cubitos in altum stetitque super eam et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israhel et palmis in caelum levatis

vul@2Chronicles:6:14 @ ait Domine Deus Israhel non est similis tui Deus in caelo et in terra qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo

vul@2Chronicles:6:15 @ qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei et quae ore promiseras opere conplesti sicut et praesens tempus probat

vul@2Chronicles:6:16 @ nunc ergo Domine Deus Israhel imple servo tuo patri meo David quaecumque locutus es dicens non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israhel ita tamen si custodierint filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me

vul@2Chronicles:6:17 @ et nunc Domine Deus Israhel firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David

vul@2Chronicles:6:18 @ ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram si caelum et caeli caelorum non te capiunt quanto magis domus ista quam aedificavi

vul@2Chronicles:6:19 @ sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem eius Domine Deus meus audias et preces quas fundit famulus tuus coram te

vul@2Chronicles:6:20 @ ut aperias oculos tuos super domum istam diebus et noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum

vul@2Chronicles:6:21 @ et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo exaudi preces famuli tui et populi tui Israhel quicumque oraverit in loco isto et exaudi de habitaculo tuo id est de caelis et propitiare

vul@2Chronicles:6:22 @ si peccaverit quispiam in proximum suum et iurare contra eum paratus venerit seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista

vul@2Chronicles:6:23 @ tu audies de caelo et facies iudicium servorum tuorum ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium et ulciscaris iustum retribuens ei secundum iustitiam suam

vul@2Chronicles:6:24 @ si superatus fuerit populus tuus Israhel ab inimicis peccabunt enim tibi et conversi egerint paenitentiam et obsecraverint nomen tuum et fuerint deprecati in loco isto

vul@2Chronicles:6:25 @ tu exaudi de caelo et propitiare peccato populi tui Israhel et reduc eos in terram quam dedisti eis et patribus eorum

vul@2Chronicles:6:26 @ si clauso caelo pluvia non fluxerit propter peccata populi et deprecati te fuerint in loco isto et confessi nomini tuo et conversi a peccatis suis cum eos adflixeris

vul@2Chronicles:6:27 @ exaudi de caelo Domine et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israhel et doce eos viam bonam per quam ingrediantur et da pluviam terrae quam dedisti populo tuo ad possidendum

vul@2Chronicles:6:28 @ fames si orta fuerit in terra et pestilentia erugo et aurugo et lucusta et brucus et hostes vastatis regionibus portas obsederint civitatis omnisque plaga et infirmitas presserit

vul@2Chronicles:6:29 @ si quis de populo tuo Israhel fuerit deprecatus cognoscens plagam et infirmitatem suam et expanderit manus suas in domo hac

vul@2Chronicles:6:30 @ tu exaudi de caelo de sublimi scilicet habitaculo tuo et propitiare et redde unicuique secundum vias suas quas nosti eum habere in corde suo tu enim solus nosti corda filiorum hominum

vul@2Chronicles:6:31 @ ut timeant te et ambulent in viis tuis cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostris

vul@2Chronicles:6:32 @ externum quoque qui non est de populo tuo Israhel si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum et propter manum tuam robustam et brachium tuum extentum et adoraverit in loco isto

vul@2Chronicles:6:33 @ tu exaudies de caelo firmissimo habitaculo tuo et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus ut sciant omnes populi terrae nomen tuum et timeant te sicut populus tuus Israhel et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi

vul@2Chronicles:6:34 @ si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos adorabunt te contra viam in qua civitas haec est quam elegisti et domus quam aedificavi nomini tuo

vul@2Chronicles:6:35 @ ut exaudias de caelo preces eorum et obsecrationem et ulciscaris

vul@2Chronicles:6:36 @ si autem et peccaverint tibi neque enim est homo qui non peccet et iratus fueris eis et tradideris hostibus et captivos eos duxerint in terram longinquam vel certe quae iuxta est

vul@2Chronicles:6:37 @ et conversi corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerant egerint paenitentiam et deprecati te fuerint in terra captivitatis suae dicentes peccavimus inique fecimus iniuste egimus

vul@2Chronicles:6:38 @ et reversi fuerint ad te in toto corde suo et in tota anima sua in terra captivitatis suae ad quam ducti sunt adorabunt te contra viam terrae suae quam dedisti patribus eorum et urbis quam elegisti et domus quam aedificavi nomini tuo

vul@2Chronicles:6:39 @ ut exaudias de caelo hoc est de firmo habitaculo tuo preces eorum et facias iudicium et dimittas populo tuo quamvis peccatori

vul@2Chronicles:6:40 @ tu es enim Deus meus aperiantur quaeso oculi tui et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto

vul@2Chronicles:6:41 @ nunc igitur consurge Domine Deus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae sacerdotes tui Domine Deus induantur salute et sancti tui laetentur in bonis

vul@2Chronicles:6:42 @ Domine Deus ne averseris faciem christi tui memento misericordiarum David servi tui

vul@2Chronicles:7:1 @ cumque conplesset Salomon fundens preces ignis descendit de caelo et devoravit holocausta et victimas et maiestas Domini implevit domum

vul@2Chronicles:7:2 @ nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini eo quod implesset maiestas Domini templum Domini

vul@2Chronicles:7:3 @ sed et omnes filii Israhel videbant descendentem ignem et gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

vul@2Chronicles:7:4 @ rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino

vul@2Chronicles:7:5 @ mactavit igitur rex Salomon hostias boum viginti duo milia arietum centum viginti milia et dedicavit domum Dei rex et universus populus

vul@2Chronicles:7:6 @ sacerdotes autem stabant in officiis suis et Levitae in organis carminum Domini quae fecit David rex ad laudandum Dominum quoniam in aeternum misericordia eius hymnos David canentes per manus suas porro sacerdotes canebant tubis ante eos cunctusque Israhel stabat

vul@2Chronicles:7:7 @ sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum quia altare aeneum quod fecerat non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes

vul@2Chronicles:7:8 @ fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus et omnis Israhel cum eo ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad torrentem Aegypti

vul@2Chronicles:7:9 @ fecitque die octavo collectam eo quod dedicasset altare septem diebus et sollemnitatem celebrasset diebus septem

vul@2Chronicles:7:10 @ igitur in die vicesimo tertio mensis septimi dimisit populos ad tabernacula sua laetantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus David et Salomoni et Israhel populo suo

vul@2Chronicles:7:11 @ conplevitque Salomon domum Domini et domum regis et omnia quae disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini et in domo sua et prosperatus est

vul@2Chronicles:7:12 @ apparuit autem ei Dominus nocte et ait audivi orationem tuam et elegi locum istum mihi in domum sacrificii

vul@2Chronicles:7:13 @ si clausero caelum et pluvia non fluxerit et mandavero et praecepero lucustae ut devoret terram et misero pestilentiam in populum meum

vul@2Chronicles:7:14 @ conversus autem populus meus super quos invocatum est nomen meum deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit paenitentiam a viis suis pessimis et ego exaudiam de caelo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum

vul@2Chronicles:7:15 @ oculi quoque mei erunt aperti et aures meae erectae ad orationem eius qui in loco isto oraverit

vul@2Chronicles:7:16 @ elegi enim et sanctificavi locum istum ut sit nomen meum ibi in sempiternum et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus

vul@2Chronicles:7:17 @ tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit David pater tuus et feceris iuxta omnia quae praecepi tibi et iustitias meas iudiciaque servaveris

vul@2Chronicles:7:18 @ suscitabo thronum regni tui sicut pollicitus sum David patri tuo dicens non auferetur de stirpe tua vir qui sit princeps in Israhel

vul@2Chronicles:7:19 @ si autem aversi fueritis et dereliqueritis iustitias meas et praecepta mea quae proposui vobis et abeuntes servieritis diis alienis et adoraveritis eos

vul@2Chronicles:7:20 @ evellam vos de terra mea quam dedi vobis et domum hanc quam sanctificavi nomini meo proiciam a facie mea et tradam eam in parabolam et in exemplum cunctis populis

vul@2Chronicles:7:21 @ et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus et dicent stupentes quare fecit Dominus sic terrae huic et domui huic

vul@2Chronicles:7:22 @ respondebuntque quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxit eos de terra Aegypti et adprehenderunt deos alienos et adoraverunt eos atque coluerunt idcirco venerunt super eos universa haec mala

vul@2Chronicles:8:1 @ expletis autem viginti annis postquam aedificavit Salomon domum Domini et domum suam

vul@2Chronicles:8:2 @ civitates quas dederat Hiram Salomoni aedificavit et habitare ibi fecit filios Israhel

vul@2Chronicles:8:3 @ abiit quoque in Emath Suba et obtinuit eam

vul@2Chronicles:8:4 @ et aedificavit Palmyram in deserto et alias civitates munitissimas aedificavit in Emath

vul@2Chronicles:8:5 @ extruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem civitates muratas habentes portas et vectes et seras

vul@2Chronicles:8:6 @ Baalath etiam et omnes urbes firmissimas quae fuerunt Salomonis cunctasque urbes quadrigarum et urbes equitum omnia quae voluit Salomon atque disposuit aedificavit in Hierusalem et in Libano et in universa terra potestatis suae

vul@2Chronicles:8:7 @ omnem populum qui derelictus fuerat de Hettheis et Amorreis et Ferezeis et Eveis et Iebuseis qui non erant de stirpe Israhel

vul@2Chronicles:8:8 @ de filiis eorum et de posteris quos non interfecerant filii Israhel subiugavit Salomon in tributarios usque in diem hanc

vul@2Chronicles:8:9 @ porro de filiis Israhel non posuit ut servirent operibus regis ipsi enim erant viri bellatores et duces primi et principes quadrigarum et equitum eius

vul@2Chronicles:8:10 @ omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta qui erudiebant populum

vul@2Chronicles:8:11 @ filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam aedificaverat ei dixit enim non habitabit uxor mea in domo David regis Israhel eo quod sanctificata sit quia ingressa est eam arca Domini

vul@2Chronicles:8:12 @ tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini quod extruxerat ante porticum

vul@2Chronicles:8:13 @ ut per singulos dies offerretur in eo iuxta praeceptum Mosi in sabbatis et in kalendis et in festis diebus ter per annum id est in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum

vul@2Chronicles:8:14 @ et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in ordine suo ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei et ianitores in divisionibus suis per portam et portam sic enim praeceperat David homo Dei

vul@2Chronicles:8:15 @ nec praetergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitae ex omnibus quae praeceperat et in custodiis thesaurorum

vul@2Chronicles:8:16 @ omnes inpensas praeparatas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam

vul@2Chronicles:8:17 @ tunc abiit Salomon in Hesiongaber et in Ahilath ad oram maris Rubri quae est in terra Edom

vul@2Chronicles:8:18 @ misit autem ei Hiram per manum servorum suorum naves et nautas gnaros maris et abierunt cum servis Salomonis in Ophir tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et adtulerunt ad regem Salomonem

vul@2Chronicles:9:1 @ regina quoque Saba cum audisset famam Salomonis venit ut temptaret eum enigmatibus in Hierusalem cum magnis opibus et camelis qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas cumque venisset ad Salomonem locuta est ei quaecumque erant in corde suo

vul@2Chronicles:9:2 @ et exposuit ei Salomon omnia quae proposuerat nec quicquam fuit quod ei non perspicuum fecerit

vul@2Chronicles:9:3 @ quod postquam vidit sapientiam scilicet Salomonis et domum quam aedificaverat

vul@2Chronicles:9:4 @ necnon cibaria mensae eius et habitacula servorum et officia ministrorum eius et vestimenta eorum pincernas quoque et vestes eorum et victimas quas immolabat in domo Domini non erat prae stupore ultra in ea spiritus

vul@2Chronicles:9:5 @ dixitque ad regem verus sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua

vul@2Chronicles:9:6 @ non credebam narrantibus donec ipsa venissem et vidissent oculi mei et probassem vix medietatem mihi sapientiae tuae fuisse narratam vicisti famam virtutibus tuis

vul@2Chronicles:9:7 @ beati viri tui et beati servi tui hii qui adsistunt coram te in omni tempore et audiunt sapientiam tuam

vul@2Chronicles:9:8 @ sit Dominus Deus tuus benedictus qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui quia diligit Deus Israhel et vult servare eum in aeternum idcirco posuit te super eum regem ut facias iudicia atque iustitiam

vul@2Chronicles:9:9 @ dedit autem regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosissimas non fuerunt aromata talia ut haec quae dedit regina Saba regi Salomoni

vul@2Chronicles:9:10 @ sed et servi Hiram cum servis Salomonis adtulerunt aurum de Ophir et ligna thyina et gemmas pretiosissimas

vul@2Chronicles:9:11 @ de quibus fecit rex de lignis scilicet thyinis gradus in domo Domini et in domo regia citharas quoque et psalteria cantoribus numquam visa sunt in terra Iuda ligna talia

vul@2Chronicles:9:12 @ rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta quae voluit et quae postulavit multo plura quam adtulerat ad eum quae reversa abiit in terram suam cum servis suis

vul@2Chronicles:9:13 @ erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescenta sexaginta sex talenta auri

vul@2Chronicles:9:14 @ excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores adferre consueverant omnesque reges Arabiae et satrapae terrarum qui conportabant aurum et argentum Salomoni

vul@2Chronicles:9:15 @ fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sescentorum aureorum qui in hastis singulis expendebantur

vul@2Chronicles:9:16 @ trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum quibus tegebantur scuta singula posuitque ea rex in armamentario quod erat consitum nemore

vul@2Chronicles:9:17 @ fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo

vul@2Chronicles:9:18 @ sexque gradus quibus ascendebatur ad solium et scabillum aureum et brachiola duo altrinsecus et duos leones stantes iuxta brachiola

vul@2Chronicles:9:19 @ sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte non fuit tale solium in universis regnis

vul@2Chronicles:9:20 @ omnia quoque vasa convivii regis erant aurea et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur

vul@2Chronicles:9:21 @ siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram semel in annis tribus et deferebant inde aurum et argentum et ebur et simias et pavos

vul@2Chronicles:9:22 @ magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terrae divitiis et gloria

vul@2Chronicles:9:23 @ omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre Salomonis ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde eius

vul@2Chronicles:9:24 @ et deferebant ei munera vasa argentea et aurea et vestes et arma et aromata equos et mulos per singulos annos

vul@2Chronicles:9:25 @ habuit quoque Salomon quadraginta milia equorum in stabulis et curruum equitumque duodecim milia constituitque eos in urbibus quadrigarum et ubi erat rex in Hierusalem

vul@2Chronicles:9:26 @ exercuit etiam potestatem super cunctos reges a fluvio Eufraten usque ad terram Philisthinorum id est usque ad terminos Aegypti

vul@2Chronicles:9:27 @ tantamque copiam praebuit argenti in Hierusalem quasi lapidum et cedrorum tantam multitudinem velut sycaminorum quae gignuntur in campestribus

vul@2Chronicles:9:28 @ adducebantur autem ei equi de Aegypto cunctisque regionibus

vul@2Chronicles:9:29 @ reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae et in libris Ahiae Silonitis in visione quoque Iaddo videntis contra Hieroboam filium Nabath

vul@2Chronicles:9:30 @ regnavit autem Salomon in Hierusalem super omnem Israhel quadraginta annis

vul@2Chronicles:9:31 @ dormivitque cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque pro eo Roboam filius eius

vul@2Chronicles:10:1 @ profectus est autem Roboam in Sychem illuc enim cunctus Israhel convenerat ut constituerent eum regem

vul@2Chronicles:10:2 @ quod cum audisset Hieroboam filius Nabath qui erat in Aegypto fugerat quippe illuc ante Salomonem statim reversus est

vul@2Chronicles:10:3 @ vocaveruntque eum et venit cum universo Israhel et locuti sunt ad Roboam dicentes

vul@2Chronicles:10:4 @ pater tuus durissimo iugo nos pressit tu leviora impera patre tuo qui nobis gravem inposuit servitutem et paululum de onere subleva ut serviamus tibi

vul@2Chronicles:10:5 @ qui ait post tres dies revertimini ad me cumque abisset populus

vul@2Chronicles:10:6 @ iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre eius Salomone dum adviveret dicens quid datis consilii ut respondeam populo

vul@2Chronicles:10:7 @ qui dixerunt ei si placueris populo huic et lenieris eos verbis clementibus servient tibi omni tempore

vul@2Chronicles:10:8 @ at ille reliquit consilium senum et cum iuvenibus tractare coepit qui cum eo nutriti fuerant et erant in comitatu illius

vul@2Chronicles:10:9 @ dixitque ad eos quid vobis videtur vel respondere quid debeo populo huic qui dixit mihi subleva iugum quod inposuit nobis pater tuus

vul@2Chronicles:10:10 @ at illi responderunt ut iuvenes et nutriti cum eo in deliciis atque dixerunt sic loqueris populo qui dixit tibi pater tuus adgravavit iugum nostrum tu subleva et sic respondebis eis minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei

vul@2Chronicles:10:11 @ pater meus inposuit vobis iugum grave et ego maius pondus adponam pater meus cecidit vos flagellis ego vero caedam scorpionibus

vul@2Chronicles:10:12 @ venit ergo Hieroboam et universus populus ad Roboam die tertio sicut praeceperat eis

vul@2Chronicles:10:13 @ responditque rex dura derelicto consilio seniorum

vul@2Chronicles:10:14 @ locutusque est iuxta iuvenum voluntatem pater meus grave vobis inposuit iugum quod ego gravius faciam pater meus cecidit vos flagellis ego vero caedam scorpionibus

vul@2Chronicles:10:15 @ et non adquievit populi precibus erat enim voluntatis Dei ut conpleretur sermo eius quem locutus fuerat per manum Ahiae Silonitis ad Hieroboam filium Nabath

vul@2Chronicles:10:16 @ populus autem universus rege duriora dicente sic locutus est ad eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai revertere in tabernacula tua Israhel tu autem pasce domum tuam David et abiit Israhel in tabernacula sua

vul@2Chronicles:10:17 @ super filios autem Israhel qui habitabant in civitatibus Iuda regnavit Roboam

vul@2Chronicles:10:18 @ misitque rex Roboam Aduram qui praeerat tributis et lapidaverunt eum filii Israhel et mortuus est porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Hierusalem

vul@2Chronicles:10:19 @ recessitque Israhel a domo David usque ad diem hanc

vul@2Chronicles:11:1 @ venit autem Roboam in Hierusalem et convocavit universam domum Iuda et Beniamin in centum octoginta milibus electorum atque bellantium ut dimicaret contra Israhel et converteret ad se regnum suum

vul@2Chronicles:11:2 @ factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens

vul@2Chronicles:11:3 @ loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda et ad universum Israhel qui est in Iuda et Beniamin

vul@2Chronicles:11:4 @ haec dicit Dominus non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros revertatur unusquisque in domum suam quia mea hoc gestum est voluntate qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt nec perrexerunt contra Hieroboam

vul@2Chronicles:11:5 @ habitavit autem Roboam in Hierusalem et aedificavit civitates muratas in Iuda

vul@2Chronicles:11:6 @ extruxitque Bethleem et Aetham et Thecue

vul@2Chronicles:11:7 @ Bethsur quoque et Soccho et Odollam

vul@2Chronicles:11:8 @ necnon Geth et Maresa et Ziph

vul@2Chronicles:11:9 @ sed et Aduram et Lachis et Azecha

vul@2Chronicles:11:10 @ Saraa quoque et Ahilon et Hebron quae erant in Iuda et Beniamin civitates munitissimas

vul@2Chronicles:11:11 @ cumque clausisset eas muris posuit in eis principes ciborumque horrea hoc est olei et vini

vul@2Chronicles:11:12 @ sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et hastarum firmavitque eas multa diligentia et imperavit super Iudam et Beniamin

vul@2Chronicles:11:13 @ sacerdotes autem et Levitae qui erant in universo Israhel venerunt ad eum de cunctis sedibus suis

vul@2Chronicles:11:14 @ relinquentes suburbana et possessiones suas et transeuntes ad Iudam et Hierusalem eo quod abiecisset eos Hieroboam et posteri eius ne sacerdotio Domini fungerentur

vul@2Chronicles:11:15 @ qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemonum vitulorumque quos fecerat

vul@2Chronicles:11:16 @ sed et de cunctis tribubus Israhel quicumque dederant cor suum ut quaererent Dominum Deum Israhel venerunt Hierusalem ad immolandas victimas Domino Deo patrum suorum

vul@2Chronicles:11:17 @ et roboraverunt regnum Iuda et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus

vul@2Chronicles:11:18 @ duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam Hierimuth filii David Abiail quoque filiam Heliab filii Isai

vul@2Chronicles:11:19 @ quae peperit ei filios Ieus et Somoriam et Zoom

vul@2Chronicles:11:20 @ post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salumith

vul@2Chronicles:11:21 @ amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas nam uxores decem et octo duxerat concubinasque sexaginta et genuit viginti octo filios et sexaginta filias

vul@2Chronicles:11:22 @ constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos ipsum enim regem facere cogitabat

vul@2Chronicles:11:23 @ qui sapientior fuit et potentior super omnes filios eius et in cunctis finibus Iuda et Beniamin et in universis civitatibus muratis praebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores

vul@2Chronicles:12:1 @ cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum dereliquit legem Domini et omnis Israhel cum eo

vul@2Chronicles:12:2 @ anno autem quinto regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti in Hierusalem quia peccaverunt Domino

vul@2Chronicles:12:3 @ cum mille ducentis curribus et sexaginta milibus equitum nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Aegypto Lybies scilicet et Trogoditae et Aethiopes

vul@2Chronicles:12:4 @ cepitque civitates munitissimas in Iuda et venit usque Hierusalem

vul@2Chronicles:12:5 @ Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Iuda qui congregati fuerant in Hierusalem fugientes Sesac dixitque ad eos haec dicit Dominus vos reliquistis me et ego reliqui vos in manu Sesac

vul@2Chronicles:12:6 @ consternatique principes Israhel et rex dixerunt iustus est Dominus

vul@2Chronicles:12:7 @ cumque vidisset Dominus quod humiliati essent factus est sermo Domini ad Semeiam dicens quia humiliati sunt non disperdam eos daboque eis pauxillum auxilii et non stillabit furor meus super Hierusalem per manum Sesac

vul@2Chronicles:12:8 @ verumtamen servient ei ut sciant distantiam servitutis meae et servitutis regni terrarum

vul@2Chronicles:12:9 @ recessit itaque Sesac rex Aegypti ab Hierusalem sublatis thesauris domus Domini et domus regis omniaque secum tulit et clypeos aureos quos fecerat Salomon

vul@2Chronicles:12:10 @ pro quibus fecit rex aeneos et tradidit illos principibus scutariorum qui custodiebant vestibulum palatii

vul@2Chronicles:12:11 @ cumque introiret rex domum Domini veniebant scutarii et tollebant eos iterumque referebant ad armamentarium suum

vul@2Chronicles:12:12 @ verumtamen quia humiliati sunt aversa est ab eis ira Domini nec deleti sunt penitus siquidem et in Iuda inventa sunt opera bona

vul@2Chronicles:12:13 @ confortatus est igitur rex Roboam in Hierusalem atque regnavit quadraginta autem et unius anni erat cum regnare coepisset et decem septemque annis regnavit in Hierusalem urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israhel nomenque matris eius Naama Ammanitis

vul@2Chronicles:12:14 @ fecit autem malum et non praeparavit cor suum ut quaereret Dominum

vul@2Chronicles:12:15 @ opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semeiae prophetae et Addo videntis et diligenter exposita pugnaveruntque adversum se Roboam et Hieroboam cunctis diebus

vul@2Chronicles:12:16 @ et dormivit Roboam cum patribus suis sepultusque est in civitate David et regnavit Abia filius eius pro eo

vul@2Chronicles:13:1 @ anno octavodecimo regis Hieroboam regnavit Abia super Iudam

vul@2Chronicles:13:2 @ tribus annis regnavit in Hierusalem nomenque matris eius Michaia filia Urihel de Gabaa et erat bellum inter Abia et Hieroboam

vul@2Chronicles:13:3 @ cumque inisset Abia certamen et haberet bellicosissimos viros et electorum quadringenta milia Hieroboam instruxit e contra aciem octingenta milia virorum qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi

vul@2Chronicles:13:4 @ stetit igitur Abia super montem Someron qui erat in Ephraim et ait audi Hieroboam et omnis Israhel

vul@2Chronicles:13:5 @ num ignoratis quod Dominus Deus Israhel dederit regnum David super Israhel in sempiternum ipsi et filiis eius pactum salis

vul@2Chronicles:13:6 @ et surrexit Hieroboam filius Nabath servus Salomonis filii David et rebellavit contra dominum suum

vul@2Chronicles:13:7 @ congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial et praevaluerunt contra Roboam filium Salomonis porro Roboam erat rudis et corde pavido nec potuit resistere eis

vul@2Chronicles:13:8 @ nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini quod possidet per filios David habetisque grandem populi multitudinem atque vitulos aureos quos fecit vobis Hieroboam in deos

vul@2Chronicles:13:9 @ et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro in bubus et in arietibus septem fit sacerdos eorum qui non sunt dii

vul@2Chronicles:13:10 @ noster autem Dominus Deus est quem non relinquimus sacerdotesque ministrant Domino de filiis Aaron et Levitae sunt in ordine suo

vul@2Chronicles:13:11 @ holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere et thymiama iuxta legis praecepta confectum et proponuntur panes in mensa mundissima estque apud nos candelabrum aureum et lucernae eius ut accendantur semper ad vesperam nos quippe custodimus praecepta Domini Dei nostri quem vos reliquistis

vul@2Chronicles:13:12 @ ergo in exercitu nostro dux Deus est et sacerdotes eius qui clangunt tubis et resonant contra vos filii Israhel nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum quia non vobis expedit

vul@2Chronicles:13:13 @ haec illo loquente Hieroboam retro moliebatur insidias cumque ex adverso hostium staret ignorantem Iudam suo ambiebat exercitu

vul@2Chronicles:13:14 @ respiciensque Iudas vidit instare bellum ex adverso et post tergum et clamavit ad Dominum ac sacerdotes tubis canere coeperunt

vul@2Chronicles:13:15 @ omnesque viri Iuda vociferati sunt et ecce illis clamantibus perterruit Deus Hieroboam et omnem Israhel qui stabat ex adverso Abia et Iuda

vul@2Chronicles:13:16 @ fugeruntque filii Israhel Iudam et tradidit eos Deus in manu eorum

vul@2Chronicles:13:17 @ percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna et corruerunt vulnerati ex Israhel quingenta milia virorum fortium

vul@2Chronicles:13:18 @ humiliatique sunt filii Israhel in tempore illo et vehementissime confortati filii Iuda eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum

vul@2Chronicles:13:19 @ persecutus est autem Abia fugientem Hieroboam et cepit civitates eius Bethel et filias eius et Hiesena cum filiabus suis Ephron quoque et filias eius

vul@2Chronicles:13:20 @ nec valuit ultra resistere Hieroboam in diebus Abia quem percussit Dominus et mortuus est

vul@2Chronicles:13:21 @ igitur Abia confortato imperio suo accepit uxores quattuordecim procreavitque viginti duos filios et sedecim filias

vul@2Chronicles:13:22 @ reliqua autem sermonum Abia viarumque et operum eius scripta sunt diligentissime in libro prophetae Addo

vul@2Chronicles:14:1 @ dormivit autem Abia cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius eius pro eo in cuius diebus quievit terra annis decem

vul@2Chronicles:14:2 @ fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui et subvertit altaria peregrini cultus et excelsa

vul@2Chronicles:14:3 @ et confregit statuas lucosque succidit

vul@2Chronicles:14:4 @ ac praecepit Iudae ut quaereret Dominum Deum patrum suorum et faceret legem et universa mandata

vul@2Chronicles:14:5 @ et abstulit e cunctis urbibus Iuda aras et fana et regnavit in pace

vul@2Chronicles:14:6 @ aedificavit quoque urbes munitas in Iuda quia quietus erat et nulla temporibus eius bella surrexerant pacem Domino largiente

vul@2Chronicles:14:7 @ dixit autem Iudae aedificemus civitates istas et vallemus muris et roboremus turribus et portis et seris donec a bellis quieta sunt omnia eo quod quaesierimus Dominum Deum patrum nostrorum et dederit nobis pacem per gyrum aedificaverunt igitur et nullum in extruendo inpedimentum fuit

vul@2Chronicles:14:8 @ habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Iuda trecenta milia de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia omnes isti viri fortissimi

vul@2Chronicles:14:9 @ egressus est autem contra eos Zara Aethiops cum exercitu decies centena milia et curribus trecentis et venit usque Maresa

vul@2Chronicles:14:10 @ porro Asa perrexit obviam et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata quae est iuxta Maresa

vul@2Chronicles:14:11 @ et invocavit Dominum Deum et ait Domine non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus adiuva nos Domine Deus noster in te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem Domine Deus noster tu es non praevaleat contra te homo

vul@2Chronicles:14:12 @ exterruit itaque Dominus Aethiopas coram Asa et Iuda fugeruntque Aethiopes

vul@2Chronicles:14:13 @ et persecutus est eos Asa et populus qui cum eo erat usque Gerar et ruerunt Aethiopes usque ad internicionem quia Domino caedente contriti sunt et exercitu illius proeliante tulerunt ergo spolia multa

vul@2Chronicles:14:14 @ et percusserunt omnes civitates per circuitum Gerare grandis quippe cunctos terror invaserat et diripuerunt urbes et multam praedam asportaverunt

vul@2Chronicles:14:15 @ sed et caulas ovium destruentes tulerunt pecorum infinitam multitudinem et camelorum reversique sunt Hierusalem

vul@2Chronicles:15:1 @ Azarias autem filius Oded facto in se spiritu Dei

vul@2Chronicles:15:2 @ egressus est in occursum Asa et dixit ei audite me Asa et omnis Iuda et Beniamin Dominus vobiscum quia fuistis cum eo si quaesieritis eum invenietis si autem dereliqueritis derelinquet vos

vul@2Chronicles:15:3 @ transibunt autem multi dies in Israhel absque Deo vero et absque sacerdote doctore et absque lege

vul@2Chronicles:15:4 @ cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israhel et quaesierint eum repperient

vul@2Chronicles:15:5 @ in tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum

vul@2Chronicles:15:6 @ pugnabit enim gens contra gentem et civitas contra civitatem quia Dominus conturbabit eos in omni angustia

vul@2Chronicles:15:7 @ vos ergo confortamini et non dissolvantur manus vestrae erit enim merces operi vestro

vul@2Chronicles:15:8 @ quod cum audisset Asa verba scilicet et prophetiam Oded prophetae confortatus est et abstulit idola de omni terra Iuda et Beniamin et ex urbibus quas ceperat montis Ephraim et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini

vul@2Chronicles:15:9 @ congregavitque universum Iuda et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Symeon plures enim ad eum confugerant ex Israhel videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo

vul@2Chronicles:15:10 @ cumque venissent Hierusalem mense tertio anno quintodecimo regni Asa

vul@2Chronicles:15:11 @ immolaverunt Domino in die illa de manubiis et praeda quam adduxerant boves septingentos et arietes septem milia

vul@2Chronicles:15:12 @ et intravit ex more ad corroborandum foedus ut quaererent Dominum Deum patrum suorum in toto corde et in tota anima sua

vul@2Chronicles:15:13 @ si quis autem inquit non quaesierit Dominum Deum Israhel moriatur a minimo usque ad maximum a viro usque ad mulierem

vul@2Chronicles:15:14 @ iuraveruntque Domino voce magna in iubilo et in clangore tubae et in sonitu bucinarum

vul@2Chronicles:15:15 @ omnes qui erant in Iuda cum execratione in omni enim corde suo iuraverunt et in tota voluntate quaesierunt eum et invenerunt praestititque eis Dominus requiem per circuitum

vul@2Chronicles:15:16 @ sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi quod omne contrivit et in frusta comminuens conbusit in torrente Cedron

vul@2Chronicles:15:17 @ excelsa autem derelicta sunt in Israhel attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius

vul@2Chronicles:15:18 @ ea quae voverat pater suus et ipse intulit in domum Domini argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem

vul@2Chronicles:15:19 @ bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa

vul@2Chronicles:16:1 @ anno autem tricesimo sexto regni eius ascendit Baasa rex Israhel in Iudam et muro circumdabat Rama ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa

vul@2Chronicles:16:2 @ protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini et de thesauris regis misitque ad Benadad regem Syriae qui habitabat in Damasco dicens

vul@2Chronicles:16:3 @ foedus inter me et te est pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam quam ob rem misi tibi argentum et aurum ut rupto foedere quod habes cum Baasa rege Israhel facias eum a me recedere

vul@2Chronicles:16:4 @ quo conperto Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israhel qui percusserunt Ahion et Dan et Abelmaim et universas urbes muratas Nepthalim

vul@2Chronicles:16:5 @ quod cum audisset Baasa desivit aedificare Rama et intermisit opus suum

vul@2Chronicles:16:6 @ porro Asa rex adsumpsit universum Iudam et tulerunt lapides Rama et ligna quae aedificationi praeparaverat Baasa aedificavitque ex eis Gabaa et Maspha

vul@2Chronicles:16:7 @ in tempore illo venit Anani propheta ad Asam regem Iuda et dixit ei quia habuisti fiduciam in rege Syriae et non in Domino Deo tuo idcirco evasit Syriae regis exercitus de manu tua

vul@2Chronicles:16:8 @ nonne Aethiopes et Lybies multo plures erant quadrigis et equitibus et multitudine nimia quos cum Domino credidisses tradidit in manu tua

vul@2Chronicles:16:9 @ oculi enim eius contemplantur universam terram et praebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum stulte igitur egisti et propter hoc ex praesenti tempore contra te bella consurgent

vul@2Chronicles:16:10 @ iratusque Asa adversus videntem iussit eum mitti in nervum valde quippe super hoc fuerat indignatus et interfecit de populo in tempore illo plurimos

vul@2Chronicles:16:11 @ opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Iuda et Israhel

vul@2Chronicles:16:12 @ aegrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni sui dolore pedum vehementissimo et nec in infirmitate sua quaesivit Dominum sed magis in medicorum arte confisus est

vul@2Chronicles:16:13 @ dormivitque cum patribus suis et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui

vul@2Chronicles:16:14 @ et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David posueruntque eum super lectulum suum plenum aromatibus et unguentis meretriciis quae erant pigmentariorum arte confecta et conbuserunt super eum ambitione nimia

vul@2Chronicles:17:1 @ regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israhel

vul@2Chronicles:17:2 @ constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae quae erant vallatae muris praesidiaque disposuit in terra Iuda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater eius

vul@2Chronicles:17:3 @ et fuit Dominus cum Iosaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim

vul@2Chronicles:17:4 @ sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israhel

vul@2Chronicles:17:5 @ confirmavitque Dominus regnum in manu eius et dedit omnis Iuda munera Iosaphat factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria

vul@2Chronicles:17:6 @ cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit

vul@2Chronicles:17:7 @ tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benail et Obdiam et Zacchariam et Nathanahel et Micheam ut docerent in civitatibus Iuda

vul@2Chronicles:17:8 @ et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam Asahel quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniam et Tobiam et Tobadoniam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes

vul@2Chronicles:17:9 @ docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iuda atque erudiebant populum

vul@2Chronicles:17:10 @ itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quae erant per gyrum Iuda nec audebant bellare contra Iosaphat

vul@2Chronicles:17:11 @ sed et Philisthei Iosaphat munera deferebant et vectigal argenti Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingentos et hircos totidem

vul@2Chronicles:17:12 @ crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda domos ad instar turrium urbesque muratas

vul@2Chronicles:17:13 @ et multa opera patravit in urbibus Iuda viri quoque bellatores et robusti erant in Hierusalem

vul@2Chronicles:17:14 @ quorum iste numerus per domos atque familias singulorum in Iuda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum trecenta milia

vul@2Chronicles:17:15 @ post hunc Iohanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia

vul@2Chronicles:17:16 @ post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium

vul@2Chronicles:17:17 @ hunc sequebatur robustus ad proelia Heliada et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta milia

vul@2Chronicles:17:18 @ post istum etiam Iozabath et cum eo centum octoginta milia expeditorum militum

vul@2Chronicles:17:19 @ hii omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis et in universo Iuda

vul@2Chronicles:18:1 @ fuit ergo Iosaphat dives et inclitus multum et adfinitate coniunctus est Ahab

vul@2Chronicles:18:2 @ descenditque post annos ad eum in Samariam ad cuius adventum mactavit Ahab arietes et boves plurimos et populo qui venerat cum eo persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad

vul@2Chronicles:18:3 @ dixitque Ahab rex Israhel ad Iosaphat regem Iuda veni mecum in Ramoth Galaad cui ille respondit ut ego et tu sicut populus tuus sic et populus meus tecumque erimus in bello

vul@2Chronicles:18:4 @ dixitque Iosaphat ad regem Israhel consule obsecro inpraesentiarum sermonem Domini

vul@2Chronicles:18:5 @ congregavitque rex Israhel prophetarum quadringentos viros et dixit ad eos in Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere at illi ascende inquiunt et tradet Deus in manu regis

vul@2Chronicles:18:6 @ dixitque Iosaphat numquid non est hic prophetes Domini ut ab illo etiam requiramus

vul@2Chronicles:18:7 @ et ait rex Israhel ad Iosaphat est vir unus a quo possumus quaerere Domini voluntatem sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore est autem Micheas filius Iembla dixitque Iosaphat ne loquaris rex hoc modo

vul@2Chronicles:18:8 @ vocavit ergo rex Israhel unum de eunuchis et dixit ei voca cito Micheam filium Iembla

vul@2Chronicles:18:9 @ porro rex Israhel et Iosaphat rex Iuda uterque sedebant in solio suo vestiti cultu regio sedebant autem in area iuxta portam Samariae omnesque prophetae vaticinabantur coram eis

vul@2Chronicles:18:10 @ Sedecias vero filius Chanana fecit sibi cornua ferrea et ait haec dicit Dominus his ventilabis Syriam donec conteras eam

vul@2Chronicles:18:11 @ omnesque prophetae similiter prophetabant atque dicebant ascende in Ramoth Galaad et prosperaberis et tradet eos Dominus in manu regis

vul@2Chronicles:18:12 @ nuntius autem qui ierat ad vocandum Micheam ait illi en verba omnium prophetarum uno ore bona regi adnuntiant quaeso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat loquarisque prospera

vul@2Chronicles:18:13 @ cui respondit Micheas vivit Dominus quia quodcumque dixerit Deus meus hoc loquar

vul@2Chronicles:18:14 @ venit ergo ad regem cui rex ait Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere cui ille respondit ascendite cuncta enim prospera evenient et tradentur hostes in manus vestras

vul@2Chronicles:18:15 @ dixitque rex iterum atque iterum te adiuro ut non mihi loquaris nisi quod verum est in nomine Domini

vul@2Chronicles:18:16 @ at ille ait vidi universum Israhel dispersum in montibus sicut oves absque pastore et dixit Dominus non habent isti dominos revertatur unusquisque ad domum suam in pace

vul@2Chronicles:18:17 @ et ait rex Israhel ad Iosaphat nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quicquam boni sed ea quae mala sunt

vul@2Chronicles:18:18 @ at ille idcirco ait audite verbum Domini vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum caeli adsistentem ei a dextris et sinistris

vul@2Chronicles:18:19 @ et dixit Dominus quis decipiet Ahab regem Israhel ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad cumque diceret unus hoc modo et alter alio

vul@2Chronicles:18:20 @ processit spiritus et stetit coram Domino et ait ego decipiam eum cui Dominus in quo inquit decipies

vul@2Chronicles:18:21 @ at ille respondit egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius dixitque Dominus decipies et praevalebis egredere et fac ita

vul@2Chronicles:18:22 @ nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum et Dominus locutus est de te mala

vul@2Chronicles:18:23 @ accessit autem Sedecias filius Chanana et percussit Micheae maxillam et ait per quam viam transivit spiritus Domini a me ut loqueretur tibi

vul@2Chronicles:18:24 @ dixitque Micheas tu ipse videbis in die illo quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris

vul@2Chronicles:18:25 @ praecepit autem rex Israhel dicens tollite Micheam et ducite eum ad Amon principem civitatis et ad Ioas filium Ammelech

vul@2Chronicles:18:26 @ et dicetis haec dicit rex mittite hunc in carcerem et date ei panis modicum et aquae pauxillum donec revertar in pace

vul@2Chronicles:18:27 @ dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes

vul@2Chronicles:18:28 @ igitur ascenderunt rex Israhel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad

vul@2Chronicles:18:29 @ dixitque rex Israhel ad Iosaphat mutabo habitum et sic ad pugnandum vadam tu autem induere vestibus tuis mutatoque rex Israhel habitu venit ad bellum

vul@2Chronicles:18:30 @ rex autem Syriae praeceperat ducibus equitatus sui dicens ne pugnetis contra minimum aut contra maximum nisi contra solum regem Israhel

vul@2Chronicles:18:31 @ itaque cum vidissent principes equitatus Iosaphat dixerunt rex Israhel iste est et circumdederunt eum dimicantes at ille clamavit ad Dominum et auxiliatus est ei atque avertit eos ab illo

vul@2Chronicles:18:32 @ cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israhel reliquerunt eum

vul@2Chronicles:18:33 @ accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum iaceret et percuteret regem Israhel inter cervicem et scapulas at ille aurigae suo ait converte manum tuam et educ me de acie quia vulneratus sum

vul@2Chronicles:18:34 @ et finita est pugna in die illo porro rex Israhel stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente sole

vul@2Chronicles:19:1 @ reversus est autem Iosaphat rex Iuda domum suam pacifice in Hierusalem

vul@2Chronicles:19:2 @ cui occurrit Hieu filius Anani videns et ait ad eum impio praebes auxilium et his qui oderunt Dominum amicitia iungeris et idcirco iram quidem Domini merebaris

vul@2Chronicles:19:3 @ sed bona opera inventa sunt in te eo quod abstuleris lucos de terra Iuda et praeparaveris cor tuum ut requireres Dominum

vul@2Chronicles:19:4 @ habitavit ergo Iosaphat in Hierusalem rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum

vul@2Chronicles:19:5 @ constituitque iudices terrae in cunctis civitatibus Iuda munitis per singula loca

vul@2Chronicles:19:6 @ et praecipiens iudicibus videte ait quid faciatis non enim hominis exercetis iudicium sed Domini et quodcumque iudicaveritis in vos redundabit

vul@2Chronicles:19:7 @ sit timor Domini vobiscum et cum diligentia cuncta facite non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum

vul@2Chronicles:19:8 @ in Hierusalem quoque constituit Iosaphat Levitas et sacerdotes et principes familiarum ex Israhel ut iudicium et causam Domini iudicarent habitatoribus eius

vul@2Chronicles:19:9 @ praecepitque eis dicens sic agetis in timore Dei fideliter et corde perfecto

vul@2Chronicles:19:10 @ omnem causam quae venerit ad vos fratrum vestrorum qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem ubicumque quaestio est de lege de mandato de caerimoniis de iustificationibus ostendite eis ut non peccent in Dominum et ne veniat ira super vos et super fratres vestros sic ergo agetis et non peccabitis

vul@2Chronicles:19:11 @ Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quae ad Dominum pertinent praesidebit porro Zabadias filius Ismahel qui est dux in domo Iuda super ea opera erit quae ad regis officium pertinent habetisque magistros Levitas coram vobis confortamini et agite diligenter et erit Dominus cum bonis

vul@2Chronicles:20:1 @ post haec congregati sunt filii Moab et filii Ammon et cum eis de Ammanitis ad Iosaphat ut pugnarent contra eum

vul@2Chronicles:20:2 @ veneruntque nuntii et indicaverunt Iosaphat dicentes venit contra te multitudo magna de his locis quae trans mare sunt et de Syria et ecce consistunt in Asasonthamar quae est Engaddi

vul@2Chronicles:20:3 @ Iosaphat autem timore perterritus totum se contulit ad rogandum Dominum et praedicavit ieiunium universo Iuda

vul@2Chronicles:20:4 @ congregatusque Iudas ad precandum Dominum sed et omnes de urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum

vul@2Chronicles:20:5 @ cumque stetisset Iosaphat in medio coetu Iudae et Hierusalem in domo Domini ante atrium novum

vul@2Chronicles:20:6 @ ait Domine Deus patrum nostrorum tu es Deus in caelo et dominaris cunctis regnis gentium in manu tua est fortitudo et potentia nec quisquam tibi potest resistere

vul@2Chronicles:20:7 @ nonne tu Deus noster interfecisti omnes habitatores terrae huius coram populo tuo Israhel et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum

vul@2Chronicles:20:8 @ habitaveruntque in ea et extruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo dicentes

vul@2Chronicles:20:9 @ si inruerint super nos mala gladius iudicii pestilentia et fames stabimus coram domo hac in conspectu tuo in qua invocatum est nomen tuum et clamabimus ad te in tribulationibus nostris et exaudies salvosque facies

vul@2Chronicles:20:10 @ nunc igitur ecce filii Ammon et Moab et mons Seir per quos non concessisti Israheli ut transirent quando egrediebantur de Aegypto sed declinaverunt ab eis et non interfecerunt illos

vul@2Chronicles:20:11 @ e contrario agunt et nituntur eicere nos de possessione quam tradidisti nobis

vul@2Chronicles:20:12 @ Deus noster ergo non iudicabis eos in nobis quidem non tanta est fortitudo ut possimus huic multitudini resistere quae inruit super nos sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te

vul@2Chronicles:20:13 @ omnis vero Iuda stabat coram Domino cum parvulis et uxoribus et liberis suis

vul@2Chronicles:20:14 @ erat autem Hiazihel filius Zacchariae filii Banaiae filii Hiehihel filii Mathaniae Levites de filiis Asaph super quem factus est spiritus Domini in medio turbae

vul@2Chronicles:20:15 @ et ait adtendite omnis Iuda et qui habitatis Hierusalem et tu rex Iosaphat haec dicit Dominus vobis nolite timere nec paveatis hanc multitudinem non est enim vestra pugna sed Dei

vul@2Chronicles:20:16 @ cras descendetis contra eos ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis et invenietis illos in summitate torrentis qui est contra solitudinem Hieruhel

vul@2Chronicles:20:17 @ non eritis vos qui dimicabitis sed tantummodo confidenter state et videbitis auxilium Domini super vos o Iuda et Hierusalem nolite timere nec paveatis cras egredimini contra eos et Dominus erit vobiscum

vul@2Chronicles:20:18 @ Iosaphat ergo et Iuda et omnes habitatores Hierusalem ceciderunt proni in terram coram Domino et adoraverunt eum

vul@2Chronicles:20:19 @ porro Levitae de filiis Caath et de filiis Core laudabant Dominum Deum Israhel voce magna in excelsum

vul@2Chronicles:20:20 @ cumque mane surrexissent egressi sunt per desertum Thecuae profectisque eis stans Iosaphat in medio eorum dixit audite me Iuda et omnes habitatores Hierusalem credite in Domino Deo vestro et securi eritis credite prophetis eius et cuncta evenient prospera

vul@2Chronicles:20:21 @ deditque consilium populo et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis et antecederent exercitum ac voce consona dicerent confitemini Domino quoniam in aeternum misericordia eius

vul@2Chronicles:20:22 @ cumque coepissent laudes canere vertit Dominus insidias eorum in semet ipsos filiorum scilicet Ammon et Moab et montis Seir qui egressi fuerant ut pugnarent contra Iudam et percussi sunt

vul@2Chronicles:20:23 @ namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir ut interficerent et delerent eos cumque hoc opere perpetrassent etiam in semet ipsos versi mutuis concidere vulneribus

vul@2Chronicles:20:24 @ porro Iudas cum venisset ad speculam quae respicit solitudinem vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus nec superesse quemquam qui necem potuisset evadere

vul@2Chronicles:20:25 @ venit ergo Iosaphat et omnis populus cum eo ad detrahenda spolia mortuorum inveneruntque inter cadavera variam supellectilem vestes quoque et vasa pretiosissima et diripuerunt ita ut omnia portare non possent nec per tres dies spolia auferre pro praedae magnitudine

vul@2Chronicles:20:26 @ die autem quarto congregati sunt in valle Benedictionis etenim quoniam ibi benedixerant Domino vocaverunt locum illum vallis Benedictionis usque in praesentem diem

vul@2Chronicles:20:27 @ reversusque est omnis vir Iuda et habitatores Hierusalem et Iosaphat ante eos in Hierusalem cum laetitia magna eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis

vul@2Chronicles:20:28 @ ingressique sunt Hierusalem cum psalteriis et citharis et tubis in domum Domini

vul@2Chronicles:20:29 @ inruit autem pavor Domini super universa regna terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israhel

vul@2Chronicles:20:30 @ quievitque regnum Iosaphat et praebuit ei Deus pacem per circuitum

vul@2Chronicles:20:31 @ regnavit igitur Iosaphat super Iudam et erat triginta quinque annorum cum regnare coepisset viginti autem et quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Azuba filia Selachi

vul@2Chronicles:20:32 @ et ambulavit in via patris sui Asa nec declinavit ab ea faciens quae placita erant coram Domino

vul@2Chronicles:20:33 @ verumtamen excelsa non abstulit et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum

vul@2Chronicles:20:34 @ reliqua autem gestorum Iosaphat priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Hieu filii Anani quae digessit in libro regum Israhel

vul@2Chronicles:20:35 @ post haec iniit amicitias Iosaphat rex Iuda cum Ochozia rege Israhel cuius opera fuerunt impiissima

vul@2Chronicles:20:36 @ et particeps fuit ut facerent naves quae irent in Tharsis feceruntque classem in Asiongaber

vul@2Chronicles:20:37 @ prophetavit autem Eliezer filius Dodoau de Maresa ad Iosaphat dicens quia habuisti foedus cum Ochozia percussit Dominus opera tua contritaeque sunt naves nec potuerunt ire in Tharsis

vul@2Chronicles:21:1 @ dormivit autem Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David regnavitque Ioram filius eius pro eo

vul@2Chronicles:21:2 @ qui habuit fratres filios Iosaphat Azariam et Hiahihel et Zacchariam et Azariam et Michahel et Saphatiam omnes hii filii Iosaphat regis Israhel

vul@2Chronicles:21:3 @ deditque eis pater suus multa munera argenti et auri et pensitationes cum civitatibus munitissimis in Iuda regnum autem tradidit Ioram eo quod esset primogenitus

vul@2Chronicles:21:4 @ surrexit ergo Ioram super regnum patris sui cumque se confirmasset occidit omnes fratres suos gladio et quosdam de principibus Israhel

vul@2Chronicles:21:5 @ triginta duo annorum erat Ioram cum regnare coepisset et octo annis regnavit in Hierusalem

vul@2Chronicles:21:6 @ ambulavitque in viis regum Israhel sicut egerat domus Ahab filia quippe Ahab erat uxor eius et fecit malum in conspectu Domini

vul@2Chronicles:21:7 @ noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo et quia promiserat ut daret illi lucernam et filiis eius omni tempore

vul@2Chronicles:21:8 @ in diebus illis rebellavit Edom ne esset subditus Iudae et constituit sibi regem

vul@2Chronicles:21:9 @ cumque transisset Ioram cum principibus suis et cuncto equitatu qui erat secum surrexit nocte et percussit Edom qui se circumdederat et omnes duces equitatus eius

vul@2Chronicles:21:10 @ attamen rebellavit Edom ne esset sub dicione Iuda usque ad hanc diem eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum

vul@2Chronicles:21:11 @ insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Iuda et fornicari fecit habitatores Hierusalem et praevaricari Iudam

vul@2Chronicles:21:12 @ adlatae sunt autem ei litterae ab Helia propheta in quibus scriptum erat haec dicit Dominus Deus David patris tui quoniam non ambulasti in viis Iosaphat patris tui et in viis Asa regis Iuda

vul@2Chronicles:21:13 @ sed incessisti per iter regum Israhel et fornicari fecisti Iudam et habitatores Hierusalem imitatus fornicationem domus Ahab insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti

vul@2Chronicles:21:14 @ ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo et filiis et uxoribus tuis universaque substantia tua

vul@2Chronicles:21:15 @ tu autem aegrotabis pessimo languore uteri donec egrediantur vitalia tua paulatim per dies singulos

vul@2Chronicles:21:16 @ suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum Philisthinorum et Arabum qui confines sunt Aethiopibus

vul@2Chronicles:21:17 @ et ascenderunt in terram Iuda et vastaverunt eam diripueruntque cunctam substantiam quae inventa est in domo regis insuper et filios eius et uxores nec remansit ei filius nisi Ioachaz qui minimus natu erat

vul@2Chronicles:21:18 @ et super haec omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili

vul@2Chronicles:21:19 @ cumque diei succederet dies et temporum spatia volverentur duorum annorum expletus est circulus et sic longa consumptus tabe ita ut egereret etiam viscera sua languore pariter et vita caruit mortuusque est in infirmitate pessima et non fecit ei populus secundum morem conbustionis exequias sicut fecerat maioribus eius

vul@2Chronicles:21:20 @ triginta duum annorum fuit cum regnare coepisset et octo annis regnavit in Hierusalem ambulavitque non recte et sepelierunt eum in civitate David verumtamen non in sepulchro regum

vul@2Chronicles:22:1 @ constituerunt autem habitatores Hierusalem Ochoziam filium eius minimum regem pro eo omnes enim maiores natu qui ante eum fuerant interfecerant latrones Arabum qui inruerant in castra regnavitque Ochozias filius Ioram regis Iuda

vul@2Chronicles:22:2 @ filius quadraginta duo annorum erat Ochozias cum regnare coepisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Otholia filia Amri

vul@2Chronicles:22:3 @ sed et ipse ingressus est per vias domus Ahab mater enim eius inpulit eum ut impie ageret

vul@2Chronicles:22:4 @ fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Ahab ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum eius

vul@2Chronicles:22:5 @ ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum Ioram filio Ahab rege Israhel in bellum contra Azahel regem Syriae in Ramoth Galaad vulneraveruntque Syri Ioram

vul@2Chronicles:22:6 @ qui reversus est ut curaretur in Hiezrahel multas enim plagas acceperat in supradicto certamine igitur Azarias filius Ioram rex Iuda descendit ut inviseret Ioram filium Ahab in Hiezrahel aegrotantem

vul@2Chronicles:22:7 @ voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam ut veniret ad Ioram et cum venisset egrederetur cum eo adversum Hieu filium Namsi quem unxit Dominus ut deleret domum Ahab

vul@2Chronicles:22:8 @ cum ergo subverteret Hieu domum Ahab invenit principes Iuda et filios fratrum Ochoziae qui ministrabant ei et interfecit illos

vul@2Chronicles:22:9 @ ipsumque perquirens Ochoziam conprehendit latentem in Samaria adductumque ad se occidit et sepelierunt eum eo quod esset filius Iosaphat qui quaesierat Dominum in toto corde suo nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe regnaret Ochoziae

vul@2Chronicles:22:10 @ siquidem Otholia mater eius videns quod mortuus esset filius suus surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus Ioram

vul@2Chronicles:22:11 @ porro Iosabeth filia regis tulit Ioas filium Ochoziae et furata est eum de medio filiorum regis cum interficerentur absconditque cum nutrice sua in cubiculo lectulorum Iosabeth autem quae absconderat eum erat filia regis Ioram uxor Ioiadae pontificis soror Ochoziae et idcirco Otholia non interfecit eum

vul@2Chronicles:22:12 @ fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis quibus regnavit Otholia super terram

vul@2Chronicles:23:1 @ anno autem septimo confortatus Ioiadae adsumpsit centuriones Azariam videlicet filium Hieroam et Ismahel filium Iohanan Azariam quoque filium Oded et Maasiam filium Adaiae et Elisaphat filium Zechri et iniit cum eis foedus

vul@2Chronicles:23:2 @ qui circumeuntes Iudam congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Iuda et principes familiarum Israhel veneruntque in Hierusalem

vul@2Chronicles:23:3 @ iniit igitur omnis multitudo pactum in domo Domini cum rege dixitque ad eos Ioiadae ecce filius regis regnabit sicut locutus est Dominus super filios David

vul@2Chronicles:23:4 @ iste est ergo sermo quem facietis

vul@2Chronicles:23:5 @ tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum sacerdotum et Levitarum et ianitorum erit in portis tertia vero pars ad domum regis et tertia in porta quae appellatur Fundamenti omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini

vul@2Chronicles:23:6 @ nec quisquam alius ingrediatur domum Domini nisi sacerdotes et qui ministrant de Levitis ipsi tantummodo ingrediantur quia sanctificati sunt et omne reliquum vulgus observet custodias Domini

vul@2Chronicles:23:7 @ Levitae autem circumdent regem habentes singuli arma sua et si quis alius ingressus fuerit templum interficiatur sintque cum rege et intrante et egrediente

vul@2Chronicles:23:8 @ fecerunt igitur Levitae et universus Iuda iuxta omnia quae praeceperat Ioiadae pontifex et adsumpserunt singuli viros qui sub se erant et veniebant per ordinem sabbati cum his qui iam impleverant sabbatum et egressuri erant siquidem Ioiadae pontifex non dimiserat abire turmas quae sibi per singulas ebdomadas succedere consueverant

vul@2Chronicles:23:9 @ deditque Ioiadae sacerdos centurionibus lanceas clypeosque et peltas regis David quas consecraverat in domo Domini

vul@2Chronicles:23:10 @ constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextra usque ad partem templi sinistram coram altari et templo per circuitum regis

vul@2Chronicles:23:11 @ et eduxerunt filium regis et inposuerunt ei diadema dederuntque in manu eius tenendam legem et constituerunt eum regem unxit quoque illum Ioiadae pontifex et filii eius inprecatique sunt atque dixerunt vivat rex

vul@2Chronicles:23:12 @ quod cum audisset Otholia vocem scilicet currentium atque laudantium regem ingressa est ad populum in templum Domini

vul@2Chronicles:23:13 @ cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu et principes turmasque circa eum omnem quoque populum terrae gaudentem atque clangentem tubis et diversi generis organis concinentem vocemque laudantium scidit vestimenta sua et ait insidiae insidiae

vul@2Chronicles:23:14 @ egressus autem Ioiadae pontifex ad centuriones et principes exercitus dixit eis educite illam extra septa templi et interficiatur foris gladio praecepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini

vul@2Chronicles:23:15 @ et inposuerunt cervicibus eius manus cumque intrasset portam Equorum domus regis interfecerunt eam ibi

vul@2Chronicles:23:16 @ pepigit autem Ioiadae foedus inter se universumque populum et regem ut esset populus Domini

vul@2Chronicles:23:17 @ itaque ingressus est omnis populus domum Baal et destruxerunt eam et altaria ac simulacra illius confregerunt Matthan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras

vul@2Chronicles:23:18 @ constituit autem Ioiadae praepositos in domo Domini et sub manibus sacerdotum ac Levitarum quos distribuit David in domo Domini ut offerrent holocausta Domino sicut scriptum est in lege Mosi in gaudio et canticis iuxta dispositionem David

vul@2Chronicles:23:19 @ constituit quoque ianitores in portis domus Domini ut non ingrederetur eam inmundus in omni re

vul@2Chronicles:23:20 @ adsumpsitque centuriones et fortissimos viros ac principes populi et omne vulgus terrae et fecerunt descendere regem de domo Domini et introire per medium portae superioris in domum regis et conlocaverunt eum in solio regali

vul@2Chronicles:23:21 @ laetatusque est omnis populus terrae et urbs quievit porro Otholia interfecta est gladio

vul@2Chronicles:24:1 @ septem annorum erat Ioas cum regnare coepisset et quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Sebia de Bersabee

vul@2Chronicles:24:2 @ fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Ioiadae sacerdotis

vul@2Chronicles:24:3 @ accepit autem ei Ioiadae uxores duas e quibus genuit filios et filias

vul@2Chronicles:24:4 @ post quae placuit Ioas ut instauraret domum Domini

vul@2Chronicles:24:5 @ congregavitque sacerdotes et Levitas et dixit eis egredimini ad civitates Iuda et colligite de universo Israhel pecuniam ad sarta tecta templi Dei vestri per singulos annos festinatoque hoc facite porro Levitae egere neglegentius

vul@2Chronicles:24:6 @ vocavitque rex Ioiadae principem et dixit ei quare non tibi fuit curae ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Hierusalem pecuniam quae constituta est a Mose servo Domini ut inferret eam omnis multitudo Israhel in tabernaculum testimonii

vul@2Chronicles:24:7 @ Otholia enim impiissima et filii eius destruxerunt domum Domini et de universis quae sanctificata fuerant templo Domini ornaverunt fanum Baalim

vul@2Chronicles:24:8 @ praecepit ergo rex et fecerunt arcam posueruntque eam iuxta portam domus Domini forinsecus

vul@2Chronicles:24:9 @ et praedicatum est in Iuda et Hierusalem ut deferrent singuli pretium Domino quod constituit Moses servus Dei super omnem Israhel in deserto

vul@2Chronicles:24:10 @ laetatique sunt cuncti principes et omnis populus et ingressi contulerunt in arcam Domini atque miserunt ita ut impleretur

vul@2Chronicles:24:11 @ cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum videbant enim multam pecuniam ingrediebatur scriba regis et quem primus sacerdos constituerat effundebantque pecuniam quae erat in arca porro arcam reportabant ad locum suum sicque faciebant per singulos dies et congregata est infinita pecunia

vul@2Chronicles:24:12 @ quam dederunt rex et Ioiada his qui praeerant operibus domus Domini at illi conducebant ex ea caesores lapidum et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini fabros quoque ferri et aeris ut quod cadere coeperat fulciretur

vul@2Chronicles:24:13 @ egeruntque hii qui operabantur industrie et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum et firme eam stare fecerunt

vul@2Chronicles:24:14 @ cumque conplessent omnia opera detulerunt coram rege et Ioiadae reliquam partem pecuniae de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta fialae quoque et cetera vasa aurea et argentea et offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiadae

vul@2Chronicles:24:15 @ senuit autem Ioiadae plenus dierum et mortuus est cum centum triginta esset annorum

vul@2Chronicles:24:16 @ sepelieruntque eum in civitate David cum regibus eo quod fecisset bonum cum Israhel et cum domo eius

vul@2Chronicles:24:17 @ postquam autem obiit Ioiada ingressi sunt principes Iuda et adoraverunt regem qui delinitus obsequiis eorum adquievit eis

vul@2Chronicles:24:18 @ et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum servieruntque lucis et sculptilibus et facta est ira contra Iudam et Hierusalem propter hoc peccatum

vul@2Chronicles:24:19 @ mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum quos protestantes illi audire nolebant

vul@2Chronicles:24:20 @ spiritus itaque Dei induit Zacchariam filium Ioiadae sacerdotem et stetit in conspectu populi et dixit eis haec dicit Dominus quare transgredimini praeceptum Domini quod vobis non proderit et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos

vul@2Chronicles:24:21 @ qui congregati adversus eum miserunt lapides iuxta regis imperium in atrio domus Domini

vul@2Chronicles:24:22 @ et non est recordatus Ioas rex misericordiae quam fecerat Ioiadae pater illius secum sed interfecit filium eius qui cum moreretur ait videat Dominus et requirat

vul@2Chronicles:24:23 @ cumque evolutus esset annus ascendit contra eum exercitus Syriae venitque in Iudam et Hierusalem et interfecit cunctos principes populi atque universam praedam miserunt regi Damascum

vul@2Chronicles:24:24 @ et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum tradidit Dominus manibus eorum infinitam multitudinem eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia

vul@2Chronicles:24:25 @ et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Ioiadae sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo et mortuus est sepelieruntque eum in civitate David sed non in sepulchris regum

vul@2Chronicles:24:26 @ insidiati vero sunt ei Zabath filius Semath Ammanitidis et Iozabath filius Semarith Moabitidis

vul@2Chronicles:24:27 @ porro filii eius ac summa pecuniae quae adunata fuerat sub eo et instauratio domus Dei scripta sunt diligentius in libro regum regnavitque Amasias filius eius pro eo

vul@2Chronicles:25:1 @ viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare coepisset et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Ioaden de Hierusalem

vul@2Chronicles:25:2 @ fecitque bonum in conspectu Domini verumtamen non in corde perfecto

vul@2Chronicles:25:3 @ cumque roboratum sibi videret imperium iugulavit servos qui occiderant regem patrem suum

vul@2Chronicles:25:4 @ sed filios eorum non interfecit sicut scriptum est in libro legis Mosi ubi praecepit Dominus dicens non occidentur patres pro filiis neque filii pro patribus suis sed unusquisque in suo peccato morietur

vul@2Chronicles:25:5 @ congregavit igitur Amasias Iudam et constituit eos per familias tribunosque et centuriones in universo Iuda et Beniamin et recensuit a viginti annis sursum invenitque triginta milia iuvenum qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clypeum

vul@2Chronicles:25:6 @ mercede quoque conduxit de Israhel centum milia robustorum centum talentis argenti

vul@2Chronicles:25:7 @ venit autem homo Dei ad illum et ait o rex ne egrediatur tecum exercitus Israhel non est enim Dominus cum Israhel et cunctis filiis Ephraim

vul@2Chronicles:25:8 @ quod si putas in robore exercitus bella consistere superari te faciet Deus ab hostibus Dei quippe est et adiuvare et in fugam vertere

vul@2Chronicles:25:9 @ dixitque Amasias ad hominem Dei quid ergo fiet de centum talentis quae dedi militibus Israhel et respondit ei homo Dei habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura

vul@2Chronicles:25:10 @ separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim ut reverteretur in locum suum at illi contra Iudam vehementer irati reversi sunt in regionem suam

vul@2Chronicles:25:11 @ porro Amasias confidenter eduxit populum suum et abiit in vallem Salinarum percussitque filios Seir decem milia

vul@2Chronicles:25:12 @ et alia decem milia virorum ceperunt filii Iuda et adduxerunt ad praeruptum cuiusdam petrae praecipitaveruntque eos de summo in praeceps qui universi crepuerunt

vul@2Chronicles:25:13 @ at ille exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad proelium diffusus est in civitatibus Iuda a Samaria usque Bethoron et interfectis tribus milibus diripuit praedam magnam

vul@2Chronicles:25:14 @ Amasias vero post caedem Idumeorum et adlatos deos filiorum Seir statuit illos in deos sibi et adorabat eos et illis adolebat incensum

vul@2Chronicles:25:15 @ quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam qui diceret ei cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua

vul@2Chronicles:25:16 @ cumque haec ille loqueretur respondit ei num consiliarius regis es quiesce ne interficiam te discedensque propheta scio inquit quod cogitaverit Dominus occidere te qui et fecisti hoc malum et insuper non adquievisti consilio meo

vul@2Chronicles:25:17 @ igitur Amasias rex Iuda inito pessimo consilio misit ad Ioas filium Ioachaz filii Hieu regem Israhel dicens veni videamus nos mutuo

vul@2Chronicles:25:18 @ at ille remisit nuntium dicens carduus qui est in Libano misit ad cedrum Libani dicens da filiam tuam filio meo uxorem et ecce bestiae quae erant in silva Libani transierunt et conculcaverunt carduum

vul@2Chronicles:25:19 @ dixisti percussi Edom et idcirco erigitur cor tuum in superbiam sede in domo tua cur malum adversum te provocas ut cadas et tu et Iudas tecum

vul@2Chronicles:25:20 @ noluit audire Amasias eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manibus hostium propter deos Edom

vul@2Chronicles:25:21 @ ascendit igitur Ioas rex Israhel et mutuos sibi praebuere conspectus Amasias autem rex Iuda erat in Bethsames Iudae

vul@2Chronicles:25:22 @ corruitque Iudas coram Israhel et fugit in tabernacula sua

vul@2Chronicles:25:23 @ porro Amasiam regem Iuda filium Ioas filii Ioachaz cepit Ioas rex Israhel in Bethsames et adduxit in Hierusalem destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis

vul@2Chronicles:25:24 @ omne quoque aurum et argentum et universa vasa quae reppererat in domo Dei et apud Obededom in thesauris etiam domus regiae necnon et filios obsidum reduxit Samariam

vul@2Chronicles:25:25 @ vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israhel quindecim annis

vul@2Chronicles:25:26 @ reliqua vero sermonum Amasiae priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Iuda et Israhel

vul@2Chronicles:25:27 @ qui postquam recessit a Domino tetenderunt ei insidias in Hierusalem cumque fugisset Lachis miserunt et interfecerunt eum ibi

vul@2Chronicles:25:28 @ reportantesque super equos sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David

vul@2Chronicles:26:1 @ omnis autem populus Iuda filium eius Oziam annorum sedecim constituit regem pro patre suo Amasia

vul@2Chronicles:26:2 @ ipse aedificavit Ahilath et restituit eam dicioni Iudae postquam dormivit rex cum patribus suis

vul@2Chronicles:26:3 @ sedecim annorum erat Ozias cum regnare coepisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hiechelia de Hierusalem

vul@2Chronicles:26:4 @ fecitque quod erat rectum in oculis Domini iuxta omnia quae fecerat Amasias pater eius

vul@2Chronicles:26:5 @ et exquisivit Deum in diebus Zacchariae intellegentis et videntis Deum cumque requireret Dominum direxit eum in omnibus

vul@2Chronicles:26:6 @ denique egressus est et pugnavit contra Philisthim et destruxit murum Geth et murum Iabniae murumque Azoti aedificavit quoque oppida in Azoto et in Philisthim

vul@2Chronicles:26:7 @ et adiuvit eum Deus contra Philisthim et contra Arabas qui habitabant in Gurbaal et contra Ammanitas

vul@2Chronicles:26:8 @ pendebantque Ammanitae munera Oziae et divulgatum est nomen eius usque ad introitum Aegypti propter crebras victorias

vul@2Chronicles:26:9 @ aedificavitque Ozias turres in Hierusalem super portam Anguli et super portam Vallis et reliquas in eodem muri latere firmavitque eas

vul@2Chronicles:26:10 @ extruxit etiam turres in solitudine et fodit cisternas plurimas eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam in heremi vastitate vineas quoque habuit et vinitores in montibus et in Carmelo erat quippe homo agriculturae deditus

vul@2Chronicles:26:11 @ fuit autem exercitus bellatorum eius qui procedebant ad proelia sub manu Hiehihel scribae Maasiaeque doctoris et sub manu Ananiae qui erat de ducibus regis

vul@2Chronicles:26:12 @ omnisque numerus principum per familias virorum fortium duum milium sescentorum

vul@2Chronicles:26:13 @ et sub eis universus exercitus trecentorum et septem milium quingentorum qui erant apti ad bella et pro rege contra adversarios dimicabant

vul@2Chronicles:26:14 @ praeparavit quoque eis Ozias id est cuncto exercitui clypeos et hastas et galeas et loricas arcusque et fundas ad iaciendos lapides

vul@2Chronicles:26:15 @ et fecit in Hierusalem diversi generis machinas quas in turribus conlocavit et in angulis murorum ut mitterent sagittas et saxa grandia egressumque est nomen eius procul eo quod auxiliaretur ei Dominus et corroborasset illum

vul@2Chronicles:26:16 @ sed cum roboratus esset elevatum est cor eius in interitum suum et neglexit Dominum Deum suum ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis

vul@2Chronicles:26:17 @ statimque ingressus post eum Azarias sacerdos et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi

vul@2Chronicles:26:18 @ restiterunt regi atque dixerunt non est tui officii Ozia ut adoleas incensum Domino sed sacerdotum hoc est filiorum Aaron qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium egredere de sanctuario ne contempseris quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo

vul@2Chronicles:26:19 @ iratusque est Ozias et tenens in manu turibulum ut adoleret incensum minabatur sacerdotibus statimque orta est lepra in fronte eius coram sacerdotibus in domo Domini super altare thymiamatis

vul@2Chronicles:26:20 @ cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes viderunt lepram in fronte eius et festinato expulerunt eum sed et ipse perterritus adceleravit egredi eo quod sensisset ilico plagam Domini

vul@2Chronicles:26:21 @ fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suae et habitavit in domo separata plenus lepra ob quam et eiectus fuerat de domo Domini porro Ioatham filius eius rexit domum regis et iudicabat populum terrae

vul@2Chronicles:26:22 @ reliqua autem sermonum Oziae priorum et novissimorum scripsit Esaias filius Amos propheta

vul@2Chronicles:26:23 @ dormivitque Ozias cum patribus suis et sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum eo quod esset leprosus regnavitque Ioatham filius eius pro eo

vul@2Chronicles:27:1 @ viginti quinque annorum erat Ioatham cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hierusa filia Sadoc

vul@2Chronicles:27:2 @ fecitque quod rectum erat coram Domino iuxta omnia quae fecerat Ozias pater suus excepto quod non est ingressus templum Domini et adhuc populus delinquebat

vul@2Chronicles:27:3 @ ipse aedificavit portam domus Domini Excelsam et in muro Ophel multa construxit

vul@2Chronicles:27:4 @ urbes quoque aedificavit in montibus Iuda et in saltibus castella et turres

vul@2Chronicles:27:5 @ ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei haec ei praebuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio

vul@2Chronicles:27:6 @ corroboratusque est Ioatham eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo

vul@2Chronicles:27:7 @ reliqua autem sermonum Ioatham et omnes pugnae eius et opera scripta sunt in libro regum Israhel et Iuda

vul@2Chronicles:27:8 @ viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem

vul@2Chronicles:27:9 @ dormivitque Ioatham cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David et regnavit Achaz filius eius pro eo

vul@2Chronicles:28:1 @ viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius

vul@2Chronicles:28:2 @ sed ambulavit in viis regum Israhel insuper et statuas fudit Baalim

vul@2Chronicles:28:3 @ ipse est qui adolevit incensum in valle Benennon et lustravit filios suos in igne iuxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israhel

vul@2Chronicles:28:4 @ sacrificabat quoque et thymiama succendebat in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso

vul@2Chronicles:28:5 @ tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syriae qui percussit eum magnamque praedam de eius cepit imperio et adduxit in Damascum manibus quoque regis Israhel traditus est et percussus plaga grandi

vul@2Chronicles:28:6 @ occiditque Phacee filius Romeliae de Iuda centum viginti milia in die uno omnes viros bellatores eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum

vul@2Chronicles:28:7 @ eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Masiam filium regis et Ezricam ducem domus eius Helcanam quoque secundum a rege

vul@2Chronicles:28:8 @ ceperuntque filii Israhel de fratribus suis ducenta milia mulierum puerorum et puellarum et infinitam praedam pertuleruntque eam in Samariam

vul@2Chronicles:28:9 @ ea tempestate erat ibi propheta Domini nomine Oded qui egressus obviam exercitui venientium in Samariam dixit eis ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Iudam tradidit eos manibus vestris et occidistis illos atrociter ita ut caelum pertingeret vestra crudelitas

vul@2Chronicles:28:10 @ insuper filios Iuda et Hierusalem vultis vobis subicere in servos et ancillas quod nequaquam facto opus est peccatis enim super hoc Domino Deo vestro

vul@2Chronicles:28:11 @ sed audite consilium meum et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris quia magnus furor Domini inminet vobis

vul@2Chronicles:28:12 @ steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim Azarias filius Iohanan Barachias filius Mosollamoth Hiezechias filius Sellum et Amasa filius Adali contra eos qui veniebant de proelio

vul@2Chronicles:28:13 @ et dixerunt eis non introducetis huc captivos ne peccemus Domino quare vultis adicere super peccata nostra et vetera cumulare delicta grande quippe peccatum est et ira furoris Domini inminet super Israhel

vul@2Chronicles:28:14 @ dimiseruntque viri bellatores praedam et universa quae ceperant coram principibus et omni multitudine

vul@2Chronicles:28:15 @ steteruntque viri quos supra memoravimus et adprehendentes captivos omnesque qui nudi erant vestierunt de spoliis cumque vestissent eos et calciassent et refecissent cibo ac potu unxissent quoque propter laborem et adhibuissent eis curam quicumque ambulare non poterant et erant inbecillo corpore inposuerunt eos iumentis et adduxerunt Hierichum civitatem Palmarum ad fratres eorum ipsique reversi sunt Samariam

vul@2Chronicles:28:16 @ tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum auxilium postulans

vul@2Chronicles:28:17 @ veneruntque Idumei et percusserunt multos ex Iuda et ceperunt praedam magnam

vul@2Chronicles:28:18 @ Philisthim quoque diffusi sunt per urbes campestres et ad meridiem Iuda ceperuntque Bethsames et Ahilon et Gaderoth Soccho quoque et Thamnam et Gamzo cum viculis suis et habitaverunt in eis

vul@2Chronicles:28:19 @ humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Iuda eo quod nudasset eum auxilio et contemptui habuisset Dominum

vul@2Chronicles:28:20 @ adduxitque contra eum Thaglathphalnasar regem Assyriorum qui et adflixit eum et nullo resistente vastavit

vul@2Chronicles:28:21 @ igitur Achaz spoliata domo Domini et domo regum et principum dedit regi Assyriorum munera et tamen nihil ei profuit

vul@2Chronicles:28:22 @ insuper et in tempore angustiae suae auxit contemptum in Dominum ipse per se rex Achaz

vul@2Chronicles:28:23 @ immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et dixit dii regum Syriae auxiliantur eis quos ego placabo hostiis et aderunt mihi cum e contrario ipsi fuerint ruina eius et universo Israhel

vul@2Chronicles:28:24 @ direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque confractis clusit ianuas templi Dei et fecit sibi altaria in universis angulis Hierusalem

vul@2Chronicles:28:25 @ in omnibus quoque urbibus Iuda extruxit aras ad cremandum tus atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum

vul@2Chronicles:28:26 @ reliqua autem sermonum eius et omnium operum priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Iuda et Israhel

vul@2Chronicles:28:27 @ dormivitque Achaz cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate Hierusalem neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israhel regnavitque Ezechias filius eius pro eo

vul@2Chronicles:29:1 @ igitur Ezechias regnare coepit cum viginti quinque esset annorum et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Abia filia Zacchariae

vul@2Chronicles:29:2 @ fecitque quod erat placitum in conspectu Domini iuxta omnia quae fecerat David pater eius

vul@2Chronicles:29:3 @ ipse anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini et instauravit eas

vul@2Chronicles:29:4 @ adduxitque sacerdotes atque Levitas et congregavit eos in plateam orientalem

vul@2Chronicles:29:5 @ dixitque ad eos audite me Levitae et sanctificamini mundate domum Domini Dei patrum vestrorum auferte omnem inmunditiam de sanctuario

vul@2Chronicles:29:6 @ peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri derelinquentes eum averterunt facies suas a tabernaculo Domini et praebuerunt dorsum

vul@2Chronicles:29:7 @ cluserunt ostia quae erant in porticu et extinxerunt lucernas incensumque non adoleverunt et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israhel

vul@2Chronicles:29:8 @ concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Hierusalem tradiditque eos in commotionem et in interitum et in sibilum sicut ipsi cernitis oculis vestris

vul@2Chronicles:29:9 @ en corruerunt patres nostri gladiis filii nostri et filiae nostrae et coniuges captivae ductae sunt propter hoc scelus

vul@2Chronicles:29:10 @ nunc igitur placet mihi ut ineamus foedus cum Domino Deo Israhel et avertat a nobis furorem irae suae

vul@2Chronicles:29:11 @ filii mi nolite neglegere vos elegit Dominus ut stetis coram eo et ministretis illi colatis eum et cremetis incensum

vul@2Chronicles:29:12 @ surrexerunt ergo Levitae Maath filius Amasiae et Iohel filius Azariae de filiis Caath porro de filiis Merari Cis filius Abdai et Azarias filius Iallelel de filiis autem Gersom Ioha filius Zemma et Eden filius Ioaha

vul@2Chronicles:29:13 @ at vero de filiis Elisaphan Samri et Iahihel de filiis quoque Asaph Zaccharias et Mathanias

vul@2Chronicles:29:14 @ necnon de filiis Heman Iahihel et Semei sed et de filiis Idithun Semeias et Ozihel

vul@2Chronicles:29:15 @ congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt et ingressi iuxta mandatum regis et imperium Domini ut expiarent domum Dei

vul@2Chronicles:29:16 @ sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud extulerunt omnem inmunditiam quam intro reppererant in vestibulum domus Domini quam tulerunt Levitae et asportaverunt ad torrentem Cedron foras

vul@2Chronicles:29:17 @ coeperunt autem prima die mensis primi mundare et in die octava eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini expiaveruntque templum diebus octo et in die sextadecima mensis eiusdem quod coeperant impleverunt

vul@2Chronicles:29:18 @ ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei sanctificavimus omnem domum Domini et altare holocaustoseos vasaque eius necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis

vul@2Chronicles:29:19 @ cunctamque templi supellectilem quam polluerat rex Achaz in regno suo postquam praevaricatus est et ecce exposita sunt omnia coram altari Domini

vul@2Chronicles:29:20 @ consurgensque diluculo Ezechias rex adunavit omnes principes civitatis et ascendit domum Domini

vul@2Chronicles:29:21 @ obtuleruntque simul tauros septem arietes septem agnos septem et hircos septem pro peccato pro regno pro sanctuario pro Iuda dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare Domini

vul@2Chronicles:29:22 @ mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illud super altare mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt immolaverunt agnos et fuderunt super altare sanguinem

vul@2Chronicles:29:23 @ adplicaverunt hircos pro peccato coram rege et universa multitudine inposueruntque manus suas super eos

vul@2Chronicles:29:24 @ et immolaverunt illos sacerdotes et asperserunt sanguinem eorum altari pro piaculo universi Israhelis pro omni quippe Israhel praeceperat rex ut holocaustum fieret et pro peccato

vul@2Chronicles:29:25 @ constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophetae siquidem Domini praeceptum fuit per manum prophetarum eius

vul@2Chronicles:29:26 @ steteruntque Levitae tenentes organa David et sacerdotes tubas

vul@2Chronicles:29:27 @ et iussit Ezechias ut offerrent holocaustum super altare cumque offerrentur holocausta coeperunt laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis quae David rex Israhel reppererat concrepare

vul@2Chronicles:29:28 @ omni autem turba adorante cantores et hii qui tenebant tubas erant in officio suo donec conpleretur holocaustum

vul@2Chronicles:29:29 @ cumque finita esset oblatio incurvatus est rex et omnes qui erant cum eo et adoraverunt

vul@2Chronicles:29:30 @ praecepitque Ezechias et principes Levitis ut laudarent Dominum sermonibus David et Asaph videntis qui laudaverunt eum magna laetitia et curvato genu adoraverunt

vul@2Chronicles:29:31 @ Ezechias autem etiam haec addidit implestis manus vestras Domino accedite et offerte victimas et laudes in domo Domini obtulit ergo universa multitudo hostias et laudes et holocausta mente devota

vul@2Chronicles:29:32 @ porro numerus holocaustorum quae obtulit multitudo hic fuit tauros septuaginta arietes centum agnos ducentos

vul@2Chronicles:29:33 @ sanctificaveruntque Domino boves sescentos et oves tria milia

vul@2Chronicles:29:34 @ sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent unde et Levitae fratres eorum adiuverunt eos donec impleretur opus et sanctificarentur antistites Levitae quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes

vul@2Chronicles:29:35 @ fuerunt igitur holocausta plurima adipes pacificorum et libamina holocaustorum et conpletus est cultus domus Domini

vul@2Chronicles:29:36 @ laetatusque est Ezechias et omnis populus eo quod ministerium Domini esset expletum de repente quippe hoc fieri placuerat

vul@2Chronicles:30:1 @ misit quoque Ezechias ad omnem Israhel et Iudam scripsitque epistulas ad Ephraim et Manassem ut venirent ad domum Domini in Hierusalem et facerent phase Domino Deo Israhel

vul@2Chronicles:30:2 @ inito ergo consilio regis et principum et universi coetus Hierusalem decreverunt ut facerent phase mense secundo

vul@2Chronicles:30:3 @ non enim occurrerant facere in tempore suo quia sacerdotes qui possent sufficere sanctificati non fuerant et populus necdum congregatus erat in Hierusalem

vul@2Chronicles:30:4 @ placuitque sermo regi et omni multitudini

vul@2Chronicles:30:5 @ et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israhel de Bersabee usque Dan ut venirent et facerent phase Domino Deo Israhel in Hierusalem multi enim non fecerant sicut lege praescriptum est

vul@2Chronicles:30:6 @ perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis imperio et principum eius in universum Israhel et Iudam iuxta quod rex iusserat praedicantes filii Israhel revertimini ad Dominum Deum Abraham et Isaac et Israhel et revertetur ad reliquias quae effugerunt manum regis Assyriorum

vul@2Chronicles:30:7 @ nolite fieri sicut patres vestri et fratres qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum et tradidit eos in interitum ut ipsi cernitis

vul@2Chronicles:30:8 @ nolite indurare cervices vestras sicut patres vestri tradite manus Domino et venite ad sanctuarium eius quod sanctificavit in aeternum servite Domino Deo patrum vestrorum et avertetur a vobis ira furoris eius

vul@2Chronicles:30:9 @ si enim vos reversi fueritis ad Dominum fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis qui illos duxere captivos et revertentur in terram hanc pius enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis si reversi fueritis ad eum

vul@2Chronicles:30:10 @ igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon illis inridentibus et subsannantibus eos

vul@2Chronicles:30:11 @ attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon adquiescentes consilio venerunt Hierusalem

vul@2Chronicles:30:12 @ in Iuda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum et facerent iuxta praeceptum regis et principum verbum Domini

vul@2Chronicles:30:13 @ congregatique sunt in Hierusalem populi multi ut facerent sollemnitatem azymorum in mense secundo

vul@2Chronicles:30:14 @ et surgentes destruxerunt altaria quae erant in Hierusalem atque universa in quibus idolis adolebatur incensum subvertentes proiecerunt in torrentem Cedron

vul@2Chronicles:30:15 @ immolaverunt autem phase quartadecima die mensis secundi sacerdotes quoque atque Levitae tandem sanctificati obtulerunt holocausta in domo Domini

vul@2Chronicles:30:16 @ steteruntque in ordine suo iuxta dispositionem et legem Mosi hominis Dei sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum

vul@2Chronicles:30:17 @ eo quod multa turba sanctificata non esset et idcirco Levitae immolarent phase his qui non occurrerant sanctificari Domino

vul@2Chronicles:30:18 @ magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse et Isachar et Zabulon quae sanctificata non fuerat comedit phase non iuxta quod scriptum est et oravit pro eis Ezechias dicens Dominus bonus propitiabitur

vul@2Chronicles:30:19 @ cunctis qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum et non inputabit eis quod minus sanctificati sunt

vul@2Chronicles:30:20 @ quem exaudivit Dominus et placatus est populo

vul@2Chronicles:30:21 @ feceruntque filii Israhel qui inventi sunt in Hierusalem sollemnitatem azymorum septem diebus in laetitia magna laudantes Dominum per singulos dies Levitae quoque et sacerdotes per organa quae suo officio congruebant

vul@2Chronicles:30:22 @ et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intellegentiam bonam super Domino et comederunt septem diebus sollemnitatis immolantes victimas pacificorum et laudantes Dominum Deum patrum suorum

vul@2Chronicles:30:23 @ placuitque universae multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem quod et fecerunt cum ingenti gaudio

vul@2Chronicles:30:24 @ Ezechias enim rex Iuda praebuerat multitudini mille tauros et septem milia ovium principes vero dederant populo tauros mille et oves decem milia sanctificata ergo est sacerdotum plurima multitudo

vul@2Chronicles:30:25 @ et hilaritate perfusa omnis turba Iuda tam sacerdotum et Levitarum quam universae frequentiae quae venerat ex Israhel proselytorum quoque de terra Israhel et habitantium in Iuda

vul@2Chronicles:30:26 @ factaque est grandis celebritas in Hierusalem qualis a diebus Salomonis filii David regis Israhel in ea urbe non fuerat

vul@2Chronicles:30:27 @ surrexerunt autem sacerdotes atque Levitae benedicentes populo et exaudita est vox eorum pervenitque oratio in habitaculum sanctum caeli

vul@2Chronicles:31:1 @ cumque haec fuissent rite celebrata egressus est omnis Israhel qui inventus fuerat in urbibus Iuda et fregerunt simulacra succideruntque lucos demoliti sunt excelsa et altaria destruxerunt non solum de universo Iuda et Beniamin sed de Ephraim quoque et Manasse donec penitus everterent reversique sunt omnes filii Israhel in possessiones et civitates suas

vul@2Chronicles:31:2 @ Ezechias vero constituit turmas sacerdotales et leviticas per divisiones suas unumquemque in officio proprio tam sacerdotum videlicet quam Levitarum ad holocausta et pacifica ut ministrarent et confiterentur canerentque in portis castrorum Domini

vul@2Chronicles:31:3 @ pars autem regis erat ut de propria eius substantia offerretur holocaustum mane semper et vespere sabbatis quoque et kalendis et sollemnitatibus ceteris sicut scriptum est in lege Mosi

vul@2Chronicles:31:4 @ praecepit etiam populo habitantium Hierusalem ut darent partes sacerdotibus et Levitis et possent vacare legi Domini

vul@2Chronicles:31:5 @ quod cum percrebruisset in auribus multitudinis plurimas obtulere primitias filii Israhel frumenti vini et olei mellis quoque et omnium quae gignit humus decimas obtulerunt

vul@2Chronicles:31:6 @ sed et filii Israhel et Iuda qui habitabant in urbibus Iuda obtulerunt decimas boum et ovium decimasque sanctorum quae voverant Domino Deo suo atque universa portantes fecerunt acervos plurimos

vul@2Chronicles:31:7 @ mense tertio coeperunt acervorum iacere fundamenta et mense septimo conpleverunt eos

vul@2Chronicles:31:8 @ cumque ingressi fuissent Ezechias et principes eius viderunt acervos et benedixerunt Domino ac populo Israhel

vul@2Chronicles:31:9 @ interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas cur ita iacerent acervi

vul@2Chronicles:31:10 @ respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc dicens ex quo coeperunt offerri primitiae in domo Domini comedimus et saturati sumus remanseruntque plurima eo quod benedixerit Dominus populo suo reliquiarum autem copia est ista quam cernis

vul@2Chronicles:31:11 @ praecepit igitur Ezechias ut praepararent horrea in domo Domini quod cum fecissent

vul@2Chronicles:31:12 @ intulerunt tam primitias quam decimas et quaecumque voverant fideliter fuit autem praefectus eorum Chonenias Levita et Semei frater eius secundus

vul@2Chronicles:31:13 @ post quem Ieihel et Azazias et Naath et Asahel et Ierimoth Iozabath quoque et Helihel et Iesmachias et Maath et Banaias praepositi sub manibus Choneniae et Semei fratris eius ex imperio Ezechiae regis et Azariae pontificis domus Domini ad quos omnia pertinebant

vul@2Chronicles:31:14 @ Core vero filius Iemna Levites et ianitor orientalis portae praepositus erat his quae sponte offerebantur Domino primitiisque et consecratis in sancta sanctorum

vul@2Chronicles:31:15 @ et sub cura eius Eden et Meniamin Hiesue et Sameias Amarias quoque et Sechenias in civitatibus sacerdotum ut fideliter distribuerent fratribus suis partes minoribus atque maioribus

vul@2Chronicles:31:16 @ exceptis maribus ab annis tribus et supra cunctis qui ingrediebantur templum Domini et quicquid per dies singulos conducebat in ministerio atque observationibus iuxta divisiones suas

vul@2Chronicles:31:17 @ sacerdotibus per familias et Levitis a vicesimo anno et supra per ordines et turmas suas

vul@2Chronicles:31:18 @ universaeque multitudini tam uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus fideliter cibi de his quae sanctificata fuerant praebebantur

vul@2Chronicles:31:19 @ sed et filiorum Aaron per agros et suburbana urbium singularum dispositi erant viri qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et Levitis

vul@2Chronicles:31:20 @ fecit ergo Ezechias universa quae diximus in omni Iuda operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo

vul@2Chronicles:31:21 @ in universa cultura ministerii domus Domini iuxta legem et caerimonias volens requirere Deum suum in toto corde suo fecitque et prosperatus est

vul@2Chronicles:32:1 @ post quae et huiuscemodi veritatem venit Sennacherib rex Assyriorum et ingressus Iudam obsedit civitates munitas volens eas capere

vul@2Chronicles:32:2 @ quod cum vidisset Ezechias venisse scilicet Sennacherib et totum belli impetum verti contra Hierusalem

vul@2Chronicles:32:3 @ inito cum principibus consilio virisque fortissimis ut obturarent capita fontium quae erant extra urbem et hoc omnium decernente sententia

vul@2Chronicles:32:4 @ congregavit plurimam multitudinem et obturaverunt cunctos fontes et rivum qui fluebat in medio terrae dicentes ne veniant reges Assyriorum et inveniant aquarum abundantiam

vul@2Chronicles:32:5 @ aedificavit quoque agens industrie omnem murum qui fuerat dissipatus et extruxit turres desuper et forinsecus alterum murum instauravitque Mello in civitate David et fecit universi generis armaturam et clypeos

vul@2Chronicles:32:6 @ constituitque principes bellatorum in exercitu et convocavit universos in platea portae civitatis ac locutus est ad cor eorum dicens

vul@2Chronicles:32:7 @ viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis regem Assyriorum et universam multitudinem quae est cum eo multo enim plures nobiscum sunt quam cum illo

vul@2Chronicles:32:8 @ cum illo est brachium carneum nobiscum Dominus Deus noster qui auxiliator est noster pugnatque pro nobis confortatusque est populus huiuscemodi verbis Ezechiae regis Iuda

vul@2Chronicles:32:9 @ quae postquam gesta sunt misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos Hierusalem ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis ad Ezechiam regem Iuda et ad omnem populum qui erat in urbe dicens

vul@2Chronicles:32:10 @ haec dicit Sennacherib rex Assyriorum in quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Hierusalem

vul@2Chronicles:32:11 @ num Ezechias decipit vos ut tradat morti in fame et siti adfirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum

vul@2Chronicles:32:12 @ numquid non iste est Ezechias qui destruxit excelsa illius et altaria et praecepit Iudae et Hierusalem dicens coram altari uno adorabitis et in ipso conburetis incensum

vul@2Chronicles:32:13 @ an ignoratis quae ego fecerim et patres mei cunctis terrarum populis numquid praevaluerunt dii gentium omniumque terrarum liberare regionem suam de manu mea

vul@2Chronicles:32:14 @ quis est de universis diis gentium quas vastaverunt patres mei qui potuerit eruere populum suum de manu mea ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu

vul@2Chronicles:32:15 @ non vos ergo decipiat Ezechias nec vana persuasione deludat neque credatis ei si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de manu patrum meorum consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de hac manu

vul@2Chronicles:32:16 @ sed et alia multa locuti sunt servi eius contra Dominum Deum et contra Ezechiam servum eius

vul@2Chronicles:32:17 @ epistulas quoque scripsit plenas blasphemiae in Dominum Deum Israhel et locutus est adversus eum sicut dii gentium ceterarum non potuerunt liberare populos suos de manu mea sic et Deus Ezechiae eruere non poterit populum suum de manu ista

vul@2Chronicles:32:18 @ insuper et clamore magno lingua iudaica contra populum qui sedebat in muris Hierusalem personabat ut terreret eos et caperet civitatem

vul@2Chronicles:32:19 @ locutusque est contra Deum Hierusalem sicut adversum deos populorum terrae opera manuum hominum

vul@2Chronicles:32:20 @ oraverunt igitur Ezechias rex et Esaias filius Amos prophetes adversum hanc blasphemiam ac vociferati sunt usque in caelum

vul@2Chronicles:32:21 @ et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum reversusque est cum ignominia in terram suam cumque ingressus esset domum dei sui filii qui egressi fuerant de utero eius interfecerunt eum gladio

vul@2Chronicles:32:22 @ salvavitque Dominus Ezechiam et habitatores Hierusalem de manu Sennacherib regis Assyriorum et de manu omnium et praestitit ei quietem per circuitum

vul@2Chronicles:32:23 @ multi etiam deferebant hostias et sacrificia Domino Hierusalem et munera Ezechiae regi Iuda qui exaltatus est post haec coram cunctis gentibus

vul@2Chronicles:32:24 @ in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et oravit Dominum exaudivitque eum et dedit ei signum

vul@2Chronicles:32:25 @ sed non iuxta beneficia quae acceperat retribuit quia elevatum est cor eius et facta est contra eum ira et contra Iudam ac Hierusalem

vul@2Chronicles:32:26 @ humiliatusque est postea eo quod exaltatum fuisset cor eius tam ipse quam habitatores Hierusalem et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiae

vul@2Chronicles:32:27 @ fuit autem Ezechias dives et inclitus valde et thesauros sibi plurimos congregavit argenti auri et lapidis pretiosi aromatum et armorum universi generis et vasorum magni pretii

vul@2Chronicles:32:28 @ apothecas quoque frumenti vini et olei et praesepia omnium iumentorum caulasque pecoribus

vul@2Chronicles:32:29 @ et urbes exaedificavit habebat quippe greges ovium et armentorum innumerabiles eo quod dedisset ei Dominus substantiam multam nimis

vul@2Chronicles:32:30 @ ipse est Ezechias qui obturavit superiorem fontem aquarum Gion et avertit eas subter ad occidentem urbis David in omnibus operibus suis fecit prospere quae voluit

vul@2Chronicles:32:31 @ attamen in legatione principum Babylonis qui missi fuerant ad eum ut interrogarent de portento quod acciderat super terram dereliquit eum Deus ut temptaretur et nota fierent omnia quae erant in corde eius

vul@2Chronicles:32:32 @ reliqua autem sermonum Ezechiae et misericordiarum eius scripta sunt in visione Esaiae filii Amos prophetae et in libro regum Iuda et Israhel

vul@2Chronicles:32:33 @ dormivitque Ezechias cum patribus suis et sepelierunt eum supra sepulchra filiorum David et celebravit eius exequias universus Iuda et omnes habitatores Hierusalem regnavitque Manasses filius eius pro eo

vul@2Chronicles:33:1 @ duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem

vul@2Chronicles:33:2 @ fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis Israhel

vul@2Chronicles:33:3 @ et conversus instauravit excelsa quae demolitus fuerat Ezechias pater eius construxitque aras Baalim et fecit lucos et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam

vul@2Chronicles:33:4 @ aedificavit quoque altaria in domo Domini de qua dixerat Dominus in Hierusalem erit nomen meum in aeternum

vul@2Chronicles:33:5 @ aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis domus Domini

vul@2Chronicles:33:6 @ transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennon observabat somnia sectabatur auguria maleficis artibus inserviebat habebat secum magos et incantatores multaque mala operatus est coram Domino ut inritaret eum

vul@2Chronicles:33:7 @ sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Domini de qua locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius dicens in domo hac et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israhel ponam nomen meum in sempiternum

vul@2Chronicles:33:8 @ et movere non faciam pedem Israhel de terra quam tradidi patribus eorum ita dumtaxat si custodierint facere quae praecepi eis cunctamque legem et caerimonias atque iudicia per manum Mosi

vul@2Chronicles:33:9 @ igitur Manasses seduxit Iudam et habitatores Hierusalem ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israhel

vul@2Chronicles:33:10 @ locutusque est Dominus ad eum et ad populum illius et adtendere noluerunt

vul@2Chronicles:33:11 @ idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum ceperuntque Manassen et vinctum catenis atque conpedibus duxerunt Babylonem

vul@2Chronicles:33:12 @ qui postquam coangustatus est oravit Dominum Deum suum et egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum

vul@2Chronicles:33:13 @ deprecatusque est eum et obsecravit intente et exaudivit orationem eius reduxitque eum Hierusalem in regnum suum et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus

vul@2Chronicles:33:14 @ post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gion in convalle ab introitu portae Piscium per circuitum usque ad Ophel et exaltavit illum vehementer constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iuda munitis

vul@2Chronicles:33:15 @ et abstulit deos alienos et simulacrum de domo Domini aras quoque quas fecerat in monte domus Domini et in Hierusalem et proiecit omnia extra urbem

vul@2Chronicles:33:16 @ porro instauravit altare Domini et immolavit super illud victimas et pacifica et laudem praecepitque Iudae ut serviret Domino Deo Israhel

vul@2Chronicles:33:17 @ attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo

vul@2Chronicles:33:18 @ reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio eius ad Deum suum verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israhel continentur in sermonibus regum Israhel

vul@2Chronicles:33:19 @ oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque contemptus loca etiam in quibus aedificavit excelsa et fecit lucos et statuas antequam ageret paenitentiam scripta sunt in sermonibus Ozai

vul@2Chronicles:33:20 @ dormivit ergo Manasses cum patribus suis et sepelierunt eum in domo sua regnavitque pro eo filius eius Amon

vul@2Chronicles:33:21 @ viginti duo annorum erat Amon cum regnare coepisset et duobus annis regnavit in Hierusalem

vul@2Chronicles:33:22 @ fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater eius et cunctis idolis quae Manasses fuerat fabricatus immolavit atque servivit

vul@2Chronicles:33:23 @ et non est reveritus faciem Domini sicut reveritus est Manasses pater eius et multo maiora deliquit

vul@2Chronicles:33:24 @ cumque coniurassent adversus eum servi sui interfecerunt eum in domo sua

vul@2Chronicles:33:25 @ porro reliqua populi multitudo caesis his qui Amon percusserant constituit regem Iosiam filium eius pro eo

vul@2Chronicles:34:1 @ octo annorum erat Iosias cum regnare coepisset et triginta et uno annis regnavit in Hierusalem

vul@2Chronicles:34:2 @ fecitque quod erat rectum in conspectu Domini et ambulavit in viis David patris sui non declinavit neque ad dexteram neque ad sinistram

vul@2Chronicles:34:3 @ octavo autem anno regni sui cum adhuc esset puer coepit quaerere Deum patris sui David et duodecimo anno postquam coeperat mundavit Iudam et Hierusalem ab excelsis et lucis simulacrisque et sculptilibus

vul@2Chronicles:34:4 @ destruxeruntque coram eo aras Baalim et simulacra quae superposita fuerant demoliti sunt lucos etiam et sculptilia succidit atque comminuit et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant fragmenta dispersit

vul@2Chronicles:34:5 @ ossa praeterea sacerdotum conbusit in altaribus idolorum mundavitque Iudam et Hierusalem

vul@2Chronicles:34:6 @ sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Symeon usque Nepthalim cuncta subvertit

vul@2Chronicles:34:7 @ cumque altaria dissipasset et lucos et sculptilia contrivisset in frusta cunctaque delubra demolitus esset de universa terra Israhel reversus est Hierusalem

vul@2Chronicles:34:8 @ igitur anno octavodecimo regni sui mundata iam terra et templo Domini misit Saphan filium Eseliae et Maasiam principem civitatis et Ioha filium Ioachaz a commentariis ut instaurarent domum Domini Dei sui

vul@2Chronicles:34:9 @ qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum acceptamque ab eo pecuniam quae inlata fuerat in domum Domini et quam congregaverant Levitae ianitores de Manasse et Ephraim et universis reliquiis Israhel ab omni quoque Iuda et Beniamin et habitatoribus Hierusalem

vul@2Chronicles:34:10 @ tradiderunt in manibus eorum qui praeerant operariis in domo Domini ut instaurarent templum et infirma quaeque sarcirent

vul@2Chronicles:34:11 @ at illi dederunt eam artificibus et cementariis ut emerent lapides de lapidicinis et ligna ad commissuras aedificii et ad contignationem domorum quas destruxerant reges Iuda

vul@2Chronicles:34:12 @ qui fideliter cuncta faciebant erant autem praepositi operantium Iaath et Abdias de filiis Merari Zaccharias et Mosollam de filiis Caath qui urguebant opus omnes Levitae scientes organis canere

vul@2Chronicles:34:13 @ super eos vero qui ad varios usus onera portabant erant scribae et magistri de Levitis ianitores

vul@2Chronicles:34:14 @ cumque efferrent pecuniam quae inlata fuerat in templum Domini repperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Mosi

vul@2Chronicles:34:15 @ et ait ad Saphan scribam librum legis inveni in domo Domini et tradidit ei

vul@2Chronicles:34:16 @ at ille intulit volumen ad regem et nuntiavit ei dicens omnia quae dedisti in manu servorum tuorum ecce conplentur

vul@2Chronicles:34:17 @ argentum quod reppertum est in domo Domini conflaverunt datumque est praefectis artificum et diversa opera fabricantium

vul@2Chronicles:34:18 @ praeterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum quem cum rege praesente recitasset

vul@2Chronicles:34:19 @ audissetque ille verba legis scidit vestimenta sua

vul@2Chronicles:34:20 @ et praecepit Helciae et Ahicam filio Saphan et Abdon filio Micha Saphan quoque scribae et Asaiae servo regis dicens

vul@2Chronicles:34:21 @ ite et orate Dominum pro me et pro reliquiis Israhel et Iuda super universis sermonibus libri istius qui reppertus est magnus enim furor Domini stillavit super nos eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quae scripta sunt in isto volumine

vul@2Chronicles:34:22 @ abiit igitur Helcias et hii qui simul a rege missi fuerant ad Holdan propheten uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium quae habitabat Hierusalem in secunda et locuti sunt ei verba quae supra narravimus

vul@2Chronicles:34:23 @ at illa respondit eis haec dicit Dominus Deus Israhel dicite viro qui misit vos ad me

vul@2Chronicles:34:24 @ haec dicit Dominus ecce ego inducam mala super locum istum et super habitatores eius cunctaque maledicta quae scripta sunt in libro hoc quem legerunt coram rege Iuda

vul@2Chronicles:34:25 @ quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum idcirco stillavit furor meus super locum istum et non extinguetur

vul@2Chronicles:34:26 @ ad regem autem Iuda qui misit vos pro Domino deprecando sic loquimini haec dicit Dominus Deus Israhel quoniam audisti verba voluminis

vul@2Chronicles:34:27 @ atque emollitum est cor tuum et humiliatus es in conspectu Dei super his quae dicta sunt contra locum hunc et habitatores Hierusalem reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua et flevisti coram me ego quoque exaudivi te dicit Dominus

vul@2Chronicles:34:28 @ iam enim colligam te ad patres tuos et infereris in sepulchrum tuum in pace nec videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus sum super locum istum et super habitatores eius rettulerunt itaque regi cuncta quae dixerat

vul@2Chronicles:34:29 @ at ille convocatis universis maioribus natu Iuda et Hierusalem

vul@2Chronicles:34:30 @ ascendit domum Domini unaque omnes viri Iuda et habitatores Hierusalem sacerdotes et Levitae et cunctus populus a minimo usque ad maximum quibus audientibus in domo Domini legit rex omnia verba voluminis

vul@2Chronicles:34:31 @ et stans in tribunali suo percussit foedus coram Domino ut ambularet post eum et custodiret praecepta et testimonia et iustificationes eius in toto corde suo et in tota anima sua faceretque quae scripta sunt in volumine illo quem legerat

vul@2Chronicles:34:32 @ adiuravit quoque super hoc omnes qui repperti fuerant in Hierusalem et Beniamin et fecerunt habitatores Hierusalem iuxta pactum Domini Dei patrum suorum

vul@2Chronicles:34:33 @ abstulit ergo Iosias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israhel et fecit omnes qui residui erant in Israhel servire Domino Deo suo cunctis diebus eius non recesserunt a Domino Deo patrum suorum

vul@2Chronicles:35:1 @ fecit autem Iosias in Hierusalem phase Domino quod immolatum est quartadecima die mensis primi

vul@2Chronicles:35:2 @ et constituit sacerdotes in officiis suis hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini

vul@2Chronicles:35:3 @ Levitis quoque ad quorum eruditionem omnis Israhel sanctificabatur Domino locutus est ponite arcam in sanctuario templi quod aedificavit Salomon filius David rex Israhel nequaquam enim eam ultra portabitis nunc autem ministrate Domino Deo vestro et populo eius Israhel

vul@2Chronicles:35:4 @ et praeparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum sicut praecepit David rex Israhel et descripsit Salomon filius eius

vul@2Chronicles:35:5 @ ministrate in sanctuario per familias turmasque leviticas

vul@2Chronicles:35:6 @ et sanctificati immolate phase fratres etiam vestros ut possint iuxta verba quae locutus est Dominus in manu Mosi facere praeparate

vul@2Chronicles:35:7 @ dedit praeterea Iosias omni populo qui ibi fuerat inventus in sollemnitatem phase agnos et hedos de gregibus et reliqui pecoris triginta milia boumque tria milia haec de regis universa substantia

vul@2Chronicles:35:8 @ duces quoque eius sponte quod voluerant obtulerunt tam populo quam sacerdotibus et Levitis porro Helcias et Zaccharias et Iehihel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum phase pecora commixtim duo milia sescenta et boves trecentos

vul@2Chronicles:35:9 @ Chonenias autem Semeias etiam et Nathanahel fratres eius necnon Asabias et Iahihel et Iozabath principes Levitarum dederunt ceteris Levitis ad celebrandum phase quinque milia pecorum et boves quingentos

vul@2Chronicles:35:10 @ praeparatumque est ministerium et steterunt sacerdotes in officio suo Levitae quoque in turmis iuxta regis imperium

vul@2Chronicles:35:11 @ et immolatum est phase asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem et Levitae detraxerunt pelles holocaustorum

vul@2Chronicles:35:12 @ et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum et offerrentur Domino sicut scriptum est in libro Mosi de bubus quoque fecere similiter

vul@2Chronicles:35:13 @ et assaverunt phase super ignem iuxta quod lege praeceptum est pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et ollis et festinato distribuerunt universae plebi

vul@2Chronicles:35:14 @ sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerant occupati unde Levitae et sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis

vul@2Chronicles:35:15 @ porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo iuxta praeceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis ianitores vero per portas singulas observabant ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio quam ob rem et fratres eorum Levitae paraverunt eis cibos

vul@2Chronicles:35:16 @ omnis igitur cultura Domini rite conpleta est in die illa ut facerent phase et offerrent holocausta super altare Domini iuxta praeceptum regis Iosiae

vul@2Chronicles:35:17 @ feceruntque filii Israhel qui repperti fuerant ibi phase in tempore illo et sollemnitatem azymorum septem diebus

vul@2Chronicles:35:18 @ non fuit phase simile huic in Israhel a diebus Samuhelis prophetae sed nec quisquam de cunctis regibus Israhel fecit phase sicut Iosias sacerdotibus et Levitis et omni Iuda et Israhel qui reppertus fuerat et habitantibus in Hierusalem

vul@2Chronicles:35:19 @ octavodecimo anno regni Iosiae hoc phase celebratum est

vul@2Chronicles:35:20 @ postquam instauraverat Iosias templum ascendit Nechao rex Aegypti ad pugnandum in Charchamis iuxta Eufraten et processit in occursum eius Iosias

vul@2Chronicles:35:21 @ at ille missis ad eum nuntiis ait quid mihi et tibi est rex Iuda non adversum te hodie venio sed contra aliam pugno domum ad quam me Deus festinato ire praecepit desine adversum Deum facere qui mecum est ne interficiat te

vul@2Chronicles:35:22 @ noluit Iosias reverti sed praeparavit contra eum bellum nec adquievit sermonibus Nechao ex ore Dei verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo

vul@2Chronicles:35:23 @ ibique vulneratus a sagittariis dixit pueris suis educite me de proelio quia oppido vulneratus sum

vul@2Chronicles:35:24 @ qui transtulerunt eum de curru in alterum currum qui sequebatur eum more regio et asportaverunt in Hierusalem mortuusque est et sepultus in mausoleo patrum suorum et universus Iuda et Hierusalem luxerunt eum

vul@2Chronicles:35:25 @ Hieremias maxime cuius omnes cantores atque cantrices usque in praesentem diem lamentationes super Iosia replicant et quasi lex obtinuit in Israhel ecce scriptum fertur in Lamentationibus

vul@2Chronicles:35:26 @ reliqua autem sermonum Iosiae et misericordiarum eius quae lege praecepta sunt Domini

vul@2Chronicles:35:27 @ opera quoque illius prima et novissima scripta sunt in libro regum Israhel et Iuda

vul@2Chronicles:36:1 @ tulit ergo populus terrae Ioachaz filium Iosiae et constituit regem pro patre suo in Hierusalem

vul@2Chronicles:36:2 @ viginti trium annorum erat Ioachaz cum regnare coepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem

vul@2Chronicles:36:3 @ amovit autem eum rex Aegypti cum venisset Hierusalem et condemnavit terram centum talentis argenti et talento auri

vul@2Chronicles:36:4 @ constituitque regem pro eo Eliacim fratrem eius super Iudam et Hierusalem et vertit nomen eius Ioacim ipsum vero Ioachaz tulit secum et adduxit in Aegyptum

vul@2Chronicles:36:5 @ viginti quinque annorum erat Ioacim cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem fecitque malum coram Domino Deo suo

vul@2Chronicles:36:6 @ contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldeorum et vinctum catenis duxit in Babylonem

vul@2Chronicles:36:7 @ ad quam et vasa Domini transtulit et posuit ea in templo suo

vul@2Chronicles:36:8 @ reliqua autem verborum Ioacim et abominationum eius quas operatus est et quae inventa sunt in eo continentur in libro regum Israhel et Iuda regnavitque Ioachin filius eius pro eo

vul@2Chronicles:36:9 @ octo annorum erat Ioachin cum regnare coepisset et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Hierusalem fecitque malum in conspectu Domini

vul@2Chronicles:36:10 @ cumque anni circulus volveretur misit Nabuchodonosor rex qui et adduxerunt eum in Babylonem asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini regem vero constituit Sedeciam fratrem eius super Iudam et Hierusalem

vul@2Chronicles:36:11 @ viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem

vul@2Chronicles:36:12 @ fecitque malum in oculis Domini Dei sui nec erubuit faciem Hieremiae prophetae loquentis ad se ex ore Domini

vul@2Chronicles:36:13 @ a rege quoque Nabuchodonosor recessit qui adiuraverat eum per Deum et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israhel

vul@2Chronicles:36:14 @ sed et universi principes sacerdotum et populus praevaricati sunt inique iuxta universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Hierusalem

vul@2Chronicles:36:15 @ mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens et cotidie commonens eo quod parceret populo et habitaculo suo

vul@2Chronicles:36:16 @ at illi subsannabant nuntios Dei et parvipendebant sermones eius inludebantque prophetis donec ascenderet furor Domini in populum eius et esset nulla curatio

vul@2Chronicles:36:17 @ adduxit enim super eos regem Chaldeorum et interfecit iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui non est misertus adulescentis et virginis et senis nec decrepiti quidem sed omnes tradidit manibus eius

vul@2Chronicles:36:18 @ universaque vasa domus Domini tam maiora quam minora et thesauros templi et regis et principum transtulit in Babylonem

vul@2Chronicles:36:19 @ incenderunt hostes domum Dei destruxerunt murum Hierusalem universas turres conbuserunt et quicquid pretiosum fuerat demoliti sunt

vul@2Chronicles:36:20 @ si quis evaserat gladium ductus in Babylonem servivit regi et filiis eius donec imperaret rex Persarum

vul@2Chronicles:36:21 @ et conpleretur sermo Domini ex ore Hieremiae et celebraret terra sabbata sua cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum conplerentur septuaginta anni

vul@2Chronicles:36:22 @ anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Hieremiae suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum qui iussit praedicari in universo regno suo etiam per scripturam dicens

vul@Ezra:1:1 @ in anno primo Cyri regis Persarum ut conpleretur verbum Domini ex ore Hieremiae suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum et transduxit vocem in universo regno suo etiam per scripturam dicens

vul@Ezra:1:2 @ haec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Hierusalem quae est in Iudaea

vul@Ezra:1:3 @ quis est in vobis de universo populo eius sit Deus illius cum ipso ascendat Hierusalem quae est in Iudaea et aedificet domum Domini Dei Israhel ipse est Deus qui est in Hierusalem

vul@Ezra:1:4 @ et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant adiuvent eum viri de loco suo argento et auro et substantia et pecoribus excepto quod voluntarie offerunt templo Dei quod est in Hierusalem

vul@Ezra:1:5 @ et surrexerunt principes patrum de Iuda et Beniamin et sacerdotes et Levitae omnis cuius suscitavit Deus spiritum ut ascenderent ad aedificandum templum Domini quod erat in Hierusalem

vul@Ezra:1:6 @ universique qui erant in circuitu adiuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis in substantia in iumentis in supellectili exceptis his quae sponte obtulerunt

vul@Ezra:1:7 @ rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini quae tulerat Nabuchodonosor de Hierusalem et posuerat ea in templo dei sui

vul@Ezra:1:8 @ protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mitridatis filii Gazabar et adnumeravit ea Sasabassar principi Iudae

vul@Ezra:1:9 @ et hic est numerus eorum fialae aureae triginta fialae argenteae mille cultri viginti novem scyphi aurei triginta

vul@Ezra:1:10 @ scyphi argentei secundi quadringenti decem vasa alia mille

vul@Ezra:1:11 @ omnia vasa aurea et argentea quinque milia quadringenta universa tulit Sasabassar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Hierusalem

vul@Ezra:2:1 @ hii sunt autem filii provinciae qui ascenderunt de captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem et reversi sunt in Hierusalem et Iudam unusquisque in civitatem suam

vul@Ezra:2:2 @ qui venerunt cum Zorobabel Hiesua Neemia Saraia Rahelaia Mardochai Belsan Mesphar Beguai Reum Baana numerus virorum populi Israhel

vul@Ezra:2:3 @ filii Pharos duo milia centum septuaginta duo

vul@Ezra:2:4 @ filii Sephetia trecenti septuaginta duo

vul@Ezra:2:5 @ filii Area septingenti septuaginta quinque

vul@Ezra:2:6 @ filii Phaethmoab filiorum Iosue Ioab duo milia octingenti duodecim

vul@Ezra:2:7 @ filii Helam mille ducenti quinquaginta quattuor

vul@Ezra:2:8 @ filii Zeththua nongenti quadraginta quinque

vul@Ezra:2:9 @ filii Zacchai septingenti sexaginta

vul@Ezra:2:10 @ filii Bani sescenti quadraginta duo

vul@Ezra:2:11 @ filii Bebai sescenti viginti tres

vul@Ezra:2:12 @ filii Azgad mille ducenti viginti duo

vul@Ezra:2:13 @ filii Adonicam sescenti sexaginta sex

vul@Ezra:2:14 @ filii Beguai duo milia quinquaginta sex

vul@Ezra:2:15 @ filii Adin quadringenti quinquaginta quattuor

vul@Ezra:2:16 @ filii Ater qui erant ex Hiezechia nonaginta octo

vul@Ezra:2:17 @ filii Besai trecenti viginti tres

vul@Ezra:2:18 @ filii Iora centum duodecim

vul@Ezra:2:19 @ filii Asom ducenti viginti tres

vul@Ezra:2:20 @ filii Gebbar nonaginta quinque

vul@Ezra:2:21 @ filii Bethleem centum viginti tres

vul@Ezra:2:22 @ viri Netupha quinquaginta sex

vul@Ezra:2:23 @ viri Anathoth centum viginti octo

vul@Ezra:2:24 @ filii Azmaveth quadraginta duo

vul@Ezra:2:25 @ filii Cariathiarim Caephira et Beroth septingenti quadraginta tres

vul@Ezra:2:26 @ filii Arama et Gaba sescenti viginti unus

vul@Ezra:2:27 @ viri Machmas centum viginti duo

vul@Ezra:2:28 @ viri Bethel et Gai ducenti viginti tres

vul@Ezra:2:29 @ filii Nebo quinquaginta duo

vul@Ezra:2:30 @ filii Megbis centum quinquaginta sex

vul@Ezra:2:31 @ filii Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor

vul@Ezra:2:32 @ filii Arim trecenti viginti

vul@Ezra:2:33 @ filii Lod Adid et Ono septingenti viginti quinque

vul@Ezra:2:34 @ filii Hiericho trecenti quadraginta quinque

vul@Ezra:2:35 @ filii Sennaa tria milia sescenti triginta

vul@Ezra:2:36 @ sacerdotes filii Idaia in domo Hiesue nongenti septuaginta tres

vul@Ezra:2:37 @ filii Emmer mille quinquaginta duo

vul@Ezra:2:38 @ filii Phessur mille ducenti quadraginta septem

vul@Ezra:2:39 @ filii Arim mille decem et septem

vul@Ezra:2:40 @ Levitae filii Hiesue et Cedmihel filiorum Odevia septuaginta quattuor

vul@Ezra:2:41 @ cantores filii Asaph centum viginti octo

vul@Ezra:2:42 @ filii ianitorum filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai universi centum triginta novem

vul@Ezra:2:43 @ Nathinnei filii Sia filii Asupha filii Tebbaoth

vul@Ezra:2:44 @ filii Ceros filii Siaa filii Phadon

vul@Ezra:2:45 @ filii Levana filii Agaba filii Accub

vul@Ezra:2:46 @ filii Agab filii Selmai filii Anan

vul@Ezra:2:47 @ filii Gaddel filii Gaer filii Rahaia

vul@Ezra:2:48 @ filii Rasin filii Nechoda filii Gazem

vul@Ezra:2:49 @ filii Aza filii Phasea filii Besee

vul@Ezra:2:50 @ filii Asenaa filii Munim filii Nephusim

vul@Ezra:2:51 @ filii Becbuc filii Acupha filii Arur

vul@Ezra:2:52 @ filii Besluth filii Maida filii Arsa

vul@Ezra:2:53 @ filii Bercos filii Sisara filii Thema

vul@Ezra:2:54 @ filii Nasia filii Atupha

vul@Ezra:2:55 @ filii servorum Salomonis filii Sotei filii Suphereth filii Pharuda

vul@Ezra:2:56 @ filii Iala filii Dercon filii Gedel

vul@Ezra:2:57 @ filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erant de Asebaim filii Ammi

vul@Ezra:2:58 @ omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo

vul@Ezra:2:59 @ et hii qui ascenderunt de Thelmela Thelarsa Cherub et Don et Mer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israhel essent

vul@Ezra:2:60 @ filii Delaia filii Tobia filii Necoda sescenti quinquaginta duo

vul@Ezra:2:61 @ et de filiis sacerdotum filii Obia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum

vul@Ezra:2:62 @ hii quaesierunt scripturam genealogiae suae et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio

vul@Ezra:2:63 @ et dixit Athersatha eis ut non comederent de sancto sanctorum donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus

vul@Ezra:2:64 @ omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia trecenti sexaginta

vul@Ezra:2:65 @ exceptis servis eorum et ancillis qui erant septem milia trecenti triginta septem et in ipsis cantores atque cantrices ducentae

vul@Ezra:2:66 @ equi eorum septingenti triginta sex muli eorum ducenti quadraginta quinque

vul@Ezra:2:67 @ cameli eorum quadringenti triginta quinque asini eorum sex milia septingenti viginti

vul@Ezra:2:68 @ et de principibus patrum cum ingrederentur templum Domini quod est in Hierusalem sponte obtulerunt in domum Dei ad extruendam eam in loco suo

vul@Ezra:2:69 @ secundum vires suas dederunt in inpensas operis auri solidos sexaginta milia et mille argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum

vul@Ezra:2:70 @ habitaverunt ergo sacerdotes et Levitae et de populo et cantores et ianitores et Nathinnei in urbibus suis universusque Israhel in civitatibus suis

vul@Ezra:3:1 @ iamque venerat mensis septimus et erant filii Israhel in civitatibus suis congregatus est ergo populus quasi vir unus in Hierusalem

vul@Ezra:3:2 @ et surrexit Iosue filius Iosedech et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et fratres eius et aedificaverunt altare Dei Israhel ut offerrent in eo holocaustomata sicut scriptum est in lege Mosi viri Dei

vul@Ezra:3:3 @ conlocaverunt autem altare super bases suas deterrentibus eos per circuitum populis terrarum et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere

vul@Ezra:3:4 @ feceruntque sollemnitatem tabernaculorum sicut scriptum est et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum praeceptum opus diei in die suo

vul@Ezra:3:5 @ et post haec holocaustum iuge tam in kalendis quam in universis sollemnitatibus Domini quae erant consecratae et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Deo

vul@Ezra:3:6 @ a primo die mensis septimi coeperunt offerre holocaustum Domino porro templum Dei fundatum necdum erat

vul@Ezra:3:7 @ dederunt autem pecunias latomis et cementariis cibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Ioppes iuxta quod praeceperat Cyrus rex Persarum eis

vul@Ezra:3:8 @ anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Hierusalem mense secundo coeperunt Zorobabel filius Salathihel et Iosue filius Iosedech et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitae et omnes qui venerant de captivitate in Hierusalem et constituerunt Levitas a viginti annis et supra ut urguerent opus Domini

vul@Ezra:3:9 @ stetitque Iosue filii eius et fratres eius Cedmihel et filii eius et filii Iuda quasi unus ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei filii Enadad filii eorum et fratres eorum Levitae

vul@Ezra:3:10 @ fundato igitur a cementariis templo Domini steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis et Levitae filii Asaph in cymbalis ut laudarent Deum per manus David regis Israhel

vul@Ezra:3:11 @ et concinebant in hymnis et confessione Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius super Israhel omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum eo quod fundatum esset templum Domini

vul@Ezra:3:12 @ plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis et principes patrum seniores qui viderant templum prius cum fundatum esset et hoc templum in oculis eorum flebant voce magna et multi vociferantes in laetitia elevabant vocem

vul@Ezra:3:13 @ nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris laetantium et vocem fletus populi commixtim enim populus vociferabatur clamore magno et vox audiebatur procul

vul@Ezra:4:1 @ audierunt autem hostes Iudae et Beniamin quia filii captivitatis aedificarent templum Domino Deo Israhel

vul@Ezra:4:2 @ et accedentes ad Zorobabel et ad principes patrum dixerunt eis aedificemus vobiscum quia ita ut vos quaerimus Deum vestrum ecce nos immolamus victimas ex diebus Asoraddan regis Assur qui adduxit nos huc

vul@Ezra:4:3 @ et dixit eis Zorobabel et Iosue et reliqui principes patrum Israhel non est vobis et nobis ut aedificemus domum Deo nostro sed nos ipsi soli aedificabimus Domino Deo nostro sicut praecepit nobis rex Cyrus rex Persarum

vul@Ezra:4:4 @ factum est igitur ut populus terrae inpediret manus populi Iudae et turbaret eos in aedificando

vul@Ezra:4:5 @ conduxerunt quoque adversum eos consiliatores ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad regnum Darii regis Persarum

vul@Ezra:4:6 @ in regno autem Asueri principio regni eius scripserunt accusationem adversum habitatores Iudae et Hierusalem

vul@Ezra:4:7 @ et in diebus Artarxersis scripsit Beselam Mitridatis et Tabel et reliqui qui erant in consilio eorum ad Artarxersen regem Persarum epistula autem accusationis scripta erat syriace et legebatur sermone syro

vul@Ezra:4:8 @ Reum Beelteem et Samsai scriba scripserunt epistulam unam de Hierusalem Artarxersi regi huiuscemodi

vul@Ezra:4:9 @ Reum Beelteem et Samsai scriba et reliqui consiliatores eorum Dinei et Apharsathei Terphalei Apharsei Erchuei Babylonii Susannechei Deaei Aelamitae

vul@Ezra:4:10 @ et ceteri de gentibus quas transtulit Asennaphar magnus et gloriosus et habitare eas fecit in civitatibus Samariae et in reliquis regionibus trans Flumen in pace

vul@Ezra:4:11 @ hoc est exemplar epistulae quam miserunt ad eum Artarxersi regi servi tui viri qui sunt trans Fluvium salutem dicunt

vul@Ezra:4:12 @ notum sit regi quia Iudaei qui ascenderunt a te ad nos venerunt in Hierusalem civitatem rebellem et pessimam quam aedificant extruentes muros eius et parietes conponentes

vul@Ezra:4:13 @ nunc igitur notum sit regi quia si civitas illa aedificata fuerit et muri eius instaurati tributum et vectigal et annuos reditus non dabunt et usque ad reges haec noxa perveniet

vul@Ezra:4:14 @ nos ergo memores salis quod in palatio comedimus et quia laesiones regis videre nefas ducimus idcirco misimus et nuntiavimus regi

vul@Ezra:4:15 @ ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum et invenies scriptum in commentariis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus et provinciis et bella concitant in ea ex diebus antiquis quam ob rem et civitas ipsa destructa est

vul@Ezra:4:16 @ nuntiamus nos regi quoniam si civitas illa aedificata fuerit et muri ipsius instaurati possessionem trans Fluvium non habebis

vul@Ezra:4:17 @ verbum misit rex ad Reum Beelteem et Samsai scribam et ad reliquos qui erant in consilio eorum habitatores Samariae et ceteris trans Fluvium salutem dicens et pacem

vul@Ezra:4:18 @ accusationem quam misistis ad nos manifeste lecta est coram me

vul@Ezra:4:19 @ et a me praeceptum est et recensuerunt inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat et seditiones et proelia concitantur in ea

vul@Ezra:4:20 @ nam et reges fortissimi fuerunt in Hierusalem qui et dominati sunt omni regioni quae trans Fluvium est tributum quoque et vectigal et reditus accipiebant

vul@Ezra:4:21 @ nunc ergo audite sententiam ut prohibeatis viros illos et urbs illa non aedificetur donec si forte a me iussum fuerit

vul@Ezra:4:22 @ videte ne neglegenter hoc impleatis et paulatim crescat malum contra reges

vul@Ezra:4:23 @ itaque exemplum edicti Artarxersis regis lectum est coram Reum et Samsai scriba et consiliariis eorum et abierunt festini in Hierusalem ad Iudaeos et prohibuerunt eos in brachio et robore

vul@Ezra:4:24 @ tunc intermissum est opus domus Dei in Hierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum

vul@Ezra:5:1 @ prophetaverunt autem Aggeus propheta et Zaccharias filius Addo prophetantes ad Iudaeos qui erant in Iudaea et Hierusalem in nomine Dei Israhel

vul@Ezra:5:2 @ tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathihel et Iosue filius Iosedech et coeperunt aedificare templum Dei in Hierusalem et cum eis prophetae Dei adiuvantes eos

vul@Ezra:5:3 @ in ipso tempore venit ad eos Tatannai qui erat dux trans Flumen et Starbuzannai et consiliarii eorum sicque dixerunt eis quis dedit vobis consilium ut domum hanc aedificaretis et muros hos instauraretis

vul@Ezra:5:4 @ ad quod respondimus eis quae essent nomina hominum auctorum illius aedificationis

vul@Ezra:5:5 @ oculus autem Dei eorum factus est super senes Iudaeorum et non potuerunt inhibere eos placuitque ut res ad Darium referretur et tunc satisfacerent adversus accusationem illam

vul@Ezra:5:6 @ exemplar epistulae quam misit Tatannai dux regionis trans Flumen et Starbuzannai et consiliatores eius Apharsacei qui erant trans Flumen ad Darium regem

vul@Ezra:5:7 @ sermo quem miserant ei sic scriptus erat Dario regi pax omnis

vul@Ezra:5:8 @ notum sit regi isse nos ad Iudaeam provinciam ad domum Dei magni quae aedificatur lapide inpolito et ligna ponuntur in parietibus opusque illud diligenter extruitur et crescit in manibus eorum

vul@Ezra:5:9 @ interrogavimus ergo senes illos et ita diximus eis quis dedit vobis potestatem ut domum hanc aedificaretis et muros instauraretis

vul@Ezra:5:10 @ sed et nomina eorum quaesivimus ab eis ut nuntiaremus tibi quae scripsimus nomina virorum qui sunt principes in eis

vul@Ezra:5:11 @ huiuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes nos sumus servi Dei caeli et terrae et aedificamus templum quod erat extructum ante hos annos multos quodque rex Israhel magnus aedificaverat et extruxerat

vul@Ezra:5:12 @ postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum caeli et tradidit eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldei domum quoque hanc destruxit et populum eius transtulit in Babylonem

vul@Ezra:5:13 @ anno autem primo Cyri regis Babylonis Cyrus rex proposuit edictum ut domus Dei aedificaretur

vul@Ezra:5:14 @ nam et vasa templi Dei aurea et argentea quae Nabuchodonosor tulerat de templo quod erat in Hierusalem et asportaverat ea in templum Babylonis protulit Cyrus rex de templo Babylonis et data sunt Sasabassar vocabulo quem et principem constituit

vul@Ezra:5:15 @ dixitque ei haec vasa tolle et vade et pone ea in templo quod est in Hierusalem et domus Dei aedificetur in loco suo

vul@Ezra:5:16 @ tunc itaque Sasabassar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Hierusalem et ex eo tempore usque nunc aedificatur et necdum conpletum est

vul@Ezra:5:17 @ nunc ergo si videtur regi bonum recenseat in bibliotheca regis quae est in Babylone utrumnam a Cyro rege iussum sit ut aedificaretur domus Dei in Hierusalem et voluntatem regis super hac re mittat ad nos

vul@Ezra:6:1 @ tunc Darius rex praecepit et recensuerunt in bibliotheca librorum qui erant repositi in Babylone

vul@Ezra:6:2 @ et inventum est in Ecbathanis quod est castrum in Madena provincia volumen unum talisque scriptus erat in eo commentarius

vul@Ezra:6:3 @ anno primo Cyri regis Cyrus rex decrevit ut domus Dei quae est in Hierusalem aedificaretur in loco ubi immolent hostias et ut ponant fundamenta subportantia altitudinem cubitorum sexaginta et latitudinem cubitorum sexaginta

vul@Ezra:6:4 @ ordines de lapidibus inpolitis tres et sic ordines de lignis novis sumptus autem de domo regis dabuntur

vul@Ezra:6:5 @ sed et vasa templi Dei aurea et argentea quae Nabuchodonosor tulerat de templo Hierusalem et adtulerat ea in Babylonem reddantur et referantur in templo Hierusalem in locum suum quae et posita sunt in templo Dei

vul@Ezra:6:6 @ nunc ergo Tatannai dux regionis quae est trans Flumen Starbuzannai et consiliarii vestri Apharsacei qui estis trans Flumen procul recedite ab illis

vul@Ezra:6:7 @ et dimittite fieri templum Dei illud a duce Iudaeorum et a senioribus eorum domum Dei illam aedificent in loco suo

vul@Ezra:6:8 @ sed et a me praeceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Iudaeorum illis ut aedificetur domus Dei scilicet ut de arca regis id est de tributis quae dantur de regione trans Flumen studiose sumptus dentur viris illis ne inpediatur opus

vul@Ezra:6:9 @ quod si necesse fuerit et vitulos et agnos et hedos in holocaustum Deo caeli frumentum sal vinum et oleum secundum ritum sacerdotum qui sunt in Hierusalem detur eis per dies singulos ne sit in aliquo querimonia

vul@Ezra:6:10 @ et offerant oblationes Deo caeli orentque pro vita regis et filiorum eius

vul@Ezra:6:11 @ a me ergo positum est decretum ut omnis homo qui hanc mutaverit iussionem tollatur lignum de domo ipsius et erigatur et configatur in eo domus autem eius publicetur

vul@Ezra:6:12 @ Deus autem qui habitare fecit nomen suum ibi dissipet omnia regna et populum qui extenderit manum suam ut repugnet et dissipet domum Dei illam quae est in Hierusalem ego Darius statui decretum quod studiose impleri volo

vul@Ezra:6:13 @ igitur Tatannai dux regionis trans Flumen et Starbuzannai et consiliarii eius secundum quod praeceperat Darius rex sic diligenter exsecuti sunt

vul@Ezra:6:14 @ seniores autem Iudaeorum aedificabant et prosperabantur iuxta prophetiam Aggei prophetae et Zacchariae filii Addo et aedificaverunt et construxerunt iubente Deo Israhel et iubente Cyro et Dario et Artarxerse regibus Persarum

vul@Ezra:6:15 @ et conpleverunt domum Dei istam usque ad diem tertium mensis adar qui est annus sextus regni Darii regis

vul@Ezra:6:16 @ fecerunt autem filii Israhel sacerdotes et Levitae et reliqui filiorum transmigrationis dedicationem domus Dei in gaudio

vul@Ezra:6:17 @ et obtulerunt in dedicationem domus Dei vitulos centum arietes ducentos agnos quadringentos hircos caprarum pro peccato totius Israhel duodecim iuxta numerum tribuum Israhel

vul@Ezra:6:18 @ et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis et Levitas in vicibus suis super opera Dei in Hierusalem sicut scriptum est in libro Mosi

vul@Ezra:6:19 @ fecerunt autem filii transmigrationis pascha quartadecima die mensis primi

vul@Ezra:6:20 @ purificati enim fuerant sacerdotes et Levitae quasi unus omnes mundi ad immolandum pascha universis filiis transmigrationis et fratribus suis sacerdotibus et sibi

vul@Ezra:6:21 @ et comederunt filii Israhel qui reversi fuerant de transmigratione et omnis qui se separaverat a coinquinatione gentium terrae ad eos ut quaererent Dominum Deum Israhel

vul@Ezra:6:22 @ et fecerunt sollemnitatem azymorum septem diebus in laetitia quoniam laetificaverat eos Dominus et converterat cor regis Assur ad eos ut adiuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israhel

vul@Ezra:7:1 @ post haec autem verba in regno Artarxersis regis Persarum Ezras filius Saraiae filii Azariae filii Helciae

vul@Ezra:7:2 @ filii Sellum filii Sadoc filii Achitob

vul@Ezra:7:3 @ filii Amariae filii Azariae filii Maraioth

vul@Ezra:7:4 @ filii Zaraiae filii Ozi filii Bocci

vul@Ezra:7:5 @ filii Abisue filii Finees filii Eleazar filii Aaron sacerdotis ab initio

vul@Ezra:7:6 @ ipse Ezras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in lege Mosi quam dedit Dominus Deus Israhel et dedit ei rex secundum manum Domini Dei eius super eum omnem petitionem eius

vul@Ezra:7:7 @ et ascenderunt de filiis Israhel et de filiis sacerdotum et de filiis Levitarum et de cantoribus et de ianitoribus et de Nathinneis in Hierusalem anno septimo Artarxersis regis

vul@Ezra:7:8 @ et venerunt in Hierusalem mense quinto ipse est annus septimus regis

vul@Ezra:7:9 @ quia in primo die mensis primi coepit ascendere de Babylone et in primo mensis quinti venit in Hierusalem iuxta manum Dei sui bonam super se

vul@Ezra:7:10 @ Ezras enim paravit cor suum ut investigaret legem Domini et faceret et doceret in Israhel praeceptum et iudicium

vul@Ezra:7:11 @ hoc est autem exemplar epistulae edicti quod dedit rex Artarxersis Ezrae sacerdoti scribae erudito in sermonibus et praeceptis Domini et caerimoniis eius in Israhel

vul@Ezra:7:12 @ Artarxersis rex regum Ezrae sacerdoti scribae legis Dei caeli doctissimo salutem

vul@Ezra:7:13 @ a me decretum est ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israhel et de sacerdotibus eius et de Levitis ire in Hierusalem tecum vadat

vul@Ezra:7:14 @ a facie enim regis et septem consiliatorum eius missus es ut visites Iudaeam et Hierusalem in lege Dei tui quae est in manu tua

vul@Ezra:7:15 @ et ut feras argentum et aurum quod rex et consiliatores eius sponte obtulerunt Deo Israhel cuius in Hierusalem tabernaculum est

vul@Ezra:7:16 @ et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis et populus offerre voluerit et de sacerdotibus qui sponte obtulerint domui Dei sui quae est in Hierusalem

vul@Ezra:7:17 @ libere accipe et studiose eme de hac pecunia vitulos arietes agnos et sacrificia et libamina eorum et offer ea super altare templi Dei vestri quod est in Hierusalem

vul@Ezra:7:18 @ sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo argento et auro ut faciatis iuxta voluntatem Dei vestri facite

vul@Ezra:7:19 @ vasa quoque quae dantur tibi in ministerium domus Dei tui trade in conspectu Dei Hierusalem

vul@Ezra:7:20 @ sed et cetera quibus opus fuerit in domo Dei tui quantumcumque necesse est ut expendas dabis de thesauro et de fisco regis

vul@Ezra:7:21 @ et a me ego Artarxersis rex statui atque decrevi omnibus custodibus arcae publicae qui sunt trans Flumen ut quodcumque petierit a vobis Ezras sacerdos scriba legis Dei caeli absque mora detis

vul@Ezra:7:22 @ usque ad argenti talenta centum et usque ad frumenti choros centum et usque ad vini batos centum et usque ad batos olei centum sal vero absque mensura

vul@Ezra:7:23 @ omne quod ad ritum Dei caeli pertinet tribuatur diligenter in domo Dei caeli ne forte irascatur contra regnum regis et filiorum eius

vul@Ezra:7:24 @ vobisque notum facimus de universis sacerdotibus et Levitis cantoribus ianitoribus Nathinneis et ministris domus Dei huius ut vectigal et tributum et annonas non habeatis potestatem inponendi super eos

vul@Ezra:7:25 @ tu autem Ezras secundum sapientiam Dei tui quae est in manu tua constitue iudices et praesides ut iudicent omni populo qui est trans Flumen his videlicet qui noverunt legem Dei tui sed et inperitos docete libere

vul@Ezra:7:26 @ et omnis qui non fecerit legem Dei tui et legem regis diligenter iudicium erit de eo sive in mortem sive in exilium sive in condemnationem substantiae eius vel certe in carcerem

vul@Ezra:7:27 @ benedictus Dominus Deus patrum nostrorum qui dedit hoc in corde regis ut glorificaret domum Domini quae est in Hierusalem

vul@Ezra:7:28 @ et in me inclinavit misericordiam coram rege et consiliatoribus eius et universis principibus regis potentibus et ego confortatus manu Domini Dei mei quae erat in me congregavi de Israhel principes qui ascenderent mecum

vul@Ezra:8:1 @ hii sunt ergo principes familiarum et genealogia eorum qui ascenderunt mecum in regno Artarxersis regis de Babylone

vul@Ezra:8:2 @ de filiis Finees Gersom de filiis Ithamar Danihel de filiis David Attus

vul@Ezra:8:3 @ de filiis Secheniae et de filiis Pharos Zaccharias et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta

vul@Ezra:8:4 @ de filiis Phaethmoab Helioenai filius Zareae et cum eo ducenti viri

vul@Ezra:8:5 @ de filiis Secheniae filius Hiezihel et cum eo trecenti viri

vul@Ezra:8:6 @ de filiis Adden Abeth filius Ionathan et cum eo quinquaginta viri

vul@Ezra:8:7 @ de filiis Helam Isaias filius Athaliae et cum eo septuaginta viri

vul@Ezra:8:8 @ de filiis Saphatiae Zebedia filius Michahel et cum eo octoginta viri

vul@Ezra:8:9 @ de filiis Ioab Obedia filius Iehihel et cum eo ducenti decem et octo viri

vul@Ezra:8:10 @ de filiis Selomith filius Iosphiae et cum eo centum sexaginta viri

vul@Ezra:8:11 @ de filiis Bebai Zaccharias filius Bebai et cum eo viginti octo viri

vul@Ezra:8:12 @ de filiis Ezgad Iohanan filius Eccetan et cum eo centum decem viri

vul@Ezra:8:13 @ de filiis Adonicam qui erant novissimi et haec nomina eorum Helifeleth et Heihel et Samaias et cum eis sexaginta viri

vul@Ezra:8:14 @ de filiis Beggui Uthai et Zacchur et cum eo septuaginta viri

vul@Ezra:8:15 @ congregavi autem eos ad fluvium qui decurrit ad Ahavva et mansimus ibi diebus tribus quaesivique in populo et in sacerdotibus de filiis Levi et non inveni ibi

vul@Ezra:8:16 @ itaque misi Heliezer et Arihel et Semeam et Helnathan et Iarib et alterum Helnathan et Nathan et Zacchariam et Mesolam principes et Ioarib et Helnathan sapientes

vul@Ezra:8:17 @ et misi eos ad Heddo qui est primus in Casphiae loco et posui in ore eorum verba quae loquerentur ad Addom et ad fratres eius Nathinneos in loco Casphiae ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri

vul@Ezra:8:18 @ et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos virum doctissimum de filiis Moolli filii Levi filii Israhel et Sarabiam et filios eius et fratres eius decem et octo

vul@Ezra:8:19 @ et Asabiam et cum eo Isaiam de filiis Merari fratres eius et filios eius viginti

vul@Ezra:8:20 @ et de Nathinneis quos dederat David et principes ad ministeria Levitarum Nathinneos ducentos viginti omnes hii suis nominibus vocabantur

vul@Ezra:8:21 @ et praedicavi ibi ieiunium iuxta fluvium Ahavva ut adfligeremur coram Domino Deo nostro et peteremus ab eo viam rectam nobis et filiis nostris universaeque substantiae nostrae

vul@Ezra:8:22 @ erubui enim petere regem auxilium et equites qui defenderent nos ab inimico in via quia dixeramus regi manus Dei nostri est super omnes qui quaerunt eum in bonitate et imperium eius et fortitudo eius et furor super omnes qui derelinquunt eum

vul@Ezra:8:23 @ ieiunavimus autem et rogavimus Deum nostrum pro hoc et evenit nobis prospere

vul@Ezra:8:24 @ et separavi de principibus sacerdotum duodecim Sarabian Asabian et cum eis de fratribus eorum decem

vul@Ezra:8:25 @ adpendique eis argentum et aurum et vasa consecrata domus Dei nostri quae obtulerat rex et consiliatores eius et principes eius universusque Israhel eorum qui inventi fuerant

vul@Ezra:8:26 @ et adpendi in manibus eorum argenti talenta sescenta quinquaginta et vasa argentea centum auri centum talenta

vul@Ezra:8:27 @ et crateras aureos viginti qui habebant solidos millenos et vasa aeris fulgentis optimi duo pulchra ut aurum

vul@Ezra:8:28 @ et dixi eis vos sancti Domini et vasa sancta et argentum et aurum quod sponte oblatum est Domino Deo patrum vestrorum

vul@Ezra:8:29 @ vigilate et custodite donec adpendatis coram principibus sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israhel in Hierusalem et thesaurum domus Domini

vul@Ezra:8:30 @ susceperunt autem sacerdotes et Levitae pondus argenti et auri et vasorum ut deferrent in Hierusalem in domum Dei nostri

vul@Ezra:8:31 @ promovimus ergo a flumine Ahavva duodecimo die mensis primi ut pergeremus Hierusalem et manus Dei nostri fuit super nos et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via

vul@Ezra:8:32 @ et venimus Hierusalem et mansimus ibi diebus tribus

vul@Ezra:8:33 @ die autem quarta adpensum est argentum et aurum et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriae sacerdotis et cum eo Eleazar filius Finees cumque eis Iozaded filius Iosue et Noadaia filius Bennoi Levitae

vul@Ezra:8:34 @ iuxta numerum et pondus omnium descriptumque est omne pondus in tempore illo

vul@Ezra:8:35 @ sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis obtulerunt holocaustomata Deo Israhel vitulos duodecim pro omni Israhel arietes nonaginta sex agnos septuaginta septem hircos pro peccato duodecim omnia in holocaustum Domino

vul@Ezra:8:36 @ dederunt autem edicta regis satrapis qui erant de conspectu regis et ducibus trans Flumen et elevaverunt populum et domum Dei

vul@Ezra:9:1 @ postquam autem haec conpleta sunt accesserunt ad me principes dicentes non est separatus populus Israhel et sacerdotes et Levitae a populis terrarum et de abominationibus eorum Chananei videlicet et Hetthei et Ferezei et Iebusei et Ammanitarum et Moabitarum et Aegyptiorum et Amorreorum

vul@Ezra:9:2 @ tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima

vul@Ezra:9:3 @ cumque audissem sermonem istum scidi pallium meum et tunicam et evelli capillos capitis mei et barbae et sedi maerens

vul@Ezra:9:4 @ convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei Israhel pro transgressione eorum qui de captivitate venerant et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum

vul@Ezra:9:5 @ et in sacrificio vespertino surrexi de adflictione mea et scisso pallio et tunica curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum

vul@Ezra:9:6 @ et dixi Deus meus confundor et erubesco levare Deus meus faciem meam ad te quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput et delicta nostra creverunt usque in caelum

vul@Ezra:9:7 @ a diebus patrum nostrorum sed et nos ipsi peccavimus granditer usque ad diem hanc et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi et reges nostri et sacerdotes nostri in manum regum terrarum in gladium in captivitatem in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac

vul@Ezra:9:8 @ et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum ut dimitterentur nobis reliquiae et daretur paxillus in loco sancto eius et inluminaret oculos nostros Deus noster et daret nobis vitam modicam in servitute nostra

vul@Ezra:9:9 @ quia servi sumus et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster et inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum ut daret nobis vitam et sublimaret domum Dei nostri et extrueret solitudines eius et daret nobis sepem in Iuda et in Hierusalem

vul@Ezra:9:10 @ et nunc quid dicemus Deus noster post haec quia dereliquimus mandata tua

vul@Ezra:9:11 @ quae praecepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens terram ad quam vos ingredimini ut possideatis eam terra inmunda est iuxta inmunditiam populorum ceterarumque terrarum abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua

vul@Ezra:9:12 @ nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias eorum non accipiatis filiis vestris et non quaeratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in aeternum ut confortemini et comedatis quae bona sunt terrae et heredes habeatis filios vestros usque in saeculum

vul@Ezra:9:13 @ et post omnia quae venerunt super nos in operibus nostris pessimis et in delicto nostro magno quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra et dedisti nobis salutem sicut est hodie

vul@Ezra:9:14 @ ut non converteremur et irrita faceremus mandata tua neque matrimonia iungeremus cum populis abominationum istarum numquid iratus es nobis usque ad consummationem ne dimitteres nobis reliquias et salutem

vul@Ezra:9:15 @ Domine Deus Israhel iustus tu quoniam derelicti sumus qui salvaremur sicut die hac ecce coram te sumus in delicto nostro non enim stari potest coram te super hoc

vul@Ezra:10:1 @ sic ergo orante Ezra et inplorante eo et flente et iacente ante templum Dei collectus est ad eum de Israhel coetus grandis nimis virorum et mulierum puerorumque et flevit populus multo fletu

vul@Ezra:10:2 @ et respondit Sechenia filius Iehihel de filiis Helam et dixit Ezrae nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terrae et nunc si est paenitentia Israhel super hoc

vul@Ezra:10:3 @ percutiamus foedus cum Deo nostro ut proiciamus universas uxores et eos qui de his nati sunt iuxta voluntatem Domini et eorum qui timent praeceptum Dei nostri secundum legem fiat

vul@Ezra:10:4 @ surge tuum est decernere nosque erimus tecum confortare et fac

vul@Ezra:10:5 @ surrexit ergo Ezras et adiuravit principes sacerdotum Levitarum et omnem Israhel ut facerent secundum verbum hoc et iuraverunt

vul@Ezra:10:6 @ et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant

vul@Ezra:10:7 @ et missa est vox in Iuda et in Hierusalem omnibus filiis transmigrationis ut congregarentur in Hierusalem

vul@Ezra:10:8 @ et omnis qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium principum et seniorum auferetur universa substantia eius et ipse abicietur de coetu transmigrationis

vul@Ezra:10:9 @ convenerunt igitur omnes viri Iuda et Beniamin in Hierusalem tribus diebus ipse est mensis nonus vicesimo die mensis et sedit omnis populus in platea domus Dei trementes pro peccato et pluviis

vul@Ezra:10:10 @ et surrexit Ezras sacerdos et dixit ad eos vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super delictum Israhel

vul@Ezra:10:11 @ et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum et facite placitum eius et separamini a populis terrae et ab uxoribus alienigenis

vul@Ezra:10:12 @ et respondit universa multitudo dixitque voce magna iuxta verbum tuum ad nos sic fiat

vul@Ezra:10:13 @ verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae et non sustinemus stare foris et opus non est diei unius vel duorum vehementer quippe peccavimus in sermone isto

vul@Ezra:10:14 @ constituantur principes in universa multitudine et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis et cum his seniores per civitatem et civitatem et iudices eius donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc

vul@Ezra:10:15 @ igitur Ionathan filius Asahel et Iaazia filius Thecuae steterunt super hoc et Mesollam et Sebethai Levites adiuverunt eos

vul@Ezra:10:16 @ feceruntque sic filii transmigrationis et abierunt Ezras sacerdos et viri principes familiarum in domum patrum suorum et omnes per nomina sua et sederunt in die primo mensis decimi ut quaererent rem

vul@Ezra:10:17 @ et consummati sunt omnes viri qui duxerant uxores alienigenas usque ad diem primam mensis primi

vul@Ezra:10:18 @ et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas de filiis Iosue filii Iosedech et fratres eius Maasia et Eliezer et Iarib et Godolia

vul@Ezra:10:19 @ et dederunt manus suas ut eicerent uxores suas et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent

vul@Ezra:10:20 @ et de filiis Emmer Anani et Zebedia

vul@Ezra:10:21 @ et de filiis Erim Masia et Helia et Semeia et Hiehihel et Ozias

vul@Ezra:10:22 @ et de filiis Phessur Helioenai Maasia Ismahel Nathanahel Iozabeth et Elasa

vul@Ezra:10:23 @ et de filiis Levitarum Iozabeth et Semei et Celaia ipse est Calita Phataia Iuda et Eliezer

vul@Ezra:10:24 @ et de cantoribus Eliasub et de ianitoribus Sellum et Telem et Uri

vul@Ezra:10:25 @ et ex Israhel de filiis Pharos Remia et Ezia et Melchia et Miamin et Eliezer et Melchia et Banea

vul@Ezra:10:26 @ et de filiis Helam Mathania Zaccharias et Hiehil et Abdi et Irimoth et Helia

vul@Ezra:10:27 @ et de filiis Zethua Helioenai Eliasib Mathania et Ierimuth et Zabeth et Aziza

vul@Ezra:10:28 @ et de filiis Bebai Iohanan Anania Zabbai Athalai

vul@Ezra:10:29 @ et de filiis Bani Mosollam et Melluch et Adaia Iasub et Saal et Ramoth

vul@Ezra:10:30 @ et de filiis Phaethmoab Edna et Chalal Banaias Maasias Mathanias Beselehel et Bennui et Manasse

vul@Ezra:10:31 @ et de filiis Erem Eliezer Iesue Melchias Semeias Symeon

vul@Ezra:10:32 @ Beniamin Maloch Samarias

vul@Ezra:10:33 @ de filiis Asom Matthanai Matthetha Zabed Elipheleth Iermai Manasse Semei

vul@Ezra:10:34 @ de filiis Bani Maaddi Amram et Huhel

vul@Ezra:10:35 @ Baneas et Badaias Cheiliau

vul@Ezra:10:36 @ Vannia Marimuth et Eliasib

vul@Ezra:10:37 @ Matthanias Mathanai et Iasi

vul@Ezra:10:38 @ et Bani et Bennui Semei

vul@Ezra:10:39 @ et Salmias et Nathan et Adaias

vul@Ezra:10:40 @ Mechnedabai Sisai Sarai

vul@Ezra:10:41 @ Ezrel et Selemau Semeria

vul@Ezra:10:42 @ Sellum Amaria Ioseph

vul@Ezra:10:43 @ de filiis Nebu Iaihel Matthathias Zabed Zabina Ieddu et Iohel Banaia

vul@Nehemiah:1:1 @ verba Neemiae filii Echliae et factum est in mense casleu anno vicesimo et ego eram in Susis castro

vul@Nehemiah:1:2 @ et venit Anani unus de fratribus meis ipse et viri ex Iuda et interrogavi eos de Iudaeis qui remanserant et supererant de captivitate et de Hierusalem

vul@Nehemiah:1:3 @ et dixerunt mihi qui remanserunt et derelicti sunt de captivitate ibi in provincia in adflictione magna sunt et in obprobrio et murus Hierusalem dissipatus est et portae eius conbustae sunt igni

vul@Nehemiah:1:4 @ cumque audissem verba huiuscemodi sedi et flevi et luxi diebus et ieiunabam et orabam ante faciem Dei caeli

vul@Nehemiah:1:5 @ et dixi quaeso Domine Deus caeli fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua

vul@Nehemiah:1:6 @ fiat auris tua auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israhel servis tuis et confiteor pro peccatis filiorum Israhel quibus peccaverunt tibi et ego et domus patris mei peccavimus

vul@Nehemiah:1:7 @ vanitate seducti sumus et non custodivimus mandatum et caerimonias et iudicia quae praecepisti Mosi servo tuo

vul@Nehemiah:1:8 @ memento verbi quod mandasti Mosi famulo tuo dicens cum transgressi fueritis ego dispergam vos in populos

vul@Nehemiah:1:9 @ et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea etiam si abducti fueritis ad extrema caeli inde congregabo vos et inducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi

vul@Nehemiah:1:10 @ et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida

vul@Nehemiah:1:11 @ obsecro Domine sit auris tua adtendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc ego enim eram pincerna regis

vul@Nehemiah:2:1 @ factum est autem in mense nisan anno vicesimo Artarxersis regis et vinum erat ante eum et levavi vinum et dedi regi et non eram quasi languidus ante faciem eius

vul@Nehemiah:2:2 @ dixitque mihi rex quare vultus tuus tristis cum te aegrotum non videam non est hoc frustra sed malum nescio quid in corde tuo est et timui valde ac nimis

vul@Nehemiah:2:3 @ et dixi regi rex in aeternum vive quare non maereat vultus meus quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est et portae eius conbustae sunt igni

vul@Nehemiah:2:4 @ et ait mihi rex pro qua re postulas et oravi Deum caeli

vul@Nehemiah:2:5 @ et dixi ad regem si videtur regi bonum et si placet servus tuus ante faciem tuam ut mittas me in Iudaeam ad civitatem sepulchri patris mei et aedificabo eam

vul@Nehemiah:2:6 @ dixitque mihi rex et regina quae sedebat iuxta eum usque ad quod tempus erit iter tuum et quando reverteris et placuit ante vultum regis et misit me et constitui ei tempus

vul@Nehemiah:2:7 @ et dixi regi si regi videtur bonum epistulas det mihi ad duces regionis trans Flumen ut transducant me donec veniam in Iudaeam

vul@Nehemiah:2:8 @ et epistulam ad Asaph custodem saltus regis ut det mihi ligna et tegere possim portas turris domus et muri civitatis et domum quam ingressus fuero et dedit mihi rex iuxta manum Dei mei bonam mecum

vul@Nehemiah:2:9 @ et veni ad duces regionis trans Flumen dedique eis epistulas regis miserat autem mecum rex principes militum et equites

vul@Nehemiah:2:10 @ et audierunt Sanaballat Horonites et Tobias servus ammanites et contristati sunt adflictione magna quod venisset homo qui quaereret prosperitatem filiorum Israhel

vul@Nehemiah:2:11 @ et veni Hierusalem et eram ibi diebus tribus

vul@Nehemiah:2:12 @ et surrexi nocte ego et viri pauci mecum et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Hierusalem et iumentum non erat mecum nisi animal cui sedebam

vul@Nehemiah:2:13 @ et egressus sum per portam Vallis nocte et ante fontem Draconis et ad portam Stercoris et considerabam murum Hierusalem dissipatum et portas eius consumptas igni

vul@Nehemiah:2:14 @ et transivi ad portam Fontis et ad aquaeductum Regis et non erat locus iumento cui sedebam ut transiret

vul@Nehemiah:2:15 @ et ascendi per torrentem nocte et considerabam murum et reversus veni ad portam Vallis et redii

vul@Nehemiah:2:16 @ magistratus autem nesciebant quo abissem aut quid ego facerem sed et Iudaeis et sacerdotibus et optimatibus et magistratibus et reliquis qui faciebant opus usque ad id locorum nihil indicaveram

vul@Nehemiah:2:17 @ et dixi eis vos nostis adflictionem in qua sumus quia Hierusalem deserta est et portae eius consumptae sunt igni venite et aedificemus muros Hierusalem et non simus ultra obprobrium

vul@Nehemiah:2:18 @ et indicavi eis manum Dei mei quod esset bona mecum et verba regis quae locutus est mihi et aio surgamus et aedificemus et confortatae sunt manus eorum in bono

vul@Nehemiah:2:19 @ audierunt autem Sanaballat Horonites et Tobias servus ammanites et Gosem Arabs et subsannaverunt nos et despexerunt dixeruntque quae est haec res quam facitis numquid contra regem vos rebellatis

vul@Nehemiah:2:20 @ et reddidi eis sermonem dixique ad eos Deus caeli ipse nos iuvat et nos servi eius sumus surgamus et aedificemus vobis autem non est pars et iustitia et memoria in Hierusalem

vul@Nehemiah:3:1 @ et surrexit Eliasib sacerdos magnus et fratres eius sacerdotes et aedificaverunt portam Gregis ipsi sanctificaverunt eam et statuerunt valvas eius et usque ad turrem centum cubitorum sanctificaverunt eam usque ad turrem Ananehel

vul@Nehemiah:3:2 @ et iuxta eum aedificaverunt viri Hiericho et iuxta eum aedificavit Zecchur filius Amri

vul@Nehemiah:3:3 @ portam autem Piscium aedificaverunt filii Asanaa ipsi texerunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes et iuxta eos aedificavit Marimuth filius Uriae filii Accus

vul@Nehemiah:3:4 @ et iuxta eos aedificavit Mosollam filius Barachiae filii Mesezebel et iuxta eos aedificavit Sadoc filius Baana

vul@Nehemiah:3:5 @ et iuxta eos aedificaverunt Thecueni optimates autem eorum non subposuerunt colla sua in opere Domini sui

vul@Nehemiah:3:6 @ et portam Veterem aedificaverunt Ioiada filius Fasea et Mosollam filius Besodia ipsi texerunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes

vul@Nehemiah:3:7 @ et iuxta eos aedificavit Meletias Gabaonites et Iadon Meronathites viri de Gabaon et Maspha pro duce qui erat in regione trans Flumen

vul@Nehemiah:3:8 @ et iuxta eum aedificavit Ezihel filius Araia aurifex et iuxta eum aedificavit Anania filius pigmentarii et dimiserunt Hierusalem usque ad murum plateae latioris

vul@Nehemiah:3:9 @ et iuxta eum aedificavit Rafaia filius Ahur princeps vici Hierusalem

vul@Nehemiah:3:10 @ et iuxta eos aedificavit Ieiada filius Aromath contra domum suam et iuxta eum aedificavit Attus filius Asebeniae

vul@Nehemiah:3:11 @ mediam partem vici aedificavit Melchias filius Erem et Asub filius Phaethmoab et turrem Furnorum

vul@Nehemiah:3:12 @ iuxta eum aedificavit Sellum filius Alloes princeps mediae partis vici Hierusalem ipse et filiae eius

vul@Nehemiah:3:13 @ et portam Vallis aedificavit Anun et habitatores Zanoe ipsi aedificaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes et mille cubitos in muro usque ad portam Sterquilinii

vul@Nehemiah:3:14 @ et portam Sterquilinii aedificavit Melchias filius Rechab princeps vici Bethaccharem ipse aedificavit eam et statuit valvas eius et seras et vectes

vul@Nehemiah:3:15 @ et portam Fontis aedificavit Sellum filius Choloozai princeps pagi Maspha ipse aedificavit eam et texit et statuit valvas eius et seras et vectes et muros piscinae Siloae in hortum regis et usque ad gradus qui descendunt de civitate David

vul@Nehemiah:3:16 @ post eum aedificavit Neemias filius Azboc princeps dimidiae partis vici Bethsur usque contra sepulchra David et usque ad piscinam quae grandi opere constructa est et usque ad domum Fortium

vul@Nehemiah:3:17 @ post eum aedificaverunt Levitae Reum filius Benni post eum aedificavit Asebias princeps dimidiae partis vici Ceilae in vico suo

vul@Nehemiah:3:18 @ post eum aedificaverunt fratres eorum Behui filius Enadad princeps dimidiae partis Ceila

vul@Nehemiah:3:19 @ et aedificavit iuxta eum Azer filius Iosue princeps Maspha mensuram secundam contra ascensum firmissimi anguli

vul@Nehemiah:3:20 @ post eum in monte aedificavit Baruch filius Zacchai mensuram secundam ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni

vul@Nehemiah:3:21 @ post eum aedificavit Meremuth filius Uriae filii Accus mensuram secundam a porta domus Eliasib donec extenderetur domus Eliasib

vul@Nehemiah:3:22 @ et post eum aedificaverunt sacerdotes viri de campestribus Iordanis

vul@Nehemiah:3:23 @ post eum aedificavit Beniamin et Asub contra domum suam et post eum aedificavit Azarias filius Maasiae filii Ananiae contra domum suam

vul@Nehemiah:3:24 @ post eum aedificavit Bennui filius Enadda mensuram secundam a domo Azariae usque ad flexuram et usque ad angulum

vul@Nehemiah:3:25 @ Falel filius Ozi contra flexuram et turrem quae eminet de domo regis excelsa id est in atrio carceris post eum Phadaia filius Pheros

vul@Nehemiah:3:26 @ Nathinnei autem habitabant in Ofel usque contra portam Aquarum ad orientem et turrem quae prominebat

vul@Nehemiah:3:27 @ post eum aedificaverunt Thecueni mensuram secundam e regione a turre magna et eminenti usque ad murum templi

vul@Nehemiah:3:28 @ sursum autem a porta Equorum aedificaverunt sacerdotes unusquisque contra domum suam

vul@Nehemiah:3:29 @ post eos aedificavit Seddo filius Emmer contra domum suam et post eum aedificavit Semeia filius Secheniae custos portae orientalis

vul@Nehemiah:3:30 @ post eum aedificavit Anania filius Selemiae et Anon filius Selo sextus mensuram secundam post eum aedificavit Mosollam filius Barachiae contra gazofilacium suum post eum aedificavit Melchias filius aurificis usque ad domum Nathinneorum et scruta vendentium contra portam Iudicialem et usque ad cenaculum Anguli

vul@Nehemiah:3:31 @ et inter cenaculum Anguli in porta Gregis aedificaverunt artifices et negotiatores

vul@Nehemiah:4:1 @ factum est autem cum audisset Sanaballat quod aedificaremus murum iratus est valde et motus nimis subsannavit Iudaeos

vul@Nehemiah:4:2 @ et dixit coram fratribus suis et frequentia Samaritanorum quid Iudaei inbecilli faciunt num dimittent eos gentes num sacrificabunt et conplebunt in una die numquid aedificare poterunt lapides de acervis pulveris qui conbusti sunt

vul@Nehemiah:4:3 @ sed et Tobias Ammanites proximus eius ait aedificent si ascenderit vulpis transiliet murum eorum lapideum

vul@Nehemiah:4:4 @ audi Deus noster quia facti sumus despectio converte obprobrium super caput eorum et da eos in despectionem in terra captivitatis

vul@Nehemiah:4:5 @ ne operias iniquitatem eorum et peccatum eorum coram facie tua non deleatur quia inriserunt aedificantes

vul@Nehemiah:4:6 @ itaque aedificavimus murum et coniunximus totum usque ad partem dimidiam et provocatum est cor populi ad operandum

vul@Nehemiah:4:7 @ factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobias et Arabes et Ammanitae et Azotii quod obducta esset cicatrix muri Hierusalem et quod coepissent interrupta concludi irati sunt nimis

vul@Nehemiah:4:8 @ et congregati omnes pariter ut venirent et pugnarent contra Hierusalem et molirentur insidias

vul@Nehemiah:4:9 @ et oravimus Deum nostrum et posuimus custodes super murum die et nocte contra eos

vul@Nehemiah:4:10 @ dixit autem Iudas debilitata est fortitudo portantis et humus nimia est et nos non poterimus aedificare murum

vul@Nehemiah:4:11 @ et dixerunt hostes nostri nesciant et ignorent donec veniamus in medio eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus

vul@Nehemiah:4:12 @ factum est autem venientibus Iudaeis qui habitabant iuxta eos et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis quibus venerant ad nos

vul@Nehemiah:4:13 @ statui in loco post murum per circuitum populum in ordine cum gladiis suis et lanceis et arcis

vul@Nehemiah:4:14 @ perspexi atque surrexi et aio ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi nolite timere a facie eorum Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris filiis vestris et filiabus vestris uxoribus vestris et domibus

vul@Nehemiah:4:15 @ factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis dissipavit Deus consilium eorum et reversi sumus omnes ad muros unusquisque ad opus suum

vul@Nehemiah:4:16 @ et factum est a die illa media pars iuvenum eorum faciebant opus et media parata erat ad bellum et lanceae et scuta et arcus et loricae et principes post eos in omni domo Iuda

vul@Nehemiah:4:17 @ aedificantium in muro et portantium onera et inponentium una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium

vul@Nehemiah:4:18 @ aedificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes et aedificabant et clangebant bucina iuxta me

vul@Nehemiah:4:19 @ et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi opus grande est et latum et nos separati sumus in muro procul alter ab altero

vul@Nehemiah:4:20 @ in loco quocumque audieritis clangorem tubae illuc concurrite ad nos Deus noster pugnabit pro nobis

vul@Nehemiah:4:21 @ et nos ipsi faciamus opus et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu aurorae donec egrediantur astra

vul@Nehemiah:4:22 @ in tempore quoque illo dixi populo unusquisque cum puero suo maneat in medio Hierusalem et sint vobis vices per noctem et diem ad operandum

vul@Nehemiah:4:23 @ ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes qui erant post me non deponebamus vestimenta nostra unusquisque tantum nudabatur ad baptismum

vul@Nehemiah:5:1 @ et factus est clamor populi et uxorum eius magnus adversus fratres suos iudaeos

vul@Nehemiah:5:2 @ et erant qui dicerent filii nostri et filiae nostrae multae sunt nimis accipiamus pro pretio eorum frumentum et comedamus et vivamus

vul@Nehemiah:5:3 @ et erant qui dicerent agros nostros et vineas et domos nostras opponamus et accipiamus frumentum in fame

vul@Nehemiah:5:4 @ et alii dicebant mutuo sumamus pecunias in tributa regis demusque agros nostros et vineas

vul@Nehemiah:5:5 @ et nunc sicut carnes fratrum nostrorum sic carnes nostrae sunt sicut filii eorum ita filii nostri ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem et de filiabus nostris sunt famulae nec habemus unde possint redimi et agros nostros et vineas alii possident

vul@Nehemiah:5:6 @ et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba haec

vul@Nehemiah:5:7 @ cogitavitque cor meum mecum et increpui optimates et magistratus et dixi eis usurasne singuli a fratribus vestris exigatis et congregavi adversus eos contionem magnam

vul@Nehemiah:5:8 @ et dixi eis nos ut scitis redemimus fratres nostros iudaeos qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram et vos igitur vendite fratres vestros et emimus eos et siluerunt nec invenerunt quid responderent

vul@Nehemiah:5:9 @ dixique ad eos non est bona res quam facitis quare non in timore Dei nostri ambulatis ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris

vul@Nehemiah:5:10 @ et ego et fratres mei et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum non repetamus in commune istud aes alienum concedamus quod debetur nobis

vul@Nehemiah:5:11 @ reddite eis hodie agros suos vineas suas oliveta sua et domos suas quin potius et centesimam pecuniae frumenti vini et olei quam exigere soletis ab eis date pro illis

vul@Nehemiah:5:12 @ et dixerunt reddimus et ab eis nihil quaerimus sicque faciemus ut loqueris et vocavi sacerdotes et adiuravi eos ut facerent iuxta quod dixeram

vul@Nehemiah:5:13 @ insuper et sinum meum excussi et dixi sic excutiat Deus omnem virum qui non conpleverit verbum istud de domo sua et de laboribus suis sic excutiatur et vacuus fiat et dixit universa multitudo amen et laudaverunt Deum fecit ergo populus sicut dictum erat

vul@Nehemiah:5:14 @ a die autem illa qua praeceperat mihi ut essem dux in terra Iuda ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artarxersis regis per annos duodecim ego et fratres mei annonas quae ducibus debebantur non comedimus

vul@Nehemiah:5:15 @ duces autem primi qui fuerant ante me gravaverunt populum et acceperunt ab eis in pane vino et pecunia cotidie siclos quadraginta sed et ministri eorum depresserant populum ego autem non feci ita propter timorem Dei

vul@Nehemiah:5:16 @ quin potius in opere muri aedificavi et agrum non emi et omnes pueri mei congregati ad opus erant

vul@Nehemiah:5:17 @ Iudaei quoque et magistratus centum quinquaginta viri et qui veniebant ad nos de gentibus quae in circuitu nostro sunt in mensa mea erant

vul@Nehemiah:5:18 @ parabatur autem mihi per dies singulos bos unus arietes sex electi exceptis volatilibus et inter dies decem vina diversa et alia multa tribuebam insuper et annonas ducatus mei non quaesivi valde enim erat adtenuatus populus

vul@Nehemiah:5:19 @ memento mei Deus meus in bonum secundum omnia quae feci populo huic

vul@Nehemiah:6:1 @ factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobia et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri quod aedificassem ego murum et non esset in ipso residua interruptio usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis

vul@Nehemiah:6:2 @ miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes veni et percutiamus foedus pariter in viculis in campo Ono ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum

vul@Nehemiah:6:3 @ misi ergo ad eos nuntios dicens opus grande ego facio et non possum descendere ne forte neglegatur cum venero et descendero ad vos

vul@Nehemiah:6:4 @ miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices et respondi eis iuxta sermonem priorem

vul@Nehemiah:6:5 @ et misit ad me Sanaballat iuxta verbum prius quinta vice puerum suum et epistulam habebat in manu scriptam hoc modo

vul@Nehemiah:6:6 @ in gentibus auditum est et Gosem dixit quod tu et Iudaei cogitetis rebellare et propterea aedifices murum et levare te velis super eos regem propter quam causam

vul@Nehemiah:6:7 @ et prophetas posueris qui praedicent de te in Hierusalem dicentes rex in Iudaea est auditurus est rex verba haec idcirco nunc veni ut ineamus consilium pariter

vul@Nehemiah:6:8 @ et misi ad eos dicens non est factum secundum verba haec quae tu loqueris de corde enim tuo tu conponis haec

vul@Nehemiah:6:9 @ omnes autem hii terrebant nos cogitantes quod cessarent manus nostrae ab opere et quiesceremus quam ob causam magis confortavi manus meas

vul@Nehemiah:6:10 @ et ingressus sum domum Samaiae filii Dalaiae filii Metabehel secreto qui ait tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi et claudamus portas aedis quia venturi sunt ut interficiant te et nocte venturi sunt ad occidendum te

vul@Nehemiah:6:11 @ et dixi num quisquam similis mei fugit et quis ut ego ingredietur templum et vivet non ingrediar

vul@Nehemiah:6:12 @ et intellexi quod Deus non misisset eum sed quasi vaticinans locutus esset ad me et Tobia et Sanaballat conduxissent eum

vul@Nehemiah:6:13 @ acceperat enim pretium ut territus facerem et peccarem et haberent malum quod exprobrarent mihi

vul@Nehemiah:6:14 @ memento Domine mei pro Tobia et Sanaballat iuxta opera eorum talia sed et Noadiae prophetae et ceterorum prophetarum qui terrebant me

vul@Nehemiah:6:15 @ conpletus est autem murus vicesimo quinto die mensis elul quinquaginta duobus diebus

vul@Nehemiah:6:16 @ factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri ut timerent universae gentes quae erant in circuitu nostro et conciderent intra semet ipsos et scirent quod a Deo factum esset opus hoc

vul@Nehemiah:6:17 @ sed et in diebus illis multae optimatium Iudaeorum epistulae mittebantur ad Tobiam et a Tobia veniebant ad eos

vul@Nehemiah:6:18 @ multi enim erant in Iudaea habentes iuramentum eius quia gener erat Secheniae filii Orei et Iohanan filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachiae

vul@Nehemiah:6:19 @ sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant ei et Tobias mittebat epistulas ut terreret me

vul@Nehemiah:7:1 @ postquam autem aedificatus est murus et posui valvas et recensui ianitores et cantores et Levitas

vul@Nehemiah:7:2 @ praecepi Aneni fratri meo et Ananiae principi domus de Hierusalem ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur

vul@Nehemiah:7:3 @ et dixi eis non aperiantur portae Hierusalem usque ad calorem solis cumque adhuc adsisterent clausae portae sunt et oppilatae et posui custodes de habitatoribus Hierusalem singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam

vul@Nehemiah:7:4 @ civitas autem erat lata nimis et grandis et populus parvus in medio eius et non erant domus aedificatae

vul@Nehemiah:7:5 @ dedit autem Deus in corde meo et congregavi optimates et magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eo

vul@Nehemiah:7:6 @ isti filii provinciae qui ascenderunt de captivitate migrantium quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis et reversi sunt in Hierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem suam

vul@Nehemiah:7:7 @ qui venerunt cum Zorobabel Hiesuae Neemias Azarias Raamias Naamni Mardocheus Belsar Mespharath Beggoai Naum Baana numerus virorum populi Israhel

vul@Nehemiah:7:8 @ filii Pharos duo milia centum septuaginta duo

vul@Nehemiah:7:9 @ filii Saphatiae trecenti septuaginta duo

vul@Nehemiah:7:10 @ filii Area sescenti quinquaginta duo

vul@Nehemiah:7:11 @ filii Phaethmoab filiorum Hiesuae et Ioab duo milia octingenti decem et octo

vul@Nehemiah:7:12 @ filii Helam mille octingenti quinquaginta quattuor

vul@Nehemiah:7:13 @ filii Zethua octingenti quadraginta quinque

vul@Nehemiah:7:14 @ filii Zacchai septingenti sexaginta

vul@Nehemiah:7:15 @ filii Bennui sescenti quadraginta octo

vul@Nehemiah:7:16 @ filii Bebai sescenti viginti octo

vul@Nehemiah:7:17 @ filii Azgad duo milia trecenti viginti duo

vul@Nehemiah:7:18 @ filii Adonicam sescenti sexaginta septem

vul@Nehemiah:7:19 @ filii Baggoaim duo milia sexaginta septem

vul@Nehemiah:7:20 @ filii Adin sescenti quinquaginta quinque

vul@Nehemiah:7:21 @ filii Ater filii Ezechiae nonaginta octo

vul@Nehemiah:7:22 @ filii Asem trecenti viginti octo

vul@Nehemiah:7:23 @ filii Besai trecenti viginti quattuor

vul@Nehemiah:7:24 @ filii Areph centum duodecim

vul@Nehemiah:7:25 @ filii Gabaon nonaginta quinque

vul@Nehemiah:7:26 @ viri Bethleem et Netupha centum octoginta octo

vul@Nehemiah:7:27 @ viri Anathoth centum viginti octo

vul@Nehemiah:7:28 @ viri Bethamoth quadraginta duo

vul@Nehemiah:7:29 @ viri Cariathiarim Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres

vul@Nehemiah:7:30 @ viri Rama et Geba sescenti viginti unus

vul@Nehemiah:7:31 @ viri Machmas centum viginti duo

vul@Nehemiah:7:32 @ viri Bethel et Hai centum viginti tres

vul@Nehemiah:7:33 @ viri Nebo alterius quinquaginta duo

vul@Nehemiah:7:34 @ viri Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor

vul@Nehemiah:7:35 @ filii Arem trecenti viginti

vul@Nehemiah:7:36 @ filii Hiericho trecenti quadraginta quinque

vul@Nehemiah:7:37 @ filii Lod Adid et Ono septingenti viginti unus

vul@Nehemiah:7:38 @ filii Senaa tria milia nongenti triginta

vul@Nehemiah:7:39 @ sacerdotes filii Idaia in domo Iosua nongenti septuaginta tres

vul@Nehemiah:7:40 @ filii Emmer mille quinquaginta duo

vul@Nehemiah:7:41 @ filii Phassur mille ducenti quadraginta septem

vul@Nehemiah:7:42 @ filii Arem mille decem et septem Levitae

vul@Nehemiah:7:43 @ filii Iosue et Cadmihel filiorum

vul@Nehemiah:7:44 @ Oduia septuaginta quattuor cantores

vul@Nehemiah:7:45 @ filii Asaph centum quadraginta octo

vul@Nehemiah:7:46 @ ianitores filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai centum triginta octo

vul@Nehemiah:7:47 @ Nathinnei filii Soa filii Asfa filii Tebaoth

vul@Nehemiah:7:48 @ filii Ceros filii Siaa filii Fado filii Lebana filii Agaba filii Selmon

vul@Nehemiah:7:49 @ filii Anan filii Geddel filii Gaer

vul@Nehemiah:7:50 @ filii Raaia filii Rasim filii Necoda

vul@Nehemiah:7:51 @ filii Gezem filii Aza filii Fasea

vul@Nehemiah:7:52 @ filii Besai filii Munim filii Nephusim

vul@Nehemiah:7:53 @ filii Becbuc filii Acupha filii Arur

vul@Nehemiah:7:54 @ filii Besloth filii Meida filii Arsa

vul@Nehemiah:7:55 @ filii Bercos filii Sisara filii Thema

vul@Nehemiah:7:56 @ filii Nesia filii Atipha

vul@Nehemiah:7:57 @ filii servorum Salomonis filii Sotai filii Sophereth filii Pherida

vul@Nehemiah:7:58 @ filii Iahala filii Dercon filii Geddel

vul@Nehemiah:7:59 @ filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erat ortus ex Sabaim filio Amon

vul@Nehemiah:7:60 @ omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo

vul@Nehemiah:7:61 @ hii sunt autem qui ascenderunt de Thelmella Thelarsa Cherub Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israhel essent

vul@Nehemiah:7:62 @ filii Dalaia filii Tobia filii Necoda sescenti quadraginta duo

vul@Nehemiah:7:63 @ et de sacerdotibus filii Abia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum

vul@Nehemiah:7:64 @ hii quaesierunt scripturam suam in censu et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio

vul@Nehemiah:7:65 @ dixitque Athersatha eis ut non manducarent de sanctis sanctorum donec staret sacerdos doctus et eruditus

vul@Nehemiah:7:66 @ omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia sescenti sexaginta

vul@Nehemiah:7:67 @ absque servis et ancillis eorum qui erant septem milia trecenti triginta et septem et inter eos cantores et cantrices ducentae quadraginta quinque

vul@Nehemiah:7:68 @ [

vul@Nehemiah:7:69 @ cameli quadringenti triginta quinque asini sex milia septingenti viginti

vul@Nehemiah:7:70 @ nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus Athersatha dedit in thesaurum auri dragmas mille fialas quinquaginta tunicas sacerdotales quingentas triginta

vul@Nehemiah:7:71 @ et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas

vul@Nehemiah:7:72 @ et quod dedit reliquus populus auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem

vul@Nehemiah:7:73 @ habitaverunt autem sacerdotes et Levitae et ianitores et cantores et reliquum vulgus et Nathinnei et omnis Israhel in civitatibus suis

vul@Nehemiah:8:1 @ et venerat mensis septimus filii autem Israhel erant in civitatibus suis congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quae est ante portam Aquarum et dixerunt Ezrae scribae ut adferret librum legis Mosi quam praecepit Dominus Israheli

vul@Nehemiah:8:2 @ adtulit ergo Ezras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum cunctisque qui poterant intellegere in die prima mensis septimi

vul@Nehemiah:8:3 @ et legit in eo aperte in platea quae erat ante portam Aquarum de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et sapientium et aures omnis populi erant erectae ad librum

vul@Nehemiah:8:4 @ stetit autem Ezras scriba super gradum ligneum quem fecerat ad loquendum et steterunt iuxta eum Matthathia et Sema et Ania et Uria et Helcia et Maasia ad dextram eius et ad sinistram Phadaia Misahel et Melchia et Asum et Asephdana Zaccharia et Mosollam

vul@Nehemiah:8:5 @ et aperuit Ezras librum coram omni populo super universum quippe populum eminebat et cum aperuisset eum stetit omnis populus

vul@Nehemiah:8:6 @ et benedixit Ezras Domino Deo magno et respondit omnis populus amen amen elevans manus suas et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terram

vul@Nehemiah:8:7 @ porro Hiesue et Baani et Serebia Iamin Accub Septhai Odia Maasia Celita Azarias Iozabed Anam Phalaia Levitae silentium faciebant in populo ad audiendam legem populus autem stabat in gradu suo

vul@Nehemiah:8:8 @ et legerunt in libro legis Dei distincte et adposite ad intellegendum et intellexerunt cum legeretur

vul@Nehemiah:8:9 @ dixit autem Neemias ipse est Athersatha et Ezras sacerdos scriba et Levitae interpretantes universo populo dies sanctificatus est Domino Deo nostro nolite lugere et nolite flere flebat enim omnis populus cum audiret verba legis

vul@Nehemiah:8:10 @ et dixit eis ite comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes ei qui non praeparavit sibi quia sanctus dies Domini est et nolite contristari gaudium enim Domini est fortitudo nostra

vul@Nehemiah:8:11 @ Levitae autem silentium faciebant in omni populo dicentes tacete quia dies sanctus est et nolite dolere

vul@Nehemiah:8:12 @ abiit itaque omnis populus ut comederet et biberet et mitteret partes et faceret laetitiam magnam quia intellexerant verba quae docuerat eos

vul@Nehemiah:8:13 @ et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi sacerdotes et Levitae ad Ezram scribam ut interpretaretur eis verba legis

vul@Nehemiah:8:14 @ et invenerunt scriptum in lege praecepisse Dominum in manu Mosi ut habitent filii Israhel in tabernaculis in die sollemni mense septimo

vul@Nehemiah:8:15 @ et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Hierusalem dicentes egredimini in montem et adferte frondes olivae et frondes ligni pulcherrimi frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi ut fiant tabernacula sicut scriptum est

vul@Nehemiah:8:16 @ et egressus est populus et adtulerunt feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in platea portae Aquarum et in platea portae Ephraim

vul@Nehemiah:8:17 @ fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate tabernacula et habitaverunt in tabernaculis non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israhel usque ad diem illum et fuit laetitia magna nimis

vul@Nehemiah:8:18 @ legit autem in libro legis Dei per dies singulos a die primo usque ad diem novissimum et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo collectum iuxta ritum

vul@Nehemiah:9:1 @ in die autem vicesimo quarto mensis huius convenerunt filii Israhel in ieiunio et in saccis et humus super eos

vul@Nehemiah:9:2 @ et separatum est semen filiorum Israhel ab omni filio alienigena et steterunt et confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum

vul@Nehemiah:9:3 @ et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini Dei sui quater in die et quater confitebantur et adorabant Dominum Deum suum

vul@Nehemiah:9:4 @ surrexit autem super gradum Levitarum Iosue et Bani Cedmihel Sebnia Bani Sarebias Bani Chanani et inclamaverunt voce magna Dominum Deum suum

vul@Nehemiah:9:5 @ et dixerunt Levitae Iosue et Cedmihel Bonni Asebia Serebia Odoia Sebna Fataia surgite benedicite Domino Deo vestro ab aeterno usque in aeternum et benedicant nomini gloriae tuae excelso in omni benedictione et laude

vul@Nehemiah:9:6 @ tu ipse Domine solus tu fecisti caelum caelum caelorum et omnem exercitum eorum terram et universa quae in ea sunt maria et omnia quae in eis sunt et tu vivificas omnia haec et exercitus caeli te adorat

vul@Nehemiah:9:7 @ tu ipse Domine Deus qui elegisti Abram et eduxisti eum de igne Chaldeorum et posuisti nomen eius Abraham

vul@Nehemiah:9:8 @ et invenisti cor eius fidele coram te et percussisti cum eo foedus ut dares ei terram Chananei Chetthei Amorrei et Ferezei et Iebusei et Gergesei ut dares semini eius et implesti verba tua quoniam iustus es

vul@Nehemiah:9:9 @ et vidisti adflictionem patrum nostrorum in Aegypto clamoremque eorum audisti super mare Rubrum

vul@Nehemiah:9:10 @ et dedisti signa et portenta in Pharao et in universis servis eius et in omni populo terrae illius cognovisti enim quia superbe egerant contra eos et fecisti tibi nomen sicut et in hac die

vul@Nehemiah:9:11 @ et mare divisisti ante eos et transierunt per medium maris in sicca persecutores autem eorum proiecisti in profundum quasi lapidem in aquas validas

vul@Nehemiah:9:12 @ et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem et in columna ignis per noctem ut appareret eis via per quam ingrediebantur

vul@Nehemiah:9:13 @ ad montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de caelo et dedisti eis iudicia recta et legem veritatis caerimonias et praecepta bona

vul@Nehemiah:9:14 @ et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis et mandata et caerimonias et legem praecepisti eis in manu Mosi servi tui

vul@Nehemiah:9:15 @ panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra eduxisti eis sitientibus et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram super quam levasti manum tuam ut traderes eis

vul@Nehemiah:9:16 @ ipsi vero et patres nostri superbe egerunt et induraverunt cervices suas et non audierunt mandata tua

vul@Nehemiah:9:17 @ et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum quae feceras eis et induraverunt cervices suas et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam quasi per contentionem tu autem Deus propitius clemens et misericors longanimis et multae miserationis non dereliquisti eos

vul@Nehemiah:9:18 @ et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem et dixissent iste est Deus tuus qui eduxit te de Aegypto feceruntque blasphemias magnas

vul@Nehemiah:9:19 @ tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret eos in via et columna ignis in nocte ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur

vul@Nehemiah:9:20 @ et spiritum tuum bonum dedisti qui doceret eos et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum et aquam dedisti eis in siti

vul@Nehemiah:9:21 @ quadraginta annis pavisti eos in deserto nihilque eis defuit vestimenta eorum non inveteraverunt et pedes eorum non sunt adtriti

vul@Nehemiah:9:22 @ et dedisti eis regna et populos et partitus es eis sortes et possederunt terram Seon et terram regis Esebon et terram Og regis Basan

vul@Nehemiah:9:23 @ et filios eorum multiplicasti sicut stellas caeli et adduxisti eos ad terram de qua dixeras patribus eorum ut ingrederentur et possiderent

vul@Nehemiah:9:24 @ et venerunt filii et possederunt terram et humiliasti coram eis habitatores terrae Chananeos et dedisti eos in manu eorum et reges eorum et populos terrae ut facerent eis sicut placebat illis

vul@Nehemiah:9:25 @ ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem et possederunt domos plenas cunctis bonis cisternas ab aliis fabricatas vineas et oliveta et ligna pomifera multa et comederunt et saturati sunt et inpinguati sunt et abundavere deliciis in bonitate tua magna

vul@Nehemiah:9:26 @ provocaverunt autem te ad iracundiam et recesserunt a te et proiecerunt legem tuam post terga sua et prophetas tuos occiderunt qui contestabantur eos ut reverterentur ad te feceruntque blasphemias grandes

vul@Nehemiah:9:27 @ et dedisti eos in manu hostium suorum et adflixerunt eos et in tempore tribulationis suae clamaverunt ad te et tu de caelo audisti et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores qui salvaverunt eos de manu hostium suorum

vul@Nehemiah:9:28 @ cumque requievissent reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum et possederunt eos conversique sunt et clamaverunt ad te tu autem de caelo audisti et liberasti eos in misericordiis tuis multis temporibus

vul@Nehemiah:9:29 @ et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua et in iudiciis tuis peccaverunt quae faciet homo et vivet in eis et dederunt umerum recedentem et cervicem suam induraverunt nec audierunt

vul@Nehemiah:9:30 @ et protraxisti super eos annos multos et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum et non audierunt et tradidisti eos in manu populorum terrarum

vul@Nehemiah:9:31 @ in misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptione nec dereliquisti eos quoniam Deus miserationum et clemens tu es

vul@Nehemiah:9:32 @ nunc itaque Deus noster Deus magne fortis et terribilis custodiens pactum et misericordiam ne avertas a facie tua omnem laborem qui invenit nos reges nostros principes nostros et sacerdotes nostros prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc

vul@Nehemiah:9:33 @ et tu iustus in omnibus quae venerunt super nos quia veritatem fecisti nos autem impie egimus

vul@Nehemiah:9:34 @ reges nostri principes nostri sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam et non adtenderunt mandata tua et testimonia tua quae testificatus es in eis

vul@Nehemiah:9:35 @ et ipsi in regnis suis bonis et in bonitate tua multa quam dederas eis et in terra latissima et pingui quam tradideras in conspectu eorum non servierunt tibi nec reversi sunt ab studiis suis pessimis

vul@Nehemiah:9:36 @ ecce nos ipsi hodie servi sumus et terram quam dedisti patribus nostris ut comederent panem eius et quae bona sunt eius et nos ipsi servi sumus in ea

vul@Nehemiah:9:37 @ et fruges eius multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra et in corporibus nostris dominantur et in iumentis nostris secundum voluntatem suam et in tribulatione magna sumus

vul@Nehemiah:9:38 @ super omnibus ergo his nos ipsi percutimus foedus et scribimus et signant principes nostri Levitae nostri et sacerdotes nostri

vul@Nehemiah:10:1 @ signatores autem fuerunt Neemias Athersatha filius Achelai et Sedecias

vul@Nehemiah:10:2 @ Saraias Azarias Hieremias

vul@Nehemiah:10:3 @ Phessur Amaria Melchia

vul@Nehemiah:10:4 @ Attus Sebenia Melluc

vul@Nehemiah:10:5 @ Arem Mermuth Obdias

vul@Nehemiah:10:6 @ Danihel Genton Baruch

vul@Nehemiah:10:7 @ Mosollam Abia Miamin

vul@Nehemiah:10:8 @ Mazia Belga Semaia hii sacerdotes

vul@Nehemiah:10:9 @ porro Levitae Iosue filius Azaniae Bennui de filiis Enadad Cedmihel

vul@Nehemiah:10:10 @ et fratres eorum Sechenia Odevia Celita Phalaia Anan

vul@Nehemiah:10:11 @ Micha Roob Asebia

vul@Nehemiah:10:12 @ Zacchur Serebia Sabania

vul@Nehemiah:10:13 @ Odia Bani Baninu

vul@Nehemiah:10:14 @ capita populi Pheros Phaethmoab Helam Zethu Bani

vul@Nehemiah:10:15 @ Bonni Azgad Bebai

vul@Nehemiah:10:16 @ Adonia Beggoai Adin

vul@Nehemiah:10:17 @ Ater Ezechia Azur

vul@Nehemiah:10:18 @ Odevia Asum Besai

vul@Nehemiah:10:19 @ Ares Anathoth Nebai

vul@Nehemiah:10:20 @ Mecphia Mosollam Azir

vul@Nehemiah:10:21 @ Mesizabel Sadoc Ieddua

vul@Nehemiah:10:22 @ Felthia Anan Ania

vul@Nehemiah:10:23 @ Osee Anania Asub

vul@Nehemiah:10:24 @ Aloes Phaleam Sobec

vul@Nehemiah:10:25 @ Reum Asebna Madsia

vul@Nehemiah:10:26 @ et Haia Hanam Anan

vul@Nehemiah:10:27 @ Melluc Arem Baana

vul@Nehemiah:10:28 @ et reliqui de populo sacerdotes Levitae ianitores et cantores Nathinnei et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei uxores eorum filii eorum et filiae eorum

vul@Nehemiah:10:29 @ omnis qui poterat sapere spondentes pro fratribus suis optimates eorum et qui veniebant ad pollicendum et iurandum ut ambularent in lege Dei quam dederat in manu Mosi servi Dei ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri et iudicia eius et caerimonias eius

vul@Nehemiah:10:30 @ et ut non daremus filias nostras populo terrae et filias eorum non acciperemus filiis nostris

vul@Nehemiah:10:31 @ populi quoque terrae qui inportant venalia et omnia ad usum per diem sabbati ut vendant non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificata et dimittemus annum septimum et exactionem universae manus

vul@Nehemiah:10:32 @ et statuemus super nos praecepta ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri

vul@Nehemiah:10:33 @ ad panes propositionis et ad sacrificium sempiternum et in holocaustum sempiternum in sabbatis in kalendis in sollemnitatibus et in sanctificatis et pro peccato ut exoretur pro Israhel et in omnem usum domus Dei nostri

vul@Nehemiah:10:34 @ sortes ergo misimus super oblatione lignorum inter sacerdotes et Levitas et populos ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum per tempora a temporibus anni usque ad annum ut arderent super altare Domini Dei nostri sicut scriptum est in lege Mosi

vul@Nehemiah:10:35 @ et ut adferremus primogenita terrae nostrae et primitiva universi fructus omnis ligni ab anno in annum in domo Domini

vul@Nehemiah:10:36 @ et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum sicut scriptum est in lege et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum ut offerrentur in domo Dei nostri sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri

vul@Nehemiah:10:37 @ et primitias ciborum nostrorum et libaminum nostrorum et poma omnis ligni vindemiae quoque et olei adferemus sacerdotibus ad gazofilacium Dei nostri et decimam partem terrae nostrae Levitis ipsi Levitae decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum

vul@Nehemiah:10:38 @ erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum et Levitae offerent decimam partem decimae suae in domum Dei nostri ad gazofilacium in domo thesauri

vul@Nehemiah:10:39 @ ad gazofilacium enim deportabunt filii Israhel et filii Levi primitias frumenti vini et olei et ibi erunt vasa sanctificata et sacerdotes et cantores et ianitores et ministri et non dimittemus domum Dei nostri

vul@Nehemiah:11:1 @ habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus

vul@Nehemiah:11:2 @ benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerunt ut habitarent in Hierusalem

vul@Nehemiah:11:3 @ hii sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Iuda habitavit unusquisque in possessione sua in urbibus suis Israhel sacerdotes Levitae Nathinnei et filii servorum Salomonis

vul@Nehemiah:11:4 @ et in Hierusalem habitaverunt de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis Iuda Athaias filius Aziam filii Zacchariae filii Amariae filii Saphatia filii Malelehel de filiis Phares

vul@Nehemiah:11:5 @ Imaasia filius Baruch filius Coloza filius Azia filius Adaia filius Ioiarib filius Zacchariae filius Silonites

vul@Nehemiah:11:6 @ omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti sexaginta octo viri fortes

vul@Nehemiah:11:7 @ hii sunt autem filii Beniamin Sellum filius Mosollam filius Ioed filius Phadaia filius Colaia filius Masia filius Ethehel filius Isaia

vul@Nehemiah:11:8 @ et post eum Gabbai Sellai nongenti viginti octo

vul@Nehemiah:11:9 @ et Iohel filius Zechri praepositus eorum et Iuda filius Sennua super civitatem secundus

vul@Nehemiah:11:10 @ et de sacerdotibus Idaia filius Ioarib Iachin

vul@Nehemiah:11:11 @ Saraia filius Elcia filius Mesollam filius Sadoc filius Meraioth filius Ahitub princeps domus Dei

vul@Nehemiah:11:12 @ et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo et Adaia filius Ieroam filius Felelia filius Amsi filius Zacchariae filius Phessur filius Melchiae

vul@Nehemiah:11:13 @ et fratres eius principes patrum ducenti quadraginta duo et Amassai filius Azrihel filius Aazi filius Mosollamoth filius Emmer

vul@Nehemiah:11:14 @ et fratres eorum potentes nimis centum viginti octo et praepositus eorum Zabdihel filius potentium

vul@Nehemiah:11:15 @ et de Levitis Sebenia filius Asob filius Azaricam filius Asabia filius Boni

vul@Nehemiah:11:16 @ et Sabathai et Iozabed super opera quae erant forinsecus in domo Dei a principibus Levitarum

vul@Nehemiah:11:17 @ et Mathania filius Micha filius Zebdaei filius Asaph princeps ad laudandum et confitendum in oratione et Becbecia secundus de fratribus eius et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun

vul@Nehemiah:11:18 @ omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quattuor

vul@Nehemiah:11:19 @ et ianitores Accob Telmon et fratres eorum qui custodiebant ostia centum septuaginta duo

vul@Nehemiah:11:20 @ et reliqui ex Israhel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iuda unusquisque in possessione sua

vul@Nehemiah:11:21 @ et Nathinnei qui habitabant in Ofel et Siaha et Gaspha de Nathinneis

vul@Nehemiah:11:22 @ et episcopus Levitarum in Hierusalem Azzi filius Bani filius Asabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph cantores in ministerio domus Dei

vul@Nehemiah:11:23 @ praeceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per dies singulos

vul@Nehemiah:11:24 @ et Fataia filius Mesezebel de filiis Zera filii Iuda in manu regis iuxta omne verbum populi

vul@Nehemiah:11:25 @ et in domibus per omnes regiones eorum de filiis Iuda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus eius et in Dibon et in filiabus eius et in Capsel et in viculis eius

vul@Nehemiah:11:26 @ et in Iesue et in Molada et in Bethfaleth

vul@Nehemiah:11:27 @ et in Asersual et in Bersabee et in filiabus eius

vul@Nehemiah:11:28 @ et in Siceleg et in Mochona et in filiabus eius

vul@Nehemiah:11:29 @ et in Ainremmon et in Sara et in Irimuth

vul@Nehemiah:11:30 @ Zanoa Odollam et villis earum Lachis et regionibus eius Azeca et filiabus eius et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom

vul@Nehemiah:11:31 @ filii autem Beniamin a Geba Mechmas et Aia et Bethel et filiabus eius

vul@Nehemiah:11:32 @ Anathoth Nob Anania

vul@Nehemiah:11:33 @ Asor Rama Getthaim

vul@Nehemiah:11:34 @ Adid Seboim Neballa Loth

vul@Nehemiah:11:35 @ et Ono valle Artificum

vul@Nehemiah:11:36 @ et de Levitis partitiones Iuda et Beniamin

vul@Nehemiah:12:1 @ hii autem sacerdotes et Levitae qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathihel et Iosue Saraia Hieremias Ezra

vul@Nehemiah:12:2 @ Amaria Melluch Attus

vul@Nehemiah:12:3 @ Sechenia Reum Meremuth

vul@Nehemiah:12:4 @ Addo Genthon Abia

vul@Nehemiah:12:5 @ Miamin Madia Belga

vul@Nehemiah:12:6 @ Semaia et Ioarib Idaia Sellum Amoc Elceia

vul@Nehemiah:12:7 @ Idaia isti principes sacerdotum et fratres eorum in diebus Iosue

vul@Nehemiah:12:8 @ porro Levitae Iesua Bennui Cedmihel Sarabia Iuda Mathanias super hymnos ipsi et fratres eorum

vul@Nehemiah:12:9 @ et Becbecia atque et Hanni fratres eorum unusquisque in officio suo

vul@Nehemiah:12:10 @ Hiesue autem genuit Ioachim et Ioachim genuit Eliasib et Eliasib genuit Ioiada

vul@Nehemiah:12:11 @ et Ioiada genuit Ionathan et Ionathan genuit Ieddoa

vul@Nehemiah:12:12 @ in diebus autem Ioachim erant sacerdotes principes familiarum Saraiae Amaria Hieremiae Anania

vul@Nehemiah:12:13 @ Ezrae Mosollam Amariae Iohanan

vul@Nehemiah:12:14 @ Milico Ionathan Sebeniae Ioseph

vul@Nehemiah:12:15 @ Arem Edna Maraioth Elci

vul@Nehemiah:12:16 @ Addaiae Zaccharia Genthon Mosollam

vul@Nehemiah:12:17 @ Abiae Zecheri Miamin et Moadiae Felti

vul@Nehemiah:12:18 @ Belgae Sammua Semaiae Ionathan

vul@Nehemiah:12:19 @ Ioiarib Matthanai Iadaiae Azzi

vul@Nehemiah:12:20 @ Sellaiae Celai Amoc Eber

vul@Nehemiah:12:21 @ Elciae Asebia Idaiae Nathanahel

vul@Nehemiah:12:22 @ Levitae in diebus Eliasib et Ioiada et Ionan et Ieddoa scripti principes familiarum et sacerdotes in regno Darii Persae

vul@Nehemiah:12:23 @ filii Levi principes familiarum scripti in libro verborum dierum et usque ad dies Ionathan filii Eliasib

vul@Nehemiah:12:24 @ et principes Levitarum Asebia Serebia et Iesue filius Cedmihel et fratres eorum per vices suas ut laudarent et confiterentur iuxta praeceptum David viri Dei et observarent aeque per ordinem

vul@Nehemiah:12:25 @ Matthania et Becbecia Obedia Mosollam Thelmon Accub custodes portarum et vestibulorum ante portas

vul@Nehemiah:12:26 @ hii in diebus Ioachim filii Iesue filii Iosedech et in diebus Neemiae ducis et Ezrae sacerdotis scribaeque

vul@Nehemiah:12:27 @ in dedicatione autem muri Hierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Hierusalem et facerent dedicationem et laetitiam in actione gratiarum et in cantico in cymbalis psalteriis et citharis

vul@Nehemiah:12:28 @ congregati sunt ergo filii cantorum et de campestribus circa Hierusalem et de villis Netuphati

vul@Nehemiah:12:29 @ et de domo Galgal et de regionibus Geba et Azmaveth quoniam villas aedificaverunt sibi cantores in circuitu Hierusalem

vul@Nehemiah:12:30 @ et mundati sunt sacerdotes et Levitae et mundaverunt populum et portas et murum

vul@Nehemiah:12:31 @ ascendere autem feci principes Iuda super murum et statui duos choros laudantium magnos et ierunt ad dexteram super murum ad portam Sterquilinii

vul@Nehemiah:12:32 @ et ivit post eos Osaias et media pars principum Iuda

vul@Nehemiah:12:33 @ et Azarias Ezras et Mosollam Iuda et Beniamin et Semeia et Hieremia

vul@Nehemiah:12:34 @ et de filiis sacerdotum in tubis Zaccharias filius Ionathan filius Semeiae filius Mathaniae filius Michaiae filius Zecchur filius Asaph

vul@Nehemiah:12:35 @ et fratres eius Semeia et Azarel Malalai Galalai Maai Nathanel et Iuda et Anani in vasis cantici David viri Dei et Ezras scriba ante eos in porta Fontis

vul@Nehemiah:12:36 @ et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David et usque ad portam Aquarum ad orientem

vul@Nehemiah:12:37 @ et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso et ego post eum et media pars populi super murum et super turrem Furnorum et usque ad murum latissimum

vul@Nehemiah:12:38 @ et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et turrem Ananehel et turrem Ema et usque ad portam Gregis et steterunt in porta Custodiae

vul@Nehemiah:12:39 @ steteruntque duo chori laudantium in domo Dei et ego et dimidia pars magistratuum mecum

vul@Nehemiah:12:40 @ et sacerdotes Eliachim Maasia Miniamin Michea Elioenai Zaccharia Anania in tubis

vul@Nehemiah:12:41 @ et Maasia et Semea et Eleazar et Azi et Iohanan et Melchia et Elam et Ezer et clare cecinerunt cantores et Iezraia praepositus

vul@Nehemiah:12:42 @ et immolaverunt in die illa victimas magnas et laetati sunt Deus enim laetificaverat eos laetitia magna sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt et audita est laetitia Hierusalem procul

vul@Nehemiah:12:43 @ recensuerunt quoque in die illa viros super gazofilacia thesauri ad libamina et ad primitias et ad decimas ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis sacerdotes et Levitas quia laetatus est Iuda in sacerdotibus et Levitis adstantibus

vul@Nehemiah:12:44 @ et custodierunt observationem Dei sui et observationem expiationis et cantores et ianitores iuxta praeceptum David et Salomonis filii eius

vul@Nehemiah:12:45 @ quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo

vul@Nehemiah:12:46 @ et omnis Israhel in diebus Zorobabel et in diebus Neemiae dabat partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos et sanctificabant Levitas et Levitae sanctificabant filios Aaron

vul@Nehemiah:13:1 @ in die autem illo lectum est in volumine Mosi audiente populo et inventum est scriptum in eo quod non debeat introire Ammanites et Moabites in ecclesiam Dei usque in aeternum

vul@Nehemiah:13:2 @ eo quod non occurrerint filiis Israhel cum pane et aqua et conduxerint adversum eum Balaam ad maledicendum ei et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem

vul@Nehemiah:13:3 @ factum est autem cum audissent legem separaverunt omnem alienigenam ab Israhel

vul@Nehemiah:13:4 @ et super hoc erat Eliasib sacerdos qui fuerat positus in gazofilacio domus Dei nostri et proximus Tobiae

vul@Nehemiah:13:5 @ fecit ergo sibi gazofilacium grande et ibi erant ante eum reponentes munera et tus et vasa et decimam frumenti et vini et olei partes Levitarum et cantorum et ianitorum et primitias sacerdotales

vul@Nehemiah:13:6 @ in omnibus autem his non fui in Hierusalem quia in anno tricesimo secundo Artarxersis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum rogavi regem

vul@Nehemiah:13:7 @ et veni in Hierusalem et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobiae ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei

vul@Nehemiah:13:8 @ et malum mihi visum est valde et proieci vasa domus Tobiae foras de gazofilacio

vul@Nehemiah:13:9 @ praecepique et mundaverunt gazofilacia et rettuli ibi vasa domus Dei sacrificium et tus

vul@Nehemiah:13:10 @ et cognovi quoniam partes Levitarum non fuissent datae et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis et de cantoribus et de his qui ministrabant

vul@Nehemiah:13:11 @ et egi causam adversus magistratus et dixi quare dereliquimus domum Dei et congregavi eos et feci stare in stationibus suis

vul@Nehemiah:13:12 @ et omnis Iuda adportabat decimam frumenti et vini et olei in horrea

vul@Nehemiah:13:13 @ et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc scribam et Phadaiam de Levitis et iuxta eos Anan filium Zacchur filium Matthaniae quoniam fideles conprobati sunt et ipsis creditae sunt partes fratrum suorum

vul@Nehemiah:13:14 @ memento mei Deus meus pro hoc et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei et in caerimoniis eius

vul@Nehemiah:13:15 @ in diebus illis vidi in Iuda calcabant torcularia in sabbato portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes Hierusalem in die sabbati et contestatus sum ut in die qua vendere liceret venderent

vul@Nehemiah:13:16 @ et Tyrii habitaverunt in ea inferentes pisces et omnia venalia et vendebant in sabbatis filiis Iuda et in Hierusalem

vul@Nehemiah:13:17 @ et obiurgavi optimates Iuda et dixi eis quae est res haec mala quam vos facitis et profanatis diem sabbati

vul@Nehemiah:13:18 @ numquid non haec fecerunt patres nostri et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc et vos additis iracundiam super Israhel violando sabbatum

vul@Nehemiah:13:19 @ factum est itaque cum quievissent portae Hierusalem die sabbati dixi et cluserunt ianuas et praecepi ut non aperirent eas usque post sabbatum et de pueris meis constitui super portas ut nullus inferret onus in die sabbati

vul@Nehemiah:13:20 @ et manserunt negotiatores et vendentes universa venalia foris Hierusalem semel et bis

vul@Nehemiah:13:21 @ et contestatus sum eos et dixi eis quare manetis ex adverso muri si secundo hoc feceritis manum mittam in vos itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato

vul@Nehemiah:13:22 @ dixi quoque Levitis ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandum diem sabbati et pro hoc ergo memento mei Deus meus et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum

vul@Nehemiah:13:23 @ sed et in diebus illis vidi Iudaeos ducentes uxores azotias ammanitidas et moabitidas

vul@Nehemiah:13:24 @ et filii eorum ex media parte loquebantur azotice et nesciebant loqui iudaice et loquebantur iuxta linguam populi et populi

vul@Nehemiah:13:25 @ et obiurgavi eos et maledixi et cecidi ex ipsis viros et decalvavi eos et adiuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimet ipsis dicens

vul@Nehemiah:13:26 @ numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israhel et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israhel et ipsum ergo ad peccatum duxerunt mulieres alienigenae

vul@Nehemiah:13:27 @ numquid et nos inoboedientes faciemus omne malum grande hoc ut praevaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinas

vul@Nehemiah:13:28 @ de filiis autem Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni gener erat Sanaballat Horonitis quem fugavi a me

vul@Nehemiah:13:29 @ recordare Domine Deus meus adversum eos qui polluunt sacerdotium iusque sacerdotale et leviticum

vul@Nehemiah:13:30 @ igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui ordines sacerdotum et Levitarum unumquemque in ministerio suo

vul@Esther:1:1 @ in diebus Asueri qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum viginti septem provincias

vul@Esther:1:2 @ quando sedit in solio regni sui Susa civitas regni eius exordium fuit

vul@Esther:1:3 @ tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis fortissimis Persarum et Medorum inclitis et praefectis provinciarum coram se

vul@Esther:1:4 @ ut ostenderet divitias gloriae regni sui ac magnitudinem atque iactantiam potentiae suae multo tempore centum videlicet et octoginta diebus

vul@Esther:1:5 @ cumque implerentur dies convivii invitavit omnem populum qui inventus est Susis a maximo usque ad minimum et septem diebus iussit convivium praeparari in vestibulo horti et nemoris quod regio cultu et manu consitum erat

vul@Esther:1:6 @ et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et carpasini et hyacinthini sustentata funibus byssinis atque purpureis qui eburneis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur lectuli quoque aurei et argentei super pavimentum zmaragdino et pario stratum lapide dispositi erant quod mira varietate pictura decorabat

vul@Esther:1:7 @ bibebant autem qui invitati erant aureis poculis et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur vinum quoque ut magnificentia regia dignum erat abundans et praecipuum ponebatur

vul@Esther:1:8 @ nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum sed sic rex statuerat praeponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod vellet

vul@Esther:1:9 @ Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio ubi rex Asuerus manere consueverat

vul@Esther:1:10 @ itaque die septimo cum rex esset hilarior et post nimiam potionem incaluisset mero praecepit Mauman et Bazatha et Arbona et Bagatha et Abgatha et Zarath et Charchas septem eunuchis qui in conspectu eius ministrabant

vul@Esther:1:11 @ ut introducerent reginam Vasthi coram rege posito super caput eius diademate et ostenderet cunctis populis et principibus illius pulchritudinem erat enim pulchra valde

vul@Esther:1:12 @ quae rennuit et ad regis imperium quod per eunuchos mandaverat venire contempsit unde iratus rex et nimio furore succensus

vul@Esther:1:13 @ interrogavit sapientes qui ex more regio semper ei aderant et illorum faciebat cuncta consilio scientium leges ac iura maiorum

vul@Esther:1:14 @ erant autem primi et proximi Charsena et Sethar et Admatha et Tharsis et Mares et Marsana et Mamucha septem duces Persarum atque Medorum qui videbant faciem regis et primi post eum residere soliti erant

vul@Esther:1:15 @ cui sententiae Vasthi regina subiaceret quae Asueri regis imperium quod per eunuchos mandaverat facere noluisset

vul@Esther:1:16 @ responditque Mamuchan audiente rege atque principibus non solum regem laesit regina Vasthi sed omnes principes et populos qui sunt in cunctis provinciis regis Asueri

vul@Esther:1:17 @ egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres ut contemnant viros suos et dicant rex Asuerus iussit ut regina Vasthi intraret ad eum et illa noluit

vul@Esther:1:18 @ atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque Medorum parvipendent imperia maritorum unde regis iusta est indignatio

vul@Esther:1:19 @ et si tibi placet egrediatur edictum a facie tua et scribatur iuxta legem Persarum atque Medorum quam praeteriri inlicitum est ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem sed regnum illius altera quae melior illa est accipiat

vul@Esther:1:20 @ et hoc in omne quod latissimum est provinciarum tuarum divulgetur imperium et cunctae uxores tam maiorum quam minorum deferant maritis suis

vul@Esther:1:21 @ placuit consilium eius regi et principibus fecitque rex iuxta consultum Mamuchan

vul@Esther:1:22 @ et misit epistulas ad universas provincias regni sui ut quaeque gens audire et legere poterat diversis linguis et litteris esse viros principes ac maiores in domibus suis et hoc per cunctos populos divulgari

vul@Esther:2:1 @ his itaque gestis postquam regis Asueri deferbuerat indignatio recordatus est Vasthi et quae fecisset vel quae passa esset

vul@Esther:2:2 @ dixeruntque pueri regis ac ministri eius quaerantur regi puellae virgines ac speciosae

vul@Esther:2:3 @ et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines et adducant eas ad civitatem Susan et tradant in domum feminarum sub manu Aegaei eunuchi qui est praepositus et custos mulierum regiarum et accipiant mundum muliebrem et cetera ad usus necessaria

vul@Esther:2:4 @ et quaecumque inter omnes oculis regis placuerit ipsa regnet pro Vasthi placuit sermo regi et ita ut suggesserant iussit fieri

vul@Esther:2:5 @ erat vir iudaeus in Susis civitate vocabulo Mardocheus filius Iair filii Semei filii Cis de stirpe Iemini

vul@Esther:2:6 @ qui translatus fuerat de Hierusalem eo tempore quo Iechoniam regem Iuda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat

vul@Esther:2:7 @ qui fuit nutricius filiae fratris sui Edessae quae altero nomine Hester vocabatur et utrumque parentem amiserat pulchra nimis et decora facie mortuisque patre eius ac matre Mardocheus sibi eam adoptavit in filiam

vul@Esther:2:8 @ cumque percrebuisset regis imperium et iuxta mandata illius multae virgines pulchrae adducerentur Susan et Aegaeo traderentur eunucho Hester quoque inter ceteras puellas ei tradita est ut servaretur in numero feminarum

vul@Esther:2:9 @ quae placuit ei et invenit gratiam in conspectu illius ut adceleraret mundum muliebrem et traderet ei partes suas et septem puellas speciosissimas de domo regis et tam ipsam quam pedisequas eius ornaret atque excoleret

vul@Esther:2:10 @ quae noluit indicare ei populum et patriam suam Mardocheus enim praeceperat ut de hac re omnino reticeret

vul@Esther:2:11 @ qui deambulabat cotidie ante vestibulum domus in qua electae virgines servabantur curam agens salutis Hester et scire volens quid ei accideret

vul@Esther:2:12 @ cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut intrarent ad regem expletis omnibus quae ad cultum muliebrem pertinebant mensis duodecimus vertebatur ita dumtaxat ut sex menses oleo unguerentur myrtino et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur

vul@Esther:2:13 @ ingredientesque ad regem quicquid postulassent ad ornatum pertinens accipiebant et ut eis placuerat conpositae de triclinio feminarum ad regis cubiculum transiebant

vul@Esther:2:14 @ et quae intraverat vespere egrediebatur mane atque inde in secundas aedes deducebatur quae sub manu Sasagazi eunuchi erant qui concubinis regis praesidebat nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi nisi voluisset rex et eam venire iussisset ex nomine

vul@Esther:2:15 @ evoluto autem tempore per ordinem instabat dies quo Hester filia Abiahil fratris Mardochei quam sibi adoptaverat in filiam intrare deberet ad regem quae non quaesivit muliebrem cultum sed quaecumque voluit Aegaeus eunuchus custos virginum haec ei ad ornatum dedit erat enim formonsa valde et incredibili pulchritudine omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur

vul@Esther:2:16 @ ducta est itaque ad cubiculum regis Asueri mense decimo qui vocatur tebeth septimo anno regni eius

vul@Esther:2:17 @ et amavit eam rex plus quam omnes mulieres habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres et posuit diadema regni in capite eius fecitque eam regnare in loco Vasthi

vul@Esther:2:18 @ et iussit convivium praeparari permagnificum cunctis principibus et servis suis pro coniunctione et nuptiis Hester et dedit requiem in universis provinciis ac dona largitus est iuxta magnificentiam principalem

vul@Esther:2:19 @ cumque et secundo quaererentur virgines et congregarentur Mardocheus manebat ad regis ianuam

vul@Esther:2:20 @ necdumque prodiderat Hester patriam et populum suum iuxta mandatum eius quicquid enim ille praecipiebat observabat Hester et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat quo eam parvulam nutriebat

vul@Esther:2:21 @ eo igitur tempore quo Mardocheus ad regis ianuam morabatur irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis qui ianitores erant et in primo palatii limine praesidebant volueruntque insurgere in regem et occidere eum

vul@Esther:2:22 @ quod Mardocheum non latuit statimque nuntiavit reginae Hester et illa regi ex nomine Mardochei qui ad se rem detulerat

vul@Esther:2:23 @ quaesitum est et inventum et adpensus uterque eorum in patibulo mandatumque historiis et annalibus traditum coram rege

vul@Esther:3:1 @ post haec rex Asuerus exaltavit Aman filium Amadathi qui erat de stirpe Agag et posuit solium eius super omnes principes quos habebat

vul@Esther:3:2 @ cunctique servi regis qui in foribus palatii versabantur flectebant genu et adorabant Aman sic enim eis praeceperat imperator solus Mardocheus non flectebat genu neque adorabat eum

vul@Esther:3:3 @ cui dixerunt regis pueri qui ad fores palatii praesidebant cur praeter ceteros non observas mandata regis

vul@Esther:3:4 @ cumque hoc crebrius dicerent et ille nollet audire nuntiaverunt Aman scire cupientes utrum perseveraret in sententia dixerat enim eis se esse Iudaeum

vul@Esther:3:5 @ quod cum audisset Aman et experimento probasset quod Mardocheus non sibi flecteret genu nec se adoraret iratus est valde

vul@Esther:3:6 @ et pro nihilo duxit in unum Mardocheum mittere manus suas audierat enim quod esset gentis iudaeae magisque voluit omnem Iudaeorum qui erant in regno Asueri perdere nationem

vul@Esther:3:7 @ mense primo cuius vocabulum est nisan anno duodecimo regni Asueri missa est sors in urnam quae hebraice dicitur phur coram Aman quo die et quo mense gens Iudaeorum deberet interfici et exivit mensis duodecimus qui vocatur adar

vul@Esther:3:8 @ dixitque Aman regi Asuero est populus per omnes provincias regni tui dispersus et a se mutuo separatus novis utens legibus et caerimoniis insuper et regis scita contemnens et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam

vul@Esther:3:9 @ si tibi placet decerne ut pereat et decem milia talentorum adpendam arcariis gazae tuae

vul@Esther:3:10 @ tulit ergo rex anulum quo utebatur de manu sua et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag hosti Iudaeorum

vul@Esther:3:11 @ dixitque ad eum argentum quod polliceris tuum sit de populo age quod tibi placet

vul@Esther:3:12 @ vocatique sunt scribae regis mense primo nisan tertiadecima die eius et scriptum est ut iusserat Aman ad omnes satrapas regis et iudices provinciarum diversarumque gentium ut quaeque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Asueri et litterae ipsius signatae anulo

vul@Esther:3:13 @ missae sunt per cursores regis ad universas provincias ut occiderent atque delerent omnes Iudaeos a puero usque ad senem parvulos et mulieres uno die hoc est tertiodecimo mensis duodecimi qui vocatur adar et bona eorum diriperent

vul@Esther:3:14 @ summa autem epistularum haec fuit ut omnes provinciae scirent et pararent se ad praedictam diem

vul@Esther:3:15 @ festinabant cursores qui missi erant explere regis imperium statimque in Susis pependit edictum rege et Aman celebrante convivium et cunctis qui in urbe erant flentibus

vul@Esther:4:1 @ quae cum audisset Mardocheus scidit vestimenta sua et indutus est sacco spargens cinerem capiti et in platea mediae civitatis voce magna clamabat ostendens amaritudinem animi sui

vul@Esther:4:2 @ et hoc heiulatu usque ad fores palatii gradiens non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare

vul@Esther:4:3 @ in omnibus quoque provinciis oppidis ac locis ad quae crudele regis dogma pervenerat planctus ingens erat apud Iudaeos ieiunium ululatus et fletus sacco et cinere multis pro strato utentibus

vul@Esther:4:4 @ ingressae sunt autem puellae Hester et eunuchi nuntiaveruntque ei quod audiens consternata est et misit vestem ut ablato sacco induerent eum quam accipere noluit

vul@Esther:4:5 @ accitoque Athac eunucho quem rex ministrum ei dederat praecepit ut iret ad Mardocheum et disceret ab eo cur hoc faceret

vul@Esther:4:6 @ egressusque Athac ivit ad Mardocheum stantem in platea civitatis ante ostium palatii

vul@Esther:4:7 @ qui indicavit ei omnia quae acciderant quomodo Aman promisisset ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum

vul@Esther:4:8 @ exemplarque edicti quod pendebat in Susis dedit ei ut reginae ostenderet et moneret eam ut intraret ad regem et deprecaretur eum pro populo suo

vul@Esther:4:9 @ regressus Athac nuntiavit Hester omnia quae Mardocheus dixerat

vul@Esther:4:10 @ quae respondit ei et iussit ut diceret Mardocheo

vul@Esther:4:11 @ omnes servi regis et cunctae quae sub dicione eius sunt norunt provinciae quod sive vir sive mulier invocatus interius atrium regis intraverit absque ulla cunctatione statim interficiatur nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiae atque ita possit vivere ego igitur quomodo ad regem intrare potero quae triginta iam diebus non sum vocata ad eum

vul@Esther:4:12 @ quod cum audisset Mardocheus

vul@Esther:4:13 @ rursum mandavit Hester dicens ne putes quod animam tuam tantum liberes quia in domo regis es prae cunctis Iudaeis

vul@Esther:4:14 @ si enim nunc silueris per aliam occasionem liberabuntur Iudaei et tu et domus patris tui peribitis et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris ut in tali tempore parareris

vul@Esther:4:15 @ rursumque Hester haec Mardocheo verba mandavit

vul@Esther:4:16 @ vade et congrega omnes Iudaeos quos in Susis reppereris et orate pro me non comedatis et non bibatis tribus diebus ac noctibus et ego cum ancillulis meis similiter ieiunabo et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens invocata tradensque me morti et periculo

vul@Esther:4:17 @ ivit itaque Mardocheus et fecit omnia quae ei Hester praeceperat

vul@Esther:5:1 @ die autem tertio induta est Hester regalibus vestimentis et stetit in atrio domus regiae quod erat interius contra basilicam regis at ille sedebat super solium in consistorio palatii contra ostium domus

vul@Esther:5:2 @ cumque vidisset Hester reginam stantem placuit oculis eius et extendit contra eam virgam auream quam tenebat manu quae accedens osculata est summitatem virgae eius

vul@Esther:5:3 @ dixitque ad eam rex quid vis Hester regina quae est petitio tua etiam si dimidiam regni partem petieris dabitur tibi

vul@Esther:5:4 @ at illa respondit si regi placet obsecro ut venias ad me hodie et Aman tecum ad convivium quod paravi

vul@Esther:5:5 @ statimque rex vocate inquit cito Aman ut Hester oboediat voluntati venerunt itaque rex et Aman ad convivium quod eis regina paraverat

vul@Esther:5:6 @ dixitque ei rex postquam vinum biberat abundanter quid petis ut detur tibi et pro qua re postulas etiam si dimidiam partem regni mei petieris inpetrabis

vul@Esther:5:7 @ cui respondit Hester petitio mea et preces istae sunt

vul@Esther:5:8 @ si inveni gratiam in conspectu regis et si regi placet ut det mihi quod postulo et meam impleat petitionem veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis et cras regi aperiam voluntatem meam

vul@Esther:5:9 @ egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer cumque vidisset Mardocheum sedentem ante fores palatii et non solum non adsurrexisse sibi sed nec motum quidem de loco sessionis suae indignatus est valde

vul@Esther:5:10 @ et dissimulata ira reversus in domum suam convocavit ad se amicos et Zares uxorem suam

vul@Esther:5:11 @ et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset

vul@Esther:5:12 @ et post haec ait regina quoque Hester nullum alium vocavit cum rege ad convivium praeter me apud quam etiam cras cum rege pransurus sum

vul@Esther:5:13 @ et cum haec omnia habeam nihil me habere puto quamdiu videro Mardocheum Iudaeum sedentem ante fores regias

vul@Esther:5:14 @ responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri amici iube parari excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta cubitos et dic mane regi ut adpendatur super eam Mardocheus et sic ibis cum rege laetus ad convivium placuit ei consilium et iussit excelsam parari crucem

vul@Esther:6:1 @ noctem illam rex duxit insomnem iussitque adferri sibi historias et annales priorum temporum qui cum illo praesente legerentur

vul@Esther:6:2 @ ventum est ad eum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardocheus insidias Bagathan et Thares eunuchorum regem Asuerum iugulare cupientium

vul@Esther:6:3 @ quod cum rex audisset ait quid pro hac fide honoris ac praemii Mardocheus consecutus est dixeruntque ei servi illius ac ministri nihil omnino mercedis accepit

vul@Esther:6:4 @ statimque rex quis est inquit in atrio Aman quippe interius atrium domus regiae intraverat ut suggereret regi et iuberet Mardocheum adfigi patibulo quod ei fuerat praeparatum

vul@Esther:6:5 @ responderunt pueri Aman stat in atrio dixitque rex ingrediatur

vul@Esther:6:6 @ cumque esset ingressus ait illi quid debet fieri viro quem rex honorare desiderat cogitans Aman in corde suo et reputans quod nullum alium rex nisi se vellet honorare

vul@Esther:6:7 @ respondit homo quem rex honorare cupit

vul@Esther:6:8 @ debet indui vestibus regiis et inponi super equum qui de sella regis est et accipere regium diadema super caput suum

vul@Esther:6:9 @ et primus de regis principibus ac tyrannis teneat equum eius et per plateam civitatis incedens clamet ac dicat sic honorabitur quemcumque rex voluerit honorare

vul@Esther:6:10 @ dixitque ei rex festina et sumpta stola et equo fac ita ut locutus es Mardocheo Iudaeo qui sedet ante fores palatii cave ne quicquam de his quae locutus es praetermittas

vul@Esther:6:11 @ tulit itaque Aman stolam et equum indutumque Mardocheum in platea civitatis et inpositum equo praecedebat atque clamabat hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare

vul@Esther:6:12 @ reversus est Mardocheus ad ianuam palatii et Aman festinavit ire in domum suam lugens et operto capite

vul@Esther:6:13 @ narravitque Zares uxori suae et amicis omnia quae evenissent sibi cui responderunt sapientes quos habebat in consilio et uxor eius si de semine Iudaeorum est Mardocheus ante quem cadere coepisti non poteris ei resistere sed cades in conspectu eius

vul@Esther:6:14 @ adhuc illis loquentibus venerunt eunuchi regis et cito eum ad convivium quod regina paraverat pergere conpulerunt

vul@Esther:7:1 @ intravit itaque rex et Aman ut biberent cum regina

vul@Esther:7:2 @ dixitque ei rex etiam in secundo die postquam vino incaluerat quae est petitio tua Hester ut detur tibi et quid vis fieri etiam si dimidiam regni mei partem petieris inpetrabis

vul@Esther:7:3 @ ad quem illa respondit si inveni gratiam in oculis tuis o rex et si tibi placet dona mihi animam meam pro qua rogo et populum meum pro quo obsecro

vul@Esther:7:4 @ traditi enim sumus ego et populus meus ut conteramur iugulemur et pereamus atque utinam in servos et famulas venderemur esset tolerabile malum et gemens tacerem nunc autem hostis noster est cuius crudelitas redundat in regem

vul@Esther:7:5 @ respondensque rex Asuerus ait quis est iste et cuius potentiae ut haec audeat facere

vul@Esther:7:6 @ dixit Hester hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman quod ille audiens ilico obstipuit vultum regis ac reginae ferre non sustinens

vul@Esther:7:7 @ rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum Aman quoque surrexit ut rogaret Hester reginam pro anima sua intellexit enim a rege sibi paratum malum

vul@Esther:7:8 @ qui cum reversus esset de horto nemoribus consito et intrasset convivii locum repperit Aman super lectulum corruisse in quo iacebat Hester et ait etiam reginam vult opprimere me praesente in domo mea necdum verbum de ore regis exierat et statim operuerunt faciem eius

vul@Esther:7:9 @ dixitque Arbona unus de eunuchis qui stabant in ministerio regis en lignum quod paraverat Mardocheo qui locutus est pro rege stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos cui dixit rex adpendite eum in eo

vul@Esther:7:10 @ suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardocheo et regis ira quievit

vul@Esther:8:1 @ die illo dedit rex Asuerus Hester reginae domum Aman adversarii Iudaeorum et Mardocheus ingressus est ante faciem regis confessa est enim ei Hester quod esset patruus suus

vul@Esther:8:2 @ tulitque rex anulum quem ab Aman recipi iusserat et tradidit Mardocheo Hester autem constituit Mardocheum super domum suam

vul@Esther:8:3 @ nec his contenta procidit ad pedes regis flevitque et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitae et machinationes eius pessimas quas excogitaverat contra Iudaeos iuberet irritas fieri

vul@Esther:8:4 @ at ille ex more sceptrum aureum protendit manu quo signum clementiae monstrabatur illaque consurgens stetit ante eum

vul@Esther:8:5 @ et ait si placet regi et inveni gratiam coram oculis eius et deprecatio mea non ei videtur esse contraria obsecro ut novis epistulis veteres Aman litterae insidiatoris et hostis Iudaeorum quibus eos in cunctis regis provinciis perire praeceperat corrigantur

vul@Esther:8:6 @ quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei

vul@Esther:8:7 @ responditque rex Asuerus Hester reginae et Mardocheo Iudaeo domum Aman concessi Hester et ipsum iussi adfigi cruci qui ausus est manum in Iudaeos mittere

vul@Esther:8:8 @ scribite ergo Iudaeis sicut vobis placet ex regis nomine signantes litteras anulo meo haec enim consuetudo erat ut epistulis quae ex regis nomine mittebantur et illius anulo signatae erant nemo auderet contradicere

vul@Esther:8:9 @ accitisque scribis et librariis regis erat autem tempus tertii mensis qui appellatur siban vicesima et tertia illius die scriptae sunt epistulae ut Mardocheus voluerat ad Iudaeos et ad principes procuratoresque et iudices qui centum viginti septem provinciis ab India usque Aethiopiam praesidebant provinciae atque provinciae populo et populo iuxta linguas et litteras suas et Iudaeis ut legere poterant et audire

vul@Esther:8:10 @ ipsaeque epistulae quae ex regis nomine mittebantur anulo illius obsignatae sunt et missae per veredarios qui per omnes provincias discurrentes veteres litteras novis nuntiis praevenirent

vul@Esther:8:11 @ quibus imperavit rex ut convenirent Iudaeos per singulas civitates et in unum praeciperent congregari ut starent pro animabus suis et omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis et universis domibus interficerent atque delerent

vul@Esther:8:12 @ et constituta est per omnes provincias una ultionis dies id est tertiadecima mensis duodecimi adar

vul@Esther:8:13 @ summaque epistulae fuit ut in omnibus terris ac populis qui regis Asueri imperio subiacebant notum fieret paratos esse Iudaeos ad capiendam vindictam de hostibus suis

vul@Esther:8:14 @ egressique sunt veredarii celeres nuntios perferentes et edictum regis pependit in Susis

vul@Esther:8:15 @ Mardocheus autem de palatio et de conspectu regis egrediens fulgebat vestibus regiis hyacinthinis videlicet et aerinis coronam auream portans capite et amictus pallio serico atque purpureo omnisque civitas exultavit atque laetata est

vul@Esther:8:16 @ Iudaeis autem nova lux oriri visa est gaudium honor et tripudium

vul@Esther:8:17 @ apud omnes populos urbes atque provincias quocumque regis iussa veniebant mira exultatio epulae atque convivia et festus dies in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et caerimoniis iungerentur grandis enim cunctos iudaici nominis terror invaserat

vul@Esther:9:1 @ igitur duodecimi mensis quem adar vocari ante iam diximus tertiadecima die quando cunctis Iudaeis interfectio parabatur et hostes eorum inhiabant sanguini versa vice Iudaei superiores esse coeperunt et se de adversariis vindicare

vul@Esther:9:2 @ congregatique sunt per singulas civitates oppida et loca ut extenderent manum contra inimicos et persecutores suos nullusque ausus est resistere eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat

vul@Esther:9:3 @ nam et provinciarum iudices duces et procuratores omnisque dignitas quae singulis locis et operibus praeerat extollebant Iudaeos timore Mardochei

vul@Esther:9:4 @ quem principem esse palatii et plurimum posse cognoverant fama quoque nominis eius crescebat cotidie et per cunctorum ora volitabat

vul@Esther:9:5 @ itaque percusserunt Iudaei inimicos suos plaga magna et occiderunt eos reddentes eis quod sibi paraverant facere

vul@Esther:9:6 @ in tantum ut etiam in Susis quingentos viros interficerent et decem extra filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum quorum ista sunt nomina

vul@Esther:9:7 @ Pharsandatha et Delphon et Esphata

vul@Esther:9:8 @ et Phorata et Adalia et Aridatha

vul@Esther:9:9 @ et Ephermesta et Arisai et Aridai et Vaizatha

vul@Esther:9:10 @ quos cum occidissent praedas de substantiis eorum agere noluerunt

vul@Esther:9:11 @ statimque numerus eorum qui occisi erant in Susis ad regem relatus est

vul@Esther:9:12 @ qui dixit reginae in urbe Susis interfecere Iudaei quingentos viros et alios decem filios Aman quantam putas eos exercere caedem in universis provinciis quid ultra postulas et quid vis ut fieri iubeam

vul@Esther:9:13 @ cui illa respondit si regi placet detur potestas Iudaeis ut sicut hodie fecerunt in Susis sic et cras faciant et decem filii Aman in patibulis suspendantur

vul@Esther:9:14 @ praecepitque rex ut ita fieret statimque in Susis pependit edictum et decem Aman filii suspensi sunt

vul@Esther:9:15 @ congregatis Iudaeis quartadecima adar mensis die interfecti sunt in Susis trecenti viri nec eorum ab illis direpta substantia est

vul@Esther:9:16 @ sed et per omnes provincias quae dicioni regis subiacebant pro animabus suis stetere Iudaei interfectis hostibus ac persecutoribus suis in tantum ut septuaginta quinque milia occisorum implerentur et nullus de substantiis eorum quicquam contingeret

vul@Esther:9:17 @ dies autem tertiusdecimus mensis adar unus apud omnes interfectionis fuit et quartodecimo die caedere desierunt quem constituerunt esse sollemnem ut in eo omni deinceps tempore vacarent epulis gaudio atque conviviis

vul@Esther:9:18 @ at hii qui in urbe Susis caedem exercuerant tertiodecimo et quartodecimo eiusdem mensis die in caede versati sunt quintodecimo autem die percutere desierunt et idcirco eandem diem constituere sollemnem epularum atque laetitiae

vul@Esther:9:19 @ hii vero Iudaei qui in oppidis non muratis ac villis morabantur quartumdecimum diem mensis adar conviviorum et gaudii decreverunt ita ut exultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum

vul@Esther:9:20 @ scripsit itaque Mardocheus omnia haec et litteris conprehensa misit ad Iudaeos qui in omnibus regis provinciis morabantur tam in vicino positis quam procul

vul@Esther:9:21 @ ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis adar pro festis susciperent et revertente semper anno sollemni honore celebrarent

vul@Esther:9:22 @ quia in ipsis diebus se ulti sunt Iudaei de inimicis suis et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sint essentque istae dies epularum atque laetitiae et mitterent sibi invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur

vul@Esther:9:23 @ susceperuntque Iudaei in sollemnem ritum cuncta quae eo tempore facere coeperant et quae Mardocheus litteris facienda mandaverat

vul@Esther:9:24 @ Aman enim filius Amadathi stirpis Agag hostis et adversarius Iudaeorum cogitavit contra eos malum ut occideret illos atque deleret et misit phur quod nostra lingua vertitur in sortem

vul@Esther:9:25 @ et postea ingressa est Hester ad regem obsecrans ut conatus eius litteris regis irriti fierent et malum quod contra Iudaeos cogitaverat reverteretur in caput eius denique et ipsum et filios eius adfixerunt cruci

vul@Esther:9:26 @ atque ex illo tempore dies isti appellati sunt Phurim id est Sortium eo quod phur id est sors in urnam missa fuerit et cuncta quae gesta sunt epistulae id est libri huius volumine continentur

vul@Esther:9:27 @ quaeque sustinuerint et quae deinceps inmutata sint suscepere Iudaei super se et semen suum et super cunctos qui religioni eorum voluerint copulari ut nulli liceat duos hos dies absque sollemnitate transigere quam scriptura testatur et certa expetunt tempora annis sibi iugiter succedentibus

vul@Esther:9:28 @ isti sunt dies quos nulla umquam delebit oblivio et per singulas generationes cunctae in toto orbe provinciae celebrabunt nec est ulla civitas in qua dies Phurim id est Sortium non observentur a Iudaeis et ab eorum progenie quae his caerimoniis obligata est

vul@Esther:9:29 @ scripseruntque Hester regina filia Abiahil et Mardocheus Iudaeus etiam secundam epistulam ut omni studio dies ista sollemnis sanciretur in posterum

vul@Esther:9:30 @ et miserunt ad omnes Iudaeos qui in centum viginti septem regis Asueri provinciis versabantur ut haberent pacem et susciperent veritatem

vul@Esther:9:31 @ observantes dies Sortium et suo tempore cum gaudio celebrarent sicut constituerat Mardocheus et Hester et illi observanda susceperant a se et a semine suo ieiunia atque clamores et Sortium dies

vul@Esther:9:32 @ et omnia quae libri huius qui vocatur Hester historia continentur

vul@Esther:10:1 @ rex vero Asuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias

vul@Esther:10:2 @ cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas qua exaltavit Mardocheum scripta sunt in libris Medorum atque Persarum

vul@Job:1:1 @ vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo

vul@Job:1:2 @ natique sunt ei septem filii et tres filiae

vul@Job:1:3 @ et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes Orientales

vul@Job:1:4 @ et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis

vul@Job:1:5 @ cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob cunctis diebus

vul@Job:1:6 @ quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino adfuit inter eos etiam Satan

vul@Job:1:7 @ cui dixit Dominus unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam

vul@Job:1:8 @ dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo

vul@Job:1:9 @ cui respondens Satan ait numquid frustra timet Iob Deum

vul@Job:1:10 @ nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum operibus manuum eius benedixisti et possessio illius crevit in terra

vul@Job:1:11 @ sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet nisi in facie tua benedixerit tibi

vul@Job:1:12 @ dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini

vul@Job:1:13 @ cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti

vul@Job:1:14 @ nuntius venit ad Iob qui diceret boves arabant et asinae pascebantur iuxta eos

vul@Job:1:15 @ et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi

vul@Job:1:16 @ cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei cecidit e caelo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi ego solus ut nuntiarem tibi

vul@Job:1:17 @ sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi

vul@Job:1:18 @ loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti

vul@Job:1:19 @ repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi

vul@Job:1:20 @ tunc surrexit Iob et scidit tunicam suam et tonso capite corruens in terram adoravit

vul@Job:1:21 @ et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum

vul@Job:1:22 @ in omnibus his non peccavit Iob neque stultum quid contra Deum locutus est

vul@Job:2:1 @ factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu eius

vul@Job:2:2 @ ut diceret Dominus ad Satan unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam

vul@Job:2:3 @ et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra

vul@Job:2:4 @ cui respondens Satan ait pellem pro pelle et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua

vul@Job:2:5 @ alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem et tunc videbis quod in facie benedicat tibi

vul@Job:2:6 @ dixit ergo Dominus ad Satan ecce in manu tua est verumtamen animam illius serva

vul@Job:2:7 @ egressus igitur Satan a facie Domini percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius

vul@Job:2:8 @ qui testa saniem deradebat sedens in sterquilinio

vul@Job:2:9 @ dixit autem illi uxor sua adhuc tu permanes in simplicitate tua benedic Deo et morere

vul@Job:2:10 @ qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non peccavit Iob labiis suis

vul@Job:2:11 @ igitur audientes tres amici Iob omne malum quod accidisset ei venerunt singuli de loco suo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur

vul@Job:2:12 @ cumque levassent procul oculos suos non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in caelum

vul@Job:2:13 @ et sederunt cum eo in terram septem diebus et septem noctibus et nemo loquebatur ei verbum videbant enim dolorem esse vehementem

vul@Job:3:1 @ post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo

vul@Job:3:2 @ et locutus est

vul@Job:3:3 @ pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo

vul@Job:3:4 @ dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine

vul@Job:3:5 @ obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine

vul@Job:3:6 @ noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus

vul@Job:3:7 @ sit nox illa solitaria nec laude digna

vul@Job:3:8 @ maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan

vul@Job:3:9 @ obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae

vul@Job:3:10 @ quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis

vul@Job:3:11 @ quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii

vul@Job:3:12 @ quare exceptus genibus cur lactatus uberibus

vul@Job:3:13 @ nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem

vul@Job:3:14 @ cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines

vul@Job:3:15 @ aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento

vul@Job:3:16 @ aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem

vul@Job:3:17 @ ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore

vul@Job:3:18 @ et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris

vul@Job:3:19 @ parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo

vul@Job:3:20 @ quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt

vul@Job:3:21 @ qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum

vul@Job:3:22 @ gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum

vul@Job:3:23 @ viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris

vul@Job:3:24 @ antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus

vul@Job:3:25 @ quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit

vul@Job:3:26 @ nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio

vul@Job:4:1 @ respondens autem Eliphaz Themanites dixit

vul@Job:4:2 @ si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit

vul@Job:4:3 @ ecce docuisti multos et manus lassas roborasti

vul@Job:4:4 @ vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti

vul@Job:4:5 @ nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es

vul@Job:4:6 @ timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum

vul@Job:4:7 @ recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint

vul@Job:4:8 @ quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos

vul@Job:4:9 @ flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos

vul@Job:4:10 @ rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt

vul@Job:4:11 @ tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt

vul@Job:4:12 @ porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius

vul@Job:4:13 @ in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines

vul@Job:4:14 @ pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt

vul@Job:4:15 @ et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae

vul@Job:4:16 @ stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi

vul@Job:4:17 @ numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir

vul@Job:4:18 @ ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem

vul@Job:4:19 @ quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea

vul@Job:4:20 @ de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt

vul@Job:4:21 @ qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia

vul@Job:5:1 @ voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere

vul@Job:5:2 @ vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia

vul@Job:5:3 @ ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim

vul@Job:5:4 @ longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat

vul@Job:5:5 @ cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius

vul@Job:5:6 @ nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor

vul@Job:5:7 @ homo ad laborem nascitur et avis ad volatum

vul@Job:5:8 @ quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum

vul@Job:5:9 @ qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero

vul@Job:5:10 @ qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa

vul@Job:5:11 @ qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate

vul@Job:5:12 @ qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant

vul@Job:5:13 @ qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat

vul@Job:5:14 @ per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie

vul@Job:5:15 @ porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem

vul@Job:5:16 @ et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum

vul@Job:5:17 @ beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes

vul@Job:5:18 @ quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt

vul@Job:5:19 @ in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum

vul@Job:5:20 @ in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii

vul@Job:5:21 @ a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit

vul@Job:5:22 @ in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis

vul@Job:5:23 @ sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi

vul@Job:5:24 @ et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis

vul@Job:5:25 @ scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae

vul@Job:5:26 @ ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo

vul@Job:5:27 @ ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta

vul@Job:6:1 @ respondens autem Iob dixit

vul@Job:6:2 @ utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera

vul@Job:6:3 @ quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena

vul@Job:6:4 @ quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me

vul@Job:6:5 @ numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit

vul@Job:6:6 @ aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem

vul@Job:6:7 @ quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt

vul@Job:6:8 @ quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus

vul@Job:6:9 @ et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me

vul@Job:6:10 @ et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti

vul@Job:6:11 @ quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam

vul@Job:6:12 @ nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est

vul@Job:6:13 @ ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me

vul@Job:6:14 @ qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit

vul@Job:6:15 @ fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus

vul@Job:6:16 @ qui timent pruinam inruet super eos nix

vul@Job:6:17 @ tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo

vul@Job:6:18 @ involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt

vul@Job:6:19 @ considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper

vul@Job:6:20 @ confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt

vul@Job:6:21 @ nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis

vul@Job:6:22 @ numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi

vul@Job:6:23 @ vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me

vul@Job:6:24 @ docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me

vul@Job:6:25 @ quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere

vul@Job:6:26 @ ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis

vul@Job:6:27 @ super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum

vul@Job:6:28 @ verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar

vul@Job:6:29 @ respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate

vul@Job:6:30 @ et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit

vul@Job:7:1 @ militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies eius

vul@Job:7:2 @ sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui

vul@Job:7:3 @ sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi

vul@Job:7:4 @ si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras

vul@Job:7:5 @ induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est

vul@Job:7:6 @ dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe

vul@Job:7:7 @ memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona

vul@Job:7:8 @ nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam

vul@Job:7:9 @ sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet

vul@Job:7:10 @ nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus eius

vul@Job:7:11 @ quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae

vul@Job:7:12 @ numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere

vul@Job:7:13 @ si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo

vul@Job:7:14 @ terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties

vul@Job:7:15 @ quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea

vul@Job:7:16 @ desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei

vul@Job:7:17 @ quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum

vul@Job:7:18 @ visitas eum diluculo et subito probas illum

vul@Job:7:19 @ usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam

vul@Job:7:20 @ peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis

vul@Job:7:21 @ cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam

vul@Job:8:1 @ respondens autem Baldad Suites dixit

vul@Job:8:2 @ usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui

vul@Job:8:3 @ numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est

vul@Job:8:4 @ etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae

vul@Job:8:5 @ tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus

vul@Job:8:6 @ si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae

vul@Job:8:7 @ in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis

vul@Job:8:8 @ interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam

vul@Job:8:9 @ hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram

vul@Job:8:10 @ et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia

vul@Job:8:11 @ numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua

vul@Job:8:12 @ cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit

vul@Job:8:13 @ sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit

vul@Job:8:14 @ non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius

vul@Job:8:15 @ innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget

vul@Job:8:16 @ humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur

vul@Job:8:17 @ super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur

vul@Job:8:18 @ si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te

vul@Job:8:19 @ haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur

vul@Job:8:20 @ Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis

vul@Job:8:21 @ donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo

vul@Job:8:22 @ qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet

vul@Job:9:1 @ et respondens Iob ait

vul@Job:9:2 @ vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo

vul@Job:9:3 @ si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille

vul@Job:9:4 @ sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit

vul@Job:9:5 @ qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo

vul@Job:9:6 @ qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur

vul@Job:9:7 @ qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo

vul@Job:9:8 @ qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris

vul@Job:9:9 @ qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri

vul@Job:9:10 @ qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus

vul@Job:9:11 @ si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum

vul@Job:9:12 @ si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis

vul@Job:9:13 @ Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem

vul@Job:9:14 @ quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo

vul@Job:9:15 @ qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor

vul@Job:9:16 @ et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam

vul@Job:9:17 @ in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa

vul@Job:9:18 @ non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus

vul@Job:9:19 @ si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere

vul@Job:9:20 @ si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit

vul@Job:9:21 @ etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae

vul@Job:9:22 @ unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit

vul@Job:9:23 @ si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat

vul@Job:9:24 @ terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est

vul@Job:9:25 @ dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum

vul@Job:9:26 @ pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam

vul@Job:9:27 @ cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor

vul@Job:9:28 @ verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti

vul@Job:9:29 @ si autem et sic impius sum quare frustra laboravi

vul@Job:9:30 @ si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae

vul@Job:9:31 @ tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea

vul@Job:9:32 @ neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri

vul@Job:9:33 @ non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus

vul@Job:9:34 @ auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat

vul@Job:9:35 @ loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere

vul@Job:10:1 @ taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae

vul@Job:10:2 @ dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices

vul@Job:10:3 @ numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves

vul@Job:10:4 @ numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis

vul@Job:10:5 @ numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora

vul@Job:10:6 @ ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris

vul@Job:10:7 @ et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere

vul@Job:10:8 @ manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me

vul@Job:10:9 @ memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me

vul@Job:10:10 @ nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti

vul@Job:10:11 @ pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me

vul@Job:10:12 @ vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum

vul@Job:10:13 @ licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris

vul@Job:10:14 @ si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris

vul@Job:10:15 @ et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria

vul@Job:10:16 @ et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias

vul@Job:10:17 @ instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me

vul@Job:10:18 @ quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret

vul@Job:10:19 @ fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum

vul@Job:10:20 @ numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum

vul@Job:10:21 @ antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine

vul@Job:10:22 @ terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans

vul@Job:11:1 @ respondens autem Sophar Naamathites dixit

vul@Job:11:2 @ numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur

vul@Job:11:3 @ tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis

vul@Job:11:4 @ dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo

vul@Job:11:5 @ atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi

vul@Job:11:6 @ ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua

vul@Job:11:7 @ forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies

vul@Job:11:8 @ excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces

vul@Job:11:9 @ longior terrae mensura eius et latior mari

vul@Job:11:10 @ si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei

vul@Job:11:11 @ ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat

vul@Job:11:12 @ vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat

vul@Job:11:13 @ tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas

vul@Job:11:14 @ si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia

vul@Job:11:15 @ tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis

vul@Job:11:16 @ miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis

vul@Job:11:17 @ et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer

vul@Job:11:18 @ et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies

vul@Job:11:19 @ requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi

vul@Job:11:20 @ oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae

vul@Job:12:1 @ respondens autem Iob dixit

vul@Job:12:2 @ ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia

vul@Job:12:3 @ et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat

vul@Job:12:4 @ qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas

vul@Job:12:5 @ lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum

vul@Job:12:6 @ abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum

vul@Job:12:7 @ nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi

vul@Job:12:8 @ loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris

vul@Job:12:9 @ quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit

vul@Job:12:10 @ in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis

vul@Job:12:11 @ nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem

vul@Job:12:12 @ in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia

vul@Job:12:13 @ apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam

vul@Job:12:14 @ si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat

vul@Job:12:15 @ si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram

vul@Job:12:16 @ apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur

vul@Job:12:17 @ adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem

vul@Job:12:18 @ balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum

vul@Job:12:19 @ ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat

vul@Job:12:20 @ commutans labium veracium et doctrinam senum auferens

vul@Job:12:21 @ effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans

vul@Job:12:22 @ qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis

vul@Job:12:23 @ qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet

vul@Job:12:24 @ qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium

vul@Job:12:25 @ palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios

vul@Job:13:1 @ ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula

vul@Job:13:2 @ secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum

vul@Job:13:3 @ sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio

vul@Job:13:4 @ prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum

vul@Job:13:5 @ atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes

vul@Job:13:6 @ audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite

vul@Job:13:7 @ numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos

vul@Job:13:8 @ numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini

vul@Job:13:9 @ aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis

vul@Job:13:10 @ ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis

vul@Job:13:11 @ statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos

vul@Job:13:12 @ memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae

vul@Job:13:13 @ tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit

vul@Job:13:14 @ quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis

vul@Job:13:15 @ etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam

vul@Job:13:16 @ et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita

vul@Job:13:17 @ audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris

vul@Job:13:18 @ si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar

vul@Job:13:19 @ quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor

vul@Job:13:20 @ duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar

vul@Job:13:21 @ manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat

vul@Job:13:22 @ et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi

vul@Job:13:23 @ quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi

vul@Job:13:24 @ cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum

vul@Job:13:25 @ contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris

vul@Job:13:26 @ scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae

vul@Job:13:27 @ posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti

vul@Job:13:28 @ qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea

vul@Job:14:1 @ homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis

vul@Job:14:2 @ quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet

vul@Job:14:3 @ et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium

vul@Job:14:4 @ quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es

vul@Job:14:5 @ breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt

vul@Job:14:6 @ recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius

vul@Job:14:7 @ lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant

vul@Job:14:8 @ si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius

vul@Job:14:9 @ ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est

vul@Job:14:10 @ homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est

vul@Job:14:11 @ quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat

vul@Job:14:12 @ sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo

vul@Job:14:13 @ quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei

vul@Job:14:14 @ putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea

vul@Job:14:15 @ vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram

vul@Job:14:16 @ tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis

vul@Job:14:17 @ signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam

vul@Job:14:18 @ mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo

vul@Job:14:19 @ lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes

vul@Job:14:20 @ roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum

vul@Job:14:21 @ sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget

vul@Job:14:22 @ attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit

vul@Job:15:1 @ respondens autem Eliphaz Themanites dixit

vul@Job:15:2 @ numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum

vul@Job:15:3 @ arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit

vul@Job:15:4 @ quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo

vul@Job:15:5 @ docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium

vul@Job:15:6 @ condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi

vul@Job:15:7 @ numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus

vul@Job:15:8 @ numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia

vul@Job:15:9 @ quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus

vul@Job:15:10 @ et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui

vul@Job:15:11 @ numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent

vul@Job:15:12 @ quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos

vul@Job:15:13 @ quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones

vul@Job:15:14 @ quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere

vul@Job:15:15 @ ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius

vul@Job:15:16 @ quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem

vul@Job:15:17 @ ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi

vul@Job:15:18 @ sapientes confitentur et non abscondunt patres suos

vul@Job:15:19 @ quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos

vul@Job:15:20 @ cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius

vul@Job:15:21 @ sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur

vul@Job:15:22 @ non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium

vul@Job:15:23 @ cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies

vul@Job:15:24 @ terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium

vul@Job:15:25 @ tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est

vul@Job:15:26 @ cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est

vul@Job:15:27 @ operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet

vul@Job:15:28 @ habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae

vul@Job:15:29 @ non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam

vul@Job:15:30 @ non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui

vul@Job:15:31 @ non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit

vul@Job:15:32 @ antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet

vul@Job:15:33 @ laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum

vul@Job:15:34 @ congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt

vul@Job:15:35 @ concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos

vul@Job:16:1 @ respondens autem Iob dixit

vul@Job:16:2 @ audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis

vul@Job:16:3 @ numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris

vul@Job:16:4 @ poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea

vul@Job:16:5 @ consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos

vul@Job:16:6 @ roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis

vul@Job:16:7 @ sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me

vul@Job:16:8 @ nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei

vul@Job:16:9 @ rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi

vul@Job:16:10 @ collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est

vul@Job:16:11 @ aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis

vul@Job:16:12 @ conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit

vul@Job:16:13 @ ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum

vul@Job:16:14 @ circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea

vul@Job:16:15 @ concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans

vul@Job:16:16 @ saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum

vul@Job:16:17 @ facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt

vul@Job:16:18 @ haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces

vul@Job:16:19 @ terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus

vul@Job:16:20 @ ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis

vul@Job:16:21 @ verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus

vul@Job:16:22 @ atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo

vul@Job:16:23 @ ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo

vul@Job:17:1 @ spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum

vul@Job:17:2 @ non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus

vul@Job:17:3 @ libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me

vul@Job:17:4 @ cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur

vul@Job:17:5 @ praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient

vul@Job:17:6 @ posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis

vul@Job:17:7 @ caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt

vul@Job:17:8 @ stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur

vul@Job:17:9 @ et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem

vul@Job:17:10 @ igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem

vul@Job:17:11 @ dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum

vul@Job:17:12 @ noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem

vul@Job:17:13 @ si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum

vul@Job:17:14 @ putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus

vul@Job:17:15 @ ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat

vul@Job:17:16 @ in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi

vul@Job:18:1 @ respondens autem Baldad Suites dixit

vul@Job:18:2 @ usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur

vul@Job:18:3 @ quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis

vul@Job:18:4 @ qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo

vul@Job:18:5 @ nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius

vul@Job:18:6 @ lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur

vul@Job:18:7 @ artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum

vul@Job:18:8 @ inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat

vul@Job:18:9 @ tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis

vul@Job:18:10 @ abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam

vul@Job:18:11 @ undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius

vul@Job:18:12 @ adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius

vul@Job:18:13 @ devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors

vul@Job:18:14 @ avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus

vul@Job:18:15 @ habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur

vul@Job:18:16 @ deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius

vul@Job:18:17 @ memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis

vul@Job:18:18 @ expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum

vul@Job:18:19 @ non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius

vul@Job:18:20 @ in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror

vul@Job:18:21 @ haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum

vul@Job:19:1 @ respondens autem Iob dixit

vul@Job:19:2 @ usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus

vul@Job:19:3 @ en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me

vul@Job:19:4 @ nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea

vul@Job:19:5 @ at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis

vul@Job:19:6 @ saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit

vul@Job:19:7 @ ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet

vul@Job:19:8 @ semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit

vul@Job:19:9 @ spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo

vul@Job:19:10 @ destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam

vul@Job:19:11 @ iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum

vul@Job:19:12 @ simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum

vul@Job:19:13 @ fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me

vul@Job:19:14 @ dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei

vul@Job:19:15 @ inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum

vul@Job:19:16 @ servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum

vul@Job:19:17 @ halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei

vul@Job:19:18 @ stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi

vul@Job:19:19 @ abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me

vul@Job:19:20 @ pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos

vul@Job:19:21 @ miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me

vul@Job:19:22 @ quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini

vul@Job:19:23 @ quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro

vul@Job:19:24 @ stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice

vul@Job:19:25 @ scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim

vul@Job:19:26 @ et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum

vul@Job:19:27 @ quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo

vul@Job:19:28 @ quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum

vul@Job:19:29 @ fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium

vul@Job:20:1 @ respondens autem Sophar Naamathites dixit

vul@Job:20:2 @ idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur

vul@Job:20:3 @ doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi

vul@Job:20:4 @ hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram

vul@Job:20:5 @ quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti

vul@Job:20:6 @ si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit

vul@Job:20:7 @ quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est

vul@Job:20:8 @ velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna

vul@Job:20:9 @ oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus

vul@Job:20:10 @ filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum

vul@Job:20:11 @ ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient

vul@Job:20:12 @ cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua

vul@Job:20:13 @ parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo

vul@Job:20:14 @ panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus

vul@Job:20:15 @ divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus

vul@Job:20:16 @ caput aspidum suget occidet eum lingua viperae

vul@Job:20:17 @ non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri

vul@Job:20:18 @ luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit

vul@Job:20:19 @ quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam

vul@Job:20:20 @ nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit

vul@Job:20:21 @ non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius

vul@Job:20:22 @ cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum

vul@Job:20:23 @ utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum

vul@Job:20:24 @ fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum

vul@Job:20:25 @ eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles

vul@Job:20:26 @ omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo

vul@Job:20:27 @ revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum

vul@Job:20:28 @ apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei

vul@Job:20:29 @ haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino

vul@Job:21:1 @ respondens autem Iob dixit

vul@Job:21:2 @ audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam

vul@Job:21:3 @ sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete

vul@Job:21:4 @ numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari

vul@Job:21:5 @ adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro

vul@Job:21:6 @ et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor

vul@Job:21:7 @ quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis

vul@Job:21:8 @ semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum

vul@Job:21:9 @ domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos

vul@Job:21:10 @ bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo

vul@Job:21:11 @ egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus

vul@Job:21:12 @ tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi

vul@Job:21:13 @ ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt

vul@Job:21:14 @ qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus

vul@Job:21:15 @ quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum

vul@Job:21:16 @ verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me

vul@Job:21:17 @ quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui

vul@Job:21:18 @ erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit

vul@Job:21:19 @ Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet

vul@Job:21:20 @ videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet

vul@Job:21:21 @ quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur

vul@Job:21:22 @ numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat

vul@Job:21:23 @ iste moritur robustus et sanus dives et felix

vul@Job:21:24 @ viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur

vul@Job:21:25 @ alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus

vul@Job:21:26 @ et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos

vul@Job:21:27 @ certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas

vul@Job:21:28 @ dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum

vul@Job:21:29 @ interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis

vul@Job:21:30 @ quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur

vul@Job:21:31 @ quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi

vul@Job:21:32 @ ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit

vul@Job:21:33 @ dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles

vul@Job:21:34 @ quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati

vul@Job:22:1 @ respondens autem Eliphaz Themanites dixit

vul@Job:22:2 @ numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae

vul@Job:22:3 @ quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua

vul@Job:22:4 @ numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium

vul@Job:22:5 @ et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas

vul@Job:22:6 @ abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus

vul@Job:22:7 @ aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem

vul@Job:22:8 @ in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam

vul@Job:22:9 @ viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti

vul@Job:22:10 @ propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita

vul@Job:22:11 @ et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum

vul@Job:22:12 @ an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur

vul@Job:22:13 @ et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat

vul@Job:22:14 @ nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat

vul@Job:22:15 @ numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui

vul@Job:22:16 @ qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum

vul@Job:22:17 @ qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum

vul@Job:22:18 @ cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me

vul@Job:22:19 @ videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos

vul@Job:22:20 @ nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis

vul@Job:22:21 @ adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos

vul@Job:22:22 @ suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo

vul@Job:22:23 @ si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo

vul@Job:22:24 @ dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos

vul@Job:22:25 @ eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi

vul@Job:22:26 @ tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam

vul@Job:22:27 @ rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes

vul@Job:22:28 @ decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen

vul@Job:22:29 @ qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur

vul@Job:22:30 @ salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum

vul@Job:23:1 @ respondens autem Iob dixit

vul@Job:23:2 @ nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum

vul@Job:23:3 @ quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius

vul@Job:23:4 @ ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus

vul@Job:23:5 @ ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi

vul@Job:23:6 @ nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat

vul@Job:23:7 @ proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum

vul@Job:23:8 @ si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum

vul@Job:23:9 @ si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum

vul@Job:23:10 @ ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit

vul@Job:23:11 @ vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea

vul@Job:23:12 @ a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius

vul@Job:23:13 @ ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit

vul@Job:23:14 @ cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei

vul@Job:23:15 @ et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor

vul@Job:23:16 @ Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me

vul@Job:23:17 @ non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo

vul@Job:24:1 @ ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius

vul@Job:24:2 @ alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos

vul@Job:24:3 @ asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae

vul@Job:24:4 @ subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terrae

vul@Job:24:5 @ alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis

vul@Job:24:6 @ agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant

vul@Job:24:7 @ nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore

vul@Job:24:8 @ quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides

vul@Job:24:9 @ vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt

vul@Job:24:10 @ nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas

vul@Job:24:11 @ inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt

vul@Job:24:12 @ de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur

vul@Job:24:13 @ ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius

vul@Job:24:14 @ mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur

vul@Job:24:15 @ oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum

vul@Job:24:16 @ perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem

vul@Job:24:17 @ si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant

vul@Job:24:18 @ levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum

vul@Job:24:19 @ ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius

vul@Job:24:20 @ obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum

vul@Job:24:21 @ pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecit

vul@Job:24:22 @ detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suae

vul@Job:24:23 @ dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius

vul@Job:24:24 @ elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur

vul@Job:24:25 @ quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea

vul@Job:25:1 @ respondens autem Baldad Suites dixit

vul@Job:25:2 @ potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis

vul@Job:25:3 @ numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius

vul@Job:25:4 @ numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere

vul@Job:25:5 @ ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius

vul@Job:25:6 @ quanto magis homo putredo et filius hominis vermis

vul@Job:26:1 @ respondens autem Iob dixit

vul@Job:26:2 @ cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis

vul@Job:26:3 @ cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam

vul@Job:26:4 @ quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum

vul@Job:26:5 @ ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis

vul@Job:26:6 @ nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni

vul@Job:26:7 @ qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili

vul@Job:26:8 @ qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum

vul@Job:26:9 @ qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam

vul@Job:26:10 @ terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae

vul@Job:26:11 @ columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius

vul@Job:26:12 @ in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum

vul@Job:26:13 @ spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus

vul@Job:26:14 @ ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri

vul@Job:27:1 @ addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit

vul@Job:27:2 @ vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam

vul@Job:27:3 @ quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis

vul@Job:27:4 @ non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium

vul@Job:27:5 @ absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea

vul@Job:27:6 @ iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea

vul@Job:27:7 @ sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus

vul@Job:27:8 @ quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius

vul@Job:27:9 @ numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia

vul@Job:27:10 @ aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore

vul@Job:27:11 @ docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam

vul@Job:27:12 @ ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini

vul@Job:27:13 @ haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient

vul@Job:27:14 @ si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane

vul@Job:27:15 @ qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt

vul@Job:27:16 @ si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta

vul@Job:27:17 @ praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet

vul@Job:27:18 @ aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum

vul@Job:27:19 @ dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet

vul@Job:27:20 @ adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas

vul@Job:27:21 @ tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo

vul@Job:27:22 @ et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet

vul@Job:27:23 @ stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius

vul@Job:28:1 @ habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur

vul@Job:28:2 @ ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur

vul@Job:28:3 @ tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis

vul@Job:28:4 @ dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios

vul@Job:28:5 @ terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est

vul@Job:28:6 @ locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum

vul@Job:28:7 @ semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis

vul@Job:28:8 @ non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena

vul@Job:28:9 @ ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes

vul@Job:28:10 @ in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius

vul@Job:28:11 @ profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem

vul@Job:28:12 @ sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae

vul@Job:28:13 @ nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium

vul@Job:28:14 @ abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum

vul@Job:28:15 @ non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius

vul@Job:28:16 @ non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro

vul@Job:28:17 @ non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri

vul@Job:28:18 @ excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis

vul@Job:28:19 @ non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur

vul@Job:28:20 @ unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae

vul@Job:28:21 @ abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet

vul@Job:28:22 @ perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius

vul@Job:28:23 @ Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius

vul@Job:28:24 @ ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit

vul@Job:28:25 @ qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura

vul@Job:28:26 @ quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus

vul@Job:28:27 @ tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit

vul@Job:28:28 @ et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia

vul@Job:29:1 @ addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit

vul@Job:29:2 @ quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me

vul@Job:29:3 @ quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris

vul@Job:29:4 @ sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo

vul@Job:29:5 @ quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei

vul@Job:29:6 @ quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei

vul@Job:29:7 @ quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi

vul@Job:29:8 @ videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant

vul@Job:29:9 @ principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo

vul@Job:29:10 @ vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat

vul@Job:29:11 @ auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi

vul@Job:29:12 @ quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor

vul@Job:29:13 @ benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum

vul@Job:29:14 @ iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo

vul@Job:29:15 @ oculus fui caeco et pes claudo

vul@Job:29:16 @ pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam

vul@Job:29:17 @ conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam

vul@Job:29:18 @ dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies

vul@Job:29:19 @ radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea

vul@Job:29:20 @ gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur

vul@Job:29:21 @ qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum

vul@Job:29:22 @ verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum

vul@Job:29:23 @ expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum

vul@Job:29:24 @ si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram

vul@Job:29:25 @ si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator

vul@Job:30:1 @ nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei

vul@Job:30:2 @ quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni

vul@Job:30:3 @ egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria

vul@Job:30:4 @ et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum

vul@Job:30:5 @ qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant

vul@Job:30:6 @ in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream

vul@Job:30:7 @ qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant

vul@Job:30:8 @ filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes

vul@Job:30:9 @ nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium

vul@Job:30:10 @ abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur

vul@Job:30:11 @ faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum

vul@Job:30:12 @ ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis

vul@Job:30:13 @ dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium

vul@Job:30:14 @ quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt

vul@Job:30:15 @ redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea

vul@Job:30:16 @ nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis

vul@Job:30:17 @ nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt

vul@Job:30:18 @ in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me

vul@Job:30:19 @ conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri

vul@Job:30:20 @ clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me

vul@Job:30:21 @ mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi

vul@Job:30:22 @ elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide

vul@Job:30:23 @ scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi

vul@Job:30:24 @ verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis

vul@Job:30:25 @ flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi

vul@Job:30:26 @ expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebrae

vul@Job:30:27 @ interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionis

vul@Job:30:28 @ maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi

vul@Job:30:29 @ frater fui draconum et socius strutionum

vul@Job:30:30 @ cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate

vul@Job:30:31 @ versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium

vul@Job:31:1 @ pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine

vul@Job:31:2 @ quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem Omnipotens de excelsis

vul@Job:31:3 @ numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniustitiam

vul@Job:31:4 @ nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat

vul@Job:31:5 @ si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus

vul@Job:31:6 @ adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam

vul@Job:31:7 @ si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula

vul@Job:31:8 @ seram et alius comedat et progenies mea eradicetur

vul@Job:31:9 @ si deceptum est cor meum super mulierem et si ad ostium amici mei insidiatus sum

vul@Job:31:10 @ scortum sit alteri uxor mea et super illam incurventur alii

vul@Job:31:11 @ hoc enim nefas est et iniquitas maxima

vul@Job:31:12 @ ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina

vul@Job:31:13 @ si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancillae meae cum disceptarent adversum me

vul@Job:31:14 @ quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum quaesierit quid respondebo illi

vul@Job:31:15 @ numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus

vul@Job:31:16 @ si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci

vul@Job:31:17 @ si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea

vul@Job:31:18 @ quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meae egressa est mecum

vul@Job:31:19 @ si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem

vul@Job:31:20 @ si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est

vul@Job:31:21 @ si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem

vul@Job:31:22 @ umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus confringatur

vul@Job:31:23 @ semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui

vul@Job:31:24 @ si putavi aurum robur meum et obrizae dixi fiducia mea

vul@Job:31:25 @ si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea

vul@Job:31:26 @ si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare

vul@Job:31:27 @ et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo

vul@Job:31:28 @ quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum

vul@Job:31:29 @ si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat et exultavi quod invenisset eum malum

vul@Job:31:30 @ non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expeterem maledicens animam eius

vul@Job:31:31 @ si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus eius ut saturemur

vul@Job:31:32 @ foris non mansit peregrinus ostium meum viatori patuit

vul@Job:31:33 @ si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam

vul@Job:31:34 @ si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacui nec egressus sum ostium

vul@Job:31:35 @ quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat

vul@Job:31:36 @ ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi

vul@Job:31:37 @ per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum

vul@Job:31:38 @ si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius deflent

vul@Job:31:39 @ si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius adflixi

vul@Job:31:40 @ pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina finita sunt verba Iob

vul@Job:32:1 @ omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur

vul@Job:32:2 @ et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo

vul@Job:32:3 @ porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob

vul@Job:32:4 @ igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur

vul@Job:32:5 @ cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer

vul@Job:32:6 @ respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam

vul@Job:32:7 @ sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam

vul@Job:32:8 @ sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam

vul@Job:32:9 @ non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium

vul@Job:32:10 @ ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam

vul@Job:32:11 @ expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus

vul@Job:32:12 @ et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius

vul@Job:32:13 @ ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo

vul@Job:32:14 @ nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi

vul@Job:32:15 @ extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia

vul@Job:32:16 @ quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra

vul@Job:32:17 @ respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam

vul@Job:32:18 @ plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei

vul@Job:32:19 @ en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit

vul@Job:32:20 @ loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo

vul@Job:32:21 @ non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo

vul@Job:32:22 @ nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus

vul@Job:33:1 @ audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta

vul@Job:33:2 @ ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis

vul@Job:33:3 @ simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur

vul@Job:33:4 @ spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me

vul@Job:33:5 @ si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste

vul@Job:33:6 @ ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum

vul@Job:33:7 @ verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis

vul@Job:33:8 @ dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi

vul@Job:33:9 @ mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me

vul@Job:33:10 @ quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi

vul@Job:33:11 @ posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas

vul@Job:33:12 @ hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine

vul@Job:33:13 @ adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi

vul@Job:33:14 @ semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit

vul@Job:33:15 @ per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo

vul@Job:33:16 @ tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam

vul@Job:33:17 @ ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia

vul@Job:33:18 @ eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium

vul@Job:33:19 @ increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit

vul@Job:33:20 @ abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis

vul@Job:33:21 @ tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur

vul@Job:33:22 @ adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis

vul@Job:33:23 @ si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem

vul@Job:33:24 @ miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier

vul@Job:33:25 @ consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae

vul@Job:33:26 @ deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam

vul@Job:33:27 @ respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi

vul@Job:33:28 @ liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret

vul@Job:33:29 @ ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos

vul@Job:33:30 @ ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium

vul@Job:33:31 @ adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar

vul@Job:33:32 @ si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum

vul@Job:33:33 @ quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam

vul@Job:34:1 @ pronuntians itaque Heliu etiam haec locutus est

vul@Job:34:2 @ audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me

vul@Job:34:3 @ auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat

vul@Job:34:4 @ iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius

vul@Job:34:5 @ quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meum

vul@Job:34:6 @ in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccato

vul@Job:34:7 @ quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam

vul@Job:34:8 @ qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis

vul@Job:34:9 @ dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo

vul@Job:34:10 @ ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas

vul@Job:34:11 @ opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet

vul@Job:34:12 @ vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet iudicium

vul@Job:34:13 @ quem constituit alium super terram aut quem posuit super orbem quem fabricatus est

vul@Job:34:14 @ si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet

vul@Job:34:15 @ deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur

vul@Job:34:16 @ si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei

vul@Job:34:17 @ numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas

vul@Job:34:18 @ qui dicit regi apostata qui vocat duces impios

vul@Job:34:19 @ qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi

vul@Job:34:20 @ subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu

vul@Job:34:21 @ oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum considerat

vul@Job:34:22 @ non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem

vul@Job:34:23 @ neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium

vul@Job:34:24 @ conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro eis

vul@Job:34:25 @ novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et conterentur

vul@Job:34:26 @ quasi impios percussit eos in loco videntium

vul@Job:34:27 @ qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt

vul@Job:34:28 @ ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperum

vul@Job:34:29 @ ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines

vul@Job:34:30 @ qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi

vul@Job:34:31 @ quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo

vul@Job:34:32 @ si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam

vul@Job:34:33 @ numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere

vul@Job:34:34 @ viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me

vul@Job:34:35 @ Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam

vul@Job:34:36 @ pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in hominibus iniquitatis

vul@Job:34:37 @ quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim constringatur et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum

vul@Job:35:1 @ igitur Heliu haec rursum locutus est

vul@Job:35:2 @ numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum

vul@Job:35:3 @ dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero

vul@Job:35:4 @ itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum

vul@Job:35:5 @ suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit

vul@Job:35:6 @ si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum

vul@Job:35:7 @ porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet

vul@Job:35:8 @ homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua

vul@Job:35:9 @ propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum

vul@Job:35:10 @ et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte

vul@Job:35:11 @ qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos

vul@Job:35:12 @ ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum

vul@Job:35:13 @ non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur

vul@Job:35:14 @ etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum

vul@Job:35:15 @ nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde

vul@Job:35:16 @ ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat

vul@Job:36:1 @ addens quoque Heliu haec locutus est

vul@Job:36:2 @ sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar

vul@Job:36:3 @ repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum

vul@Job:36:4 @ vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi

vul@Job:36:5 @ Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens

vul@Job:36:6 @ sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit

vul@Job:36:7 @ non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur

vul@Job:36:8 @ et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis

vul@Job:36:9 @ indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint

vul@Job:36:10 @ revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate

vul@Job:36:11 @ si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria

vul@Job:36:12 @ si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia

vul@Job:36:13 @ simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint

vul@Job:36:14 @ morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos

vul@Job:36:15 @ eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius

vul@Job:36:16 @ igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine

vul@Job:36:17 @ causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies

vul@Job:36:18 @ non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te

vul@Job:36:19 @ depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine

vul@Job:36:20 @ ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis

vul@Job:36:21 @ cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam

vul@Job:36:22 @ ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus

vul@Job:36:23 @ quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem

vul@Job:36:24 @ memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri

vul@Job:36:25 @ omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul

vul@Job:36:26 @ ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis

vul@Job:36:27 @ qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum

vul@Job:36:28 @ qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper

vul@Job:36:29 @ si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum

vul@Job:36:30 @ et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet

vul@Job:36:31 @ per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus

vul@Job:36:32 @ in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat

vul@Job:36:33 @ adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere

vul@Job:37:1 @ super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo

vul@Job:37:2 @ audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem

vul@Job:37:3 @ subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae

vul@Job:37:4 @ post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius

vul@Job:37:5 @ tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia

vul@Job:37:6 @ qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae

vul@Job:37:7 @ qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua

vul@Job:37:8 @ ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur

vul@Job:37:9 @ ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus

vul@Job:37:10 @ flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae

vul@Job:37:11 @ frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum

vul@Job:37:12 @ quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum

vul@Job:37:13 @ sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri

vul@Job:37:14 @ ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei

vul@Job:37:15 @ numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius

vul@Job:37:16 @ numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias

vul@Job:37:17 @ nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro

vul@Job:37:18 @ tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt

vul@Job:37:19 @ ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris

vul@Job:37:20 @ quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur

vul@Job:37:21 @ at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas

vul@Job:37:22 @ ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio

vul@Job:37:23 @ digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest

vul@Job:37:24 @ ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes

vul@Job:38:1 @ respondens autem Dominus Iob de turbine dixit

vul@Job:38:2 @ quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis

vul@Job:38:3 @ accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi

vul@Job:38:4 @ ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam

vul@Job:38:5 @ quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam

vul@Job:38:6 @ super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius

vul@Job:38:7 @ cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei

vul@Job:38:8 @ quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens

vul@Job:38:9 @ cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem

vul@Job:38:10 @ circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia

vul@Job:38:11 @ et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos

vul@Job:38:12 @ numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum

vul@Job:38:13 @ et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea

vul@Job:38:14 @ restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum

vul@Job:38:15 @ auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur

vul@Job:38:16 @ numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti

vul@Job:38:17 @ numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti

vul@Job:38:18 @ numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia

vul@Job:38:19 @ in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit

vul@Job:38:20 @ ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius

vul@Job:38:21 @ sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras

vul@Job:38:22 @ numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti

vul@Job:38:23 @ quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli

vul@Job:38:24 @ per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram

vul@Job:38:25 @ quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui

vul@Job:38:26 @ ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur

vul@Job:38:27 @ ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes

vul@Job:38:28 @ quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris

vul@Job:38:29 @ de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit

vul@Job:38:30 @ in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur

vul@Job:38:31 @ numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare

vul@Job:38:32 @ numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis

vul@Job:38:33 @ numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra

vul@Job:38:34 @ numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te

vul@Job:38:35 @ numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus

vul@Job:38:36 @ quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam

vul@Job:38:37 @ quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet

vul@Job:38:38 @ quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur

vul@Job:38:39 @ numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis

vul@Job:38:40 @ quando cubant in antris et in specubus insidiantur

vul@Job:38:41 @ quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos

vul@Job:39:1 @ numquid nosti tempus partus hibicum in petris vel parturientes cervas observasti

vul@Job:39:2 @ dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum

vul@Job:39:3 @ incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt

vul@Job:39:4 @ separantur filii earum pergunt ad pastum egrediuntur et non revertuntur ad eas

vul@Job:39:5 @ quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit

vul@Job:39:6 @ cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis

vul@Job:39:7 @ contemnit multitudinem civitatis clamorem exactoris non audit

vul@Job:39:8 @ circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit

vul@Job:39:9 @ numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum

vul@Job:39:10 @ numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo aut confringet glebas vallium post te

vul@Job:39:11 @ numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos

vul@Job:39:12 @ numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream tuam congreget

vul@Job:39:13 @ pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris

vul@Job:39:14 @ quando derelinquit in terra ova sua tu forsitan in pulvere calefacis ea

vul@Job:39:15 @ obliviscitur quod pes conculcet ea aut bestiae agri conterant

vul@Job:39:16 @ duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra laboravit nullo timore cogente

vul@Job:39:17 @ privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam

vul@Job:39:18 @ cum tempus fuerit in altum alas erigit deridet equitem et ascensorem eius

vul@Job:39:19 @ numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius hinnitum

vul@Job:39:20 @ numquid suscitabis eum quasi lucustas gloria narium eius terror

vul@Job:39:21 @ terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit armatis

vul@Job:39:22 @ contemnit pavorem nec cedit gladio

vul@Job:39:23 @ super ipsum sonabit faretra vibrabit hasta et clypeus

vul@Job:39:24 @ fervens et fremens sorbet terram nec reputat tubae sonare clangorem

vul@Job:39:25 @ ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum exhortationem ducum et ululatum exercitus

vul@Job:39:26 @ numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter expandens alas suas ad austrum

vul@Job:39:27 @ aut ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum

vul@Job:39:28 @ in petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus

vul@Job:39:29 @ inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt

vul@Job:39:30 @ pulli eius lambent sanguinem et ubicumque cadaver fuerit statim adest

vul@Job:39:31 @ et adiecit Dominus et locutus est ad Iob

vul@Job:39:32 @ numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei

vul@Job:39:33 @ respondens autem Iob Domino dixit

vul@Job:39:34 @ qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum

vul@Job:39:35 @ unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam

vul@Job:40:1 @ respondens autem Dominus Iob de turbine ait

vul@Job:40:2 @ accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi

vul@Job:40:3 @ numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris

vul@Job:40:4 @ et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas

vul@Job:40:5 @ circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus

vul@Job:40:6 @ disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia

vul@Job:40:7 @ respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo

vul@Job:40:8 @ absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam

vul@Job:40:9 @ et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua

vul@Job:40:10 @ ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet

vul@Job:40:11 @ fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius

vul@Job:40:12 @ constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt

vul@Job:40:13 @ ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae

vul@Job:40:14 @ ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius

vul@Job:40:15 @ huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi

vul@Job:40:16 @ sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus

vul@Job:40:17 @ protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis

vul@Job:40:18 @ ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius

vul@Job:40:19 @ in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius

vul@Job:40:20 @ an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius

vul@Job:40:21 @ numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius

vul@Job:40:22 @ numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia

vul@Job:40:23 @ numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum

vul@Job:40:24 @ numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis

vul@Job:40:25 @ concident eum amici divident illum negotiatores

vul@Job:40:26 @ numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius

vul@Job:40:27 @ pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui

vul@Job:40:28 @ ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur

vul@Job:41:1 @ non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo

vul@Job:41:2 @ quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt

vul@Job:41:3 @ non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis

vul@Job:41:4 @ quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit

vul@Job:41:5 @ portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido

vul@Job:41:6 @ corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus

vul@Job:41:7 @ una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas

vul@Job:41:8 @ una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur

vul@Job:41:9 @ sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi

vul@Job:41:10 @ de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae

vul@Job:41:11 @ de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis

vul@Job:41:12 @ halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur

vul@Job:41:13 @ in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas

vul@Job:41:14 @ membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur

vul@Job:41:15 @ cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus

vul@Job:41:16 @ cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur

vul@Job:41:17 @ cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax

vul@Job:41:18 @ reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes

vul@Job:41:19 @ non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae

vul@Job:41:20 @ quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam

vul@Job:41:21 @ sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum

vul@Job:41:22 @ fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt

vul@Job:41:23 @ post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem

vul@Job:41:24 @ non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret

vul@Job:41:25 @ omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae

vul@Job:42:1 @ respondens autem Iob Domino dixit

vul@Job:42:2 @ scio quia omnia potes et nulla te latet cogitatio

vul@Job:42:3 @ quis est iste qui celat consilium absque scientia ideo insipienter locutus sum et quae ultra modum excederent scientiam meam

vul@Job:42:4 @ audi et ego loquar interrogabo et ostende mihi

vul@Job:42:5 @ auditu auris audivi te nunc autem oculus meus videt te

vul@Job:42:6 @ idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere

vul@Job:42:7 @ postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob dixit ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob

vul@Job:42:8 @ sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis Iob autem servus meus orabit pro vobis faciem eius suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob

vul@Job:42:9 @ abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites et fecerunt sicut locutus fuerat ad eos Dominus et suscepit Dominus faciem Iob

vul@Job:42:10 @ Dominus quoque conversus est ad paenitentiam Iob cum oraret ille pro amicis suis et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Iob duplicia

vul@Job:42:11 @ venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam

vul@Job:42:12 @ Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae

vul@Job:42:13 @ et fuerunt ei septem filii et filiae tres

vul@Job:42:14 @ et vocavit nomen unius Diem et nomen secundae Cassia et nomen tertiae Cornu stibii

vul@Job:42:15 @ non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum

vul@Psalms:21:1 @ beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit

vul@Psalms:21:2 @ sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte

vul@Psalms:21:3 @ et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur

vul@Psalms:21:4 @ non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus

vul@Psalms:21:5 @ propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum

vul@Psalms:21:6 @ quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit

vul@Psalms:22:1 @ quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania

vul@Psalms:22:2 @ consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius

vul@Psalms:22:3 @ disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum

vul@Psalms:22:4 @ habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos

vul@Psalms:22:5 @ tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos

vul@Psalms:22:6 @ ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum

vul@Psalms:22:7 @ Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te

vul@Psalms:22:8 @ postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae

vul@Psalms:22:9 @ pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos

vul@Psalms:22:10 @ nunc ergo reges intellegite erudimini iudices terrae

vul@Psalms:22:11 @ servite Domino in timore et exultate in tremore

vul@Psalms:22:12 @ adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via

vul@Psalms:22:13 @ cum exarserit post paululum furor eius beati omnes qui sperant in eum

vul@Psalms:23:1 @ canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui

vul@Psalms:23:2 @ Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me

vul@Psalms:23:3 @ multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper

vul@Psalms:23:4 @ tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum

vul@Psalms:23:5 @ voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper

vul@Psalms:23:6 @ ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me

vul@Psalms:23:7 @ non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus

vul@Psalms:23:8 @ quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti

vul@Psalms:23:9 @ Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper

vul@Psalms:24:1 @ victori in psalmis canticum David

vul@Psalms:24:2 @ invocante me exaudi me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam

vul@Psalms:24:3 @ filii viri usquequo incliti mei ignominiose diligitis vanitatem quaerentes mendacium semper

vul@Psalms:24:4 @ et cognoscite quoniam mirabilem reddidit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet cum clamavero ad eum

vul@Psalms:24:5 @ irascimini et nolite peccare loquimini in cordibus vestris super cubilia vestra et tacete semper

vul@Psalms:24:6 @ sacrificate sacrificium iustitiae et fidite in Domino multi dicunt quis ostendit nobis bonum

vul@Psalms:24:7 @ leva super nos lucem vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo

vul@Psalms:24:8 @ in tempore frumentum et vinum eorum multiplicata sunt

vul@Psalms:24:9 @ in pace simul requiescam et dormiam

vul@Psalms:24:10 @ quia tu Domine specialiter securum habitare fecisti me

vul@Psalms:25:1 @ victori pro hereditatibus canticum David

vul@Psalms:25:2 @ verba mea audi Domine intellege murmur meum

vul@Psalms:25:3 @ rex meus et Deus meus

vul@Psalms:25:4 @ quia te deprecor Domine mane audies vocem meam

vul@Psalms:25:5 @ mane praeparabor ad te et contemplabor quoniam non es deus volens iniquitatem tu

vul@Psalms:25:6 @ nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum

vul@Psalms:25:7 @ odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus

vul@Psalms:25:8 @ ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo in templo sancto tuo in timore tuo

vul@Psalms:25:9 @ Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam

vul@Psalms:25:10 @ non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae

vul@Psalms:25:11 @ sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te

vul@Psalms:25:12 @ et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum

vul@Psalms:25:13 @ quia tu benedices iusto Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum

vul@Psalms:26:1 @ victori in psalmis super octava canticum David

vul@Psalms:26:2 @ Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me

vul@Psalms:26:3 @ miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea

vul@Psalms:26:4 @ et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo

vul@Psalms:26:5 @ revertere Domine erue animam meam salva me propter misericordiam tuam

vul@Psalms:26:6 @ quoniam non est in morte recordatio tui in inferno quis confitebitur tibi

vul@Psalms:26:7 @ laboravi in gemitu meo natare faciam tota nocte lectulum meum lacrimis meis stratum meum rigabo

vul@Psalms:26:8 @ caligavit prae amaritudine oculus meus consumptus sum ab universis hostibus meis

vul@Psalms:26:9 @ recedite a me omnes qui operamini iniquitatem quia audivit Dominus vocem fletus mei

vul@Psalms:26:10 @ audivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscipiet

vul@Psalms:26:11 @ confundantur et conturbentur vehementer omnes inimici mei revertantur et confundantur subito

vul@Psalms:27:1 @ pro ignoratione David quod cecinit Domino super verbis Aethiopis filii Iemini

vul@Psalms:27:2 @ Domine Deus meus in te speravi salva me ab omnibus persequentibus me et libera me

vul@Psalms:27:3 @ ne forte capiat ut leo animam meam laceret et non sit qui eruat

vul@Psalms:27:4 @ Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis

vul@Psalms:27:5 @ si reddidi retribuentibus mihi malum et dimisi hostes meos vacuos

vul@Psalms:27:6 @ persequatur inimicus animam meam et adprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem conlocet semper

vul@Psalms:27:7 @ surge Domine in furore tuo elevare indignans super hostes meos et consurge ad me iudicio quod mandasti

vul@Psalms:27:8 @ et congregatio tribuum circumdet te et pro hac in altum revertere

vul@Psalms:27:9 @ Dominus iudicabit populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum simplicitatem meam quae est in me

vul@Psalms:27:10 @ consumatur malum iniquorum et confirmetur iustitia probator cordis et renum Deus iustus

vul@Psalms:27:11 @ clipeus meus in Deo qui salvat rectos corde

vul@Psalms:27:12 @ Deus iudex iustus et fortis comminans tota die

vul@Psalms:27:13 @ non convertenti gladium suum acuet arcum suum tetendit et paravit illum

vul@Psalms:27:14 @ et in ipso praeparavit vasa mortis sagittas suas ad conburendum operatus est

vul@Psalms:27:15 @ ecce parturit iniquitatem et concepto dolore peperit mendacium

vul@Psalms:27:16 @ lacum aperuit et effodit eum et incidet in interitum quem operatus est

vul@Psalms:27:17 @ revertetur dolor suus in caput eius et super verticem eius iniquitas sua descendet

vul@Psalms:27:18 @ confitebor Domino secundum iustitiam eius et cantabo nomini Domini altissimi

vul@Psalms:28:1 @ victori pro torcularibus canticum David

vul@Psalms:28:2 @ Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra qui posuisti gloriam tuam super caelos

vul@Psalms:28:3 @ ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor

vul@Psalms:28:4 @ videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti

vul@Psalms:28:5 @ quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum

vul@Psalms:28:6 @ minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum

vul@Psalms:28:7 @ dabis ei potestatem super opera manuum tuarum

vul@Psalms:28:8 @ cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia agri

vul@Psalms:28:9 @ aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti

vul@Psalms:28:10 @ Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra

vul@Psalms:29:1 @ victori pro morte filii canticum David

vul@Psalms:29:2 @ confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua

vul@Psalms:29:3 @ laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi

vul@Psalms:29:4 @ cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et perierint a facie tua

vul@Psalms:29:5 @ fecisti enim iudicium meum et causam meam sedisti super solium iudex iustitiae

vul@Psalms:29:6 @ increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter

vul@Psalms:29:7 @ conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis

vul@Psalms:29:8 @ Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum

vul@Psalms:29:9 @ et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus

vul@Psalms:29:10 @ et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia

vul@Psalms:29:11 @ et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine

vul@Psalms:29:12 @ cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius

vul@Psalms:29:13 @ quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum

vul@Psalms:29:14 @ misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis

vul@Psalms:29:15 @ qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion

vul@Psalms:29:16 @ exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum

vul@Psalms:29:17 @ agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno

vul@Psalms:29:18 @ convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum

vul@Psalms:29:19 @ quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum

vul@Psalms:29:20 @ surge Domine non confortetur homo iudicentur gentes ante faciem tuam

vul@Psalms:29:21 @ pone Domine terrorem eis sciant gentes homines se esse semper

vul@Psalms:29:22 @ quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae

vul@Psalms:29:23 @ in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt

vul@Psalms:29:24 @ quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi

vul@Psalms:29:25 @ blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret

vul@Psalms:29:26 @ nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit

vul@Psalms:29:27 @ loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo

vul@Psalms:29:28 @ maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas

vul@Psalms:29:29 @ sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem

vul@Psalms:29:30 @ oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum

vul@Psalms:29:31 @ et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter

vul@Psalms:29:32 @ dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum

vul@Psalms:29:33 @ surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum

vul@Psalms:29:34 @ quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat

vul@Psalms:29:35 @ vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor

vul@Psalms:29:36 @ contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies

vul@Psalms:29:37 @ Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius

vul@Psalms:29:38 @ desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua

vul@Psalms:29:39 @ ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra

vul@Psalms:210:1 @ victori David

vul@Psalms:210:2 @ in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis

vul@Psalms:210:3 @ quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde

vul@Psalms:210:4 @ quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est

vul@Psalms:210:5 @ Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum

vul@Psalms:210:6 @ Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius

vul@Psalms:210:7 @ pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum

vul@Psalms:210:8 @ quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum

vul@Psalms:211:1 @ victori pro octava canticum David

vul@Psalms:211:2 @ salva Domine quoniam defecit sanctus quoniam inminuti sunt fideles a filiis hominum

vul@Psalms:211:3 @ frustra loquuntur unusquisque proximo suo labium subdolum in corde et corde locuti sunt

vul@Psalms:211:4 @ disperdat Dominus omnia labia dolosa linguam magniloquam

vul@Psalms:211:5 @ qui dixerunt linguam nostram roboremus labia nostra nobiscum sunt quis dominus noster est

vul@Psalms:211:6 @ propter vastitatem inopum et gemitum pauperum nunc consurgam dicit Dominus ponam in salutari auxilium eorum

vul@Psalms:211:7 @ eloquia Domini eloquia munda argentum igne probatum separatum a terra colatum septuplum

vul@Psalms:211:8 @ tu Domine custodies ea servabis nos a generatione hac in aeternum

vul@Psalms:211:9 @ in circuitu impii ambulabunt cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum

vul@Psalms:212:1 @ victori canticum David usquequo Domine oblivisceris mei penitus usquequo abscondes faciem tuam a me

vul@Psalms:212:2 @ usquequo ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem

vul@Psalms:212:3 @ usquequo exaltabitur inimicus meus super me

vul@Psalms:212:4 @ convertere exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem

vul@Psalms:212:5 @ nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum hostes mei exultabunt cum motus fuero

vul@Psalms:212:6 @ ego autem in misericordia tua confido exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino quia reddidit mihi

vul@Psalms:213:1 @ victori David dixit stultus in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt studiose non est qui faciat bonum

vul@Psalms:213:2 @ Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum

vul@Psalms:213:3 @ omnes recesserunt simul conglutinati sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum

vul@Psalms:213:4 @ nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant populum meum ut cibum panis

vul@Psalms:213:5 @ Dominum non invocaverunt ibi timebunt formidine

vul@Psalms:213:6 @ quoniam Deus in generatione iusta est consilium pauperum confudistis quoniam Dominus spes eius est

vul@Psalms:213:7 @ quis dabit de Sion salutem Israhel quando reduxerit Dominus captivitatem populi sui exultabit Iacob et laetabitur Israhel

vul@Psalms:214:1 @ canticum David Domine quis peregrinabitur in tentorio tuo et quis habitabit in monte sancto tuo

vul@Psalms:214:2 @ qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam

vul@Psalms:214:3 @ loquiturque veritatem in corde suo qui non est facilis in lingua sua neque fecit amico suo malum et obprobrium non sustinuit super vicino suo

vul@Psalms:214:4 @ dispicitur oculis eius inprobus timentes autem Dominum glorificat iurat ut se adfligat et non mutat

vul@Psalms:214:5 @ pecuniam suam non dedit ad usuram et munera adversum innoxium non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum

vul@Psalms:215:1 @ humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te

vul@Psalms:215:2 @ dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te

vul@Psalms:215:3 @ sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis

vul@Psalms:215:4 @ multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis

vul@Psalms:215:5 @ Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor sortis meae

vul@Psalms:215:6 @ lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est

vul@Psalms:215:7 @ benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei

vul@Psalms:215:8 @ proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear

vul@Psalms:215:9 @ propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter

vul@Psalms:215:10 @ non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos

vul@Psalms:216:1 @ oratio David audi Deus iustum intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam absque labiis mendacii

vul@Psalms:216:2 @ de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates

vul@Psalms:216:3 @ probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti

vul@Psalms:216:4 @ cogitationes meas transire os meum in opere hominum propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis

vul@Psalms:216:5 @ sustenta gressus meos in callibus tuis et non labentur vestigia mea

vul@Psalms:216:6 @ ego invocavi te quia exaudies me Deus inclina aurem tuam mihi audi eloquium meum

vul@Psalms:216:7 @ mirabilem fac misericordiam tuam salvator sperantium

vul@Psalms:216:8 @ a resistentibus dexterae tuae custodi me quasi pupillam intus in oculo in umbra alarum tuarum protege me

vul@Psalms:216:9 @ a facie impiorum vastantium me inimici mei animam meam circumdederunt

vul@Psalms:216:10 @ adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe

vul@Psalms:216:11 @ incedentes adversum me nunc circumdederunt me oculos suos posuerunt declinare in terram

vul@Psalms:216:12 @ similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam et quasi catuli leonis sedentis in absconditis

vul@Psalms:216:13 @ surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam meam ab impio qui est gladius tuus

vul@Psalms:216:14 @ a viris manus tuae Domine qui mortui sunt in profundo quorum pars in vita et quorum de absconditis tuis replesti ventrem qui satiabuntur filiis et dimittent reliquias suas parvulis eorum

vul@Psalms:216:15 @ ego in iustitia videbo faciem tuam implebor cum evigilavero similitudine tua

vul@Psalms:217:1 @ victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait

vul@Psalms:217:2 @ diligam te Domine fortitudo mea

vul@Psalms:217:3 @ Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus

vul@Psalms:217:4 @ laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero

vul@Psalms:217:5 @ circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me

vul@Psalms:217:6 @ funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis

vul@Psalms:217:7 @ in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius

vul@Psalms:217:8 @ commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est

vul@Psalms:217:9 @ ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo

vul@Psalms:217:10 @ inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius

vul@Psalms:217:11 @ et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti

vul@Psalms:217:12 @ posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris

vul@Psalms:217:13 @ prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis

vul@Psalms:217:14 @ et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis

vul@Psalms:217:15 @ et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos

vul@Psalms:217:16 @ et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui

vul@Psalms:217:17 @ misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis

vul@Psalms:217:18 @ liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant

vul@Psalms:217:19 @ praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum

vul@Psalms:217:20 @ et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei

vul@Psalms:217:21 @ retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi

vul@Psalms:217:22 @ quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo

vul@Psalms:217:23 @ omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me

vul@Psalms:217:24 @ et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea

vul@Psalms:217:25 @ et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius

vul@Psalms:217:26 @ cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages

vul@Psalms:217:27 @ cum electo electus eris et cum perverso pervertes

vul@Psalms:217:28 @ quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis

vul@Psalms:217:29 @ quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas

vul@Psalms:217:30 @ in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum

vul@Psalms:217:31 @ Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se

vul@Psalms:217:32 @ quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum

vul@Psalms:217:33 @ Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam

vul@Psalms:217:34 @ coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me

vul@Psalms:217:35 @ docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea

vul@Psalms:217:36 @ dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me

vul@Psalms:217:37 @ dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei

vul@Psalms:217:38 @ persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos

vul@Psalms:217:39 @ caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis

vul@Psalms:217:40 @ accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me

vul@Psalms:217:41 @ inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti

vul@Psalms:217:42 @ clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos

vul@Psalms:217:43 @ delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos

vul@Psalms:217:44 @ salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium

vul@Psalms:217:45 @ populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi

vul@Psalms:217:46 @ filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis

vul@Psalms:217:47 @ vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae

vul@Psalms:217:48 @ Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab inimicis meis

vul@Psalms:217:49 @ et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me

vul@Psalms:217:50 @ propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo

vul@Psalms:217:51 @ magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum

vul@Psalms:218:1 @ victori canticum David

vul@Psalms:218:2 @ caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum

vul@Psalms:218:3 @ dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam

vul@Psalms:218:4 @ non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum

vul@Psalms:218:5 @ in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum

vul@Psalms:218:6 @ soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam

vul@Psalms:218:7 @ a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius

vul@Psalms:218:8 @ lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis

vul@Psalms:218:9 @ praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos

vul@Psalms:218:10 @ timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis

vul@Psalms:218:11 @ desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem

vul@Psalms:218:12 @ unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus

vul@Psalms:218:13 @ errores quis intelleget ab occultis munda me

vul@Psalms:218:14 @ a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo

vul@Psalms:218:15 @ sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus

vul@Psalms:219:1 @ victori canticum David

vul@Psalms:219:2 @ exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob

vul@Psalms:219:3 @ mittat tibi auxilium de sancto et de Sion roboret te

vul@Psalms:219:4 @ memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat semper

vul@Psalms:219:5 @ det tibi secundum cor tuum et omnem voluntatem tuam impleat

vul@Psalms:219:6 @ laudabimus in salutari tuo et in nomine Dei nostri ducemus choros

vul@Psalms:219:7 @ impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc scio quoniam salvabit Dominus christum suum exaudiet eum de caelo sancto suo in fortitudine salutis dexterae suae

vul@Psalms:219:8 @ hii in curribus et hii in equis nos autem nominis Domini Dei nostri recordabimur

vul@Psalms:219:9 @ ipsi incurvati sunt et ceciderunt nos autem resurreximus et erecti sumus

vul@Psalms:219:10 @ Domine salva rex exaudiet nos in die qua invocaverimus

vul@Psalms:220:1 @ victori canticum David

vul@Psalms:220:2 @ Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer

vul@Psalms:220:3 @ desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper

vul@Psalms:220:4 @ quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso

vul@Psalms:220:5 @ vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum

vul@Psalms:220:6 @ magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum

vul@Psalms:220:7 @ pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum

vul@Psalms:220:8 @ quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur

vul@Psalms:220:9 @ inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te

vul@Psalms:220:10 @ pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis

vul@Psalms:220:11 @ fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum

vul@Psalms:220:12 @ quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt

vul@Psalms:220:13 @ quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum

vul@Psalms:220:14 @ exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas

vul@Psalms:221:1 @ victori pro cervo matutino canticum

vul@Psalms:221:2 @ Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei

vul@Psalms:221:3 @ Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi

vul@Psalms:221:4 @ et tu sancte habitator Laus Israhel

vul@Psalms:221:5 @ in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos

vul@Psalms:221:6 @ ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi

vul@Psalms:221:7 @ ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis

vul@Psalms:221:8 @ omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput

vul@Psalms:221:9 @ confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum

vul@Psalms:221:10 @ tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae

vul@Psalms:221:11 @ in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu

vul@Psalms:221:12 @ ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor

vul@Psalms:221:13 @ circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me

vul@Psalms:221:14 @ aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens

vul@Psalms:221:15 @ sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei

vul@Psalms:221:16 @ aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me

vul@Psalms:221:17 @ circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos

vul@Psalms:221:18 @ numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me

vul@Psalms:221:19 @ diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem

vul@Psalms:221:20 @ tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina

vul@Psalms:221:21 @ erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam

vul@Psalms:221:22 @ salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me

vul@Psalms:221:23 @ narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te

vul@Psalms:221:24 @ qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum

vul@Psalms:221:25 @ et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit

vul@Psalms:221:26 @ apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum

vul@Psalms:221:27 @ comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum

vul@Psalms:221:28 @ recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium

vul@Psalms:221:29 @ quia Domini est regnum et dominabitur gentibus

vul@Psalms:221:30 @ comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem

vul@Psalms:221:31 @ et anima eius ipsi vivet semen serviet ei

vul@Psalms:221:32 @ narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit

vul@Psalms:222:1 @ canticum David Dominus pascit me nihil mihi deerit

vul@Psalms:222:2 @ in pascuis herbarum adclinavit me super aquas refectionis enutrivit me

vul@Psalms:222:3 @ animam meam refecit duxit me per semitas iustitiae propter nomen suum

vul@Psalms:222:4 @ sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me

vul@Psalms:222:5 @ pones coram me mensam ex adverso hostium meorum inpinguasti oleo caput meum calix meus inebrians

vul@Psalms:222:6 @ sed et benignitas et misericordia subsequetur me omnibus diebus vitae meae et habitabo in domo Domini in longitudine dierum

vul@Psalms:223:1 @ David canticum Domini est terra et plenitudo eius orbis et habitatores eius

vul@Psalms:223:2 @ quia ipse super maria fundavit eum et super flumina stabilivit illum

vul@Psalms:223:3 @ quis ascendet in montem Domini et quis stabit in loco sancto eius

vul@Psalms:223:4 @ innocens manibus et mundo corde qui non exaltavit frustra animam suam et non iuravit dolose

vul@Psalms:223:5 @ accipiet benedictionem a Domino et iustitiam a Deo salutari suo

vul@Psalms:223:6 @ haec generatio quaerentium eum quaerentium faciem tuam Iacob semper

vul@Psalms:223:7 @ levate portae capita vestra et elevamini ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae

vul@Psalms:223:8 @ quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus fortis in proelio

vul@Psalms:223:9 @ levate portae capita vestra et erigite ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae

vul@Psalms:223:10 @ quis est iste rex gloriae Dominus exercituum ipse est rex gloriae semper

vul@Psalms:224:1 @ David ad te Domine animam meam levabo

vul@Psalms:224:2 @ Deus meus in te confisus sum ne confundar

vul@Psalms:224:3 @ ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur

vul@Psalms:224:4 @ confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me

vul@Psalms:224:5 @ deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die

vul@Psalms:224:6 @ recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt

vul@Psalms:224:7 @ peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine

vul@Psalms:224:8 @ bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via

vul@Psalms:224:9 @ deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam

vul@Psalms:224:10 @ omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius

vul@Psalms:224:11 @ propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est

vul@Psalms:224:12 @ quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit

vul@Psalms:224:13 @ anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram

vul@Psalms:224:14 @ secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis

vul@Psalms:224:15 @ oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes meos

vul@Psalms:224:16 @ respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego

vul@Psalms:224:17 @ tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me

vul@Psalms:224:18 @ vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea

vul@Psalms:224:19 @ vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me

vul@Psalms:224:20 @ custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te

vul@Psalms:224:21 @ simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te

vul@Psalms:224:22 @ redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis

vul@Psalms:225:1 @ David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam

vul@Psalms:225:2 @ proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum

vul@Psalms:225:3 @ quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua

vul@Psalms:225:4 @ non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar

vul@Psalms:225:5 @ odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo

vul@Psalms:225:6 @ lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine

vul@Psalms:225:7 @ ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua

vul@Psalms:225:8 @ Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae

vul@Psalms:225:9 @ ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam

vul@Psalms:225:10 @ in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus

vul@Psalms:225:11 @ ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei

vul@Psalms:225:12 @ pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino

vul@Psalms:226:1 @ David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo

vul@Psalms:226:2 @ cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt

vul@Psalms:226:3 @ si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam

vul@Psalms:226:4 @ unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius

vul@Psalms:226:5 @ abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui

vul@Psalms:226:6 @ in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino

vul@Psalms:226:7 @ audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me

vul@Psalms:226:8 @ tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram

vul@Psalms:226:9 @ ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus

vul@Psalms:226:10 @ pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me

vul@Psalms:226:11 @ ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos

vul@Psalms:226:12 @ ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium

vul@Psalms:226:13 @ ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium

vul@Psalms:226:14 @ expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum

vul@Psalms:227:1 @ David ad te Domine clamabo Fortis meus ne obsurdescas mihi ne forte tacente te mihi conparer his qui descendunt in lacum

vul@Psalms:227:2 @ audi Domine deprecationem meam cum clamavero ad te cum levavero manus meas ad oraculum sanctum tuum

vul@Psalms:227:3 @ ne trahas me cum impiis et cum operantibus iniquitatem qui loquuntur pacem cum amicis suis et est malum in corde eorum

vul@Psalms:227:4 @ da eis secundum opus suum et secundum malum adinventionum suarum iuxta opus manuum suarum da eis redde retributionem suam illis

vul@Psalms:227:5 @ quoniam non intellegunt opera Domini et opus manuum eius destrues eos et non aedificabis

vul@Psalms:227:6 @ benedictus Dominus qui audivit vocem deprecationis meae

vul@Psalms:227:7 @ Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est cor meum et habui adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi

vul@Psalms:227:8 @ Dominus fortitudo mea et robur salutarium christi sui est

vul@Psalms:227:9 @ salva populum tuum et benedic hereditati tuae et pasce eos et subleva eos usque in sempiternum

vul@Psalms:228:1 @ canticum David adferte Domino filios arietum

vul@Psalms:228:2 @ adferte Domino gloriam et imperium adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in decore sancto

vul@Psalms:228:3 @ vox Domini super aquas Deus gloriae intonuit Dominus super aquas multas

vul@Psalms:228:4 @ vox Domini in fortitudine vox Domini in decore

vul@Psalms:228:5 @ vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani

vul@Psalms:228:6 @ et disperget eas quasi vitulus Libani et Sarion quasi filius rinocerotis

vul@Psalms:228:7 @ vox Domini dividens flammas ignis

vul@Psalms:228:8 @ vox Domini parturire faciens desertum Cades

vul@Psalms:228:9 @ vox Domini obsetricans cervis et revelans saltus et in templo eius omnis loquetur gloriam

vul@Psalms:228:10 @ Dominus diluvium inhabitat et sedebit Dominus rex in aeternum

vul@Psalms:228:11 @ Dominus fortitudinem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace

vul@Psalms:229:1 @ psalmus cantici pro dedicatione domus David

vul@Psalms:229:2 @ exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti inimicos meos super me

vul@Psalms:229:3 @ Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me

vul@Psalms:229:4 @ Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in lacum

vul@Psalms:229:5 @ cantate Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius

vul@Psalms:229:6 @ quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus

vul@Psalms:229:7 @ ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum

vul@Psalms:229:8 @ Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus

vul@Psalms:229:9 @ ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor

vul@Psalms:229:10 @ quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam

vul@Psalms:229:11 @ audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor

vul@Psalms:229:12 @ convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia

vul@Psalms:229:13 @ ut laudet te gloria et non taceat Domine Deus meus in sempiternum confitebor tibi

vul@Psalms:230:1 @ victori canticum David

vul@Psalms:230:2 @ in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me

vul@Psalms:230:3 @ inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me

vul@Psalms:230:4 @ quia petra mea et munitio mea tu es et propter nomen tuum dux meus eris et enutries me

vul@Psalms:230:5 @ educes me de rete quod absconderunt mihi quia tu fortitudo mea es

vul@Psalms:230:6 @ in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis

vul@Psalms:230:7 @ odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum

vul@Psalms:230:8 @ exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae

vul@Psalms:230:9 @ et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos

vul@Psalms:230:10 @ miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus

vul@Psalms:230:11 @ quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt

vul@Psalms:230:12 @ apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me

vul@Psalms:230:13 @ oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum

vul@Psalms:230:14 @ audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent

vul@Psalms:230:15 @ ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu

vul@Psalms:230:16 @ in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me

vul@Psalms:230:17 @ ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua

vul@Psalms:230:18 @ Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno

vul@Psalms:230:19 @ muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione

vul@Psalms:230:20 @ quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum

vul@Psalms:230:21 @ abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum

vul@Psalms:230:22 @ benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita

vul@Psalms:230:23 @ ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te

vul@Psalms:230:24 @ diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam

vul@Psalms:230:25 @ confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum

vul@Psalms:231:1 @ David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum

vul@Psalms:231:2 @ beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus

vul@Psalms:231:3 @ quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die

vul@Psalms:231:4 @ die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter

vul@Psalms:231:5 @ peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper

vul@Psalms:231:6 @ pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant

vul@Psalms:231:7 @ tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper

vul@Psalms:231:8 @ doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo

vul@Psalms:231:9 @ nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te

vul@Psalms:231:10 @ multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit

vul@Psalms:231:11 @ laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde

vul@Psalms:232:1 @ laudate iusti Dominum rectos decet laudatio

vul@Psalms:232:2 @ confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei

vul@Psalms:232:3 @ cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo

vul@Psalms:232:4 @ quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide

vul@Psalms:232:5 @ diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra

vul@Psalms:232:6 @ verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum

vul@Psalms:232:7 @ congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos

vul@Psalms:232:8 @ timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis

vul@Psalms:232:9 @ quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit

vul@Psalms:232:10 @ Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum

vul@Psalms:232:11 @ consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione

vul@Psalms:232:12 @ beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi

vul@Psalms:232:13 @ de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam

vul@Psalms:232:14 @ de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae

vul@Psalms:232:15 @ fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum

vul@Psalms:232:16 @ non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis

vul@Psalms:232:17 @ fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit

vul@Psalms:232:18 @ ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius

vul@Psalms:232:19 @ ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame

vul@Psalms:232:20 @ anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est

vul@Psalms:232:21 @ in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus

vul@Psalms:232:22 @ sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te

vul@Psalms:233:1 @ David quando commutavit os suum coram Abimelech et eiecit eum et abiit

vul@Psalms:233:2 @ benedicam Domino in omni tempore semper laus eius in ore meo

vul@Psalms:233:3 @ in Domino laetabitur anima mea audiant mites et laetentur

vul@Psalms:233:4 @ magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius pariter

vul@Psalms:233:5 @ quaesivi Dominum et exaudivit me et de omnibus angustiis meis liberavit me

vul@Psalms:233:6 @ respicite ad eum et confluite et vultus vestri non confundentur

vul@Psalms:233:7 @ hic pauper clamavit et Dominus exaudivit de omnibus tribulationibus salvabit eum

vul@Psalms:233:8 @ circumdat angelus Domini in gyro timentes eum et eruet eos

vul@Psalms:233:9 @ gustate et videte quoniam bonus Dominus beatus vir qui sperat in eo

vul@Psalms:233:10 @ timete Dominum sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum

vul@Psalms:233:11 @ leones indiguerunt et esurierunt quaerentibus autem Dominum non deerit omne bonum

vul@Psalms:233:12 @ venite filii audite me timorem Domini docebo vos

vul@Psalms:233:13 @ quis est vir qui velit vitam diligens dies videre bonos

vul@Psalms:233:14 @ custodi linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum

vul@Psalms:233:15 @ recede a malo et fac bonum quaere pacem et persequere eam

vul@Psalms:233:16 @ oculi Domini ad iustos et aures eius ad clamorem eorum

vul@Psalms:233:17 @ vultus Domini super facientes malum ut perdat de terra memoriam eorum

vul@Psalms:233:18 @ clamaverunt et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos

vul@Psalms:233:19 @ iuxta est Dominus contritis corde et confractos spiritu salvabit

vul@Psalms:233:20 @ multae tribulationes iusti et ex omnibus illis liberabit eum Dominus

vul@Psalms:233:21 @ custodit omnia ossa eius unum ex eis non confringetur

vul@Psalms:233:22 @ interficiet impium malitia et odientes iustum superabuntur

vul@Psalms:233:23 @ redimet Dominus animam servorum suorum et non peccabunt omnes sperantes in eo

vul@Psalms:234:1 @ David iudica Domine adversarios meos pugna contra pugnantes me

vul@Psalms:234:2 @ adprehende scutum et hastam et consurge in auxilium meum

vul@Psalms:234:3 @ evagina gladium et praeoccupa ex adverso persequentem me dic animae meae salus tua ego sum

vul@Psalms:234:4 @ confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi

vul@Psalms:234:5 @ fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat

vul@Psalms:234:6 @ sit via eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequatur eos

vul@Psalms:234:7 @ quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui sine causa foderunt animae meae

vul@Psalms:234:8 @ veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum

vul@Psalms:234:9 @ anima autem mea exultabit in Domino et laetabitur in salute sua

vul@Psalms:234:10 @ omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento

vul@Psalms:234:11 @ surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me

vul@Psalms:234:12 @ reddebant mihi mala pro bono sterilitatem animae meae

vul@Psalms:234:13 @ ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur

vul@Psalms:234:14 @ quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam quasi lugens mater tristis incurvabar

vul@Psalms:234:15 @ et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam

vul@Psalms:234:16 @ scindentes et non tacentes in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis

vul@Psalms:234:17 @ Domine quanta aspicies converte animam meam a calamitatibus suis a leonibus solitariam meam

vul@Psalms:234:18 @ confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te

vul@Psalms:234:19 @ non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me frustra coniventes oculo

vul@Psalms:234:20 @ non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant

vul@Psalms:234:21 @ et dilataverunt super me os suum dixerunt va va vidit oculus noster

vul@Psalms:234:22 @ vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me

vul@Psalms:234:23 @ consurge et evigila in iudicium meum Deus meus et Domine in causam meam

vul@Psalms:234:24 @ iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus et ne insultent mihi

vul@Psalms:234:25 @ ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne dicant absorbuimus eum

vul@Psalms:234:26 @ confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea induantur confusione et verecundia qui magnificantur super me

vul@Psalms:234:27 @ laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui vult pacem servi sui

vul@Psalms:234:28 @ et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam

vul@Psalms:235:1 @ pro victoria servi Domini David

vul@Psalms:235:2 @ dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius

vul@Psalms:235:3 @ quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum

vul@Psalms:235:4 @ verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere

vul@Psalms:235:5 @ iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet

vul@Psalms:235:6 @ Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes

vul@Psalms:235:7 @ iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine

vul@Psalms:235:8 @ quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt

vul@Psalms:235:9 @ inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos

vul@Psalms:235:10 @ quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen

vul@Psalms:235:11 @ adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde

vul@Psalms:235:12 @ ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat

vul@Psalms:235:13 @ ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere

vul@Psalms:236:1 @ David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem

vul@Psalms:236:2 @ quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent

vul@Psalms:236:3 @ beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide

vul@Psalms:236:4 @ et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui

vul@Psalms:236:5 @ gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet

vul@Psalms:236:6 @ et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem

vul@Psalms:236:7 @ deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat

vul@Psalms:236:8 @ he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias

vul@Psalms:236:9 @ quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram

vul@Psalms:236:10 @ vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet

vul@Psalms:236:11 @ mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis

vul@Psalms:236:12 @ zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis

vul@Psalms:236:13 @ Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius

vul@Psalms:236:14 @ heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via

vul@Psalms:236:15 @ gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur

vul@Psalms:236:16 @ teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae

vul@Psalms:236:17 @ quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus

vul@Psalms:236:18 @ ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit

vul@Psalms:236:19 @ non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur

vul@Psalms:236:20 @ caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur

vul@Psalms:236:21 @ lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit

vul@Psalms:236:22 @ quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt

vul@Psalms:236:23 @ mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet

vul@Psalms:236:24 @ cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius

vul@Psalms:236:25 @ nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem

vul@Psalms:236:26 @ tota die donat et commodat et semen eius in benedictione

vul@Psalms:236:27 @ samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno

vul@Psalms:236:28 @ quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit

vul@Psalms:236:29 @ iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam

vul@Psalms:236:30 @ fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium

vul@Psalms:236:31 @ lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius

vul@Psalms:236:32 @ sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum

vul@Psalms:236:33 @ Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur

vul@Psalms:236:34 @ coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis

vul@Psalms:236:35 @ res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem

vul@Psalms:236:36 @ et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus

vul@Psalms:236:37 @ sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax

vul@Psalms:236:38 @ iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit

vul@Psalms:236:39 @ thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis

vul@Psalms:236:40 @ et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo

vul@Psalms:237:1 @ canticum David in commemoratione

vul@Psalms:237:2 @ Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me

vul@Psalms:237:3 @ quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua

vul@Psalms:237:4 @ non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei

vul@Psalms:237:5 @ quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me

vul@Psalms:237:6 @ conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae

vul@Psalms:237:7 @ adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam

vul@Psalms:237:8 @ quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea

vul@Psalms:237:9 @ evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei

vul@Psalms:237:10 @ Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus

vul@Psalms:237:11 @ cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum

vul@Psalms:237:12 @ cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt

vul@Psalms:237:13 @ et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur

vul@Psalms:237:14 @ ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum

vul@Psalms:237:15 @ et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones

vul@Psalms:237:16 @ te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus

vul@Psalms:237:17 @ quia dixi ne forte insultent mihi et cum vacillaverint pedes mei super me magnificentur

vul@Psalms:237:18 @ quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est semper

vul@Psalms:237:19 @ quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato meo

vul@Psalms:237:20 @ inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter

vul@Psalms:237:21 @ et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi quia sequebar bonum

vul@Psalms:237:22 @ ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me

vul@Psalms:237:23 @ festina in auxilium meum Domine salutis meae

vul@Psalms:238:1 @ pro victoria Idithun canticum David

vul@Psalms:238:2 @ dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me

vul@Psalms:238:3 @ obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est

vul@Psalms:238:4 @ incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni

vul@Psalms:238:5 @ locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit

vul@Psalms:238:6 @ ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper

vul@Psalms:238:7 @ tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea

vul@Psalms:238:8 @ nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es

vul@Psalms:238:9 @ ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me

vul@Psalms:238:10 @ obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti

vul@Psalms:238:11 @ tolle a me plagas tuas

vul@Psalms:238:12 @ a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper

vul@Psalms:238:13 @ audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei

vul@Psalms:238:14 @ parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam

vul@Psalms:239:1 @ pro victoria David canticum

vul@Psalms:239:2 @ expectans expectavi Dominum et inclinatus est ad me

vul@Psalms:239:3 @ et audivit clamorem meum et eduxit me de lacu famoso de luto caeni et statuit super petram pedes meos stabilivit gressus meos

vul@Psalms:239:4 @ et dedit in ore meo canticum novum laudem Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino

vul@Psalms:239:5 @ beatus vir qui posuit Dominum confidentiam suam et non est aversus ad superbias pompasque mendacii

vul@Psalms:239:6 @ multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationes tuas pro nobis non invenio ordinem coram te si narrare voluero et numerare plura sunt quam ut narrari queant

vul@Psalms:239:7 @ victima et oblatione non indiges aures fodisti mihi holocaustum et pro peccato non petisti

vul@Psalms:239:8 @ tunc dixi ecce venio in volumine libri scriptum est de me

vul@Psalms:239:9 @ ut facerem placitum tibi Deus meus volui et legem tuam in medio ventris mei

vul@Psalms:239:10 @ adnuntiavi iustum in ecclesia multa ecce labia mea non prohibebo Domine tu nosti

vul@Psalms:239:11 @ iustitiam tuam non abscondi in medio cordis mei fidem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam in ecclesia multa

vul@Psalms:239:12 @ tu Domine non prohibebis misericordias tuas a me misericordia tua et veritas iugiter servabunt me

vul@Psalms:239:13 @ circumdederunt enim me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui videre plures factae sunt quam capilli capitis mei et cor meum dereliquit me

vul@Psalms:239:14 @ placeat tibi Domine ut liberes me Domine ad adiuvandum me festina

vul@Psalms:239:15 @ confundantur et revereantur simul quaerentes animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et confundantur qui volunt mala mihi

vul@Psalms:239:16 @ pereant post confusionem suam qui dicunt mihi va va

vul@Psalms:239:17 @ gaudeant et laetentur in te qui quaerunt te dicant iugiter magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum

vul@Psalms:239:18 @ ego autem sum egens et pauper Dominus sollicitus erit pro me auxilium meum et salutare meum tu Deus meus ne moreris

vul@Psalms:240:1 @ pro victoria canticum David

vul@Psalms:240:2 @ beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus

vul@Psalms:240:3 @ Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non tradet eum animae inimicorum suorum

vul@Psalms:240:4 @ Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis totum stratum eius vertisti in aegrotatione sua

vul@Psalms:240:5 @ ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi

vul@Psalms:240:6 @ inimici mei loquentur malum mihi quando morietur et periet nomen eius

vul@Psalms:240:7 @ et si venerit ut visitet vana loquetur cor eius congregabit iniquitatem sibi et egrediens foras detrahet

vul@Psalms:240:8 @ simul adversum me murmurabant omnes odientes me contra cogitabant malum mihi

vul@Psalms:240:9 @ verbum diabuli infundebant sibi qui dormivit non addet ut resurgat

vul@Psalms:240:10 @ sed et homo pacificus meus in quo habui fiduciam qui manducabat panem meum levavit contra me plantam

vul@Psalms:240:11 @ tu autem Domine miserere mei et leva me ut reddam eis

vul@Psalms:240:12 @ in hoc cognovi quod velis me quia non insultavit inimicus meus mihi

vul@Psalms:240:13 @ ego autem in simplicitate mea adiutus sum a te et statues me ante faciem tuam in perpetuum

vul@Psalms:240:14 @ benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum amen amen

vul@Psalms:241:1 @ pro victoria doctissimi filiorum Core

vul@Psalms:241:2 @ sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum sic anima mea praeparata est ad te Deus

vul@Psalms:241:3 @ sitivit anima mea Deum fortem viventem quando veniam et parebo ante faciem tuam

vul@Psalms:241:4 @ fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem cum diceretur mihi tota die ubi est Deus tuus

vul@Psalms:241:5 @ horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis

vul@Psalms:241:6 @ quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus eius

vul@Psalms:241:7 @ Deus meus in memet ipso anima mea incurvatur propterea recordabor tui de terra Iordanis et Hermoniim de monte minimo

vul@Psalms:241:8 @ abyssus abyssum vocat in voce cataractarum tuarum omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt

vul@Psalms:241:9 @ per diem mandavit Dominus misericordiam suam et in nocte canticum eius mecum oratio Deo vitae meae

vul@Psalms:241:10 @ dicam Deo petra mea quare oblitus es mei quare tristis incedo adfligente inimico

vul@Psalms:241:11 @ cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus

vul@Psalms:241:12 @ quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo

vul@Psalms:242:1 @ iudica me Deus et discerne causam meam a gente non sancta a viro doloso et iniquo salva me

vul@Psalms:242:2 @ tu enim Deus fortitudo mea quare proiecisti me quare tristis incedo adfligente inimico

vul@Psalms:242:3 @ mitte lucem tuam et veritatem tuam ipsae ducent me et introducent ad montem sanctum tuum et ad tabernaculum tuum

vul@Psalms:242:4 @ et introibo ad altare tuum ad Deum laetitiae et exultationis meae et confitebor tibi in cithara Deus Deus meus

vul@Psalms:242:5 @ quare incurvaris anima mea et quare conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo

vul@Psalms:243:1 @ pro victoria filiorum Core eruditionis

vul@Psalms:243:2 @ Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis

vul@Psalms:243:3 @ tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos

vul@Psalms:243:4 @ non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi

vul@Psalms:243:5 @ tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob

vul@Psalms:243:6 @ in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros

vul@Psalms:243:7 @ non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me

vul@Psalms:243:8 @ quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti

vul@Psalms:243:9 @ in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper

vul@Psalms:243:10 @ verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris

vul@Psalms:243:11 @ vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos

vul@Psalms:243:12 @ dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos

vul@Psalms:243:13 @ vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum

vul@Psalms:243:14 @ posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro

vul@Psalms:243:15 @ posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus

vul@Psalms:243:16 @ tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me

vul@Psalms:243:17 @ a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris

vul@Psalms:243:18 @ omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo

vul@Psalms:243:19 @ non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua

vul@Psalms:243:20 @ quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis

vul@Psalms:243:21 @ si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum

vul@Psalms:243:22 @ numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis

vul@Psalms:243:23 @ consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum

vul@Psalms:243:24 @ quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras

vul@Psalms:243:25 @ quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster

vul@Psalms:243:26 @ surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam

vul@Psalms:244:1 @ victori pro liliis filiorum Core eruditionis canticum amantissimi

vul@Psalms:244:2 @ eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea stilus scribae velocis

vul@Psalms:244:3 @ decore pulchrior es filiis hominum effusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit tibi Deus in aeternum

vul@Psalms:244:4 @ accingere gladio tuo super femur fortissime

vul@Psalms:244:5 @ gloria tua et decore tuo decore tuo prospere ascende propter veritatem et mansuetudinem iustitiae et docebit te terribilia dextera tua

vul@Psalms:244:6 @ sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis

vul@Psalms:244:7 @ thronus tuus Deus in saeculum et in aeternum sceptrum aequitatis sceptrum regni tui

vul@Psalms:244:8 @ dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis

vul@Psalms:244:9 @ zmyrna et stacte et cassia in cunctis vestimentis tuis de domibus eburneis quibus laetificaverunt te

vul@Psalms:244:10 @ filiae regum in honore tuo stetit coniux in dextera tua in diademate aureo

vul@Psalms:244:11 @ audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populi tui et domus patris tui

vul@Psalms:244:12 @ et concupiscet rex decorem tuum quia ipse est dominus tuus et adora eum

vul@Psalms:244:13 @ et o filia fortissimi in muneribus faciem tuam deprecabuntur divites populi

vul@Psalms:244:14 @ omnis gloria filiae regis intrinsecus fasceis aureis vestita est

vul@Psalms:244:15 @ in scutulatis ducetur ad regem virgines sequentur eam amicae eius ducentur illuc

vul@Psalms:244:16 @ ducentur in laetitiis et exultatione ingredientur thalamum regis

vul@Psalms:244:17 @ pro patribus tuis erunt filii tibi pones eos principes in universa terra

vul@Psalms:244:18 @ recordabor nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in saeculum et in aeternum

vul@Psalms:245:1 @ victori filiorum Core pro iuventutibus canticum

vul@Psalms:245:2 @ Deus nostra spes et fortitudo auxilium in tribulationibus inventus es validum

vul@Psalms:245:3 @ ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris

vul@Psalms:245:4 @ sonantibus et intumescentibus gurgitibus eius et agitatis montibus in potentia eius semper

vul@Psalms:245:5 @ fluminis divisiones laetificant civitatem Dei sanctum tabernaculum Altissimi

vul@Psalms:245:6 @ Dominus in medio eius non commovebitur auxiliabitur ei Deus in ipso ortu matutino

vul@Psalms:245:7 @ conturbatae sunt gentes concussa sunt regna dedit vocem suam prostrata est terra

vul@Psalms:245:8 @ Dominus exercituum nobiscum protector noster Deus Iacob semper

vul@Psalms:245:9 @ venite et videte opera Domini quantas posuerit solitudines in terra

vul@Psalms:245:10 @ conpescuit bella usque ad extremum terrae arcum confringet et concidet hastam plaustra conburet igni

vul@Psalms:245:11 @ cessate et cognoscite quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra

vul@Psalms:245:12 @ Dominus exercituum nobiscum fortitudo nostra Deus Iacob semper

vul@Psalms:246:1 @ victori filiorum Core canticum

vul@Psalms:246:2 @ omnes populi plaudite manibus iubilate Deo in voce laudis

vul@Psalms:246:3 @ quoniam Dominus altissimus terribilis rex magnus super omnem terram

vul@Psalms:246:4 @ congregavit populos subter nos et tribus sub pedibus nostris

vul@Psalms:246:5 @ elegit nobis hereditatem nostram gloriam Iacob quam dilexit semper

vul@Psalms:246:6 @ ascendit Deus in iubilo Deus in voce bucinae

vul@Psalms:246:7 @ canite Deo canite canite regi nostro canite

vul@Psalms:246:8 @ quia rex universae terrae Deus canite erudite

vul@Psalms:246:9 @ regnavit Deus super gentes Deus sedet super thronum sanctum suum

vul@Psalms:246:10 @ principes populorum congregati sunt populus Dei Abraham quoniam Dei scuta terrae vehementer elevata sunt

vul@Psalms:247:1 @ canticum psalmi filiorum Core

vul@Psalms:247:2 @ magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo

vul@Psalms:247:3 @ specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni

vul@Psalms:247:4 @ Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando

vul@Psalms:247:5 @ quia ecce reges congregati sunt venerunt simul

vul@Psalms:247:6 @ ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt

vul@Psalms:247:7 @ horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis

vul@Psalms:247:8 @ in vento uredinis confringes naves maris

vul@Psalms:247:9 @ sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper

vul@Psalms:247:10 @ aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui

vul@Psalms:247:11 @ secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua

vul@Psalms:247:12 @ laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua

vul@Psalms:247:13 @ circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius

vul@Psalms:247:14 @ ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima

vul@Psalms:247:15 @ quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in morte

vul@Psalms:248:1 @ victori filiorum Core canticum

vul@Psalms:248:2 @ audite hoc omnes populi auribus percipite universi habitatores occidentis

vul@Psalms:248:3 @ tam filii Adam quam filii singulorum simul dives et pauper

vul@Psalms:248:4 @ os meum loquitur sapientias et meditatio cordis mei prudentias

vul@Psalms:248:5 @ inclino ad parabulam aurem meam aperiam in cithara enigma meum

vul@Psalms:248:6 @ quare timebo in diebus mali iniquitas calcanei mei circumdabit me

vul@Psalms:248:7 @ qui fiduciam habent in fortitudine sua et in multitudine divitiarum suarum superbiunt

vul@Psalms:248:8 @ fratrem redimens non redimet vir nec dabit Deo propitiationem pro eo

vul@Psalms:248:9 @ neque pretium redemptionis animae eorum sed quiescet in saeculo

vul@Psalms:248:10 @ et vivet ultra in sempiternum

vul@Psalms:248:11 @ et non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et indoctus peribunt et derelinquent alienis divitias suas

vul@Psalms:248:12 @ interiora sua domus suas in saeculo tabernacula sua in generatione et generatione vocaverunt nominibus suis terras suas

vul@Psalms:248:13 @ et homo in honore non commorabitur adsimilatus est iumentis et exaequatus est

vul@Psalms:248:14 @ haec est via insipientiae eorum et post eos iuxta os eorum current semper

vul@Psalms:248:15 @ quasi grex in inferno positi sunt mors pascet eos et subicient eos recti in matutino et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum

vul@Psalms:248:16 @ verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum adsumpserit me semper

vul@Psalms:248:17 @ noli timere cum ditatus fuerit vir cum multiplicata fuerit gloria domus eius

vul@Psalms:248:18 @ neque enim moriens tollet omnia nec descendet post eum gloria eius

vul@Psalms:248:19 @ quia animae suae in vita sua benedicet laudabunt inquient te cum benefeceris tibi

vul@Psalms:248:20 @ intrabit usque ad generationes patrum suorum usque ad finem non videbunt lucem

vul@Psalms:248:21 @ homo cum in honore esset non intellexit conparavit se iumentis et silebitur

vul@Psalms:249:1 @ canticum Asaph fortis Deus Dominus locutus est et vocavit terram ab ortu solis usque ad occasum eius

vul@Psalms:249:2 @ de Sion perfecta decore Deus apparuit

vul@Psalms:249:3 @ veniet Deus noster et non tacebit ignis coram eo vorabit et in circuitu eius tempestas valida

vul@Psalms:249:4 @ vocabit caelum desursum et terram ut iudicet populum suum

vul@Psalms:249:5 @ congregate mihi sanctos meos qui feriunt pactum meum in sacrificio

vul@Psalms:249:6 @ et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est semper

vul@Psalms:249:7 @ audi popule meus et loquar Israhel et contestabor te Deus Deus tuus ego sum

vul@Psalms:249:8 @ non propter victimas tuas arguam te et holocaustomata tua coram me sunt semper

vul@Psalms:249:9 @ non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis hircos

vul@Psalms:249:10 @ mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium

vul@Psalms:249:11 @ scio omnes aves montium et universitas agri mecum est

vul@Psalms:249:12 @ si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius

vul@Psalms:249:13 @ numquid comedam carnem taurorum aut sanguinem hircorum bibam

vul@Psalms:249:14 @ immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua

vul@Psalms:249:15 @ et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me

vul@Psalms:249:16 @ impio autem dixit Deus quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum et ut adsumas pactum meum in ore tuo

vul@Psalms:249:17 @ qui odisti disciplinam et proiecisti verba mea post te

vul@Psalms:249:18 @ si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat pars tua

vul@Psalms:249:19 @ os tuum dimisisti ad malitiam et lingua tua concinnavit dolum

vul@Psalms:249:20 @ sedens adversum fratrem tuum loquebaris et adversum filium matris tuae fabricabaris obprobrium

vul@Psalms:249:21 @ haec fecisti et tacui existimasti futurum me similem tui arguam te et proponam te ante oculos tuos

vul@Psalms:249:22 @ intellegite hoc qui obliviscimini Deum ne forte capiam et non sit qui liberet

vul@Psalms:249:23 @ qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei

vul@Psalms:250:1 @ victori canticum David

vul@Psalms:250:2 @ cum venisset ad eum Nathan propheta quando ingressus est ad Bethsabee

vul@Psalms:250:3 @ miserere mei Deus secundum misericordiam tuam iuxta multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas

vul@Psalms:250:4 @ multum lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me

vul@Psalms:250:5 @ quoniam iniquitates meas ego novi et peccatum meum contra me est semper

vul@Psalms:250:6 @ tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaveris

vul@Psalms:250:7 @ ecce in iniquitate conceptus sum et in peccato peperit me mater mea

vul@Psalms:250:8 @ ecce enim veritatem diligis absconditum et arcanum sapientiae manifestasti mihi

vul@Psalms:250:9 @ asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor

vul@Psalms:250:10 @ auditum mihi facies gaudium et laetitiam ut exultent ossa quae confregisti

vul@Psalms:250:11 @ absconde faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele

vul@Psalms:250:12 @ cor mundum crea mihi Deus et spiritum stabilem renova in visceribus meis

vul@Psalms:250:13 @ ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me

vul@Psalms:250:14 @ redde mihi laetitiam Iesu tui et spiritu potenti confirma me

vul@Psalms:250:15 @ docebo iniquos vias tuas et peccatores ad te revertentur

vul@Psalms:250:16 @ libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae laudabit lingua mea iustitiam tuam

vul@Psalms:250:17 @ Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam

vul@Psalms:250:18 @ non enim vis ut victimam feriam nec holocaustum tibi placet

vul@Psalms:250:19 @ sacrificium Dei spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non dispicies

vul@Psalms:250:20 @ benefac Domine in voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem

vul@Psalms:250:21 @ tunc suscipies sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos

vul@Psalms:251:1 @ victori ab erudito David

vul@Psalms:251:2 @ cum venisset Doec Idumeus et adnuntiasset Saul dicens ei venit David in domum Achimelech

vul@Psalms:251:3 @ quid gloriaris in malitia potens misericordia Dei tota est die

vul@Psalms:251:4 @ insidias cogitat lingua tua quasi novacula acuta faciens dolum

vul@Psalms:251:5 @ dilexisti malum magis quam bonum mendacium magis quam loqui iustitiam semper

vul@Psalms:251:6 @ dilexisti omnia verba ad devorandum lingua dolosa

vul@Psalms:251:7 @ sed Deus destruet te in sempiternum terrebit et evellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra viventium semper

vul@Psalms:251:8 @ videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt

vul@Psalms:251:9 @ ecce vir qui non posuit Deum fortitudinem suam sed speravit in multitudine divitiarum suarum confortatus est in insidiis suis

vul@Psalms:251:10 @ ego sicut oliva virens in domo Dei speravi in misericordia Dei in saeculum sempiternum

vul@Psalms:251:11 @ confitebor tibi in saeculo quoniam fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum

vul@Psalms:252:1 @ victori per chorum eruditi David dixit stultus in corde suo non est Deus

vul@Psalms:252:2 @ corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitate non est qui faciat bonum

vul@Psalms:252:3 @ Deus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum

vul@Psalms:252:4 @ omnes aversi sunt pariter adheserunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum

vul@Psalms:252:5 @ numquid non cognoverunt qui operantur iniquitatem qui comedunt populum meum ut cibum panis

vul@Psalms:252:6 @ Deum non invocaverunt ibi timuerunt timore ubi non est timor quoniam Deus dispersit ossa circumdantium te confunderis quia Deus proiecit eos

vul@Psalms:252:7 @ quis dabit ex Sion salutare Israhel cum reduxerit Deus captivitatem populi sui exultabit Iacob laetabitur Israhel

vul@Psalms:253:1 @ victori in psalmis eruditi David

vul@Psalms:253:2 @ quando venerunt Ziphei et dixerunt Saul nonne David absconditus est apud nos

vul@Psalms:253:3 @ Deus in nomine tuo salva me et in fortitudine tua ulciscere me

vul@Psalms:253:4 @ Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei

vul@Psalms:253:5 @ quia alieni insurrexerunt adversus me et fortes quaesierunt animam meam et non posuerunt Deum in conspectu suo semper

vul@Psalms:253:6 @ ecce Deus auxiliatur mihi Dominus sustentans animam meam

vul@Psalms:253:7 @ reddet malum insidiatoribus meis in veritate tua disperde eos

vul@Psalms:253:8 @ voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum est

vul@Psalms:253:9 @ quoniam ex omni tribulatione liberavit me et inimicos meos dispexit oculus meus

vul@Psalms:254:1 @ victori in psalmis eruditi David

vul@Psalms:254:2 @ exaudi Deus orationem meam et ne dispicias deprecationem meam

vul@Psalms:254:3 @ adtende mihi et exaudi me humiliatus sum in meditatione mea et conturbatus

vul@Psalms:254:4 @ a voce inimici a facie persequentis impii quoniam proiecerunt super me iniquitatem et in furore adversabantur mihi

vul@Psalms:254:5 @ cor meum doluit in vitalibus meis et terrores mortis ceciderunt super me

vul@Psalms:254:6 @ timor et tremor venit super me et operuit me caligo

vul@Psalms:254:7 @ et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam

vul@Psalms:254:8 @ ut procul abeam et commorer in deserto semper

vul@Psalms:254:9 @ festinabo ut salver ab spiritu tempestatis et turbinis

vul@Psalms:254:10 @ praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate

vul@Psalms:254:11 @ die et nocte circumeuntes muros eius scelus et dolorem in medio eius

vul@Psalms:254:12 @ insidiae in vitalibus eius et non recedet de plateis eius damnum et fraudulentia

vul@Psalms:254:13 @ non enim inimicus exprobravit mihi ut sustineam neque is qui me oderat super me magnificatus est ut abscondar ab eo

vul@Psalms:254:14 @ sed tu homo unianimis meus dux meus et notus meus

vul@Psalms:254:15 @ qui simul habuimus dulce secretum in domo Dei ambulavimus in terrore

vul@Psalms:254:16 @ veniat mors super eos descendant in infernum viventes quia nequitiae in congregatione eorum et in medio eorum

vul@Psalms:254:17 @ ego ad Deum clamabo et Dominus salvabit me

vul@Psalms:254:18 @ vespere et mane et meridie eloquar et resonabo et exaudiet vocem meam

vul@Psalms:254:19 @ redimet in pace animam meam ab adpropinquantibus mihi multi enim fuerunt adversum me

vul@Psalms:254:20 @ exaudiet Deus et humiliabit eos qui iudex est ab initio semper non enim mutantur neque timent Deum

vul@Psalms:254:21 @ extendit manum suam ad pacifica sua contaminabit pactum suum

vul@Psalms:254:22 @ nitidius butyro os eius pugnat autem cor illius molliores sermones eius oleo cum sint lanceae

vul@Psalms:254:23 @ proice super Dominum caritatem tuam et ipse enutriet te non dabit in aeternum fluctuationem iusto

vul@Psalms:254:24 @ tu autem Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem fiduciam habeo tui

vul@Psalms:255:1 @ victori pro columba muta eo quod procul abierit David humilis et simplex quando tenuerunt eum Palestini in Geth

vul@Psalms:255:2 @ miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me

vul@Psalms:255:3 @ conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime

vul@Psalms:255:4 @ quacumque die territus fuero ego in te confidam

vul@Psalms:255:5 @ in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi

vul@Psalms:255:6 @ tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum

vul@Psalms:255:7 @ congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam

vul@Psalms:255:8 @ quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus

vul@Psalms:255:9 @ secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua

vul@Psalms:255:10 @ tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es

vul@Psalms:255:11 @ in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi

vul@Psalms:255:12 @ in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi

vul@Psalms:255:13 @ quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium

vul@Psalms:256:1 @ pro victoria ut non disperdas David humilem et simplicem quando fugit a facie Saul in spelunca

vul@Psalms:256:2 @ miserere mei Deus miserere mei quoniam in te sperat anima mea in umbra alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae

vul@Psalms:256:3 @ invocabo Deum altissimum Deum ultorem meum

vul@Psalms:256:4 @ mittet de caelo et salvabit me exprobrabit conculcantibus me semper mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam

vul@Psalms:256:5 @ anima mea in medio leonum dormivit ferocientium filii hominum dentes eorum lancea et sagittae et lingua eorum gladius acutus

vul@Psalms:256:6 @ exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua

vul@Psalms:256:7 @ rete paraverunt gressibus meis ad incurvandam animam meam foderunt ante me foveam ceciderunt in medium eius semper

vul@Psalms:256:8 @ paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam

vul@Psalms:256:9 @ surge gloria mea surge psalterium et cithara surgam mane

vul@Psalms:256:10 @ confitebor tibi in populis Domine cantabo tibi in gentibus

vul@Psalms:256:11 @ quia magna usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua

vul@Psalms:256:12 @ exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua

vul@Psalms:257:1 @ victori ut non disperdas David humilem et simplicem

vul@Psalms:257:2 @ si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum

vul@Psalms:257:3 @ etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite

vul@Psalms:257:4 @ alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium

vul@Psalms:257:5 @ furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam

vul@Psalms:257:6 @ ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas

vul@Psalms:257:7 @ Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine

vul@Psalms:257:8 @ dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur

vul@Psalms:257:9 @ quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem

vul@Psalms:257:10 @ antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas

vul@Psalms:257:11 @ laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii

vul@Psalms:257:12 @ et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra

vul@Psalms:258:1 @ victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum

vul@Psalms:258:2 @ erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me

vul@Psalms:258:3 @ libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me

vul@Psalms:258:4 @ quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi

vul@Psalms:258:5 @ absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi currunt et praeparantur

vul@Psalms:258:6 @ surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper

vul@Psalms:258:7 @ revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem

vul@Psalms:258:8 @ ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat

vul@Psalms:258:9 @ tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes

vul@Psalms:258:10 @ fortitudinem meam ad te servabo quoniam tu Deus elevator meus

vul@Psalms:258:11 @ Dei mei misericordia praeveniet me

vul@Psalms:258:12 @ Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine

vul@Psalms:258:13 @ in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes

vul@Psalms:258:14 @ consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper

vul@Psalms:258:15 @ et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem

vul@Psalms:258:16 @ ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt

vul@Psalms:258:17 @ ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae

vul@Psalms:258:18 @ tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus misericordia mea

vul@Psalms:259:1 @ victori pro liliis testimonium humilis et perfecti David ad docendum

vul@Psalms:259:2 @ quando pugnavit adversum Syriam Mesopotamiae et adversum Syriam Suba et reversus est Ioab et percussit Edom in valle Salinarum duodecim milia

vul@Psalms:259:3 @ Deus proiecisti nos et scidisti iratus convertisti nos

vul@Psalms:259:4 @ commovisti terram et disrupisti eam sana contritiones eius quoniam commota est

vul@Psalms:259:5 @ ostendisti populo tuo duritiam potasti nos vino consopiente

vul@Psalms:259:6 @ dedisti timentibus te signum ut fugerent a facie arcus semper ut liberentur amici tui

vul@Psalms:259:7 @ salva dextera tua et exaudi me

vul@Psalms:259:8 @ Deus locutus est in sanctuario suo laetabor dividam Sicimam et vallem Soccoth dimetiar

vul@Psalms:259:9 @ meus est Galaad et meus Manasse et Efraim fortitudo capitis mei Iudas legifer meus

vul@Psalms:259:10 @ Moab olla lavacri mei super Idumeam incedam calciamento meo mihi Palestina foederata est

vul@Psalms:259:11 @ quis deducet me ad civitatem munitam quis deducet me usque ad Idumeam

vul@Psalms:259:12 @ nonne tu Deus qui proiecisti nos et non egredieris Deus in exercitibus nostris

vul@Psalms:259:13 @ da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine

vul@Psalms:259:14 @ in Deo faciemus virtutem et ipse conculcabit tribulantes nos

vul@Psalms:260:1 @ victori in psalmis David

vul@Psalms:260:2 @ exaudi Deus laudationem meam intende orationi meae

vul@Psalms:260:3 @ de novissimo terrae ad te clamabo cum triste fuerit cor meum cum fortis elevabitur adversum me tu eris ductor meus

vul@Psalms:260:4 @ fuisti spes mea turris munitissima a facie inimici

vul@Psalms:260:5 @ habitabo in tabernaculo tuo iugiter sperabo in protectione alarum tuarum semper

vul@Psalms:260:6 @ tu enim Deus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum

vul@Psalms:260:7 @ dies super dies regis adicies annos eius donec est generatio et generatio

vul@Psalms:260:8 @ sedebit semper ante faciem Dei misericordia et veritas servabunt eum

vul@Psalms:260:9 @ sic canam nomini tuo iugiter reddens vota mea per singulos dies

vul@Psalms:261:1 @ victori per Idithun canticum David

vul@Psalms:261:2 @ attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea

vul@Psalms:261:3 @ attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius

vul@Psalms:261:4 @ usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens

vul@Psalms:261:5 @ partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper

vul@Psalms:261:6 @ verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea

vul@Psalms:261:7 @ ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo

vul@Psalms:261:8 @ in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo

vul@Psalms:261:9 @ sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper

vul@Psalms:261:10 @ verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul

vul@Psalms:261:11 @ nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor

vul@Psalms:261:12 @ unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est

vul@Psalms:261:13 @ et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum

vul@Psalms:262:1 @ canticum David cum esset in deserto Iuda

vul@Psalms:262:2 @ Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea

vul@Psalms:262:3 @ in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam

vul@Psalms:262:4 @ melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te

vul@Psalms:262:5 @ sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas

vul@Psalms:262:6 @ quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum

vul@Psalms:262:7 @ recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi

vul@Psalms:262:8 @ quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo

vul@Psalms:262:9 @ adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua

vul@Psalms:262:10 @ ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae

vul@Psalms:262:11 @ congregentur in manus gladii pars vulpium erunt

vul@Psalms:262:12 @ rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium

vul@Psalms:263:1 @ victori canticum David

vul@Psalms:263:2 @ audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam

vul@Psalms:263:3 @ absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem

vul@Psalms:263:4 @ qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum

vul@Psalms:263:5 @ ut sagittarent in absconditis simplicem

vul@Psalms:263:6 @ subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos

vul@Psalms:263:7 @ scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo

vul@Psalms:263:8 @ sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum

vul@Psalms:263:9 @ et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos

vul@Psalms:263:10 @ et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius intellegent

vul@Psalms:263:11 @ laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde

vul@Psalms:264:1 @ victori carmen David cantici

vul@Psalms:264:2 @ tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum

vul@Psalms:264:3 @ exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat

vul@Psalms:264:4 @ verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu propitiaberis

vul@Psalms:264:5 @ beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui

vul@Psalms:264:6 @ terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster confidentia omnium finium terrae et maris longinqui

vul@Psalms:264:7 @ praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine

vul@Psalms:264:8 @ conpescens sonitum maris fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium

vul@Psalms:264:9 @ et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies

vul@Psalms:264:10 @ visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam

vul@Psalms:264:11 @ sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic

vul@Psalms:264:12 @ volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine

vul@Psalms:264:13 @ pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur

vul@Psalms:264:14 @ vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent

vul@Psalms:265:1 @ victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra

vul@Psalms:265:2 @ cantate gloriam nomini eius date gloriam laudi eius

vul@Psalms:265:3 @ dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui

vul@Psalms:265:4 @ omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper

vul@Psalms:265:5 @ venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum

vul@Psalms:265:6 @ convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo

vul@Psalms:265:7 @ qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper

vul@Psalms:265:8 @ benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius

vul@Psalms:265:9 @ qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in commotione pedes nostros

vul@Psalms:265:10 @ probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur argentum

vul@Psalms:265:11 @ introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro

vul@Psalms:265:12 @ inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium

vul@Psalms:265:13 @ ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea

vul@Psalms:265:14 @ quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer

vul@Psalms:265:15 @ holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis semper

vul@Psalms:265:16 @ venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae

vul@Psalms:265:17 @ ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea

vul@Psalms:265:18 @ iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus

vul@Psalms:265:19 @ ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae

vul@Psalms:265:20 @ benedictus Deus qui non abstulit orationem meam et misericordiam suam a me

vul@Psalms:266:1 @ victori in psalmis canticum carminis

vul@Psalms:266:2 @ Deus misereatur nostri et benedicat nobis inlustret faciem suam super nos semper

vul@Psalms:266:3 @ ut nota fiat in terra via tua in universis gentibus salus tua

vul@Psalms:266:4 @ confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes

vul@Psalms:266:5 @ laetentur et laudent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentium quae in terra sunt ductor es sempiternus

vul@Psalms:266:6 @ confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes

vul@Psalms:266:7 @ terra dedit germen suum benedicat nobis Deus Deus noster

vul@Psalms:266:8 @ benedicat nobis Deus et timeant eum omnes fines terrae

vul@Psalms:267:1 @ victori David psalmus cantici

vul@Psalms:267:2 @ exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius

vul@Psalms:267:3 @ sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei

vul@Psalms:267:4 @ iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia

vul@Psalms:267:5 @ cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo

vul@Psalms:267:6 @ patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo

vul@Psalms:267:7 @ Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus

vul@Psalms:267:8 @ Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper

vul@Psalms:267:9 @ terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel

vul@Psalms:267:10 @ pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti

vul@Psalms:267:11 @ animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus

vul@Psalms:267:12 @ Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae

vul@Psalms:267:13 @ reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia

vul@Psalms:267:14 @ si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri

vul@Psalms:267:15 @ cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon

vul@Psalms:267:16 @ mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis

vul@Psalms:267:17 @ quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper

vul@Psalms:267:18 @ currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto

vul@Psalms:267:19 @ ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum

vul@Psalms:267:20 @ benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper

vul@Psalms:267:21 @ Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus

vul@Psalms:267:22 @ verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis

vul@Psalms:267:23 @ dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris

vul@Psalms:267:24 @ ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso

vul@Psalms:267:25 @ viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto

vul@Psalms:267:26 @ praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum

vul@Psalms:267:27 @ in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel

vul@Psalms:267:28 @ ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali

vul@Psalms:267:29 @ praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis

vul@Psalms:267:30 @ de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera

vul@Psalms:267:31 @ increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt

vul@Psalms:267:32 @ offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo

vul@Psalms:267:33 @ regna terrae cantate Deo canite Domino semper

vul@Psalms:267:34 @ qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis

vul@Psalms:267:35 @ date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis

vul@Psalms:267:36 @ terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus

vul@Psalms:268:1 @ victori pro liliis David

vul@Psalms:268:2 @ salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam

vul@Psalms:268:3 @ infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me

vul@Psalms:268:4 @ laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum

vul@Psalms:268:5 @ multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam

vul@Psalms:268:6 @ Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita

vul@Psalms:268:7 @ non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel

vul@Psalms:268:8 @ quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam

vul@Psalms:268:9 @ alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae

vul@Psalms:268:10 @ quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me

vul@Psalms:268:11 @ et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi

vul@Psalms:268:12 @ et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam

vul@Psalms:268:13 @ contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum

vul@Psalms:268:14 @ mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui

vul@Psalms:268:15 @ erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis

vul@Psalms:268:16 @ ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum

vul@Psalms:268:17 @ exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me

vul@Psalms:268:18 @ et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me

vul@Psalms:268:19 @ accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me

vul@Psalms:268:20 @ tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam

vul@Psalms:268:21 @ coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni

vul@Psalms:268:22 @ et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto

vul@Psalms:268:23 @ sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum

vul@Psalms:268:24 @ contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva

vul@Psalms:268:25 @ effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos

vul@Psalms:268:26 @ fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet

vul@Psalms:268:27 @ quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant

vul@Psalms:268:28 @ da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua

vul@Psalms:268:29 @ deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur

vul@Psalms:268:30 @ ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me

vul@Psalms:268:31 @ laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione

vul@Psalms:268:32 @ et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas

vul@Psalms:268:33 @ videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra

vul@Psalms:268:34 @ quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit

vul@Psalms:268:35 @ laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis

vul@Psalms:268:36 @ quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam

vul@Psalms:268:37 @ et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea

vul@Psalms:269:1 @ victori David ad recordandum

vul@Psalms:269:2 @ Deus ut liberes me Domine ut auxilieris mihi festina

vul@Psalms:269:3 @ confundantur et erubescant qui quaerunt animam meam

vul@Psalms:269:4 @ convertantur retrorsum et erubescant qui volunt malum mihi revertantur ad vestigium confusionis suae qui dicunt va va

vul@Psalms:269:5 @ gaudeant et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum

vul@Psalms:269:6 @ ego autem egenus et pauper Deus festina pro me auxilium meum et salvator meus tu Domine ne moreris

vul@Psalms:270:1 @ in te Domine speravi ne confundar in aeternum

vul@Psalms:270:2 @ iustitia tua erue me et libera inclina ad me aurem tuam et salva me

vul@Psalms:270:3 @ esto mihi robustum habitaculum ut ingrediar iugiter praecepisti ut salvares me quia petra mea et fortitudo mea es tu

vul@Psalms:270:4 @ Deus meus salva me de manu impii de manu iniqui et nocentis

vul@Psalms:270:5 @ quia tu es expectatio mea Deus Domine fiducia mea ab adulescentia mea

vul@Psalms:270:6 @ a te sustentatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te laus mea semper

vul@Psalms:270:7 @ quasi portentum factus sum multis et tu spes mea fortissima

vul@Psalms:270:8 @ impleatur os meum laude tua tota die magnitudine tua

vul@Psalms:270:9 @ ne proicias me in tempore senectutis cum defecerit fortitudo mea ne derelinquas me

vul@Psalms:270:10 @ quia dixerunt inimici mei mihi et qui observabant animam meam inierunt consilium pariter

vul@Psalms:270:11 @ dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eruat

vul@Psalms:270:12 @ Deus ne elongeris a me Deus meus ad auxiliandum mihi festina

vul@Psalms:270:13 @ confundantur et consumantur adversarii animae meae operiantur obprobrio et confusione qui quaerunt malum mihi

vul@Psalms:270:14 @ ego autem iugiter expectabo et adiciam super omnes laudationes tuas

vul@Psalms:270:15 @ os meum narrabit iustitiam tuam tota die salutare tuum quia non cognovi litteraturas

vul@Psalms:270:16 @ ingrediar in fortitudine Domini Dei recordabor iustitiae tuae solius

vul@Psalms:270:17 @ Deus docuisti me ab adulescentia mea et usque nunc adnuntiabo mirabilia tua

vul@Psalms:270:18 @ insuper et usque ad senectutem et canos Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi cunctisque qui venturi sunt fortitudines tuas

vul@Psalms:270:19 @ et iustitiam tuam Deus usque in excelsum quanta fecisti magnalia Deus quis similis tibi

vul@Psalms:270:20 @ qui ostendisti mihi tribulationes plurimas et adflictiones conversus vivificabis nos et de abyssis terrae rursum educes nos

vul@Psalms:270:21 @ multiplicabis magnitudinem meam et conversus consolaberis me

vul@Psalms:270:22 @ ego autem confitebor tibi in vasis psalterii veritatem tuam Deus meus cantabo tibi in cithara Sancte Israhel

vul@Psalms:270:23 @ laudabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti

vul@Psalms:270:24 @ insuper et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam quia confusi sunt et dehonestati quaerentes malum mihi

vul@Psalms:271:1 @ Salomonis

vul@Psalms:271:2 @ Deus iudicium regi da et iustitiam tuam filio regis iudicabit populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio

vul@Psalms:271:3 @ adsument montes pacem populo et colles iustitiam

vul@Psalms:271:4 @ iudicabit pauperes populi salvabit filios pauperis et confringet calumniatorem

vul@Psalms:271:5 @ et timebunt te quamdiu erit sol et ultra lunam in generatione generationum

vul@Psalms:271:6 @ descendet ut pluvia super vellus ut stillae inrorantes terram

vul@Psalms:271:7 @ germinabit in diebus eius iustitia et multitudo pacis donec non sit luna

vul@Psalms:271:8 @ et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos terrae

vul@Psalms:271:9 @ ante eum procident Aethiopes et inimici eius pulverem lingent

vul@Psalms:271:10 @ reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabiae et Saba tributum conferent

vul@Psalms:271:11 @ et adorabunt eum omnes reges universae nationes servient ei

vul@Psalms:271:12 @ quia eruet pauperem a potente et inopem cui non est adiutor

vul@Psalms:271:13 @ parcet inopi et pauperi et animas pauperum salvabit

vul@Psalms:271:14 @ ab usura et iniquitate redimet animam eorum et pretiosus erit sanguis eorum coram oculis eius

vul@Psalms:271:15 @ et vivet et dabitur ei de auro Saba et orabunt de eo iugiter tota die benedicent ei

vul@Psalms:271:16 @ erit memorabile triticum in terra in capite montium elevabitur sicut Libani fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae

vul@Psalms:271:17 @ erit nomen eius in aeternum ultra solem perseverabit nomen eius et benedicentur in eo omnes gentes et beatificabunt eum

vul@Psalms:271:18 @ benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus

vul@Psalms:271:19 @ et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum et implebitur gloria eius universa terra amen amen

vul@Psalms:271:20 @ conpletae sunt orationes David filii Iesse

vul@Psalms:272:1 @ canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde

vul@Psalms:272:2 @ mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei

vul@Psalms:272:3 @ quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns

vul@Psalms:272:4 @ quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum

vul@Psalms:272:5 @ in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur

vul@Psalms:272:6 @ ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi

vul@Psalms:272:7 @ processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis

vul@Psalms:272:8 @ inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes

vul@Psalms:272:9 @ posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra

vul@Psalms:272:10 @ propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis

vul@Psalms:272:11 @ et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso

vul@Psalms:272:12 @ ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias

vul@Psalms:272:13 @ ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas

vul@Psalms:272:14 @ et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis

vul@Psalms:272:15 @ dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui

vul@Psalms:272:16 @ et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis

vul@Psalms:272:17 @ donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum

vul@Psalms:272:18 @ verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum

vul@Psalms:272:19 @ quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint

vul@Psalms:272:20 @ quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges

vul@Psalms:272:21 @ quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans

vul@Psalms:272:22 @ et ego insipiens et nescius

vul@Psalms:272:23 @ quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum

vul@Psalms:272:24 @ et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me

vul@Psalms:272:25 @ quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra

vul@Psalms:272:26 @ consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum

vul@Psalms:272:27 @ quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te

vul@Psalms:272:28 @ mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas

vul@Psalms:273:1 @ eruditionis Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae

vul@Psalms:273:2 @ recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti

vul@Psalms:273:3 @ sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario

vul@Psalms:273:4 @ fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum

vul@Psalms:273:5 @ manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures

vul@Psalms:273:6 @ et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt

vul@Psalms:273:7 @ miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui

vul@Psalms:273:8 @ dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra

vul@Psalms:273:9 @ signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo

vul@Psalms:273:10 @ usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem

vul@Psalms:273:11 @ quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume

vul@Psalms:273:12 @ Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae

vul@Psalms:273:13 @ tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis

vul@Psalms:273:14 @ tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum

vul@Psalms:273:15 @ tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia

vul@Psalms:273:16 @ tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem

vul@Psalms:273:17 @ tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti

vul@Psalms:273:18 @ memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum

vul@Psalms:273:19 @ ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum

vul@Psalms:273:20 @ respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae

vul@Psalms:273:21 @ ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum

vul@Psalms:273:22 @ surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die

vul@Psalms:273:23 @ ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter

vul@Psalms:274:1 @ victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici

vul@Psalms:274:2 @ confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua

vul@Psalms:274:3 @ cum accepero tempus ego iustitias iudicabo

vul@Psalms:274:4 @ dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius semper

vul@Psalms:274:5 @ dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu

vul@Psalms:274:6 @ nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri

vul@Psalms:274:7 @ quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium

vul@Psalms:274:8 @ sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit

vul@Psalms:274:9 @ quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae

vul@Psalms:274:10 @ ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob

vul@Psalms:274:11 @ et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti

vul@Psalms:275:1 @ victori in psalmis canticum Asaph carminis

vul@Psalms:275:2 @ cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius

vul@Psalms:275:3 @ et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion

vul@Psalms:275:4 @ ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper

vul@Psalms:275:5 @ lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis

vul@Psalms:275:6 @ spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas

vul@Psalms:275:7 @ ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus

vul@Psalms:275:8 @ tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua

vul@Psalms:275:9 @ de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit

vul@Psalms:275:10 @ cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper

vul@Psalms:275:11 @ quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris

vul@Psalms:275:12 @ vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili

vul@Psalms:275:13 @ auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae

vul@Psalms:276:1 @ victori per Idithun psalmus Asaph

vul@Psalms:276:2 @ voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum et exaudivit me

vul@Psalms:276:3 @ in die tribulationis meae Dominum requisivi manus mea nocte extenditur et non quiescit noluit consolari anima mea

vul@Psalms:276:4 @ recordans Dei conturbabar loquebar in memet ipso et deficiebat spiritus meus semper

vul@Psalms:276:5 @ prohibebam suspectum oculorum meorum stupebam et non loquebar

vul@Psalms:276:6 @ recogitabam dies antiquos annos pristinos

vul@Psalms:276:7 @ recordabar psalmorum meorum in nocte cum corde meo loquebar et scobebam spiritum meum

vul@Psalms:276:8 @ ergone in aeternum proiciet Dominus et non repropitiabitur ultra

vul@Psalms:276:9 @ ergone conplebit usque in finem misericordiam suam consummabit verbum de generatione et generatione

vul@Psalms:276:10 @ numquid oblitus est misereri Deus aut conplebit in furore misericordias suas semper

vul@Psalms:276:11 @ et dixi inbecillitas mea est haec commutatio dexterae Excelsi

vul@Psalms:276:12 @ recordabor cogitationum Domini reminiscens antiqua mirabilia tua

vul@Psalms:276:13 @ et meditabor in omni opere tuo et adinventiones tuas loquar

vul@Psalms:276:14 @ Deus in sanctuario via tua quis deus magnus ut Deus

vul@Psalms:276:15 @ tu es Deus faciens mirabilia ostendens in populis potentiam tuam

vul@Psalms:276:16 @ redemisti in brachio populum tuum filios Iacob et Ioseph semper

vul@Psalms:276:17 @ videntes te aquae Deus videntes te aquae parturierunt et commotae sunt abyssi

vul@Psalms:276:18 @ excusserunt aquas nubila vocem dederunt nubes et sagittae tuae discurrebant

vul@Psalms:276:19 @ vox tonitrui tui in rota apparuerunt fulgora tua orbi concussa est et commota est terra

vul@Psalms:276:20 @ in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non sunt agnita

vul@Psalms:276:21 @ deduxisti quasi gregem populum tuum in manu Mosi et Aaron

vul@Psalms:277:1 @ eruditionis Asaph ausculta populus meus legem meam inclinate aurem vestram ad verba oris mei

vul@Psalms:277:2 @ aperiam in parabula os meum loquar enigmata antiqua

vul@Psalms:277:3 @ quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis

vul@Psalms:277:4 @ non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit

vul@Psalms:277:5 @ statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos

vul@Psalms:277:6 @ ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis

vul@Psalms:277:7 @ ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant

vul@Psalms:277:8 @ ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius

vul@Psalms:277:9 @ filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli

vul@Psalms:277:10 @ non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi

vul@Psalms:277:11 @ et obliti sunt commutationum eius et mirabilium eius quae ostendit eis

vul@Psalms:277:12 @ coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypto in regione Taneos

vul@Psalms:277:13 @ divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum

vul@Psalms:277:14 @ et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis

vul@Psalms:277:15 @ scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis

vul@Psalms:277:16 @ et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas

vul@Psalms:277:17 @ et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio

vul@Psalms:277:18 @ et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae

vul@Psalms:277:19 @ et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine

vul@Psalms:277:20 @ ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo

vul@Psalms:277:21 @ ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel

vul@Psalms:277:22 @ quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius

vul@Psalms:277:23 @ et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit

vul@Psalms:277:24 @ et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis

vul@Psalms:277:25 @ panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem

vul@Psalms:277:26 @ abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum

vul@Psalms:277:27 @ et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata

vul@Psalms:277:28 @ et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius

vul@Psalms:277:29 @ et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis

vul@Psalms:277:30 @ non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum

vul@Psalms:277:31 @ furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit

vul@Psalms:277:32 @ in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius

vul@Psalms:277:33 @ et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter

vul@Psalms:277:34 @ si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum

vul@Psalms:277:35 @ et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum

vul@Psalms:277:36 @ et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei

vul@Psalms:277:37 @ cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius

vul@Psalms:277:38 @ ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum

vul@Psalms:277:39 @ sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens

vul@Psalms:277:40 @ quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine

vul@Psalms:277:41 @ et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt

vul@Psalms:277:42 @ non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante

vul@Psalms:277:43 @ qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos

vul@Psalms:277:44 @ qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent

vul@Psalms:277:45 @ qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos

vul@Psalms:277:46 @ qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae

vul@Psalms:277:47 @ qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore

vul@Psalms:277:48 @ qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus

vul@Psalms:277:49 @ qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum

vul@Psalms:277:50 @ munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit

vul@Psalms:277:51 @ et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham

vul@Psalms:277:52 @ et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto

vul@Psalms:277:53 @ et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare

vul@Psalms:277:54 @ et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem

vul@Psalms:277:55 @ et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel

vul@Psalms:277:56 @ et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt

vul@Psalms:277:57 @ et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis

vul@Psalms:277:58 @ et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt

vul@Psalms:277:59 @ audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel

vul@Psalms:277:60 @ et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines

vul@Psalms:277:61 @ tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis

vul@Psalms:277:62 @ et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit

vul@Psalms:277:63 @ iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit

vul@Psalms:277:64 @ sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae

vul@Psalms:277:65 @ et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini

vul@Psalms:277:66 @ et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos

vul@Psalms:277:67 @ et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit

vul@Psalms:277:68 @ sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit

vul@Psalms:277:69 @ et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum

vul@Psalms:277:70 @ et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum

vul@Psalms:277:71 @ ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius

vul@Psalms:277:72 @ qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit

vul@Psalms:278:1 @ canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum

vul@Psalms:278:2 @ dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae

vul@Psalms:278:3 @ effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret

vul@Psalms:278:4 @ facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt

vul@Psalms:278:5 @ usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus

vul@Psalms:278:6 @ effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna quae nomen tuum non invocaverunt

vul@Psalms:278:7 @ quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt

vul@Psalms:278:8 @ ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis

vul@Psalms:278:9 @ auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum

vul@Psalms:278:10 @ quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est

vul@Psalms:278:11 @ ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus

vul@Psalms:278:12 @ et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine

vul@Psalms:278:13 @ nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas

vul@Psalms:279:1 @ victori pro liliis testimonii Asaph canticum

vul@Psalms:279:2 @ qui pascis Israhel ausculta qui ducis quasi gregem Ioseph qui sedes super cherubin ostendere

vul@Psalms:279:3 @ ante Efraim et Beniamin et Manasse suscita fortitudinem tuam et veni ut salvos facias nos

vul@Psalms:279:4 @ Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

vul@Psalms:279:5 @ Domine Deus exercituum usquequo fumabis ad orationem populi tui

vul@Psalms:279:6 @ cibasti nos pane flebili et potasti nos in lacrimis tripliciter

vul@Psalms:279:7 @ posuisti nos contentionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos

vul@Psalms:279:8 @ Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

vul@Psalms:279:9 @ vineam de Aegypto tulisti eiecisti gentes et plantasti eam

vul@Psalms:279:10 @ praeparasti ante faciem eius et stabilisti radices eius et implevit terram

vul@Psalms:279:11 @ operti sunt montes umbra eius et ramis illius cedri Dei

vul@Psalms:279:12 @ expandit comas suas usque ad mare et usque ad Flumen germina sua

vul@Psalms:279:13 @ quare dissipasti maceriam eius et vindemiaverunt eam omnes qui transeunt per viam

vul@Psalms:279:14 @ vastavit eam aper de silva et omnes bestiae agri depastae sunt eam

vul@Psalms:279:15 @ Deus exercituum revertere obsecro respice de caelo et vide et visita vineam hanc

vul@Psalms:279:16 @ et radicem quam plantavit dextera tua et filium quem confirmasti tibi

vul@Psalms:279:17 @ succensam igni et deramatam ab increpatione faciei tuae pereant

vul@Psalms:279:18 @ fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi

vul@Psalms:279:19 @ et non recedemus a te vivificabis nos et nomine tuo vocabimur

vul@Psalms:279:20 @ Domine Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

vul@Psalms:280:1 @ victori in torcularibus Asaph

vul@Psalms:280:2 @ laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob

vul@Psalms:280:3 @ adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio

vul@Psalms:280:4 @ clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae

vul@Psalms:280:5 @ quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob

vul@Psalms:280:6 @ testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi

vul@Psalms:280:7 @ amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt

vul@Psalms:280:8 @ in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper

vul@Psalms:280:9 @ audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me

vul@Psalms:280:10 @ non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum

vul@Psalms:280:11 @ ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud

vul@Psalms:280:12 @ et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi

vul@Psalms:280:13 @ et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis

vul@Psalms:280:14 @ utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset

vul@Psalms:280:15 @ quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam

vul@Psalms:280:16 @ qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo

vul@Psalms:280:17 @ et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos

vul@Psalms:281:1 @ canticum Asaph Deus stetit in coetu Dei in medio Deus iudicat

vul@Psalms:281:2 @ usquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum suscipitis semper

vul@Psalms:281:3 @ iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite

vul@Psalms:281:4 @ salvate inopem et pauperem de manu impiorum liberate

vul@Psalms:281:5 @ non cognoscunt nec intellegunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae

vul@Psalms:281:6 @ ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes vos

vul@Psalms:281:7 @ ergo quasi Adam moriemini et quasi unus de principibus cadetis

vul@Psalms:281:8 @ surge Domine iudica terram quoniam hereditabis omnes gentes

vul@Psalms:282:1 @ canticum psalmi Asaph

vul@Psalms:282:2 @ Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus

vul@Psalms:282:3 @ quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput

vul@Psalms:282:4 @ contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum

vul@Psalms:282:5 @ dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra

vul@Psalms:282:6 @ quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt

vul@Psalms:282:7 @ tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni

vul@Psalms:282:8 @ Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri

vul@Psalms:282:9 @ sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper

vul@Psalms:282:10 @ fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison

vul@Psalms:282:11 @ contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae

vul@Psalms:282:12 @ pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum

vul@Psalms:282:13 @ qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei

vul@Psalms:282:14 @ Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti

vul@Psalms:282:15 @ quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes

vul@Psalms:282:16 @ sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos

vul@Psalms:282:17 @ imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine

vul@Psalms:282:18 @ confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant

vul@Psalms:282:19 @ et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram

vul@Psalms:283:1 @ victori pro torculari filiorum Core canticum

vul@Psalms:283:2 @ quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum

vul@Psalms:283:3 @ desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem

vul@Psalms:283:4 @ siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus

vul@Psalms:283:5 @ beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper

vul@Psalms:283:6 @ beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius

vul@Psalms:283:7 @ transeuntes in valle fletus fontem ponent eam

vul@Psalms:283:8 @ benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion

vul@Psalms:283:9 @ Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus Iacob semper

vul@Psalms:283:10 @ clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui

vul@Psalms:283:11 @ quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis

vul@Psalms:283:12 @ quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus

vul@Psalms:283:13 @ nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te

vul@Psalms:284:1 @ victori filiorum Core canticum

vul@Psalms:284:2 @ placatus es Domine terrae tuae reduxisti captivitatem Iacob

vul@Psalms:284:3 @ dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes iniquitates eorum semper

vul@Psalms:284:4 @ continuisti omnem indignationem tuam conversus es ab ira furoris tui

vul@Psalms:284:5 @ converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos

vul@Psalms:284:6 @ noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et generationem

vul@Psalms:284:7 @ nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te

vul@Psalms:284:8 @ ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis

vul@Psalms:284:9 @ audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam

vul@Psalms:284:10 @ verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in terra nostra

vul@Psalms:284:11 @ misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt

vul@Psalms:284:12 @ veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit

vul@Psalms:284:13 @ sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen suum

vul@Psalms:284:14 @ iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos

vul@Psalms:285:1 @ oratio David inclina Domine aurem tuam exaudi me quia egenus et pauper ego sum

vul@Psalms:285:2 @ custodi animam meam quia sanctus sum salva servum tuum tu Deus meus qui confidit in te

vul@Psalms:285:3 @ miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die

vul@Psalms:285:4 @ laetifica animam servi tui quia ad te animam meam levo

vul@Psalms:285:5 @ tu enim es Domine bonus et propitiabilis et multus misericordia omnibus qui invocant te

vul@Psalms:285:6 @ exaudi Domine orationem meam et ausculta vocem deprecationum mearum

vul@Psalms:285:7 @ in die tribulationis meae invocabo te quia exaudies me

vul@Psalms:285:8 @ non est similis tui in diis Domine non est iuxta opera tua

vul@Psalms:285:9 @ omnes gentes quas fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum

vul@Psalms:285:10 @ quia magnus tu et faciens mirabilia tu Deus solus

vul@Psalms:285:11 @ doce me Domine viam tuam ut ambulem in veritate tua unicum fac cor meum ut timeat nomen tuum

vul@Psalms:285:12 @ confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in sempiternum

vul@Psalms:285:13 @ quia misericordia tua magna super me et eruisti animam meam de inferno extremo

vul@Psalms:285:14 @ Deus superbi surrexerunt adversus me et coetus robustorum quaesivit animam meam et non posuerunt te in conspectu suo

vul@Psalms:285:15 @ tu autem Domine Deus misericors et clemens patiens et multae misericordiae et verus

vul@Psalms:285:16 @ respice ad me et miserere mei da fortitudinem tuam servo tuo et salva filium ancillae tuae

vul@Psalms:285:17 @ fac mecum signum in bonitate et videant qui oderunt me et confundantur quia tu Domine auxiliatus es mihi et consolatus es me

vul@Psalms:286:1 @ filiorum Core psalmus cantici fundamentum eius in montibus sanctuarii

vul@Psalms:286:2 @ diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob

vul@Psalms:286:3 @ gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper

vul@Psalms:286:4 @ commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi

vul@Psalms:286:5 @ ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus

vul@Psalms:286:6 @ Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea semper

vul@Psalms:286:7 @ et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te

vul@Psalms:287:1 @ canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae

vul@Psalms:287:2 @ Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te

vul@Psalms:287:3 @ ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam

vul@Psalms:287:4 @ quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit

vul@Psalms:287:5 @ reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus

vul@Psalms:287:6 @ inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt

vul@Psalms:287:7 @ posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis

vul@Psalms:287:8 @ super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper

vul@Psalms:287:9 @ longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem

vul@Psalms:287:10 @ oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas

vul@Psalms:287:11 @ numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper

vul@Psalms:287:12 @ numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione

vul@Psalms:287:13 @ numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est

vul@Psalms:287:14 @ ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te

vul@Psalms:287:15 @ quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me

vul@Psalms:287:16 @ pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum

vul@Psalms:287:17 @ per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me

vul@Psalms:287:18 @ circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter

vul@Psalms:287:19 @ longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti

vul@Psalms:288:1 @ eruditionis Aethan Ezraitae

vul@Psalms:288:2 @ misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo

vul@Psalms:288:3 @ quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis

vul@Psalms:288:4 @ percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo

vul@Psalms:288:5 @ usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper

vul@Psalms:288:6 @ confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum

vul@Psalms:288:7 @ quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei

vul@Psalms:288:8 @ Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt

vul@Psalms:288:9 @ Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo

vul@Psalms:288:10 @ tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis

vul@Psalms:288:11 @ tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos

vul@Psalms:288:12 @ tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti

vul@Psalms:288:13 @ aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt

vul@Psalms:288:14 @ tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua

vul@Psalms:288:15 @ iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam

vul@Psalms:288:16 @ beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt

vul@Psalms:288:17 @ in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur

vul@Psalms:288:18 @ quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum

vul@Psalms:288:19 @ quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro

vul@Psalms:288:20 @ tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo

vul@Psalms:288:21 @ inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum

vul@Psalms:288:22 @ cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum

vul@Psalms:288:23 @ non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum

vul@Psalms:288:24 @ sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam

vul@Psalms:288:25 @ veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius

vul@Psalms:288:26 @ et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius

vul@Psalms:288:27 @ ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae

vul@Psalms:288:28 @ ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae

vul@Psalms:288:29 @ in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit

vul@Psalms:288:30 @ et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli

vul@Psalms:288:31 @ si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint

vul@Psalms:288:32 @ si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint

vul@Psalms:288:33 @ visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum

vul@Psalms:288:34 @ misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea

vul@Psalms:288:35 @ non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo

vul@Psalms:288:36 @ semel iuravi in sancto meo ne David mentiar

vul@Psalms:288:37 @ semen eius in sempiternum erit

vul@Psalms:288:38 @ et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper

vul@Psalms:288:39 @ tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum

vul@Psalms:288:40 @ adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius

vul@Psalms:288:41 @ dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem

vul@Psalms:288:42 @ diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis

vul@Psalms:288:43 @ elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius

vul@Psalms:288:44 @ avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio

vul@Psalms:288:45 @ quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti

vul@Psalms:288:46 @ adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna

vul@Psalms:288:47 @ usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua

vul@Psalms:288:48 @ memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum

vul@Psalms:288:49 @ quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper

vul@Psalms:288:50 @ ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua

vul@Psalms:288:51 @ recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum

vul@Psalms:288:52 @ quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui

vul@Psalms:288:53 @ benedictus Dominus in sempiternum amen et amen

vul@Psalms:289:1 @ oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione

vul@Psalms:289:2 @ antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es

vul@Psalms:289:3 @ convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam

vul@Psalms:289:4 @ quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna

vul@Psalms:289:5 @ percutiente te eos somnium erunt

vul@Psalms:289:6 @ mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur

vul@Psalms:289:7 @ consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus

vul@Psalms:289:8 @ posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui

vul@Psalms:289:9 @ omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens

vul@Psalms:289:10 @ dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus

vul@Psalms:289:11 @ quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam

vul@Psalms:289:12 @ ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti

vul@Psalms:289:13 @ revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis

vul@Psalms:289:14 @ imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris

vul@Psalms:289:15 @ laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala

vul@Psalms:289:16 @ appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum

vul@Psalms:289:17 @ et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma

vul@Psalms:290:1 @ qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur

vul@Psalms:290:2 @ dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum

vul@Psalms:290:3 @ quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum

vul@Psalms:290:4 @ in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis

vul@Psalms:290:5 @ scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno

vul@Psalms:290:6 @ a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie

vul@Psalms:290:7 @ cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit

vul@Psalms:290:8 @ verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes

vul@Psalms:290:9 @ tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum

vul@Psalms:290:10 @ non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo

vul@Psalms:290:11 @ quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis

vul@Psalms:290:12 @ in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus

vul@Psalms:290:13 @ super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem

vul@Psalms:290:14 @ quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum

vul@Psalms:290:15 @ invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo

vul@Psalms:290:16 @ longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum

vul@Psalms:291:1 @ psalmus cantici in die sabbati

vul@Psalms:291:2 @ bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime

vul@Psalms:291:3 @ ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte

vul@Psalms:291:4 @ in decacordo et in psalterio in cantico in cithara

vul@Psalms:291:5 @ quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo

vul@Psalms:291:6 @ quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae

vul@Psalms:291:7 @ vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud

vul@Psalms:291:8 @ germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum

vul@Psalms:291:9 @ tu autem Excelsus in aeternum Domine

vul@Psalms:291:10 @ ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem

vul@Psalms:291:11 @ et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi

vul@Psalms:291:12 @ et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea

vul@Psalms:291:13 @ iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur

vul@Psalms:291:14 @ transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt

vul@Psalms:291:15 @ adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt

vul@Psalms:291:16 @ adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo

vul@Psalms:292:1 @ Dominus regnavit gloria indutus est indutus est Dominus fortitudine et accinctus est insuper adpendit orbem qui non commovebitur

vul@Psalms:292:2 @ firmum solium tuum ex tunc ab aeterno tu es

vul@Psalms:292:3 @ levaverunt flumina Domine levaverunt flumina voces suas levaverunt flumina gurgites suos

vul@Psalms:292:4 @ a vocibus aquarum multarum grandes fluctus maris grandis in excelso Dominus

vul@Psalms:292:5 @ testimonia tua fidelia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitas Domine in longitudine dierum

vul@Psalms:293:1 @ Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere

vul@Psalms:293:2 @ elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis

vul@Psalms:293:3 @ usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt

vul@Psalms:293:4 @ fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem

vul@Psalms:293:5 @ populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent

vul@Psalms:293:6 @ viduam et advenam interficient et pupillos occident

vul@Psalms:293:7 @ et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob

vul@Psalms:293:8 @ intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite

vul@Psalms:293:9 @ qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit

vul@Psalms:293:10 @ qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam

vul@Psalms:293:11 @ Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt

vul@Psalms:293:12 @ beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum

vul@Psalms:293:13 @ ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus

vul@Psalms:293:14 @ non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret

vul@Psalms:293:15 @ quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde

vul@Psalms:293:16 @ quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis

vul@Psalms:293:17 @ nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea

vul@Psalms:293:18 @ si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me

vul@Psalms:293:19 @ in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam

vul@Psalms:293:20 @ numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto

vul@Psalms:293:21 @ copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt

vul@Psalms:293:22 @ erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae

vul@Psalms:293:23 @ et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster

vul@Psalms:294:1 @ venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro

vul@Psalms:294:2 @ praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei

vul@Psalms:294:3 @ quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes deos

vul@Psalms:294:4 @ in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt

vul@Psalms:294:5 @ cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt

vul@Psalms:294:6 @ venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri

vul@Psalms:294:7 @ quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius

vul@Psalms:294:8 @ hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra

vul@Psalms:294:9 @ sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum

vul@Psalms:294:10 @ quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est

vul@Psalms:294:11 @ et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam

vul@Psalms:295:1 @ canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra

vul@Psalms:295:2 @ canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius

vul@Psalms:295:3 @ narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius

vul@Psalms:295:4 @ quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos

vul@Psalms:295:5 @ omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit

vul@Psalms:295:6 @ gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius

vul@Psalms:295:7 @ adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem

vul@Psalms:295:8 @ adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius

vul@Psalms:295:9 @ adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra

vul@Psalms:295:10 @ dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate

vul@Psalms:295:11 @ laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius

vul@Psalms:295:12 @ gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus

vul@Psalms:295:13 @ ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua

vul@Psalms:296:1 @ Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae

vul@Psalms:296:2 @ nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius

vul@Psalms:296:3 @ ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius

vul@Psalms:296:4 @ apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra

vul@Psalms:296:5 @ montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae

vul@Psalms:296:6 @ adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius

vul@Psalms:296:7 @ confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii

vul@Psalms:296:8 @ audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine

vul@Psalms:296:9 @ tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos

vul@Psalms:296:10 @ qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos

vul@Psalms:296:11 @ lux orta est iusto et rectis corde laetitia

vul@Psalms:296:12 @ laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius

vul@Psalms:297:1 @ canticum cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius

vul@Psalms:297:2 @ notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam

vul@Psalms:297:3 @ recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Iacob viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri

vul@Psalms:297:4 @ iubilate Domino omnis terra vociferamini et laudate et canite

vul@Psalms:297:5 @ cantate Domino in cithara in cithara et voce carminis

vul@Psalms:297:6 @ in tubis et clangore bucinae iubilate coram rege Domino

vul@Psalms:297:7 @ tonet mare et plenitudo eius orbis et habitatores eius

vul@Psalms:297:8 @ flumina plaudent manu simul montes laudabunt

vul@Psalms:297:9 @ ante Dominum quia venit iudicare terram iudicabit orbem in iustitia et populos in aequitatibus

vul@Psalms:298:1 @ Dominus regnavit commoveantur populi sessor cherubin concutiatur terra

vul@Psalms:298:2 @ Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos

vul@Psalms:298:3 @ confiteantur nomini tuo magno et terribili sanctoque

vul@Psalms:298:4 @ imperium regis iudicium diligit tu fundasti aequitates iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti

vul@Psalms:298:5 @ exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quia sanctus est

vul@Psalms:298:6 @ Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudivit eos

vul@Psalms:298:7 @ in columna nubis loquebatur ad eos custodierunt testimonia eius et praeceptum dedit eis

vul@Psalms:298:8 @ Domine Deus noster tu exaudisti eos Domine propitius fuisti eis et ultor super commutationibus eorum

vul@Psalms:298:9 @ exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quia sanctus Dominus Deus noster

vul@Psalms:299:1 @ canticum in gratiarum actione

vul@Psalms:299:2 @ iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia ingredimini coram eo in laude

vul@Psalms:299:3 @ scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et ipsius sumus populus eius et grex pascuae eius

vul@Psalms:299:4 @ ingredimini portas eius in gratiarum actione atria eius in laude confitemini ei benedicite nomini eius

vul@Psalms:299:5 @ quia bonus Dominus in sempiternum misericordia eius et usque ad generationem et generationem fides eius

vul@Psalms:2C100:1 @ David canticum misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam

vul@Psalms:2C100:2 @ erudiar in via perfecta quando venies ad me ambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meae

vul@Psalms:2C100:3 @ non ponam coram oculis meis verbum Belial facientem declinationes odivi nec adhesit mihi

vul@Psalms:2C100:4 @ cor pravum recedet a me malum nesciam

vul@Psalms:2C100:5 @ loquentem in abscondito contra proximum suum hunc interficiam superbum oculis et altum corde cum hoc esse non potero

vul@Psalms:2C100:6 @ oculi mei ad fideles terrae ut habitent mecum ambulans in via simpliciter hic ministrabit mihi

vul@Psalms:2C100:7 @ non habitabit in medio domus meae faciens dolum loquens mendacium non placebit in conspectu oculorum meorum

vul@Psalms:2C100:8 @ mane perdam omnes impios terrae ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem

vul@Psalms:2C101:1 @ oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum

vul@Psalms:2C101:2 @ Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat

vul@Psalms:2C101:3 @ ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me

vul@Psalms:2C101:4 @ quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt

vul@Psalms:2C101:5 @ percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum

vul@Psalms:2C101:6 @ a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae

vul@Psalms:2C101:7 @ adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum

vul@Psalms:2C101:8 @ vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum

vul@Psalms:2C101:9 @ tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant

vul@Psalms:2C101:10 @ quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui

vul@Psalms:2C101:11 @ a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me

vul@Psalms:2C101:12 @ dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui

vul@Psalms:2C101:13 @ tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione

vul@Psalms:2C101:14 @ tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum

vul@Psalms:2C101:15 @ quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem

vul@Psalms:2C101:16 @ et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam

vul@Psalms:2C101:17 @ quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua

vul@Psalms:2C101:18 @ respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum

vul@Psalms:2C101:19 @ scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum

vul@Psalms:2C101:20 @ quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est

vul@Psalms:2C101:21 @ ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis

vul@Psalms:2C101:22 @ ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem

vul@Psalms:2C101:23 @ cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino

vul@Psalms:2C101:24 @ adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos

vul@Psalms:2C101:25 @ dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui

vul@Psalms:2C101:26 @ a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli

vul@Psalms:2C101:27 @ ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur

vul@Psalms:2C101:28 @ tu autem ipse es et anni tui non deficient

vul@Psalms:2C101:29 @ filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit

vul@Psalms:2C102:1 @ David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius

vul@Psalms:2C102:2 @ benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius

vul@Psalms:2C102:3 @ qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas

vul@Psalms:2C102:4 @ qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus

vul@Psalms:2C102:5 @ qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua

vul@Psalms:2C102:6 @ faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent

vul@Psalms:2C102:7 @ notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas

vul@Psalms:2C102:8 @ misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis

vul@Psalms:2C102:9 @ non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur

vul@Psalms:2C102:10 @ non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis

vul@Psalms:2C102:11 @ quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum

vul@Psalms:2C102:12 @ quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra

vul@Psalms:2C102:13 @ sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se

vul@Psalms:2C102:14 @ ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus

vul@Psalms:2C102:15 @ homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit

vul@Psalms:2C102:16 @ quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius

vul@Psalms:2C102:17 @ misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum

vul@Psalms:2C102:18 @ his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea

vul@Psalms:2C102:19 @ Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur

vul@Psalms:2C102:20 @ benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius

vul@Psalms:2C102:21 @ benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius

vul@Psalms:2C102:22 @ benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino

vul@Psalms:2C103:1 @ benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis gloria et decore indutus es

vul@Psalms:2C103:2 @ amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem

vul@Psalms:2C103:3 @ qui tegis aquis cenacula eius qui ponis nubes currum tuum qui ambulas super pinnas venti

vul@Psalms:2C103:4 @ qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem

vul@Psalms:2C103:5 @ qui fundasti terram super basem suam non commovebitur in saeculum et in saeculum

vul@Psalms:2C103:6 @ abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquae

vul@Psalms:2C103:7 @ ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt

vul@Psalms:2C103:8 @ ascendent montes et descendent campi ad locum quem fundasti eis

vul@Psalms:2C103:9 @ terminum posuisti quem non pertransibunt nec revertentur ut operiant terram

vul@Psalms:2C103:10 @ qui emittis fontes in convallibus ut inter medios montes fluant

vul@Psalms:2C103:11 @ ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam

vul@Psalms:2C103:12 @ super ea volucres caeli morabuntur de medio nemorum dabunt vocem

vul@Psalms:2C103:13 @ qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur terra

vul@Psalms:2C103:14 @ germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de terra

vul@Psalms:2C103:15 @ et vinum laetificat cor hominis ad exhilarandam faciem oleo panis autem cor hominis roborat

vul@Psalms:2C103:16 @ saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti

vul@Psalms:2C103:17 @ ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius

vul@Psalms:2C103:18 @ montes excelsi cervis petra refugium ericiis

vul@Psalms:2C103:19 @ fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum

vul@Psalms:2C103:20 @ posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae

vul@Psalms:2C103:21 @ leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi

vul@Psalms:2C103:22 @ oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt

vul@Psalms:2C103:23 @ egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam usque ad vesperam

vul@Psalms:2C103:24 @ quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua

vul@Psalms:2C103:25 @ hoc mare magnum et latum manibus ibi reptilia innumerabilia animalia parva cum grandibus

vul@Psalms:2C103:26 @ ibi naves pertranseunt Leviathan istum plasmasti ut inluderet ei

vul@Psalms:2C103:27 @ omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo

vul@Psalms:2C103:28 @ dante te illis colligent aperiente manum tuam replebuntur bono

vul@Psalms:2C103:29 @ abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur

vul@Psalms:2C103:30 @ emittes spiritum tuum et creabuntur et instaurabis faciem terrae

vul@Psalms:2C103:31 @ sit gloria Domini in sempiternum laetabitur Dominus in operibus suis

vul@Psalms:2C103:32 @ qui respicit terram et tremet tangit montes et fumabunt

vul@Psalms:2C103:33 @ cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum

vul@Psalms:2C103:34 @ placeat ei eloquium meum ego autem laetabor in Domino

vul@Psalms:2C103:35 @ deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino

vul@Psalms:2C104:1 @ alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius

vul@Psalms:2C104:2 @ canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius

vul@Psalms:2C104:3 @ exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum

vul@Psalms:2C104:4 @ quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter

vul@Psalms:2C104:5 @ recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius

vul@Psalms:2C104:6 @ semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius

vul@Psalms:2C104:7 @ ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius

vul@Psalms:2C104:8 @ recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes

vul@Psalms:2C104:9 @ quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac

vul@Psalms:2C104:10 @ et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum

vul@Psalms:2C104:11 @ dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae

vul@Psalms:2C104:12 @ cum essent viri pauci modici et advenae in ea

vul@Psalms:2C104:13 @ et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum

vul@Psalms:2C104:14 @ non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges

vul@Psalms:2C104:15 @ nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere

vul@Psalms:2C104:16 @ et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit

vul@Psalms:2C104:17 @ misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph

vul@Psalms:2C104:18 @ adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius

vul@Psalms:2C104:19 @ usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum

vul@Psalms:2C104:20 @ misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum

vul@Psalms:2C104:21 @ posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua

vul@Psalms:2C104:22 @ ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret

vul@Psalms:2C104:23 @ et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham

vul@Psalms:2C104:24 @ et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius

vul@Psalms:2C104:25 @ convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius

vul@Psalms:2C104:26 @ misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi

vul@Psalms:2C104:27 @ posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham

vul@Psalms:2C104:28 @ misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius

vul@Psalms:2C104:29 @ commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum

vul@Psalms:2C104:30 @ ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum

vul@Psalms:2C104:31 @ dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum

vul@Psalms:2C104:32 @ dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum

vul@Psalms:2C104:33 @ et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum

vul@Psalms:2C104:34 @ dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus

vul@Psalms:2C104:35 @ et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum

vul@Psalms:2C104:36 @ et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum

vul@Psalms:2C104:37 @ et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus

vul@Psalms:2C104:38 @ laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos

vul@Psalms:2C104:39 @ expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte

vul@Psalms:2C104:40 @ petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos

vul@Psalms:2C104:41 @ aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina

vul@Psalms:2C104:42 @ quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo

vul@Psalms:2C104:43 @ et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos

vul@Psalms:2C104:44 @ et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt

vul@Psalms:2C104:45 @ ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia

vul@Psalms:2C105:1 @ alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C105:2 @ quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius

vul@Psalms:2C105:3 @ beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore

vul@Psalms:2C105:4 @ recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo

vul@Psalms:2C105:5 @ ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua

vul@Psalms:2C105:6 @ peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus

vul@Psalms:2C105:7 @ patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro

vul@Psalms:2C105:8 @ salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet fortitudinem suam

vul@Psalms:2C105:9 @ et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto

vul@Psalms:2C105:10 @ et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici

vul@Psalms:2C105:11 @ et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit

vul@Psalms:2C105:12 @ et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius

vul@Psalms:2C105:13 @ cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius

vul@Psalms:2C105:14 @ et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine

vul@Psalms:2C105:15 @ dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum

vul@Psalms:2C105:16 @ et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini

vul@Psalms:2C105:17 @ aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram

vul@Psalms:2C105:18 @ et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios

vul@Psalms:2C105:19 @ fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile

vul@Psalms:2C105:20 @ et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum

vul@Psalms:2C105:21 @ obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto

vul@Psalms:2C105:22 @ mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum

vul@Psalms:2C105:23 @ dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret

vul@Psalms:2C105:24 @ et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius

vul@Psalms:2C105:25 @ et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini

vul@Psalms:2C105:26 @ et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto

vul@Psalms:2C105:27 @ et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris

vul@Psalms:2C105:28 @ et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum

vul@Psalms:2C105:29 @ et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga

vul@Psalms:2C105:30 @ stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio

vul@Psalms:2C105:31 @ et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum

vul@Psalms:2C105:32 @ et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos

vul@Psalms:2C105:33 @ quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis

vul@Psalms:2C105:34 @ non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis

vul@Psalms:2C105:35 @ et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum

vul@Psalms:2C105:36 @ et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum

vul@Psalms:2C105:37 @ et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus

vul@Psalms:2C105:38 @ et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus

vul@Psalms:2C105:39 @ et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis

vul@Psalms:2C105:40 @ iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam

vul@Psalms:2C105:41 @ et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos

vul@Psalms:2C105:42 @ et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum

vul@Psalms:2C105:43 @ multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas

vul@Psalms:2C105:44 @ et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes

vul@Psalms:2C105:45 @ et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae

vul@Psalms:2C105:46 @ et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos

vul@Psalms:2C105:47 @ salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te

vul@Psalms:2C105:48 @ benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia

vul@Psalms:2C106:1 @ confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C106:2 @ dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos

vul@Psalms:2C106:3 @ ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari

vul@Psalms:2C106:4 @ erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt

vul@Psalms:2C106:5 @ esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat

vul@Psalms:2C106:6 @ et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos

vul@Psalms:2C106:7 @ et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem

vul@Psalms:2C106:8 @ confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

vul@Psalms:2C106:9 @ quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis

vul@Psalms:2C106:10 @ habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro

vul@Psalms:2C106:11 @ quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt

vul@Psalms:2C106:12 @ et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret

vul@Psalms:2C106:13 @ et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos

vul@Psalms:2C106:14 @ et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit

vul@Psalms:2C106:15 @ confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

vul@Psalms:2C106:16 @ quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit

vul@Psalms:2C106:17 @ stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos

vul@Psalms:2C106:18 @ omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis

vul@Psalms:2C106:19 @ et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos

vul@Psalms:2C106:20 @ misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu

vul@Psalms:2C106:21 @ confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

vul@Psalms:2C106:22 @ et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude

vul@Psalms:2C106:23 @ qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis

vul@Psalms:2C106:24 @ ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo

vul@Psalms:2C106:25 @ dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius

vul@Psalms:2C106:26 @ ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur

vul@Psalms:2C106:27 @ obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est

vul@Psalms:2C106:28 @ clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos

vul@Psalms:2C106:29 @ statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius

vul@Psalms:2C106:30 @ laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt

vul@Psalms:2C106:31 @ confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

vul@Psalms:2C106:32 @ et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum

vul@Psalms:2C106:33 @ ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim

vul@Psalms:2C106:34 @ terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius

vul@Psalms:2C106:35 @ ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum

vul@Psalms:2C106:36 @ et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum

vul@Psalms:2C106:37 @ et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina

vul@Psalms:2C106:38 @ et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet

vul@Psalms:2C106:39 @ inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris

vul@Psalms:2C106:40 @ et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia

vul@Psalms:2C106:41 @ et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias

vul@Psalms:2C106:42 @ videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum

vul@Psalms:2C106:43 @ quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini

vul@Psalms:2C107:1 @ canticum psalmi David

vul@Psalms:2C107:2 @ paratum cor meum Deus cantabo et psallam sed et gloria mea

vul@Psalms:2C107:3 @ consurge psalterium et cithara consurgam mane

vul@Psalms:2C107:4 @ confitebor tibi in populis Domine et cantabo te in nationibus

vul@Psalms:2C107:5 @ quoniam magna super caelos misericordia tua et usque ad aethera veritas tua

vul@Psalms:2C107:6 @ exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua

vul@Psalms:2C107:7 @ ut liberentur dilecti tui salva dextera tua et exaudi me

vul@Psalms:2C107:8 @ Deus locutus est in sanctuario suo gaudebo dividam Sychem et vallem Socchoth dimetiar

vul@Psalms:2C107:9 @ meus est Galaad et meus est Manasse et Efraim hereditas capitis mei Iuda dux meus

vul@Psalms:2C107:10 @ Moab lebes pelvis meae super Idumeam proiciam calciamentum meum cum Philisthim foederabor

vul@Psalms:2C107:11 @ quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam

vul@Psalms:2C107:12 @ nonne tu Deus qui proieceras nos et non exieras Deus in exercitibus nostris

vul@Psalms:2C107:13 @ da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine

vul@Psalms:2C107:14 @ in Deo erimus fortes et ipse conculcabit hostes nostros

vul@Psalms:2C108:1 @ pro victoria David canticum

vul@Psalms:2C108:2 @ Deus laudabilis mihi ne taceas quia os impii et os dolosi contra me apertum est

vul@Psalms:2C108:3 @ locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra

vul@Psalms:2C108:4 @ pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi ego autem orabam

vul@Psalms:2C108:5 @ et posuerunt contra me malum pro bono et odium pro dilectione mea

vul@Psalms:2C108:6 @ constitue super eum impium et Satan astet a dextris eius

vul@Psalms:2C108:7 @ cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum

vul@Psalms:2C108:8 @ fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter

vul@Psalms:2C108:9 @ sint filii eius pupilli et uxor eius vidua

vul@Psalms:2C108:10 @ instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis

vul@Psalms:2C108:11 @ scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius

vul@Psalms:2C108:12 @ non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius

vul@Psalms:2C108:13 @ fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius

vul@Psalms:2C108:14 @ redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur

vul@Psalms:2C108:15 @ sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum

vul@Psalms:2C108:16 @ eo quod non est recordatus facere misericordiam

vul@Psalms:2C108:17 @ et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret

vul@Psalms:2C108:18 @ et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius

vul@Psalms:2C108:19 @ sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur

vul@Psalms:2C108:20 @ haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam

vul@Psalms:2C108:21 @ tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me

vul@Psalms:2C108:22 @ quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est intrinsecus

vul@Psalms:2C108:23 @ quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta

vul@Psalms:2C108:24 @ genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo

vul@Psalms:2C108:25 @ et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt caput suum

vul@Psalms:2C108:26 @ adiuva me Domine Deus meus salva me secundum misericordiam tuam

vul@Psalms:2C108:27 @ et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam

vul@Psalms:2C108:28 @ maledicent illi et tu benedices restiterunt et confundentur servus autem tuus laetabitur

vul@Psalms:2C108:29 @ induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua

vul@Psalms:2C108:30 @ confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum

vul@Psalms:2C108:31 @ quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius

vul@Psalms:2C109:1 @ David canticum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

vul@Psalms:2C109:2 @ virgam fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum

vul@Psalms:2C109:3 @ populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae in montibus sanctis quasi de vulva orietur tibi ros adulescentiae tuae

vul@Psalms:2C109:4 @ iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech

vul@Psalms:2C109:5 @ Dominus ad dexteram tuam percussit in die furoris sui reges

vul@Psalms:2C109:6 @ iudicabit in gentibus implebit valles percutiet caput in terra multa

vul@Psalms:2C109:7 @ de torrente in via bibet propterea exaltabit caput

vul@Psalms:2C110:1 @ alleluia aleph confitebor Domino in toto corde beth in consilio iustorum et congregatione

vul@Psalms:2C110:2 @ gimel magna opera Domini deleth exquirenda in cunctis voluntatibus suis

vul@Psalms:2C110:3 @ he gloria et decor opus eius vav et iustitia eius perseverans semper

vul@Psalms:2C110:4 @ zai memoriam fecit mirabilium suorum heth clemens et misericors Dominus

vul@Psalms:2C110:5 @ teth escam dedit timentibus se ioth memor erit in sempiternum pacti sui

vul@Psalms:2C110:6 @ caph fortitudinem operum suorum adnuntiabit populo suo

vul@Psalms:2C110:7 @ lameth ut det eis hereditatem gentium mem opus manuum eius veritas et iudicium

vul@Psalms:2C110:8 @ nun fidelia omnia praecepta eius samech firmata in sempiternum iugiter ain facta in veritate et aequitate

vul@Psalms:2C110:9 @ fe redemptionem misit populo suo sade mandavit in aeternum pactum suum coph sanctum et terribile nomen eius

vul@Psalms:2C110:10 @ res principium sapientiae timor Domini sen doctrina bona cunctis qui faciunt ea thau laus eius perseverans iugiter alleluia

vul@Psalms:2C111:1 @ aleph beatus vir qui timet Dominum beth in mandatis eius volet nimis

vul@Psalms:2C111:2 @ gimel potens in terra erit semen eius deleth generatio iustorum benedicetur

vul@Psalms:2C111:3 @ he substantia et divitiae in domo eius vav et iustitia eius perseverans semper

vul@Psalms:2C111:4 @ zai ortum est in tenebris lumen iustis heth clemens et misericors et iustus

vul@Psalms:2C111:5 @ teth bonus vir clemens et fenerans ioth dispensabit verba sua in iudicio

vul@Psalms:2C111:6 @ caph quia in aeternum non commovebitur

vul@Psalms:2C111:7 @ lameth in memoria sempiterna erit iustus mem ab auditu malo non timebit nun paratum cor eius confidens in Domino

vul@Psalms:2C111:8 @ samech firmum cor eius non timebit ain donec aspiciat hostibus suis

vul@Psalms:2C111:9 @ phe dispersit dedit pauperibus sade iustitia eius permanet in aeternum coph cornu eius exaltabitur in gloria

vul@Psalms:2C111:10 @ res impius videbit et irascetur sen dentibus suis frendet et tabescet thau desiderium impiorum peribit

vul@Psalms:2C112:1 @ alleluia laudate servi Dominum laudate nomen Domini

vul@Psalms:2C112:2 @ sit nomen Domini benedictum amodo et usque in aeternum

vul@Psalms:2C112:3 @ ab ortu solis usque ad occasum eius laudabile nomen Domini

vul@Psalms:2C112:4 @ excelsus super omnes gentes Dominus super caelum gloria eius

vul@Psalms:2C112:5 @ quis ut Dominus Deus noster qui in excelsis habitans

vul@Psalms:2C112:6 @ humilia respicit in caelo et in terra

vul@Psalms:2C112:7 @ suscitans de terra inopem et de stercore elevat pauperem

vul@Psalms:2C112:8 @ ut eum sedere faciat cum principibus cum principibus populi sui

vul@Psalms:2C112:9 @ qui conlocat sterilem in domo matrem filiorum laetantem alleluia

vul@Psalms:2C113:1 @ cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro

vul@Psalms:2C113:2 @ factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius

vul@Psalms:2C113:3 @ mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum

vul@Psalms:2C113:4 @ montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis

vul@Psalms:2C113:5 @ quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum

vul@Psalms:2C113:6 @ montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis

vul@Psalms:2C113:7 @ a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob

vul@Psalms:2C113:8 @ qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum

vul@Psalms:2C113:9 @ non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam

vul@Psalms:2C113:10 @ propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum

vul@Psalms:2C113:11 @ Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit

vul@Psalms:2C113:12 @ idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum

vul@Psalms:2C113:13 @ os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt

vul@Psalms:2C113:14 @ aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur

vul@Psalms:2C113:15 @ manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo

vul@Psalms:2C113:16 @ similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis

vul@Psalms:2C113:17 @ Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est

vul@Psalms:2C113:18 @ domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est

vul@Psalms:2C113:19 @ timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est

vul@Psalms:2C113:20 @ Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron

vul@Psalms:2C113:21 @ benedicet timentibus Dominum parvis et magnis

vul@Psalms:2C113:22 @ addat Dominus super vos super vos et super filios vestros

vul@Psalms:2C113:23 @ benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram

vul@Psalms:2C113:24 @ caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum

vul@Psalms:2C113:25 @ non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium

vul@Psalms:2C113:26 @ sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum alleluia

vul@Psalms:2C114:1 @ dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae

vul@Psalms:2C114:2 @ inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo

vul@Psalms:2C114:3 @ circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi

vul@Psalms:2C114:4 @ et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam

vul@Psalms:2C114:5 @ clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors

vul@Psalms:2C114:6 @ custodit parvulos Dominus adtenuatus sum et salvavit me

vul@Psalms:2C114:7 @ revertere anima mea in requiem tuam quia Dominus reddet tibi

vul@Psalms:2C114:8 @ quia eruit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos ab offensa

vul@Psalms:2C114:9 @ deambulabo coram Domino in terris viventium

vul@Psalms:2C115:1 @ credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis

vul@Psalms:2C115:2 @ ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium

vul@Psalms:2C115:3 @ quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi

vul@Psalms:2C115:4 @ calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo

vul@Psalms:2C115:5 @ vota mea Domino reddam coram omni populo eius

vul@Psalms:2C115:6 @ gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius

vul@Psalms:2C115:7 @ obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea

vul@Psalms:2C115:8 @ tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo

vul@Psalms:2C115:9 @ vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius

vul@Psalms:2C115:10 @ in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia

vul@Psalms:2C116:1 @ laudate Dominum omnes gentes conlaudate eum universi populi

vul@Psalms:2C116:2 @ quia confortata est super nos misericordia eius et veritas Domini in aeternum alleluia

vul@Psalms:2C117:1 @ confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C117:2 @ dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C117:3 @ dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C117:4 @ dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C117:5 @ cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus

vul@Psalms:2C117:6 @ Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo

vul@Psalms:2C117:7 @ Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me

vul@Psalms:2C117:8 @ melius est sperare in Domino quam sperare in homine

vul@Psalms:2C117:9 @ melius est sperare in Domino quam sperare in principibus

vul@Psalms:2C117:10 @ omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas

vul@Psalms:2C117:11 @ circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas

vul@Psalms:2C117:12 @ circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas

vul@Psalms:2C117:13 @ inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me

vul@Psalms:2C117:14 @ fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem

vul@Psalms:2C117:15 @ vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum

vul@Psalms:2C117:16 @ dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini fecit fortitudinem

vul@Psalms:2C117:17 @ non moriar sed vivam et narrabo opera Domini

vul@Psalms:2C117:18 @ corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me

vul@Psalms:2C117:19 @ aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino

vul@Psalms:2C117:20 @ haec est porta Domini iusti intrabunt in eam

vul@Psalms:2C117:21 @ confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem

vul@Psalms:2C117:22 @ lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli

vul@Psalms:2C117:23 @ a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris

vul@Psalms:2C117:24 @ haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea

vul@Psalms:2C117:25 @ obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro

vul@Psalms:2C117:26 @ benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini

vul@Psalms:2C117:27 @ Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris

vul@Psalms:2C117:28 @ Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu exaltabo te

vul@Psalms:2C117:29 @ confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C118:1 @ aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini

vul@Psalms:2C118:2 @ beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum

vul@Psalms:2C118:3 @ nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt

vul@Psalms:2C118:4 @ tu mandasti praecepta tua custodire nimis

vul@Psalms:2C118:5 @ utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua

vul@Psalms:2C118:6 @ tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua

vul@Psalms:2C118:7 @ confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae

vul@Psalms:2C118:8 @ praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis

vul@Psalms:2C118:9 @ beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua

vul@Psalms:2C118:10 @ in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis

vul@Psalms:2C118:11 @ in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi

vul@Psalms:2C118:12 @ benedictus tu Domine doce me praecepta tua

vul@Psalms:2C118:13 @ in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui

vul@Psalms:2C118:14 @ in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis

vul@Psalms:2C118:15 @ in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas

vul@Psalms:2C118:16 @ iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua

vul@Psalms:2C118:17 @ gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua

vul@Psalms:2C118:18 @ revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua

vul@Psalms:2C118:19 @ advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua

vul@Psalms:2C118:20 @ desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore

vul@Psalms:2C118:21 @ increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis

vul@Psalms:2C118:22 @ aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi

vul@Psalms:2C118:23 @ etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua

vul@Psalms:2C118:24 @ sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei

vul@Psalms:2C118:25 @ deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum

vul@Psalms:2C118:26 @ vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam

vul@Psalms:2C118:27 @ viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis

vul@Psalms:2C118:28 @ destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum

vul@Psalms:2C118:29 @ viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi

vul@Psalms:2C118:30 @ viam fidei elegi iudicia tua proponebam

vul@Psalms:2C118:31 @ adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me

vul@Psalms:2C118:32 @ viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum

vul@Psalms:2C118:33 @ he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium

vul@Psalms:2C118:34 @ doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde

vul@Psalms:2C118:35 @ deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui

vul@Psalms:2C118:36 @ inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam

vul@Psalms:2C118:37 @ averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me

vul@Psalms:2C118:38 @ suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum

vul@Psalms:2C118:39 @ averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona

vul@Psalms:2C118:40 @ ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me

vul@Psalms:2C118:41 @ vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum

vul@Psalms:2C118:42 @ et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo

vul@Psalms:2C118:43 @ et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi

vul@Psalms:2C118:44 @ et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra

vul@Psalms:2C118:45 @ et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi

vul@Psalms:2C118:46 @ et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar

vul@Psalms:2C118:47 @ et delectabor in mandatis tuis quae dilexi

vul@Psalms:2C118:48 @ et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis

vul@Psalms:2C118:49 @ zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti

vul@Psalms:2C118:50 @ haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me

vul@Psalms:2C118:51 @ superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi

vul@Psalms:2C118:52 @ recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum

vul@Psalms:2C118:53 @ horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam

vul@Psalms:2C118:54 @ carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae

vul@Psalms:2C118:55 @ recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam

vul@Psalms:2C118:56 @ hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi

vul@Psalms:2C118:57 @ heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum

vul@Psalms:2C118:58 @ deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum

vul@Psalms:2C118:59 @ recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua

vul@Psalms:2C118:60 @ festinavi et non neglexi custodire mandata tua

vul@Psalms:2C118:61 @ funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus

vul@Psalms:2C118:62 @ medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae

vul@Psalms:2C118:63 @ particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua

vul@Psalms:2C118:64 @ misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me

vul@Psalms:2C118:65 @ teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum

vul@Psalms:2C118:66 @ bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi

vul@Psalms:2C118:67 @ antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi

vul@Psalms:2C118:68 @ bonus tu et beneficus doce me praecepta tua

vul@Psalms:2C118:69 @ adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua

vul@Psalms:2C118:70 @ incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar

vul@Psalms:2C118:71 @ bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua

vul@Psalms:2C118:72 @ melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti

vul@Psalms:2C118:73 @ ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua

vul@Psalms:2C118:74 @ qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi

vul@Psalms:2C118:75 @ scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me

vul@Psalms:2C118:76 @ sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo

vul@Psalms:2C118:77 @ veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea

vul@Psalms:2C118:78 @ confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis

vul@Psalms:2C118:79 @ revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum

vul@Psalms:2C118:80 @ fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar

vul@Psalms:2C118:81 @ caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi

vul@Psalms:2C118:82 @ consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me

vul@Psalms:2C118:83 @ et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus

vul@Psalms:2C118:84 @ quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium

vul@Psalms:2C118:85 @ foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam

vul@Psalms:2C118:86 @ omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi

vul@Psalms:2C118:87 @ paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua

vul@Psalms:2C118:88 @ secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui

vul@Psalms:2C118:89 @ lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo

vul@Psalms:2C118:90 @ in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat

vul@Psalms:2C118:91 @ iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi

vul@Psalms:2C118:92 @ nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea

vul@Psalms:2C118:93 @ in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me

vul@Psalms:2C118:94 @ tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi

vul@Psalms:2C118:95 @ me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo

vul@Psalms:2C118:96 @ omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis

vul@Psalms:2C118:97 @ mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea

vul@Psalms:2C118:98 @ super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi

vul@Psalms:2C118:99 @ super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea

vul@Psalms:2C118:100 @ super senes intellexi quia praecepta tua servavi

vul@Psalms:2C118:101 @ ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua

vul@Psalms:2C118:102 @ a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me

vul@Psalms:2C118:103 @ quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo

vul@Psalms:2C118:104 @ praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii

vul@Psalms:2C118:105 @ nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae

vul@Psalms:2C118:106 @ iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae

vul@Psalms:2C118:107 @ adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum

vul@Psalms:2C118:108 @ voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me

vul@Psalms:2C118:109 @ anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus

vul@Psalms:2C118:110 @ posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi

vul@Psalms:2C118:111 @ hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt

vul@Psalms:2C118:112 @ inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem

vul@Psalms:2C118:113 @ samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi

vul@Psalms:2C118:114 @ protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi

vul@Psalms:2C118:115 @ recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei

vul@Psalms:2C118:116 @ confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea

vul@Psalms:2C118:117 @ auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter

vul@Psalms:2C118:118 @ abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum

vul@Psalms:2C118:119 @ quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua

vul@Psalms:2C118:120 @ horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui

vul@Psalms:2C118:121 @ ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me

vul@Psalms:2C118:122 @ sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi

vul@Psalms:2C118:123 @ oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae

vul@Psalms:2C118:124 @ fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me

vul@Psalms:2C118:125 @ servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua

vul@Psalms:2C118:126 @ tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam

vul@Psalms:2C118:127 @ propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium

vul@Psalms:2C118:128 @ propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui

vul@Psalms:2C118:129 @ fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea

vul@Psalms:2C118:130 @ ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos

vul@Psalms:2C118:131 @ os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam

vul@Psalms:2C118:132 @ respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum

vul@Psalms:2C118:133 @ gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati

vul@Psalms:2C118:134 @ redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua

vul@Psalms:2C118:135 @ vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua

vul@Psalms:2C118:136 @ rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam

vul@Psalms:2C118:137 @ sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum

vul@Psalms:2C118:138 @ praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis

vul@Psalms:2C118:139 @ consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei

vul@Psalms:2C118:140 @ probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum

vul@Psalms:2C118:141 @ parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus

vul@Psalms:2C118:142 @ iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas

vul@Psalms:2C118:143 @ tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea

vul@Psalms:2C118:144 @ iusta testimonia tua semper doce me et vivam

vul@Psalms:2C118:145 @ coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam

vul@Psalms:2C118:146 @ invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua

vul@Psalms:2C118:147 @ surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans

vul@Psalms:2C118:148 @ praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis

vul@Psalms:2C118:149 @ vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me

vul@Psalms:2C118:150 @ adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt

vul@Psalms:2C118:151 @ prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas

vul@Psalms:2C118:152 @ a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea

vul@Psalms:2C118:153 @ res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus

vul@Psalms:2C118:154 @ iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me

vul@Psalms:2C118:155 @ longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt

vul@Psalms:2C118:156 @ misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me

vul@Psalms:2C118:157 @ multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi

vul@Psalms:2C118:158 @ vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt

vul@Psalms:2C118:159 @ vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me

vul@Psalms:2C118:160 @ caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae

vul@Psalms:2C118:161 @ sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum

vul@Psalms:2C118:162 @ gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa

vul@Psalms:2C118:163 @ mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi

vul@Psalms:2C118:164 @ septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae

vul@Psalms:2C118:165 @ pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum

vul@Psalms:2C118:166 @ expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci

vul@Psalms:2C118:167 @ custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis

vul@Psalms:2C118:168 @ custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo

vul@Psalms:2C118:169 @ thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me

vul@Psalms:2C118:170 @ veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me

vul@Psalms:2C118:171 @ fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua

vul@Psalms:2C118:172 @ loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta

vul@Psalms:2C118:173 @ sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi

vul@Psalms:2C118:174 @ desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea

vul@Psalms:2C118:175 @ vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi

vul@Psalms:2C118:176 @ erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus

vul@Psalms:2C119:1 @ canticum graduum ad Dominum in tribulatione mea clamavi et exaudivit me

vul@Psalms:2C119:2 @ Domine libera animam meam a labio mendacii a lingua dolosa

vul@Psalms:2C119:3 @ quid detur tibi aut quid adponatur tibi ad linguam dolosam

vul@Psalms:2C119:4 @ sagittae potentis acutae cum carbonibus iuniperorum

vul@Psalms:2C119:5 @ heu mihi quia peregrinatio mea prolongata est habitavi cum tabernaculis Cedar

vul@Psalms:2C119:6 @ multum peregrinata est anima mea

vul@Psalms:2C119:7 @ cum odientibus pacem ego pacifica loquebar et illi bellantia

vul@Psalms:2C120:1 @ canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium meum

vul@Psalms:2C120:2 @ auxilium meum a Domino factore caeli et terrae

vul@Psalms:2C120:3 @ non det in commotionem pedem tuum nec dormitet qui custodit te

vul@Psalms:2C120:4 @ ecce non dormitabit neque dormiet qui custodiet Israhel

vul@Psalms:2C120:5 @ Dominus custodiet te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam

vul@Psalms:2C120:6 @ per diem sol non percutiet te neque luna per noctem

vul@Psalms:2C120:7 @ Dominus custodiet te ab omni malo custodiat animam tuam

vul@Psalms:2C120:8 @ Dominus custodiat exitum tuum et introitum tuum amodo et usque in aeternum

vul@Psalms:2C121:1 @ canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus

vul@Psalms:2C121:2 @ stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem

vul@Psalms:2C121:3 @ Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul

vul@Psalms:2C121:4 @ quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini

vul@Psalms:2C121:5 @ quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David

vul@Psalms:2C121:6 @ rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te

vul@Psalms:2C121:7 @ sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis

vul@Psalms:2C121:8 @ propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi

vul@Psalms:2C121:9 @ propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi

vul@Psalms:2C122:1 @ canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis

vul@Psalms:2C122:2 @ ecce sicut oculi servorum ad manum dominorum suorum sicut oculi ancillae ad manum dominae suae sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri

vul@Psalms:2C122:3 @ miserere nostri Domine miserere nostri quoniam multum repleti sumus despectione

vul@Psalms:2C122:4 @ multum repleta est anima nostra obprobrii abundantium et despectionis superborum

vul@Psalms:2C123:1 @ canticum graduum David nisi Dominus fuisset in nobis dicat nunc Israhel

vul@Psalms:2C123:2 @ nisi Dominus fuisset in nobis cum exsurgerent super nos homines

vul@Psalms:2C123:3 @ forsitan vivos absorbuissent nos cum irasceretur furor eorum super nos

vul@Psalms:2C123:4 @ forsitan aquae circumdedissent nos

vul@Psalms:2C123:5 @ torrens transisset super animam nostram forsitan transissent super animam nostram aquae superbae

vul@Psalms:2C123:6 @ benedictus Dominus qui non dedit nos in praedam dentibus eorum

vul@Psalms:2C123:7 @ anima nostra quasi avis erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus

vul@Psalms:2C123:8 @ auxilium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram

vul@Psalms:2C124:1 @ canticum graduum qui confidunt in Domino quasi mons Sion inmobilis in aeternum habitabilis

vul@Psalms:2C124:2 @ Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui amodo et usque in aeternum

vul@Psalms:2C124:3 @ quia non requiescet virga impietatis super sortem iustorum ut non mittant iusti in iniquitatem manus suas

vul@Psalms:2C124:4 @ benefac Domine bonis et rectis corde

vul@Psalms:2C124:5 @ qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem pax super Israhel

vul@Psalms:2C125:1 @ canticum graduum cum converteret Dominus captivitatem Sion facti sumus quasi somniantes

vul@Psalms:2C125:2 @ tunc implebitur risu os nostrum et lingua nostra laude tunc dicent in gentibus magnificavit Dominus facere cum istis

vul@Psalms:2C125:3 @ magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes

vul@Psalms:2C125:4 @ converte Domine captivitatem nostram sicut rivum in austro

vul@Psalms:2C125:5 @ qui seminant in lacrimis in exultatione metent

vul@Psalms:2C125:6 @ qui ambulans ibat et flebat portans ad seminandum sementem veniens veniet in exultatione portans manipulos suos

vul@Psalms:2C126:1 @ canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam

vul@Psalms:2C126:2 @ frustra vobis est de mane consurgere postquam sederitis qui manducatis panem idolorum sic dabit diligentibus se somnum

vul@Psalms:2C126:3 @ ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris

vul@Psalms:2C126:4 @ sicut sagittae in manu potentis ita filii iuventutis

vul@Psalms:2C126:5 @ beatus vir qui implevit faretram suam ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis in porta

vul@Psalms:2C127:1 @ canticum graduum beatus omnis qui timet Dominum qui ambulat in viis eius

vul@Psalms:2C127:2 @ laborem manuum tuarum cum comederis beatus tu et bene tibi erit

vul@Psalms:2C127:3 @ uxor tua sicut vitis fructifera in penetrabilibus domus tuae filii tui sicut germina olivarum in circuitu mensae tuae

vul@Psalms:2C127:4 @ ecce sic benedicetur viro qui timet Dominum

vul@Psalms:2C127:5 @ benedicat tibi Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae

vul@Psalms:2C127:6 @ et videas filios filiorum tuorum pacem super Israhel

vul@Psalms:2C128:1 @ canticum graduum saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea dicat nunc Israhel

vul@Psalms:2C128:2 @ saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea sed non potuerunt mihi

vul@Psalms:2C128:3 @ super cervicem meam arabant arantes prolongaverunt sulcum suum

vul@Psalms:2C128:4 @ Dominus iustus concidet laqueos impiorum

vul@Psalms:2C128:5 @ confundantur et revertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion

vul@Psalms:2C128:6 @ fiant sicut faenum tectorum quod statim ut viruerit arescet

vul@Psalms:2C128:7 @ de quo non implebit manum suam messor et sinum suum manipulos faciens

vul@Psalms:2C128:8 @ de quo non dixerunt transeuntes benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini

vul@Psalms:2C129:1 @ canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine

vul@Psalms:2C129:2 @ Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae

vul@Psalms:2C129:3 @ si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit

vul@Psalms:2C129:4 @ quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi

vul@Psalms:2C129:5 @ anima mea ad Dominum

vul@Psalms:2C129:6 @ a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum

vul@Psalms:2C129:7 @ quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio

vul@Psalms:2C129:8 @ et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius

vul@Psalms:2C130:1 @ canticum graduum Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei et non ambulavi in magnis et in mirabilibus super me

vul@Psalms:2C130:2 @ si non proposui et silere feci animam meam sicut ablactatus ad matrem suam ita ablactata ad me anima mea

vul@Psalms:2C130:3 @ expecta Israhel Dominum amodo et usque in aeternum

vul@Psalms:2C131:1 @ canticum graduum memento Domine David et omnis adflictionis eius

vul@Psalms:2C131:2 @ qui iuravit Domino votum vovit Deo Iacob

vul@Psalms:2C131:3 @ si intravero in tabernaculum domus meae si adsedero super lectum straminis mei

vul@Psalms:2C131:4 @ si dedero somnum oculis meis et palpebris dormitationem

vul@Psalms:2C131:5 @ donec inveniam locum Domino tabernacula Deo Iacob

vul@Psalms:2C131:6 @ ecce audivimus illum in Ephrata invenimus illum in regione saltus

vul@Psalms:2C131:7 @ intremus in tabernacula eius adoremus scabillum pedum eius

vul@Psalms:2C131:8 @ surge Domine in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae

vul@Psalms:2C131:9 @ sacerdotes tui induantur iustitia et sancti tui laudent

vul@Psalms:2C131:10 @ propter David servum tuum ne avertas faciem christi tui

vul@Psalms:2C131:11 @ iuravit Dominus David veritatem non avertetur ab ea de fructu ventris tui ponam super sedem tuam

vul@Psalms:2C131:12 @ si custodierint filii tui pactum meum et testificationem meam quam docuero eos et filii eorum usque in aeternum sedebunt super thronum tuum

vul@Psalms:2C131:13 @ quia elegit Dominus Sion desideravit eam in habitaculum suum

vul@Psalms:2C131:14 @ haec est requies mea in sempiternum hic habitabo quia desideravi eam

vul@Psalms:2C131:15 @ venationem eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo pane

vul@Psalms:2C131:16 @ sacerdotes eius induam salutari et sancti eius laude laudabunt

vul@Psalms:2C131:17 @ ibi oriri faciam cornu David paravi lucernam christo meo

vul@Psalms:2C131:18 @ inimicos eius induam confusione super ipsum autem florebit sanctificatio eius

vul@Psalms:2C132:1 @ canticum graduum David ecce quam bonum et quam decorum habitare fratres in uno

vul@Psalms:2C132:2 @ sicut unguentum optimum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit super oram vestimentorum eius

vul@Psalms:2C132:3 @ sicut ros Hermon qui descendit super montana Sion quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem vitam usque in aeternum

vul@Psalms:2C133:1 @ canticum graduum ecce benedicite Domino omnes servi Domini qui statis in domo Domini

vul@Psalms:2C133:2 @ in noctibus levate manus vestras ad sanctum et benedicite Domino

vul@Psalms:2C133:3 @ benedicat tibi Dominus ex Sion factor caeli et terrae

vul@Psalms:2C134:1 @ alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum

vul@Psalms:2C134:2 @ qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri

vul@Psalms:2C134:3 @ laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens

vul@Psalms:2C134:4 @ quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum

vul@Psalms:2C134:5 @ quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis

vul@Psalms:2C134:6 @ omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis

vul@Psalms:2C134:7 @ levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis

vul@Psalms:2C134:8 @ qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus

vul@Psalms:2C134:9 @ misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius

vul@Psalms:2C134:10 @ qui percussit gentes multas et occidit reges fortes

vul@Psalms:2C134:11 @ Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan

vul@Psalms:2C134:12 @ et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo

vul@Psalms:2C134:13 @ Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generatione et generatione

vul@Psalms:2C134:14 @ quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos erit placabilis

vul@Psalms:2C134:15 @ idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum

vul@Psalms:2C134:16 @ os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt

vul@Psalms:2C134:17 @ aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum

vul@Psalms:2C134:18 @ similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis

vul@Psalms:2C134:19 @ domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino

vul@Psalms:2C134:20 @ domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino

vul@Psalms:2C134:21 @ benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia

vul@Psalms:2C135:1 @ confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C135:2 @ confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C135:3 @ confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C135:4 @ qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C135:5 @ qui fecit caelos in sapientia quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C135:6 @ qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C135:7 @ qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C135:8 @ solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C135:9 @ lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C135:10 @ qui percussit Aegyptum cum primitivis suis quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C135:11 @ et eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C135:12 @ in manu valida et in brachio extento quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C135:13 @ qui divisit mare Rubrum in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C135:14 @ et eduxit Israhel in medio eius quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C135:15 @ et convolvit Pharao et exercitum eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C135:16 @ qui duxit populum suum per desertum quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C135:17 @ qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C135:18 @ et occidit reges magnificos quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C135:19 @ Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C135:20 @ et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C135:21 @ et dedit terram eorum in hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C135:22 @ hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C135:23 @ quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C135:24 @ et redemit nos de hostibus nostris quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C135:25 @ qui dat panem omni carni quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C135:26 @ confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C136:1 @ super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus cum recordaremur Sion

vul@Psalms:2C136:2 @ super salices in medio eius suspendimus citharas nostras

vul@Psalms:2C136:3 @ quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba carminis et qui adfligebant nos laeti canite nobis de canticis Sion

vul@Psalms:2C136:4 @ quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena

vul@Psalms:2C136:5 @ si oblitus fuero tui Hierusalem in oblivione sit dextera mea

vul@Psalms:2C136:6 @ adhereat lingua mea gutturi meo si non recordatus fuero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae

vul@Psalms:2C136:7 @ memento Domine filiorum Edom in diem Hierusalem dicentium evacuate evacuate usque ad fundamentum eius

vul@Psalms:2C136:8 @ filia Babylon vastata beatus qui retribuet tibi vicissitudinem tuam quam retribuisti nobis

vul@Psalms:2C136:9 @ beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram

vul@Psalms:2C137:1 @ David confitebor tibi in toto corde meo in conspectu deorum cantabo tibi

vul@Psalms:2C137:2 @ adorabo in templo sancto tuo et confitebor nomini tuo super misericordia tua et super veritate tua quia magnificasti super omne nomen tuum eloquium tuum

vul@Psalms:2C137:3 @ in die invocabo et exaudies me dilatabis animae meae fortitudinem

vul@Psalms:2C137:4 @ confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quoniam audierunt eloquia oris tui

vul@Psalms:2C137:5 @ et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini

vul@Psalms:2C137:6 @ quoniam excelsus Dominus et humilem respicit et excelsa de longe cognoscit

vul@Psalms:2C137:7 @ si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super furorem inimicorum meorum mittes manum tuam et salvabit me dextera tua

vul@Psalms:2C137:8 @ Dominus operabitur pro me Domine misericordia tua in aeternum opera manuum tuarum ne dimittas

vul@Psalms:2C138:1 @ pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti

vul@Psalms:2C138:2 @ tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam

vul@Psalms:2C138:3 @ intellexisti malum meum de longe semitam meam et accubitionem meam eventilasti

vul@Psalms:2C138:4 @ et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea

vul@Psalms:2C138:5 @ ecce Domine nosti omnia retrorsum et ante formasti me et posuisti super me manum tuam

vul@Psalms:2C138:6 @ super me est scientia et excelsior est non potero ad eam

vul@Psalms:2C138:7 @ quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam

vul@Psalms:2C138:8 @ si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno ades

vul@Psalms:2C138:9 @ si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris

vul@Psalms:2C138:10 @ etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua

vul@Psalms:2C138:11 @ si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me

vul@Psalms:2C138:12 @ nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux

vul@Psalms:2C138:13 @ quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae

vul@Psalms:2C138:14 @ confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis

vul@Psalms:2C138:15 @ non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae

vul@Psalms:2C138:16 @ informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis

vul@Psalms:2C138:17 @ mihi autem quam honorabiles facti sunt amici tui Deus quam fortes pauperes eorum

vul@Psalms:2C138:18 @ dinumerabo eos et harena plures erunt evigilavi et adhuc sum tecum

vul@Psalms:2C138:19 @ si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me

vul@Psalms:2C138:20 @ qui contradicent tibi scelerate elati sunt frustra adversarii tui

vul@Psalms:2C138:21 @ nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos distabui

vul@Psalms:2C138:22 @ perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi

vul@Psalms:2C138:23 @ scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas

vul@Psalms:2C138:24 @ et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna

vul@Psalms:2C139:1 @ pro victoria canticum David

vul@Psalms:2C139:2 @ erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me

vul@Psalms:2C139:3 @ qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis

vul@Psalms:2C139:4 @ exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper

vul@Psalms:2C139:5 @ custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos

vul@Psalms:2C139:6 @ absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper

vul@Psalms:2C139:7 @ dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis meae

vul@Psalms:2C139:8 @ Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli

vul@Psalms:2C139:9 @ ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper

vul@Psalms:2C139:10 @ amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos

vul@Psalms:2C139:11 @ cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant

vul@Psalms:2C139:12 @ vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu

vul@Psalms:2C139:13 @ scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum

vul@Psalms:2C139:14 @ attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo

vul@Psalms:2C140:1 @ canticum David Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te

vul@Psalms:2C140:2 @ dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum

vul@Psalms:2C140:3 @ pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum

vul@Psalms:2C140:4 @ ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum

vul@Psalms:2C140:5 @ corripiat me iustus in misericordia et arguat me oleum amaritudinis non inpinguet caput meum quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum

vul@Psalms:2C140:6 @ sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt

vul@Psalms:2C140:7 @ sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi

vul@Psalms:2C140:8 @ quia ad te Domine Deus oculi mei in te speravi ne evacues animam meam

vul@Psalms:2C140:9 @ custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi et de offendiculis operantium iniquitatem

vul@Psalms:2C140:10 @ incident in rete eius impii simul ego autem transibo

vul@Psalms:2C141:1 @ eruditio David cum esset in spelunca oratio

vul@Psalms:2C141:2 @ voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum

vul@Psalms:2C141:3 @ effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo

vul@Psalms:2C141:4 @ cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi

vul@Psalms:2C141:5 @ respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam

vul@Psalms:2C141:6 @ clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium

vul@Psalms:2C141:7 @ ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me

vul@Psalms:2C141:8 @ educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi

vul@Psalms:2C142:1 @ canticum David Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua

vul@Psalms:2C142:2 @ et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens

vul@Psalms:2C142:3 @ persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos

vul@Psalms:2C142:4 @ et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum

vul@Psalms:2C142:5 @ recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar

vul@Psalms:2C142:6 @ expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper

vul@Psalms:2C142:7 @ cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum

vul@Psalms:2C142:8 @ fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam

vul@Psalms:2C142:9 @ libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum

vul@Psalms:2C142:10 @ doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta

vul@Psalms:2C142:11 @ propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua educes de angustia animam meam

vul@Psalms:2C142:12 @ et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus

vul@Psalms:2C143:1 @ David benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum

vul@Psalms:2C143:2 @ misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et salvator meus scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi

vul@Psalms:2C143:3 @ Domine quid est homo quia cognoscis eum filius hominis quia conputas eum

vul@Psalms:2C143:4 @ homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens

vul@Psalms:2C143:5 @ Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt

vul@Psalms:2C143:6 @ mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et interfice illos

vul@Psalms:2C143:7 @ extende manum tuam de excelso libera me et erue me de aquis multis de manu filiorum alienorum

vul@Psalms:2C143:8 @ quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii

vul@Psalms:2C143:9 @ Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi

vul@Psalms:2C143:10 @ qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo

vul@Psalms:2C143:11 @ libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii

vul@Psalms:2C143:12 @ ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi

vul@Psalms:2C143:13 @ promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris

vul@Psalms:2C143:14 @ tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris

vul@Psalms:2C143:15 @ beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius Dominus Deus suus

vul@Psalms:2C144:1 @ hymnus David aleph exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra

vul@Psalms:2C144:2 @ beth in omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sempiternum iugiter

vul@Psalms:2C144:3 @ gimel magnus Deus et laudabilis nimis et magnificentiae eius non est inventio

vul@Psalms:2C144:4 @ deleth generatio ad generationem laudabit opera tua et fortitudines tuas adnuntiabunt

vul@Psalms:2C144:5 @ he decorem gloriae magnitudinis tuae et verba mirabilium tuorum loquar

vul@Psalms:2C144:6 @ vav et fortitudinem horribilium tuorum loquentur et magnitudines tuas narrabo

vul@Psalms:2C144:7 @ zai memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt

vul@Psalms:2C144:8 @ heth clemens et misericors Dominus patiens et multae miserationis

vul@Psalms:2C144:9 @ teth bonus Dominus omnibus et misericordiae eius in universa opera eius

vul@Psalms:2C144:10 @ ioth confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi

vul@Psalms:2C144:11 @ caph gloriam regni tui dicent et fortitudines tuas loquentur

vul@Psalms:2C144:12 @ lameth ut ostendant filiis hominum fortitudines eius et gloriam decoris regni eius

vul@Psalms:2C144:13 @ mem regnum tuum regnum omnium saeculorum et potestas tua in omni generatione et generatione

vul@Psalms:2C144:14 @ samech sustentat Dominus omnes corruentes et erigit universos iacentes

vul@Psalms:2C144:15 @ ain oculi eorum in te sperant et tu das eis escam suam in tempore suo

vul@Psalms:2C144:16 @ fe aperis manus tuas et imples omne animal refectione

vul@Psalms:2C144:17 @ sade iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis

vul@Psalms:2C144:18 @ coph iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus qui invocant eum in veritate

vul@Psalms:2C144:19 @ res placitum timentium se faciet et clamorem eorum audiet et salvabit eos

vul@Psalms:2C144:20 @ sen custodit Dominus omnes diligentes se et universos impios conteret

vul@Psalms:2C144:21 @ thau laudem Domini loquetur os meum et benedicet omnis caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter

vul@Psalms:2C145:1 @ alleluia

vul@Psalms:2C145:2 @ lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus

vul@Psalms:2C145:3 @ in filio hominis cui non est salus

vul@Psalms:2C145:4 @ egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius

vul@Psalms:2C145:5 @ beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo

vul@Psalms:2C145:6 @ qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt

vul@Psalms:2C145:7 @ et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos

vul@Psalms:2C145:8 @ Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos

vul@Psalms:2C145:9 @ Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret

vul@Psalms:2C145:10 @ regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem

vul@Psalms:2C146:1 @ alleluia laudate Dominum quoniam bonum est canticum Dei nostri quoniam decorum est pulchra laudatio

vul@Psalms:2C146:2 @ aedificabit Hierusalem Dominus eiectos Israhel congregabit

vul@Psalms:2C146:3 @ qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum

vul@Psalms:2C146:4 @ qui numerat multitudinem stellarum et omnes nomine suo vocat

vul@Psalms:2C146:5 @ magnus Dominus noster et multus fortitudine prudentiae eius non est numerus

vul@Psalms:2C146:6 @ suscipiens mansuetos Dominus humilians impios usque ad terram

vul@Psalms:2C146:7 @ canite Domino in confessione canite Deo nostro in cithara

vul@Psalms:2C146:8 @ qui operit caelos nubibus et praebet terrae pluviam et oriri facit in montibus germen

vul@Psalms:2C146:9 @ qui dat iumentis panem suum filiis corvi clamantibus

vul@Psalms:2C146:10 @ non est in fortitudine equi voluntas eius neque in tibiis viri placetur ei

vul@Psalms:2C146:11 @ placetur Domino in his qui timent eum et expectant misericordiam eius

vul@Psalms:2C147:1 @ lauda Hierusalem Dominum cane Deum tuum Sion

vul@Psalms:2C147:2 @ quia confortavit vectes portarum tuarum benedixit filiis tuis in medio tui

vul@Psalms:2C147:3 @ qui posuit terminum tuum pacem adipe frumenti saturavit te

vul@Psalms:2C147:4 @ qui emittit eloquium suum terrae velociter curret verbum eius

vul@Psalms:2C147:5 @ qui dat nivem quasi lanam pruinas quasi cinerem spargit

vul@Psalms:2C147:6 @ proicit glaciem suam quasi buccellas ante faciem frigoris eius quis stabit

vul@Psalms:2C147:7 @ mittet verbum suum et solvet illa spirabit spiritu suo et fluent aquae

vul@Psalms:2C147:8 @ qui adnuntiat verbum suum Iacob praecepta sua et iudicia sua Israhel

vul@Psalms:2C147:9 @ non fecit similiter omni genti et iudicia eius non cognoscent alleluia

vul@Psalms:2C148:1 @ alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis

vul@Psalms:2C148:2 @ laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes exercitus eius

vul@Psalms:2C148:3 @ laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis

vul@Psalms:2C148:4 @ laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt

vul@Psalms:2C148:5 @ laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt

vul@Psalms:2C148:6 @ et statuit ea in saeculum et in saeculum praeceptum dedit et non praeteribit

vul@Psalms:2C148:7 @ laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi

vul@Psalms:2C148:8 @ ignis et grando nix et glacies ventus turbo quae facitis sermonem eius

vul@Psalms:2C148:9 @ montes et omnes colles lignum fructiferum et universae cedri

vul@Psalms:2C148:10 @ bestiae et omnia iumenta reptilia et aves volantes

vul@Psalms:2C148:11 @ reges terrae et omnes populi principes et universi iudices terrae

vul@Psalms:2C148:12 @ iuvenes et virgines senes cum pueris laudent nomen Domini

vul@Psalms:2C148:13 @ quoniam sublime nomen eius solius

vul@Psalms:2C148:14 @ gloria eius in caelo et in terra et exaltavit cornu populi sui laus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi alleluia

vul@Psalms:2C149:1 @ alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in congregatione sanctorum

vul@Psalms:2C149:2 @ laetetur Israhel in factore suo filii Sion exultent in rege suo

vul@Psalms:2C149:3 @ laudent nomen eius in choro in tympano et cithara cantent ei

vul@Psalms:2C149:4 @ quia conplacet sibi Dominus in populo suo exaltabit mansuetos in Iesu

vul@Psalms:2C149:5 @ exultabunt sancti in gloria laudabunt in cubilibus suis

vul@Psalms:2C149:6 @ exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum

vul@Psalms:2C149:7 @ ad faciendam vindictam in gentibus increpationes in populis

vul@Psalms:2C149:8 @ ut alligent reges eorum catenis et inclitos eorum conpedibus ferreis

vul@Psalms:2C149:9 @ ut faciant in eis iudicium scriptum decor est omnium sanctorum eius alleluia

vul@Psalms:2C150:1 @ alleluia laudate Deum in sancto eius laudate eum in fortitudine potentiae eius

vul@Psalms:2C150:2 @ laudate eum in fortitudinibus eius laudate eum iuxta multitudinem magnificentiae suae

vul@Psalms:2C150:3 @ laudate eum in clangore bucinae laudate eum in psalterio et cithara

vul@Psalms:2C150:4 @ laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo

vul@Psalms:2C150:5 @ laudate eum in cymbalis sonantibus laudate eum in cymbalis tinnientibus

vul@Psalms:1:1 @ beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit

vul@Psalms:1:2 @ sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte

vul@Psalms:1:3 @ et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur

vul@Psalms:1:4 @ non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus

vul@Psalms:1:5 @ propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum

vul@Psalms:1:6 @ quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit

vul@Psalms:2:1 @ quare turbabuntur gentes et tribus meditabuntur inania

vul@Psalms:2:2 @ consurgent reges terrae et principes tractabunt pariter adversum Dominum et adversum christum eius

vul@Psalms:2:3 @ disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis laqueos eorum

vul@Psalms:2:4 @ habitator caeli ridebit Dominus subsannabit eos

vul@Psalms:2:5 @ tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos

vul@Psalms:2:6 @ ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum

vul@Psalms:2:7 @ Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te

vul@Psalms:2:8 @ postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae

vul@Psalms:2:9 @ pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos

vul@Psalms:2:10 @ nunc ergo reges intellegite erudimini iudices terrae

vul@Psalms:2:11 @ servite Domino in timore et exultate in tremore

vul@Psalms:2:12 @ adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via

vul@Psalms:2:13 @ cum exarserit post paululum furor eius beati omnes qui sperant in eum

vul@Psalms:3:1 @ canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui

vul@Psalms:3:2 @ Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me

vul@Psalms:3:3 @ multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper

vul@Psalms:3:4 @ tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum

vul@Psalms:3:5 @ voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper

vul@Psalms:3:6 @ ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me

vul@Psalms:3:7 @ non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus

vul@Psalms:3:8 @ quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti

vul@Psalms:3:9 @ Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper

vul@Psalms:4:1 @ victori in psalmis canticum David

vul@Psalms:4:2 @ invocante me exaudi me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam

vul@Psalms:4:3 @ filii viri usquequo incliti mei ignominiose diligitis vanitatem quaerentes mendacium semper

vul@Psalms:4:4 @ et cognoscite quoniam mirabilem reddidit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet cum clamavero ad eum

vul@Psalms:4:5 @ irascimini et nolite peccare loquimini in cordibus vestris super cubilia vestra et tacete semper

vul@Psalms:4:6 @ sacrificate sacrificium iustitiae et fidite in Domino multi dicunt quis ostendit nobis bonum

vul@Psalms:4:7 @ leva super nos lucem vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo

vul@Psalms:4:8 @ in tempore frumentum et vinum eorum multiplicata sunt

vul@Psalms:4:9 @ in pace simul requiescam et dormiam

vul@Psalms:4:10 @ quia tu Domine specialiter securum habitare fecisti me

vul@Psalms:5:1 @ victori pro hereditatibus canticum David

vul@Psalms:5:2 @ verba mea audi Domine intellege murmur meum

vul@Psalms:5:3 @ rex meus et Deus meus

vul@Psalms:5:4 @ quia te deprecor Domine mane audies vocem meam

vul@Psalms:5:5 @ mane praeparabor ad te et contemplabor quoniam non es deus volens iniquitatem tu

vul@Psalms:5:6 @ nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum

vul@Psalms:5:7 @ odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus

vul@Psalms:5:8 @ ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo in templo sancto tuo in timore tuo

vul@Psalms:5:9 @ Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam

vul@Psalms:5:10 @ non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae

vul@Psalms:5:11 @ sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te

vul@Psalms:5:12 @ et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum

vul@Psalms:5:13 @ quia tu benedices iusto Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum

vul@Psalms:6:1 @ victori in psalmis super octava canticum David

vul@Psalms:6:2 @ Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me

vul@Psalms:6:3 @ miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea

vul@Psalms:6:4 @ et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo

vul@Psalms:6:5 @ revertere Domine erue animam meam salva me propter misericordiam tuam

vul@Psalms:6:6 @ quoniam non est in morte recordatio tui in inferno quis confitebitur tibi

vul@Psalms:6:7 @ laboravi in gemitu meo natare faciam tota nocte lectulum meum lacrimis meis stratum meum rigabo

vul@Psalms:6:8 @ caligavit prae amaritudine oculus meus consumptus sum ab universis hostibus meis

vul@Psalms:6:9 @ recedite a me omnes qui operamini iniquitatem quia audivit Dominus vocem fletus mei

vul@Psalms:6:10 @ audivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscipiet

vul@Psalms:6:11 @ confundantur et conturbentur vehementer omnes inimici mei revertantur et confundantur subito

vul@Psalms:7:1 @ pro ignoratione David quod cecinit Domino super verbis Aethiopis filii Iemini

vul@Psalms:7:2 @ Domine Deus meus in te speravi salva me ab omnibus persequentibus me et libera me

vul@Psalms:7:3 @ ne forte capiat ut leo animam meam laceret et non sit qui eruat

vul@Psalms:7:4 @ Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis

vul@Psalms:7:5 @ si reddidi retribuentibus mihi malum et dimisi hostes meos vacuos

vul@Psalms:7:6 @ persequatur inimicus animam meam et adprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem conlocet semper

vul@Psalms:7:7 @ surge Domine in furore tuo elevare indignans super hostes meos et consurge ad me iudicio quod mandasti

vul@Psalms:7:8 @ et congregatio tribuum circumdet te et pro hac in altum revertere

vul@Psalms:7:9 @ Dominus iudicabit populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum simplicitatem meam quae est in me

vul@Psalms:7:10 @ consumatur malum iniquorum et confirmetur iustitia probator cordis et renum Deus iustus

vul@Psalms:7:11 @ clipeus meus in Deo qui salvat rectos corde

vul@Psalms:7:12 @ Deus iudex iustus et fortis comminans tota die

vul@Psalms:7:13 @ non convertenti gladium suum acuet arcum suum tetendit et paravit illum

vul@Psalms:7:14 @ et in ipso praeparavit vasa mortis sagittas suas ad conburendum operatus est

vul@Psalms:7:15 @ ecce parturit iniquitatem et concepto dolore peperit mendacium

vul@Psalms:7:16 @ lacum aperuit et effodit eum et incidet in interitum quem operatus est

vul@Psalms:7:17 @ revertetur dolor suus in caput eius et super verticem eius iniquitas sua descendet

vul@Psalms:7:18 @ confitebor Domino secundum iustitiam eius et cantabo nomini Domini altissimi

vul@Psalms:8:1 @ victori pro torcularibus canticum David

vul@Psalms:8:2 @ Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra qui posuisti gloriam tuam super caelos

vul@Psalms:8:3 @ ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor

vul@Psalms:8:4 @ videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti

vul@Psalms:8:5 @ quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum

vul@Psalms:8:6 @ minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum

vul@Psalms:8:7 @ dabis ei potestatem super opera manuum tuarum

vul@Psalms:8:8 @ cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia agri

vul@Psalms:8:9 @ aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti

vul@Psalms:8:10 @ Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra

vul@Psalms:9:1 @ victori pro morte filii canticum David

vul@Psalms:9:2 @ confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua

vul@Psalms:9:3 @ laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi

vul@Psalms:9:4 @ cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et perierint a facie tua

vul@Psalms:9:5 @ fecisti enim iudicium meum et causam meam sedisti super solium iudex iustitiae

vul@Psalms:9:6 @ increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter

vul@Psalms:9:7 @ conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis

vul@Psalms:9:8 @ Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum

vul@Psalms:9:9 @ et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus

vul@Psalms:9:10 @ et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia

vul@Psalms:9:11 @ et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine

vul@Psalms:9:12 @ cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius

vul@Psalms:9:13 @ quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum

vul@Psalms:9:14 @ misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis

vul@Psalms:9:15 @ qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion

vul@Psalms:9:16 @ exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum

vul@Psalms:9:17 @ agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno

vul@Psalms:9:18 @ convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum

vul@Psalms:9:19 @ quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum

vul@Psalms:9:20 @ surge Domine non confortetur homo iudicentur gentes ante faciem tuam

vul@Psalms:9:21 @ pone Domine terrorem eis sciant gentes homines se esse semper

vul@Psalms:9:22 @ quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae

vul@Psalms:9:23 @ in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt

vul@Psalms:9:24 @ quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi

vul@Psalms:9:25 @ blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret

vul@Psalms:9:26 @ nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit

vul@Psalms:9:27 @ loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo

vul@Psalms:9:28 @ maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas

vul@Psalms:9:29 @ sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem

vul@Psalms:9:30 @ oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum

vul@Psalms:9:31 @ et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter

vul@Psalms:9:32 @ dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum

vul@Psalms:9:33 @ surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum

vul@Psalms:9:34 @ quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat

vul@Psalms:9:35 @ vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor

vul@Psalms:9:36 @ contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies

vul@Psalms:9:37 @ Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius

vul@Psalms:9:38 @ desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua

vul@Psalms:9:39 @ ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra

vul@Psalms:10:1 @ victori David

vul@Psalms:10:2 @ in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis

vul@Psalms:10:3 @ quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde

vul@Psalms:10:4 @ quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est

vul@Psalms:10:5 @ Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum

vul@Psalms:10:6 @ Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius

vul@Psalms:10:7 @ pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum

vul@Psalms:10:8 @ quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum

vul@Psalms:11:1 @ victori pro octava canticum David

vul@Psalms:11:2 @ salva Domine quoniam defecit sanctus quoniam inminuti sunt fideles a filiis hominum

vul@Psalms:11:3 @ frustra loquuntur unusquisque proximo suo labium subdolum in corde et corde locuti sunt

vul@Psalms:11:4 @ disperdat Dominus omnia labia dolosa linguam magniloquam

vul@Psalms:11:5 @ qui dixerunt linguam nostram roboremus labia nostra nobiscum sunt quis dominus noster est

vul@Psalms:11:6 @ propter vastitatem inopum et gemitum pauperum nunc consurgam dicit Dominus ponam in salutari auxilium eorum

vul@Psalms:11:7 @ eloquia Domini eloquia munda argentum igne probatum separatum a terra colatum septuplum

vul@Psalms:11:8 @ tu Domine custodies ea servabis nos a generatione hac in aeternum

vul@Psalms:11:9 @ in circuitu impii ambulabunt cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum

vul@Psalms:12:1 @ victori canticum David usquequo Domine oblivisceris mei penitus usquequo abscondes faciem tuam a me

vul@Psalms:12:2 @ usquequo ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem

vul@Psalms:12:3 @ usquequo exaltabitur inimicus meus super me

vul@Psalms:12:4 @ convertere exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem

vul@Psalms:12:5 @ nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum hostes mei exultabunt cum motus fuero

vul@Psalms:12:6 @ ego autem in misericordia tua confido exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino quia reddidit mihi

vul@Psalms:13:1 @ victori David dixit stultus in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt studiose non est qui faciat bonum

vul@Psalms:13:2 @ Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum

vul@Psalms:13:3 @ omnes recesserunt simul conglutinati sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum

vul@Psalms:13:4 @ nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant populum meum ut cibum panis

vul@Psalms:13:5 @ Dominum non invocaverunt ibi timebunt formidine

vul@Psalms:13:6 @ quoniam Deus in generatione iusta est consilium pauperum confudistis quoniam Dominus spes eius est

vul@Psalms:13:7 @ quis dabit de Sion salutem Israhel quando reduxerit Dominus captivitatem populi sui exultabit Iacob et laetabitur Israhel

vul@Psalms:14:1 @ canticum David Domine quis peregrinabitur in tentorio tuo et quis habitabit in monte sancto tuo

vul@Psalms:14:2 @ qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam

vul@Psalms:14:3 @ loquiturque veritatem in corde suo qui non est facilis in lingua sua neque fecit amico suo malum et obprobrium non sustinuit super vicino suo

vul@Psalms:14:4 @ dispicitur oculis eius inprobus timentes autem Dominum glorificat iurat ut se adfligat et non mutat

vul@Psalms:14:5 @ pecuniam suam non dedit ad usuram et munera adversum innoxium non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum

vul@Psalms:15:1 @ humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te

vul@Psalms:15:2 @ dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te

vul@Psalms:15:3 @ sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis

vul@Psalms:15:4 @ multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis

vul@Psalms:15:5 @ Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor sortis meae

vul@Psalms:15:6 @ lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est

vul@Psalms:15:7 @ benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei

vul@Psalms:15:8 @ proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear

vul@Psalms:15:9 @ propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter

vul@Psalms:15:10 @ non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos

vul@Psalms:16:1 @ oratio David audi Deus iustum intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam absque labiis mendacii

vul@Psalms:16:2 @ de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates

vul@Psalms:16:3 @ probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti

vul@Psalms:16:4 @ cogitationes meas transire os meum in opere hominum propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis

vul@Psalms:16:5 @ sustenta gressus meos in callibus tuis et non labentur vestigia mea

vul@Psalms:16:6 @ ego invocavi te quia exaudies me Deus inclina aurem tuam mihi audi eloquium meum

vul@Psalms:16:7 @ mirabilem fac misericordiam tuam salvator sperantium

vul@Psalms:16:8 @ a resistentibus dexterae tuae custodi me quasi pupillam intus in oculo in umbra alarum tuarum protege me

vul@Psalms:16:9 @ a facie impiorum vastantium me inimici mei animam meam circumdederunt

vul@Psalms:16:10 @ adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe

vul@Psalms:16:11 @ incedentes adversum me nunc circumdederunt me oculos suos posuerunt declinare in terram

vul@Psalms:16:12 @ similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam et quasi catuli leonis sedentis in absconditis

vul@Psalms:16:13 @ surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam meam ab impio qui est gladius tuus

vul@Psalms:16:14 @ a viris manus tuae Domine qui mortui sunt in profundo quorum pars in vita et quorum de absconditis tuis replesti ventrem qui satiabuntur filiis et dimittent reliquias suas parvulis eorum

vul@Psalms:16:15 @ ego in iustitia videbo faciem tuam implebor cum evigilavero similitudine tua

vul@Psalms:17:1 @ victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait

vul@Psalms:17:2 @ diligam te Domine fortitudo mea

vul@Psalms:17:3 @ Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus

vul@Psalms:17:4 @ laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero

vul@Psalms:17:5 @ circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me

vul@Psalms:17:6 @ funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis

vul@Psalms:17:7 @ in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius

vul@Psalms:17:8 @ commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est

vul@Psalms:17:9 @ ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo

vul@Psalms:17:10 @ inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius

vul@Psalms:17:11 @ et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti

vul@Psalms:17:12 @ posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris

vul@Psalms:17:13 @ prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis

vul@Psalms:17:14 @ et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis

vul@Psalms:17:15 @ et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos

vul@Psalms:17:16 @ et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui

vul@Psalms:17:17 @ misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis

vul@Psalms:17:18 @ liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant

vul@Psalms:17:19 @ praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum

vul@Psalms:17:20 @ et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei

vul@Psalms:17:21 @ retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi

vul@Psalms:17:22 @ quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo

vul@Psalms:17:23 @ omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me

vul@Psalms:17:24 @ et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea

vul@Psalms:17:25 @ et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius

vul@Psalms:17:26 @ cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages

vul@Psalms:17:27 @ cum electo electus eris et cum perverso pervertes

vul@Psalms:17:28 @ quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis

vul@Psalms:17:29 @ quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas

vul@Psalms:17:30 @ in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum

vul@Psalms:17:31 @ Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se

vul@Psalms:17:32 @ quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum

vul@Psalms:17:33 @ Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam

vul@Psalms:17:34 @ coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me

vul@Psalms:17:35 @ docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea

vul@Psalms:17:36 @ dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me

vul@Psalms:17:37 @ dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei

vul@Psalms:17:38 @ persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos

vul@Psalms:17:39 @ caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis

vul@Psalms:17:40 @ accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me

vul@Psalms:17:41 @ inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti

vul@Psalms:17:42 @ clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos

vul@Psalms:17:43 @ delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos

vul@Psalms:17:44 @ salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium

vul@Psalms:17:45 @ populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi

vul@Psalms:17:46 @ filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis

vul@Psalms:17:47 @ vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae

vul@Psalms:17:48 @ Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab inimicis meis

vul@Psalms:17:49 @ et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me

vul@Psalms:17:50 @ propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo

vul@Psalms:17:51 @ magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum

vul@Psalms:18:1 @ victori canticum David

vul@Psalms:18:2 @ caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum

vul@Psalms:18:3 @ dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam

vul@Psalms:18:4 @ non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum

vul@Psalms:18:5 @ in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum

vul@Psalms:18:6 @ soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam

vul@Psalms:18:7 @ a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius

vul@Psalms:18:8 @ lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis

vul@Psalms:18:9 @ praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos

vul@Psalms:18:10 @ timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis

vul@Psalms:18:11 @ desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem

vul@Psalms:18:12 @ unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus

vul@Psalms:18:13 @ errores quis intelleget ab occultis munda me

vul@Psalms:18:14 @ a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo

vul@Psalms:18:15 @ sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus

vul@Psalms:19:1 @ victori canticum David

vul@Psalms:19:2 @ exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob

vul@Psalms:19:3 @ mittat tibi auxilium de sancto et de Sion roboret te

vul@Psalms:19:4 @ memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat semper

vul@Psalms:19:5 @ det tibi secundum cor tuum et omnem voluntatem tuam impleat

vul@Psalms:19:6 @ laudabimus in salutari tuo et in nomine Dei nostri ducemus choros

vul@Psalms:19:7 @ impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc scio quoniam salvabit Dominus christum suum exaudiet eum de caelo sancto suo in fortitudine salutis dexterae suae

vul@Psalms:19:8 @ hii in curribus et hii in equis nos autem nominis Domini Dei nostri recordabimur

vul@Psalms:19:9 @ ipsi incurvati sunt et ceciderunt nos autem resurreximus et erecti sumus

vul@Psalms:19:10 @ Domine salva rex exaudiet nos in die qua invocaverimus

vul@Psalms:20:1 @ victori canticum David

vul@Psalms:20:2 @ Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer

vul@Psalms:20:3 @ desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper

vul@Psalms:20:4 @ quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso

vul@Psalms:20:5 @ vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum

vul@Psalms:20:6 @ magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum

vul@Psalms:20:7 @ pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum

vul@Psalms:20:8 @ quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur

vul@Psalms:20:9 @ inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te

vul@Psalms:20:10 @ pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis

vul@Psalms:20:11 @ fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum

vul@Psalms:20:12 @ quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt

vul@Psalms:20:13 @ quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum

vul@Psalms:20:14 @ exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas

vul@Psalms:21:1 @ victori pro cervo matutino canticum

vul@Psalms:21:2 @ Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei

vul@Psalms:21:3 @ Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi

vul@Psalms:21:4 @ et tu sancte habitator Laus Israhel

vul@Psalms:21:5 @ in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos

vul@Psalms:21:6 @ ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi

vul@Psalms:21:7 @ ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis

vul@Psalms:21:8 @ omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput

vul@Psalms:21:9 @ confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum

vul@Psalms:21:10 @ tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae

vul@Psalms:21:11 @ in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu

vul@Psalms:21:12 @ ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor

vul@Psalms:21:13 @ circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me

vul@Psalms:21:14 @ aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens

vul@Psalms:21:15 @ sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei

vul@Psalms:21:16 @ aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me

vul@Psalms:21:17 @ circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos

vul@Psalms:21:18 @ numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me

vul@Psalms:21:19 @ diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem

vul@Psalms:21:20 @ tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina

vul@Psalms:21:21 @ erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam

vul@Psalms:21:22 @ salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me

vul@Psalms:21:23 @ narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te

vul@Psalms:21:24 @ qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum

vul@Psalms:21:25 @ et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit

vul@Psalms:21:26 @ apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum

vul@Psalms:21:27 @ comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum

vul@Psalms:21:28 @ recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium

vul@Psalms:21:29 @ quia Domini est regnum et dominabitur gentibus

vul@Psalms:21:30 @ comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem

vul@Psalms:21:31 @ et anima eius ipsi vivet semen serviet ei

vul@Psalms:21:32 @ narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit

vul@Psalms:22:1 @ canticum David Dominus pascit me nihil mihi deerit

vul@Psalms:22:2 @ in pascuis herbarum adclinavit me super aquas refectionis enutrivit me

vul@Psalms:22:3 @ animam meam refecit duxit me per semitas iustitiae propter nomen suum

vul@Psalms:22:4 @ sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me

vul@Psalms:22:5 @ pones coram me mensam ex adverso hostium meorum inpinguasti oleo caput meum calix meus inebrians

vul@Psalms:22:6 @ sed et benignitas et misericordia subsequetur me omnibus diebus vitae meae et habitabo in domo Domini in longitudine dierum

vul@Psalms:23:1 @ David canticum Domini est terra et plenitudo eius orbis et habitatores eius

vul@Psalms:23:2 @ quia ipse super maria fundavit eum et super flumina stabilivit illum

vul@Psalms:23:3 @ quis ascendet in montem Domini et quis stabit in loco sancto eius

vul@Psalms:23:4 @ innocens manibus et mundo corde qui non exaltavit frustra animam suam et non iuravit dolose

vul@Psalms:23:5 @ accipiet benedictionem a Domino et iustitiam a Deo salutari suo

vul@Psalms:23:6 @ haec generatio quaerentium eum quaerentium faciem tuam Iacob semper

vul@Psalms:23:7 @ levate portae capita vestra et elevamini ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae

vul@Psalms:23:8 @ quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus fortis in proelio

vul@Psalms:23:9 @ levate portae capita vestra et erigite ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae

vul@Psalms:23:10 @ quis est iste rex gloriae Dominus exercituum ipse est rex gloriae semper

vul@Psalms:24:1 @ David ad te Domine animam meam levabo

vul@Psalms:24:2 @ Deus meus in te confisus sum ne confundar

vul@Psalms:24:3 @ ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur

vul@Psalms:24:4 @ confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me

vul@Psalms:24:5 @ deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die

vul@Psalms:24:6 @ recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt

vul@Psalms:24:7 @ peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine

vul@Psalms:24:8 @ bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via

vul@Psalms:24:9 @ deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam

vul@Psalms:24:10 @ omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius

vul@Psalms:24:11 @ propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est

vul@Psalms:24:12 @ quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit

vul@Psalms:24:13 @ anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram

vul@Psalms:24:14 @ secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis

vul@Psalms:24:15 @ oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes meos

vul@Psalms:24:16 @ respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego

vul@Psalms:24:17 @ tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me

vul@Psalms:24:18 @ vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea

vul@Psalms:24:19 @ vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me

vul@Psalms:24:20 @ custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te

vul@Psalms:24:21 @ simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te

vul@Psalms:24:22 @ redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis

vul@Psalms:25:1 @ David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam

vul@Psalms:25:2 @ proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum

vul@Psalms:25:3 @ quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua

vul@Psalms:25:4 @ non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar

vul@Psalms:25:5 @ odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo

vul@Psalms:25:6 @ lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine

vul@Psalms:25:7 @ ut clara voce praedicem laudem et narrem omnia mirabilia tua

vul@Psalms:25:8 @ Domine dilexi habitaculum domus tuae et locum tabernaculi gloriae tuae

vul@Psalms:25:9 @ ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam

vul@Psalms:25:10 @ in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus

vul@Psalms:25:11 @ ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei

vul@Psalms:25:12 @ pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino

vul@Psalms:26:1 @ David Dominus lux mea et salutare meum quem timebo Dominus fortitudo vitae meae quem formidabo

vul@Psalms:26:2 @ cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt

vul@Psalms:26:3 @ si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam

vul@Psalms:26:4 @ unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius

vul@Psalms:26:5 @ abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui

vul@Psalms:26:6 @ in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino

vul@Psalms:26:7 @ audi Domine vocem meam invocantis miserere mei et exaudi me

vul@Psalms:26:8 @ tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram

vul@Psalms:26:9 @ ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus

vul@Psalms:26:10 @ pater enim meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem collegit me

vul@Psalms:26:11 @ ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos

vul@Psalms:26:12 @ ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium

vul@Psalms:26:13 @ ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium

vul@Psalms:26:14 @ expecta Dominum confortare et roboretur cor tuum et sustine Dominum

vul@Psalms:27:1 @ David ad te Domine clamabo Fortis meus ne obsurdescas mihi ne forte tacente te mihi conparer his qui descendunt in lacum

vul@Psalms:27:2 @ audi Domine deprecationem meam cum clamavero ad te cum levavero manus meas ad oraculum sanctum tuum

vul@Psalms:27:3 @ ne trahas me cum impiis et cum operantibus iniquitatem qui loquuntur pacem cum amicis suis et est malum in corde eorum

vul@Psalms:27:4 @ da eis secundum opus suum et secundum malum adinventionum suarum iuxta opus manuum suarum da eis redde retributionem suam illis

vul@Psalms:27:5 @ quoniam non intellegunt opera Domini et opus manuum eius destrues eos et non aedificabis

vul@Psalms:27:6 @ benedictus Dominus qui audivit vocem deprecationis meae

vul@Psalms:27:7 @ Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est cor meum et habui adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi

vul@Psalms:27:8 @ Dominus fortitudo mea et robur salutarium christi sui est

vul@Psalms:27:9 @ salva populum tuum et benedic hereditati tuae et pasce eos et subleva eos usque in sempiternum

vul@Psalms:28:1 @ canticum David adferte Domino filios arietum

vul@Psalms:28:2 @ adferte Domino gloriam et imperium adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in decore sancto

vul@Psalms:28:3 @ vox Domini super aquas Deus gloriae intonuit Dominus super aquas multas

vul@Psalms:28:4 @ vox Domini in fortitudine vox Domini in decore

vul@Psalms:28:5 @ vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani

vul@Psalms:28:6 @ et disperget eas quasi vitulus Libani et Sarion quasi filius rinocerotis

vul@Psalms:28:7 @ vox Domini dividens flammas ignis

vul@Psalms:28:8 @ vox Domini parturire faciens desertum Cades

vul@Psalms:28:9 @ vox Domini obsetricans cervis et revelans saltus et in templo eius omnis loquetur gloriam

vul@Psalms:28:10 @ Dominus diluvium inhabitat et sedebit Dominus rex in aeternum

vul@Psalms:28:11 @ Dominus fortitudinem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace

vul@Psalms:29:1 @ psalmus cantici pro dedicatione domus David

vul@Psalms:29:2 @ exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti inimicos meos super me

vul@Psalms:29:3 @ Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me

vul@Psalms:29:4 @ Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in lacum

vul@Psalms:29:5 @ cantate Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius

vul@Psalms:29:6 @ quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus

vul@Psalms:29:7 @ ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum

vul@Psalms:29:8 @ Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus

vul@Psalms:29:9 @ ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor

vul@Psalms:29:10 @ quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam

vul@Psalms:29:11 @ audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor

vul@Psalms:29:12 @ convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia

vul@Psalms:29:13 @ ut laudet te gloria et non taceat Domine Deus meus in sempiternum confitebor tibi

vul@Psalms:30:1 @ victori canticum David

vul@Psalms:30:2 @ in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me

vul@Psalms:30:3 @ inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me

vul@Psalms:30:4 @ quia petra mea et munitio mea tu es et propter nomen tuum dux meus eris et enutries me

vul@Psalms:30:5 @ educes me de rete quod absconderunt mihi quia tu fortitudo mea es

vul@Psalms:30:6 @ in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis

vul@Psalms:30:7 @ odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum

vul@Psalms:30:8 @ exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae

vul@Psalms:30:9 @ et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos

vul@Psalms:30:10 @ miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus

vul@Psalms:30:11 @ quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt

vul@Psalms:30:12 @ apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me

vul@Psalms:30:13 @ oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum

vul@Psalms:30:14 @ audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent

vul@Psalms:30:15 @ ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu

vul@Psalms:30:16 @ in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me

vul@Psalms:30:17 @ ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua

vul@Psalms:30:18 @ Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno

vul@Psalms:30:19 @ muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione

vul@Psalms:30:20 @ quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum

vul@Psalms:30:21 @ abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum

vul@Psalms:30:22 @ benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita

vul@Psalms:30:23 @ ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te

vul@Psalms:30:24 @ diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam

vul@Psalms:30:25 @ confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum

vul@Psalms:31:1 @ David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum

vul@Psalms:31:2 @ beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus

vul@Psalms:31:3 @ quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die

vul@Psalms:31:4 @ die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter

vul@Psalms:31:5 @ peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper

vul@Psalms:31:6 @ pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant

vul@Psalms:31:7 @ tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper

vul@Psalms:31:8 @ doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo

vul@Psalms:31:9 @ nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te

vul@Psalms:31:10 @ multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit

vul@Psalms:31:11 @ laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde

vul@Psalms:32:1 @ laudate iusti Dominum rectos decet laudatio

vul@Psalms:32:2 @ confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei

vul@Psalms:32:3 @ cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo

vul@Psalms:32:4 @ quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide

vul@Psalms:32:5 @ diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra

vul@Psalms:32:6 @ verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum

vul@Psalms:32:7 @ congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos

vul@Psalms:32:8 @ timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis

vul@Psalms:32:9 @ quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit

vul@Psalms:32:10 @ Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum

vul@Psalms:32:11 @ consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione

vul@Psalms:32:12 @ beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi

vul@Psalms:32:13 @ de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam

vul@Psalms:32:14 @ de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae

vul@Psalms:32:15 @ fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum

vul@Psalms:32:16 @ non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis

vul@Psalms:32:17 @ fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit

vul@Psalms:32:18 @ ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius

vul@Psalms:32:19 @ ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame

vul@Psalms:32:20 @ anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est

vul@Psalms:32:21 @ in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus

vul@Psalms:32:22 @ sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te

vul@Psalms:33:1 @ David quando commutavit os suum coram Abimelech et eiecit eum et abiit

vul@Psalms:33:2 @ benedicam Domino in omni tempore semper laus eius in ore meo

vul@Psalms:33:3 @ in Domino laetabitur anima mea audiant mites et laetentur

vul@Psalms:33:4 @ magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius pariter

vul@Psalms:33:5 @ quaesivi Dominum et exaudivit me et de omnibus angustiis meis liberavit me

vul@Psalms:33:6 @ respicite ad eum et confluite et vultus vestri non confundentur

vul@Psalms:33:7 @ hic pauper clamavit et Dominus exaudivit de omnibus tribulationibus salvabit eum

vul@Psalms:33:8 @ circumdat angelus Domini in gyro timentes eum et eruet eos

vul@Psalms:33:9 @ gustate et videte quoniam bonus Dominus beatus vir qui sperat in eo

vul@Psalms:33:10 @ timete Dominum sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum

vul@Psalms:33:11 @ leones indiguerunt et esurierunt quaerentibus autem Dominum non deerit omne bonum

vul@Psalms:33:12 @ venite filii audite me timorem Domini docebo vos

vul@Psalms:33:13 @ quis est vir qui velit vitam diligens dies videre bonos

vul@Psalms:33:14 @ custodi linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum

vul@Psalms:33:15 @ recede a malo et fac bonum quaere pacem et persequere eam

vul@Psalms:33:16 @ oculi Domini ad iustos et aures eius ad clamorem eorum

vul@Psalms:33:17 @ vultus Domini super facientes malum ut perdat de terra memoriam eorum

vul@Psalms:33:18 @ clamaverunt et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos

vul@Psalms:33:19 @ iuxta est Dominus contritis corde et confractos spiritu salvabit

vul@Psalms:33:20 @ multae tribulationes iusti et ex omnibus illis liberabit eum Dominus

vul@Psalms:33:21 @ custodit omnia ossa eius unum ex eis non confringetur

vul@Psalms:33:22 @ interficiet impium malitia et odientes iustum superabuntur

vul@Psalms:33:23 @ redimet Dominus animam servorum suorum et non peccabunt omnes sperantes in eo

vul@Psalms:34:1 @ David iudica Domine adversarios meos pugna contra pugnantes me

vul@Psalms:34:2 @ adprehende scutum et hastam et consurge in auxilium meum

vul@Psalms:34:3 @ evagina gladium et praeoccupa ex adverso persequentem me dic animae meae salus tua ego sum

vul@Psalms:34:4 @ confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi

vul@Psalms:34:5 @ fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat

vul@Psalms:34:6 @ sit via eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequatur eos

vul@Psalms:34:7 @ quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui sine causa foderunt animae meae

vul@Psalms:34:8 @ veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum

vul@Psalms:34:9 @ anima autem mea exultabit in Domino et laetabitur in salute sua

vul@Psalms:34:10 @ omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento

vul@Psalms:34:11 @ surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me

vul@Psalms:34:12 @ reddebant mihi mala pro bono sterilitatem animae meae

vul@Psalms:34:13 @ ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur

vul@Psalms:34:14 @ quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam quasi lugens mater tristis incurvabar

vul@Psalms:34:15 @ et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam

vul@Psalms:34:16 @ scindentes et non tacentes in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis

vul@Psalms:34:17 @ Domine quanta aspicies converte animam meam a calamitatibus suis a leonibus solitariam meam

vul@Psalms:34:18 @ confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te

vul@Psalms:34:19 @ non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me frustra coniventes oculo

vul@Psalms:34:20 @ non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant

vul@Psalms:34:21 @ et dilataverunt super me os suum dixerunt va va vidit oculus noster

vul@Psalms:34:22 @ vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me

vul@Psalms:34:23 @ consurge et evigila in iudicium meum Deus meus et Domine in causam meam

vul@Psalms:34:24 @ iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus et ne insultent mihi

vul@Psalms:34:25 @ ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne dicant absorbuimus eum

vul@Psalms:34:26 @ confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea induantur confusione et verecundia qui magnificantur super me

vul@Psalms:34:27 @ laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui vult pacem servi sui

vul@Psalms:34:28 @ et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam

vul@Psalms:35:1 @ pro victoria servi Domini David

vul@Psalms:35:2 @ dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius

vul@Psalms:35:3 @ quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum

vul@Psalms:35:4 @ verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere

vul@Psalms:35:5 @ iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet

vul@Psalms:35:6 @ Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes

vul@Psalms:35:7 @ iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine

vul@Psalms:35:8 @ quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt

vul@Psalms:35:9 @ inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos

vul@Psalms:35:10 @ quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen

vul@Psalms:35:11 @ adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde

vul@Psalms:35:12 @ ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat

vul@Psalms:35:13 @ ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere

vul@Psalms:36:1 @ David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem

vul@Psalms:36:2 @ quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent

vul@Psalms:36:3 @ beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide

vul@Psalms:36:4 @ et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui

vul@Psalms:36:5 @ gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet

vul@Psalms:36:6 @ et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem

vul@Psalms:36:7 @ deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat

vul@Psalms:36:8 @ he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias

vul@Psalms:36:9 @ quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram

vul@Psalms:36:10 @ vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet

vul@Psalms:36:11 @ mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis

vul@Psalms:36:12 @ zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis

vul@Psalms:36:13 @ Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius

vul@Psalms:36:14 @ heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via

vul@Psalms:36:15 @ gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur

vul@Psalms:36:16 @ teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae

vul@Psalms:36:17 @ quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus

vul@Psalms:36:18 @ ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit

vul@Psalms:36:19 @ non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur

vul@Psalms:36:20 @ caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur

vul@Psalms:36:21 @ lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit

vul@Psalms:36:22 @ quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt

vul@Psalms:36:23 @ mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet

vul@Psalms:36:24 @ cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius

vul@Psalms:36:25 @ nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem

vul@Psalms:36:26 @ tota die donat et commodat et semen eius in benedictione

vul@Psalms:36:27 @ samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno

vul@Psalms:36:28 @ quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit

vul@Psalms:36:29 @ iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam

vul@Psalms:36:30 @ fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium

vul@Psalms:36:31 @ lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius

vul@Psalms:36:32 @ sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum

vul@Psalms:36:33 @ Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur

vul@Psalms:36:34 @ coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis

vul@Psalms:36:35 @ res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem

vul@Psalms:36:36 @ et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus

vul@Psalms:36:37 @ sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax

vul@Psalms:36:38 @ iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit

vul@Psalms:36:39 @ thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis

vul@Psalms:36:40 @ et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo

vul@Psalms:37:1 @ canticum David in commemoratione

vul@Psalms:37:2 @ Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me

vul@Psalms:37:3 @ quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua

vul@Psalms:37:4 @ non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei

vul@Psalms:37:5 @ quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me

vul@Psalms:37:6 @ conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae

vul@Psalms:37:7 @ adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam

vul@Psalms:37:8 @ quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea

vul@Psalms:37:9 @ evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei

vul@Psalms:37:10 @ Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus

vul@Psalms:37:11 @ cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum

vul@Psalms:37:12 @ cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt

vul@Psalms:37:13 @ et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur

vul@Psalms:37:14 @ ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum

vul@Psalms:37:15 @ et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones

vul@Psalms:37:16 @ te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus

vul@Psalms:37:17 @ quia dixi ne forte insultent mihi et cum vacillaverint pedes mei super me magnificentur

vul@Psalms:37:18 @ quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est semper

vul@Psalms:37:19 @ quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato meo

vul@Psalms:37:20 @ inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter

vul@Psalms:37:21 @ et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi quia sequebar bonum

vul@Psalms:37:22 @ ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me

vul@Psalms:37:23 @ festina in auxilium meum Domine salutis meae

vul@Psalms:38:1 @ pro victoria Idithun canticum David

vul@Psalms:38:2 @ dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me

vul@Psalms:38:3 @ obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est

vul@Psalms:38:4 @ incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni

vul@Psalms:38:5 @ locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit

vul@Psalms:38:6 @ ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper

vul@Psalms:38:7 @ tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea

vul@Psalms:38:8 @ nunc ergo quid expecto Domine praestolatio mea tu es

vul@Psalms:38:9 @ ab omnibus iniquitatibus meis libera me obprobrium stulto ne ponas me

vul@Psalms:38:10 @ obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti

vul@Psalms:38:11 @ tolle a me plagas tuas

vul@Psalms:38:12 @ a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper

vul@Psalms:38:13 @ audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei

vul@Psalms:38:14 @ parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam

vul@Psalms:39:1 @ pro victoria David canticum

vul@Psalms:39:2 @ expectans expectavi Dominum et inclinatus est ad me

vul@Psalms:39:3 @ et audivit clamorem meum et eduxit me de lacu famoso de luto caeni et statuit super petram pedes meos stabilivit gressus meos

vul@Psalms:39:4 @ et dedit in ore meo canticum novum laudem Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino

vul@Psalms:39:5 @ beatus vir qui posuit Dominum confidentiam suam et non est aversus ad superbias pompasque mendacii

vul@Psalms:39:6 @ multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationes tuas pro nobis non invenio ordinem coram te si narrare voluero et numerare plura sunt quam ut narrari queant

vul@Psalms:39:7 @ victima et oblatione non indiges aures fodisti mihi holocaustum et pro peccato non petisti

vul@Psalms:39:8 @ tunc dixi ecce venio in volumine libri scriptum est de me

vul@Psalms:39:9 @ ut facerem placitum tibi Deus meus volui et legem tuam in medio ventris mei

vul@Psalms:39:10 @ adnuntiavi iustum in ecclesia multa ecce labia mea non prohibebo Domine tu nosti

vul@Psalms:39:11 @ iustitiam tuam non abscondi in medio cordis mei fidem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam in ecclesia multa

vul@Psalms:39:12 @ tu Domine non prohibebis misericordias tuas a me misericordia tua et veritas iugiter servabunt me

vul@Psalms:39:13 @ circumdederunt enim me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui videre plures factae sunt quam capilli capitis mei et cor meum dereliquit me

vul@Psalms:39:14 @ placeat tibi Domine ut liberes me Domine ad adiuvandum me festina

vul@Psalms:39:15 @ confundantur et revereantur simul quaerentes animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et confundantur qui volunt mala mihi

vul@Psalms:39:16 @ pereant post confusionem suam qui dicunt mihi va va

vul@Psalms:39:17 @ gaudeant et laetentur in te qui quaerunt te dicant iugiter magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum

vul@Psalms:39:18 @ ego autem sum egens et pauper Dominus sollicitus erit pro me auxilium meum et salutare meum tu Deus meus ne moreris

vul@Psalms:40:1 @ pro victoria canticum David

vul@Psalms:40:2 @ beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus

vul@Psalms:40:3 @ Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non tradet eum animae inimicorum suorum

vul@Psalms:40:4 @ Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis totum stratum eius vertisti in aegrotatione sua

vul@Psalms:40:5 @ ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi

vul@Psalms:40:6 @ inimici mei loquentur malum mihi quando morietur et periet nomen eius

vul@Psalms:40:7 @ et si venerit ut visitet vana loquetur cor eius congregabit iniquitatem sibi et egrediens foras detrahet

vul@Psalms:40:8 @ simul adversum me murmurabant omnes odientes me contra cogitabant malum mihi

vul@Psalms:40:9 @ verbum diabuli infundebant sibi qui dormivit non addet ut resurgat

vul@Psalms:40:10 @ sed et homo pacificus meus in quo habui fiduciam qui manducabat panem meum levavit contra me plantam

vul@Psalms:40:11 @ tu autem Domine miserere mei et leva me ut reddam eis

vul@Psalms:40:12 @ in hoc cognovi quod velis me quia non insultavit inimicus meus mihi

vul@Psalms:40:13 @ ego autem in simplicitate mea adiutus sum a te et statues me ante faciem tuam in perpetuum

vul@Psalms:40:14 @ benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum amen amen

vul@Psalms:41:1 @ pro victoria doctissimi filiorum Core

vul@Psalms:41:2 @ sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum sic anima mea praeparata est ad te Deus

vul@Psalms:41:3 @ sitivit anima mea Deum fortem viventem quando veniam et parebo ante faciem tuam

vul@Psalms:41:4 @ fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem cum diceretur mihi tota die ubi est Deus tuus

vul@Psalms:41:5 @ horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis

vul@Psalms:41:6 @ quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus eius

vul@Psalms:41:7 @ Deus meus in memet ipso anima mea incurvatur propterea recordabor tui de terra Iordanis et Hermoniim de monte minimo

vul@Psalms:41:8 @ abyssus abyssum vocat in voce cataractarum tuarum omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt

vul@Psalms:41:9 @ per diem mandavit Dominus misericordiam suam et in nocte canticum eius mecum oratio Deo vitae meae

vul@Psalms:41:10 @ dicam Deo petra mea quare oblitus es mei quare tristis incedo adfligente inimico

vul@Psalms:41:11 @ cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus

vul@Psalms:41:12 @ quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo

vul@Psalms:42:1 @ iudica me Deus et discerne causam meam a gente non sancta a viro doloso et iniquo salva me

vul@Psalms:42:2 @ tu enim Deus fortitudo mea quare proiecisti me quare tristis incedo adfligente inimico

vul@Psalms:42:3 @ mitte lucem tuam et veritatem tuam ipsae ducent me et introducent ad montem sanctum tuum et ad tabernaculum tuum

vul@Psalms:42:4 @ et introibo ad altare tuum ad Deum laetitiae et exultationis meae et confitebor tibi in cithara Deus Deus meus

vul@Psalms:42:5 @ quare incurvaris anima mea et quare conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo

vul@Psalms:43:1 @ pro victoria filiorum Core eruditionis

vul@Psalms:43:2 @ Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis

vul@Psalms:43:3 @ tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos

vul@Psalms:43:4 @ non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi

vul@Psalms:43:5 @ tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob

vul@Psalms:43:6 @ in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros

vul@Psalms:43:7 @ non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me

vul@Psalms:43:8 @ quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti

vul@Psalms:43:9 @ in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper

vul@Psalms:43:10 @ verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris

vul@Psalms:43:11 @ vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos

vul@Psalms:43:12 @ dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos

vul@Psalms:43:13 @ vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum

vul@Psalms:43:14 @ posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro

vul@Psalms:43:15 @ posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus

vul@Psalms:43:16 @ tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me

vul@Psalms:43:17 @ a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris

vul@Psalms:43:18 @ omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo

vul@Psalms:43:19 @ non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua

vul@Psalms:43:20 @ quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis

vul@Psalms:43:21 @ si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum

vul@Psalms:43:22 @ numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis

vul@Psalms:43:23 @ consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum

vul@Psalms:43:24 @ quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras

vul@Psalms:43:25 @ quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster

vul@Psalms:43:26 @ surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam

vul@Psalms:44:1 @ victori pro liliis filiorum Core eruditionis canticum amantissimi

vul@Psalms:44:2 @ eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea stilus scribae velocis

vul@Psalms:44:3 @ decore pulchrior es filiis hominum effusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit tibi Deus in aeternum

vul@Psalms:44:4 @ accingere gladio tuo super femur fortissime

vul@Psalms:44:5 @ gloria tua et decore tuo decore tuo prospere ascende propter veritatem et mansuetudinem iustitiae et docebit te terribilia dextera tua

vul@Psalms:44:6 @ sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis

vul@Psalms:44:7 @ thronus tuus Deus in saeculum et in aeternum sceptrum aequitatis sceptrum regni tui

vul@Psalms:44:8 @ dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis

vul@Psalms:44:9 @ zmyrna et stacte et cassia in cunctis vestimentis tuis de domibus eburneis quibus laetificaverunt te

vul@Psalms:44:10 @ filiae regum in honore tuo stetit coniux in dextera tua in diademate aureo

vul@Psalms:44:11 @ audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populi tui et domus patris tui

vul@Psalms:44:12 @ et concupiscet rex decorem tuum quia ipse est dominus tuus et adora eum

vul@Psalms:44:13 @ et o filia fortissimi in muneribus faciem tuam deprecabuntur divites populi

vul@Psalms:44:14 @ omnis gloria filiae regis intrinsecus fasceis aureis vestita est

vul@Psalms:44:15 @ in scutulatis ducetur ad regem virgines sequentur eam amicae eius ducentur illuc

vul@Psalms:44:16 @ ducentur in laetitiis et exultatione ingredientur thalamum regis

vul@Psalms:44:17 @ pro patribus tuis erunt filii tibi pones eos principes in universa terra

vul@Psalms:44:18 @ recordabor nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in saeculum et in aeternum

vul@Psalms:45:1 @ victori filiorum Core pro iuventutibus canticum

vul@Psalms:45:2 @ Deus nostra spes et fortitudo auxilium in tribulationibus inventus es validum

vul@Psalms:45:3 @ ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris

vul@Psalms:45:4 @ sonantibus et intumescentibus gurgitibus eius et agitatis montibus in potentia eius semper

vul@Psalms:45:5 @ fluminis divisiones laetificant civitatem Dei sanctum tabernaculum Altissimi

vul@Psalms:45:6 @ Dominus in medio eius non commovebitur auxiliabitur ei Deus in ipso ortu matutino

vul@Psalms:45:7 @ conturbatae sunt gentes concussa sunt regna dedit vocem suam prostrata est terra

vul@Psalms:45:8 @ Dominus exercituum nobiscum protector noster Deus Iacob semper

vul@Psalms:45:9 @ venite et videte opera Domini quantas posuerit solitudines in terra

vul@Psalms:45:10 @ conpescuit bella usque ad extremum terrae arcum confringet et concidet hastam plaustra conburet igni

vul@Psalms:45:11 @ cessate et cognoscite quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra

vul@Psalms:45:12 @ Dominus exercituum nobiscum fortitudo nostra Deus Iacob semper

vul@Psalms:46:1 @ victori filiorum Core canticum

vul@Psalms:46:2 @ omnes populi plaudite manibus iubilate Deo in voce laudis

vul@Psalms:46:3 @ quoniam Dominus altissimus terribilis rex magnus super omnem terram

vul@Psalms:46:4 @ congregavit populos subter nos et tribus sub pedibus nostris

vul@Psalms:46:5 @ elegit nobis hereditatem nostram gloriam Iacob quam dilexit semper

vul@Psalms:46:6 @ ascendit Deus in iubilo Deus in voce bucinae

vul@Psalms:46:7 @ canite Deo canite canite regi nostro canite

vul@Psalms:46:8 @ quia rex universae terrae Deus canite erudite

vul@Psalms:46:9 @ regnavit Deus super gentes Deus sedet super thronum sanctum suum

vul@Psalms:46:10 @ principes populorum congregati sunt populus Dei Abraham quoniam Dei scuta terrae vehementer elevata sunt

vul@Psalms:47:1 @ canticum psalmi filiorum Core

vul@Psalms:47:2 @ magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo

vul@Psalms:47:3 @ specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni

vul@Psalms:47:4 @ Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando

vul@Psalms:47:5 @ quia ecce reges congregati sunt venerunt simul

vul@Psalms:47:6 @ ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt

vul@Psalms:47:7 @ horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis

vul@Psalms:47:8 @ in vento uredinis confringes naves maris

vul@Psalms:47:9 @ sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper

vul@Psalms:47:10 @ aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui

vul@Psalms:47:11 @ secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua

vul@Psalms:47:12 @ laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua

vul@Psalms:47:13 @ circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius

vul@Psalms:47:14 @ ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima

vul@Psalms:47:15 @ quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in morte

vul@Psalms:48:1 @ victori filiorum Core canticum

vul@Psalms:48:2 @ audite hoc omnes populi auribus percipite universi habitatores occidentis

vul@Psalms:48:3 @ tam filii Adam quam filii singulorum simul dives et pauper

vul@Psalms:48:4 @ os meum loquitur sapientias et meditatio cordis mei prudentias

vul@Psalms:48:5 @ inclino ad parabulam aurem meam aperiam in cithara enigma meum

vul@Psalms:48:6 @ quare timebo in diebus mali iniquitas calcanei mei circumdabit me

vul@Psalms:48:7 @ qui fiduciam habent in fortitudine sua et in multitudine divitiarum suarum superbiunt

vul@Psalms:48:8 @ fratrem redimens non redimet vir nec dabit Deo propitiationem pro eo

vul@Psalms:48:9 @ neque pretium redemptionis animae eorum sed quiescet in saeculo

vul@Psalms:48:10 @ et vivet ultra in sempiternum

vul@Psalms:48:11 @ et non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et indoctus peribunt et derelinquent alienis divitias suas

vul@Psalms:48:12 @ interiora sua domus suas in saeculo tabernacula sua in generatione et generatione vocaverunt nominibus suis terras suas

vul@Psalms:48:13 @ et homo in honore non commorabitur adsimilatus est iumentis et exaequatus est

vul@Psalms:48:14 @ haec est via insipientiae eorum et post eos iuxta os eorum current semper

vul@Psalms:48:15 @ quasi grex in inferno positi sunt mors pascet eos et subicient eos recti in matutino et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum

vul@Psalms:48:16 @ verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum adsumpserit me semper

vul@Psalms:48:17 @ noli timere cum ditatus fuerit vir cum multiplicata fuerit gloria domus eius

vul@Psalms:48:18 @ neque enim moriens tollet omnia nec descendet post eum gloria eius

vul@Psalms:48:19 @ quia animae suae in vita sua benedicet laudabunt inquient te cum benefeceris tibi

vul@Psalms:48:20 @ intrabit usque ad generationes patrum suorum usque ad finem non videbunt lucem

vul@Psalms:48:21 @ homo cum in honore esset non intellexit conparavit se iumentis et silebitur

vul@Psalms:49:1 @ canticum Asaph fortis Deus Dominus locutus est et vocavit terram ab ortu solis usque ad occasum eius

vul@Psalms:49:2 @ de Sion perfecta decore Deus apparuit

vul@Psalms:49:3 @ veniet Deus noster et non tacebit ignis coram eo vorabit et in circuitu eius tempestas valida

vul@Psalms:49:4 @ vocabit caelum desursum et terram ut iudicet populum suum

vul@Psalms:49:5 @ congregate mihi sanctos meos qui feriunt pactum meum in sacrificio

vul@Psalms:49:6 @ et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quia Deus iudex est semper

vul@Psalms:49:7 @ audi popule meus et loquar Israhel et contestabor te Deus Deus tuus ego sum

vul@Psalms:49:8 @ non propter victimas tuas arguam te et holocaustomata tua coram me sunt semper

vul@Psalms:49:9 @ non accipiam de domo tua vitulum neque de gregibus tuis hircos

vul@Psalms:49:10 @ mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium

vul@Psalms:49:11 @ scio omnes aves montium et universitas agri mecum est

vul@Psalms:49:12 @ si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius

vul@Psalms:49:13 @ numquid comedam carnem taurorum aut sanguinem hircorum bibam

vul@Psalms:49:14 @ immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua

vul@Psalms:49:15 @ et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me

vul@Psalms:49:16 @ impio autem dixit Deus quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum et ut adsumas pactum meum in ore tuo

vul@Psalms:49:17 @ qui odisti disciplinam et proiecisti verba mea post te

vul@Psalms:49:18 @ si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat pars tua

vul@Psalms:49:19 @ os tuum dimisisti ad malitiam et lingua tua concinnavit dolum

vul@Psalms:49:20 @ sedens adversum fratrem tuum loquebaris et adversum filium matris tuae fabricabaris obprobrium

vul@Psalms:49:21 @ haec fecisti et tacui existimasti futurum me similem tui arguam te et proponam te ante oculos tuos

vul@Psalms:49:22 @ intellegite hoc qui obliviscimini Deum ne forte capiam et non sit qui liberet

vul@Psalms:49:23 @ qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei

vul@Psalms:50:1 @ victori canticum David

vul@Psalms:50:2 @ cum venisset ad eum Nathan propheta quando ingressus est ad Bethsabee

vul@Psalms:50:3 @ miserere mei Deus secundum misericordiam tuam iuxta multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas

vul@Psalms:50:4 @ multum lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me

vul@Psalms:50:5 @ quoniam iniquitates meas ego novi et peccatum meum contra me est semper

vul@Psalms:50:6 @ tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaveris

vul@Psalms:50:7 @ ecce in iniquitate conceptus sum et in peccato peperit me mater mea

vul@Psalms:50:8 @ ecce enim veritatem diligis absconditum et arcanum sapientiae manifestasti mihi

vul@Psalms:50:9 @ asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor

vul@Psalms:50:10 @ auditum mihi facies gaudium et laetitiam ut exultent ossa quae confregisti

vul@Psalms:50:11 @ absconde faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele

vul@Psalms:50:12 @ cor mundum crea mihi Deus et spiritum stabilem renova in visceribus meis

vul@Psalms:50:13 @ ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me

vul@Psalms:50:14 @ redde mihi laetitiam Iesu tui et spiritu potenti confirma me

vul@Psalms:50:15 @ docebo iniquos vias tuas et peccatores ad te revertentur

vul@Psalms:50:16 @ libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae laudabit lingua mea iustitiam tuam

vul@Psalms:50:17 @ Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam

vul@Psalms:50:18 @ non enim vis ut victimam feriam nec holocaustum tibi placet

vul@Psalms:50:19 @ sacrificium Dei spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non dispicies

vul@Psalms:50:20 @ benefac Domine in voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem

vul@Psalms:50:21 @ tunc suscipies sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos

vul@Psalms:51:1 @ victori ab erudito David

vul@Psalms:51:2 @ cum venisset Doec Idumeus et adnuntiasset Saul dicens ei venit David in domum Achimelech

vul@Psalms:51:3 @ quid gloriaris in malitia potens misericordia Dei tota est die

vul@Psalms:51:4 @ insidias cogitat lingua tua quasi novacula acuta faciens dolum

vul@Psalms:51:5 @ dilexisti malum magis quam bonum mendacium magis quam loqui iustitiam semper

vul@Psalms:51:6 @ dilexisti omnia verba ad devorandum lingua dolosa

vul@Psalms:51:7 @ sed Deus destruet te in sempiternum terrebit et evellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra viventium semper

vul@Psalms:51:8 @ videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt

vul@Psalms:51:9 @ ecce vir qui non posuit Deum fortitudinem suam sed speravit in multitudine divitiarum suarum confortatus est in insidiis suis

vul@Psalms:51:10 @ ego sicut oliva virens in domo Dei speravi in misericordia Dei in saeculum sempiternum

vul@Psalms:51:11 @ confitebor tibi in saeculo quoniam fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum

vul@Psalms:52:1 @ victori per chorum eruditi David dixit stultus in corde suo non est Deus

vul@Psalms:52:2 @ corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitate non est qui faciat bonum

vul@Psalms:52:3 @ Deus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum

vul@Psalms:52:4 @ omnes aversi sunt pariter adheserunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum

vul@Psalms:52:5 @ numquid non cognoverunt qui operantur iniquitatem qui comedunt populum meum ut cibum panis

vul@Psalms:52:6 @ Deum non invocaverunt ibi timuerunt timore ubi non est timor quoniam Deus dispersit ossa circumdantium te confunderis quia Deus proiecit eos

vul@Psalms:52:7 @ quis dabit ex Sion salutare Israhel cum reduxerit Deus captivitatem populi sui exultabit Iacob laetabitur Israhel

vul@Psalms:53:1 @ victori in psalmis eruditi David

vul@Psalms:53:2 @ quando venerunt Ziphei et dixerunt Saul nonne David absconditus est apud nos

vul@Psalms:53:3 @ Deus in nomine tuo salva me et in fortitudine tua ulciscere me

vul@Psalms:53:4 @ Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei

vul@Psalms:53:5 @ quia alieni insurrexerunt adversus me et fortes quaesierunt animam meam et non posuerunt Deum in conspectu suo semper

vul@Psalms:53:6 @ ecce Deus auxiliatur mihi Dominus sustentans animam meam

vul@Psalms:53:7 @ reddet malum insidiatoribus meis in veritate tua disperde eos

vul@Psalms:53:8 @ voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum est

vul@Psalms:53:9 @ quoniam ex omni tribulatione liberavit me et inimicos meos dispexit oculus meus

vul@Psalms:54:1 @ victori in psalmis eruditi David

vul@Psalms:54:2 @ exaudi Deus orationem meam et ne dispicias deprecationem meam

vul@Psalms:54:3 @ adtende mihi et exaudi me humiliatus sum in meditatione mea et conturbatus

vul@Psalms:54:4 @ a voce inimici a facie persequentis impii quoniam proiecerunt super me iniquitatem et in furore adversabantur mihi

vul@Psalms:54:5 @ cor meum doluit in vitalibus meis et terrores mortis ceciderunt super me

vul@Psalms:54:6 @ timor et tremor venit super me et operuit me caligo

vul@Psalms:54:7 @ et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam

vul@Psalms:54:8 @ ut procul abeam et commorer in deserto semper

vul@Psalms:54:9 @ festinabo ut salver ab spiritu tempestatis et turbinis

vul@Psalms:54:10 @ praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate

vul@Psalms:54:11 @ die et nocte circumeuntes muros eius scelus et dolorem in medio eius

vul@Psalms:54:12 @ insidiae in vitalibus eius et non recedet de plateis eius damnum et fraudulentia

vul@Psalms:54:13 @ non enim inimicus exprobravit mihi ut sustineam neque is qui me oderat super me magnificatus est ut abscondar ab eo

vul@Psalms:54:14 @ sed tu homo unianimis meus dux meus et notus meus

vul@Psalms:54:15 @ qui simul habuimus dulce secretum in domo Dei ambulavimus in terrore

vul@Psalms:54:16 @ veniat mors super eos descendant in infernum viventes quia nequitiae in congregatione eorum et in medio eorum

vul@Psalms:54:17 @ ego ad Deum clamabo et Dominus salvabit me

vul@Psalms:54:18 @ vespere et mane et meridie eloquar et resonabo et exaudiet vocem meam

vul@Psalms:54:19 @ redimet in pace animam meam ab adpropinquantibus mihi multi enim fuerunt adversum me

vul@Psalms:54:20 @ exaudiet Deus et humiliabit eos qui iudex est ab initio semper non enim mutantur neque timent Deum

vul@Psalms:54:21 @ extendit manum suam ad pacifica sua contaminabit pactum suum

vul@Psalms:54:22 @ nitidius butyro os eius pugnat autem cor illius molliores sermones eius oleo cum sint lanceae

vul@Psalms:54:23 @ proice super Dominum caritatem tuam et ipse enutriet te non dabit in aeternum fluctuationem iusto

vul@Psalms:54:24 @ tu autem Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem fiduciam habeo tui

vul@Psalms:55:1 @ victori pro columba muta eo quod procul abierit David humilis et simplex quando tenuerunt eum Palestini in Geth

vul@Psalms:55:2 @ miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me

vul@Psalms:55:3 @ conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime

vul@Psalms:55:4 @ quacumque die territus fuero ego in te confidam

vul@Psalms:55:5 @ in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi

vul@Psalms:55:6 @ tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum

vul@Psalms:55:7 @ congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam

vul@Psalms:55:8 @ quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus

vul@Psalms:55:9 @ secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua

vul@Psalms:55:10 @ tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es

vul@Psalms:55:11 @ in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi

vul@Psalms:55:12 @ in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi

vul@Psalms:55:13 @ quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium

vul@Psalms:56:1 @ pro victoria ut non disperdas David humilem et simplicem quando fugit a facie Saul in spelunca

vul@Psalms:56:2 @ miserere mei Deus miserere mei quoniam in te sperat anima mea in umbra alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae

vul@Psalms:56:3 @ invocabo Deum altissimum Deum ultorem meum

vul@Psalms:56:4 @ mittet de caelo et salvabit me exprobrabit conculcantibus me semper mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam

vul@Psalms:56:5 @ anima mea in medio leonum dormivit ferocientium filii hominum dentes eorum lancea et sagittae et lingua eorum gladius acutus

vul@Psalms:56:6 @ exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua

vul@Psalms:56:7 @ rete paraverunt gressibus meis ad incurvandam animam meam foderunt ante me foveam ceciderunt in medium eius semper

vul@Psalms:56:8 @ paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam

vul@Psalms:56:9 @ surge gloria mea surge psalterium et cithara surgam mane

vul@Psalms:56:10 @ confitebor tibi in populis Domine cantabo tibi in gentibus

vul@Psalms:56:11 @ quia magna usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua

vul@Psalms:56:12 @ exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua

vul@Psalms:57:1 @ victori ut non disperdas David humilem et simplicem

vul@Psalms:57:2 @ si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum

vul@Psalms:57:3 @ etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite

vul@Psalms:57:4 @ alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium

vul@Psalms:57:5 @ furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam

vul@Psalms:57:6 @ ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas

vul@Psalms:57:7 @ Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine

vul@Psalms:57:8 @ dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur

vul@Psalms:57:9 @ quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem

vul@Psalms:57:10 @ antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas

vul@Psalms:57:11 @ laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii

vul@Psalms:57:12 @ et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra

vul@Psalms:58:1 @ victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum

vul@Psalms:58:2 @ erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me

vul@Psalms:58:3 @ libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me

vul@Psalms:58:4 @ quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi

vul@Psalms:58:5 @ absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi currunt et praeparantur

vul@Psalms:58:6 @ surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper

vul@Psalms:58:7 @ revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem

vul@Psalms:58:8 @ ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat

vul@Psalms:58:9 @ tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes

vul@Psalms:58:10 @ fortitudinem meam ad te servabo quoniam tu Deus elevator meus

vul@Psalms:58:11 @ Dei mei misericordia praeveniet me

vul@Psalms:58:12 @ Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine

vul@Psalms:58:13 @ in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes

vul@Psalms:58:14 @ consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper

vul@Psalms:58:15 @ et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem

vul@Psalms:58:16 @ ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt

vul@Psalms:58:17 @ ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae

vul@Psalms:58:18 @ tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus misericordia mea

vul@Psalms:59:1 @ victori pro liliis testimonium humilis et perfecti David ad docendum

vul@Psalms:59:2 @ quando pugnavit adversum Syriam Mesopotamiae et adversum Syriam Suba et reversus est Ioab et percussit Edom in valle Salinarum duodecim milia

vul@Psalms:59:3 @ Deus proiecisti nos et scidisti iratus convertisti nos

vul@Psalms:59:4 @ commovisti terram et disrupisti eam sana contritiones eius quoniam commota est

vul@Psalms:59:5 @ ostendisti populo tuo duritiam potasti nos vino consopiente

vul@Psalms:59:6 @ dedisti timentibus te signum ut fugerent a facie arcus semper ut liberentur amici tui

vul@Psalms:59:7 @ salva dextera tua et exaudi me

vul@Psalms:59:8 @ Deus locutus est in sanctuario suo laetabor dividam Sicimam et vallem Soccoth dimetiar

vul@Psalms:59:9 @ meus est Galaad et meus Manasse et Efraim fortitudo capitis mei Iudas legifer meus

vul@Psalms:59:10 @ Moab olla lavacri mei super Idumeam incedam calciamento meo mihi Palestina foederata est

vul@Psalms:59:11 @ quis deducet me ad civitatem munitam quis deducet me usque ad Idumeam

vul@Psalms:59:12 @ nonne tu Deus qui proiecisti nos et non egredieris Deus in exercitibus nostris

vul@Psalms:59:13 @ da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine

vul@Psalms:59:14 @ in Deo faciemus virtutem et ipse conculcabit tribulantes nos

vul@Psalms:60:1 @ victori in psalmis David

vul@Psalms:60:2 @ exaudi Deus laudationem meam intende orationi meae

vul@Psalms:60:3 @ de novissimo terrae ad te clamabo cum triste fuerit cor meum cum fortis elevabitur adversum me tu eris ductor meus

vul@Psalms:60:4 @ fuisti spes mea turris munitissima a facie inimici

vul@Psalms:60:5 @ habitabo in tabernaculo tuo iugiter sperabo in protectione alarum tuarum semper

vul@Psalms:60:6 @ tu enim Deus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum

vul@Psalms:60:7 @ dies super dies regis adicies annos eius donec est generatio et generatio

vul@Psalms:60:8 @ sedebit semper ante faciem Dei misericordia et veritas servabunt eum

vul@Psalms:60:9 @ sic canam nomini tuo iugiter reddens vota mea per singulos dies

vul@Psalms:61:1 @ victori per Idithun canticum David

vul@Psalms:61:2 @ attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea

vul@Psalms:61:3 @ attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius

vul@Psalms:61:4 @ usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens

vul@Psalms:61:5 @ partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper

vul@Psalms:61:6 @ verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea

vul@Psalms:61:7 @ ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo

vul@Psalms:61:8 @ in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo

vul@Psalms:61:9 @ sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper

vul@Psalms:61:10 @ verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul

vul@Psalms:61:11 @ nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor

vul@Psalms:61:12 @ unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est

vul@Psalms:61:13 @ et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum

vul@Psalms:62:1 @ canticum David cum esset in deserto Iuda

vul@Psalms:62:2 @ Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea

vul@Psalms:62:3 @ in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam

vul@Psalms:62:4 @ melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te

vul@Psalms:62:5 @ sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas

vul@Psalms:62:6 @ quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum

vul@Psalms:62:7 @ recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi

vul@Psalms:62:8 @ quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo

vul@Psalms:62:9 @ adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua

vul@Psalms:62:10 @ ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae

vul@Psalms:62:11 @ congregentur in manus gladii pars vulpium erunt

vul@Psalms:62:12 @ rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium

vul@Psalms:63:1 @ victori canticum David

vul@Psalms:63:2 @ audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam

vul@Psalms:63:3 @ absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem

vul@Psalms:63:4 @ qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum

vul@Psalms:63:5 @ ut sagittarent in absconditis simplicem

vul@Psalms:63:6 @ subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos

vul@Psalms:63:7 @ scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo

vul@Psalms:63:8 @ sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum

vul@Psalms:63:9 @ et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos

vul@Psalms:63:10 @ et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius intellegent

vul@Psalms:63:11 @ laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde

vul@Psalms:64:1 @ victori carmen David cantici

vul@Psalms:64:2 @ tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum

vul@Psalms:64:3 @ exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat

vul@Psalms:64:4 @ verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu propitiaberis

vul@Psalms:64:5 @ beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui

vul@Psalms:64:6 @ terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster confidentia omnium finium terrae et maris longinqui

vul@Psalms:64:7 @ praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine

vul@Psalms:64:8 @ conpescens sonitum maris fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium

vul@Psalms:64:9 @ et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies

vul@Psalms:64:10 @ visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam

vul@Psalms:64:11 @ sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic

vul@Psalms:64:12 @ volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine

vul@Psalms:64:13 @ pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur

vul@Psalms:64:14 @ vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent

vul@Psalms:65:1 @ victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra

vul@Psalms:65:2 @ cantate gloriam nomini eius date gloriam laudi eius

vul@Psalms:65:3 @ dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui

vul@Psalms:65:4 @ omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper

vul@Psalms:65:5 @ venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum

vul@Psalms:65:6 @ convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo

vul@Psalms:65:7 @ qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper

vul@Psalms:65:8 @ benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius

vul@Psalms:65:9 @ qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in commotione pedes nostros

vul@Psalms:65:10 @ probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur argentum

vul@Psalms:65:11 @ introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro

vul@Psalms:65:12 @ inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium

vul@Psalms:65:13 @ ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea

vul@Psalms:65:14 @ quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer

vul@Psalms:65:15 @ holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis semper

vul@Psalms:65:16 @ venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae

vul@Psalms:65:17 @ ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea

vul@Psalms:65:18 @ iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus

vul@Psalms:65:19 @ ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae

vul@Psalms:65:20 @ benedictus Deus qui non abstulit orationem meam et misericordiam suam a me

vul@Psalms:66:1 @ victori in psalmis canticum carminis

vul@Psalms:66:2 @ Deus misereatur nostri et benedicat nobis inlustret faciem suam super nos semper

vul@Psalms:66:3 @ ut nota fiat in terra via tua in universis gentibus salus tua

vul@Psalms:66:4 @ confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes

vul@Psalms:66:5 @ laetentur et laudent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentium quae in terra sunt ductor es sempiternus

vul@Psalms:66:6 @ confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes

vul@Psalms:66:7 @ terra dedit germen suum benedicat nobis Deus Deus noster

vul@Psalms:66:8 @ benedicat nobis Deus et timeant eum omnes fines terrae

vul@Psalms:67:1 @ victori David psalmus cantici

vul@Psalms:67:2 @ exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius

vul@Psalms:67:3 @ sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei

vul@Psalms:67:4 @ iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia

vul@Psalms:67:5 @ cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo

vul@Psalms:67:6 @ patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo

vul@Psalms:67:7 @ Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus

vul@Psalms:67:8 @ Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper

vul@Psalms:67:9 @ terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel

vul@Psalms:67:10 @ pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti

vul@Psalms:67:11 @ animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus

vul@Psalms:67:12 @ Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae

vul@Psalms:67:13 @ reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia

vul@Psalms:67:14 @ si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri

vul@Psalms:67:15 @ cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon

vul@Psalms:67:16 @ mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis

vul@Psalms:67:17 @ quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper

vul@Psalms:67:18 @ currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto

vul@Psalms:67:19 @ ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum

vul@Psalms:67:20 @ benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper

vul@Psalms:67:21 @ Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus

vul@Psalms:67:22 @ verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis

vul@Psalms:67:23 @ dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris

vul@Psalms:67:24 @ ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso

vul@Psalms:67:25 @ viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto

vul@Psalms:67:26 @ praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum

vul@Psalms:67:27 @ in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel

vul@Psalms:67:28 @ ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali

vul@Psalms:67:29 @ praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis

vul@Psalms:67:30 @ de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera

vul@Psalms:67:31 @ increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt

vul@Psalms:67:32 @ offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo

vul@Psalms:67:33 @ regna terrae cantate Deo canite Domino semper

vul@Psalms:67:34 @ qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis

vul@Psalms:67:35 @ date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis

vul@Psalms:67:36 @ terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus

vul@Psalms:68:1 @ victori pro liliis David

vul@Psalms:68:2 @ salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam

vul@Psalms:68:3 @ infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me

vul@Psalms:68:4 @ laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum

vul@Psalms:68:5 @ multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam

vul@Psalms:68:6 @ Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita

vul@Psalms:68:7 @ non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel

vul@Psalms:68:8 @ quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam

vul@Psalms:68:9 @ alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae

vul@Psalms:68:10 @ quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me

vul@Psalms:68:11 @ et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi

vul@Psalms:68:12 @ et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam

vul@Psalms:68:13 @ contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum

vul@Psalms:68:14 @ mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui

vul@Psalms:68:15 @ erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis

vul@Psalms:68:16 @ ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum

vul@Psalms:68:17 @ exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me

vul@Psalms:68:18 @ et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me

vul@Psalms:68:19 @ accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me

vul@Psalms:68:20 @ tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam

vul@Psalms:68:21 @ coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni

vul@Psalms:68:22 @ et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto

vul@Psalms:68:23 @ sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum

vul@Psalms:68:24 @ contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva

vul@Psalms:68:25 @ effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos

vul@Psalms:68:26 @ fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet

vul@Psalms:68:27 @ quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant

vul@Psalms:68:28 @ da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua

vul@Psalms:68:29 @ deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur

vul@Psalms:68:30 @ ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me

vul@Psalms:68:31 @ laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione

vul@Psalms:68:32 @ et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas

vul@Psalms:68:33 @ videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra

vul@Psalms:68:34 @ quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit

vul@Psalms:68:35 @ laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis

vul@Psalms:68:36 @ quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam

vul@Psalms:68:37 @ et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea

vul@Psalms:69:1 @ victori David ad recordandum

vul@Psalms:69:2 @ Deus ut liberes me Domine ut auxilieris mihi festina

vul@Psalms:69:3 @ confundantur et erubescant qui quaerunt animam meam

vul@Psalms:69:4 @ convertantur retrorsum et erubescant qui volunt malum mihi revertantur ad vestigium confusionis suae qui dicunt va va

vul@Psalms:69:5 @ gaudeant et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum

vul@Psalms:69:6 @ ego autem egenus et pauper Deus festina pro me auxilium meum et salvator meus tu Domine ne moreris

vul@Psalms:70:1 @ in te Domine speravi ne confundar in aeternum

vul@Psalms:70:2 @ iustitia tua erue me et libera inclina ad me aurem tuam et salva me

vul@Psalms:70:3 @ esto mihi robustum habitaculum ut ingrediar iugiter praecepisti ut salvares me quia petra mea et fortitudo mea es tu

vul@Psalms:70:4 @ Deus meus salva me de manu impii de manu iniqui et nocentis

vul@Psalms:70:5 @ quia tu es expectatio mea Deus Domine fiducia mea ab adulescentia mea

vul@Psalms:70:6 @ a te sustentatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te laus mea semper

vul@Psalms:70:7 @ quasi portentum factus sum multis et tu spes mea fortissima

vul@Psalms:70:8 @ impleatur os meum laude tua tota die magnitudine tua

vul@Psalms:70:9 @ ne proicias me in tempore senectutis cum defecerit fortitudo mea ne derelinquas me

vul@Psalms:70:10 @ quia dixerunt inimici mei mihi et qui observabant animam meam inierunt consilium pariter

vul@Psalms:70:11 @ dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eruat

vul@Psalms:70:12 @ Deus ne elongeris a me Deus meus ad auxiliandum mihi festina

vul@Psalms:70:13 @ confundantur et consumantur adversarii animae meae operiantur obprobrio et confusione qui quaerunt malum mihi

vul@Psalms:70:14 @ ego autem iugiter expectabo et adiciam super omnes laudationes tuas

vul@Psalms:70:15 @ os meum narrabit iustitiam tuam tota die salutare tuum quia non cognovi litteraturas

vul@Psalms:70:16 @ ingrediar in fortitudine Domini Dei recordabor iustitiae tuae solius

vul@Psalms:70:17 @ Deus docuisti me ab adulescentia mea et usque nunc adnuntiabo mirabilia tua

vul@Psalms:70:18 @ insuper et usque ad senectutem et canos Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi cunctisque qui venturi sunt fortitudines tuas

vul@Psalms:70:19 @ et iustitiam tuam Deus usque in excelsum quanta fecisti magnalia Deus quis similis tibi

vul@Psalms:70:20 @ qui ostendisti mihi tribulationes plurimas et adflictiones conversus vivificabis nos et de abyssis terrae rursum educes nos

vul@Psalms:70:21 @ multiplicabis magnitudinem meam et conversus consolaberis me

vul@Psalms:70:22 @ ego autem confitebor tibi in vasis psalterii veritatem tuam Deus meus cantabo tibi in cithara Sancte Israhel

vul@Psalms:70:23 @ laudabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti

vul@Psalms:70:24 @ insuper et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam quia confusi sunt et dehonestati quaerentes malum mihi

vul@Psalms:71:1 @ Salomonis

vul@Psalms:71:2 @ Deus iudicium regi da et iustitiam tuam filio regis iudicabit populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio

vul@Psalms:71:3 @ adsument montes pacem populo et colles iustitiam

vul@Psalms:71:4 @ iudicabit pauperes populi salvabit filios pauperis et confringet calumniatorem

vul@Psalms:71:5 @ et timebunt te quamdiu erit sol et ultra lunam in generatione generationum

vul@Psalms:71:6 @ descendet ut pluvia super vellus ut stillae inrorantes terram

vul@Psalms:71:7 @ germinabit in diebus eius iustitia et multitudo pacis donec non sit luna

vul@Psalms:71:8 @ et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos terrae

vul@Psalms:71:9 @ ante eum procident Aethiopes et inimici eius pulverem lingent

vul@Psalms:71:10 @ reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabiae et Saba tributum conferent

vul@Psalms:71:11 @ et adorabunt eum omnes reges universae nationes servient ei

vul@Psalms:71:12 @ quia eruet pauperem a potente et inopem cui non est adiutor

vul@Psalms:71:13 @ parcet inopi et pauperi et animas pauperum salvabit

vul@Psalms:71:14 @ ab usura et iniquitate redimet animam eorum et pretiosus erit sanguis eorum coram oculis eius

vul@Psalms:71:15 @ et vivet et dabitur ei de auro Saba et orabunt de eo iugiter tota die benedicent ei

vul@Psalms:71:16 @ erit memorabile triticum in terra in capite montium elevabitur sicut Libani fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae

vul@Psalms:71:17 @ erit nomen eius in aeternum ultra solem perseverabit nomen eius et benedicentur in eo omnes gentes et beatificabunt eum

vul@Psalms:71:18 @ benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus

vul@Psalms:71:19 @ et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum et implebitur gloria eius universa terra amen amen

vul@Psalms:71:20 @ conpletae sunt orationes David filii Iesse

vul@Psalms:72:1 @ canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde

vul@Psalms:72:2 @ mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei

vul@Psalms:72:3 @ quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns

vul@Psalms:72:4 @ quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum

vul@Psalms:72:5 @ in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur

vul@Psalms:72:6 @ ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi

vul@Psalms:72:7 @ processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis

vul@Psalms:72:8 @ inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes

vul@Psalms:72:9 @ posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra

vul@Psalms:72:10 @ propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis

vul@Psalms:72:11 @ et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso

vul@Psalms:72:12 @ ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias

vul@Psalms:72:13 @ ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas

vul@Psalms:72:14 @ et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis

vul@Psalms:72:15 @ dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui

vul@Psalms:72:16 @ et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis

vul@Psalms:72:17 @ donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum

vul@Psalms:72:18 @ verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum

vul@Psalms:72:19 @ quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint

vul@Psalms:72:20 @ quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges

vul@Psalms:72:21 @ quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans

vul@Psalms:72:22 @ et ego insipiens et nescius

vul@Psalms:72:23 @ quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum

vul@Psalms:72:24 @ et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me

vul@Psalms:72:25 @ quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra

vul@Psalms:72:26 @ consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum

vul@Psalms:72:27 @ quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te

vul@Psalms:72:28 @ mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas

vul@Psalms:73:1 @ eruditionis Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae

vul@Psalms:73:2 @ recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti

vul@Psalms:73:3 @ sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario

vul@Psalms:73:4 @ fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum

vul@Psalms:73:5 @ manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures

vul@Psalms:73:6 @ et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt

vul@Psalms:73:7 @ miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui

vul@Psalms:73:8 @ dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra

vul@Psalms:73:9 @ signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo

vul@Psalms:73:10 @ usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem

vul@Psalms:73:11 @ quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume

vul@Psalms:73:12 @ Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae

vul@Psalms:73:13 @ tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis

vul@Psalms:73:14 @ tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum

vul@Psalms:73:15 @ tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia

vul@Psalms:73:16 @ tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem

vul@Psalms:73:17 @ tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti

vul@Psalms:73:18 @ memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum

vul@Psalms:73:19 @ ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum

vul@Psalms:73:20 @ respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae

vul@Psalms:73:21 @ ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum

vul@Psalms:73:22 @ surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die

vul@Psalms:73:23 @ ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter

vul@Psalms:74:1 @ victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici

vul@Psalms:74:2 @ confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua

vul@Psalms:74:3 @ cum accepero tempus ego iustitias iudicabo

vul@Psalms:74:4 @ dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius semper

vul@Psalms:74:5 @ dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu

vul@Psalms:74:6 @ nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri

vul@Psalms:74:7 @ quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium

vul@Psalms:74:8 @ sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit

vul@Psalms:74:9 @ quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae

vul@Psalms:74:10 @ ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob

vul@Psalms:74:11 @ et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti

vul@Psalms:75:1 @ victori in psalmis canticum Asaph carminis

vul@Psalms:75:2 @ cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius

vul@Psalms:75:3 @ et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion

vul@Psalms:75:4 @ ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper

vul@Psalms:75:5 @ lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis

vul@Psalms:75:6 @ spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas

vul@Psalms:75:7 @ ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus

vul@Psalms:75:8 @ tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua

vul@Psalms:75:9 @ de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit

vul@Psalms:75:10 @ cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper

vul@Psalms:75:11 @ quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris

vul@Psalms:75:12 @ vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili

vul@Psalms:75:13 @ auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae

vul@Psalms:76:1 @ victori per Idithun psalmus Asaph

vul@Psalms:76:2 @ voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum et exaudivit me

vul@Psalms:76:3 @ in die tribulationis meae Dominum requisivi manus mea nocte extenditur et non quiescit noluit consolari anima mea

vul@Psalms:76:4 @ recordans Dei conturbabar loquebar in memet ipso et deficiebat spiritus meus semper

vul@Psalms:76:5 @ prohibebam suspectum oculorum meorum stupebam et non loquebar

vul@Psalms:76:6 @ recogitabam dies antiquos annos pristinos

vul@Psalms:76:7 @ recordabar psalmorum meorum in nocte cum corde meo loquebar et scobebam spiritum meum

vul@Psalms:76:8 @ ergone in aeternum proiciet Dominus et non repropitiabitur ultra

vul@Psalms:76:9 @ ergone conplebit usque in finem misericordiam suam consummabit verbum de generatione et generatione

vul@Psalms:76:10 @ numquid oblitus est misereri Deus aut conplebit in furore misericordias suas semper

vul@Psalms:76:11 @ et dixi inbecillitas mea est haec commutatio dexterae Excelsi

vul@Psalms:76:12 @ recordabor cogitationum Domini reminiscens antiqua mirabilia tua

vul@Psalms:76:13 @ et meditabor in omni opere tuo et adinventiones tuas loquar

vul@Psalms:76:14 @ Deus in sanctuario via tua quis deus magnus ut Deus

vul@Psalms:76:15 @ tu es Deus faciens mirabilia ostendens in populis potentiam tuam

vul@Psalms:76:16 @ redemisti in brachio populum tuum filios Iacob et Ioseph semper

vul@Psalms:76:17 @ videntes te aquae Deus videntes te aquae parturierunt et commotae sunt abyssi

vul@Psalms:76:18 @ excusserunt aquas nubila vocem dederunt nubes et sagittae tuae discurrebant

vul@Psalms:76:19 @ vox tonitrui tui in rota apparuerunt fulgora tua orbi concussa est et commota est terra

vul@Psalms:76:20 @ in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non sunt agnita

vul@Psalms:76:21 @ deduxisti quasi gregem populum tuum in manu Mosi et Aaron

vul@Psalms:77:1 @ eruditionis Asaph ausculta populus meus legem meam inclinate aurem vestram ad verba oris mei

vul@Psalms:77:2 @ aperiam in parabula os meum loquar enigmata antiqua

vul@Psalms:77:3 @ quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis

vul@Psalms:77:4 @ non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit

vul@Psalms:77:5 @ statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos

vul@Psalms:77:6 @ ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis

vul@Psalms:77:7 @ ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant

vul@Psalms:77:8 @ ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius

vul@Psalms:77:9 @ filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli

vul@Psalms:77:10 @ non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi

vul@Psalms:77:11 @ et obliti sunt commutationum eius et mirabilium eius quae ostendit eis

vul@Psalms:77:12 @ coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypto in regione Taneos

vul@Psalms:77:13 @ divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum

vul@Psalms:77:14 @ et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis

vul@Psalms:77:15 @ scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis

vul@Psalms:77:16 @ et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas

vul@Psalms:77:17 @ et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio

vul@Psalms:77:18 @ et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae

vul@Psalms:77:19 @ et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine

vul@Psalms:77:20 @ ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo

vul@Psalms:77:21 @ ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel

vul@Psalms:77:22 @ quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius

vul@Psalms:77:23 @ et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit

vul@Psalms:77:24 @ et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis

vul@Psalms:77:25 @ panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem

vul@Psalms:77:26 @ abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum

vul@Psalms:77:27 @ et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata

vul@Psalms:77:28 @ et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius

vul@Psalms:77:29 @ et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis

vul@Psalms:77:30 @ non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum

vul@Psalms:77:31 @ furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit

vul@Psalms:77:32 @ in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius

vul@Psalms:77:33 @ et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter

vul@Psalms:77:34 @ si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum

vul@Psalms:77:35 @ et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum

vul@Psalms:77:36 @ et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei

vul@Psalms:77:37 @ cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius

vul@Psalms:77:38 @ ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum

vul@Psalms:77:39 @ sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens

vul@Psalms:77:40 @ quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine

vul@Psalms:77:41 @ et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt

vul@Psalms:77:42 @ non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante

vul@Psalms:77:43 @ qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos

vul@Psalms:77:44 @ qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent

vul@Psalms:77:45 @ qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos

vul@Psalms:77:46 @ qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae

vul@Psalms:77:47 @ qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore

vul@Psalms:77:48 @ qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus

vul@Psalms:77:49 @ qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum

vul@Psalms:77:50 @ munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit

vul@Psalms:77:51 @ et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham

vul@Psalms:77:52 @ et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto

vul@Psalms:77:53 @ et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare

vul@Psalms:77:54 @ et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem

vul@Psalms:77:55 @ et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel

vul@Psalms:77:56 @ et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt

vul@Psalms:77:57 @ et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis

vul@Psalms:77:58 @ et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt

vul@Psalms:77:59 @ audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel

vul@Psalms:77:60 @ et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines

vul@Psalms:77:61 @ tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis

vul@Psalms:77:62 @ et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit

vul@Psalms:77:63 @ iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit

vul@Psalms:77:64 @ sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae

vul@Psalms:77:65 @ et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini

vul@Psalms:77:66 @ et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos

vul@Psalms:77:67 @ et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit

vul@Psalms:77:68 @ sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit

vul@Psalms:77:69 @ et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum

vul@Psalms:77:70 @ et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum

vul@Psalms:77:71 @ ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius

vul@Psalms:77:72 @ qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit

vul@Psalms:78:1 @ canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum

vul@Psalms:78:2 @ dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae

vul@Psalms:78:3 @ effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret

vul@Psalms:78:4 @ facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt

vul@Psalms:78:5 @ usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus

vul@Psalms:78:6 @ effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna quae nomen tuum non invocaverunt

vul@Psalms:78:7 @ quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt

vul@Psalms:78:8 @ ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis

vul@Psalms:78:9 @ auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum

vul@Psalms:78:10 @ quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est

vul@Psalms:78:11 @ ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus

vul@Psalms:78:12 @ et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine

vul@Psalms:78:13 @ nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas

vul@Psalms:79:1 @ victori pro liliis testimonii Asaph canticum

vul@Psalms:79:2 @ qui pascis Israhel ausculta qui ducis quasi gregem Ioseph qui sedes super cherubin ostendere

vul@Psalms:79:3 @ ante Efraim et Beniamin et Manasse suscita fortitudinem tuam et veni ut salvos facias nos

vul@Psalms:79:4 @ Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

vul@Psalms:79:5 @ Domine Deus exercituum usquequo fumabis ad orationem populi tui

vul@Psalms:79:6 @ cibasti nos pane flebili et potasti nos in lacrimis tripliciter

vul@Psalms:79:7 @ posuisti nos contentionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos

vul@Psalms:79:8 @ Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

vul@Psalms:79:9 @ vineam de Aegypto tulisti eiecisti gentes et plantasti eam

vul@Psalms:79:10 @ praeparasti ante faciem eius et stabilisti radices eius et implevit terram

vul@Psalms:79:11 @ operti sunt montes umbra eius et ramis illius cedri Dei

vul@Psalms:79:12 @ expandit comas suas usque ad mare et usque ad Flumen germina sua

vul@Psalms:79:13 @ quare dissipasti maceriam eius et vindemiaverunt eam omnes qui transeunt per viam

vul@Psalms:79:14 @ vastavit eam aper de silva et omnes bestiae agri depastae sunt eam

vul@Psalms:79:15 @ Deus exercituum revertere obsecro respice de caelo et vide et visita vineam hanc

vul@Psalms:79:16 @ et radicem quam plantavit dextera tua et filium quem confirmasti tibi

vul@Psalms:79:17 @ succensam igni et deramatam ab increpatione faciei tuae pereant

vul@Psalms:79:18 @ fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi

vul@Psalms:79:19 @ et non recedemus a te vivificabis nos et nomine tuo vocabimur

vul@Psalms:79:20 @ Domine Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

vul@Psalms:80:1 @ victori in torcularibus Asaph

vul@Psalms:80:2 @ laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob

vul@Psalms:80:3 @ adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio

vul@Psalms:80:4 @ clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae

vul@Psalms:80:5 @ quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob

vul@Psalms:80:6 @ testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi

vul@Psalms:80:7 @ amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt

vul@Psalms:80:8 @ in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper

vul@Psalms:80:9 @ audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me

vul@Psalms:80:10 @ non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum

vul@Psalms:80:11 @ ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud

vul@Psalms:80:12 @ et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi

vul@Psalms:80:13 @ et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis

vul@Psalms:80:14 @ utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset

vul@Psalms:80:15 @ quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam

vul@Psalms:80:16 @ qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo

vul@Psalms:80:17 @ et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos

vul@Psalms:81:1 @ canticum Asaph Deus stetit in coetu Dei in medio Deus iudicat

vul@Psalms:81:2 @ usquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum suscipitis semper

vul@Psalms:81:3 @ iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite

vul@Psalms:81:4 @ salvate inopem et pauperem de manu impiorum liberate

vul@Psalms:81:5 @ non cognoscunt nec intellegunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae

vul@Psalms:81:6 @ ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes vos

vul@Psalms:81:7 @ ergo quasi Adam moriemini et quasi unus de principibus cadetis

vul@Psalms:81:8 @ surge Domine iudica terram quoniam hereditabis omnes gentes

vul@Psalms:82:1 @ canticum psalmi Asaph

vul@Psalms:82:2 @ Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus

vul@Psalms:82:3 @ quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput

vul@Psalms:82:4 @ contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum

vul@Psalms:82:5 @ dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra

vul@Psalms:82:6 @ quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt

vul@Psalms:82:7 @ tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni

vul@Psalms:82:8 @ Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri

vul@Psalms:82:9 @ sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper

vul@Psalms:82:10 @ fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison

vul@Psalms:82:11 @ contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae

vul@Psalms:82:12 @ pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum

vul@Psalms:82:13 @ qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei

vul@Psalms:82:14 @ Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti

vul@Psalms:82:15 @ quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes

vul@Psalms:82:16 @ sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos

vul@Psalms:82:17 @ imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine

vul@Psalms:82:18 @ confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant

vul@Psalms:82:19 @ et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram

vul@Psalms:83:1 @ victori pro torculari filiorum Core canticum

vul@Psalms:83:2 @ quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum

vul@Psalms:83:3 @ desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem

vul@Psalms:83:4 @ siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus

vul@Psalms:83:5 @ beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper

vul@Psalms:83:6 @ beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius

vul@Psalms:83:7 @ transeuntes in valle fletus fontem ponent eam

vul@Psalms:83:8 @ benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion

vul@Psalms:83:9 @ Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus Iacob semper

vul@Psalms:83:10 @ clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui

vul@Psalms:83:11 @ quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis

vul@Psalms:83:12 @ quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus

vul@Psalms:83:13 @ nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te

vul@Psalms:84:1 @ victori filiorum Core canticum

vul@Psalms:84:2 @ placatus es Domine terrae tuae reduxisti captivitatem Iacob

vul@Psalms:84:3 @ dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes iniquitates eorum semper

vul@Psalms:84:4 @ continuisti omnem indignationem tuam conversus es ab ira furoris tui

vul@Psalms:84:5 @ converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos

vul@Psalms:84:6 @ noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et generationem

vul@Psalms:84:7 @ nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te

vul@Psalms:84:8 @ ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis

vul@Psalms:84:9 @ audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam

vul@Psalms:84:10 @ verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in terra nostra

vul@Psalms:84:11 @ misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt

vul@Psalms:84:12 @ veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit

vul@Psalms:84:13 @ sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen suum

vul@Psalms:84:14 @ iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos

vul@Psalms:85:1 @ oratio David inclina Domine aurem tuam exaudi me quia egenus et pauper ego sum

vul@Psalms:85:2 @ custodi animam meam quia sanctus sum salva servum tuum tu Deus meus qui confidit in te

vul@Psalms:85:3 @ miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die

vul@Psalms:85:4 @ laetifica animam servi tui quia ad te animam meam levo

vul@Psalms:85:5 @ tu enim es Domine bonus et propitiabilis et multus misericordia omnibus qui invocant te

vul@Psalms:85:6 @ exaudi Domine orationem meam et ausculta vocem deprecationum mearum

vul@Psalms:85:7 @ in die tribulationis meae invocabo te quia exaudies me

vul@Psalms:85:8 @ non est similis tui in diis Domine non est iuxta opera tua

vul@Psalms:85:9 @ omnes gentes quas fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum

vul@Psalms:85:10 @ quia magnus tu et faciens mirabilia tu Deus solus

vul@Psalms:85:11 @ doce me Domine viam tuam ut ambulem in veritate tua unicum fac cor meum ut timeat nomen tuum

vul@Psalms:85:12 @ confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in sempiternum

vul@Psalms:85:13 @ quia misericordia tua magna super me et eruisti animam meam de inferno extremo

vul@Psalms:85:14 @ Deus superbi surrexerunt adversus me et coetus robustorum quaesivit animam meam et non posuerunt te in conspectu suo

vul@Psalms:85:15 @ tu autem Domine Deus misericors et clemens patiens et multae misericordiae et verus

vul@Psalms:85:16 @ respice ad me et miserere mei da fortitudinem tuam servo tuo et salva filium ancillae tuae

vul@Psalms:85:17 @ fac mecum signum in bonitate et videant qui oderunt me et confundantur quia tu Domine auxiliatus es mihi et consolatus es me

vul@Psalms:86:1 @ filiorum Core psalmus cantici fundamentum eius in montibus sanctuarii

vul@Psalms:86:2 @ diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob

vul@Psalms:86:3 @ gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper

vul@Psalms:86:4 @ commemorabo superbiae et Babylonis scientes me ecce Palestina et Tyrus cum Aethiopia iste natus est ibi

vul@Psalms:86:5 @ ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus

vul@Psalms:86:6 @ Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea semper

vul@Psalms:86:7 @ et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te

vul@Psalms:87:1 @ canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae

vul@Psalms:87:2 @ Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te

vul@Psalms:87:3 @ ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam

vul@Psalms:87:4 @ quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit

vul@Psalms:87:5 @ reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus

vul@Psalms:87:6 @ inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt

vul@Psalms:87:7 @ posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis

vul@Psalms:87:8 @ super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper

vul@Psalms:87:9 @ longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem

vul@Psalms:87:10 @ oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas

vul@Psalms:87:11 @ numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper

vul@Psalms:87:12 @ numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione

vul@Psalms:87:13 @ numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est

vul@Psalms:87:14 @ ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te

vul@Psalms:87:15 @ quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me

vul@Psalms:87:16 @ pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum

vul@Psalms:87:17 @ per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me

vul@Psalms:87:18 @ circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter

vul@Psalms:87:19 @ longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti

vul@Psalms:88:1 @ eruditionis Aethan Ezraitae

vul@Psalms:88:2 @ misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo

vul@Psalms:88:3 @ quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis

vul@Psalms:88:4 @ percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo

vul@Psalms:88:5 @ usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper

vul@Psalms:88:6 @ confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum

vul@Psalms:88:7 @ quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei

vul@Psalms:88:8 @ Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt

vul@Psalms:88:9 @ Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo

vul@Psalms:88:10 @ tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis

vul@Psalms:88:11 @ tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos

vul@Psalms:88:12 @ tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti

vul@Psalms:88:13 @ aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt

vul@Psalms:88:14 @ tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua

vul@Psalms:88:15 @ iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam

vul@Psalms:88:16 @ beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt

vul@Psalms:88:17 @ in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur

vul@Psalms:88:18 @ quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum

vul@Psalms:88:19 @ quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro

vul@Psalms:88:20 @ tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo

vul@Psalms:88:21 @ inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum

vul@Psalms:88:22 @ cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum

vul@Psalms:88:23 @ non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum

vul@Psalms:88:24 @ sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam

vul@Psalms:88:25 @ veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius

vul@Psalms:88:26 @ et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius

vul@Psalms:88:27 @ ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae

vul@Psalms:88:28 @ ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae

vul@Psalms:88:29 @ in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit

vul@Psalms:88:30 @ et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli

vul@Psalms:88:31 @ si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint

vul@Psalms:88:32 @ si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint

vul@Psalms:88:33 @ visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum

vul@Psalms:88:34 @ misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea

vul@Psalms:88:35 @ non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo

vul@Psalms:88:36 @ semel iuravi in sancto meo ne David mentiar

vul@Psalms:88:37 @ semen eius in sempiternum erit

vul@Psalms:88:38 @ et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper

vul@Psalms:88:39 @ tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum

vul@Psalms:88:40 @ adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius

vul@Psalms:88:41 @ dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem

vul@Psalms:88:42 @ diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis

vul@Psalms:88:43 @ elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius

vul@Psalms:88:44 @ avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio

vul@Psalms:88:45 @ quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti

vul@Psalms:88:46 @ adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna

vul@Psalms:88:47 @ usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua

vul@Psalms:88:48 @ memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum

vul@Psalms:88:49 @ quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper

vul@Psalms:88:50 @ ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua

vul@Psalms:88:51 @ recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum

vul@Psalms:88:52 @ quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui

vul@Psalms:88:53 @ benedictus Dominus in sempiternum amen et amen

vul@Psalms:89:1 @ oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione

vul@Psalms:89:2 @ antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es

vul@Psalms:89:3 @ convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam

vul@Psalms:89:4 @ quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna

vul@Psalms:89:5 @ percutiente te eos somnium erunt

vul@Psalms:89:6 @ mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur

vul@Psalms:89:7 @ consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus

vul@Psalms:89:8 @ posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui

vul@Psalms:89:9 @ omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens

vul@Psalms:89:10 @ dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus

vul@Psalms:89:11 @ quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam

vul@Psalms:89:12 @ ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti

vul@Psalms:89:13 @ revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuis

vul@Psalms:89:14 @ imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris

vul@Psalms:89:15 @ laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala

vul@Psalms:89:16 @ appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorum

vul@Psalms:89:17 @ et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma

vul@Psalms:90:1 @ qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur

vul@Psalms:90:2 @ dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum

vul@Psalms:90:3 @ quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum

vul@Psalms:90:4 @ in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis

vul@Psalms:90:5 @ scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno

vul@Psalms:90:6 @ a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie

vul@Psalms:90:7 @ cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit

vul@Psalms:90:8 @ verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes

vul@Psalms:90:9 @ tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum

vul@Psalms:90:10 @ non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo

vul@Psalms:90:11 @ quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis

vul@Psalms:90:12 @ in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus

vul@Psalms:90:13 @ super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem

vul@Psalms:90:14 @ quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum

vul@Psalms:90:15 @ invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo

vul@Psalms:90:16 @ longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum

vul@Psalms:91:1 @ psalmus cantici in die sabbati

vul@Psalms:91:2 @ bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime

vul@Psalms:91:3 @ ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte

vul@Psalms:91:4 @ in decacordo et in psalterio in cantico in cithara

vul@Psalms:91:5 @ quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo

vul@Psalms:91:6 @ quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae

vul@Psalms:91:7 @ vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud

vul@Psalms:91:8 @ germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum

vul@Psalms:91:9 @ tu autem Excelsus in aeternum Domine

vul@Psalms:91:10 @ ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem

vul@Psalms:91:11 @ et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi

vul@Psalms:91:12 @ et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea

vul@Psalms:91:13 @ iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur

vul@Psalms:91:14 @ transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt

vul@Psalms:91:15 @ adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt

vul@Psalms:91:16 @ adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo

vul@Psalms:92:1 @ Dominus regnavit gloria indutus est indutus est Dominus fortitudine et accinctus est insuper adpendit orbem qui non commovebitur

vul@Psalms:92:2 @ firmum solium tuum ex tunc ab aeterno tu es

vul@Psalms:92:3 @ levaverunt flumina Domine levaverunt flumina voces suas levaverunt flumina gurgites suos

vul@Psalms:92:4 @ a vocibus aquarum multarum grandes fluctus maris grandis in excelso Dominus

vul@Psalms:92:5 @ testimonia tua fidelia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitas Domine in longitudine dierum

vul@Psalms:93:1 @ Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere

vul@Psalms:93:2 @ elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis

vul@Psalms:93:3 @ usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt

vul@Psalms:93:4 @ fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem

vul@Psalms:93:5 @ populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent

vul@Psalms:93:6 @ viduam et advenam interficient et pupillos occident

vul@Psalms:93:7 @ et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob

vul@Psalms:93:8 @ intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite

vul@Psalms:93:9 @ qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit

vul@Psalms:93:10 @ qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam

vul@Psalms:93:11 @ Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt

vul@Psalms:93:12 @ beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum

vul@Psalms:93:13 @ ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus

vul@Psalms:93:14 @ non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret

vul@Psalms:93:15 @ quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde

vul@Psalms:93:16 @ quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis

vul@Psalms:93:17 @ nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea

vul@Psalms:93:18 @ si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me

vul@Psalms:93:19 @ in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam

vul@Psalms:93:20 @ numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto

vul@Psalms:93:21 @ copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt

vul@Psalms:93:22 @ erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae

vul@Psalms:93:23 @ et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster

vul@Psalms:94:1 @ venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro

vul@Psalms:94:2 @ praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei

vul@Psalms:94:3 @ quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes deos

vul@Psalms:94:4 @ in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt

vul@Psalms:94:5 @ cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt

vul@Psalms:94:6 @ venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri

vul@Psalms:94:7 @ quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius

vul@Psalms:94:8 @ hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra

vul@Psalms:94:9 @ sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum

vul@Psalms:94:10 @ quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est

vul@Psalms:94:11 @ et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam

vul@Psalms:95:1 @ canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra

vul@Psalms:95:2 @ canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius

vul@Psalms:95:3 @ narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius

vul@Psalms:95:4 @ quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos

vul@Psalms:95:5 @ omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit

vul@Psalms:95:6 @ gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius

vul@Psalms:95:7 @ adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem

vul@Psalms:95:8 @ adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius

vul@Psalms:95:9 @ adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra

vul@Psalms:95:10 @ dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate

vul@Psalms:95:11 @ laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius

vul@Psalms:95:12 @ gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus

vul@Psalms:95:13 @ ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua

vul@Psalms:96:1 @ Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae

vul@Psalms:96:2 @ nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius

vul@Psalms:96:3 @ ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius

vul@Psalms:96:4 @ apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra

vul@Psalms:96:5 @ montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae

vul@Psalms:96:6 @ adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius

vul@Psalms:96:7 @ confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii

vul@Psalms:96:8 @ audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine

vul@Psalms:96:9 @ tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos

vul@Psalms:96:10 @ qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos

vul@Psalms:96:11 @ lux orta est iusto et rectis corde laetitia

vul@Psalms:96:12 @ laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius

vul@Psalms:97:1 @ canticum cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius

vul@Psalms:97:2 @ notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam

vul@Psalms:97:3 @ recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Iacob viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri

vul@Psalms:97:4 @ iubilate Domino omnis terra vociferamini et laudate et canite

vul@Psalms:97:5 @ cantate Domino in cithara in cithara et voce carminis

vul@Psalms:97:6 @ in tubis et clangore bucinae iubilate coram rege Domino

vul@Psalms:97:7 @ tonet mare et plenitudo eius orbis et habitatores eius

vul@Psalms:97:8 @ flumina plaudent manu simul montes laudabunt

vul@Psalms:97:9 @ ante Dominum quia venit iudicare terram iudicabit orbem in iustitia et populos in aequitatibus

vul@Psalms:98:1 @ Dominus regnavit commoveantur populi sessor cherubin concutiatur terra

vul@Psalms:98:2 @ Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos

vul@Psalms:98:3 @ confiteantur nomini tuo magno et terribili sanctoque

vul@Psalms:98:4 @ imperium regis iudicium diligit tu fundasti aequitates iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti

vul@Psalms:98:5 @ exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quia sanctus est

vul@Psalms:98:6 @ Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudivit eos

vul@Psalms:98:7 @ in columna nubis loquebatur ad eos custodierunt testimonia eius et praeceptum dedit eis

vul@Psalms:98:8 @ Domine Deus noster tu exaudisti eos Domine propitius fuisti eis et ultor super commutationibus eorum

vul@Psalms:98:9 @ exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quia sanctus Dominus Deus noster

vul@Psalms:99:1 @ canticum in gratiarum actione

vul@Psalms:99:2 @ iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia ingredimini coram eo in laude

vul@Psalms:99:3 @ scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et ipsius sumus populus eius et grex pascuae eius

vul@Psalms:99:4 @ ingredimini portas eius in gratiarum actione atria eius in laude confitemini ei benedicite nomini eius

vul@Psalms:99:5 @ quia bonus Dominus in sempiternum misericordia eius et usque ad generationem et generationem fides eius

vul@Psalms:C100:1 @ David canticum misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam

vul@Psalms:C100:2 @ erudiar in via perfecta quando venies ad me ambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meae

vul@Psalms:C100:3 @ non ponam coram oculis meis verbum Belial facientem declinationes odivi nec adhesit mihi

vul@Psalms:C100:4 @ cor pravum recedet a me malum nesciam

vul@Psalms:C100:5 @ loquentem in abscondito contra proximum suum hunc interficiam superbum oculis et altum corde cum hoc esse non potero

vul@Psalms:C100:6 @ oculi mei ad fideles terrae ut habitent mecum ambulans in via simpliciter hic ministrabit mihi

vul@Psalms:C100:7 @ non habitabit in medio domus meae faciens dolum loquens mendacium non placebit in conspectu oculorum meorum

vul@Psalms:C100:8 @ mane perdam omnes impios terrae ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem

vul@Psalms:C101:1 @ oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum

vul@Psalms:C101:2 @ Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat

vul@Psalms:C101:3 @ ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me

vul@Psalms:C101:4 @ quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt

vul@Psalms:C101:5 @ percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum

vul@Psalms:C101:6 @ a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae

vul@Psalms:C101:7 @ adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum

vul@Psalms:C101:8 @ vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum

vul@Psalms:C101:9 @ tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant

vul@Psalms:C101:10 @ quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui

vul@Psalms:C101:11 @ a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me

vul@Psalms:C101:12 @ dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui

vul@Psalms:C101:13 @ tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione

vul@Psalms:C101:14 @ tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum

vul@Psalms:C101:15 @ quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem

vul@Psalms:C101:16 @ et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam

vul@Psalms:C101:17 @ quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua

vul@Psalms:C101:18 @ respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum

vul@Psalms:C101:19 @ scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum

vul@Psalms:C101:20 @ quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est

vul@Psalms:C101:21 @ ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis

vul@Psalms:C101:22 @ ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem

vul@Psalms:C101:23 @ cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino

vul@Psalms:C101:24 @ adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos

vul@Psalms:C101:25 @ dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui

vul@Psalms:C101:26 @ a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli

vul@Psalms:C101:27 @ ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur

vul@Psalms:C101:28 @ tu autem ipse es et anni tui non deficient

vul@Psalms:C101:29 @ filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit

vul@Psalms:C102:1 @ David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius

vul@Psalms:C102:2 @ benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius

vul@Psalms:C102:3 @ qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas

vul@Psalms:C102:4 @ qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus

vul@Psalms:C102:5 @ qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua

vul@Psalms:C102:6 @ faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent

vul@Psalms:C102:7 @ notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas

vul@Psalms:C102:8 @ misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis

vul@Psalms:C102:9 @ non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur

vul@Psalms:C102:10 @ non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis

vul@Psalms:C102:11 @ quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum

vul@Psalms:C102:12 @ quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra

vul@Psalms:C102:13 @ sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se

vul@Psalms:C102:14 @ ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus

vul@Psalms:C102:15 @ homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit

vul@Psalms:C102:16 @ quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius

vul@Psalms:C102:17 @ misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum

vul@Psalms:C102:18 @ his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea

vul@Psalms:C102:19 @ Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur

vul@Psalms:C102:20 @ benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius

vul@Psalms:C102:21 @ benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius

vul@Psalms:C102:22 @ benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino

vul@Psalms:C103:1 @ benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis gloria et decore indutus es

vul@Psalms:C103:2 @ amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem

vul@Psalms:C103:3 @ qui tegis aquis cenacula eius qui ponis nubes currum tuum qui ambulas super pinnas venti

vul@Psalms:C103:4 @ qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem

vul@Psalms:C103:5 @ qui fundasti terram super basem suam non commovebitur in saeculum et in saeculum

vul@Psalms:C103:6 @ abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquae

vul@Psalms:C103:7 @ ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt

vul@Psalms:C103:8 @ ascendent montes et descendent campi ad locum quem fundasti eis

vul@Psalms:C103:9 @ terminum posuisti quem non pertransibunt nec revertentur ut operiant terram

vul@Psalms:C103:10 @ qui emittis fontes in convallibus ut inter medios montes fluant

vul@Psalms:C103:11 @ ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam

vul@Psalms:C103:12 @ super ea volucres caeli morabuntur de medio nemorum dabunt vocem

vul@Psalms:C103:13 @ qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur terra

vul@Psalms:C103:14 @ germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de terra

vul@Psalms:C103:15 @ et vinum laetificat cor hominis ad exhilarandam faciem oleo panis autem cor hominis roborat

vul@Psalms:C103:16 @ saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti

vul@Psalms:C103:17 @ ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius

vul@Psalms:C103:18 @ montes excelsi cervis petra refugium ericiis

vul@Psalms:C103:19 @ fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum

vul@Psalms:C103:20 @ posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae

vul@Psalms:C103:21 @ leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi

vul@Psalms:C103:22 @ oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt

vul@Psalms:C103:23 @ egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam usque ad vesperam

vul@Psalms:C103:24 @ quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua

vul@Psalms:C103:25 @ hoc mare magnum et latum manibus ibi reptilia innumerabilia animalia parva cum grandibus

vul@Psalms:C103:26 @ ibi naves pertranseunt Leviathan istum plasmasti ut inluderet ei

vul@Psalms:C103:27 @ omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo

vul@Psalms:C103:28 @ dante te illis colligent aperiente manum tuam replebuntur bono

vul@Psalms:C103:29 @ abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur

vul@Psalms:C103:30 @ emittes spiritum tuum et creabuntur et instaurabis faciem terrae

vul@Psalms:C103:31 @ sit gloria Domini in sempiternum laetabitur Dominus in operibus suis

vul@Psalms:C103:32 @ qui respicit terram et tremet tangit montes et fumabunt

vul@Psalms:C103:33 @ cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum

vul@Psalms:C103:34 @ placeat ei eloquium meum ego autem laetabor in Domino

vul@Psalms:C103:35 @ deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino

vul@Psalms:C104:1 @ alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius

vul@Psalms:C104:2 @ canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius

vul@Psalms:C104:3 @ exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum

vul@Psalms:C104:4 @ quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter

vul@Psalms:C104:5 @ recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius

vul@Psalms:C104:6 @ semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius

vul@Psalms:C104:7 @ ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius

vul@Psalms:C104:8 @ recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes

vul@Psalms:C104:9 @ quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac

vul@Psalms:C104:10 @ et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum

vul@Psalms:C104:11 @ dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae

vul@Psalms:C104:12 @ cum essent viri pauci modici et advenae in ea

vul@Psalms:C104:13 @ et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum

vul@Psalms:C104:14 @ non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges

vul@Psalms:C104:15 @ nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere

vul@Psalms:C104:16 @ et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit

vul@Psalms:C104:17 @ misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph

vul@Psalms:C104:18 @ adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius

vul@Psalms:C104:19 @ usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum

vul@Psalms:C104:20 @ misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum

vul@Psalms:C104:21 @ posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua

vul@Psalms:C104:22 @ ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret

vul@Psalms:C104:23 @ et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham

vul@Psalms:C104:24 @ et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius

vul@Psalms:C104:25 @ convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius

vul@Psalms:C104:26 @ misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi

vul@Psalms:C104:27 @ posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham

vul@Psalms:C104:28 @ misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius

vul@Psalms:C104:29 @ commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum

vul@Psalms:C104:30 @ ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum

vul@Psalms:C104:31 @ dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum

vul@Psalms:C104:32 @ dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum

vul@Psalms:C104:33 @ et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum

vul@Psalms:C104:34 @ dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus

vul@Psalms:C104:35 @ et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum

vul@Psalms:C104:36 @ et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum

vul@Psalms:C104:37 @ et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus

vul@Psalms:C104:38 @ laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos

vul@Psalms:C104:39 @ expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte

vul@Psalms:C104:40 @ petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos

vul@Psalms:C104:41 @ aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina

vul@Psalms:C104:42 @ quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo

vul@Psalms:C104:43 @ et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos

vul@Psalms:C104:44 @ et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt

vul@Psalms:C104:45 @ ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia

vul@Psalms:C105:1 @ alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C105:2 @ quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius

vul@Psalms:C105:3 @ beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore

vul@Psalms:C105:4 @ recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo

vul@Psalms:C105:5 @ ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua

vul@Psalms:C105:6 @ peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus

vul@Psalms:C105:7 @ patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro

vul@Psalms:C105:8 @ salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet fortitudinem suam

vul@Psalms:C105:9 @ et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto

vul@Psalms:C105:10 @ et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici

vul@Psalms:C105:11 @ et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit

vul@Psalms:C105:12 @ et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius

vul@Psalms:C105:13 @ cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius

vul@Psalms:C105:14 @ et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine

vul@Psalms:C105:15 @ dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum

vul@Psalms:C105:16 @ et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini

vul@Psalms:C105:17 @ aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram

vul@Psalms:C105:18 @ et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios

vul@Psalms:C105:19 @ fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile

vul@Psalms:C105:20 @ et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum

vul@Psalms:C105:21 @ obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto

vul@Psalms:C105:22 @ mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum

vul@Psalms:C105:23 @ dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret

vul@Psalms:C105:24 @ et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius

vul@Psalms:C105:25 @ et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini

vul@Psalms:C105:26 @ et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto

vul@Psalms:C105:27 @ et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris

vul@Psalms:C105:28 @ et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum

vul@Psalms:C105:29 @ et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga

vul@Psalms:C105:30 @ stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio

vul@Psalms:C105:31 @ et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum

vul@Psalms:C105:32 @ et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos

vul@Psalms:C105:33 @ quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis

vul@Psalms:C105:34 @ non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis

vul@Psalms:C105:35 @ et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum

vul@Psalms:C105:36 @ et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum

vul@Psalms:C105:37 @ et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus

vul@Psalms:C105:38 @ et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus

vul@Psalms:C105:39 @ et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis

vul@Psalms:C105:40 @ iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam

vul@Psalms:C105:41 @ et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos

vul@Psalms:C105:42 @ et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum

vul@Psalms:C105:43 @ multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas

vul@Psalms:C105:44 @ et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes

vul@Psalms:C105:45 @ et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae

vul@Psalms:C105:46 @ et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos

vul@Psalms:C105:47 @ salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te

vul@Psalms:C105:48 @ benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia

vul@Psalms:C106:1 @ confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C106:2 @ dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos

vul@Psalms:C106:3 @ ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari

vul@Psalms:C106:4 @ erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt

vul@Psalms:C106:5 @ esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat

vul@Psalms:C106:6 @ et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos

vul@Psalms:C106:7 @ et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem

vul@Psalms:C106:8 @ confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

vul@Psalms:C106:9 @ quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis

vul@Psalms:C106:10 @ habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro

vul@Psalms:C106:11 @ quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt

vul@Psalms:C106:12 @ et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret

vul@Psalms:C106:13 @ et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos

vul@Psalms:C106:14 @ et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit

vul@Psalms:C106:15 @ confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

vul@Psalms:C106:16 @ quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit

vul@Psalms:C106:17 @ stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos

vul@Psalms:C106:18 @ omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis

vul@Psalms:C106:19 @ et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos

vul@Psalms:C106:20 @ misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu

vul@Psalms:C106:21 @ confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

vul@Psalms:C106:22 @ et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude

vul@Psalms:C106:23 @ qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis

vul@Psalms:C106:24 @ ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo

vul@Psalms:C106:25 @ dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius

vul@Psalms:C106:26 @ ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur

vul@Psalms:C106:27 @ obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est

vul@Psalms:C106:28 @ clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos

vul@Psalms:C106:29 @ statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius

vul@Psalms:C106:30 @ laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt

vul@Psalms:C106:31 @ confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

vul@Psalms:C106:32 @ et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum

vul@Psalms:C106:33 @ ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim

vul@Psalms:C106:34 @ terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius

vul@Psalms:C106:35 @ ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum

vul@Psalms:C106:36 @ et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum

vul@Psalms:C106:37 @ et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina

vul@Psalms:C106:38 @ et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet

vul@Psalms:C106:39 @ inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris

vul@Psalms:C106:40 @ et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia

vul@Psalms:C106:41 @ et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias

vul@Psalms:C106:42 @ videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum

vul@Psalms:C106:43 @ quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini

vul@Psalms:C107:1 @ canticum psalmi David

vul@Psalms:C107:2 @ paratum cor meum Deus cantabo et psallam sed et gloria mea

vul@Psalms:C107:3 @ consurge psalterium et cithara consurgam mane

vul@Psalms:C107:4 @ confitebor tibi in populis Domine et cantabo te in nationibus

vul@Psalms:C107:5 @ quoniam magna super caelos misericordia tua et usque ad aethera veritas tua

vul@Psalms:C107:6 @ exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua

vul@Psalms:C107:7 @ ut liberentur dilecti tui salva dextera tua et exaudi me

vul@Psalms:C107:8 @ Deus locutus est in sanctuario suo gaudebo dividam Sychem et vallem Socchoth dimetiar

vul@Psalms:C107:9 @ meus est Galaad et meus est Manasse et Efraim hereditas capitis mei Iuda dux meus

vul@Psalms:C107:10 @ Moab lebes pelvis meae super Idumeam proiciam calciamentum meum cum Philisthim foederabor

vul@Psalms:C107:11 @ quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam

vul@Psalms:C107:12 @ nonne tu Deus qui proieceras nos et non exieras Deus in exercitibus nostris

vul@Psalms:C107:13 @ da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine

vul@Psalms:C107:14 @ in Deo erimus fortes et ipse conculcabit hostes nostros

vul@Psalms:C108:1 @ pro victoria David canticum

vul@Psalms:C108:2 @ Deus laudabilis mihi ne taceas quia os impii et os dolosi contra me apertum est

vul@Psalms:C108:3 @ locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra

vul@Psalms:C108:4 @ pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi ego autem orabam

vul@Psalms:C108:5 @ et posuerunt contra me malum pro bono et odium pro dilectione mea

vul@Psalms:C108:6 @ constitue super eum impium et Satan astet a dextris eius

vul@Psalms:C108:7 @ cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum

vul@Psalms:C108:8 @ fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter

vul@Psalms:C108:9 @ sint filii eius pupilli et uxor eius vidua

vul@Psalms:C108:10 @ instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis

vul@Psalms:C108:11 @ scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius

vul@Psalms:C108:12 @ non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius

vul@Psalms:C108:13 @ fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius

vul@Psalms:C108:14 @ redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur

vul@Psalms:C108:15 @ sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum

vul@Psalms:C108:16 @ eo quod non est recordatus facere misericordiam

vul@Psalms:C108:17 @ et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret

vul@Psalms:C108:18 @ et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius

vul@Psalms:C108:19 @ sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur

vul@Psalms:C108:20 @ haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam

vul@Psalms:C108:21 @ tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me

vul@Psalms:C108:22 @ quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est intrinsecus

vul@Psalms:C108:23 @ quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta

vul@Psalms:C108:24 @ genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo

vul@Psalms:C108:25 @ et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt caput suum

vul@Psalms:C108:26 @ adiuva me Domine Deus meus salva me secundum misericordiam tuam

vul@Psalms:C108:27 @ et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam

vul@Psalms:C108:28 @ maledicent illi et tu benedices restiterunt et confundentur servus autem tuus laetabitur

vul@Psalms:C108:29 @ induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua

vul@Psalms:C108:30 @ confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum

vul@Psalms:C108:31 @ quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius

vul@Psalms:C109:1 @ David canticum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

vul@Psalms:C109:2 @ virgam fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum

vul@Psalms:C109:3 @ populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae in montibus sanctis quasi de vulva orietur tibi ros adulescentiae tuae

vul@Psalms:C109:4 @ iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech

vul@Psalms:C109:5 @ Dominus ad dexteram tuam percussit in die furoris sui reges

vul@Psalms:C109:6 @ iudicabit in gentibus implebit valles percutiet caput in terra multa

vul@Psalms:C109:7 @ de torrente in via bibet propterea exaltabit caput

vul@Psalms:C110:1 @ alleluia aleph confitebor Domino in toto corde beth in consilio iustorum et congregatione

vul@Psalms:C110:2 @ gimel magna opera Domini deleth exquirenda in cunctis voluntatibus suis

vul@Psalms:C110:3 @ he gloria et decor opus eius vav et iustitia eius perseverans semper

vul@Psalms:C110:4 @ zai memoriam fecit mirabilium suorum heth clemens et misericors Dominus

vul@Psalms:C110:5 @ teth escam dedit timentibus se ioth memor erit in sempiternum pacti sui

vul@Psalms:C110:6 @ caph fortitudinem operum suorum adnuntiabit populo suo

vul@Psalms:C110:7 @ lameth ut det eis hereditatem gentium mem opus manuum eius veritas et iudicium

vul@Psalms:C110:8 @ nun fidelia omnia praecepta eius samech firmata in sempiternum iugiter ain facta in veritate et aequitate

vul@Psalms:C110:9 @ fe redemptionem misit populo suo sade mandavit in aeternum pactum suum coph sanctum et terribile nomen eius

vul@Psalms:C110:10 @ res principium sapientiae timor Domini sen doctrina bona cunctis qui faciunt ea thau laus eius perseverans iugiter alleluia

vul@Psalms:C111:1 @ aleph beatus vir qui timet Dominum beth in mandatis eius volet nimis

vul@Psalms:C111:2 @ gimel potens in terra erit semen eius deleth generatio iustorum benedicetur

vul@Psalms:C111:3 @ he substantia et divitiae in domo eius vav et iustitia eius perseverans semper

vul@Psalms:C111:4 @ zai ortum est in tenebris lumen iustis heth clemens et misericors et iustus

vul@Psalms:C111:5 @ teth bonus vir clemens et fenerans ioth dispensabit verba sua in iudicio

vul@Psalms:C111:6 @ caph quia in aeternum non commovebitur

vul@Psalms:C111:7 @ lameth in memoria sempiterna erit iustus mem ab auditu malo non timebit nun paratum cor eius confidens in Domino

vul@Psalms:C111:8 @ samech firmum cor eius non timebit ain donec aspiciat hostibus suis

vul@Psalms:C111:9 @ phe dispersit dedit pauperibus sade iustitia eius permanet in aeternum coph cornu eius exaltabitur in gloria

vul@Psalms:C111:10 @ res impius videbit et irascetur sen dentibus suis frendet et tabescet thau desiderium impiorum peribit

vul@Psalms:C112:1 @ alleluia laudate servi Dominum laudate nomen Domini

vul@Psalms:C112:2 @ sit nomen Domini benedictum amodo et usque in aeternum

vul@Psalms:C112:3 @ ab ortu solis usque ad occasum eius laudabile nomen Domini

vul@Psalms:C112:4 @ excelsus super omnes gentes Dominus super caelum gloria eius

vul@Psalms:C112:5 @ quis ut Dominus Deus noster qui in excelsis habitans

vul@Psalms:C112:6 @ humilia respicit in caelo et in terra

vul@Psalms:C112:7 @ suscitans de terra inopem et de stercore elevat pauperem

vul@Psalms:C112:8 @ ut eum sedere faciat cum principibus cum principibus populi sui

vul@Psalms:C112:9 @ qui conlocat sterilem in domo matrem filiorum laetantem alleluia

vul@Psalms:C113:1 @ cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro

vul@Psalms:C113:2 @ factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius

vul@Psalms:C113:3 @ mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum

vul@Psalms:C113:4 @ montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis

vul@Psalms:C113:5 @ quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum

vul@Psalms:C113:6 @ montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis

vul@Psalms:C113:7 @ a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob

vul@Psalms:C113:8 @ qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum

vul@Psalms:C113:9 @ non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam

vul@Psalms:C113:10 @ propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum

vul@Psalms:C113:11 @ Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit

vul@Psalms:C113:12 @ idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum

vul@Psalms:C113:13 @ os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt

vul@Psalms:C113:14 @ aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur

vul@Psalms:C113:15 @ manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo

vul@Psalms:C113:16 @ similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis

vul@Psalms:C113:17 @ Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est

vul@Psalms:C113:18 @ domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est

vul@Psalms:C113:19 @ timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est

vul@Psalms:C113:20 @ Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron

vul@Psalms:C113:21 @ benedicet timentibus Dominum parvis et magnis

vul@Psalms:C113:22 @ addat Dominus super vos super vos et super filios vestros

vul@Psalms:C113:23 @ benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram

vul@Psalms:C113:24 @ caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum

vul@Psalms:C113:25 @ non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium

vul@Psalms:C113:26 @ sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum alleluia

vul@Psalms:C114:1 @ dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae

vul@Psalms:C114:2 @ inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo

vul@Psalms:C114:3 @ circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi

vul@Psalms:C114:4 @ et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam

vul@Psalms:C114:5 @ clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors

vul@Psalms:C114:6 @ custodit parvulos Dominus adtenuatus sum et salvavit me

vul@Psalms:C114:7 @ revertere anima mea in requiem tuam quia Dominus reddet tibi

vul@Psalms:C114:8 @ quia eruit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos ab offensa

vul@Psalms:C114:9 @ deambulabo coram Domino in terris viventium

vul@Psalms:C115:1 @ credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis

vul@Psalms:C115:2 @ ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium

vul@Psalms:C115:3 @ quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi

vul@Psalms:C115:4 @ calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo

vul@Psalms:C115:5 @ vota mea Domino reddam coram omni populo eius

vul@Psalms:C115:6 @ gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius

vul@Psalms:C115:7 @ obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea

vul@Psalms:C115:8 @ tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo

vul@Psalms:C115:9 @ vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius

vul@Psalms:C115:10 @ in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia

vul@Psalms:C116:1 @ laudate Dominum omnes gentes conlaudate eum universi populi

vul@Psalms:C116:2 @ quia confortata est super nos misericordia eius et veritas Domini in aeternum alleluia

vul@Psalms:C117:1 @ confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C117:2 @ dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C117:3 @ dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C117:4 @ dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C117:5 @ cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus

vul@Psalms:C117:6 @ Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo

vul@Psalms:C117:7 @ Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me

vul@Psalms:C117:8 @ melius est sperare in Domino quam sperare in homine

vul@Psalms:C117:9 @ melius est sperare in Domino quam sperare in principibus

vul@Psalms:C117:10 @ omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas

vul@Psalms:C117:11 @ circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas

vul@Psalms:C117:12 @ circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas

vul@Psalms:C117:13 @ inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me

vul@Psalms:C117:14 @ fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem

vul@Psalms:C117:15 @ vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum

vul@Psalms:C117:16 @ dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini fecit fortitudinem

vul@Psalms:C117:17 @ non moriar sed vivam et narrabo opera Domini

vul@Psalms:C117:18 @ corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me

vul@Psalms:C117:19 @ aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino

vul@Psalms:C117:20 @ haec est porta Domini iusti intrabunt in eam

vul@Psalms:C117:21 @ confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem

vul@Psalms:C117:22 @ lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli

vul@Psalms:C117:23 @ a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris

vul@Psalms:C117:24 @ haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea

vul@Psalms:C117:25 @ obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro

vul@Psalms:C117:26 @ benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini

vul@Psalms:C117:27 @ Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris

vul@Psalms:C117:28 @ Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu exaltabo te

vul@Psalms:C117:29 @ confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C118:1 @ aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini

vul@Psalms:C118:2 @ beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum

vul@Psalms:C118:3 @ nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt

vul@Psalms:C118:4 @ tu mandasti praecepta tua custodire nimis

vul@Psalms:C118:5 @ utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua

vul@Psalms:C118:6 @ tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua

vul@Psalms:C118:7 @ confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae

vul@Psalms:C118:8 @ praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis

vul@Psalms:C118:9 @ beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua

vul@Psalms:C118:10 @ in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis

vul@Psalms:C118:11 @ in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi

vul@Psalms:C118:12 @ benedictus tu Domine doce me praecepta tua

vul@Psalms:C118:13 @ in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui

vul@Psalms:C118:14 @ in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis

vul@Psalms:C118:15 @ in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas

vul@Psalms:C118:16 @ iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua

vul@Psalms:C118:17 @ gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua

vul@Psalms:C118:18 @ revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua

vul@Psalms:C118:19 @ advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua

vul@Psalms:C118:20 @ desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore

vul@Psalms:C118:21 @ increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis

vul@Psalms:C118:22 @ aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi

vul@Psalms:C118:23 @ etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua

vul@Psalms:C118:24 @ sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei

vul@Psalms:C118:25 @ deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum

vul@Psalms:C118:26 @ vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam

vul@Psalms:C118:27 @ viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis

vul@Psalms:C118:28 @ destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum

vul@Psalms:C118:29 @ viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi

vul@Psalms:C118:30 @ viam fidei elegi iudicia tua proponebam

vul@Psalms:C118:31 @ adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me

vul@Psalms:C118:32 @ viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum

vul@Psalms:C118:33 @ he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium

vul@Psalms:C118:34 @ doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde

vul@Psalms:C118:35 @ deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui

vul@Psalms:C118:36 @ inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam

vul@Psalms:C118:37 @ averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me

vul@Psalms:C118:38 @ suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum

vul@Psalms:C118:39 @ averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona

vul@Psalms:C118:40 @ ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me

vul@Psalms:C118:41 @ vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum

vul@Psalms:C118:42 @ et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo

vul@Psalms:C118:43 @ et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi

vul@Psalms:C118:44 @ et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra

vul@Psalms:C118:45 @ et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi

vul@Psalms:C118:46 @ et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar

vul@Psalms:C118:47 @ et delectabor in mandatis tuis quae dilexi

vul@Psalms:C118:48 @ et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis

vul@Psalms:C118:49 @ zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti

vul@Psalms:C118:50 @ haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me

vul@Psalms:C118:51 @ superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi

vul@Psalms:C118:52 @ recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum

vul@Psalms:C118:53 @ horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam

vul@Psalms:C118:54 @ carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae

vul@Psalms:C118:55 @ recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam

vul@Psalms:C118:56 @ hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi

vul@Psalms:C118:57 @ heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum

vul@Psalms:C118:58 @ deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum

vul@Psalms:C118:59 @ recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua

vul@Psalms:C118:60 @ festinavi et non neglexi custodire mandata tua

vul@Psalms:C118:61 @ funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus

vul@Psalms:C118:62 @ medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae

vul@Psalms:C118:63 @ particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua

vul@Psalms:C118:64 @ misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me

vul@Psalms:C118:65 @ teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum

vul@Psalms:C118:66 @ bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi

vul@Psalms:C118:67 @ antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi

vul@Psalms:C118:68 @ bonus tu et beneficus doce me praecepta tua

vul@Psalms:C118:69 @ adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua

vul@Psalms:C118:70 @ incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar

vul@Psalms:C118:71 @ bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua

vul@Psalms:C118:72 @ melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti

vul@Psalms:C118:73 @ ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua

vul@Psalms:C118:74 @ qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi

vul@Psalms:C118:75 @ scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me

vul@Psalms:C118:76 @ sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo

vul@Psalms:C118:77 @ veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea

vul@Psalms:C118:78 @ confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis

vul@Psalms:C118:79 @ revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum

vul@Psalms:C118:80 @ fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar

vul@Psalms:C118:81 @ caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi

vul@Psalms:C118:82 @ consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me

vul@Psalms:C118:83 @ et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus

vul@Psalms:C118:84 @ quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium

vul@Psalms:C118:85 @ foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam

vul@Psalms:C118:86 @ omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi

vul@Psalms:C118:87 @ paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua

vul@Psalms:C118:88 @ secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui

vul@Psalms:C118:89 @ lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo

vul@Psalms:C118:90 @ in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat

vul@Psalms:C118:91 @ iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi

vul@Psalms:C118:92 @ nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea

vul@Psalms:C118:93 @ in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me

vul@Psalms:C118:94 @ tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi

vul@Psalms:C118:95 @ me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo

vul@Psalms:C118:96 @ omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis

vul@Psalms:C118:97 @ mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea

vul@Psalms:C118:98 @ super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi

vul@Psalms:C118:99 @ super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea

vul@Psalms:C118:100 @ super senes intellexi quia praecepta tua servavi

vul@Psalms:C118:101 @ ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua

vul@Psalms:C118:102 @ a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me

vul@Psalms:C118:103 @ quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo

vul@Psalms:C118:104 @ praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii

vul@Psalms:C118:105 @ nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae

vul@Psalms:C118:106 @ iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae

vul@Psalms:C118:107 @ adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum

vul@Psalms:C118:108 @ voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me

vul@Psalms:C118:109 @ anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus

vul@Psalms:C118:110 @ posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi

vul@Psalms:C118:111 @ hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt

vul@Psalms:C118:112 @ inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem

vul@Psalms:C118:113 @ samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi

vul@Psalms:C118:114 @ protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi

vul@Psalms:C118:115 @ recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei

vul@Psalms:C118:116 @ confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea

vul@Psalms:C118:117 @ auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter

vul@Psalms:C118:118 @ abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum

vul@Psalms:C118:119 @ quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua

vul@Psalms:C118:120 @ horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui

vul@Psalms:C118:121 @ ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me

vul@Psalms:C118:122 @ sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi

vul@Psalms:C118:123 @ oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae

vul@Psalms:C118:124 @ fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me

vul@Psalms:C118:125 @ servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua

vul@Psalms:C118:126 @ tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam

vul@Psalms:C118:127 @ propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium

vul@Psalms:C118:128 @ propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui

vul@Psalms:C118:129 @ fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea

vul@Psalms:C118:130 @ ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos

vul@Psalms:C118:131 @ os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam

vul@Psalms:C118:132 @ respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum

vul@Psalms:C118:133 @ gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati

vul@Psalms:C118:134 @ redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua

vul@Psalms:C118:135 @ vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua

vul@Psalms:C118:136 @ rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam

vul@Psalms:C118:137 @ sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum

vul@Psalms:C118:138 @ praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis

vul@Psalms:C118:139 @ consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei

vul@Psalms:C118:140 @ probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum

vul@Psalms:C118:141 @ parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus

vul@Psalms:C118:142 @ iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas

vul@Psalms:C118:143 @ tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea

vul@Psalms:C118:144 @ iusta testimonia tua semper doce me et vivam

vul@Psalms:C118:145 @ coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam

vul@Psalms:C118:146 @ invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua

vul@Psalms:C118:147 @ surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans

vul@Psalms:C118:148 @ praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis

vul@Psalms:C118:149 @ vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me

vul@Psalms:C118:150 @ adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt

vul@Psalms:C118:151 @ prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas

vul@Psalms:C118:152 @ a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea

vul@Psalms:C118:153 @ res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus

vul@Psalms:C118:154 @ iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me

vul@Psalms:C118:155 @ longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt

vul@Psalms:C118:156 @ misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me

vul@Psalms:C118:157 @ multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi

vul@Psalms:C118:158 @ vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt

vul@Psalms:C118:159 @ vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me

vul@Psalms:C118:160 @ caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae

vul@Psalms:C118:161 @ sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum

vul@Psalms:C118:162 @ gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa

vul@Psalms:C118:163 @ mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi

vul@Psalms:C118:164 @ septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae

vul@Psalms:C118:165 @ pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum

vul@Psalms:C118:166 @ expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci

vul@Psalms:C118:167 @ custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis

vul@Psalms:C118:168 @ custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo

vul@Psalms:C118:169 @ thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me

vul@Psalms:C118:170 @ veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me

vul@Psalms:C118:171 @ fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua

vul@Psalms:C118:172 @ loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta

vul@Psalms:C118:173 @ sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi

vul@Psalms:C118:174 @ desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea

vul@Psalms:C118:175 @ vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi

vul@Psalms:C118:176 @ erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus

vul@Psalms:C119:1 @ canticum graduum ad Dominum in tribulatione mea clamavi et exaudivit me

vul@Psalms:C119:2 @ Domine libera animam meam a labio mendacii a lingua dolosa

vul@Psalms:C119:3 @ quid detur tibi aut quid adponatur tibi ad linguam dolosam

vul@Psalms:C119:4 @ sagittae potentis acutae cum carbonibus iuniperorum

vul@Psalms:C119:5 @ heu mihi quia peregrinatio mea prolongata est habitavi cum tabernaculis Cedar

vul@Psalms:C119:6 @ multum peregrinata est anima mea

vul@Psalms:C119:7 @ cum odientibus pacem ego pacifica loquebar et illi bellantia

vul@Psalms:C120:1 @ canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium meum

vul@Psalms:C120:2 @ auxilium meum a Domino factore caeli et terrae

vul@Psalms:C120:3 @ non det in commotionem pedem tuum nec dormitet qui custodit te

vul@Psalms:C120:4 @ ecce non dormitabit neque dormiet qui custodiet Israhel

vul@Psalms:C120:5 @ Dominus custodiet te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam

vul@Psalms:C120:6 @ per diem sol non percutiet te neque luna per noctem

vul@Psalms:C120:7 @ Dominus custodiet te ab omni malo custodiat animam tuam

vul@Psalms:C120:8 @ Dominus custodiat exitum tuum et introitum tuum amodo et usque in aeternum

vul@Psalms:C121:1 @ canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus

vul@Psalms:C121:2 @ stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem

vul@Psalms:C121:3 @ Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul

vul@Psalms:C121:4 @ quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini

vul@Psalms:C121:5 @ quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David

vul@Psalms:C121:6 @ rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te

vul@Psalms:C121:7 @ sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis

vul@Psalms:C121:8 @ propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi

vul@Psalms:C121:9 @ propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi

vul@Psalms:C122:1 @ canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis

vul@Psalms:C122:2 @ ecce sicut oculi servorum ad manum dominorum suorum sicut oculi ancillae ad manum dominae suae sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri

vul@Psalms:C122:3 @ miserere nostri Domine miserere nostri quoniam multum repleti sumus despectione

vul@Psalms:C122:4 @ multum repleta est anima nostra obprobrii abundantium et despectionis superborum

vul@Psalms:C123:1 @ canticum graduum David nisi Dominus fuisset in nobis dicat nunc Israhel

vul@Psalms:C123:2 @ nisi Dominus fuisset in nobis cum exsurgerent super nos homines

vul@Psalms:C123:3 @ forsitan vivos absorbuissent nos cum irasceretur furor eorum super nos

vul@Psalms:C123:4 @ forsitan aquae circumdedissent nos

vul@Psalms:C123:5 @ torrens transisset super animam nostram forsitan transissent super animam nostram aquae superbae

vul@Psalms:C123:6 @ benedictus Dominus qui non dedit nos in praedam dentibus eorum

vul@Psalms:C123:7 @ anima nostra quasi avis erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus

vul@Psalms:C123:8 @ auxilium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram

vul@Psalms:C124:1 @ canticum graduum qui confidunt in Domino quasi mons Sion inmobilis in aeternum habitabilis

vul@Psalms:C124:2 @ Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui amodo et usque in aeternum

vul@Psalms:C124:3 @ quia non requiescet virga impietatis super sortem iustorum ut non mittant iusti in iniquitatem manus suas

vul@Psalms:C124:4 @ benefac Domine bonis et rectis corde

vul@Psalms:C124:5 @ qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem pax super Israhel

vul@Psalms:C125:1 @ canticum graduum cum converteret Dominus captivitatem Sion facti sumus quasi somniantes

vul@Psalms:C125:2 @ tunc implebitur risu os nostrum et lingua nostra laude tunc dicent in gentibus magnificavit Dominus facere cum istis

vul@Psalms:C125:3 @ magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes

vul@Psalms:C125:4 @ converte Domine captivitatem nostram sicut rivum in austro

vul@Psalms:C125:5 @ qui seminant in lacrimis in exultatione metent

vul@Psalms:C125:6 @ qui ambulans ibat et flebat portans ad seminandum sementem veniens veniet in exultatione portans manipulos suos

vul@Psalms:C126:1 @ canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam

vul@Psalms:C126:2 @ frustra vobis est de mane consurgere postquam sederitis qui manducatis panem idolorum sic dabit diligentibus se somnum

vul@Psalms:C126:3 @ ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris

vul@Psalms:C126:4 @ sicut sagittae in manu potentis ita filii iuventutis

vul@Psalms:C126:5 @ beatus vir qui implevit faretram suam ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis in porta

vul@Psalms:C127:1 @ canticum graduum beatus omnis qui timet Dominum qui ambulat in viis eius

vul@Psalms:C127:2 @ laborem manuum tuarum cum comederis beatus tu et bene tibi erit

vul@Psalms:C127:3 @ uxor tua sicut vitis fructifera in penetrabilibus domus tuae filii tui sicut germina olivarum in circuitu mensae tuae

vul@Psalms:C127:4 @ ecce sic benedicetur viro qui timet Dominum

vul@Psalms:C127:5 @ benedicat tibi Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae

vul@Psalms:C127:6 @ et videas filios filiorum tuorum pacem super Israhel

vul@Psalms:C128:1 @ canticum graduum saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea dicat nunc Israhel

vul@Psalms:C128:2 @ saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea sed non potuerunt mihi

vul@Psalms:C128:3 @ super cervicem meam arabant arantes prolongaverunt sulcum suum

vul@Psalms:C128:4 @ Dominus iustus concidet laqueos impiorum

vul@Psalms:C128:5 @ confundantur et revertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion

vul@Psalms:C128:6 @ fiant sicut faenum tectorum quod statim ut viruerit arescet

vul@Psalms:C128:7 @ de quo non implebit manum suam messor et sinum suum manipulos faciens

vul@Psalms:C128:8 @ de quo non dixerunt transeuntes benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini

vul@Psalms:C129:1 @ canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine

vul@Psalms:C129:2 @ Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae

vul@Psalms:C129:3 @ si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit

vul@Psalms:C129:4 @ quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi

vul@Psalms:C129:5 @ anima mea ad Dominum

vul@Psalms:C129:6 @ a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum

vul@Psalms:C129:7 @ quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio

vul@Psalms:C129:8 @ et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius

vul@Psalms:C130:1 @ canticum graduum Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei et non ambulavi in magnis et in mirabilibus super me

vul@Psalms:C130:2 @ si non proposui et silere feci animam meam sicut ablactatus ad matrem suam ita ablactata ad me anima mea

vul@Psalms:C130:3 @ expecta Israhel Dominum amodo et usque in aeternum

vul@Psalms:C131:1 @ canticum graduum memento Domine David et omnis adflictionis eius

vul@Psalms:C131:2 @ qui iuravit Domino votum vovit Deo Iacob

vul@Psalms:C131:3 @ si intravero in tabernaculum domus meae si adsedero super lectum straminis mei

vul@Psalms:C131:4 @ si dedero somnum oculis meis et palpebris dormitationem

vul@Psalms:C131:5 @ donec inveniam locum Domino tabernacula Deo Iacob

vul@Psalms:C131:6 @ ecce audivimus illum in Ephrata invenimus illum in regione saltus

vul@Psalms:C131:7 @ intremus in tabernacula eius adoremus scabillum pedum eius

vul@Psalms:C131:8 @ surge Domine in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae

vul@Psalms:C131:9 @ sacerdotes tui induantur iustitia et sancti tui laudent

vul@Psalms:C131:10 @ propter David servum tuum ne avertas faciem christi tui

vul@Psalms:C131:11 @ iuravit Dominus David veritatem non avertetur ab ea de fructu ventris tui ponam super sedem tuam

vul@Psalms:C131:12 @ si custodierint filii tui pactum meum et testificationem meam quam docuero eos et filii eorum usque in aeternum sedebunt super thronum tuum

vul@Psalms:C131:13 @ quia elegit Dominus Sion desideravit eam in habitaculum suum

vul@Psalms:C131:14 @ haec est requies mea in sempiternum hic habitabo quia desideravi eam

vul@Psalms:C131:15 @ venationem eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo pane

vul@Psalms:C131:16 @ sacerdotes eius induam salutari et sancti eius laude laudabunt

vul@Psalms:C131:17 @ ibi oriri faciam cornu David paravi lucernam christo meo

vul@Psalms:C131:18 @ inimicos eius induam confusione super ipsum autem florebit sanctificatio eius

vul@Psalms:C132:1 @ canticum graduum David ecce quam bonum et quam decorum habitare fratres in uno

vul@Psalms:C132:2 @ sicut unguentum optimum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit super oram vestimentorum eius

vul@Psalms:C132:3 @ sicut ros Hermon qui descendit super montana Sion quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem vitam usque in aeternum

vul@Psalms:C133:1 @ canticum graduum ecce benedicite Domino omnes servi Domini qui statis in domo Domini

vul@Psalms:C133:2 @ in noctibus levate manus vestras ad sanctum et benedicite Domino

vul@Psalms:C133:3 @ benedicat tibi Dominus ex Sion factor caeli et terrae

vul@Psalms:C134:1 @ alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum

vul@Psalms:C134:2 @ qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri

vul@Psalms:C134:3 @ laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens

vul@Psalms:C134:4 @ quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum

vul@Psalms:C134:5 @ quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis

vul@Psalms:C134:6 @ omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis

vul@Psalms:C134:7 @ levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis

vul@Psalms:C134:8 @ qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus

vul@Psalms:C134:9 @ misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius

vul@Psalms:C134:10 @ qui percussit gentes multas et occidit reges fortes

vul@Psalms:C134:11 @ Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan

vul@Psalms:C134:12 @ et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo

vul@Psalms:C134:13 @ Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generatione et generatione

vul@Psalms:C134:14 @ quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos erit placabilis

vul@Psalms:C134:15 @ idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum

vul@Psalms:C134:16 @ os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt

vul@Psalms:C134:17 @ aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum

vul@Psalms:C134:18 @ similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis

vul@Psalms:C134:19 @ domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino

vul@Psalms:C134:20 @ domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino

vul@Psalms:C134:21 @ benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia

vul@Psalms:C135:1 @ confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C135:2 @ confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C135:3 @ confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C135:4 @ qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C135:5 @ qui fecit caelos in sapientia quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C135:6 @ qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C135:7 @ qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C135:8 @ solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C135:9 @ lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C135:10 @ qui percussit Aegyptum cum primitivis suis quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C135:11 @ et eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C135:12 @ in manu valida et in brachio extento quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C135:13 @ qui divisit mare Rubrum in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C135:14 @ et eduxit Israhel in medio eius quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C135:15 @ et convolvit Pharao et exercitum eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C135:16 @ qui duxit populum suum per desertum quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C135:17 @ qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C135:18 @ et occidit reges magnificos quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C135:19 @ Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C135:20 @ et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C135:21 @ et dedit terram eorum in hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C135:22 @ hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C135:23 @ quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C135:24 @ et redemit nos de hostibus nostris quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C135:25 @ qui dat panem omni carni quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C135:26 @ confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C136:1 @ super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus cum recordaremur Sion

vul@Psalms:C136:2 @ super salices in medio eius suspendimus citharas nostras

vul@Psalms:C136:3 @ quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba carminis et qui adfligebant nos laeti canite nobis de canticis Sion

vul@Psalms:C136:4 @ quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena

vul@Psalms:C136:5 @ si oblitus fuero tui Hierusalem in oblivione sit dextera mea

vul@Psalms:C136:6 @ adhereat lingua mea gutturi meo si non recordatus fuero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae

vul@Psalms:C136:7 @ memento Domine filiorum Edom in diem Hierusalem dicentium evacuate evacuate usque ad fundamentum eius

vul@Psalms:C136:8 @ filia Babylon vastata beatus qui retribuet tibi vicissitudinem tuam quam retribuisti nobis

vul@Psalms:C136:9 @ beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram

vul@Psalms:C137:1 @ David confitebor tibi in toto corde meo in conspectu deorum cantabo tibi

vul@Psalms:C137:2 @ adorabo in templo sancto tuo et confitebor nomini tuo super misericordia tua et super veritate tua quia magnificasti super omne nomen tuum eloquium tuum

vul@Psalms:C137:3 @ in die invocabo et exaudies me dilatabis animae meae fortitudinem

vul@Psalms:C137:4 @ confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quoniam audierunt eloquia oris tui

vul@Psalms:C137:5 @ et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini

vul@Psalms:C137:6 @ quoniam excelsus Dominus et humilem respicit et excelsa de longe cognoscit

vul@Psalms:C137:7 @ si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super furorem inimicorum meorum mittes manum tuam et salvabit me dextera tua

vul@Psalms:C137:8 @ Dominus operabitur pro me Domine misericordia tua in aeternum opera manuum tuarum ne dimittas

vul@Psalms:C138:1 @ pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti

vul@Psalms:C138:2 @ tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam

vul@Psalms:C138:3 @ intellexisti malum meum de longe semitam meam et accubitionem meam eventilasti

vul@Psalms:C138:4 @ et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea

vul@Psalms:C138:5 @ ecce Domine nosti omnia retrorsum et ante formasti me et posuisti super me manum tuam

vul@Psalms:C138:6 @ super me est scientia et excelsior est non potero ad eam

vul@Psalms:C138:7 @ quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam

vul@Psalms:C138:8 @ si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno ades

vul@Psalms:C138:9 @ si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris

vul@Psalms:C138:10 @ etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua

vul@Psalms:C138:11 @ si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me

vul@Psalms:C138:12 @ nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux

vul@Psalms:C138:13 @ quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae

vul@Psalms:C138:14 @ confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis

vul@Psalms:C138:15 @ non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae

vul@Psalms:C138:16 @ informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis

vul@Psalms:C138:17 @ mihi autem quam honorabiles facti sunt amici tui Deus quam fortes pauperes eorum

vul@Psalms:C138:18 @ dinumerabo eos et harena plures erunt evigilavi et adhuc sum tecum

vul@Psalms:C138:19 @ si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me

vul@Psalms:C138:20 @ qui contradicent tibi scelerate elati sunt frustra adversarii tui

vul@Psalms:C138:21 @ nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos distabui

vul@Psalms:C138:22 @ perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi

vul@Psalms:C138:23 @ scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas

vul@Psalms:C138:24 @ et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna

vul@Psalms:C139:1 @ pro victoria canticum David

vul@Psalms:C139:2 @ erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me

vul@Psalms:C139:3 @ qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis

vul@Psalms:C139:4 @ exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper

vul@Psalms:C139:5 @ custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos

vul@Psalms:C139:6 @ absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper

vul@Psalms:C139:7 @ dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis meae

vul@Psalms:C139:8 @ Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli

vul@Psalms:C139:9 @ ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper

vul@Psalms:C139:10 @ amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos

vul@Psalms:C139:11 @ cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant

vul@Psalms:C139:12 @ vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu

vul@Psalms:C139:13 @ scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum

vul@Psalms:C139:14 @ attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo

vul@Psalms:C140:1 @ canticum David Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te

vul@Psalms:C140:2 @ dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum

vul@Psalms:C140:3 @ pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum

vul@Psalms:C140:4 @ ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum

vul@Psalms:C140:5 @ corripiat me iustus in misericordia et arguat me oleum amaritudinis non inpinguet caput meum quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum

vul@Psalms:C140:6 @ sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt

vul@Psalms:C140:7 @ sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi

vul@Psalms:C140:8 @ quia ad te Domine Deus oculi mei in te speravi ne evacues animam meam

vul@Psalms:C140:9 @ custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi et de offendiculis operantium iniquitatem

vul@Psalms:C140:10 @ incident in rete eius impii simul ego autem transibo

vul@Psalms:C141:1 @ eruditio David cum esset in spelunca oratio

vul@Psalms:C141:2 @ voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum

vul@Psalms:C141:3 @ effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo

vul@Psalms:C141:4 @ cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi

vul@Psalms:C141:5 @ respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam

vul@Psalms:C141:6 @ clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium

vul@Psalms:C141:7 @ ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me

vul@Psalms:C141:8 @ educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi

vul@Psalms:C142:1 @ canticum David Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua

vul@Psalms:C142:2 @ et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens

vul@Psalms:C142:3 @ persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos

vul@Psalms:C142:4 @ et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum

vul@Psalms:C142:5 @ recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar

vul@Psalms:C142:6 @ expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper

vul@Psalms:C142:7 @ cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum

vul@Psalms:C142:8 @ fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam

vul@Psalms:C142:9 @ libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum

vul@Psalms:C142:10 @ doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta

vul@Psalms:C142:11 @ propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua educes de angustia animam meam

vul@Psalms:C142:12 @ et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus

vul@Psalms:C143:1 @ David benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum

vul@Psalms:C143:2 @ misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et salvator meus scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi

vul@Psalms:C143:3 @ Domine quid est homo quia cognoscis eum filius hominis quia conputas eum

vul@Psalms:C143:4 @ homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens

vul@Psalms:C143:5 @ Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt

vul@Psalms:C143:6 @ mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et interfice illos

vul@Psalms:C143:7 @ extende manum tuam de excelso libera me et erue me de aquis multis de manu filiorum alienorum

vul@Psalms:C143:8 @ quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii

vul@Psalms:C143:9 @ Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi

vul@Psalms:C143:10 @ qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo

vul@Psalms:C143:11 @ libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii

vul@Psalms:C143:12 @ ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi

vul@Psalms:C143:13 @ promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris

vul@Psalms:C143:14 @ tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris

vul@Psalms:C143:15 @ beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius Dominus Deus suus

vul@Psalms:C144:1 @ hymnus David aleph exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra

vul@Psalms:C144:2 @ beth in omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sempiternum iugiter

vul@Psalms:C144:3 @ gimel magnus Deus et laudabilis nimis et magnificentiae eius non est inventio

vul@Psalms:C144:4 @ deleth generatio ad generationem laudabit opera tua et fortitudines tuas adnuntiabunt

vul@Psalms:C144:5 @ he decorem gloriae magnitudinis tuae et verba mirabilium tuorum loquar

vul@Psalms:C144:6 @ vav et fortitudinem horribilium tuorum loquentur et magnitudines tuas narrabo

vul@Psalms:C144:7 @ zai memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt

vul@Psalms:C144:8 @ heth clemens et misericors Dominus patiens et multae miserationis

vul@Psalms:C144:9 @ teth bonus Dominus omnibus et misericordiae eius in universa opera eius

vul@Psalms:C144:10 @ ioth confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi

vul@Psalms:C144:11 @ caph gloriam regni tui dicent et fortitudines tuas loquentur

vul@Psalms:C144:12 @ lameth ut ostendant filiis hominum fortitudines eius et gloriam decoris regni eius

vul@Psalms:C144:13 @ mem regnum tuum regnum omnium saeculorum et potestas tua in omni generatione et generatione

vul@Psalms:C144:14 @ samech sustentat Dominus omnes corruentes et erigit universos iacentes

vul@Psalms:C144:15 @ ain oculi eorum in te sperant et tu das eis escam suam in tempore suo

vul@Psalms:C144:16 @ fe aperis manus tuas et imples omne animal refectione

vul@Psalms:C144:17 @ sade iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis

vul@Psalms:C144:18 @ coph iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus qui invocant eum in veritate

vul@Psalms:C144:19 @ res placitum timentium se faciet et clamorem eorum audiet et salvabit eos

vul@Psalms:C144:20 @ sen custodit Dominus omnes diligentes se et universos impios conteret

vul@Psalms:C144:21 @ thau laudem Domini loquetur os meum et benedicet omnis caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter

vul@Psalms:C145:1 @ alleluia

vul@Psalms:C145:2 @ lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus

vul@Psalms:C145:3 @ in filio hominis cui non est salus

vul@Psalms:C145:4 @ egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius

vul@Psalms:C145:5 @ beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo

vul@Psalms:C145:6 @ qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt

vul@Psalms:C145:7 @ et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos

vul@Psalms:C145:8 @ Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos

vul@Psalms:C145:9 @ Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret

vul@Psalms:C145:10 @ regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem

vul@Psalms:C146:1 @ alleluia laudate Dominum quoniam bonum est canticum Dei nostri quoniam decorum est pulchra laudatio

vul@Psalms:C146:2 @ aedificabit Hierusalem Dominus eiectos Israhel congregabit

vul@Psalms:C146:3 @ qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum

vul@Psalms:C146:4 @ qui numerat multitudinem stellarum et omnes nomine suo vocat

vul@Psalms:C146:5 @ magnus Dominus noster et multus fortitudine prudentiae eius non est numerus

vul@Psalms:C146:6 @ suscipiens mansuetos Dominus humilians impios usque ad terram

vul@Psalms:C146:7 @ canite Domino in confessione canite Deo nostro in cithara

vul@Psalms:C146:8 @ qui operit caelos nubibus et praebet terrae pluviam et oriri facit in montibus germen

vul@Psalms:C146:9 @ qui dat iumentis panem suum filiis corvi clamantibus

vul@Psalms:C146:10 @ non est in fortitudine equi voluntas eius neque in tibiis viri placetur ei

vul@Psalms:C146:11 @ placetur Domino in his qui timent eum et expectant misericordiam eius

vul@Psalms:C147:1 @ lauda Hierusalem Dominum cane Deum tuum Sion

vul@Psalms:C147:2 @ quia confortavit vectes portarum tuarum benedixit filiis tuis in medio tui

vul@Psalms:C147:3 @ qui posuit terminum tuum pacem adipe frumenti saturavit te

vul@Psalms:C147:4 @ qui emittit eloquium suum terrae velociter curret verbum eius

vul@Psalms:C147:5 @ qui dat nivem quasi lanam pruinas quasi cinerem spargit

vul@Psalms:C147:6 @ proicit glaciem suam quasi buccellas ante faciem frigoris eius quis stabit

vul@Psalms:C147:7 @ mittet verbum suum et solvet illa spirabit spiritu suo et fluent aquae

vul@Psalms:C147:8 @ qui adnuntiat verbum suum Iacob praecepta sua et iudicia sua Israhel

vul@Psalms:C147:9 @ non fecit similiter omni genti et iudicia eius non cognoscent alleluia

vul@Psalms:C148:1 @ alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis

vul@Psalms:C148:2 @ laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes exercitus eius

vul@Psalms:C148:3 @ laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis

vul@Psalms:C148:4 @ laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt

vul@Psalms:C148:5 @ laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt

vul@Psalms:C148:6 @ et statuit ea in saeculum et in saeculum praeceptum dedit et non praeteribit

vul@Psalms:C148:7 @ laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi

vul@Psalms:C148:8 @ ignis et grando nix et glacies ventus turbo quae facitis sermonem eius

vul@Psalms:C148:9 @ montes et omnes colles lignum fructiferum et universae cedri

vul@Psalms:C148:10 @ bestiae et omnia iumenta reptilia et aves volantes

vul@Psalms:C148:11 @ reges terrae et omnes populi principes et universi iudices terrae

vul@Psalms:C148:12 @ iuvenes et virgines senes cum pueris laudent nomen Domini

vul@Psalms:C148:13 @ quoniam sublime nomen eius solius

vul@Psalms:C148:14 @ gloria eius in caelo et in terra et exaltavit cornu populi sui laus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi alleluia

vul@Psalms:C149:1 @ alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in congregatione sanctorum

vul@Psalms:C149:2 @ laetetur Israhel in factore suo filii Sion exultent in rege suo

vul@Psalms:C149:3 @ laudent nomen eius in choro in tympano et cithara cantent ei

vul@Psalms:C149:4 @ quia conplacet sibi Dominus in populo suo exaltabit mansuetos in Iesu

vul@Psalms:C149:5 @ exultabunt sancti in gloria laudabunt in cubilibus suis

vul@Psalms:C149:6 @ exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum

vul@Psalms:C149:7 @ ad faciendam vindictam in gentibus increpationes in populis

vul@Psalms:C149:8 @ ut alligent reges eorum catenis et inclitos eorum conpedibus ferreis

vul@Psalms:C149:9 @ ut faciant in eis iudicium scriptum decor est omnium sanctorum eius alleluia

vul@Psalms:C150:1 @ alleluia laudate Deum in sancto eius laudate eum in fortitudine potentiae eius

vul@Psalms:C150:2 @ laudate eum in fortitudinibus eius laudate eum iuxta multitudinem magnificentiae suae

vul@Psalms:C150:3 @ laudate eum in clangore bucinae laudate eum in psalterio et cithara

vul@Psalms:C150:4 @ laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo

vul@Psalms:C150:5 @ laudate eum in cymbalis sonantibus laudate eum in cymbalis tinnientibus

vul@Proverbs:1:1 @ parabolae Salomonis filii David regis Israhel

vul@Proverbs:1:2 @ ad sciendam sapientiam et disciplinam

vul@Proverbs:1:3 @ ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem

vul@Proverbs:1:4 @ ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus

vul@Proverbs:1:5 @ audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit

vul@Proverbs:1:6 @ animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum

vul@Proverbs:1:7 @ timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt

vul@Proverbs:1:8 @ audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae

vul@Proverbs:1:9 @ ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo

vul@Proverbs:1:10 @ fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas

vul@Proverbs:1:11 @ si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra

vul@Proverbs:1:12 @ degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum

vul@Proverbs:1:13 @ omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis

vul@Proverbs:1:14 @ sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum

vul@Proverbs:1:15 @ fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum

vul@Proverbs:1:16 @ pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem

vul@Proverbs:1:17 @ frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum

vul@Proverbs:1:18 @ ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas

vul@Proverbs:1:19 @ sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt

vul@Proverbs:1:20 @ sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam

vul@Proverbs:1:21 @ in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens

vul@Proverbs:1:22 @ usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam

vul@Proverbs:1:23 @ convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea

vul@Proverbs:1:24 @ quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret

vul@Proverbs:1:25 @ despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis

vul@Proverbs:1:26 @ ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit

vul@Proverbs:1:27 @ cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia

vul@Proverbs:1:28 @ tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me

vul@Proverbs:1:29 @ eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint

vul@Proverbs:1:30 @ nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae

vul@Proverbs:1:31 @ comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur

vul@Proverbs:1:32 @ aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos

vul@Proverbs:1:33 @ qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato

vul@Proverbs:2:1 @ fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te

vul@Proverbs:2:2 @ ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam

vul@Proverbs:2:3 @ si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae

vul@Proverbs:2:4 @ si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam

vul@Proverbs:2:5 @ tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies

vul@Proverbs:2:6 @ quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia

vul@Proverbs:2:7 @ custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter

vul@Proverbs:2:8 @ servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens

vul@Proverbs:2:9 @ tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam

vul@Proverbs:2:10 @ si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit

vul@Proverbs:2:11 @ consilium custodiet te prudentia servabit te

vul@Proverbs:2:12 @ ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur

vul@Proverbs:2:13 @ qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas

vul@Proverbs:2:14 @ qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis

vul@Proverbs:2:15 @ quorum viae perversae et infames gressus eorum

vul@Proverbs:2:16 @ ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos

vul@Proverbs:2:17 @ et relinquit ducem pubertatis suae

vul@Proverbs:2:18 @ et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius

vul@Proverbs:2:19 @ omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae

vul@Proverbs:2:20 @ ut ambules in via bona et calles iustorum custodias

vul@Proverbs:2:21 @ qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea

vul@Proverbs:2:22 @ impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea

vul@Proverbs:3:1 @ fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum

vul@Proverbs:3:2 @ longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi

vul@Proverbs:3:3 @ misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui

vul@Proverbs:3:4 @ et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus

vul@Proverbs:3:5 @ habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae

vul@Proverbs:3:6 @ in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos

vul@Proverbs:3:7 @ ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo

vul@Proverbs:3:8 @ sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum

vul@Proverbs:3:9 @ honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum

vul@Proverbs:3:10 @ et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt

vul@Proverbs:3:11 @ disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis

vul@Proverbs:3:12 @ quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi

vul@Proverbs:3:13 @ beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia

vul@Proverbs:3:14 @ melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius

vul@Proverbs:3:15 @ pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari

vul@Proverbs:3:16 @ longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria

vul@Proverbs:3:17 @ viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae

vul@Proverbs:3:18 @ lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus

vul@Proverbs:3:19 @ Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia

vul@Proverbs:3:20 @ sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt

vul@Proverbs:3:21 @ fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium

vul@Proverbs:3:22 @ et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis

vul@Proverbs:3:23 @ tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget

vul@Proverbs:3:24 @ si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus

vul@Proverbs:3:25 @ ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum

vul@Proverbs:3:26 @ Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris

vul@Proverbs:3:27 @ noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac

vul@Proverbs:3:28 @ ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare

vul@Proverbs:3:29 @ ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam

vul@Proverbs:3:30 @ ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit

vul@Proverbs:3:31 @ ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius

vul@Proverbs:3:32 @ quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius

vul@Proverbs:3:33 @ egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur

vul@Proverbs:3:34 @ inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam

vul@Proverbs:3:35 @ gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia

vul@Proverbs:4:1 @ audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiam

vul@Proverbs:4:2 @ donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis

vul@Proverbs:4:3 @ nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea

vul@Proverbs:4:4 @ et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi praecepta mea et vives

vul@Proverbs:4:5 @ posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei

vul@Proverbs:4:6 @ ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te

vul@Proverbs:4:7 @ principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam

vul@Proverbs:4:8 @ arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus

vul@Proverbs:4:9 @ dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te

vul@Proverbs:4:10 @ audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae

vul@Proverbs:4:11 @ viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas aequitatis

vul@Proverbs:4:12 @ quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum

vul@Proverbs:4:13 @ tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua

vul@Proverbs:4:14 @ ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via

vul@Proverbs:4:15 @ fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam

vul@Proverbs:4:16 @ non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverint

vul@Proverbs:4:17 @ comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt

vul@Proverbs:4:18 @ iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem

vul@Proverbs:4:19 @ via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant

vul@Proverbs:4:20 @ fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam

vul@Proverbs:4:21 @ ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui

vul@Proverbs:4:22 @ vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas

vul@Proverbs:4:23 @ omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit

vul@Proverbs:4:24 @ remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te

vul@Proverbs:4:25 @ oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos

vul@Proverbs:4:26 @ dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur

vul@Proverbs:4:27 @ ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo

vul@Proverbs:5:1 @ fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam

vul@Proverbs:5:2 @ ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent

vul@Proverbs:5:3 @ favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius

vul@Proverbs:5:4 @ novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps

vul@Proverbs:5:5 @ pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant

vul@Proverbs:5:6 @ per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles

vul@Proverbs:5:7 @ nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei

vul@Proverbs:5:8 @ longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius

vul@Proverbs:5:9 @ ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli

vul@Proverbs:5:10 @ ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena

vul@Proverbs:5:11 @ et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas

vul@Proverbs:5:12 @ cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum

vul@Proverbs:5:13 @ nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam

vul@Proverbs:5:14 @ paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae

vul@Proverbs:5:15 @ bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui

vul@Proverbs:5:16 @ deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide

vul@Proverbs:5:17 @ habeto eas solus nec sint alieni participes tui

vul@Proverbs:5:18 @ sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae

vul@Proverbs:5:19 @ cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter

vul@Proverbs:5:20 @ quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius

vul@Proverbs:5:21 @ respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat

vul@Proverbs:5:22 @ iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur

vul@Proverbs:5:23 @ ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur

vul@Proverbs:6:1 @ fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam

vul@Proverbs:6:2 @ inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus

vul@Proverbs:6:3 @ fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum

vul@Proverbs:6:4 @ ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae

vul@Proverbs:6:5 @ eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis

vul@Proverbs:6:6 @ vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam

vul@Proverbs:6:7 @ quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem

vul@Proverbs:6:8 @ parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat

vul@Proverbs:6:9 @ usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo

vul@Proverbs:6:10 @ paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias

vul@Proverbs:6:11 @ et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus

vul@Proverbs:6:12 @ homo apostata vir inutilis graditur ore perverso

vul@Proverbs:6:13 @ annuit oculis terit pede digito loquitur

vul@Proverbs:6:14 @ pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat

vul@Proverbs:6:15 @ huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam

vul@Proverbs:6:16 @ sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius

vul@Proverbs:6:17 @ oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem

vul@Proverbs:6:18 @ cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum

vul@Proverbs:6:19 @ proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias

vul@Proverbs:6:20 @ conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae

vul@Proverbs:6:21 @ liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo

vul@Proverbs:6:22 @ cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis

vul@Proverbs:6:23 @ quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae

vul@Proverbs:6:24 @ ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae

vul@Proverbs:6:25 @ non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius

vul@Proverbs:6:26 @ pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit

vul@Proverbs:6:27 @ numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant

vul@Proverbs:6:28 @ aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius

vul@Proverbs:6:29 @ sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam

vul@Proverbs:6:30 @ non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam

vul@Proverbs:6:31 @ deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet

vul@Proverbs:6:32 @ qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam

vul@Proverbs:6:33 @ turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur

vul@Proverbs:6:34 @ quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae

vul@Proverbs:6:35 @ nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima

vul@Proverbs:7:1 @ fili mi custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi

vul@Proverbs:7:2 @ serva mandata mea et vives et legem meam quasi pupillam oculi tui

vul@Proverbs:7:3 @ liga eam in digitis tuis scribe illam in tabulis cordis tui

vul@Proverbs:7:4 @ dic sapientiae soror mea es et prudentiam voca amicam tuam

vul@Proverbs:7:5 @ ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quae verba sua dulcia facit

vul@Proverbs:7:6 @ de fenestra enim domus meae per cancellos prospexi

vul@Proverbs:7:7 @ et video parvulos considero vecordem iuvenem

vul@Proverbs:7:8 @ qui transit in platea iuxta angulum et propter viam domus illius graditur

vul@Proverbs:7:9 @ in obscuro advesperascente die in noctis tenebris et caligine

vul@Proverbs:7:10 @ et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata ad capiendas animas garrula et vaga

vul@Proverbs:7:11 @ quietis inpatiens nec valens in domo consistere pedibus suis

vul@Proverbs:7:12 @ nunc foris nunc in plateis nunc iuxta angulos insidians

vul@Proverbs:7:13 @ adprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur dicens

vul@Proverbs:7:14 @ victimas pro salute debui hodie reddidi vota mea

vul@Proverbs:7:15 @ idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et repperi

vul@Proverbs:7:16 @ intexui funibus lectum meum stravi tapetibus pictis ex Aegypto

vul@Proverbs:7:17 @ aspersi cubile meum murra et aloe et cinnamomo

vul@Proverbs:7:18 @ veni inebriemur uberibus donec inlucescat dies et fruamur cupitis amplexibus

vul@Proverbs:7:19 @ non est enim vir in domo sua abiit via longissima

vul@Proverbs:7:20 @ sacculum pecuniae secum tulit in die plenae lunae reversurus est domum suam

vul@Proverbs:7:21 @ inretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum

vul@Proverbs:7:22 @ statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur

vul@Proverbs:7:23 @ donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur

vul@Proverbs:7:24 @ nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei

vul@Proverbs:7:25 @ ne abstrahatur in viis illius mens tua neque decipiaris semitis eius

vul@Proverbs:7:26 @ multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea

vul@Proverbs:7:27 @ viae inferi domus eius penetrantes interiora mortis

vul@Proverbs:8:1 @ numquid non sapientia clamitat et prudentia dat vocem suam

vul@Proverbs:8:2 @ in summis excelsisque verticibus super viam in mediis semitis stans

vul@Proverbs:8:3 @ iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur dicens

vul@Proverbs:8:4 @ o viri ad vos clamito et vox mea ad filios hominum

vul@Proverbs:8:5 @ intellegite parvuli astutiam et insipientes animadvertite

vul@Proverbs:8:6 @ audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur labia mea ut recta praedicent

vul@Proverbs:8:7 @ veritatem meditabitur guttur meum et labia mea detestabuntur impium

vul@Proverbs:8:8 @ iusti sunt omnes sermones mei non est in eis pravum quid neque perversum

vul@Proverbs:8:9 @ recti sunt intellegentibus et aequi invenientibus scientiam

vul@Proverbs:8:10 @ accipite disciplinam meam et non pecuniam doctrinam magis quam aurum eligite

vul@Proverbs:8:11 @ melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne desiderabile ei non potest conparari

vul@Proverbs:8:12 @ ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus

vul@Proverbs:8:13 @ timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor

vul@Proverbs:8:14 @ meum est consilium et aequitas mea prudentia mea est fortitudo

vul@Proverbs:8:15 @ per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt

vul@Proverbs:8:16 @ per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam

vul@Proverbs:8:17 @ ego diligentes me diligo et qui mane vigilant ad me invenient me

vul@Proverbs:8:18 @ mecum sunt divitiae et gloria opes superbae et iustitia

vul@Proverbs:8:19 @ melior est fructus meus auro et pretioso lapide et genimina mea argento electo

vul@Proverbs:8:20 @ in viis iustitiae ambulo in medio semitarum iudicii

vul@Proverbs:8:21 @ ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam

vul@Proverbs:8:22 @ Dominus possedit me initium viarum suarum antequam quicquam faceret a principio

vul@Proverbs:8:23 @ ab aeterno ordita sum et ex antiquis antequam terra fieret

vul@Proverbs:8:24 @ necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum fontes aquarum eruperant

vul@Proverbs:8:25 @ necdum montes gravi mole constiterant ante colles ego parturiebar

vul@Proverbs:8:26 @ adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae

vul@Proverbs:8:27 @ quando praeparabat caelos aderam quando certa lege et gyro vallabat abyssos

vul@Proverbs:8:28 @ quando aethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum

vul@Proverbs:8:29 @ quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae

vul@Proverbs:8:30 @ cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore

vul@Proverbs:8:31 @ ludens in orbe terrarum et deliciae meae esse cum filiis hominum

vul@Proverbs:8:32 @ nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas

vul@Proverbs:8:33 @ audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam

vul@Proverbs:8:34 @ beatus homo qui audit me qui vigilat ad fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei

vul@Proverbs:8:35 @ qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino

vul@Proverbs:8:36 @ qui autem in me peccaverit laedet animam suam omnes qui me oderunt diligunt mortem

vul@Proverbs:9:1 @ sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem

vul@Proverbs:9:2 @ immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam

vul@Proverbs:9:3 @ misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis

vul@Proverbs:9:4 @ si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est

vul@Proverbs:9:5 @ venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis

vul@Proverbs:9:6 @ relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae

vul@Proverbs:9:7 @ qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi

vul@Proverbs:9:8 @ noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te

vul@Proverbs:9:9 @ da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere

vul@Proverbs:9:10 @ principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia

vul@Proverbs:9:11 @ per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae

vul@Proverbs:9:12 @ si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum

vul@Proverbs:9:13 @ mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens

vul@Proverbs:9:14 @ sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco

vul@Proverbs:9:15 @ ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo

vul@Proverbs:9:16 @ quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est

vul@Proverbs:9:17 @ aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior

vul@Proverbs:9:18 @ et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius

vul@Proverbs:10:1 @ parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae

vul@Proverbs:10:2 @ non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte

vul@Proverbs:10:3 @ non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertet

vul@Proverbs:10:4 @ egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat

vul@Proverbs:10:5 @ qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis

vul@Proverbs:10:6 @ benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem

vul@Proverbs:10:7 @ memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet

vul@Proverbs:10:8 @ sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis

vul@Proverbs:10:9 @ qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit

vul@Proverbs:10:10 @ qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur

vul@Proverbs:10:11 @ vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem

vul@Proverbs:10:12 @ odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas

vul@Proverbs:10:13 @ in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde

vul@Proverbs:10:14 @ sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est

vul@Proverbs:10:15 @ substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum

vul@Proverbs:10:16 @ opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum

vul@Proverbs:10:17 @ via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat

vul@Proverbs:10:18 @ abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est

vul@Proverbs:10:19 @ in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est

vul@Proverbs:10:20 @ argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo

vul@Proverbs:10:21 @ labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur

vul@Proverbs:10:22 @ benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio

vul@Proverbs:10:23 @ quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia

vul@Proverbs:10:24 @ quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur

vul@Proverbs:10:25 @ quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum

vul@Proverbs:10:26 @ sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum

vul@Proverbs:10:27 @ timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur

vul@Proverbs:10:28 @ expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit

vul@Proverbs:10:29 @ fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum

vul@Proverbs:10:30 @ iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram

vul@Proverbs:10:31 @ os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit

vul@Proverbs:10:32 @ labia iusti considerant placita et os impiorum perversa

vul@Proverbs:11:1 @ statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius

vul@Proverbs:11:2 @ ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia

vul@Proverbs:11:3 @ simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos

vul@Proverbs:11:4 @ non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte

vul@Proverbs:11:5 @ iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius

vul@Proverbs:11:6 @ iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui

vul@Proverbs:11:7 @ mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit

vul@Proverbs:11:8 @ iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo

vul@Proverbs:11:9 @ simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia

vul@Proverbs:11:10 @ in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio

vul@Proverbs:11:11 @ benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur

vul@Proverbs:11:12 @ qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit

vul@Proverbs:11:13 @ qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum

vul@Proverbs:11:14 @ ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia

vul@Proverbs:11:15 @ adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit

vul@Proverbs:11:16 @ mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias

vul@Proverbs:11:17 @ benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit

vul@Proverbs:11:18 @ impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis

vul@Proverbs:11:19 @ clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem

vul@Proverbs:11:20 @ abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant

vul@Proverbs:11:21 @ manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur

vul@Proverbs:11:22 @ circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua

vul@Proverbs:11:23 @ desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor

vul@Proverbs:11:24 @ alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt

vul@Proverbs:11:25 @ anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur

vul@Proverbs:11:26 @ qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium

vul@Proverbs:11:27 @ bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis

vul@Proverbs:11:28 @ qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt

vul@Proverbs:11:29 @ qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti

vul@Proverbs:11:30 @ fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est

vul@Proverbs:11:31 @ si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator

vul@Proverbs:12:1 @ qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est

vul@Proverbs:12:2 @ qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit

vul@Proverbs:12:3 @ non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur

vul@Proverbs:12:4 @ mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit

vul@Proverbs:12:5 @ cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia

vul@Proverbs:12:6 @ verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos

vul@Proverbs:12:7 @ verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit

vul@Proverbs:12:8 @ doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui

vul@Proverbs:12:9 @ melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane

vul@Proverbs:12:10 @ novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia

vul@Proverbs:12:11 @ qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est

vul@Proverbs:12:12 @ desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet

vul@Proverbs:12:13 @ propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia

vul@Proverbs:12:14 @ de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei

vul@Proverbs:12:15 @ via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia

vul@Proverbs:12:16 @ fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est

vul@Proverbs:12:17 @ qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus

vul@Proverbs:12:18 @ est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est

vul@Proverbs:12:19 @ labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii

vul@Proverbs:12:20 @ dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium

vul@Proverbs:12:21 @ non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo

vul@Proverbs:12:22 @ abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei

vul@Proverbs:12:23 @ homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam

vul@Proverbs:12:24 @ manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet

vul@Proverbs:12:25 @ maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur

vul@Proverbs:12:26 @ qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos

vul@Proverbs:12:27 @ non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium

vul@Proverbs:12:28 @ in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem

vul@Proverbs:13:1 @ filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur

vul@Proverbs:13:2 @ de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua

vul@Proverbs:13:3 @ qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala

vul@Proverbs:13:4 @ vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur

vul@Proverbs:13:5 @ verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur

vul@Proverbs:13:6 @ iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat

vul@Proverbs:13:7 @ est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit

vul@Proverbs:13:8 @ redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet

vul@Proverbs:13:9 @ lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur

vul@Proverbs:13:10 @ inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia

vul@Proverbs:13:11 @ substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur

vul@Proverbs:13:12 @ spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens

vul@Proverbs:13:13 @ qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur

vul@Proverbs:13:14 @ lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis

vul@Proverbs:13:15 @ doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago

vul@Proverbs:13:16 @ astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam

vul@Proverbs:13:17 @ nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas

vul@Proverbs:13:18 @ egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur

vul@Proverbs:13:19 @ desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala

vul@Proverbs:13:20 @ qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis

vul@Proverbs:13:21 @ peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona

vul@Proverbs:13:22 @ bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris

vul@Proverbs:13:23 @ multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio

vul@Proverbs:13:24 @ qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit

vul@Proverbs:13:25 @ iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis

vul@Proverbs:14:1 @ sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus

vul@Proverbs:14:2 @ ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via

vul@Proverbs:14:3 @ in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos

vul@Proverbs:14:4 @ ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis

vul@Proverbs:14:5 @ testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus

vul@Proverbs:14:6 @ quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis

vul@Proverbs:14:7 @ vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae

vul@Proverbs:14:8 @ sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans

vul@Proverbs:14:9 @ stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia

vul@Proverbs:14:10 @ cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus

vul@Proverbs:14:11 @ domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt

vul@Proverbs:14:12 @ est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem

vul@Proverbs:14:13 @ risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat

vul@Proverbs:14:14 @ viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus

vul@Proverbs:14:15 @ innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos

vul@Proverbs:14:16 @ sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit

vul@Proverbs:14:17 @ inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est

vul@Proverbs:14:18 @ possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam

vul@Proverbs:14:19 @ iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum

vul@Proverbs:14:20 @ etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi

vul@Proverbs:14:21 @ qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit

vul@Proverbs:14:22 @ errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona

vul@Proverbs:14:23 @ in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas

vul@Proverbs:14:24 @ corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia

vul@Proverbs:14:25 @ liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis

vul@Proverbs:14:26 @ in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes

vul@Proverbs:14:27 @ timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis

vul@Proverbs:14:28 @ in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis

vul@Proverbs:14:29 @ qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam

vul@Proverbs:14:30 @ vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia

vul@Proverbs:14:31 @ qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis

vul@Proverbs:14:32 @ in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua

vul@Proverbs:14:33 @ in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet

vul@Proverbs:14:34 @ iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum

vul@Proverbs:14:35 @ acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit

vul@Proverbs:15:1 @ responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem

vul@Proverbs:15:2 @ lingua sapientium ornat scientiam os fatuorum ebullit stultitiam

vul@Proverbs:15:3 @ in omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos

vul@Proverbs:15:4 @ lingua placabilis lignum vitae quae inmoderata est conteret spiritum

vul@Proverbs:15:5 @ stultus inridet disciplinam patris sui qui autem custodit increpationes astutior fiet

vul@Proverbs:15:6 @ domus iusti plurima fortitudo et in fructibus impii conturbatur

vul@Proverbs:15:7 @ labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum dissimile erit

vul@Proverbs:15:8 @ victimae impiorum abominabiles Domino vota iustorum placabilia

vul@Proverbs:15:9 @ abominatio est Domino via impii qui sequitur iustitiam diligetur ab eo

vul@Proverbs:15:10 @ doctrina mala deserenti viam qui increpationes odit morietur

vul@Proverbs:15:11 @ infernus et perditio coram Domino quanto magis corda filiorum hominum

vul@Proverbs:15:12 @ non amat pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes graditur

vul@Proverbs:15:13 @ cor gaudens exhilarat faciem in maerore animi deicitur spiritus

vul@Proverbs:15:14 @ cor sapientis quaerit doctrinam et os stultorum pascetur inperitia

vul@Proverbs:15:15 @ omnes dies pauperis mali secura mens quasi iuge convivium

vul@Proverbs:15:16 @ melius est parum cum timore Domini quam thesauri magni et insatiabiles

vul@Proverbs:15:17 @ melius est vocare ad holera cum caritate quam ad vitulum saginatum cum odio

vul@Proverbs:15:18 @ vir iracundus provocat rixas qui patiens est mitigat suscitatas

vul@Proverbs:15:19 @ iter pigrorum quasi sepes spinarum via iustorum absque offendiculo

vul@Proverbs:15:20 @ filius sapiens laetificat patrem et stultus homo despicit matrem suam

vul@Proverbs:15:21 @ stultitia gaudium stulto et vir prudens dirigit gressus

vul@Proverbs:15:22 @ dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero plures sunt consiliarii confirmantur

vul@Proverbs:15:23 @ laetatur homo in sententia oris sui et sermo oportunus est optimus

vul@Proverbs:15:24 @ semita vitae super eruditum ut declinet de inferno novissimo

vul@Proverbs:15:25 @ domum superborum demolietur Dominus et firmos facit terminos viduae

vul@Proverbs:15:26 @ abominatio Domini cogitationes malae et purus sermo pulcherrimus

vul@Proverbs:15:27 @ conturbat domum suam qui sectatur avaritiam qui autem odit munera vivet

vul@Proverbs:15:28 @ mens iusti meditatur oboedientiam os impiorum redundat malis

vul@Proverbs:15:29 @ longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet

vul@Proverbs:15:30 @ lux oculorum laetificat animam fama bona inpinguat ossa

vul@Proverbs:15:31 @ auris quae audit increpationes vitae in medio sapientium commorabitur

vul@Proverbs:15:32 @ qui abicit disciplinam despicit animam suam qui adquiescit increpationibus possessor est cordis

vul@Proverbs:15:33 @ timor Domini disciplina sapientiae et gloriam praecedit humilitas

vul@Proverbs:16:1 @ hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam

vul@Proverbs:16:2 @ omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus

vul@Proverbs:16:3 @ revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae

vul@Proverbs:16:4 @ universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum

vul@Proverbs:16:5 @ abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens

vul@Proverbs:16:6 @ misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo

vul@Proverbs:16:7 @ cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem

vul@Proverbs:16:8 @ melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate

vul@Proverbs:16:9 @ cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius

vul@Proverbs:16:10 @ divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius

vul@Proverbs:16:11 @ pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi

vul@Proverbs:16:12 @ abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium

vul@Proverbs:16:13 @ voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur

vul@Proverbs:16:14 @ indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam

vul@Proverbs:16:15 @ in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus

vul@Proverbs:16:16 @ posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento

vul@Proverbs:16:17 @ semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam

vul@Proverbs:16:18 @ contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus

vul@Proverbs:16:19 @ melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis

vul@Proverbs:16:20 @ eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est

vul@Proverbs:16:21 @ qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet

vul@Proverbs:16:22 @ fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas

vul@Proverbs:16:23 @ cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam

vul@Proverbs:16:24 @ favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum

vul@Proverbs:16:25 @ est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem

vul@Proverbs:16:26 @ anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum

vul@Proverbs:16:27 @ vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit

vul@Proverbs:16:28 @ homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes

vul@Proverbs:16:29 @ vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam

vul@Proverbs:16:30 @ qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum

vul@Proverbs:16:31 @ corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur

vul@Proverbs:16:32 @ melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium

vul@Proverbs:16:33 @ sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur

vul@Proverbs:17:1 @ melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio

vul@Proverbs:17:2 @ servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet

vul@Proverbs:17:3 @ sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus

vul@Proverbs:17:4 @ malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus

vul@Proverbs:17:5 @ qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus

vul@Proverbs:17:6 @ corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui

vul@Proverbs:17:7 @ non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens

vul@Proverbs:17:8 @ gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit

vul@Proverbs:17:9 @ qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos

vul@Proverbs:17:10 @ plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum

vul@Proverbs:17:11 @ semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum

vul@Proverbs:17:12 @ expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua

vul@Proverbs:17:13 @ qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius

vul@Proverbs:17:14 @ qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit

vul@Proverbs:17:15 @ et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum

vul@Proverbs:17:16 @ quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit

vul@Proverbs:17:17 @ omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur

vul@Proverbs:17:18 @ homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo

vul@Proverbs:17:19 @ qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam

vul@Proverbs:17:20 @ qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum

vul@Proverbs:17:21 @ natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur

vul@Proverbs:17:22 @ animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa

vul@Proverbs:17:23 @ munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii

vul@Proverbs:17:24 @ in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae

vul@Proverbs:17:25 @ ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum

vul@Proverbs:17:26 @ non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat

vul@Proverbs:17:27 @ qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus

vul@Proverbs:17:28 @ stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens

vul@Proverbs:18:1 @ occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis

vul@Proverbs:18:2 @ non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius

vul@Proverbs:18:3 @ impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium

vul@Proverbs:18:4 @ aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae

vul@Proverbs:18:5 @ accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii

vul@Proverbs:18:6 @ labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat

vul@Proverbs:18:7 @ os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius

vul@Proverbs:18:8 @ verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris

vul@Proverbs:18:9 @ qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis

vul@Proverbs:18:10 @ turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur

vul@Proverbs:18:11 @ substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum

vul@Proverbs:18:12 @ antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur

vul@Proverbs:18:13 @ qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum

vul@Proverbs:18:14 @ spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere

vul@Proverbs:18:15 @ cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam

vul@Proverbs:18:16 @ donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit

vul@Proverbs:18:17 @ iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum

vul@Proverbs:18:18 @ contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat

vul@Proverbs:18:19 @ frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium

vul@Proverbs:18:20 @ de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum

vul@Proverbs:18:21 @ mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius

vul@Proverbs:18:22 @ qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino

vul@Proverbs:18:23 @ cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide

vul@Proverbs:18:24 @ vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater

vul@Proverbs:19:1 @ melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens

vul@Proverbs:19:2 @ ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit

vul@Proverbs:19:3 @ stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo

vul@Proverbs:19:4 @ divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur

vul@Proverbs:19:5 @ testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet

vul@Proverbs:19:6 @ multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti

vul@Proverbs:19:7 @ fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit

vul@Proverbs:19:8 @ qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona

vul@Proverbs:19:9 @ testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit

vul@Proverbs:19:10 @ non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus

vul@Proverbs:19:11 @ doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi

vul@Proverbs:19:12 @ sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius

vul@Proverbs:19:13 @ dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier

vul@Proverbs:19:14 @ domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens

vul@Proverbs:19:15 @ pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet

vul@Proverbs:19:16 @ qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur

vul@Proverbs:19:17 @ feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei

vul@Proverbs:19:18 @ erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam

vul@Proverbs:19:19 @ qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet

vul@Proverbs:19:20 @ audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis

vul@Proverbs:19:21 @ multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit

vul@Proverbs:19:22 @ homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax

vul@Proverbs:19:23 @ timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi

vul@Proverbs:19:24 @ abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam

vul@Proverbs:19:25 @ pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam

vul@Proverbs:19:26 @ qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix

vul@Proverbs:19:27 @ non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae

vul@Proverbs:19:28 @ testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem

vul@Proverbs:19:29 @ parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus

vul@Proverbs:20:1 @ luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens

vul@Proverbs:20:2 @ sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam

vul@Proverbs:20:3 @ honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis

vul@Proverbs:20:4 @ propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei

vul@Proverbs:20:5 @ sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud

vul@Proverbs:20:6 @ multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet

vul@Proverbs:20:7 @ iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet

vul@Proverbs:20:8 @ rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo

vul@Proverbs:20:9 @ quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato

vul@Proverbs:20:10 @ pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum

vul@Proverbs:20:11 @ ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius

vul@Proverbs:20:12 @ aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque

vul@Proverbs:20:13 @ noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus

vul@Proverbs:20:14 @ malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur

vul@Proverbs:20:15 @ est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae

vul@Proverbs:20:16 @ tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo

vul@Proverbs:20:17 @ suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo

vul@Proverbs:20:18 @ cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella

vul@Proverbs:20:19 @ ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis

vul@Proverbs:20:20 @ qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris

vul@Proverbs:20:21 @ hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit

vul@Proverbs:20:22 @ ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te

vul@Proverbs:20:23 @ abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona

vul@Proverbs:20:24 @ a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam

vul@Proverbs:20:25 @ ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare

vul@Proverbs:20:26 @ dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem

vul@Proverbs:20:27 @ lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris

vul@Proverbs:20:28 @ misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius

vul@Proverbs:20:29 @ exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities

vul@Proverbs:20:30 @ livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris

vul@Proverbs:21:1 @ sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud

vul@Proverbs:21:2 @ omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus

vul@Proverbs:21:3 @ facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae

vul@Proverbs:21:4 @ exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum

vul@Proverbs:21:5 @ cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate

vul@Proverbs:21:6 @ qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis

vul@Proverbs:21:7 @ rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium

vul@Proverbs:21:8 @ perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius

vul@Proverbs:21:9 @ melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi

vul@Proverbs:21:10 @ anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo

vul@Proverbs:21:11 @ multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam

vul@Proverbs:21:12 @ excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum

vul@Proverbs:21:13 @ qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur

vul@Proverbs:21:14 @ munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam

vul@Proverbs:21:15 @ gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem

vul@Proverbs:21:16 @ vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur

vul@Proverbs:21:17 @ qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur

vul@Proverbs:21:18 @ pro iusto datur impius et pro rectis iniquus

vul@Proverbs:21:19 @ melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda

vul@Proverbs:21:20 @ thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud

vul@Proverbs:21:21 @ qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam

vul@Proverbs:21:22 @ civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius

vul@Proverbs:21:23 @ qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam

vul@Proverbs:21:24 @ superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam

vul@Proverbs:21:25 @ desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari

vul@Proverbs:21:26 @ tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit

vul@Proverbs:21:27 @ hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere

vul@Proverbs:21:28 @ testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam

vul@Proverbs:21:29 @ vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam

vul@Proverbs:21:30 @ non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum

vul@Proverbs:21:31 @ equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet

vul@Proverbs:22:1 @ melius est nomen bonum quam divitiae multae super argentum et aurum gratia bona

vul@Proverbs:22:2 @ dives et pauper obviaverunt sibi utriusque operator est Dominus

vul@Proverbs:22:3 @ callidus vidit malum et abscondit se innocens pertransiit et adflictus est damno

vul@Proverbs:22:4 @ finis modestiae timor Domini divitiae et gloria et vita

vul@Proverbs:22:5 @ arma et gladii in via perversi custos animae suae longe recedit ab eis

vul@Proverbs:22:6 @ proverbium est adulescens iuxta viam suam etiam cum senuerit non recedet ab ea

vul@Proverbs:22:7 @ dives pauperibus imperat et qui accipit mutuum servus est fenerantis

vul@Proverbs:22:8 @ qui seminat iniquitatem metet mala et virga irae suae consummabitur

vul@Proverbs:22:9 @ qui pronus est ad misericordiam benedicetur de panibus enim suis dedit pauperi

vul@Proverbs:22:10 @ eice derisorem et exibit cum eo iurgium cessabuntque causae et contumeliae

vul@Proverbs:22:11 @ qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem

vul@Proverbs:22:12 @ oculi Domini custodiunt scientiam et subplantantur verba iniqui

vul@Proverbs:22:13 @ dicit piger leo foris in medio platearum occidendus sum

vul@Proverbs:22:14 @ fovea profunda os alienae cui iratus est Dominus incidet in eam

vul@Proverbs:22:15 @ stultitia conligata est in corde pueri et virga disciplinae fugabit eam

vul@Proverbs:22:16 @ qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas dabit ipse ditiori et egebit

vul@Proverbs:22:17 @ inclina aurem tuam et audi verba sapientium adpone autem cor ad doctrinam meam

vul@Proverbs:22:18 @ quae pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo et redundabit in labiis tuis

vul@Proverbs:22:19 @ ut sit in Domino fiducia tua unde et ostendi eam tibi hodie

vul@Proverbs:22:20 @ ecce descripsi eam tibi tripliciter in cogitationibus et scientia

vul@Proverbs:22:21 @ ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis respondere ex his illi qui misit te

vul@Proverbs:22:22 @ non facias violentiam pauperi quia pauper est neque conteras egenum in porta

vul@Proverbs:22:23 @ quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos qui confixerint animam eius

vul@Proverbs:22:24 @ noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso

vul@Proverbs:22:25 @ ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae tuae

vul@Proverbs:22:26 @ noli esse cum his qui defigunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis

vul@Proverbs:22:27 @ si enim non habes unde restituas quid causae est ut tollat operimentum de cubili tuo

vul@Proverbs:22:28 @ ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui

vul@Proverbs:22:29 @ vidisti virum velocem in opere suo coram regibus stabit nec erit ante ignobiles

vul@Proverbs:23:1 @ quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam

vul@Proverbs:23:2 @ et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam

vul@Proverbs:23:3 @ ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii

vul@Proverbs:23:4 @ noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum

vul@Proverbs:23:5 @ ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum

vul@Proverbs:23:6 @ ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius

vul@Proverbs:23:7 @ quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum

vul@Proverbs:23:8 @ cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos

vul@Proverbs:23:9 @ in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui

vul@Proverbs:23:10 @ ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas

vul@Proverbs:23:11 @ propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum

vul@Proverbs:23:12 @ ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae

vul@Proverbs:23:13 @ noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur

vul@Proverbs:23:14 @ tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis

vul@Proverbs:23:15 @ fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum

vul@Proverbs:23:16 @ et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua

vul@Proverbs:23:17 @ non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die

vul@Proverbs:23:18 @ quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur

vul@Proverbs:23:19 @ audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum

vul@Proverbs:23:20 @ noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt

vul@Proverbs:23:21 @ quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio

vul@Proverbs:23:22 @ audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua

vul@Proverbs:23:23 @ veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam

vul@Proverbs:23:24 @ exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo

vul@Proverbs:23:25 @ gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te

vul@Proverbs:23:26 @ praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant

vul@Proverbs:23:27 @ fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena

vul@Proverbs:23:28 @ insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit

vul@Proverbs:23:29 @ cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum

vul@Proverbs:23:30 @ nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis

vul@Proverbs:23:31 @ ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande

vul@Proverbs:23:32 @ sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet

vul@Proverbs:23:33 @ oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa

vul@Proverbs:23:34 @ et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo

vul@Proverbs:23:35 @ et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam

vul@Proverbs:24:1 @ ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis

vul@Proverbs:24:2 @ quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur

vul@Proverbs:24:3 @ sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur

vul@Proverbs:24:4 @ in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima

vul@Proverbs:24:5 @ vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus

vul@Proverbs:24:6 @ quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt

vul@Proverbs:24:7 @ excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum

vul@Proverbs:24:8 @ qui cogitat malefacere stultus vocabitur

vul@Proverbs:24:9 @ cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor

vul@Proverbs:24:10 @ si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua

vul@Proverbs:24:11 @ erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses

vul@Proverbs:24:12 @ si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua

vul@Proverbs:24:13 @ comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo

vul@Proverbs:24:14 @ sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit

vul@Proverbs:24:15 @ ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius

vul@Proverbs:24:16 @ septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum

vul@Proverbs:24:17 @ cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum

vul@Proverbs:24:18 @ ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam

vul@Proverbs:24:19 @ ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios

vul@Proverbs:24:20 @ quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur

vul@Proverbs:24:21 @ time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis

vul@Proverbs:24:22 @ quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit

vul@Proverbs:24:23 @ haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum

vul@Proverbs:24:24 @ qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus

vul@Proverbs:24:25 @ qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio

vul@Proverbs:24:26 @ labia deosculabitur qui recta verba respondet

vul@Proverbs:24:27 @ praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam

vul@Proverbs:24:28 @ ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis

vul@Proverbs:24:29 @ ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum

vul@Proverbs:24:30 @ per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti

vul@Proverbs:24:31 @ et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat

vul@Proverbs:24:32 @ quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam

vul@Proverbs:24:33 @ parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas

vul@Proverbs:24:34 @ et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus

vul@Proverbs:25:1 @ haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda

vul@Proverbs:25:2 @ gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem

vul@Proverbs:25:3 @ caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile

vul@Proverbs:25:4 @ aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum

vul@Proverbs:25:5 @ aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius

vul@Proverbs:25:6 @ ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris

vul@Proverbs:25:7 @ melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe

vul@Proverbs:25:8 @ quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum

vul@Proverbs:25:9 @ causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles

vul@Proverbs:25:10 @ ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset

vul@Proverbs:25:11 @ mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo

vul@Proverbs:25:12 @ inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem

vul@Proverbs:25:13 @ sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit

vul@Proverbs:25:14 @ nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens

vul@Proverbs:25:15 @ patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam

vul@Proverbs:25:16 @ mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud

vul@Proverbs:25:17 @ subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te

vul@Proverbs:25:18 @ iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum

vul@Proverbs:25:19 @ dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae

vul@Proverbs:25:20 @ et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo

vul@Proverbs:25:21 @ si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere

vul@Proverbs:25:22 @ prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi

vul@Proverbs:25:23 @ ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem

vul@Proverbs:25:24 @ melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi

vul@Proverbs:25:25 @ aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua

vul@Proverbs:25:26 @ fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio

vul@Proverbs:25:27 @ sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria

vul@Proverbs:25:28 @ sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum

vul@Proverbs:26:1 @ quomodo nix aestate et pluvia in messe sic indecens est stulto gloria

vul@Proverbs:26:2 @ sicut avis ad alia transvolans et passer quolibet vadens sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet

vul@Proverbs:26:3 @ flagellum equo et camus asino et virga dorso inprudentium

vul@Proverbs:26:4 @ ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam ne efficiaris ei similis

vul@Proverbs:26:5 @ responde stulto iuxta stultitiam suam ne sibi sapiens esse videatur

vul@Proverbs:26:6 @ claudus pedibus et iniquitatem bibens qui mittit verba per nuntium stultum

vul@Proverbs:26:7 @ quomodo pulchras frustra habet claudus tibias sic indecens est in ore stultorum parabola

vul@Proverbs:26:8 @ sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii ita qui tribuit insipienti honorem

vul@Proverbs:26:9 @ quomodo si spina nascatur in manu temulenti sic parabola in ore stultorum

vul@Proverbs:26:10 @ iudicium determinat causas et qui inponit stulto silentium iras mitigat

vul@Proverbs:26:11 @ sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic inprudens qui iterat stultitiam suam

vul@Proverbs:26:12 @ vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem habebit stultus

vul@Proverbs:26:13 @ dicit piger leaena in via leo in itineribus

vul@Proverbs:26:14 @ sicut ostium vertitur in cardine suo ita piger in lectulo suo

vul@Proverbs:26:15 @ abscondit piger manus sub ascellas suas et laborat si ad os suum eas converterit

vul@Proverbs:26:16 @ sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias

vul@Proverbs:26:17 @ sicut qui adprehendit auribus canem sic qui transit et inpatiens commiscetur rixae alterius

vul@Proverbs:26:18 @ sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas et mortem

vul@Proverbs:26:19 @ sic vir qui fraudulenter nocet amico suo et cum fuerit deprehensus dicit ludens feci

vul@Proverbs:26:20 @ cum defecerint ligna extinguetur ignis et susurrone subtracto iurgia conquiescunt

vul@Proverbs:26:21 @ sicut carbones ad prunam et ligna ad ignem sic homo iracundus suscitat rixas

vul@Proverbs:26:22 @ verba susurronis quasi simplicia et ipsa perveniunt ad intima ventris

vul@Proverbs:26:23 @ quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile sic labia tumentia cum pessimo corde sociata

vul@Proverbs:26:24 @ labiis suis intellegitur inimicus cum in corde tractaverit dolos

vul@Proverbs:26:25 @ quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam septem nequitiae sunt in corde illius

vul@Proverbs:26:26 @ qui operit odium fraudulenter revelabitur malitia eius in concilio

vul@Proverbs:26:27 @ qui fodit foveam incidet in eam et qui volvit lapidem revertetur ad eum

vul@Proverbs:26:28 @ lingua fallax non amat veritatem et os lubricum operatur ruinas

vul@Proverbs:27:1 @ ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies

vul@Proverbs:27:2 @ laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua

vul@Proverbs:27:3 @ grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior

vul@Proverbs:27:4 @ ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit

vul@Proverbs:27:5 @ melior est manifesta correptio quam amor absconditus

vul@Proverbs:27:6 @ meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula

vul@Proverbs:27:7 @ anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce sumet

vul@Proverbs:27:8 @ sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum

vul@Proverbs:27:9 @ unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur

vul@Proverbs:27:10 @ amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul

vul@Proverbs:27:11 @ stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem

vul@Proverbs:27:12 @ astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia

vul@Proverbs:27:13 @ tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis auferto pignus

vul@Proverbs:27:14 @ qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit

vul@Proverbs:27:15 @ tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier conparantur

vul@Proverbs:27:16 @ qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit

vul@Proverbs:27:17 @ ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui

vul@Proverbs:27:18 @ qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur

vul@Proverbs:27:19 @ quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus

vul@Proverbs:27:20 @ infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles

vul@Proverbs:27:21 @ quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis

vul@Proverbs:27:22 @ si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius

vul@Proverbs:27:23 @ diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera

vul@Proverbs:27:24 @ non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum

vul@Proverbs:27:25 @ aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus

vul@Proverbs:27:26 @ agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium

vul@Proverbs:27:27 @ sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis

vul@Proverbs:28:1 @ fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit

vul@Proverbs:28:2 @ propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit

vul@Proverbs:28:3 @ vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames

vul@Proverbs:28:4 @ qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum

vul@Proverbs:28:5 @ viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia

vul@Proverbs:28:6 @ melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus

vul@Proverbs:28:7 @ qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum

vul@Proverbs:28:8 @ qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas

vul@Proverbs:28:9 @ qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis

vul@Proverbs:28:10 @ qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona

vul@Proverbs:28:11 @ sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum

vul@Proverbs:28:12 @ in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum

vul@Proverbs:28:13 @ qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur

vul@Proverbs:28:14 @ beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum

vul@Proverbs:28:15 @ leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem

vul@Proverbs:28:16 @ dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius

vul@Proverbs:28:17 @ hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet

vul@Proverbs:28:18 @ qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel

vul@Proverbs:28:19 @ qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate

vul@Proverbs:28:20 @ vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens

vul@Proverbs:28:21 @ qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem

vul@Proverbs:28:22 @ vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei

vul@Proverbs:28:23 @ qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit

vul@Proverbs:28:24 @ qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est

vul@Proverbs:28:25 @ qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur

vul@Proverbs:28:26 @ qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur

vul@Proverbs:28:27 @ qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam

vul@Proverbs:28:28 @ cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti

vul@Proverbs:29:1 @ viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur

vul@Proverbs:29:2 @ in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus

vul@Proverbs:29:3 @ vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam

vul@Proverbs:29:4 @ rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam

vul@Proverbs:29:5 @ homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius

vul@Proverbs:29:6 @ peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit

vul@Proverbs:29:7 @ novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam

vul@Proverbs:29:8 @ homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem

vul@Proverbs:29:9 @ vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem

vul@Proverbs:29:10 @ viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius

vul@Proverbs:29:11 @ totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum

vul@Proverbs:29:12 @ princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios

vul@Proverbs:29:13 @ pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus

vul@Proverbs:29:14 @ rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur

vul@Proverbs:29:15 @ virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam

vul@Proverbs:29:16 @ in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt

vul@Proverbs:29:17 @ erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae

vul@Proverbs:29:18 @ cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est

vul@Proverbs:29:19 @ servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit

vul@Proverbs:29:20 @ vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio

vul@Proverbs:29:21 @ qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem

vul@Proverbs:29:22 @ vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior

vul@Proverbs:29:23 @ superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria

vul@Proverbs:29:24 @ qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat

vul@Proverbs:29:25 @ qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur

vul@Proverbs:29:26 @ multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum

vul@Proverbs:29:27 @ abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via

vul@Proverbs:30:1 @ verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait

vul@Proverbs:30:2 @ stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum

vul@Proverbs:30:3 @ non didici sapientiam et non novi sanctorum scientiam

vul@Proverbs:30:4 @ quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti

vul@Proverbs:30:5 @ omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se

vul@Proverbs:30:6 @ ne addas quicquam verbis illius et arguaris inveniarisque mendax

vul@Proverbs:30:7 @ duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar

vul@Proverbs:30:8 @ vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria

vul@Proverbs:30:9 @ ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei

vul@Proverbs:30:10 @ ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas

vul@Proverbs:30:11 @ generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae

vul@Proverbs:30:12 @ generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis

vul@Proverbs:30:13 @ generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae

vul@Proverbs:30:14 @ generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus

vul@Proverbs:30:15 @ sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit

vul@Proverbs:30:16 @ infernus et os vulvae et terra quae non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit

vul@Proverbs:30:17 @ oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae

vul@Proverbs:30:18 @ tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro

vul@Proverbs:30:19 @ viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula

vul@Proverbs:30:20 @ talis est via mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum

vul@Proverbs:30:21 @ per tria movetur terra et quartum non potest sustinere

vul@Proverbs:30:22 @ per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo

vul@Proverbs:30:23 @ per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suae

vul@Proverbs:30:24 @ quattuor sunt minima terrae et ipsa sunt sapientiora sapientibus

vul@Proverbs:30:25 @ formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibi

vul@Proverbs:30:26 @ lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suum

vul@Proverbs:30:27 @ regem lucusta non habet et egreditur universa per turmas

vul@Proverbs:30:28 @ stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis

vul@Proverbs:30:29 @ tria sunt quae bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter

vul@Proverbs:30:30 @ leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum

vul@Proverbs:30:31 @ gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei

vul@Proverbs:30:32 @ et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum

vul@Proverbs:30:33 @ qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum et qui vehementer emungitur elicit sanguinem et qui provocat iras producit discordias

vul@Proverbs:31:1 @ verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua

vul@Proverbs:31:2 @ quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum

vul@Proverbs:31:3 @ ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges

vul@Proverbs:31:4 @ noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas

vul@Proverbs:31:5 @ ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis

vul@Proverbs:31:6 @ date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo

vul@Proverbs:31:7 @ bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius

vul@Proverbs:31:8 @ aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt

vul@Proverbs:31:9 @ aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem

vul@Proverbs:31:10 @ aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius

vul@Proverbs:31:11 @ beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit

vul@Proverbs:31:12 @ gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae

vul@Proverbs:31:13 @ deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum

vul@Proverbs:31:14 @ he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum

vul@Proverbs:31:15 @ vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis

vul@Proverbs:31:16 @ zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam

vul@Proverbs:31:17 @ heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum

vul@Proverbs:31:18 @ teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius

vul@Proverbs:31:19 @ ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum

vul@Proverbs:31:20 @ caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem

vul@Proverbs:31:21 @ lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus

vul@Proverbs:31:22 @ mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius

vul@Proverbs:31:23 @ nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae

vul@Proverbs:31:24 @ samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo

vul@Proverbs:31:25 @ ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo

vul@Proverbs:31:26 @ phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius

vul@Proverbs:31:27 @ sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet

vul@Proverbs:31:28 @ coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam

vul@Proverbs:31:29 @ res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas

vul@Proverbs:31:30 @ sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur

vul@Ecclesiastes:1:1 @ verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem

vul@Ecclesiastes:1:2 @ vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas

vul@Ecclesiastes:1:3 @ quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole

vul@Ecclesiastes:1:4 @ generatio praeterit et generatio advenit terra vero in aeternum stat

vul@Ecclesiastes:1:5 @ oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens

vul@Ecclesiastes:1:6 @ gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur

vul@Ecclesiastes:1:7 @ omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant

vul@Ecclesiastes:1:8 @ cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu

vul@Ecclesiastes:1:9 @ quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est

vul@Ecclesiastes:1:10 @ nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos

vul@Ecclesiastes:1:11 @ non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo

vul@Ecclesiastes:1:12 @ ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem

vul@Ecclesiastes:1:13 @ et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea

vul@Ecclesiastes:1:14 @ vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus

vul@Ecclesiastes:1:15 @ perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus

vul@Ecclesiastes:1:16 @ locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit

vul@Ecclesiastes:1:17 @ dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus

vul@Ecclesiastes:1:18 @ eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem

vul@Ecclesiastes:2:1 @ dixi ego in corde meo vadam et affluam deliciis et fruar bonis et vidi quod hoc quoque esset vanitas

vul@Ecclesiastes:2:2 @ risum reputavi errorem et gaudio dixi quid frustra deciperis

vul@Ecclesiastes:2:3 @ cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut animum meum transferrem ad sapientiam devitaremque stultitiam donec viderem quid esset utile filiis hominum quod facto opus est sub sole numero dierum vitae suae

vul@Ecclesiastes:2:4 @ magnificavi opera mea aedificavi mihi domos plantavi vineas

vul@Ecclesiastes:2:5 @ feci hortos et pomeria et consevi ea cuncti generis arboribus

vul@Ecclesiastes:2:6 @ extruxi mihi piscinas aquarum ut inrigarem silvam lignorum germinantium

vul@Ecclesiastes:2:7 @ possedi servos et ancillas multamque familiam habui armenta quoque et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem

vul@Ecclesiastes:2:8 @ coacervavi mihi argentum et aurum et substantias regum ac provinciarum feci mihi cantores et cantrices et delicias filiorum hominum scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda

vul@Ecclesiastes:2:9 @ et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem sapientia quoque perseveravit mecum

vul@Ecclesiastes:2:10 @ et omnia quae desideraverunt oculi mei non negavi eis nec prohibui cor quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his quae paraveram et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo

vul@Ecclesiastes:2:11 @ cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant manus meae et ad labores in quibus frustra sudaveram vidi in omnibus vanitatem et adflictionem animi et nihil permanere sub sole

vul@Ecclesiastes:2:12 @ transivi ad contemplandam sapientiam erroresque et stultitiam quid est inquam homo ut sequi possit regem factorem suum

vul@Ecclesiastes:2:13 @ et vidi quia tantum praecederet sapientia stultitiam quantum differt lux tenebris

vul@Ecclesiastes:2:14 @ sapientis oculi in capite eius stultus in tenebris ambulat et didici quod unus utriusque esset interitus

vul@Ecclesiastes:2:15 @ et dixi in corde meo si unus et stulti et meus occasus erit quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam locutusque cum mente mea animadverti quod hoc quoque esset vanitas

vul@Ecclesiastes:2:16 @ non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum et futura tempora oblivione cuncta pariter obruent moritur doctus similiter et indoctus

vul@Ecclesiastes:2:17 @ et idcirco taeduit me vitae meae videntem mala esse universa sub sole et cuncta vanitatem atque adflictionem spiritus

vul@Ecclesiastes:2:18 @ rursum detestatus sum omnem industriam meam quae sub sole studiosissime laboravi habiturus heredem post me

vul@Ecclesiastes:2:19 @ quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui et est quicquam tam vanum

vul@Ecclesiastes:2:20 @ unde cessavi renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole

vul@Ecclesiastes:2:21 @ nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et sollicitudine homini otioso quaesita dimittit et hoc ergo vanitas et magnum malum

vul@Ecclesiastes:2:22 @ quid enim proderit homini de universo labore suo et adflictione spiritus qua sub sole cruciatus est

vul@Ecclesiastes:2:23 @ cuncti dies eius doloribus et aerumnis pleni sunt nec per noctem mente requiescit et haec non vanitas est

vul@Ecclesiastes:2:24 @ nonne melius est comedere et bibere et ostendere animae suae bona de laboribus suis et hoc de manu Dei est

vul@Ecclesiastes:2:25 @ quis ita vorabit et deliciis affluet ut ego

vul@Ecclesiastes:2:26 @ homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et laetitiam peccatori autem dedit adflictionem et curam superfluam ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo sed et hoc vanitas et cassa sollicitudo mentis

vul@Ecclesiastes:3:1 @ omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub caelo

vul@Ecclesiastes:3:2 @ tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est

vul@Ecclesiastes:3:3 @ tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et tempus aedificandi

vul@Ecclesiastes:3:4 @ tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus saltandi

vul@Ecclesiastes:3:5 @ tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus

vul@Ecclesiastes:3:6 @ tempus adquirendi et tempus perdendi tempus custodiendi et tempus abiciendi

vul@Ecclesiastes:3:7 @ tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et tempus loquendi

vul@Ecclesiastes:3:8 @ tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis

vul@Ecclesiastes:3:9 @ quid habet amplius homo de labore suo

vul@Ecclesiastes:3:10 @ vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea

vul@Ecclesiastes:3:11 @ cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem

vul@Ecclesiastes:3:12 @ et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere bene in vita sua

vul@Ecclesiastes:3:13 @ omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est

vul@Ecclesiastes:3:14 @ didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur

vul@Ecclesiastes:3:15 @ quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt et Deus instaurat quod abiit

vul@Ecclesiastes:3:16 @ vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitiae iniquitatem

vul@Ecclesiastes:3:17 @ et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et tempus omni rei tunc erit

vul@Ecclesiastes:3:18 @ dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis

vul@Ecclesiastes:3:19 @ idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent vanitati

vul@Ecclesiastes:3:20 @ et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur

vul@Ecclesiastes:3:21 @ quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus iumentorum descendat deorsum

vul@Ecclesiastes:3:22 @ et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat

vul@Ecclesiastes:4:1 @ verti me ad alia et vidi calumnias quae sub sole geruntur et lacrimas innocentum et consolatorem neminem nec posse resistere eorum violentiae cunctorum auxilio destitutos

vul@Ecclesiastes:4:2 @ et laudavi magis mortuos quam viventes

vul@Ecclesiastes:4:3 @ et feliciorem utroque iudicavi qui necdum natus est nec vidit mala quae sub sole fiunt

vul@Ecclesiastes:4:4 @ rursum contemplatus omnes labores hominum et industrias animadverti patere invidiae proximi et in hoc ergo vanitas et cura superflua est

vul@Ecclesiastes:4:5 @ stultus conplicat manus suas et comedit carnes suas dicens

vul@Ecclesiastes:4:6 @ melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore et adflictione animi

vul@Ecclesiastes:4:7 @ considerans repperi et aliam vanitatem sub sole

vul@Ecclesiastes:4:8 @ unus est et secundum non habet non filium non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima

vul@Ecclesiastes:4:9 @ melius ergo est duos simul esse quam unum habent enim emolumentum societatis suae

vul@Ecclesiastes:4:10 @ si unus ceciderit ab altero fulcietur vae soli quia cum ruerit non habet sublevantem

vul@Ecclesiastes:4:11 @ et si dormierint duo fovebuntur mutuo unus quomodo calefiet

vul@Ecclesiastes:4:12 @ et si quispiam praevaluerit contra unum duo resistent ei funiculus triplex difficile rumpitur

vul@Ecclesiastes:4:13 @ melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto qui nescit providere in posterum

vul@Ecclesiastes:4:14 @ quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum et alius natus in regno inopia consumatur

vul@Ecclesiastes:4:15 @ vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adulescente secundo qui consurgit pro eo

vul@Ecclesiastes:4:16 @ infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo sed et hoc vanitas et adflictio spiritus

vul@Ecclesiastes:4:17 @ custodi pedem tuum ingrediens domum Dei multo enim melior est oboedientia quam stultorum victimae qui nesciunt quid faciant mali

vul@Ecclesiastes:5:1 @ ne temere quid loquaris neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo Deus enim in caelo et tu super terram idcirco sint pauci sermones tui

vul@Ecclesiastes:5:2 @ multas curas sequuntur somnia et in multis sermonibus invenitur stultitia

vul@Ecclesiastes:5:3 @ si quid vovisti Deo ne moreris reddere displicet enim ei infidelis et stulta promissio sed quodcumque voveris redde

vul@Ecclesiastes:5:4 @ multoque melius est non vovere quam post votum promissa non conplere

vul@Ecclesiastes:5:5 @ ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem tuam neque dicas coram angelo non est providentia ne forte iratus Deus super sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum

vul@Ecclesiastes:5:6 @ ubi multa sunt somnia plurimae vanitates et sermones innumeri tu vero Deum time

vul@Ecclesiastes:5:7 @ si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et subverti iustitiam in provincia non mireris super hoc negotio quia excelso alius excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt alii

vul@Ecclesiastes:5:8 @ et insuper universae terrae rex imperat servienti

vul@Ecclesiastes:5:9 @ avarus non implebitur pecunia et qui amat divitias fructus non capiet ex eis et hoc ergo vanitas

vul@Ecclesiastes:5:10 @ ubi multae sunt opes multi et qui comedant eas et quid prodest possessori nisi quod cernit divitias oculis suis

vul@Ecclesiastes:5:11 @ dulcis est somnus operanti sive parum sive multum comedat saturitas autem divitis non sinit dormire eum

vul@Ecclesiastes:5:12 @ est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole divitiae conservatae in malum domini sui

vul@Ecclesiastes:5:13 @ pereunt enim in adflictione pessima generavit filium qui in summa egestate erit

vul@Ecclesiastes:5:14 @ sicut egressus est nudus de utero matris suae sic revertetur et nihil auferet secum de labore suo

vul@Ecclesiastes:5:15 @ miserabilis prorsus infirmitas quomodo venit sic revertetur quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum

vul@Ecclesiastes:5:16 @ cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris et in curis multis et in aerumna atque tristitia

vul@Ecclesiastes:5:17 @ hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numerum dierum vitae suae quos dedit ei Deus et haec est pars illius

vul@Ecclesiastes:5:18 @ et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et laetetur de labore suo hoc est donum Dei

vul@Ecclesiastes:5:19 @ non enim satis recordabitur dierum vitae suae eo quod Deus occupet deliciis cor eius

vul@Ecclesiastes:6:1 @ est et aliud malum quod vidi sub sole et quidem frequens apud homines

vul@Ecclesiastes:6:2 @ vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest animae eius ex omnibus quae desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit illud hoc vanitas et magna miseria est

vul@Ecclesiastes:6:3 @ si genuerit quispiam centum et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantiae suae sepulturaque careat de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus

vul@Ecclesiastes:6:4 @ frustra enim venit et pergit ad tenebras et oblivione delebitur nomen eius

vul@Ecclesiastes:6:5 @ non vidit solem neque cognovit distantiam boni et mali

vul@Ecclesiastes:6:6 @ etiam si duobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis nonne ad unum locum properant omnia

vul@Ecclesiastes:6:7 @ omnis labor hominis in ore eius sed anima illius non impletur

vul@Ecclesiastes:6:8 @ quid habet amplius sapiens ab stulto et quid pauper nisi ut pergat illuc ubi est vita

vul@Ecclesiastes:6:9 @ melius est videre quod cupias quam desiderare quod nescias sed et hoc vanitas est et praesumptio spiritus

vul@Ecclesiastes:6:10 @ qui futurus est iam vocatum est nomen eius et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere

vul@Ecclesiastes:6:11 @ verba sunt plurima multa in disputando habentia vanitatem

vul@Ecclesiastes:7:1 @ quid necesse est homini maiora se quaerere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae et tempore quo velut umbra praeterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit

vul@Ecclesiastes:7:2 @ melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis

vul@Ecclesiastes:7:3 @ melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit

vul@Ecclesiastes:7:4 @ melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis

vul@Ecclesiastes:7:5 @ cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi laetitia

vul@Ecclesiastes:7:6 @ melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi

vul@Ecclesiastes:7:7 @ quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc vanitas

vul@Ecclesiastes:7:8 @ calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius

vul@Ecclesiastes:7:9 @ melior est finis orationis quam principium melior est patiens arrogante

vul@Ecclesiastes:7:10 @ ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit

vul@Ecclesiastes:7:11 @ ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio

vul@Ecclesiastes:7:12 @ utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem

vul@Ecclesiastes:7:13 @ sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo

vul@Ecclesiastes:7:14 @ considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit

vul@Ecclesiastes:7:15 @ in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias

vul@Ecclesiastes:7:16 @ haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua

vul@Ecclesiastes:7:17 @ noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas

vul@Ecclesiastes:7:18 @ ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo

vul@Ecclesiastes:7:19 @ bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit

vul@Ecclesiastes:7:20 @ sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis

vul@Ecclesiastes:7:21 @ non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet

vul@Ecclesiastes:7:22 @ sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi

vul@Ecclesiastes:7:23 @ scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis

vul@Ecclesiastes:7:24 @ cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me

vul@Ecclesiastes:7:25 @ multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam

vul@Ecclesiastes:7:26 @ lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium

vul@Ecclesiastes:7:27 @ et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa

vul@Ecclesiastes:7:28 @ ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem rationem

vul@Ecclesiastes:7:29 @ quam adhuc quaerit anima mea et non inveni virum de mille unum repperi mulierem ex omnibus non inveni

vul@Ecclesiastes:7:30 @ solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi

vul@Ecclesiastes:8:1 @ sapientia hominis lucet in vultu eius et potentissimus faciem illius commutavit

vul@Ecclesiastes:8:2 @ ego os regis observo et praecepta iuramenti Dei

vul@Ecclesiastes:8:3 @ ne festines recedere a facie eius neque permaneas in opere malo quia omne quod voluerit faciet

vul@Ecclesiastes:8:4 @ et sermo illius potestate plenus est nec dicere ei quisquam potest quare ita facis

vul@Ecclesiastes:8:5 @ qui custodit praeceptum non experietur quicquam mali tempus et responsionem cor sapientis intellegit

vul@Ecclesiastes:8:6 @ omni negotio tempus est et oportunitas et multa hominis adflictio

vul@Ecclesiastes:8:7 @ quia ignorat praeterita et ventura nullo scire potest nuntio

vul@Ecclesiastes:8:8 @ non est in hominis dicione prohibere spiritum nec habet potestatem in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello neque salvabit impietas impium

vul@Ecclesiastes:8:9 @ omnia haec consideravi et dedi cor meum in cunctis operibus quae fiunt sub sole interdum dominatur homo homini in malum suum

vul@Ecclesiastes:8:10 @ vidi impios sepultos qui etiam cum adviverent in loco sancto erant et laudabantur in civitate quasi iustorum operum sed et hoc vanitas est

vul@Ecclesiastes:8:11 @ etenim quia non profertur cito contra malos sententia absque ullo timore filii hominum perpetrant mala

vul@Ecclesiastes:8:12 @ attamen ex eo quod peccator centies facit malum et per patientiam sustentatur ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum qui verentur faciem eius

vul@Ecclesiastes:8:13 @ non sit bonum impio nec prolongentur dies eius sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Dei

vul@Ecclesiastes:8:14 @ est et alia vanitas quae fit super terram sunt iusti quibus multa proveniunt quasi opera egerint impiorum et sunt impii qui ita securi sunt quasi iustorum facta habeant sed et hoc vanissimum iudico

vul@Ecclesiastes:8:15 @ laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub sole nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitae quos dedit ei Deus sub sole

vul@Ecclesiastes:8:16 @ et adposui cor meum ut scirem sapientiam et intellegerem distentionem quae versatur in terra est homo qui diebus ac noctibus somnum oculis non capit

vul@Ecclesiastes:8:17 @ et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole et quanto plus laboraverit ad quaerendum tanto minus inveniat etiam si dixerit sapiens se nosse non poterit repperire

vul@Ecclesiastes:9:1 @ omnia haec tractavi in corde meo ut curiose intellegerem sunt iusti atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit

vul@Ecclesiastes:9:2 @ sed omnia in futuro servantur incerta eo quod universa aeque eveniant iusto et impio bono et malo mundo et inmundo immolanti victimas et sacrificia contemnenti sicut bonus sic et peccator ut periurus ita et ille qui verum deierat

vul@Ecclesiastes:9:3 @ hoc est pessimum inter omnia quae sub sole fiunt quia eadem cunctis eveniunt unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua et post haec ad inferos deducentur

vul@Ecclesiastes:9:4 @ nemo est qui semper vivat et qui huius rei habeat fiduciam melior est canis vivens leone mortuo

vul@Ecclesiastes:9:5 @ viventes enim sciunt se esse morituros mortui vero nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem quia oblivioni tradita est memoria eorum

vul@Ecclesiastes:9:6 @ amor quoque et odium et invidia simul perierunt nec habent partem in hoc saeculo et in opere quod sub sole geritur

vul@Ecclesiastes:9:7 @ vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum quia Deo placent opera tua

vul@Ecclesiastes:9:8 @ omni tempore sint vestimenta tua candida et oleum de capite tuo non deficiat

vul@Ecclesiastes:9:9 @ perfruere vita cum uxore quam diligis cunctis diebus vitae instabilitatis tuae qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae haec est enim pars in vita et in labore tuo quod laboras sub sole

vul@Ecclesiastes:9:10 @ quodcumque potest manus tua facere instanter operare quia nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos quo tu properas

vul@Ecclesiastes:9:11 @ verti me alio vidique sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec artificum gratiam sed tempus casumque in omnibus

vul@Ecclesiastes:9:12 @ nescit homo finem suum sed sicut pisces capiuntur hamo et sicut aves conprehenduntur laqueo sic capiuntur homines tempore malo cum eis extemplo supervenerit

vul@Ecclesiastes:9:13 @ hanc quoque vidi sub sole sapientiam et probavi maximam

vul@Ecclesiastes:9:14 @ civitas parva et pauci in ea viri venit contra eam rex magnus et vallavit eam extruxitque munitiones per gyrum et perfecta est obsidio

vul@Ecclesiastes:9:15 @ inventusque in ea vir pauper et sapiens liberavit urbem per sapientiam suam et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis

vul@Ecclesiastes:9:16 @ et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine quomodo ergo sapientia pauperis contempta est et verba eius non sunt audita

vul@Ecclesiastes:9:17 @ verba sapientium audiuntur in silentio plus quam clamor principis inter stultos

vul@Ecclesiastes:9:18 @ melior est sapientia quam arma bellica et qui in uno peccaverit multa bona perdet

vul@Ecclesiastes:10:1 @ muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia

vul@Ecclesiastes:10:2 @ cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius

vul@Ecclesiastes:10:3 @ sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos aestimat

vul@Ecclesiastes:10:4 @ si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima

vul@Ecclesiastes:10:5 @ est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis

vul@Ecclesiastes:10:6 @ positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum

vul@Ecclesiastes:10:7 @ vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram

vul@Ecclesiastes:10:8 @ qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber

vul@Ecclesiastes:10:9 @ qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis

vul@Ecclesiastes:10:10 @ si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia

vul@Ecclesiastes:10:11 @ si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit

vul@Ecclesiastes:10:12 @ verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum

vul@Ecclesiastes:10:13 @ initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus

vul@Ecclesiastes:10:14 @ stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare

vul@Ecclesiastes:10:15 @ labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere

vul@Ecclesiastes:10:16 @ vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt

vul@Ecclesiastes:10:17 @ beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam

vul@Ecclesiastes:10:18 @ in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus

vul@Ecclesiastes:10:19 @ in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia

vul@Ecclesiastes:10:20 @ in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam

vul@Ecclesiastes:11:1 @ mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum

vul@Ecclesiastes:11:2 @ da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum sit mali super terram

vul@Ecclesiastes:11:3 @ si repletae fuerint nubes imbrem super terram effundent si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco ceciderit ibi erit

vul@Ecclesiastes:11:4 @ qui observat ventum non seminat et qui considerat nubes numquam metet

vul@Ecclesiastes:11:5 @ quomodo ignoras quae sit via spiritus et qua ratione conpingantur ossa in ventre praegnatis sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium

vul@Ecclesiastes:11:6 @ mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit

vul@Ecclesiastes:11:7 @ dulce lumen et delectabile est oculis videre solem

vul@Ecclesiastes:11:8 @ si annis multis vixerit homo et in omnibus his laetatus fuerit meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui cum venerint vanitatis arguentur praeterita

vul@Ecclesiastes:11:9 @ laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium

vul@Ecclesiastes:11:10 @ aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vana sunt

vul@Ecclesiastes:12:1 @ memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent

vul@Ecclesiastes:12:2 @ antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam

vul@Ecclesiastes:12:3 @ quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes inminuto numero et tenebrescent videntes per foramina

vul@Ecclesiastes:12:4 @ et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis

vul@Ecclesiastes:12:5 @ excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes

vul@Ecclesiastes:12:6 @ antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam

vul@Ecclesiastes:12:7 @ et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum

vul@Ecclesiastes:12:8 @ vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia vanitas

vul@Ecclesiastes:12:9 @ cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas multas

vul@Ecclesiastes:12:10 @ quaesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos

vul@Ecclesiastes:12:11 @ verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi quae per magistrorum concilium data sunt a pastore uno

vul@Ecclesiastes:12:12 @ his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est

vul@Ecclesiastes:12:13 @ finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa hoc est enim omnis homo

vul@Songs:1:1 @ osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino

vul@Songs:1:2 @ fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te

vul@Songs:1:3 @ trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te

vul@Songs:1:4 @ nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis

vul@Songs:1:5 @ nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi

vul@Songs:1:6 @ indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum

vul@Songs:1:7 @ si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum

vul@Songs:1:8 @ equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea

vul@Songs:1:9 @ pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia

vul@Songs:1:10 @ murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento

vul@Songs:1:11 @ dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum

vul@Songs:1:12 @ fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur

vul@Songs:1:13 @ botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi

vul@Songs:1:14 @ ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum

vul@Songs:1:15 @ ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus

vul@Songs:1:16 @ tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina

vul@Songs:2:1 @ ego flos campi et lilium convallium

vul@Songs:2:2 @ sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias

vul@Songs:2:3 @ sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi meo

vul@Songs:2:4 @ introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem

vul@Songs:2:5 @ fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo

vul@Songs:2:6 @ leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me

vul@Songs:2:7 @ adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit

vul@Songs:2:8 @ vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles

vul@Songs:2:9 @ similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos

vul@Songs:2:10 @ et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea formonsa mea et veni

vul@Songs:2:11 @ iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit

vul@Songs:2:12 @ flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra

vul@Songs:2:13 @ ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem surge amica mea speciosa mea et veni

vul@Songs:2:14 @ columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora

vul@Songs:2:15 @ capite nobis vulpes vulpes parvulas quae demoliuntur vineas nam vinea nostra floruit

vul@Songs:2:16 @ dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia

vul@Songs:2:17 @ donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether

vul@Songs:3:1 @ in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni

vul@Songs:3:2 @ surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni

vul@Songs:3:3 @ invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis

vul@Songs:3:4 @ paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae

vul@Songs:3:5 @ adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit

vul@Songs:3:6 @ quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii

vul@Songs:3:7 @ en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israhel

vul@Songs:3:8 @ omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos

vul@Songs:3:9 @ ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani

vul@Songs:3:10 @ columnas eius fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem

vul@Songs:3:11 @ egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die laetitiae cordis eius

vul@Songs:4:1 @ quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad

vul@Songs:4:2 @ dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas

vul@Songs:4:3 @ sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet

vul@Songs:4:4 @ sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium

vul@Songs:4:5 @ duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis

vul@Songs:4:6 @ donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem murrae et ad collem turis

vul@Songs:4:7 @ tota pulchra es amica mea et macula non est in te

vul@Songs:4:8 @ veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum

vul@Songs:4:9 @ vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui

vul@Songs:4:10 @ quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata

vul@Songs:4:11 @ favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis

vul@Songs:4:12 @ hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus

vul@Songs:4:13 @ emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo

vul@Songs:4:14 @ nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis

vul@Songs:4:15 @ fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano

vul@Songs:4:16 @ surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius

vul@Songs:5:1 @ veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi

vul@Songs:5:2 @ ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium

vul@Songs:5:3 @ expoliavi me tunica mea quomodo induar illa lavi pedes meos quomodo inquinabo illos

vul@Songs:5:4 @ dilectus meus misit manum suam per foramen et venter meus intremuit ad tactum eius

vul@Songs:5:5 @ surrexi ut aperirem dilecto meo manus meae stillaverunt murra digiti mei pleni murra probatissima

vul@Songs:5:6 @ pessulum ostii aperui dilecto meo at ille declinaverat atque transierat anima mea liquefacta est ut locutus est quaesivi et non inveni illum vocavi et non respondit mihi

vul@Songs:5:7 @ invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem percusserunt me vulneraverunt me tulerunt pallium meum mihi custodes murorum

vul@Songs:5:8 @ adiuro vos filiae Hierusalem si inveneritis dilectum meum ut nuntietis ei quia amore langueo

vul@Songs:5:9 @ qualis est dilectus tuus ex dilecto o pulcherrima mulierum qualis est dilectus tuus ex dilecto quia sic adiurasti nos

vul@Songs:5:10 @ dilectus meus candidus et rubicundus electus ex milibus

vul@Songs:5:11 @ caput eius aurum optimum comae eius sicut elatae palmarum nigrae quasi corvus

vul@Songs:5:12 @ oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum quae lacte sunt lotae et resident iuxta fluenta plenissima

vul@Songs:5:13 @ genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis labia eius lilia distillantia murram primam

vul@Songs:5:14 @ manus illius tornatiles aureae plenae hyacinthis venter eius eburneus distinctus sapphyris

vul@Songs:5:15 @ crura illius columnae marmoreae quae fundatae sunt super bases aureas species eius ut Libani electus ut cedri

vul@Songs:5:16 @ guttur illius suavissimum et totus desiderabilis talis est dilectus meus et iste est amicus meus filiae Hierusalem

vul@Songs:5:17 @ quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo declinavit dilectus tuus et quaeremus eum tecum

vul@Songs:6:1 @ dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat

vul@Songs:6:2 @ ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia

vul@Songs:6:3 @ pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata

vul@Songs:6:4 @ averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad

vul@Songs:6:5 @ dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis

vul@Songs:6:6 @ sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis

vul@Songs:6:7 @ sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus

vul@Songs:6:8 @ una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam

vul@Songs:6:9 @ quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata

vul@Songs:6:10 @ descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica

vul@Songs:6:11 @ nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab

vul@Songs:6:12 @ revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te

vul@Songs:7:1 @ quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis

vul@Songs:7:2 @ umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis

vul@Songs:7:3 @ duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae

vul@Songs:7:4 @ collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum

vul@Songs:7:5 @ caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus

vul@Songs:7:6 @ quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis

vul@Songs:7:7 @ statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris

vul@Songs:7:8 @ dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum

vul@Songs:7:9 @ guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum

vul@Songs:7:10 @ ego dilecto meo et ad me conversio eius

vul@Songs:7:11 @ veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis

vul@Songs:7:12 @ mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea

vul@Songs:7:13 @ mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi

vul@Songs:8:1 @ quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae ut inveniam te foris et deosculer et iam me nemo despiciat

vul@Songs:8:2 @ adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum

vul@Songs:8:3 @ leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me

vul@Songs:8:4 @ adiuro vos filiae Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit

vul@Songs:8:5 @ quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua

vul@Songs:8:6 @ pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum

vul@Songs:8:7 @ aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despicient eum

vul@Songs:8:8 @ soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda est

vul@Songs:8:9 @ si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis

vul@Songs:8:10 @ ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens

vul@Songs:8:11 @ vinea fuit Pacifico in ea quae habet populos tradidit eam custodibus vir adfert pro fructu eius mille argenteos

vul@Songs:8:12 @ vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus eius

vul@Songs:8:13 @ quae habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam

vul@Isaiah:1:1 @ visio Isaiae filii Amos quam vidit super Iudam et Hierusalem in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda

vul@Isaiah:1:2 @ audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me

vul@Isaiah:1:3 @ cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui Israhel non cognovit populus meus non intellexit

vul@Isaiah:1:4 @ vae genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israhel abalienati sunt retrorsum

vul@Isaiah:1:5 @ super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem omne caput languidum et omne cor maerens

vul@Isaiah:1:6 @ a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo

vul@Isaiah:1:7 @ terra vestra deserta civitates vestrae succensae igni regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in vastitate hostili

vul@Isaiah:1:8 @ et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario sicut civitas quae vastatur

vul@Isaiah:1:9 @ nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus

vul@Isaiah:1:10 @ audite verbum Domini principes Sodomorum percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrae

vul@Isaiah:1:11 @ quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui

vul@Isaiah:1:12 @ cum veneritis ante conspectum meum quis quaesivit haec de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis

vul@Isaiah:1:13 @ ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram iniqui sunt coetus vestri

vul@Isaiah:1:14 @ kalendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea facta sunt mihi molesta laboravi sustinens

vul@Isaiah:1:15 @ et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestrae sanguine plenae sunt

vul@Isaiah:1:16 @ lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse

vul@Isaiah:1:17 @ discite benefacere quaerite iudicium subvenite oppresso iudicate pupillo defendite viduam

vul@Isaiah:1:18 @ et venite et arguite me dicit Dominus si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana erunt

vul@Isaiah:1:19 @ si volueritis et audieritis bona terrae comedetis

vul@Isaiah:1:20 @ quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est

vul@Isaiah:1:21 @ quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii iustitia habitavit in ea nunc autem homicidae

vul@Isaiah:1:22 @ argentum tuum versum est in scoriam vinum tuum mixtum est aqua

vul@Isaiah:1:23 @ principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non iudicant et causa viduae non ingreditur ad eos

vul@Isaiah:1:24 @ propter hoc ait Dominus exercituum Fortis Israhel heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis

vul@Isaiah:1:25 @ et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stagnum tuum

vul@Isaiah:1:26 @ et restituam iudices tuos ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus post haec vocaberis civitas iusti urbs fidelis

vul@Isaiah:1:27 @ Sion in iudicio redimetur et reducent eam in iustitia

vul@Isaiah:1:28 @ et conteret scelestos et peccatores simul et qui dereliquerunt Dominum consumentur

vul@Isaiah:1:29 @ confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt et erubescetis super hortis quos elegeratis

vul@Isaiah:1:30 @ cum fueritis velut quercus defluentibus foliis et velut hortus absque aqua

vul@Isaiah:1:31 @ et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae et opus vestrum quasi scintilla et succendetur utrumque simul et non erit qui extinguat

vul@Isaiah:2:1 @ verbum quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Hierusalem

vul@Isaiah:2:2 @ et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes

vul@Isaiah:2:3 @ et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis eius quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem

vul@Isaiah:2:4 @ et iudicabit gentes et arguet populos multos et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces non levabit gens contra gentem gladium nec exercebuntur ultra ad proelium

vul@Isaiah:2:5 @ domus Iacob venite et ambulemus in lumine Domini

vul@Isaiah:2:6 @ proiecisti enim populum tuum domum Iacob quia repleti sunt ut olim et augures habuerunt ut Philisthim et pueris alienis adheserunt

vul@Isaiah:2:7 @ repleta est terra argento et auro et non est finis thesaurorum eius

vul@Isaiah:2:8 @ et repleta est terra eius equis et innumerabiles quadrigae eius et repleta est terra eius idolis opus manuum suarum adoraverunt quod fecerunt digiti eorum

vul@Isaiah:2:9 @ et incurvavit se homo et humiliatus est vir ne ergo dimittas eis

vul@Isaiah:2:10 @ ingredere in petram abscondere fossa humo a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius

vul@Isaiah:2:11 @ oculi sublimis hominis humiliati sunt et incurvabitur altitudo virorum exaltabitur autem Dominus solus in die illa

vul@Isaiah:2:12 @ quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem et humiliabitur

vul@Isaiah:2:13 @ et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus Basan

vul@Isaiah:2:14 @ et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatos

vul@Isaiah:2:15 @ et super omnem turrem excelsam et super omnem murum munitum

vul@Isaiah:2:16 @ et super omnes naves Tharsis et super omne quod visu pulchrum est

vul@Isaiah:2:17 @ et incurvabitur sublimitas hominum et humiliabitur altitudo virorum et elevabitur Dominus solus in die illa

vul@Isaiah:2:18 @ et idola penitus conterentur

vul@Isaiah:2:19 @ et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram

vul@Isaiah:2:20 @ in die illa proiciet homo idola argenti sui et simulacra auri sui quae fecerat sibi ut adoraret talpas et vespertiliones

vul@Isaiah:2:21 @ et ingredietur fissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram

vul@Isaiah:2:22 @ quiescite ergo ab homine cuius spiritus in naribus eius quia excelsus reputatus est ipse

vul@Isaiah:3:1 @ ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae

vul@Isaiah:3:2 @ fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem

vul@Isaiah:3:3 @ principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici

vul@Isaiah:3:4 @ et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis

vul@Isaiah:3:5 @ et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem

vul@Isaiah:3:6 @ adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua

vul@Isaiah:3:7 @ respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi

vul@Isaiah:3:8 @ ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis eius

vul@Isaiah:3:9 @ agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala

vul@Isaiah:3:10 @ dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet

vul@Isaiah:3:11 @ vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei

vul@Isaiah:3:12 @ populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant

vul@Isaiah:3:13 @ stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos

vul@Isaiah:3:14 @ Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra

vul@Isaiah:3:15 @ quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum

vul@Isaiah:3:16 @ et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant

vul@Isaiah:3:17 @ decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit

vul@Isaiah:3:18 @ in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et lunulas

vul@Isaiah:3:19 @ et torques et monilia et armillas et mitras

vul@Isaiah:3:20 @ discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola et inaures

vul@Isaiah:3:21 @ et anulos et gemmas in fronte pendentes

vul@Isaiah:3:22 @ et mutatoria et pallia et linteamina et acus

vul@Isaiah:3:23 @ et specula et sindones et vittas et theristra

vul@Isaiah:3:24 @ et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium

vul@Isaiah:3:25 @ pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in proelio

vul@Isaiah:3:26 @ et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit

vul@Isaiah:4:1 @ et adprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur tantummodo vocetur nomen tuum super nos aufer obprobrium nostrum

vul@Isaiah:4:2 @ in die illa erit germen Domini in magnificentia et in gloria et fructus terrae sublimis et exultatio his qui salvati fuerint de Israhel

vul@Isaiah:4:3 @ et erit omnis qui relictus fuerit in Sion et residuus in Hierusalem sanctus vocabitur omnis qui scriptus est in vita in Hierusalem

vul@Isaiah:4:4 @ si abluerit Dominus sordem filiarum Sion et sanguinem Hierusalem laverit de medio eius spiritu iudicii et spiritu ardoris

vul@Isaiah:4:5 @ et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et ubi invocatus est nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte super omnem enim gloriam protectio

vul@Isaiah:4:6 @ et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia

vul@Isaiah:5:1 @ cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei

vul@Isaiah:5:2 @ et sepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit eam electam et aedificavit turrem in medio eius et torcular extruxit in ea et expectavit ut faceret uvas et fecit labruscas

vul@Isaiah:5:3 @ nunc ergo habitator Hierusalem et vir Iuda iudicate inter me et inter vineam meam

vul@Isaiah:5:4 @ quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei an quod expectavi ut faceret uvas et fecit labruscas

vul@Isaiah:5:5 @ et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae auferam sepem eius et erit in direptionem diruam maceriam eius et erit in conculcationem

vul@Isaiah:5:6 @ et ponam eam desertam non putabitur et non fodietur et ascendent vepres et spinae et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem

vul@Isaiah:5:7 @ vinea enim Domini exercituum domus Israhel et vir Iuda germen delectabile eius et expectavi ut faceret iudicium et ecce iniquitas et iustitiam et ecce clamor

vul@Isaiah:5:8 @ vae qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis usque ad terminum loci numquid habitabitis soli vos in medio terrae

vul@Isaiah:5:9 @ in auribus meis sunt haec Domini exercituum nisi domus multae desertae fuerint grandes et pulchrae absque habitatore

vul@Isaiah:5:10 @ decem enim iuga vinearum facient lagunculam unam et triginta modii sementis facient modios tres

vul@Isaiah:5:11 @ vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam ut vino aestuetis

vul@Isaiah:5:12 @ cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius consideratis

vul@Isaiah:5:13 @ propterea captivus ductus est populus meus quia non habuit scientiam et nobiles eius interierunt fame et multitudo eius siti exaruit

vul@Isaiah:5:14 @ propterea dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino et descendent fortes eius et populus eius et sublimes gloriosique eius ad eum

vul@Isaiah:5:15 @ et incurvabitur homo et humiliabitur vir et oculi sublimium deprimentur

vul@Isaiah:5:16 @ et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia

vul@Isaiah:5:17 @ et pascentur agni iuxta ordinem suum et deserta in ubertatem versa advenae comedent

vul@Isaiah:5:18 @ vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum

vul@Isaiah:5:19 @ qui dicitis festinet et cito veniat opus eius ut videamus et adpropiet et veniat consilium Sancti Israhel et sciemus illud

vul@Isaiah:5:20 @ vae qui dicitis malum bonum et bonum malum ponentes tenebras lucem et lucem tenebras ponentes amarum in dulce et dulce in amarum

vul@Isaiah:5:21 @ vae qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismet ipsis prudentes

vul@Isaiah:5:22 @ vae qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem

vul@Isaiah:5:23 @ qui iustificatis impium pro muneribus et iustitiam iusti aufertis ab eo

vul@Isaiah:5:24 @ propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis et calor flammae exurit sic radix eorum quasi favilla erit et germen eorum ut pulvis ascendet abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israhel blasphemaverunt

vul@Isaiah:5:25 @ ideo iratus est furor Domini in populo suo et extendit manum suam super eum et percussit eum et conturbati sunt montes et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

vul@Isaiah:5:26 @ et levabit signum nationibus procul et sibilabit ad eum de finibus terrae et ecce festinus velociter veniet

vul@Isaiah:5:27 @ non est deficiens neque laborans in eo non dormitabit neque dormiet neque solvetur cingulum renum eius nec rumpetur corrigia calciamenti eius

vul@Isaiah:5:28 @ sagittae eius acutae et omnes arcus eius extenti ungulae equorum eius ut silex et rotae eius quasi impetus tempestatis

vul@Isaiah:5:29 @ rugitus eius ut leonis rugiet ut catuli leonum et frendet et tenebit praedam et amplexabitur et non erit qui eruat

vul@Isaiah:5:30 @ et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris aspiciemus in terram et ecce tenebrae tribulationis et lux obtenebrata est in caligine eius

vul@Isaiah:6:1 @ in anno quo mortuus est rex Ozias vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum et ea quae sub eo erant implebant templum

vul@Isaiah:6:2 @ seraphin stabant super illud sex alae uni et sex alae alteri duabus velabant faciem eius et duabus velabant pedes eius et duabus volabant

vul@Isaiah:6:3 @ et clamabant alter ad alterum et dicebant sanctus sanctus sanctus Dominus exercituum plena est omnis terra gloria eius

vul@Isaiah:6:4 @ et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis et domus impleta est fumo

vul@Isaiah:6:5 @ et dixi vae mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et Regem Dominum exercituum vidi oculis meis

vul@Isaiah:6:6 @ et volavit ad me unus de seraphin et in manu eius calculus quem forcipe tulerat de altari

vul@Isaiah:6:7 @ et tetigit os meum et dixit ecce tetigit hoc labia tua et auferetur iniquitas tua et peccatum tuum mundabitur

vul@Isaiah:6:8 @ et audivi vocem Domini dicentis quem mittam et quis ibit nobis et dixi ecce ego sum mitte me

vul@Isaiah:6:9 @ et dixit vade et dices populo huic audite audientes et nolite intellegere et videte visionem et nolite cognoscere

vul@Isaiah:6:10 @ excaeca cor populi huius et aures eius adgrava et oculos eius claude ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanem eum

vul@Isaiah:6:11 @ et dixi usquequo Domine et dixit donec desolentur civitates absque habitatore et domus sine homine et terra relinquetur deserta

vul@Isaiah:6:12 @ et longe faciet Dominus homines et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae

vul@Isaiah:6:13 @ et adhuc in ea decimatio et convertetur et erit in ostensionem sicut terebinthus et sicuti quercus quae expandit ramos suos semen sanctum erit id quod steterit in ea

vul@Isaiah:7:1 @ et factum est in diebus Ahaz filii Ioatham filii Oziae regis Iuda ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum contra eam et non potuerunt debellare eam

vul@Isaiah:7:2 @ et nuntiaverunt domui David dicentes requievit Syria super Ephraim et commotum est cor eius et cor populi eius sicut moventur ligna silvarum a facie venti

vul@Isaiah:7:3 @ et dixit Dominus ad Isaiam egredere in occursum Ahaz tu et qui derelictus est Iasub filius tuus ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via agri Fullonis

vul@Isaiah:7:4 @ et dices ad eum vide ut sileas noli timere et cor tuum ne formidet a duobus caudis titionum fumigantium istorum in ira furoris Rasin et Syriae et filii Romeliae

vul@Isaiah:7:5 @ eo quod consilium inierit contra te Syria malum Ephraim et filius Romeliae dicentes

vul@Isaiah:7:6 @ ascendamus ad Iudam et suscitemus eum et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio eius filium Tabeel

vul@Isaiah:7:7 @ haec dicit Dominus Deus non stabit et non erit istud

vul@Isaiah:7:8 @ sed caput Syriae Damascus et caput Damasci Rasin et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus

vul@Isaiah:7:9 @ et caput Ephraim Samaria et caput Samariae filius Romeliae si non credideritis non permanebitis

vul@Isaiah:7:10 @ et adiecit Dominus loqui ad Ahaz dicens

vul@Isaiah:7:11 @ pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra

vul@Isaiah:7:12 @ et dixit Ahaz non petam et non temptabo Dominum

vul@Isaiah:7:13 @ et dixit audite ergo domus David numquid parum vobis est molestos esse hominibus quia molesti estis et Deo meo

vul@Isaiah:7:14 @ propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitis nomen eius Emmanuhel

vul@Isaiah:7:15 @ butyrum et mel comedet ut sciat reprobare malum et eligere bonum

vul@Isaiah:7:16 @ quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duum regum suorum

vul@Isaiah:7:17 @ adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda cum rege Assyriorum

vul@Isaiah:7:18 @ et erit in die illa sibilabit Dominus muscae quae est in extremo fluminum Aegypti et api quae est in terra Assur

vul@Isaiah:7:19 @ et venient et requiescent omnes in torrentibus vallium et cavernis petrarum et in omnibus frutectis et in universis foraminibus

vul@Isaiah:7:20 @ in die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans Flumen sunt in rege Assyriorum caput et pilos pedum et barbam universam

vul@Isaiah:7:21 @ et erit in die illa nutriet homo vaccam boum et duas oves

vul@Isaiah:7:22 @ et prae ubertate lactis comedet butyrum butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae

vul@Isaiah:7:23 @ et erit in die illa omnis locus ubi fuerint mille vites mille argenteis et in spinas et in vepres erunt

vul@Isaiah:7:24 @ cum sagittis et arcu ingredientur illuc vepres enim et spinae erunt in universa terra

vul@Isaiah:7:25 @ et omnes montes qui in sarculo sarientur non veniet illuc terror spinarum et veprium et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris

vul@Isaiah:8:1 @ et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito praedare

vul@Isaiah:8:2 @ et adhibui mihi testes fideles Uriam sacerdotem et Zacchariam filium Barachiae

vul@Isaiah:8:3 @ et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen eius Adcelera spolia detrahere Festina praedari

vul@Isaiah:8:4 @ quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum

vul@Isaiah:8:5 @ et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens

vul@Isaiah:8:6 @ pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae quae vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliae

vul@Isaiah:8:7 @ propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius

vul@Isaiah:8:8 @ et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae o Emmanuhel

vul@Isaiah:8:9 @ congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini

vul@Isaiah:8:10 @ inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus

vul@Isaiah:8:11 @ haec enim ait Dominus ad me sicut in forti manu erudivit me ne irem in via populi huius dicens

vul@Isaiah:8:12 @ non dicatis coniuratio omnia enim quae loquitur populus iste coniuratio est et timorem eius ne timeatis neque paveatis

vul@Isaiah:8:13 @ Dominum exercituum ipsum sanctificate ipse pavor vester et ipse terror vester

vul@Isaiah:8:14 @ et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israhel in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem

vul@Isaiah:8:15 @ et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et inretientur et capientur

vul@Isaiah:8:16 @ liga testimonium signa legem in discipulis meis

vul@Isaiah:8:17 @ et expectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Iacob et praestolabor eum

vul@Isaiah:8:18 @ ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion

vul@Isaiah:8:19 @ et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis

vul@Isaiah:8:20 @ ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux

vul@Isaiah:8:21 @ et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum

vul@Isaiah:8:22 @ et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua

vul@Isaiah:9:1 @ primo tempore adleviata est terra Zabulon et terra Nepthalim et novissimo adgravata est via maris trans Iordanem Galileae gentium

vul@Isaiah:9:2 @ populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis

vul@Isaiah:9:3 @ multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia

vul@Isaiah:9:4 @ iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum exactoris eius superasti sicut in die Madian

vul@Isaiah:9:5 @ quia omnis violenta praedatio cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis

vul@Isaiah:9:6 @ parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis

vul@Isaiah:9:7 @ multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc

vul@Isaiah:9:8 @ verbum misit Dominus in Iacob et cecidit in Israhel

vul@Isaiah:9:9 @ et sciet populus omnis Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes

vul@Isaiah:9:10 @ lateres ceciderunt sed quadris lapidibus aedificabimus sycomoros succiderunt sed cedros inmutabimus

vul@Isaiah:9:11 @ et elevabit Dominus hostes Rasin super eum et inimicos eius in tumultum vertet

vul@Isaiah:9:12 @ Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente et devorabunt Israhel toto ore in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

vul@Isaiah:9:13 @ et populus non est reversus ad percutientem se et Dominum exercituum non inquisierunt

vul@Isaiah:9:14 @ et disperdet Dominus ab Israhel caput et caudam incurvantem et refrenantem die una

vul@Isaiah:9:15 @ longevus et honorabilis ipse est caput et propheta docens mendacium ipse cauda est

vul@Isaiah:9:16 @ et erunt qui beatificant populum istum seducentes et qui beatificantur praecipitati

vul@Isaiah:9:17 @ propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur quia omnis hypocrita est et nequam et universum os locutum est stultitiam in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

vul@Isaiah:9:18 @ succensa est enim quasi ignis impietas veprem et spinam vorabit et succendetur in densitate saltus et convolvetur superbia fumi

vul@Isaiah:9:19 @ in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet

vul@Isaiah:9:20 @ et declinabit ad dexteram et esuriet et comedet ad sinistram et non saturabitur unusquisque carnem brachii sui vorabit Manasses Ephraim et Ephraim Manassen simul ipsi contra Iudam

vul@Isaiah:9:21 @ in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

vul@Isaiah:10:1 @ vae qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam scripserunt

vul@Isaiah:10:2 @ ut opprimerent in iudicio pauperes et vim facerent causae humilium populi mei ut essent viduae praeda eorum et pupillos diriperent

vul@Isaiah:10:3 @ quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis ad cuius fugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam vestram

vul@Isaiah:10:4 @ ne incurvemini sub vinculo et cum interfectis cadatis super omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

vul@Isaiah:10:5 @ vae Assur virga furoris mei et baculus ipse in manu eorum indignatio mea

vul@Isaiah:10:6 @ ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum

vul@Isaiah:10:7 @ ipse autem non sic arbitrabitur et cor eius non ita aestimabit sed ad conterendum erit cor eius et ad internicionem gentium non paucarum

vul@Isaiah:10:8 @ dicet enim

vul@Isaiah:10:9 @ numquid non principes mei simul reges sunt numquid non ut Charchamis sic Chalanno et ut Arfad sic Emath numquid non ut Damascus sic Samaria

vul@Isaiah:10:10 @ quomodo invenit manus mea regna idoli sic et simulacra eorum de Hierusalem et de Samaria

vul@Isaiah:10:11 @ numquid non sicut feci Samariae et idolis eius sic faciam Hierusalem et simulacris eius

vul@Isaiah:10:12 @ et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum eius

vul@Isaiah:10:13 @ dixit enim in fortitudine manus meae feci et in sapientia mea intellexi et abstuli terminos populorum et principes eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublime residentes

vul@Isaiah:10:14 @ et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt sic universam terram ego congregavi et non fuit qui moveret pinnam et aperiret os et ganniret

vul@Isaiah:10:15 @ numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur quomodo si elevetur virga contra levantem se et exaltetur baculus qui utique lignum est

vul@Isaiah:10:16 @ propter hoc mittet Dominator Deus exercituum in pinguibus eius tenuitatem et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi conbustio ignis

vul@Isaiah:10:17 @ et erit lumen Israhel in igne et Sanctus eius in flamma et succendetur et devorabitur spina eius et vepres in die una

vul@Isaiah:10:18 @ et gloria saltus eius et Carmeli eius ab anima usque ad carnem consumetur et erit terrore profugus

vul@Isaiah:10:19 @ et reliquiae ligni saltus eius pro paucitate numerabuntur et puer scribet eos

vul@Isaiah:10:20 @ et erit in die illa non adiciet residuum Israhel et hii qui fugerint de domo Iacob inniti super eo qui percutit eos sed innitetur super Dominum Sanctum Israhel in veritate

vul@Isaiah:10:21 @ reliquiae convertentur reliquiae inquam Iacob ad Deum fortem

vul@Isaiah:10:22 @ si enim fuerit populus tuus Israhel quasi harena maris reliquiae convertentur ex eo consummatio adbreviata inundabit iustitiam

vul@Isaiah:10:23 @ consummationem enim et adbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae

vul@Isaiah:10:24 @ propter hoc haec dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur in virga percutiet te et baculum suum levabit super te in via Aegypti

vul@Isaiah:10:25 @ adhuc enim paululum modicumque et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum

vul@Isaiah:10:26 @ et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam in via Aegypti

vul@Isaiah:10:27 @ et erit in die illa auferetur onus eius de umero tuo et iugum eius de collo tuo et conputrescet iugum a facie olei

vul@Isaiah:10:28 @ veniet in Aiath transibit in Magron apud Machmas commendabit vasa sua

vul@Isaiah:10:29 @ transierunt cursim Gabee sedes nostra obstipuit Rama Gabaath Saulis fugit

vul@Isaiah:10:30 @ hinni voce tua filia Gallim adtende Laisa paupercula Anathoth

vul@Isaiah:10:31 @ migravit Medemena habitatores Gebim confortamini

vul@Isaiah:10:32 @ adhuc dies est ut in Nob stetur agitabit manum suam super montem filiae Sion collem Hierusalem

vul@Isaiah:10:33 @ ecce Dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur

vul@Isaiah:10:34 @ et subvertentur condensa saltus ferro et Libanus cum excelsis cadet

vul@Isaiah:11:1 @ et egredietur virga de radice Iesse et flos de radice eius ascendet

vul@Isaiah:11:2 @ et requiescet super eum spiritus Domini spiritus sapientiae et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiae et pietatis

vul@Isaiah:11:3 @ et replebit eum spiritus timoris Domini non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium arguet

vul@Isaiah:11:4 @ sed iudicabit in iustitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium

vul@Isaiah:11:5 @ et erit iustitia cingulum lumborum eius et fides cinctorium renis eius

vul@Isaiah:11:6 @ habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo accubabit vitulus et leo et ovis simul morabuntur et puer parvulus minabit eos

vul@Isaiah:11:7 @ vitulus et ursus pascentur simul requiescent catuli eorum et leo quasi bos comedet paleas

vul@Isaiah:11:8 @ et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet

vul@Isaiah:11:9 @ non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia Domini sicut aquae maris operientes

vul@Isaiah:11:10 @ in die illa radix Iesse qui stat in signum populorum ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum eius gloriosum

vul@Isaiah:11:11 @ et erit in die illa adiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui quod relinquetur ab Assyriis et ab Aegypto et a Fetros et ab Aethiopia et ab Aelam et a Sennaar et ab Emath et ab insulis maris

vul@Isaiah:11:12 @ et levabit signum in nationes et congregabit profugos Israhel et dispersos Iuda colliget a quattuor plagis terrae

vul@Isaiah:11:13 @ et auferetur zelus Ephraim et hostes Iuda peribunt Ephraim non aemulabitur Iudam et Iudas non pugnabit contra Ephraim

vul@Isaiah:11:14 @ et volabunt in umeros Philisthim per mare simul praedabuntur filios orientis Idumea et Moab praeceptum manus eorum et filii Ammon oboedientes erunt

vul@Isaiah:11:15 @ et desolabit Dominus linguam maris Aegypti et levabit manum suam super Flumen in fortitudine spiritus sui et percutiet eum in septem rivis ita ut transeant per eum calciati

vul@Isaiah:11:16 @ et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis sicut fuit Israhel in die qua ascendit de terra Aegypti

vul@Isaiah:12:1 @ et dices in illa die confitebor tibi Domine quoniam iratus es mihi conversus est furor tuus et consolatus es me

vul@Isaiah:12:2 @ ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem

vul@Isaiah:12:3 @ haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris

vul@Isaiah:12:4 @ et dicetis in illa die confitemini Domino et invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones eius mementote quoniam excelsum est nomen eius

vul@Isaiah:12:5 @ cantate Domino quoniam magnifice fecit adnuntiate hoc in universa terra

vul@Isaiah:12:6 @ exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israhel

vul@Isaiah:13:1 @ onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos

vul@Isaiah:13:2 @ super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces

vul@Isaiah:13:3 @ ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in ira mea exultantes in gloria mea

vul@Isaiah:13:4 @ vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum praecepit militiae belli

vul@Isaiah:13:5 @ venientibus de terra procul a summitate caeli Dominus et vasa furoris eius ut disperdat omnem terram

vul@Isaiah:13:6 @ ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet

vul@Isaiah:13:7 @ propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis tabescet

vul@Isaiah:13:8 @ et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustae vultus eorum

vul@Isaiah:13:9 @ ecce dies Domini venit crudelis et indignationis plenus et irae furorisque ad ponendam terram in solitudine et peccatores eius conterendos de ea

vul@Isaiah:13:10 @ quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo

vul@Isaiah:13:11 @ et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo

vul@Isaiah:13:12 @ pretiosior erit vir auro et homo mundo obrizo

vul@Isaiah:13:13 @ super hoc caelum turbabo et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem irae furoris eius

vul@Isaiah:13:14 @ et erit quasi dammula fugiens et quasi ovis et non erit qui congreget unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient

vul@Isaiah:13:15 @ omnis qui inventus fuerit occidetur et omnis qui supervenerit cadet in gladio

vul@Isaiah:13:16 @ infantes eorum adlident in oculis eorum diripientur domus eorum et uxores eorum violabuntur

vul@Isaiah:13:17 @ ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum non quaerant nec aurum velint

vul@Isaiah:13:18 @ sed sagittis parvulos interficiant et lactantibus uteri non misereantur et super filios non parcat oculus eorum

vul@Isaiah:13:19 @ et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita in superbia Chaldeorum sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram

vul@Isaiah:13:20 @ non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem nec ponet ibi tentoria Arabs nec pastores requiescent ibi

vul@Isaiah:13:21 @ sed requiescent ibi bestiae et replebuntur domus eorum draconibus et habitabunt ibi strutiones et pilosi saltabunt ibi

vul@Isaiah:13:22 @ et respondebunt ibi ululae in aedibus eius et sirenae in delubris voluptatis

vul@Isaiah:14:1 @ prope est ut veniat tempus eius et dies eius non elongabuntur miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de Israhel et requiescere eos faciet super humum suam adiungetur advena ad eos et adherebit domui Iacob

vul@Isaiah:14:2 @ et tenebunt eos populi et adducent eos in locum suum et possidebit eos domus Israhel super terram Domini in servos et ancillas et erunt capientes eos qui se ceperant et subicient exactores suos

vul@Isaiah:14:3 @ et erit in die illa cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo et a concussione tua et a servitute dura qua ante servisti

vul@Isaiah:14:4 @ sumes parabolam istam contra regem Babylonis et dices quomodo cessavit exactor quievit tributum

vul@Isaiah:14:5 @ contrivit Dominus baculum impiorum virgam dominantium

vul@Isaiah:14:6 @ caedentem populos in indignatione plaga insanabili subicientem in furore gentes persequentem crudeliter

vul@Isaiah:14:7 @ conquievit et siluit omnis terra gavisa est et exultavit

vul@Isaiah:14:8 @ abietes quoque laetatae sunt super te et cedri Libani ex quo dormisti non ascendit qui succidat nos

vul@Isaiah:14:9 @ infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui suscitavit tibi gigantas omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis omnes principes nationum

vul@Isaiah:14:10 @ universi respondebunt et dicent tibi et tu vulneratus es sicut nos nostri similis effectus es

vul@Isaiah:14:11 @ detracta est ad inferos superbia tua concidit cadaver tuum subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes

vul@Isaiah:14:12 @ quomodo cecidisti de caelo lucifer qui mane oriebaris corruisti in terram qui vulnerabas gentes

vul@Isaiah:14:13 @ qui dicebas in corde tuo in caelum conscendam super astra Dei exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis

vul@Isaiah:14:14 @ ascendam super altitudinem nubium ero similis Altissimo

vul@Isaiah:14:15 @ verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci

vul@Isaiah:14:16 @ qui te viderint ad te inclinabuntur teque prospicient numquid iste est vir qui conturbavit terram qui concussit regna

vul@Isaiah:14:17 @ qui posuit orbem desertum et urbes eius destruxit vinctis eius non aperuit carcerem

vul@Isaiah:14:18 @ omnes reges gentium universi dormierunt in gloria vir in domo sua

vul@Isaiah:14:19 @ tu autem proiectus es de sepulchro tuo quasi stirps inutilis pollutus et obvolutus qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad fundamenta laci quasi cadaver putridum

vul@Isaiah:14:20 @ non habebis consortium neque cum eis in sepultura tu enim terram disperdisti tu populum occidisti non vocabitur in aeternum semen pessimorum

vul@Isaiah:14:21 @ praeparate filios eius occisioni in iniquitate patrum eorum non consurgent nec hereditabunt terram neque implebunt faciem orbis civitatum

vul@Isaiah:14:22 @ et consurgam super eos dicit Dominus exercituum et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem ait Dominus

vul@Isaiah:14:23 @ et ponam eam in possessionem ericii et in paludes aquarum et scopabo eam in scopa terens dicit Dominus exercituum

vul@Isaiah:14:24 @ iuravit Dominus exercituum dicens si non ut putavi ita erit et quomodo mente tractavi

vul@Isaiah:14:25 @ sic eveniet ut conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcem eum et auferetur ab eis iugum eius et onus illius ab umero eorum tolletur

vul@Isaiah:14:26 @ hoc consilium quod cogitavi super omnem terram et haec est manus extenta super universas gentes

vul@Isaiah:14:27 @ Dominus enim exercituum decrevit et quis poterit infirmare et manus eius extenta et quis avertet eam

vul@Isaiah:14:28 @ in anno quo mortuus est rex Ahaz factum est onus istud

vul@Isaiah:14:29 @ ne laeteris Philisthea omnis tu quoniam comminuta est virga percussoris tui de radice enim colubri egredietur regulus et semen eius absorbens volucrem

vul@Isaiah:14:30 @ et pascentur primogeniti pauperum et pauperes fiducialiter requiescent et interire faciam in fame radicem tuam et reliquias tuas interficiam

vul@Isaiah:14:31 @ ulula porta clama civitas prostrata est Philisthea omnis ab aquilone enim fumus venit et non est qui effugiat agmen eius

vul@Isaiah:14:32 @ et quid respondebitur nuntiis gentis quia Dominus fundavit Sion et in ipsa sperabunt pauperes populi eius

vul@Isaiah:15:1 @ onus Moab quia nocte vastata est Ar Moab conticuit quia nocte vastatus est murus Moab conticuit

vul@Isaiah:15:2 @ ascendit domus et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo et super Medaba Moab ululabit in cunctis capitibus eius calvitium omnis barba radetur

vul@Isaiah:15:3 @ in triviis eius accincti sunt sacco super tecta eius et in plateis eius omnis ululat descendit in fletum

vul@Isaiah:15:4 @ clamavit Esebon et Eleale usque Iasa audita est vox eorum super hoc expediti Moab ululabunt anima eius ululabit sibi

vul@Isaiah:15:5 @ cor meum ad Moab clamabit vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt

vul@Isaiah:15:6 @ aquae enim Nemrim desertae erunt quia aruit herba defecit germen viror omnis interiit

vul@Isaiah:15:7 @ secundum magnitudinem operis et visitatio eorum ad torrentem salicum ducent eos

vul@Isaiah:15:8 @ quoniam circumiit clamor terminum Moab usque ad Gallim ululatus eius et usque ad puteum Helim clamor eius

vul@Isaiah:15:9 @ quia aquae Dibon repletae sunt sanguine ponam enim super Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terrae

vul@Isaiah:16:1 @ emitte agnum dominatorem terrae de Petra deserti ad montem filiae Sion

vul@Isaiah:16:2 @ et erit sicut avis fugiens et pulli de nido avolantes sic erunt filiae Moab in transcensu Arnon

vul@Isaiah:16:3 @ ini consilium coge concilium pone quasi noctem umbram tuam in meridie absconde fugientes et vagos ne prodas

vul@Isaiah:16:4 @ habitabunt apud te profugi mei Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris finitus est enim pulvis consummatus est miser defecit qui conculcabat terram

vul@Isaiah:16:5 @ et praeparabitur in misericordia solium et sedebit super eum in veritate in tabernaculo David iudicans et quaerens iudicium et velociter reddens quod iustum est

vul@Isaiah:16:6 @ audivimus superbiam Moab superbus est valde superbia eius et arrogantia eius et indignatio eius plus quam fortitudo eius

vul@Isaiah:16:7 @ idcirco ululabit Moab ad Moab universus ululabit his qui laetantur super muro cocti lateris loquimini plagas suas

vul@Isaiah:16:8 @ quoniam suburbana Esebon deserta sunt et vinea Sabama domini gentium exciderunt flagella eius usque ad Iazer pervenerunt erraverunt in deserto propagines eius relictae sunt transierunt mare

vul@Isaiah:16:9 @ super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama inebriabo te lacrima mea Esebon et Eleale quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium inruit

vul@Isaiah:16:10 @ et auferetur laetitia et exultatio de Carmelo et in vineis non exultabit neque iubilabit vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat vocem calcantium abstuli

vul@Isaiah:16:11 @ super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit et viscera mea ad murum cocti lateris

vul@Isaiah:16:12 @ et erit cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis ingredietur ad sancta sua ut obsecret et non valebit

vul@Isaiah:16:13 @ hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc

vul@Isaiah:16:14 @ et nunc locutus est Dominus dicens in tribus annis quasi anni mercennarii auferetur gloria Moab super omni populo multo et relinquetur parvus et modicus nequaquam multus

vul@Isaiah:17:1 @ onus Damasci ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus lapidum in ruina

vul@Isaiah:17:2 @ derelictae civitates Aroer gregibus erunt et requiescent ibi et non erit qui exterreat

vul@Isaiah:17:3 @ et cessabit adiutorium ab Ephraim et regnum a Damasco et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israhel erunt dicit Dominus exercituum

vul@Isaiah:17:4 @ et erit in die illa adtenuabitur gloria Iacob et pingue carnis eius marcescet

vul@Isaiah:17:5 @ et erit sicut congregans in messe quod restiterit et brachium eius spicas leget et erit sicut quaerens spicas in valle Rafaim

vul@Isaiah:17:6 @ et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleae duarum aut trium olivarum in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus eius fructus eius dicit Dominus Deus Israhel

vul@Isaiah:17:7 @ in die illa inclinabitur homo ad factorem suum et oculi eius ad Sanctum Israhel respicient

vul@Isaiah:17:8 @ et non inclinabitur ad altaria quae fecerunt manus eius et quae operati sunt digiti eius non respiciet lucos et delubra

vul@Isaiah:17:9 @ in die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae sicut aratra et segetes quae derelictae sunt a facie filiorum Israhel et erit deserta

vul@Isaiah:17:10 @ quia oblita es Dei salvatoris tui et Fortis adiutoris tui non es recordata propterea plantabis plantationem fidelem et germen alienum seminabis

vul@Isaiah:17:11 @ in die plantationis tuae labrusca et mane semen tuum florebit ablata est messis in die hereditatis et dolebit graviter

vul@Isaiah:17:12 @ vae multitudo populorum multorum ut multitudo maris sonantis et tumultus turbarum sicut sonitus aquarum multarum

vul@Isaiah:17:13 @ sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium et increpabit eum et fugiet procul et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate

vul@Isaiah:17:14 @ in tempore vespere et ecce turbatio in matutino et non subsistet haec est pars eorum qui vastaverunt nos et sors diripientium nos

vul@Isaiah:18:1 @ vae terrae cymbalo alarum quae est trans flumina Aethiopiae

vul@Isaiah:18:2 @ qui mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas ite angeli veloces ad gentem convulsam et dilaceratam ad populum terribilem post quem non est alius gentem expectantem expectantem et conculcatam cuius diripuerunt flumina terram eius

vul@Isaiah:18:3 @ omnes habitatores orbis qui moramini in terra cum elevatum fuerit signum in montibus videbitis et clangorem tubae audietis

vul@Isaiah:18:4 @ quia haec dicit Dominus ad me quiescam et considerabo in loco meo sicut meridiana lux clara est et sicut nubes roris in die messis

vul@Isaiah:18:5 @ ante messem enim totus effloruit et inmatura perfectio germinabit et praecidentur ramusculi eius falcibus et quae derelicta fuerint abscidentur excutientur

vul@Isaiah:18:6 @ et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae et aestate perpetua erunt super eum volucres et omnes bestiae terrae super illum hiemabunt

vul@Isaiah:18:7 @ in tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato a populo terribili post quem non fuit alius a gente expectante expectante et conculcata cuius diripuerunt flumina terram eius ad locum nominis Domini exercituum montem Sion

vul@Isaiah:19:1 @ onus Aegypti ecce Dominus ascendet super nubem levem et ingredietur Aegyptum et movebuntur simulacra Aegypti a facie eius et cor Aegypti tabescet in medio eius

vul@Isaiah:19:2 @ et concurrere faciam Aegyptios adversum Aegyptios et pugnabit vir contra fratrem suum et vir contra amicum suum civitas adversus civitatem regnum adversus regnum

vul@Isaiah:19:3 @ et disrumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius et consilium eius praecipitabo et interrogabunt simulacra sua et divinos suos et pythones et ariolos

vul@Isaiah:19:4 @ et tradam Aegyptum in manu dominorum crudelium et rex fortis dominabitur eorum ait Dominus Deus exercituum

vul@Isaiah:19:5 @ et arescet aqua de mari et fluvius desolabitur atque siccabitur

vul@Isaiah:19:6 @ et deficient flumina adtenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum calamus et iuncus marcescet

vul@Isaiah:19:7 @ nudabitur alveus rivi a fonte suo et omnis sementis inrigua siccabitur arescet et non erit

vul@Isaiah:19:8 @ et maerebunt piscatores et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum et expandentes rete super faciem aquae marcescent

vul@Isaiah:19:9 @ confundentur qui operabantur linum pectentes et texentes subtilia

vul@Isaiah:19:10 @ et erunt inrigua eius flaccentia omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces

vul@Isaiah:19:11 @ stulti principes Taneos sapientes consiliarii Pharao dederunt consilium insipiens quomodo dicetis Pharaoni filius sapientium ego filius regum antiquorum

vul@Isaiah:19:12 @ ubi sunt nunc sapientes tui adnuntient tibi et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum

vul@Isaiah:19:13 @ stulti facti sunt principes Taneos emarcuerunt principes Mempheos deceperunt Aegyptum angulum populorum eius

vul@Isaiah:19:14 @ Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo sicut errat ebrius et vomens

vul@Isaiah:19:15 @ et non erit Aegypto opus quod faciat caput et caudam incurvantem et refrenantem

vul@Isaiah:19:16 @ in die illa erit Aegyptus quasi mulieres et stupebunt et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum quam ipse movebit super eam

vul@Isaiah:19:17 @ et erit terra Iuda Aegypto in festivitatem omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum quod ipse cogitavit super eam

vul@Isaiah:19:18 @ in die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti loquentes lingua Chanaan et iurantes per Dominum exercituum civitas Solis vocabitur una

vul@Isaiah:19:19 @ in die illa erit altare Domini in medio terrae Aegypti et titulus iuxta terminum eius Domini

vul@Isaiah:19:20 @ et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos

vul@Isaiah:19:21 @ et cognoscetur Dominus ab Aegypto et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa et colent eum in hostiis et muneribus et vota vovebunt Domino et solvent

vul@Isaiah:19:22 @ et percutiet Dominus Aegyptum plaga et sanabit eam et revertentur ad Dominum et placabitur eis et sanabit eos

vul@Isaiah:19:23 @ in die illa erit via de Aegypto in Assyrios et intrabit Assyrius Aegyptum et Aegyptius in Assyrios et servient Aegyptii Assur

vul@Isaiah:19:24 @ in die illa erit Israhel tertius Aegyptio et Assyrio benedictio in medio terrae

vul@Isaiah:19:25 @ cui benedixit Dominus exercituum dicens benedictus populus meus Aegypti et opus manuum mearum Assyrio hereditas autem mea Israhel

vul@Isaiah:20:1 @ in anno quo ingressus est Tharthan in Azotum cum misisset eum Sargon rex Assyriorum et pugnasset contra Azotum et cepisset eam

vul@Isaiah:20:2 @ in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos dicens vade et solve saccum de lumbis tuis et calciamenta tua tolle de pedibus tuis et fecit sic vadens nudus et disculciatus

vul@Isaiah:20:3 @ et dixit Dominus sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et disculciatus trium annorum signum et portentum erit super Aegyptum et super Aethiopiam

vul@Isaiah:20:4 @ sic minabit rex Assyriorum captivitatem Aegypti et transmigrationem Aethiopiae iuvenum et senum nudam et disculciatam discopertis natibus ignominiam Aegypti

vul@Isaiah:20:5 @ et timebunt et confundentur ab Aethiopia spe sua et ab Aegypto gloria sua

vul@Isaiah:20:6 @ et dicet habitator insulae huius in die illa ecce haec erat spes nostra ad quos confugimus in auxilium ut liberaret nos a facie regis Assyriorum et quomodo effugere poterimus nos

vul@Isaiah:21:1 @ onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili

vul@Isaiah:21:2 @ visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci

vul@Isaiah:21:3 @ propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem

vul@Isaiah:21:4 @ emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum

vul@Isaiah:21:5 @ pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum

vul@Isaiah:21:6 @ haec enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet

vul@Isaiah:21:7 @ et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu

vul@Isaiah:21:8 @ et clamavit leo super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus

vul@Isaiah:21:9 @ ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram

vul@Isaiah:21:10 @ tritura mea et fili areae meae quae audivi a Domino exercituum Deo Israhel adnuntiavi vobis

vul@Isaiah:21:11 @ onus Duma ad me clamat ex Seir custos quid de nocte custos quid de nocte

vul@Isaiah:21:12 @ dixit custos venit mane et nox si quaeritis quaerite convertimini venite

vul@Isaiah:21:13 @ onus in Arabia in saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim

vul@Isaiah:21:14 @ occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti

vul@Isaiah:21:15 @ a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis a facie arcus extenti a facie gravis proelii

vul@Isaiah:21:16 @ quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar

vul@Isaiah:21:17 @ et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est

vul@Isaiah:22:1 @ onus vallis Visionis quidnam tibi quoque est quia ascendisti et tu omnis in tecta

vul@Isaiah:22:2 @ clamoris plena urbs frequens civitas exultans interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello

vul@Isaiah:22:3 @ cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter procul fugerunt

vul@Isaiah:22:4 @ propterea dixi recedite a me amare flebo nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei

vul@Isaiah:22:5 @ dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum Domino Deo exercituum in valle Visionis scrutans murum et magnificus super montem

vul@Isaiah:22:6 @ et Aelam sumpsit faretram currum hominis equitis et parietem nudavit clypeus

vul@Isaiah:22:7 @ et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum et equites ponent sedes suas in porta

vul@Isaiah:22:8 @ et revelabitur operimentum Iudae et videbis in die illa armamentarium domus saltus

vul@Isaiah:22:9 @ et scissuras civitatis David videbitis quia multiplicatae sunt et congregastis aquas piscinae inferioris

vul@Isaiah:22:10 @ et domos Hierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum

vul@Isaiah:22:11 @ et lacum fecistis inter duos muros et aquam piscinae veteris et non suspexistis ad eum qui fecerat eam et operatorem eius de longe non vidistis

vul@Isaiah:22:12 @ et vocavit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum ad calvitium et ad cingulum sacci

vul@Isaiah:22:13 @ et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos et iugulare arietes comedere carnes et bibere vinum comedamus et bibamus cras enim moriemur

vul@Isaiah:22:14 @ et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum

vul@Isaiah:22:15 @ haec dicit Dominus Deus exercituum vade ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo ad Sobnam praepositum templi

vul@Isaiah:22:16 @ quid tu hic aut quasi quis hic quia excidisti tibi hic sepulchrum excidisti in excelso memoriam diligenter in petra tabernaculum tibi

vul@Isaiah:22:17 @ ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinacius et quasi amictum sic sublevabit te

vul@Isaiah:22:18 @ coronans coronabit te tribulatione quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ibi morieris et ibi erit currus gloriae tuae ignominia domus Domini tui

vul@Isaiah:22:19 @ et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te

vul@Isaiah:22:20 @ et erit in die illa vocabo servum meum Eliachim filium Helciae

vul@Isaiah:22:21 @ et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo confortabo eum et potestatem tuam dabo in manu eius et erit quasi pater habitantibus Hierusalem et domui Iuda

vul@Isaiah:22:22 @ et dabo clavem domus David super umerum eius et aperiet et non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat

vul@Isaiah:22:23 @ et figam illum paxillum in loco fideli et erit in solium gloriae domui patris sui

vul@Isaiah:22:24 @ et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius vasorum diversa genera omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum

vul@Isaiah:22:25 @ in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus est

vul@Isaiah:23:1 @ onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis

vul@Isaiah:23:2 @ tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis transfretantes mare repleverunt te

vul@Isaiah:23:3 @ in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges eius et facta est negotiatio gentium

vul@Isaiah:23:4 @ erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non parturivi et non peperi et non enutrivi iuvenes nec ad incrementum perduxi virgines

vul@Isaiah:23:5 @ cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro

vul@Isaiah:23:6 @ transite maria ululate qui habitatis in insula

vul@Isaiah:23:7 @ numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum

vul@Isaiah:23:8 @ quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam cuius negotiatores principes institores eius incliti terrae

vul@Isaiah:23:9 @ Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam omnis gloriae et ad ignominiam deduceret universos inclitos terrae

vul@Isaiah:23:10 @ transi terram tuam quasi flumen filia maris non est cingulum ultra tibi

vul@Isaiah:23:11 @ manum suam extendit super mare conturbavit regna Dominus mandavit adversum Chanaan ut contereret fortes eius

vul@Isaiah:23:12 @ et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi

vul@Isaiah:23:13 @ ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos eius suffoderunt domos eius posuerunt eam in ruinam

vul@Isaiah:23:14 @ ululate naves maris quia devastata est fortitudo vestra

vul@Isaiah:23:15 @ et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis

vul@Isaiah:23:16 @ sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit

vul@Isaiah:23:17 @ et erit post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum et reducet eam ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae

vul@Isaiah:23:18 @ et erunt negotiatio eius et mercedes eius sanctificatae Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio eius ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad vetustatem

vul@Isaiah:24:1 @ ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem eius et disperget habitatores eius

vul@Isaiah:24:2 @ et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet

vul@Isaiah:24:3 @ dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur Dominus enim locutus est verbum hoc

vul@Isaiah:24:4 @ luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terrae

vul@Isaiah:24:5 @ et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt ius dissipaverunt foedus sempiternum

vul@Isaiah:24:6 @ propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt habitatores eius ideoque insanient cultores eius et relinquentur homines pauci

vul@Isaiah:24:7 @ luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui laetabantur corde

vul@Isaiah:24:8 @ cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus laetantium conticuit dulcedo citharae

vul@Isaiah:24:9 @ cum cantico non bibent vinum amara erit potio bibentibus illam

vul@Isaiah:24:10 @ adtrita est civitas vanitatis clausa est omnis domus nullo introeunte

vul@Isaiah:24:11 @ clamor erit super vino in plateis deserta est omnis laetitia translatum est gaudium terrae

vul@Isaiah:24:12 @ relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet portas

vul@Isaiah:24:13 @ quia haec erunt in medio terrae in medio populorum quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia

vul@Isaiah:24:14 @ hii levabunt vocem suam atque laudabunt cum glorificatus fuerit Dominus hinnient de mari

vul@Isaiah:24:15 @ propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis maris nomen Domini Dei Israhel

vul@Isaiah:24:16 @ a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi vae mihi praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt

vul@Isaiah:24:17 @ formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terrae

vul@Isaiah:24:18 @ et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae

vul@Isaiah:24:19 @ confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terra

vul@Isaiah:24:20 @ agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat

vul@Isaiah:24:21 @ et erit in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae qui sunt super terram

vul@Isaiah:24:22 @ et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur

vul@Isaiah:24:23 @ et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus

vul@Isaiah:25:1 @ Domine Deus meus es tu exaltabo te confitebor nomini tuo quoniam fecisti mirabilia cogitationes antiquas fideles amen

vul@Isaiah:25:2 @ quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in ruinam domum alienorum ut non sit civitas et in sempiternum non aedificetur

vul@Isaiah:25:3 @ super hoc laudabit te populus fortis civitas gentium robustarum timebit te

vul@Isaiah:25:4 @ quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione sua spes a turbine umbraculum ab aestu spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietem

vul@Isaiah:25:5 @ sicut aestum in siti tumultum alienorum humiliabis et quasi calore sub nube torrente propaginem fortium marcescere facies

vul@Isaiah:25:6 @ et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium convivium vindemiae pinguium medullatorum vindemiae defecatae

vul@Isaiah:25:7 @ et praecipitabit in monte isto faciem vinculi conligati super omnes populos et telam quam orditus est super universas nationes

vul@Isaiah:25:8 @ praecipitabit mortem in sempiternum et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie et obprobrium populi sui auferet de universa terra quia Dominus locutus est

vul@Isaiah:25:9 @ et dicet in die illa ecce Deus noster iste expectavimus eum et salvabit nos iste Dominus sustinuimus eum exultabimus et laetabimur in salutari eius

vul@Isaiah:25:10 @ quia requiescet manus Domini in monte isto et triturabitur Moab sub eo sicuti teruntur paleae in plaustro

vul@Isaiah:25:11 @ et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum et humiliabit gloriam eius cum adlisione manuum eius

vul@Isaiah:25:12 @ et munimenta sublimium murorum tuorum concident et humiliabuntur et detrahentur in terram usque ad pulverem

vul@Isaiah:26:1 @ in die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda urbs fortitudinis nostrae salvator ponetur in ea murus et antemurale

vul@Isaiah:26:2 @ aperite portas et ingrediatur gens iusta custodiens veritatem

vul@Isaiah:26:3 @ vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus

vul@Isaiah:26:4 @ sperastis in Domino in saeculis aeternis in Domino Deo forti in perpetuum

vul@Isaiah:26:5 @ quia incurvabit habitantes in excelso civitatem sublimem humiliabit humiliabit eam usque ad terram detrahet eam usque ad pulverem

vul@Isaiah:26:6 @ conculcabit eam pes pedes pauperis gressus egenorum

vul@Isaiah:26:7 @ semita iusti recta est rectus callis iusti ad ambulandum

vul@Isaiah:26:8 @ et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae

vul@Isaiah:26:9 @ anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te cum feceris iudicia tua in terra iustitiam discent habitatores orbis

vul@Isaiah:26:10 @ misereamur impio et non discet iustitiam in terra sanctorum inique gessit et non videbit gloriam Domini

vul@Isaiah:26:11 @ Domine exaltetur manus tua et non videant videant et confundantur zelantes populi et ignis hostes tuos devoret

vul@Isaiah:26:12 @ Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus es nobis

vul@Isaiah:26:13 @ Domine Deus noster possederunt nos domini absque te tantum in te recordemur nominis tui

vul@Isaiah:26:14 @ morientes non vivant gigantes non resurgant propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum

vul@Isaiah:26:15 @ indulsisti genti Domine indulsisti genti numquid glorificatus es elongasti omnes terminos terrae

vul@Isaiah:26:16 @ Domine in angustia requisierunt te in tribulatione murmuris doctrina tua eis

vul@Isaiah:26:17 @ sicut quae concipit cum adpropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua Domine

vul@Isaiah:26:18 @ concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutes non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terrae

vul@Isaiah:26:19 @ vivent mortui tui interfecti mei resurgent expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere quia ros lucis ros tuus et terram gigantum detrahes in ruinam

vul@Isaiah:26:20 @ vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua super te abscondere modicum ad momentum donec pertranseat indignatio

vul@Isaiah:26:21 @ ecce enim Dominus egreditur de loco suo ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos

vul@Isaiah:27:1 @ in die illo visitabit Dominus in gladio suo duro et grandi et forti super Leviathan serpentem vectem et super Leviathan serpentem tortuosum et occidet cetum qui in mari est

vul@Isaiah:27:2 @ in die illa vinea meri cantabit ei

vul@Isaiah:27:3 @ ego Dominus qui servo eam repente propinabo ei ne forte visitetur contra eam nocte et die servo eam

vul@Isaiah:27:4 @ indignatio non est mihi quis dabit me spinam et veprem in proelio gradiar super eam succendam eam pariter

vul@Isaiah:27:5 @ an potius tenebit fortitudinem meam faciet pacem mihi pacem faciet mihi

vul@Isaiah:27:6 @ qui egrediuntur impetu ad Iacob florebit et germinabit Israhel et implebunt faciem orbis semine

vul@Isaiah:27:7 @ numquid iuxta plagam percutientis se percussit eum aut sicut occidit interfectos eius sic occisus est

vul@Isaiah:27:8 @ in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabis eam meditata est in spiritu suo duro per diem aestus

vul@Isaiah:27:9 @ idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Iacob et iste omnis fructus ut auferatur peccatum eius cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris adlisos non stabunt luci et delubra

vul@Isaiah:27:10 @ civitas enim munita desolata erit speciosa relinquetur et dimittetur quasi desertum ibi pascetur vitulus et ibi accubabit et consumet summitates eius

vul@Isaiah:27:11 @ in siccitate messis illius conterentur mulieres venientes et docentes eam non est enim populus sapiens propterea non miserebitur eius qui fecit eum et qui formavit eum non parcet ei

vul@Isaiah:27:12 @ et erit in die illa percutiet Dominus ab alveo Fluminis usque ad torrentem Aegypti et vos congregabimini unus et unus filii Israhel

vul@Isaiah:27:13 @ et erit in die illa clangetur in tuba magna et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum et qui eiecti erant in terra Aegypti et adorabunt Dominum in monte sancto in Hierusalem

vul@Isaiah:28:1 @ vae coronae superbiae ebriis Ephraim et flori decidenti gloriae exultationis eius qui erant in vertice vallis pinguissimae errantes a vino

vul@Isaiah:28:2 @ ecce validus et fortis Domini sicut impetus grandinis turbo confringens sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam

vul@Isaiah:28:3 @ pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim

vul@Isaiah:28:4 @ et erit flos decidens gloriae exultationis eius qui est super verticem vallis pinguium quasi temporaneum ante maturitatem autumni quod cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit devorabit illud

vul@Isaiah:28:5 @ in die illa erit Dominus exercituum corona gloriae et sertum exultationis residuo populi sui

vul@Isaiah:28:6 @ et spiritus iudicii sedenti super iudicium et fortitudo revertentibus de bello ad portam

vul@Isaiah:28:7 @ verum hii quoque prae vino nescierunt et prae ebrietate erraverunt sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate absorti sunt a vino erraverunt in ebrietate nescierunt videntem ignoraverunt iudicium

vul@Isaiah:28:8 @ omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque ita ut non esset ultra locus

vul@Isaiah:28:9 @ quem docebit scientiam et quem intellegere faciet auditum ablactatos a lacte apulsos ab uberibus

vul@Isaiah:28:10 @ quia manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi

vul@Isaiah:28:11 @ in loquella enim labii et lingua altera loquetur ad populum istum

vul@Isaiah:28:12 @ cui dixit haec requies reficite lassum et hoc est meum refrigerium et noluerunt audire

vul@Isaiah:28:13 @ et erit eis verbum Domini manda remanda manda remanda expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi ut vadant et cadant retrorsum et conterantur et inlaqueentur et capiantur

vul@Isaiah:28:14 @ propter hoc audite verbum Domini viri inlusores qui dominamini super populum meum qui est in Hierusalem

vul@Isaiah:28:15 @ dixistis enim percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum flagellum inundans cum transierit non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti sumus

vul@Isaiah:28:16 @ idcirco haec dicit Dominus Deus ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento fundatum qui crediderit non festinet

vul@Isaiah:28:17 @ et ponam iudicium in pondere et iustitiam in mensura et subvertet grando spem mendacii et protectionem aquae inundabunt

vul@Isaiah:28:18 @ et delebitur foedus vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis ei in conculcationem

vul@Isaiah:28:19 @ quandocumque pertransierit tollet vos quoniam mane diluculo pertransibit in die et in nocte et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui

vul@Isaiah:28:20 @ coangustatum est enim stratum ita ut alter decidat et pallium breve utrumque operire non potest

vul@Isaiah:28:21 @ sicut enim in monte Divisionum stabit Dominus sicut in valle quae est in Gabao irascetur ut faciat opus suum alienum opus eius ut operetur opus suum peregrinum est opus ab eo

vul@Isaiah:28:22 @ et nunc nolite inludere ne forte constringantur vincula vestra consummationem enim et adbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram

vul@Isaiah:28:23 @ auribus percipite et audite vocem meam adtendite et audite eloquium meum

vul@Isaiah:28:24 @ numquid tota die arabit arans ut serat proscindet et sariet humum suam

vul@Isaiah:28:25 @ nonne cum adaequaverit faciem eius seret gith et cyminum sparget et ponet triticum per ordinem et hordeum et milium et viciam in finibus suis

vul@Isaiah:28:26 @ et erudiet eum illud in iudicio Deus suus docebit eum illud

vul@Isaiah:28:27 @ non enim in serris triturabitur gith nec rota plaustri super cyminum circumiet sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo

vul@Isaiah:28:28 @ panis autem comminuetur verum non in perpetuum triturans triturabit illum neque vexabit eum rota plaustri nec in ungulis suis comminuet eum

vul@Isaiah:28:29 @ et hoc a Domino Deo exercituum exivit ut mirabile faceret consilium et magnificaret iustitiam

vul@Isaiah:29:1 @ vae Arihel Arihel civitas quam circumdedit David additus est annus ad annum sollemnitates evolutae sunt

vul@Isaiah:29:2 @ et circumvallabo Arihel et erit tristis et maerens et erit mihi quasi Arihel

vul@Isaiah:29:3 @ et circumdabo quasi spheram in circuitu tuo et iaciam contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam

vul@Isaiah:29:4 @ humiliaberis de terra loqueris et de humo audietur eloquium tuum et erit quasi pythonis de terra vox tua et de humo eloquium tuum mussitabit

vul@Isaiah:29:5 @ et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te praevaluerunt

vul@Isaiah:29:6 @ eritque repente confestim a Domino exercituum visitabitur in tonitru et commotione terrae et voce magna turbinis et tempestatis et flammae ignis devorantis

vul@Isaiah:29:7 @ et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra Arihel et omnes qui militaverunt et obsederunt et praevaluerunt adversus eam

vul@Isaiah:29:8 @ et sicuti somniat esuriens et comedit cum autem fuerit expertus vacua est anima eius et sicut somniat sitiens et bibit et postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima eius vacua est sic erit multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra montem Sion

vul@Isaiah:29:9 @ obstupescite et admiramini fluctuate et vacillate inebriamini et non a vino movemini et non ebrietate

vul@Isaiah:29:10 @ quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis claudet oculos vestros prophetas et principes vestros qui vident visiones operiet

vul@Isaiah:29:11 @ et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati quem cum dederint scienti litteras dicent lege istum et respondebit non possum signatus est enim

vul@Isaiah:29:12 @ et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei lege et respondebit nescio litteras

vul@Isaiah:29:13 @ et dixit Dominus eo quod adpropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me cor autem eius longe est a me et timuerunt me mandato hominum et doctrinis

vul@Isaiah:29:14 @ ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo peribit enim sapientia a sapientibus eius et intellectus prudentium eius abscondetur

vul@Isaiah:29:15 @ vae qui profundi estis corde ut a Domino abscondatis consilium quorum sunt in tenebris opera et dicunt quis videt nos et quis novit nos

vul@Isaiah:29:16 @ perversa est haec vestra cogitatio quasi lutum contra figulum cogitet et dicat opus factori suo non fecisti me et figmentum dicat fictori suo non intellegis

vul@Isaiah:29:17 @ nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in Chermel et Chermel in saltum reputabitur

vul@Isaiah:29:18 @ et audient in die illa surdi verba libri et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt

vul@Isaiah:29:19 @ et addent mites in Domino laetitiam et pauperes homines in Sancto Israhel exultabunt

vul@Isaiah:29:20 @ quoniam defecit qui praevalebat consummatus est inlusor et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem

vul@Isaiah:29:21 @ qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in porta subplantabant et declinaverunt frustra a iusto

vul@Isaiah:29:22 @ propter hoc haec dicit Dominus ad domum Iacob qui redemit Abraham non modo confundetur Iacob nec modo vultus eius erubescet

vul@Isaiah:29:23 @ sed cum viderit filios suos opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum et sanctificabunt Sanctum Iacob et Deum Israhel praedicabunt

vul@Isaiah:29:24 @ et scient errantes spiritu intellectum et mussitatores discent legem

vul@Isaiah:30:1 @ vae filii desertores dicit Dominus ut faceretis consilium et non ex me et ordiremini telam et non per spiritum meum ut adderetur peccatum super peccatum

vul@Isaiah:30:2 @ qui ambulatis ut descendatis in Aegyptum et os meum non interrogastis sperantes auxilium in fortitudine Pharao et habentes fiduciam in umbra Aegypti

vul@Isaiah:30:3 @ et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam

vul@Isaiah:30:4 @ erant enim in Tanis principes tui et nuntii tui usque ad Anes pervenerunt

vul@Isaiah:30:5 @ omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem sed in confusionem et obprobrium

vul@Isaiah:30:6 @ onus iumentorum austri in terra tribulationis et angustiae leaena et leo ex eis vipera et regulus volans portantes super umeros iumentorum divitias suas et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum qui eis prodesse non poterit

vul@Isaiah:30:7 @ Aegyptus enim frustra et vane auxiliabitur ideo clamavi super hoc superbia tantum est quiesce

vul@Isaiah:30:8 @ nunc ingressus scribe eis super buxum et in libro diligenter exara illud et erit in die novissimo in testimonium usque ad aeternum

vul@Isaiah:30:9 @ populus enim ad iracundiam provocans est et filii mendaces filii nolentes audire legem Domini

vul@Isaiah:30:10 @ qui dicunt videntibus nolite videre et aspicientibus nolite aspicere nobis ea quae recta sunt loquimini nobis placentia videte nobis errores

vul@Isaiah:30:11 @ auferte a me viam declinate a me semitam cesset a facie nostra Sanctus Israhel

vul@Isaiah:30:12 @ propterea haec dicit Sanctus Israhel pro eo quod reprobastis verbum hoc et sperastis in calumniam et tumultum et innixi estis super eo

vul@Isaiah:30:13 @ propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens et requisita in muro excelso quoniam subito dum non speratur veniet contritio eius

vul@Isaiah:30:14 @ et comminuetur sicut conteritur lagoena figuli contritione pervalida et non invenietur de fragmentis eius testa in qua portetur igniculus de incendio aut hauriatur parum aquae de fovea

vul@Isaiah:30:15 @ quia haec dicit Dominus Deus Sanctus Israhel si revertamini et quiescatis salvi eritis in silentio et in spe erit fortitudo vestra et noluistis

vul@Isaiah:30:16 @ et dixistis nequaquam sed ad equos fugiemus ideo fugietis et super veloces ascendemus ideo veloces erunt qui persequentur vos

vul@Isaiah:30:17 @ mille homines a facie terroris unius et a facie terroris quinque fugietis donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis et quasi signum super collem

vul@Isaiah:30:18 @ propterea expectat Dominus ut misereatur vestri et ideo exaltabitur parcens vobis quia Deus iudicii Dominus beati omnes qui expectant eum

vul@Isaiah:30:19 @ populus enim Sion habitabit in Hierusalem plorans nequaquam plorabis miserans miserebitur tui ad vocem clamoris tui statim ut audierit respondebit tibi

vul@Isaiah:30:20 @ et dabit vobis Dominus panem artum et aquam brevem et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum

vul@Isaiah:30:21 @ et aures tuae audient verbum post tergum monentis haec via ambulate in ea neque ad dexteram neque ad sinistram

vul@Isaiah:30:22 @ et contaminabis lamminas sculptilium argenti tui et vestimentum conflatilis auri tui et disperges ea sicut inmunditiam menstruatae egredere dices ei

vul@Isaiah:30:23 @ et dabitur pluvia semini tuo ubicumque seminaveris in terra et panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose

vul@Isaiah:30:24 @ et tauri tui et pulli asinorum qui operantur terram commixtum migma comedent sic in area ut ventilatum est

vul@Isaiah:30:25 @ et erunt super omnem montem excelsum et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum cum ceciderint turres

vul@Isaiah:30:26 @ et erit lux lunae sicut lux solis et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui et percussuram plagae eius sanaverit

vul@Isaiah:30:27 @ ecce nomen Domini venit de longinquo ardens furor eius et gravis ad portandum labia eius repleta sunt indignatione et lingua eius quasi ignis devorans

vul@Isaiah:30:28 @ spiritus eius velut torrens inundans usque ad medium colli ad perdendas gentes in nihilum et frenum erroris quod erat in maxillis populorum

vul@Isaiah:30:29 @ canticum erit vobis sicut nox sanctificatae sollemnitatis et laetitia cordis sicut qui pergit cum tibia ut intret in montem Domini ad Fortem Israhel

vul@Isaiah:30:30 @ et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis adlidet in turbine et in lapide grandinis

vul@Isaiah:30:31 @ a voce enim Domini pavebit Assur virga percussus

vul@Isaiah:30:32 @ et erit transitus virgae fundatus quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et in citharis et in bellis praecipuis expugnabit eos

vul@Isaiah:30:33 @ praeparata est enim ab heri Thofeth a rege praeparata profunda et dilatata nutrimenta eius ignis et ligna multa flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam

vul@Isaiah:31:1 @ vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis quia multae sunt et super equitibus quia praevalidi nimis et non sunt confisi super Sanctum Israhel et Dominum non requisierunt

vul@Isaiah:31:2 @ ipse autem sapiens adduxit malum et verba sua non abstulit et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem

vul@Isaiah:31:3 @ Aegyptus homo et non deus et equi eorum caro et non spiritus et Dominus inclinabit manum suam et corruet auxiliator et cadet cui praestatur auxilium simulque omnes consumentur

vul@Isaiah:31:4 @ quia haec dicit Dominus ad me quomodo si rugiat leo et catulus leonis super praedam suam cum occurrerit ei multitudo pastorum a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit sic descendet Dominus exercituum ut proelietur super montem Sion et super collem eius

vul@Isaiah:31:5 @ sicut aves volantes sic proteget Dominus exercituum Hierusalem protegens et liberans transiens et salvans

vul@Isaiah:31:6 @ convertimini sicut in profundum recesseratis filii Israhel

vul@Isaiah:31:7 @ in die enim illa abiciet vir idola argenti sui et idola auri sui quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum

vul@Isaiah:31:8 @ et cadet Assur in gladio non viri et gladius non hominis vorabit eum et fugiet non a facie gladii et iuvenes eius vectigales erunt

vul@Isaiah:31:9 @ et fortitudo eius a terrore transibit et pavebunt fugientes principes eius dixit Dominus cuius ignis est in Sion et caminus eius in Hierusalem

vul@Isaiah:32:1 @ ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt

vul@Isaiah:32:2 @ et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta

vul@Isaiah:32:3 @ non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt

vul@Isaiah:32:4 @ et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane

vul@Isaiah:32:5 @ non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior

vul@Isaiah:32:6 @ stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat

vul@Isaiah:32:7 @ fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium

vul@Isaiah:32:8 @ princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit

vul@Isaiah:32:9 @ mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum

vul@Isaiah:32:10 @ post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet

vul@Isaiah:32:11 @ obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros

vul@Isaiah:32:12 @ super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili

vul@Isaiah:32:13 @ super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis

vul@Isaiah:32:14 @ domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum

vul@Isaiah:32:15 @ donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur

vul@Isaiah:32:16 @ et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebit

vul@Isaiah:32:17 @ et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum

vul@Isaiah:32:18 @ et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta

vul@Isaiah:32:19 @ grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas

vul@Isaiah:32:20 @ beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini

vul@Isaiah:33:1 @ vae qui praedaris nonne et ipse praedaberis et qui spernis nonne et ipse sperneris cum consummaveris depraedationem depraedaberis cum fatigatus desiveris contemnere contemneris

vul@Isaiah:33:2 @ Domine miserere nostri te expectavimus esto brachium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis

vul@Isaiah:33:3 @ a voce angeli fugerunt populi ab exaltatione tua dispersae sunt gentes

vul@Isaiah:33:4 @ et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus velut cum fossae plenae fuerint de eo

vul@Isaiah:33:5 @ magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion iudicio et iustitia

vul@Isaiah:33:6 @ et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus eius

vul@Isaiah:33:7 @ ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt

vul@Isaiah:33:8 @ dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum proiecit civitates non reputavit homines

vul@Isaiah:33:9 @ luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus

vul@Isaiah:33:10 @ nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor

vul@Isaiah:33:11 @ concipietis ardorem parietis stipulam spiritus vester ut ignis vorabit vos

vul@Isaiah:33:12 @ et erunt populi quasi de incendio cinis spinae congregatae igni conburentur

vul@Isaiah:33:13 @ audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam

vul@Isaiah:33:14 @ conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis

vul@Isaiah:33:15 @ qui ambulat in iustitiis et loquitur veritates qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum

vul@Isaiah:33:16 @ iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas eius panis ei datus est aquae eius fideles sunt

vul@Isaiah:33:17 @ regem in decore suo videbunt oculi eius cernent terram de longe

vul@Isaiah:33:18 @ cor tuum meditabitur timorem ubi est litteratus ubi legis verba ponderans ubi doctor parvulorum

vul@Isaiah:33:19 @ populum inpudentem non videbis populum alti sermonis ita ut non possis intellegere disertitudinem linguae eius in quo nulla est sapientia

vul@Isaiah:33:20 @ respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae oculi tui videbunt Hierusalem habitationem opulentam tabernaculum quod nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi eius in sempiternum et omnes funiculi eius non rumpentur

vul@Isaiah:33:21 @ quia solummodo ibi magnificus Dominus noster locus fluviorum rivi latissimi et patentes non transibit per eum navis remigum neque trieris magna transgredietur eum

vul@Isaiah:33:22 @ Dominus enim iudex noster Dominus legifer noster Dominus rex noster ipse salvabit nos

vul@Isaiah:33:23 @ laxati sunt funiculi tui sed non praevalebunt sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas tunc dividentur spolia praedarum multarum claudi diripient rapinam

vul@Isaiah:33:24 @ nec dicet vicinus elangui populus qui habitat in ea auferetur ab eo iniquitas

vul@Isaiah:34:1 @ accedite gentes et audite et populi adtendite audiat terra et plenitudo eius orbis et omne germen eius

vul@Isaiah:34:2 @ quia indignatio Domini super omnes gentes et furor super universam militiam eorum interfecit eos et dedit eos in occisionem

vul@Isaiah:34:3 @ interfecti eorum proicientur et de cadaveribus eorum ascendet fetor tabescent montes sanguine eorum

vul@Isaiah:34:4 @ et tabescet omnis militia caelorum et conplicabuntur sicut liber caeli et omnis militia eorum defluet sicut defluit folium de vinea et de ficu

vul@Isaiah:34:5 @ quoniam inebriatus est in caelo gladius meus ecce super Idumeam descendet et super populum interfectionis meae ad iudicium

vul@Isaiah:34:6 @ gladius Domini repletus est sanguine incrassatus est adipe de sanguine agnorum et hircorum de sanguine medullatorum arietum victima enim Domini in Bosra et interfectio magna in terra Edom

vul@Isaiah:34:7 @ et descendent unicornes cum eis et tauri cum potentibus inebriabitur terra eorum sanguine et humus eorum adipe pinguium

vul@Isaiah:34:8 @ quia dies ultionis Domini annus retributionum iudicii Sion

vul@Isaiah:34:9 @ et convertentur torrentes eius in picem et humus eius in sulphur et erit terra eius in picem ardentem

vul@Isaiah:34:10 @ nocte et die non extinguetur in sempiternum ascendet fumus eius a generatione in generationem desolabitur in saeculum saeculorum non erit transiens per eam

vul@Isaiah:34:11 @ et possidebunt illam onocrotalus et ericius et ibis et corvus habitabunt in ea et extendetur super eam mensura ut redigatur ad nihilum et perpendiculum in desolationem

vul@Isaiah:34:12 @ nobiles eius non erunt ibi regem potius invocabunt et omnes principes eius erunt in nihilum

vul@Isaiah:34:13 @ et orientur in domibus eius spinae et urticae et paliurus in munitionibus eius et erit cubile draconum et pascua strutionum

vul@Isaiah:34:14 @ et occurrent daemonia onocentauris et pilosus clamabit alter ad alterum ibi cubavit lamia et invenit sibi requiem

vul@Isaiah:34:15 @ ibi habuit foveam ericius et enutrivit catulos et circumfodit et fovit in umbra eius illuc congregati sunt milvi alter ad alterum

vul@Isaiah:34:16 @ requirite diligenter in libro Domini et legite unum ex eis non defuit alter ad alterum non quaesivit quia quod ex ore meo procedit ille mandavit et spiritus eius ipse congregavit ea

vul@Isaiah:34:17 @ et ipse misit eis sortem et manus eius divisit eam illis in mensuram usque in aeternum possidebunt eam in generatione et generatione habitabunt in ea

vul@Isaiah:35:1 @ laetabitur deserta et invia et exultabit solitudo et florebit quasi lilium

vul@Isaiah:35:2 @ germinans germinabit et exultabit laetabunda et laudans gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri

vul@Isaiah:35:3 @ confortate manus dissolutas et genua debilia roborate

vul@Isaiah:35:4 @ dicite pusillanimis confortamini nolite timere ecce Deus vester ultionem adducet retributionis Deus ipse veniet et salvabit vos

vul@Isaiah:35:5 @ tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt

vul@Isaiah:35:6 @ tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine

vul@Isaiah:35:7 @ et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum in cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et iunci

vul@Isaiah:35:8 @ et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur non transibit per eam pollutus et haec erit nobis directa via ita ut stulti non errent per eam

vul@Isaiah:35:9 @ non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi et ambulabunt qui liberati fuerint

vul@Isaiah:35:10 @ et redempti a Domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus

vul@Isaiah:36:1 @ et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iuda munitas et cepit eas

vul@Isaiah:36:2 @ et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Hierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via agri Fullonis

vul@Isaiah:36:3 @ et egressus est ad eum Eliachim filius Helciae qui erat super domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis

vul@Isaiah:36:4 @ et dixit ad eos Rabsaces dicite Ezechiae haec dicit rex magnus rex Assyriorum quae est ista fiducia qua confidis

vul@Isaiah:36:5 @ aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis super quem habes fiduciam quia recessisti a me

vul@Isaiah:36:6 @ ecce confidis super baculum harundineum confractum istum super Aegyptum cui si innisus fuerit homo intrabit in manu eius et perforabit eam sic Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in eo

vul@Isaiah:36:7 @ quod si responderis mihi in Domino Deo nostro confidimus nonne ipse est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Iudae et Hierusalem coram altari isto adorabitis

vul@Isaiah:36:8 @ et nunc trade te domino meo regi Assyriorum et dabo tibi duo milia equorum nec poteris ex te praebere ascensores eorum

vul@Isaiah:36:9 @ et quomodo sustinebis faciem iudicis unius loci ex servis domini mei minoribus quod si confidis in Aegypto in quadriga et in equitibus

vul@Isaiah:36:10 @ et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam ut disperderem eam Dominus dixit ad me ascende super terram istam et disperde eam

vul@Isaiah:36:11 @ et dixit Eliachim et Sobna et Ioae ad Rabsacen loquere ad servos tuos syra lingua intellegimus enim ne loquaris ad nos iudaice in auribus populi qui est super murum

vul@Isaiah:36:12 @ et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad viros qui sedent in muro ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum vobiscum

vul@Isaiah:36:13 @ et stetit Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et dixit audite verba regis magni regis Assyriorum

vul@Isaiah:36:14 @ haec dicit rex non seducat vos Ezechias quia non poterit eruere vos

vul@Isaiah:36:15 @ et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum

vul@Isaiah:36:16 @ nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum facite mecum benedictionem et egredimini ad me et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam et bibite unusquisque aquam cisternae suae

vul@Isaiah:36:17 @ donec veniam et tollam vos ad terram quae est ut terra vestra terram frumenti et vini terram panum et vinearum

vul@Isaiah:36:18 @ ne conturbet vos Ezechias dicens Dominus liberabit nos numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum

vul@Isaiah:36:19 @ ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Seffarvaim numquid liberaverunt Samariam de manu mea

vul@Isaiah:36:20 @ quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea ut eruat Dominus Hierusalem de manu mea

vul@Isaiah:36:21 @ et siluerunt et non responderunt ei verbum mandaverat enim rex dicens ne respondeatis ei

vul@Isaiah:36:22 @ et ingressus est Eliachim filius Helciae qui erat super domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis

vul@Isaiah:37:1 @ et factum est cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini

vul@Isaiah:37:2 @ et misit Eliachim qui erat super domum et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam

vul@Isaiah:37:3 @ et dixerunt ad eum haec dicit Ezechias dies tribulationis et correptionis et blasphemiae dies haec quia venerunt filii usque ad partum et virtus non est parienti

vul@Isaiah:37:4 @ si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem pro reliquiis quae reppertae sunt

vul@Isaiah:37:5 @ et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam

vul@Isaiah:37:6 @ et dixit ad eos Isaias haec dicetis domino vestro haec dicit Dominus ne timeas a facie verborum quae audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me

vul@Isaiah:37:7 @ ecce ego dabo ei spiritum et audiet nuntium et revertetur ad terram suam et corruere eum faciam gladio in terra sua

vul@Isaiah:37:8 @ reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum proeliantem adversus Lobna audierat enim quia profectus esset de Lachis

vul@Isaiah:37:9 @ et audivit de Tharaca rege Aethiopiae dicentes egressus est ut pugnet contra te quod cum audisset misit nuntios ad Ezechiam dicens

vul@Isaiah:37:10 @ haec dicetis Ezechiae regi Iudae loquentes non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis dicens non dabitur Hierusalem in manu regis Assyriorum

vul@Isaiah:37:11 @ ecce tu audisti omnia quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris quas subverterunt et tu poteris liberari

vul@Isaiah:37:12 @ numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei Gozan et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thalassar

vul@Isaiah:37:13 @ ubi est rex Emath et rex Arfad et rex urbis Seffarvaim Anahe et Ava

vul@Isaiah:37:14 @ et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum et legit eos et ascendit in domum Domini et expandit eos Ezechias coram Domino

vul@Isaiah:37:15 @ et oravit Ezechias ad Dominum dicens

vul@Isaiah:37:16 @ Domine exercituum Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es Deus solus omnium regnorum terrae tu fecisti caelum et terram

vul@Isaiah:37:17 @ inclina Domine aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum Deum viventem

vul@Isaiah:37:18 @ vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum

vul@Isaiah:37:19 @ et dederunt deos earum igni non enim erant dii sed opera manuum hominum lignum et lapis et comminuerunt eos

vul@Isaiah:37:20 @ et nunc Domine Deus noster salva nos de manu eius et cognoscant omnia regna terrae quia tu es Dominus solus

vul@Isaiah:37:21 @ et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec dicit Dominus Deus Israhel pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum

vul@Isaiah:37:22 @ hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum despexit te subsannavit te virgo filia Sion post te caput movit filia Hierusalem

vul@Isaiah:37:23 @ cui exprobrasti et quem blasphemasti et super quem exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum ad Sanctum Israhel

vul@Isaiah:37:24 @ in manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium iuga Libani et succidam excelsa cedrorum eius electas abietes illius et introibo altitudinem summitatis eius saltum Carmeli eius

vul@Isaiah:37:25 @ ego fodi et bibi aquam et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum

vul@Isaiah:37:26 @ numquid non audisti quae olim fecerim ei ex diebus antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi et factum est in eradicationem collium conpugnantium et civitatum munitarum

vul@Isaiah:37:27 @ habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt sicut faenum agri et gramen pascuae et herba tectorum quae exaruit antequam maturesceret

vul@Isaiah:37:28 @ habitationem tuam et egressum tuum et introitum tuum cognovi et insaniam tuam contra me

vul@Isaiah:37:29 @ cum fureres adversum me superbia tua ascendit in aures meas ponam ergo circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te in viam per quam venisti

vul@Isaiah:37:30 @ tibi autem hoc erit signum comede hoc anno quae sponte nascuntur et in anno secundo pomis vescere in anno autem tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum earum

vul@Isaiah:37:31 @ et mittet id quod salvatum fuerit de domo Iuda et quod reliquum est radicem deorsum et faciet fructum sursum

vul@Isaiah:37:32 @ quia de Hierusalem exibunt reliquiae et salvatio de monte Sion zelus Domini exercituum faciet istud

vul@Isaiah:37:33 @ propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum non introibit civitatem hanc et non iaciet ibi sagittam et non occupabit eam clypeus et non mittet in circuitu eius aggerem

vul@Isaiah:37:34 @ in via qua venit per eam revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus

vul@Isaiah:37:35 @ et protegam civitatem istam ut salvem eam propter me et propter David servum meum

vul@Isaiah:37:36 @ egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia et surrexerunt mane et ecce omnes cadavera mortuorum

vul@Isaiah:37:37 @ et egressus est et abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Nineve

vul@Isaiah:37:38 @ et factum est cum adoraret in templo Nesrach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat et regnavit Asoraddon filius eius pro eo

vul@Isaiah:38:1 @ in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei haec dicit Dominus dispone domui tuae quia morieris tu et non vives

vul@Isaiah:38:2 @ et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum

vul@Isaiah:38:3 @ et dixit obsecro Domine memento quaeso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno

vul@Isaiah:38:4 @ et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens

vul@Isaiah:38:5 @ vade et dic Ezechiae haec dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos

vul@Isaiah:38:6 @ et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam eam

vul@Isaiah:38:7 @ hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est

vul@Isaiah:38:8 @ ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat

vul@Isaiah:38:9 @ scriptura Ezechiae regis Iuda cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua

vul@Isaiah:38:10 @ ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum

vul@Isaiah:38:11 @ dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit

vul@Isaiah:38:12 @ generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me

vul@Isaiah:38:13 @ sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me

vul@Isaiah:38:14 @ sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me

vul@Isaiah:38:15 @ quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae

vul@Isaiah:38:16 @ Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me

vul@Isaiah:38:17 @ ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea

vul@Isaiah:38:18 @ quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam

vul@Isaiah:38:19 @ vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam

vul@Isaiah:38:20 @ Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini

vul@Isaiah:38:21 @ et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus et sanaretur

vul@Isaiah:38:22 @ et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini

vul@Isaiah:39:1 @ in tempore illo misit Marodach Baladan filius Baladan rex Babylonis libros et munera ad Ezechiam audierat enim quod aegrotasset et convaluisset

vul@Isaiah:39:2 @ laetatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam aromatum et argenti et auri et odoramentorum et unguenti optimi et omnes apothecas supellectilis suae et universa quae inventa sunt in thesauris eius non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua

vul@Isaiah:39:3 @ introiit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam et dixit ei quid dixerunt viri isti et unde venerunt ad te et dixit Ezechias de terra longinqua venerunt ad me de Babylone

vul@Isaiah:39:4 @ et dixit quid viderunt in domo tua et dixit Ezechias omnia quae in domo mea sunt viderunt non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis

vul@Isaiah:39:5 @ et dixit Isaias ad Ezechiam audi verbum Domini exercituum

vul@Isaiah:39:6 @ ecce dies venient et auferentur omnia quae in domo tua sunt et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in Babylonem non relinquetur quicquam dicit Dominus

vul@Isaiah:39:7 @ et de filiis tuis qui exibunt de te quos genueris tollent et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis

vul@Isaiah:39:8 @ et dixit Ezechias ad Isaiam bonum verbum Domini quod locutus est et dixit fiat tantum pax et veritas in diebus meis

vul@Isaiah:40:1 @ consolamini consolamini populus meus dicit Deus vester

vul@Isaiah:40:2 @ loquimini ad cor Hierusalem et avocate eam quoniam conpleta est malitia eius dimissa est iniquitas illius suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis

vul@Isaiah:40:3 @ vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite in solitudine semitas Dei nostri

vul@Isaiah:40:4 @ omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas

vul@Isaiah:40:5 @ et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est

vul@Isaiah:40:6 @ vox dicentis clama et dixi quid clamabo omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos agri

vul@Isaiah:40:7 @ exsiccatum est faenum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo vere faenum est populus

vul@Isaiah:40:8 @ exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem Dei nostri stabit in aeternum

vul@Isaiah:40:9 @ super montem excelsum ascende tu quae evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Hierusalem exalta noli timere dic civitatibus Iudae ecce Deus vester

vul@Isaiah:40:10 @ ecce Dominus Deus in fortitudine veniet et brachium eius dominabitur ecce merces eius cum eo et opus illius coram eo

vul@Isaiah:40:11 @ sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit fetas ipse portabit

vul@Isaiah:40:12 @ quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera

vul@Isaiah:40:13 @ quis adiuvit spiritum Domini aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi

vul@Isaiah:40:14 @ cum quo iniit consilium et instruxit eum et docuit eum semitam iustitiae et erudivit eum scientiam et viam prudentiae ostendit illi

vul@Isaiah:40:15 @ ecce gentes quasi stilla situlae et quasi momentum staterae reputatae sunt ecce insulae quasi pulvis exiguus

vul@Isaiah:40:16 @ et Libanus non sufficiet ad succendendum et animalia eius non sufficient ad holocaustum

vul@Isaiah:40:17 @ omnes gentes quasi non sint sic sunt coram eo et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei

vul@Isaiah:40:18 @ cui ergo similem fecistis Deum aut quam imaginem ponetis ei

vul@Isaiah:40:19 @ numquid sculptile conflavit faber aut aurifex auro figuravit illud et lamminis argenteis argentarius

vul@Isaiah:40:20 @ forte lignum et inputribile elegit artifex sapiens quaerit quomodo statuat simulacrum quod non moveatur

vul@Isaiah:40:21 @ numquid non scietis numquid non audietis numquid non adnuntiatum est ab initio vobis numquid non intellexistis fundamenta terrae

vul@Isaiah:40:22 @ qui sedet super gyrum terrae et habitatores eius sunt quasi lucustae qui extendit velut nihilum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum

vul@Isaiah:40:23 @ qui dat secretorum scrutatores quasi non sint iudices terrae velut inane fecit

vul@Isaiah:40:24 @ et quidem neque plantatos neque satos neque radicato in terra trunco eorum repente flavit in eos et aruerunt et turbo quasi stipulam auferet eos

vul@Isaiah:40:25 @ et cui adsimilastis me et adaequastis dicit Sanctus

vul@Isaiah:40:26 @ levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit haec qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum reliquum fuit

vul@Isaiah:40:27 @ quare dicis Iacob et loqueris Israhel abscondita est via mea a Domino et a Deo meo iudicium meum transibit

vul@Isaiah:40:28 @ numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terrae non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiae eius

vul@Isaiah:40:29 @ qui dat lasso virtutem et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat

vul@Isaiah:40:30 @ deficient pueri et laborabunt et iuvenes in infirmitate cadent

vul@Isaiah:40:31 @ qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt et non deficient

vul@Isaiah:41:1 @ taceant ad me insulae et gentes mutent fortitudinem accedant et tunc loquantur simul ad iudicium propinquemus

vul@Isaiah:41:2 @ quis suscitavit ab oriente iustum vocavit eum ut sequeretur se dabit in conspectu eius gentes et reges obtinebit dabit quasi pulverem gladio eius sicut stipulam vento raptam arcui eius

vul@Isaiah:41:3 @ persequetur eos transibit in pace semita in pedibus eius non apparebit

vul@Isaiah:41:4 @ quis haec operatus est et fecit vocans generationes ab exordio ego Dominus primus et novissimus ego sum

vul@Isaiah:41:5 @ viderunt insulae et timuerunt extrema terrae obstipuerunt adpropinquaverunt et accesserunt

vul@Isaiah:41:6 @ unusquisque proximo suo auxiliatur et fratri suo dicit confortare

vul@Isaiah:41:7 @ confortabit faber aerarius percutiens malleo eum qui cudebat tunc temporis dicens glutino bonum est et confortavit eum in clavis ut non moveatur

vul@Isaiah:41:8 @ et tu Israhel serve meus Iacob quem elegi semen Abraham amici mei

vul@Isaiah:41:9 @ in quo adprehendi te ab extremis terrae et a longinquis eius vocavi te et dixi tibi servus meus es tu elegi te et non abieci te

vul@Isaiah:41:10 @ ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego Deus tuus confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera iusti mei

vul@Isaiah:41:11 @ ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te erunt quasi non sint et peribunt viri qui contradicunt tibi

vul@Isaiah:41:12 @ quaeres eos et non invenies viros rebelles tuos erunt quasi non sint et veluti consumptio homines bellantes adversum te

vul@Isaiah:41:13 @ quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te

vul@Isaiah:41:14 @ noli timere vermis Iacob qui mortui estis ex Israhel ego auxiliatus sum tui dicit Dominus et redemptor tuus Sanctus Israhel

vul@Isaiah:41:15 @ ego posui te quasi plaustrum triturans novum habens rostra serrantia triturabis montes et comminues et colles quasi pulverem pones

vul@Isaiah:41:16 @ ventilabis eos et ventus tollet et turbo disperget eos et tu exultabis in Domino in Sancto Israhel laetaberis

vul@Isaiah:41:17 @ egeni et pauperes quaerunt aquas et non sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israhel non derelinquam eos

vul@Isaiah:41:18 @ aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes ponam desertum in stagna aquarum et terram inviam in rivos aquarum

vul@Isaiah:41:19 @ dabo in solitudine cedrum et spinam et myrtum et lignum olivae ponam in deserto abietem ulmum et buxum simul

vul@Isaiah:41:20 @ ut videant et sciant et recogitent et intellegant pariter quia manus Domini fecit hoc et Sanctus Israhel creavit illud

vul@Isaiah:41:21 @ prope facite iudicium vestrum dicit Dominus adferte si quid forte habetis dixit Rex Iacob

vul@Isaiah:41:22 @ accedant et nuntient nobis quaecumque ventura sunt priora quae fuerint nuntiate et ponemus cor nostrum et sciemus novissima eorum et quae ventura sunt indicate nobis

vul@Isaiah:41:23 @ adnuntiate quae ventura sunt in futurum et sciemus quia dii estis vos bene quoque aut male si potestis facite et loquamur et videamus simul

vul@Isaiah:41:24 @ ecce vos estis ex nihilo et opus vestrum ex eo quod non est abominatio est qui elegit vos

vul@Isaiah:41:25 @ suscitavi ab aquilone et venit ab ortu solis vocabit nomen meum et adducet magistratus quasi lutum et velut plastes conculcans humum

vul@Isaiah:41:26 @ quis adnuntiavit ab exordio ut sciamus et a principio ut dicamus iustus es non est neque adnuntians neque praedicens neque audiens sermones vestros

vul@Isaiah:41:27 @ primus ad Sion dicet ecce adsunt et Hierusalem evangelistam dabo

vul@Isaiah:41:28 @ et vidi et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium et interrogatus responderet verbum

vul@Isaiah:41:29 @ ecce omnes iniusti et vana opera eorum ventus et inane simulacra eorum

vul@Isaiah:42:1 @ ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus proferet

vul@Isaiah:42:2 @ non clamabit neque accipiet personam nec audietur foris vox eius

vul@Isaiah:42:3 @ calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet in veritate educet iudicium

vul@Isaiah:42:4 @ non erit tristis neque turbulentus donec ponat in terra iudicium et legem eius insulae expectabunt

vul@Isaiah:42:5 @ haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos firmans terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam

vul@Isaiah:42:6 @ ego Dominus vocavi te in iustitia et adprehendi manum tuam et servavi et dedi te in foedus populi in lucem gentium

vul@Isaiah:42:7 @ ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum de domo carceris sedentes in tenebris

vul@Isaiah:42:8 @ ego Dominus hoc est nomen meum gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus

vul@Isaiah:42:9 @ quae prima fuerant ecce venerunt nova quoque ego adnuntio antequam oriantur audita vobis faciam

vul@Isaiah:42:10 @ cantate Domino canticum novum laus eius ab extremis terrae qui descenditis in mare et plenitudo eius insulae et habitatores earum

vul@Isaiah:42:11 @ sublevetur desertum et civitates eius in domibus habitabit Cedar laudate habitatores Petrae de vertice montium clamabunt

vul@Isaiah:42:12 @ ponent Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntiabunt

vul@Isaiah:42:13 @ Dominus sicut fortis egredietur sicut vir proeliator suscitabit zelum vociferabitur et clamabit super inimicos suos confortabitur

vul@Isaiah:42:14 @ tacui semper silui patiens fui sicut pariens loquar dissipabo et absorbebo simul

vul@Isaiah:42:15 @ desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam

vul@Isaiah:42:16 @ et ducam caecos in via quam nesciunt in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta haec verba feci eis et non dereliqui eos

vul@Isaiah:42:17 @ conversi sunt retrorsum confundantur confusione qui confidunt in sculptili qui dicunt conflatili vos dii nostri

vul@Isaiah:42:18 @ surdi audite et caeci intuemini ad videndum

vul@Isaiah:42:19 @ quis caecus nisi servus meus et surdus nisi ad quem nuntios meos misi quis caecus nisi qui venundatus est quis caecus nisi servus Domini

vul@Isaiah:42:20 @ qui vides multa nonne custodies qui apertas habes aures nonne audies

vul@Isaiah:42:21 @ et Dominus voluit ut sanctificaret eum et magnificaret legem et extolleret

vul@Isaiah:42:22 @ ipse autem populus direptus et vastatus laqueus iuvenum omnes et in domibus carcerum absconditi sunt facti sunt in rapinam nec est qui eruat in direptionem et non est qui dicat redde

vul@Isaiah:42:23 @ quis est in vobis qui audiat hoc adtendat et auscultet futura

vul@Isaiah:42:24 @ quis dedit in direptionem Iacob et Israhel vastantibus nonne Dominus ipse cui peccavimus et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius

vul@Isaiah:42:25 @ et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum et conbusit eum in circuitu et non cognovit et succendit eum et non intellexit

vul@Isaiah:43:1 @ et nunc haec dicit Dominus creans te Iacob et formans te Israhel noli timere quia redemi te et vocavi nomine tuo meus es tu

vul@Isaiah:43:2 @ cum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te cum ambulaveris in igne non conbureris et flamma non ardebit in te

vul@Isaiah:43:3 @ quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israhel salvator tuus dedi propitiationem tuam Aegyptum Aethiopiam et Saba pro te

vul@Isaiah:43:4 @ ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus ego dilexi te et dabo homines pro te et populos pro anima tua

vul@Isaiah:43:5 @ noli timere quoniam tecum ego sum ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te

vul@Isaiah:43:6 @ dicam aquiloni da et austro noli prohibere adfer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terrae

vul@Isaiah:43:7 @ et omnem qui invocat nomen meum in gloriam meam creavi eum et formavi eum et feci eum

vul@Isaiah:43:8 @ educ foras populum caecum et oculos habentem surdum et aures ei sunt

vul@Isaiah:43:9 @ omnes gentes congregatae sunt simul et collectae sunt tribus quis in vobis adnuntiet istud et quae prima sunt audire nos faciat dent testes eorum et iustificentur et audiant et dicant vere

vul@Isaiah:43:10 @ vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum ante me non est formatus deus et post me non erit

vul@Isaiah:43:11 @ ego sum ego sum Dominus et non est absque me salvator

vul@Isaiah:43:12 @ ego adnuntiavi et salvavi auditum feci et non fuit in vobis alienus vos testes mei dicit Dominus et ego Deus

vul@Isaiah:43:13 @ et ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat operabor et quis avertet illud

vul@Isaiah:43:14 @ haec dicit Dominus redemptor vester Sanctus Israhel propter vos emisi Babylonem et detraxi vectes universos et Chaldeos in navibus suis gloriantes

vul@Isaiah:43:15 @ ego Dominus Sanctus vester creans Israhel Rex vester

vul@Isaiah:43:16 @ haec dicit Dominus qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam

vul@Isaiah:43:17 @ qui eduxit quadrigam et equum agmen et robustum simul obdormierunt nec resurgent contriti sunt quasi linum et extincti sunt

vul@Isaiah:43:18 @ ne memineritis priorum et antiqua ne intueamini

vul@Isaiah:43:19 @ ecce ego facio nova et nunc orientur utique cognoscetis ea ponam in deserto viam et in invio flumina

vul@Isaiah:43:20 @ glorificabit me bestia agri dracones et strutiones quia dedi in deserto aquas flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo

vul@Isaiah:43:21 @ populum istum formavi mihi laudem meam narrabit

vul@Isaiah:43:22 @ non me invocasti Iacob nec laborasti in me Israhel

vul@Isaiah:43:23 @ non obtulisti mihi arietem holocausti tui et victimis tuis non glorificasti me non te servire feci in oblatione nec laborem tibi praebui in ture

vul@Isaiah:43:24 @ non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum tuarum non inebriasti me verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis

vul@Isaiah:43:25 @ ego sum ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor

vul@Isaiah:43:26 @ reduc me in memoriam et iudicemur simul narra si quid habes ut iustificeris

vul@Isaiah:43:27 @ pater tuus primus peccavit et interpretes tui praevaricati sunt in me

vul@Isaiah:43:28 @ et contaminavi principes sanctos dedi ad internicionem Iacob et Israhel in blasphemiam

vul@Isaiah:44:1 @ et nunc audi Iacob serve meus et Israhel quem elegi

vul@Isaiah:44:2 @ haec dicit Dominus faciens et formans te ab utero auxiliator tuus noli timere serve meus Iacob et Rectissime quem elegi

vul@Isaiah:44:3 @ effundam enim aquas super sitientem et fluenta super aridam effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam

vul@Isaiah:44:4 @ et germinabunt inter herbas quasi salices iuxta praeterfluentes aquas

vul@Isaiah:44:5 @ iste dicet Domini ego sum et ille vocabit in nomine Iacob et hic scribet manu sua Domino et in nomine Israhel adsimilabitur

vul@Isaiah:44:6 @ haec dicit Dominus rex Israhel et redemptor eius Dominus exercituum ego primus et ego novissimus et absque me non est deus

vul@Isaiah:44:7 @ quis similis mei vocet et adnuntiet et ordinem exponat mihi ex quo constitui populum antiquum ventura et quae futura sunt adnuntient eis

vul@Isaiah:44:8 @ nolite timere neque conturbemini ex tunc audire te feci et adnuntiavi vos estis testes mei numquid est deus absque me et formator quem ego non noverim

vul@Isaiah:44:9 @ plastae idoli omnes nihil sunt et amantissima eorum non proderunt eis ipsi sunt testes eorum quia non vident neque intellegunt ut confundantur

vul@Isaiah:44:10 @ quis formavit deum et sculptile conflavit ad nihil utile

vul@Isaiah:44:11 @ ecce omnes participes eius confundentur fabri enim sunt ex hominibus convenient omnes stabunt et pavebunt et confundentur simul

vul@Isaiah:44:12 @ faber ferrarius lima operatus est in prunis et in malleis formavit illud et operatus est in brachio fortitudinis suae esuriet et deficiet non bibet aquam et lassescet

vul@Isaiah:44:13 @ artifex lignarius extendit normam formavit illud in runcina fecit illud in angularibus et in circino tornavit illud et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo

vul@Isaiah:44:14 @ succidit cedros tulit ilicem et quercum quae steterat inter ligna saltus plantavit pinum quam pluvia nutrivit

vul@Isaiah:44:15 @ et facta est hominibus in focum sumpsit ex eis et calefactus est et succendit et coxit panes de reliquo autem operatus est deum et adoravit fecit sculptile et curvatus est ante illud

vul@Isaiah:44:16 @ medium eius conbusit igni et de medio eius carnes comedit coxit pulmentum et saturatus est et calefactus est et dixit va calefactus sum vidi focum

vul@Isaiah:44:17 @ reliquum autem eius deum fecit sculptile sibi curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens libera me quia deus meus es tu

vul@Isaiah:44:18 @ nescierunt neque intellexerunt lutati enim sunt ne videant oculi eorum et ne intellegant corde suo

vul@Isaiah:44:19 @ non recogitant in mente sua neque cognoscunt neque sentiunt ut dicant medietatem eius conbusi igne et coxi super carbones eius panes coxi carnes et comedi et de reliquo eius idolum faciam ante truncum ligni procidam

vul@Isaiah:44:20 @ pars eius cinis est cor insipiens adoravit illud et non liberabit animam suam neque dicet forte mendacium est in dextera mea

vul@Isaiah:44:21 @ memento horum Iacob et Israhel quoniam servus meus es tu formavi te servus meus es tu Israhel non oblivisceris mei

vul@Isaiah:44:22 @ delevi ut nubem iniquitates tuas et quasi nebulam peccata tua revertere ad me quoniam redemi te

vul@Isaiah:44:23 @ laudate caeli quoniam fecit Dominus iubilate extrema terrae resonate montes laudationem saltus et omne lignum eius quoniam redemit Dominus Iacob et Israhel gloriabitur

vul@Isaiah:44:24 @ haec dicit Dominus redemptor tuus et formator tuus ex utero ego sum Dominus faciens omnia extendens caelos solus stabiliens terram et nullus mecum

vul@Isaiah:44:25 @ irrita faciens signa divinorum et ariolos in furorem vertens convertens sapientes retrorsum et scientiam eorum stultam faciens

vul@Isaiah:44:26 @ suscitans verbum servi sui et consilium nuntiorum suorum conplens qui dico Hierusalem habitaberis et civitatibus Iuda aedificabimini et deserta eius suscitabo

vul@Isaiah:44:27 @ qui dico profundo desolare et flumina tua arefaciam

vul@Isaiah:44:28 @ qui dico Cyro pastor meus es et omnem voluntatem meam conplebis qui dico Hierusalem aedificaberis et templo fundaberis

vul@Isaiah:45:1 @ haec dicit Dominus christo meo Cyro cuius adprehendi dexteram ut subiciam ante faciem eius gentes et dorsa regum vertam et aperiam coram eo ianuas et portae non cludentur

vul@Isaiah:45:2 @ ego ante te ibo et gloriosos terrae humiliabo portas aereas conteram et vectes ferreos confringam

vul@Isaiah:45:3 @ et dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum ut scias quia ego Dominus qui voco nomen tuum Deus Israhel

vul@Isaiah:45:4 @ propter servum meum Iacob et Israhel electum meum et vocavi te in nomine tuo adsimilavi te et non cognovisti me

vul@Isaiah:45:5 @ ego Dominus et non est amplius extra me non est deus accinxi te et non cognovisti me

vul@Isaiah:45:6 @ ut sciant hii qui ab ortu solis et qui ab occidente quoniam absque me non est ego Dominus et non est alter

vul@Isaiah:45:7 @ formans lucem et creans tenebras faciens pacem et creans malum ego Dominus faciens omnia haec

vul@Isaiah:45:8 @ rorate caeli desuper et nubes pluant iustum aperiatur terra et germinet salvatorem et iustitia oriatur simul ego Dominus creavi eum

vul@Isaiah:45:9 @ vae qui contradicit fictori suo testa de samiis terrae numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est

vul@Isaiah:45:10 @ vae qui dicit patri quid generas et mulieri quid parturis

vul@Isaiah:45:11 @ haec dicit Dominus Sanctus Israhel plastes eius ventura interrogate me super filios meos et super opus manuum mearum mandastis mihi

vul@Isaiah:45:12 @ ego feci terram et hominem super eam creavi ego manus meae tetenderunt caelos et omni militiae eorum mandavi

vul@Isaiah:45:13 @ ego suscitavi eum ad iustitiam et omnes vias eius dirigam ipse aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus dicit Dominus Deus exercituum

vul@Isaiah:45:14 @ haec dicit Dominus labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te ambulabunt vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur tantum in te est Deus et non est absque te deus

vul@Isaiah:45:15 @ vere tu es Deus absconditus Deus Israhel salvator

vul@Isaiah:45:16 @ confusi sunt et erubuerunt omnes simul abierunt in confusione fabricatores errorum

vul@Isaiah:45:17 @ Israhel salvatus est in Domino salute aeterna non confundemini et non erubescetis usque in saeculum saeculi

vul@Isaiah:45:18 @ quia haec dicit Dominus creans caelos ipse Deus formans terram et faciens eam ipse plastes eius non in vanum creavit eam ut habitetur formavit eam ego Dominus et non est alius

vul@Isaiah:45:19 @ non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso non dixi semini Iacob frustra quaerite me ego Dominus loquens iustitiam adnuntians recta

vul@Isaiah:45:20 @ congregamini et venite et accedite simul qui salvati estis ex gentibus nescierunt qui levant lignum sculpturae suae et rogant deum non salvantem

vul@Isaiah:45:21 @ adnuntiate et venite et consiliamini simul quis auditum fecit hoc ab initio ex tunc praedixit illud numquid non ego Dominus et non est ultra Deus absque me Deus iustus et salvans non est praeter me

vul@Isaiah:45:22 @ convertimini ad me et salvi eritis omnes fines terrae quia ego Deus et non est alius

vul@Isaiah:45:23 @ in memet ipso iuravi egredietur de ore meo iustitiae verbum et non revertetur quia mihi curvabunt omnia genu et iurabit omnis lingua

vul@Isaiah:45:24 @ ergo in Domino dicet meae sunt iustitiae et imperium ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei

vul@Isaiah:45:25 @ in Domino iustificabitur et laudabitur omne semen Israhel

vul@Isaiah:46:1 @ conflatus est Bel contritus est Nabo facta sunt simulacra eorum bestiis et iumentis onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem

vul@Isaiah:46:2 @ contabuerunt et contrita sunt simul non potuerunt salvare portantem et anima eorum in captivitatem ibit

vul@Isaiah:46:3 @ audite me domus Iacob et omne residuum domus Israhel qui portamini a meo utero qui gestamini a mea vulva

vul@Isaiah:46:4 @ usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo ego feci et ego feram et ego portabo et salvabo

vul@Isaiah:46:5 @ cui adsimilastis me et adaequastis et conparastis me et fecistis similem

vul@Isaiah:46:6 @ qui confertis aurum de sacculo et argentum statera ponderatis conducentes aurificem ut faciat deum et procidunt et adorant

vul@Isaiah:46:7 @ portant illud in umeris gestantes et ponentes in loco suo et stabit ac de loco suo non movebitur sed et cum clamaverint ad eum non audiet de tribulatione non salvabit eos

vul@Isaiah:46:8 @ mementote istud et fundamini redite praevaricatores ad cor

vul@Isaiah:46:9 @ recordamini prioris saeculi quoniam ego sum Deus et non est ultra Deus nec est similis mei

vul@Isaiah:46:10 @ adnuntians ab exordio novissimum et ab initio quae necdum facta sunt dicens consilium meum stabit et omnis voluntas mea fiet

vul@Isaiah:46:11 @ vocans ab oriente avem et de terra longinqua virum voluntatis meae et locutus sum et adducam illud creavi et faciam illud

vul@Isaiah:46:12 @ audite me duro corde qui longe estis a iustitia

vul@Isaiah:46:13 @ prope feci iustitiam meam non elongabitur et salus mea non morabitur dabo in Sion salutem et Israheli gloriam meam

vul@Isaiah:47:1 @ descende sede in pulverem virgo filia Babylon sede in terra non est solium filiae Chaldeorum quia ultra non vocaberis mollis et tenera

vul@Isaiah:47:2 @ tolle molam et mole farinam denuda turpitudinem tuam discoperi umerum revela crus transi flumina

vul@Isaiah:47:3 @ revelabitur ignominia tua et videbitur obprobrium tuum ultionem capiam et non resistet mihi homo

vul@Isaiah:47:4 @ redemptor noster Dominus exercituum nomen illius Sanctus Israhel

vul@Isaiah:47:5 @ sede tace et intra in tenebras filia Chaldeorum quia non vocaberis ultra domina regnorum

vul@Isaiah:47:6 @ iratus sum super populum meum contaminavi hereditatem meam et dedi eos in manu tua non posuisti eis misericordias super senem adgravasti iugum tuum valde

vul@Isaiah:47:7 @ et dixisti in sempiternum ero domina non posuisti haec super cor tuum neque recordata es novissimi tui

vul@Isaiah:47:8 @ et nunc audi haec delicata et habitans confidenter quae dicis in corde tuo ego sum et non est praeter me amplius non sedebo vidua et ignorabo sterilitatem

vul@Isaiah:47:9 @ venient tibi duo haec subito in die una sterilitas et viduitas universa venerunt super te propter multitudinem maleficiorum tuorum et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem

vul@Isaiah:47:10 @ et fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti non est qui videat me sapientia tua et scientia tua haec decepit te et dixisti in corde tuo ego sum et praeter me non est altera

vul@Isaiah:47:11 @ veniet super te malum et nescies ortum eius et inruet super te calamitas quam non poteris expiare veniet super te repente miseria quam nescies

vul@Isaiah:47:12 @ sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum in quibus laborasti ab adulescentia tua si forte quid prosit tibi aut si possis fieri fortior

vul@Isaiah:47:13 @ defecisti in multitudine consiliorum tuorum stent et salvent te augures caeli qui contemplabantur sidera et supputabant menses ut ex eis adnuntiarent ventura tibi

vul@Isaiah:47:14 @ ecce facti sunt quasi stipula ignis conbusit eos non liberabunt animam suam de manu flammae non sunt prunae quibus calefiant nec focus ut sedeant ad eum

vul@Isaiah:47:15 @ sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras negotiatores tui ab adulescentia tua unusquisque in via sua erraverunt non est qui salvet te

vul@Isaiah:48:1 @ audite hoc domus Iacob qui vocamini nomine Israhel et de aquis Iuda existis qui iuratis in nomine Domini et Dei Israhel recordamini non in veritate neque in iustitia

vul@Isaiah:48:2 @ de civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israhel constabiliti sunt Dominus exercituum nomen eius

vul@Isaiah:48:3 @ priora ex tunc adnuntiavi et ex ore meo exierunt et audita feci ea repente operatus sum et venerunt

vul@Isaiah:48:4 @ scivi enim quia durus es tu et nervus ferreus cervix tua et frons tua aerea

vul@Isaiah:48:5 @ praedixi tibi ex tunc antequam venirent indicavi tibi ne forte diceres idola mea fecerunt haec et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista

vul@Isaiah:48:6 @ quae audisti vide omnia vos autem non adnuntiastis audita feci tibi nova ex nunc et conservata quae nescis

vul@Isaiah:48:7 @ nunc creata sunt et non ex tunc et ante diem et non audisti ea ne forte dicas ecce cognovi ea

vul@Isaiah:48:8 @ neque audisti neque cognovisti neque ex tunc aperta est auris tua scio enim quia praevaricans praevaricabis et transgressorem ex ventre vocavi te

vul@Isaiah:48:9 @ propter nomen meum longe faciam furorem meum et laude mea infrenabo te ne intereas

vul@Isaiah:48:10 @ ecce excoxi te sed non quasi argentum elegi te in camino paupertatis

vul@Isaiah:48:11 @ propter me propter me faciam ut non blasphemer et gloriam meam alteri non dabo

vul@Isaiah:48:12 @ audi me Iacob et Israhel quem ego voco ego ipse ego primus et ego novissimus

vul@Isaiah:48:13 @ manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est caelos ego vocabo eos et stabunt simul

vul@Isaiah:48:14 @ congregamini omnes vos et audite quis de eis adnuntiavit haec Dominus dilexit eum faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldeis

vul@Isaiah:48:15 @ ego ego locutus sum et vocavi eum adduxi eum et directa est via eius

vul@Isaiah:48:16 @ accedite ad me et audite hoc non a principio in abscondito locutus sum ex tempore antequam fieret ibi eram et nunc Dominus Deus misit me et spiritus eius

vul@Isaiah:48:17 @ haec dicit Dominus redemptor tuus Sanctus Israhel ego Dominus Deus tuus docens te utilia gubernans te in via qua ambulas

vul@Isaiah:48:18 @ utinam adtendisses mandata mea facta fuisset sicut flumen pax tua et iustitia tua sicut gurgites maris

vul@Isaiah:48:19 @ et fuisset quasi harena semen tuum et stirps uteri tui ut lapilli eius non interisset et non fuisset adtritum nomen eius a facie mea

vul@Isaiah:48:20 @ egredimini de Babylone fugite a Chaldeis in voce exultationis adnuntiate auditum facite hoc efferte illud usque ad extrema terrae dicite redemit Dominus servum suum Iacob

vul@Isaiah:48:21 @ non sitierunt in deserto cum educeret eos aquam de petra produxit eis et scidit petram et fluxerunt aquae

vul@Isaiah:48:22 @ non est pax dicit Dominus impiis

vul@Isaiah:49:1 @ audite insulae et adtendite populi de longe Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei

vul@Isaiah:49:2 @ et posuit os meum quasi gladium acutum in umbra manus suae protexit me et posuit me sicut sagittam electam in faretra sua abscondit me

vul@Isaiah:49:3 @ et dixit mihi servus meus es tu Israhel quia in te gloriabor

vul@Isaiah:49:4 @ et ego dixi in vacuum laboravi sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi ergo iudicium meum cum Domino et opus meum cum Deo meo

vul@Isaiah:49:5 @ et nunc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi ut reducam Iacob ad eum et Israhel non congregabitur et glorificatus sum in oculis Domini et Deus meus factus est fortitudo mea

vul@Isaiah:49:6 @ et dixit parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et feces Israhel convertendas dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terrae

vul@Isaiah:49:7 @ haec dicit Dominus redemptor Israhel Sanctus eius ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter Dominum quia fidelis est et Sanctum Israhel qui elegit te

vul@Isaiah:49:8 @ haec dicit Dominus in tempore placito exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui et servavi te et dedi te in foedus populi ut suscitares terram et possideres hereditates dissipatas

vul@Isaiah:49:9 @ ut diceres his qui vincti sunt exite et his qui in tenebris revelamini super vias pascentur et in omnibus planis pascua eorum

vul@Isaiah:49:10 @ non esurient neque sitient et non percutiet eos aestus et sol quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum portabit eos

vul@Isaiah:49:11 @ et ponam omnes montes meos in viam et semitae meae exaltabuntur

vul@Isaiah:49:12 @ ecce isti de longe venient et ecce illi ab aquilone et mari et isti de terra australi

vul@Isaiah:49:13 @ laudate caeli et exulta terra iubilate montes laudem quia consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur

vul@Isaiah:49:14 @ et dixit Sion dereliquit me Dominus et Dominus oblitus est mei

vul@Isaiah:49:15 @ numquid oblivisci potest mulier infantem suum ut non misereatur filio uteri sui et si illa oblita fuerit ego tamen non obliviscar tui

vul@Isaiah:49:16 @ ecce in manibus meis descripsi te muri tui coram oculis meis semper

vul@Isaiah:49:17 @ venerunt structores tui destruentes te et dissipantes a te exibunt

vul@Isaiah:49:18 @ leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi vivo ego dicit Dominus quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa

vul@Isaiah:49:19 @ quia deserta tua et solitudines tuae et terra ruinae tuae nunc angusta erunt prae habitatoribus et longe fugabuntur qui absorbebant te

vul@Isaiah:49:20 @ adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuae angustus mihi est locus fac spatium mihi ut habitem

vul@Isaiah:49:21 @ et dices in corde tuo quis genuit mihi istos ego sterilis et non pariens transmigrata et captiva et istos quis enutrivit ego destituta et sola et isti ubi hic erant

vul@Isaiah:49:22 @ haec dicit Dominus Deus ecce levo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum et adferent filios tuos in ulnis et filias tuas super umeros portabunt

vul@Isaiah:49:23 @ et erunt reges nutricii tui et reginae nutrices tuae vultu in terra dimisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent et scies quia ego Dominus super quo non confundentur qui expectant eum

vul@Isaiah:49:24 @ numquid tolletur a forte praeda aut quod captum fuerit a robusto salvum esse poterit

vul@Isaiah:49:25 @ quia haec dicit Dominus equidem et captivitas a forte tolletur et quod ablatum fuerit a robusto salvabitur eos vero qui iudicaverunt te ego iudicabo et filios tuos ego salvabo

vul@Isaiah:49:26 @ et cibabo hostes tuos carnibus suis et quasi musto sanguine suo inebriabuntur et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Iacob

vul@Isaiah:50:1 @ haec dicit Dominus quis est hic liber repudii matris vestrae quo dimisi eam aut quis est creditor meus cui vendidi vos ecce in iniquitatibus vestris venditi estis et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram

vul@Isaiah:50:2 @ quia veni et non erat vir vocavi et non erat qui audiret numquid adbreviata et parvula facta est manus mea ut non possim redimere aut non est in me virtus ad liberandum ecce in increpatione mea desertum faciam mare ponam flumina in siccum conputrescent pisces sine aqua et morientur in siti

vul@Isaiah:50:3 @ induam caelos tenebris et saccum ponam operimentum eorum

vul@Isaiah:50:4 @ Dominus dedit mihi linguam eruditam ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo erigit mane mane erigit mihi aurem ut audiam quasi magistrum

vul@Isaiah:50:5 @ Dominus Deus aperuit mihi aurem ego autem non contradico retrorsum non abii

vul@Isaiah:50:6 @ corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus

vul@Isaiah:50:7 @ Dominus Deus auxiliator meus ideo non sum confusus ideo posui faciem meam ut petram durissimam et scio quoniam non confundar

vul@Isaiah:50:8 @ iuxta est qui iustificat me quis contradicet mihi stemus simul quis est adversarius meus accedat ad me

vul@Isaiah:50:9 @ ecce Dominus Deus auxiliator meus quis est qui condemnet me ecce omnes quasi vestimentum conterentur tinea comedet eos

vul@Isaiah:50:10 @ quis ex vobis timens Dominum audiens vocem servi sui qui ambulavit in tenebris et non est lumen ei speret in nomine Domini et innitatur super Deum suum

vul@Isaiah:50:11 @ ecce omnes vos accendentes ignem accincti flammis ambulate in lumine ignis vestri et in flammis quas succendistis de manu mea factum est hoc vobis in doloribus dormietis

vul@Isaiah:51:1 @ audite me qui sequimini quod iustum est et quaeritis Dominum adtendite ad petram unde excisi estis et ad cavernam laci de qua praecisi estis

vul@Isaiah:51:2 @ adtendite ad Abraham patrem vestrum et ad Sarram quae peperit vos quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum

vul@Isaiah:51:3 @ consolabitur ergo Dominus et Sion consolabitur omnes ruinas eius et ponet desertum eius quasi delicias et solitudinem eius quasi hortum Domini gaudium et laetitia invenietur in ea gratiarum actio et vox laudis

vul@Isaiah:51:4 @ adtendite ad me populus meus et tribus mea me audite quia lex a me exiet et iudicium meum in lucem populorum requiescet

vul@Isaiah:51:5 @ prope est iustus meus egressus est salvator meus et brachia mea populos iudicabunt me insulae expectabunt et brachium meum sustinebunt

vul@Isaiah:51:6 @ levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum adteretur et habitatores eius sicut haec interibunt salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea non deficiet

vul@Isaiah:51:7 @ audite me qui scitis iustum populus lex mea in corde eorum nolite timere obprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis

vul@Isaiah:51:8 @ sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea in generationes generationum

vul@Isaiah:51:9 @ consurge consurge induere fortitudinem brachium Domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem

vul@Isaiah:51:10 @ numquid non tu siccasti mare aquam abyssi vehementis qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati

vul@Isaiah:51:11 @ et nunc qui redempti sunt a Domino revertentur et venient in Sion laudantes et laetitia sempiterna super capita eorum gaudium et laetitiam tenebunt fugiet dolor et gemitus

vul@Isaiah:51:12 @ ego ego ipse consolabor vos quis tu ut timeres ab homine mortali et a filio hominis qui quasi faenum ita arescet

vul@Isaiah:51:13 @ et oblitus es Domini factoris tui qui tetendit caelos et fundavit terram et formidasti iugiter tota die a facie furoris eius qui te tribulabat et paraverat ad perdendum ubi nunc est furor tribulantis

vul@Isaiah:51:14 @ cito veniet gradiens ad aperiendum et non interficiet usque ad internicionem nec deficiet panis eius

vul@Isaiah:51:15 @ ego autem sum Dominus Deus tuus qui conturbo mare et intumescunt fluctus eius Dominus exercituum nomen meum

vul@Isaiah:51:16 @ posui verba mea in ore tuo et in umbra manus meae protexi te ut plantes caelos et fundes terram et dicas ad Sion populus meus es tu

vul@Isaiah:51:17 @ elevare elevare consurge Hierusalem quae bibisti de manu Domini calicem irae eius usque ad fundum calicis soporis bibisti et epotasti usque ad feces

vul@Isaiah:51:18 @ non est qui sustentet eam ex omnibus filiis quos genuit et non est qui adprehendat manum eius ex omnibus filiis quos enutrivit

vul@Isaiah:51:19 @ duo sunt quae occurrerunt tibi quis contristabitur super te vastitas et contritio et fames et gladius quis consolabitur te

vul@Isaiah:51:20 @ filii tui proiecti sunt dormierunt in capite omnium viarum sicut bestia inlaqueata pleni indignatione Domini increpatione Dei tui

vul@Isaiah:51:21 @ idcirco audi hoc paupercula et ebria non a vino

vul@Isaiah:51:22 @ haec dicit Dominator tuus Dominus et Deus tuus qui pugnavit pro populo suo ecce tuli de manu tua calicem soporis fundum calicis indignationis meae non adicies ut bibas illud ultra

vul@Isaiah:51:23 @ et ponam illud in manu eorum qui te humiliaverunt et dixerunt animae tuae incurvare ut transeamus et posuisti ut terram corpus tuum et quasi viam transeuntibus

vul@Isaiah:52:1 @ consurge consurge induere fortitudine tua Sion induere vestimentis gloriae tuae Hierusalem civitas sancti quia non adiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et inmundus

vul@Isaiah:52:2 @ excutere de pulvere consurge sede Hierusalem solve vincula colli tui captiva filia Sion

vul@Isaiah:52:3 @ quia haec dicit Dominus gratis venundati estis et sine argento redimemini

vul@Isaiah:52:4 @ quia haec dicit Dominus Deus in Aegyptum descendit populus meus in principio ut colonus esset ibi et Assur absque ulla causa calumniatus est eum

vul@Isaiah:52:5 @ et nunc quid mihi est hic dicit Dominus quoniam ablatus est populus meus gratis dominatores eius inique agunt dicit Dominus et iugiter tota die nomen meum blasphematur

vul@Isaiah:52:6 @ propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa quia ego ipse qui loquebar ecce adsum

vul@Isaiah:52:7 @ quam pulchri super montes pedes adnuntiantis et praedicantis pacem adnuntiantis bonum praedicantis salutem dicentis Sion regnavit Deus tuus

vul@Isaiah:52:8 @ vox speculatorum tuorum levaverunt vocem simul laudabunt quia oculum ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion

vul@Isaiah:52:9 @ gaudete et laudate simul deserta Hierusalem quia consolatus est Dominus populum suum redemit Hierusalem

vul@Isaiah:52:10 @ paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri

vul@Isaiah:52:11 @ recedite recedite exite inde pollutum nolite tangere exite de medio eius mundamini qui fertis vasa Domini

vul@Isaiah:52:12 @ quoniam non in tumultu exibitis nec in fuga properabitis praecedet enim vos Dominus et congregabit vos Deus Israhel

vul@Isaiah:52:13 @ ecce intelleget servus meus exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde

vul@Isaiah:52:14 @ sicut obstipuerunt super te multi sic inglorius erit inter viros aspectus eius et forma eius inter filios hominum

vul@Isaiah:52:15 @ iste asperget gentes multas super ipsum continebunt reges os suum quia quibus non est narratum de eo viderunt et qui non audierunt contemplati sunt

vul@Isaiah:53:1 @ quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est

vul@Isaiah:53:2 @ et ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti non est species ei neque decor et vidimus eum et non erat aspectus et desideravimus eum

vul@Isaiah:53:3 @ despectum et novissimum virorum virum dolorum et scientem infirmitatem et quasi absconditus vultus eius et despectus unde nec reputavimus eum

vul@Isaiah:53:4 @ vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum

vul@Isaiah:53:5 @ ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostrae super eum et livore eius sanati sumus

vul@Isaiah:53:6 @ omnes nos quasi oves erravimus unusquisque in viam suam declinavit et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum

vul@Isaiah:53:7 @ oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente obmutescet et non aperiet os suum

vul@Isaiah:53:8 @ de angustia et de iudicio sublatus est generationem eius quis enarrabit quia abscisus est de terra viventium propter scelus populi mei percussit eum

vul@Isaiah:53:9 @ et dabit impios pro sepultura et divitem pro morte sua eo quod iniquitatem non fecerit neque dolus fuerit in ore eius

vul@Isaiah:53:10 @ et Dominus voluit conterere eum in infirmitate si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas Domini in manu eius dirigetur

vul@Isaiah:53:11 @ pro eo quod laboravit anima eius videbit et saturabitur in scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit

vul@Isaiah:53:12 @ ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia pro eo quod tradidit in morte animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogavit

vul@Isaiah:54:1 @ lauda sterilis quae non paris decanta laudem et hinni quae non pariebas quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habebat virum dicit Dominus

vul@Isaiah:54:2 @ dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculorum tuorum extende ne parcas longos fac funiculos tuos et clavos tuos consolida

vul@Isaiah:54:3 @ ad dexteram enim et ad levam penetrabis et semen tuum gentes hereditabit et civitates desertas inhabitabit

vul@Isaiah:54:4 @ noli timere quia non confunderis neque erubescas non enim te pudebit quia confusionis adulescentiae tuae oblivisceris et obprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius

vul@Isaiah:54:5 @ quia dominabitur tui qui fecit te Dominus exercituum nomen eius et redemptor tuus Sanctus Israhel Deus omnis terrae vocabitur

vul@Isaiah:54:6 @ quia ut mulierem derelictam et maerentem spiritu vocavit te Dominus et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus

vul@Isaiah:54:7 @ ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te

vul@Isaiah:54:8 @ in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui dixit redemptor tuus Dominus

vul@Isaiah:54:9 @ sicut in diebus Noe istud mihi est cui iuravi ne inducerem aquas Noe ultra super terram sic iuravi ut non irascar tibi et non increpem te

vul@Isaiah:54:10 @ montes enim commovebuntur et colles contremescent misericordia autem mea non recedet et foedus pacis meae non movebitur dixit miserator tuus Dominus

vul@Isaiah:54:11 @ paupercula tempestate convulsa absque ulla consolatione ecce ego sternam per ordinem lapides tuos et fundabo te in sapphyris

vul@Isaiah:54:12 @ et ponam iaspidem propugnacula tua et portas tuas in lapides sculptos et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles

vul@Isaiah:54:13 @ universos filios tuos doctos a Domino et multitudinem pacis filiis tuis

vul@Isaiah:54:14 @ et in iustitia fundaberis recede procul a calumnia quia non timebis et a pavore quia non adpropinquabit tibi

vul@Isaiah:54:15 @ ecce accola veniet qui non erat mecum advena quondam tuus adiungetur tibi

vul@Isaiah:54:16 @ ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas et proferentem vas in opus suum et ego creavi interfectorem ad disperdendum

vul@Isaiah:54:17 @ omne vas quod fictum est contra te non dirigetur et omnem linguam resistentem tibi in iudicio iudicabis haec hereditas servorum Domini et iustitia eorum apud me dicit Dominus

vul@Isaiah:55:1 @ o omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis argentum properate emite et comedite venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac

vul@Isaiah:55:2 @ quare adpenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate audite audientes me et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra

vul@Isaiah:55:3 @ inclinate aurem vestram et venite ad me audite et vivet anima vestra et feriam vobis pactum sempiternum misericordias David fideles

vul@Isaiah:55:4 @ ecce testem populis dedi eum ducem ac praeceptorem gentibus

vul@Isaiah:55:5 @ ecce gentem quam nesciebas vocabis et gentes quae non cognoverunt te ad te current propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israhel quia glorificavit te

vul@Isaiah:55:6 @ quaerite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est

vul@Isaiah:55:7 @ derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad Dominum et miserebitur eius et ad Deum nostrum quoniam multus est ad ignoscendum

vul@Isaiah:55:8 @ non enim cogitationes meae cogitationes vestrae neque viae vestrae viae meae dicit Dominus

vul@Isaiah:55:9 @ quia sicut exaltantur caeli a terra sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris et cogitationes meae a cogitationibus vestris

vul@Isaiah:55:10 @ et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra non revertitur sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti

vul@Isaiah:55:11 @ sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo non revertetur ad me vacuum sed faciet quaecumque volui et prosperabitur in his ad quae misi illud

vul@Isaiah:55:12 @ quia in laetitia egrediemini et in pace deducemini montes et colles cantabunt coram vobis laudem et omnia ligna regionis plaudent manu

vul@Isaiah:55:13 @ pro saliunca ascendet abies et pro urtica crescet myrtus et erit Dominus nominatus in signum aeternum quod non auferetur

vul@Isaiah:56:1 @ haec dicit Dominus custodite iudicium et facite iustitiam quia iuxta est salus mea ut veniat et iustitia mea ut reveletur

vul@Isaiah:56:2 @ beatus vir qui facit hoc et filius hominis qui adprehendit istud custodiens sabbatum ne polluat illud custodiens manus suas ne faciat omne malum

vul@Isaiah:56:3 @ et non dicat filius advenae qui adheret Domino dicens separatione dividet me Dominus a populo suo et non dicat eunuchus ecce ego lignum aridum

vul@Isaiah:56:4 @ quia haec dicit Dominus eunuchis qui custodierint sabbata mea et elegerint quae volui et tenuerint foedus meum

vul@Isaiah:56:5 @ dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus nomen sempiternum dabo eis quod non peribit

vul@Isaiah:56:6 @ et filios advenae qui adherent Domino ut colant eum et diligant nomen eius ut sint ei in servos omnem custodientem sabbatum ne polluat illud et tenentem foedus meum

vul@Isaiah:56:7 @ adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis

vul@Isaiah:56:8 @ ait Dominus Deus qui congregat dispersos Israhel adhuc congregabo ad eum congregatos eius

vul@Isaiah:56:9 @ omnes bestiae agri venite ad devorandum universae bestiae saltus

vul@Isaiah:56:10 @ speculatores eius caeci omnes nescierunt universi canes muti non valentes latrare videntes vana dormientes et amantes somnia

vul@Isaiah:56:11 @ et canes inpudentissimi nescierunt saturitatem ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam omnes in viam suam declinaverunt unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum

vul@Isaiah:56:12 @ venite sumamus vinum et impleamur ebrietate et erit sicut hodie sic et cras et multo amplius

vul@Isaiah:57:1 @ iustus perit et nemo est qui recogitet in corde suo et viri misericordiae colliguntur quia non est qui intellegat a facie enim malitiae collectus est iustus

vul@Isaiah:57:2 @ veniat pax requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua

vul@Isaiah:57:3 @ vos autem accedite huc filii auguratricis semen adulteri et fornicariae

vul@Isaiah:57:4 @ super quem lusistis super quem dilatastis os et eiecistis linguam numquid non vos filii scelesti semen mendax

vul@Isaiah:57:5 @ qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum immolantes parvulos in torrentibus subter inminentes petras

vul@Isaiah:57:6 @ in partibus torrentis pars tua haec est sors tua et ipsis effudisti libamen obtulisti sacrificium numquid super his non indignabor

vul@Isaiah:57:7 @ super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum et illuc ascendisti ut immolares hostias

vul@Isaiah:57:8 @ et post ostium et retro postem posuisti memoriale tuum quia iuxta me discoperuisti et suscepisti adulterum dilatasti cubile tuum et pepigisti cum eis dilexisti stratum eorum manu aperta

vul@Isaiah:57:9 @ et ornasti te regi unguento et multiplicasti pigmenta tua misisti legatos tuos procul et humiliata es usque ad inferos

vul@Isaiah:57:10 @ in multitudine viae tuae laborasti non dixisti quiescam vitam manus tuae invenisti propterea non rogasti

vul@Isaiah:57:11 @ pro quo sollicita timuisti quia mentita es et mei non es recordata neque cogitasti in corde tuo quia ego tacens et quasi non videns et mei oblita es

vul@Isaiah:57:12 @ ego adnuntiabo iustitiam tuam et opera tua non proderunt tibi

vul@Isaiah:57:13 @ cum clamaveris liberent te congregati tui et omnes eos auferet ventus tollet aura qui autem fiduciam habet mei hereditabit terram et possidebit montem sanctum meum

vul@Isaiah:57:14 @ et dicam viam facite praebete iter declinate de semita auferte offendicula de via populi mei

vul@Isaiah:57:15 @ quia haec dicit Excelsus et Sublimis habitans aeternitatem et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans et cum contrito et humili spiritu ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum

vul@Isaiah:57:16 @ non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar quia spiritus a facie mea egredietur et flatus ego faciam

vul@Isaiah:57:17 @ propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum et percussi eum abscondi et indignatus sum et abiit vagus in via cordis sui

vul@Isaiah:57:18 @ vias eius vidi et dimisi eum et reduxi eum et reddidi consolationes ipsi et lugentibus eius

vul@Isaiah:57:19 @ creavi fructum labiorum pacem pacem ei qui longe est et qui prope dixit Dominus et sanavi eum

vul@Isaiah:57:20 @ impii autem quasi mare fervens quod quiescere non potest et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum

vul@Isaiah:57:21 @ non est pax dixit Deus meus impiis

vul@Isaiah:58:1 @ clama ne cesses quasi tuba exalta vocem tuam et adnuntia populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata eorum

vul@Isaiah:58:2 @ me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt quasi gens quae iustitiam fecerit et quae iudicium Dei sui non reliquerit rogant me iudicia iustitiae adpropinquare Deo volunt

vul@Isaiah:58:3 @ quare ieiunavimus et non aspexisti humiliavimus animam nostram et nescisti ecce in die ieiunii vestri invenitur voluntas et omnes debitores vestros repetitis

vul@Isaiah:58:4 @ ecce ad lites et contentiones ieiunatis et percutitis pugno impie nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem ut audiatur in excelso clamor vester

vul@Isaiah:58:5 @ numquid tale est ieiunium quod elegi per diem adfligere hominem animam suam numquid contorquere quasi circulum caput suum et saccum et cinerem sternere numquid istud vocabis ieiunium et diem acceptabilem Domino

vul@Isaiah:58:6 @ nonne hoc est magis ieiunium quod elegi dissolve conligationes impietatis solve fasciculos deprimentes dimitte eos qui confracti sunt liberos et omne onus disrumpe

vul@Isaiah:58:7 @ frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris

vul@Isaiah:58:8 @ tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur et anteibit faciem tuam iustitia tua et gloria Domini colliget te

vul@Isaiah:58:9 @ tunc invocabis et Dominus exaudiet clamabis et dicet ecce adsum si abstuleris de medio tui catenam et desieris digitum extendere et loqui quod non prodest

vul@Isaiah:58:10 @ cum effuderis esurienti animam tuam et animam adflictam repleveris orietur in tenebris lux tua et tenebrae tuae erunt sicut meridies

vul@Isaiah:58:11 @ et requiem tibi dabit Dominus semper et implebit splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit et eris quasi hortus inriguus et sicut fons aquarum cuius non deficient aquae

vul@Isaiah:58:12 @ et aedificabuntur in te deserta saeculorum fundamenta generationis et generationis suscitabis et vocaberis aedificator sepium avertens semitas in quietem

vul@Isaiah:58:13 @ si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo et vocaveris sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosum et glorificaveris eum dum non facis vias tuas et non invenitur voluntas tua ut loquaris sermonem

vul@Isaiah:58:14 @ tunc delectaberis super Domino et sustollam te super altitudines terrae et cibabo te hereditate Iacob patris tui os enim Domini locutum est

vul@Isaiah:59:1 @ ecce non est adbreviata manus Domini ut salvare nequeat neque adgravata est auris eius ut non exaudiat

vul@Isaiah:59:2 @ sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis ne exaudiret

vul@Isaiah:59:3 @ manus enim vestrae pollutae sunt sanguine et digiti vestri iniquitate labia vestra locuta sunt mendacium et lingua vestra iniquitatem fatur

vul@Isaiah:59:4 @ non est qui invocet iustitiam neque est qui iudicet vere sed confidunt in nihili et loquuntur vanitates conceperunt laborem et pepererunt iniquitatem

vul@Isaiah:59:5 @ ova aspidum ruperunt et telas araneae texuerunt qui comederit de ovis eorum morietur et quod confotum est erumpet in regulum

vul@Isaiah:59:6 @ telae eorum non erunt in vestimentum neque operientur operibus suis opera eorum opera inutilia et opus iniquitatis in manibus eorum

vul@Isaiah:59:7 @ pedes eorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem innocentem cogitationes eorum cogitationes inutiles vastitas et contritio in viis eorum

vul@Isaiah:59:8 @ viam pacis nescierunt et non est iudicium in gressibus eorum semitae eorum incurvatae sunt eis omnis qui calcat in ea ignorat pacem

vul@Isaiah:59:9 @ propter hoc elongatum est iudicium a nobis et non adprehendet nos iustitia expectavimus lucem et ecce tenebrae splendorem et in tenebris ambulavimus

vul@Isaiah:59:10 @ palpavimus sicut caeci parietem et quasi absque oculis adtrectavimus inpegimus meridie quasi in tenebris in caligosis quasi mortui

vul@Isaiah:59:11 @ rugiemus quasi ursi omnes et quasi columbae meditantes gememus expectavimus iudicium et non est salutem et elongata est a nobis

vul@Isaiah:59:12 @ multiplicatae sunt enim iniquitates nostrae coram te et peccata nostra responderunt nobis quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimus

vul@Isaiah:59:13 @ peccare et mentiri contra Dominum et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri ut loqueremur calumniam et transgressionem concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii

vul@Isaiah:59:14 @ et conversum est retrorsum iudicium et iustitia longe stetit quia corruit in platea veritas et aequitas non potuit ingredi

vul@Isaiah:59:15 @ et facta est veritas in oblivione et qui recessit a malo praedae patuit et vidit Dominus et malum apparuit in oculis eius quia non est iudicium

vul@Isaiah:59:16 @ et vidit quia non est vir et aporiatus est quia non est qui occurrat et salvavit sibi brachium suum et iustitia eius ipsa confirmavit eum

vul@Isaiah:59:17 @ indutus est iustitia ut lorica et galea salutis in capite eius indutus est vestimentis ultionis et opertus est quasi pallio zeli

vul@Isaiah:59:18 @ sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis et vicissitudinem inimicis suis insulis vicem reddet

vul@Isaiah:59:19 @ et timebunt qui ab occidente nomen Domini et qui ab ortu solis gloriam eius cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit

vul@Isaiah:59:20 @ et venerit Sion redemptor et eis qui redeunt ab iniquitate in Iacob dicit Dominus

vul@Isaiah:59:21 @ hoc foedus meum cum eis dicit Dominus spiritus meus qui est in te et verba mea quae posui in ore tuo non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui dixit Dominus amodo et usque in sempiternum

vul@Isaiah:60:1 @ surge inluminare quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est

vul@Isaiah:60:2 @ quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos super te autem orietur Dominus et gloria eius in te videbitur

vul@Isaiah:60:3 @ et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui

vul@Isaiah:60:4 @ leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi filii tui de longe venient et filiae tuae in latere sugent

vul@Isaiah:60:5 @ tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi

vul@Isaiah:60:6 @ inundatio camelorum operiet te dromedariae Madian et Efa omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem Domino adnuntiantes

vul@Isaiah:60:7 @ omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth ministrabunt tibi offerentur super placabili altari meo et domum maiestatis meae glorificabo

vul@Isaiah:60:8 @ qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas

vul@Isaiah:60:9 @ me enim insulae expectant et naves maris in principio ut adducam filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui et Sancto Israhel quia glorificavit te

vul@Isaiah:60:10 @ et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi in indignatione enim mea percussi te et in reconciliatione mea misertus sum tui

vul@Isaiah:60:11 @ et aperientur portae tuae iugiter die et nocte non claudentur ut adferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur

vul@Isaiah:60:12 @ gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur

vul@Isaiah:60:13 @ gloria Libani ad te veniet abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum meorum glorificabo

vul@Isaiah:60:14 @ et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi et vocabunt te civitatem Domini Sion Sancti Israhel

vul@Isaiah:60:15 @ pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et non erat qui per te transiret ponam te in superbiam saeculorum gaudium in generationem et generationem

vul@Isaiah:60:16 @ et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis et scies quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Iacob

vul@Isaiah:60:17 @ pro aere adferam aurum et pro ferro adferam argentum et pro lignis aes et pro lapidibus ferrum et ponam visitationem tuam pacem et praepositos tuos iustitiam

vul@Isaiah:60:18 @ non audietur ultra iniquitas in terra tua vastitas et contritio in terminis tuis et occupabit salus muros tuos et portas tuas laudatio

vul@Isaiah:60:19 @ non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae inluminabit te sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam et Deus tuus in gloriam tuam

vul@Isaiah:60:20 @ non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur quia Dominus erit in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui

vul@Isaiah:60:21 @ populus autem tuus omnes iusti in perpetuum hereditabunt terram germen plantationis meae opus manus meae ad glorificandum

vul@Isaiah:60:22 @ minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam ego Dominus in tempore eius subito faciam istud

vul@Isaiah:61:1 @ spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus me ad adnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde et praedicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem

vul@Isaiah:61:2 @ ut praedicarem annum placabilem Domini et diem ultionis Deo nostro ut consolarer omnes lugentes

vul@Isaiah:61:3 @ ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere oleum gaudii pro luctu pallium laudis pro spiritu maeroris et vocabuntur in ea fortes iustitiae plantatio Domini ad glorificandum

vul@Isaiah:61:4 @ et aedificabunt deserta a saeculo et ruinas antiquas erigent et instaurabunt civitates desertas dissipatas in generationem et generationem

vul@Isaiah:61:5 @ et stabunt alieni et pascent pecora vestra et filii peregrinorum agricolae et vinitores vestri erunt

vul@Isaiah:61:6 @ vos autem sacerdotes Domini vocabimini ministri Dei nostri dicetur vobis fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis

vul@Isaiah:61:7 @ pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem eorum propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia sempiterna erit eis

vul@Isaiah:61:8 @ quia ego Dominus diligens iudicium odio habens rapinam in holocausto et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis

vul@Isaiah:61:9 @ et scietur in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum omnes qui viderint eos cognoscent eos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus

vul@Isaiah:61:10 @ gaudens gaudebo in Domino et exultabit anima mea in Deo meo quia induit me vestimentis salutis et indumento iustitiae circumdedit me quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis

vul@Isaiah:61:11 @ sicut enim terra profert germen suum et sicut hortus semen suum germinat sic Dominus Deus germinabit iustitiam et laudem coram universis gentibus

vul@Isaiah:62:1 @ propter Sion non tacebo et propter Hierusalem non quiescam donec egrediatur ut splendor iustus eius et salvator eius ut lampas accendatur

vul@Isaiah:62:2 @ et videbunt gentes iustum tuum et cuncti reges inclitum tuum et vocabitur tibi nomen novum quod os Domini nominabit

vul@Isaiah:62:3 @ et eris corona gloriae in manu Domini et diadema regni in manu Dei tui

vul@Isaiah:62:4 @ non vocaberis ultra Derelicta et terra tua non vocabitur amplius Desolata sed vocaberis Voluntas mea in ea et terra tua Inhabitata quia conplacuit Domino in te et terra tua inhabitabitur

vul@Isaiah:62:5 @ habitabit enim iuvenis cum virgine et habitabunt in te filii tui et gaudebit sponsus super sponsam gaudebit super te Deus tuus

vul@Isaiah:62:6 @ super muros tuos Hierusalem constitui custodes tota die et tota nocte perpetuo non tacebunt qui reminiscimini Domini ne taceatis

vul@Isaiah:62:7 @ et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Hierusalem laudem in terra

vul@Isaiah:62:8 @ iuravit Dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis suae si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti

vul@Isaiah:62:9 @ quia qui congregabunt illud comedent et laudabunt Dominum et qui conportant illud bibent in atriis sanctis meis

vul@Isaiah:62:10 @ transite transite per portas praeparate viam populo planum facite iter et eligite lapides elevate signum ad populos

vul@Isaiah:62:11 @ ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae dicite filiae Sion ecce salvator tuus venit ecce merces eius cum eo et opus eius coram illo

vul@Isaiah:62:12 @ et vocabunt eos Populus sanctus Redempti a Domino tu autem vocaberis Quaesita civitas et non Derelicta

vul@Isaiah:63:1 @ quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra iste formonsus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suae ego qui loquor iustitiam et propugnator sum ad salvandum

vul@Isaiah:63:2 @ quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimenta tua sicut calcantium in torculari

vul@Isaiah:63:3 @ torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea inquinavi

vul@Isaiah:63:4 @ dies enim ultionis in corde meo annus redemptionis meae venit

vul@Isaiah:63:5 @ circumspexi et non erat auxiliator quaesivi et non fuit qui adiuvaret et salvavit mihi brachium meum et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi

vul@Isaiah:63:6 @ et conculcavi populos in furore meo et inebriavi eos in indignatione mea et detraxi in terra virtutem eorum

vul@Isaiah:63:7 @ miserationum Domini recordabor laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus et super multitudinem bonorum domui Israhel quae largitus est eis secundum indulgentiam suam et secundum multitudinem misericordiarum suarum

vul@Isaiah:63:8 @ et dixit verumtamen populus meus est filii non negantes et factus est eis salvator

vul@Isaiah:63:9 @ in omni tribulatione eorum non est tribulatus et angelus faciei eius salvavit eos in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et portavit eos et levavit eos cunctis diebus saeculi

vul@Isaiah:63:10 @ ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et adflixerunt spiritum Sancti eius et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eos

vul@Isaiah:63:11 @ et recordatus est dierum saeculi Mosi populi sui ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ubi est qui posuit in medio eius spiritum Sancti sui

vul@Isaiah:63:12 @ qui eduxit ad dexteram Mosen brachio maiestatis suae qui scidit aquas ante eos ut faceret sibi nomen sempiternum

vul@Isaiah:63:13 @ qui duxit eos per abyssos quasi equum in deserto non inpingentem

vul@Isaiah:63:14 @ quasi animal in campo descendens spiritus Domini ductor eius fuit sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriae

vul@Isaiah:63:15 @ adtende de caelo et vide de habitaculo sancto tuo et gloriae tuae ubi est zelus tuus et fortitudo tua multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum super me continuerunt se

vul@Isaiah:63:16 @ tu enim pater noster et Abraham nescivit nos et Israhel ignoravit nos tu Domine pater noster redemptor noster a saeculo nomen tuum

vul@Isaiah:63:17 @ quare errare nos fecisti Domine de viis tuis indurasti cor nostrum ne timeremus te convertere propter servos tuos tribus hereditatis tuae

vul@Isaiah:63:18 @ quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam

vul@Isaiah:63:19 @ facti sumus quasi in principio cum non dominareris nostri neque invocaretur nomen tuum super nos

vul@Isaiah:64:1 @ utinam disrumperes caelos et descenderes a facie tua montes defluerent

vul@Isaiah:64:2 @ sicut exustio ignis tabescerent aquae arderent igni ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur

vul@Isaiah:64:3 @ cum feceris mirabilia non sustinebimus descendisti et a facie tua montes defluxerunt

vul@Isaiah:64:4 @ a saeculo non audierunt neque auribus perceperunt oculus non vidit Deus absque te quae praeparasti expectantibus te

vul@Isaiah:64:5 @ occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur

vul@Isaiah:64:6 @ et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos

vul@Isaiah:64:7 @ non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostrae

vul@Isaiah:64:8 @ et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos

vul@Isaiah:64:9 @ ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos

vul@Isaiah:64:10 @ civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta est Hierusalem desolata

vul@Isaiah:64:11 @ domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas

vul@Isaiah:64:12 @ numquid super his continebis te Domine tacebis et adfliges nos vehementer

vul@Isaiah:65:1 @ quaesierunt me qui ante non interrogabant invenerunt qui non quaesierunt me dixi ecce ego ecce ego ad gentem quae non vocabat nomen meum

vul@Isaiah:65:2 @ expandi manus meas tota die ad populum incredulum qui graditur in via non bona post cogitationes suas

vul@Isaiah:65:3 @ populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper qui immolant in hortis et sacrificant super lateres

vul@Isaiah:65:4 @ qui habitant in sepulchris et in delubris idolorum dormiunt qui comedunt carnem suillam et ius profanum in vasis eorum

vul@Isaiah:65:5 @ qui dicunt recede a me non adpropinques mihi quia inmundus es isti fumus erunt in furore meo ignis ardens tota die

vul@Isaiah:65:6 @ ecce scriptum est coram me non tacebo sed reddam et retribuam in sinu eorum

vul@Isaiah:65:7 @ iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul dicit Dominus qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi et remetiar opus eorum primum in sinu eorum

vul@Isaiah:65:8 @ haec dicit Dominus quomodo si inveniatur granum in botro et dicatur ne dissipes illud quoniam benedictio est sic faciam propter servos meos ut non disperdam totum

vul@Isaiah:65:9 @ et educam de Iacob semen et de Iuda possidentem montes meos et hereditabunt eam electi mei et servi mei habitabunt ibi

vul@Isaiah:65:10 @ et erunt campestria in caulas gregum et vallis Achor in cubile armentorum populo meo qui requisierunt me

vul@Isaiah:65:11 @ et vos qui dereliquistis Dominum qui obliti estis montem sanctum meum qui ponitis Fortunae mensam et libatis super eam

vul@Isaiah:65:12 @ numerabo vos in gladio et omnes in caede corruetis pro eo quod vocavi et non respondistis locutus sum et non audistis et faciebatis malum in oculis meis et quae nolui elegistis

vul@Isaiah:65:13 @ propter hoc haec dicit Dominus Deus ecce servi mei comedent et vos esurietis ecce servi mei bibent et vos sitietis

vul@Isaiah:65:14 @ ecce servi mei laetabuntur et vos confundemini ecce servi mei laudabunt prae exultatione cordis et vos clamabitis prae dolore cordis et prae contritione spiritus ululabitis

vul@Isaiah:65:15 @ et dimittetis nomen vestrum in iuramentum electis meis et interficiet te Dominus Deus et servos suos vocabit nomine alio

vul@Isaiah:65:16 @ in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo amen et qui iurat in terra iurabit in Deo amen quia oblivioni traditae sunt angustiae priores et quia absconditae sunt ab oculis nostris

vul@Isaiah:65:17 @ ecce enim ego creo caelos novos et terram novam et non erunt in memoria priora et non ascendent super cor

vul@Isaiah:65:18 @ sed gaudebitis et exultabitis usque in sempiternum in his quae ego creo quia ecce ego creo Hierusalem exultationem et populum eius gaudium

vul@Isaiah:65:19 @ et exultabo in Hierusalem et gaudebo in populo meo et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris

vul@Isaiah:65:20 @ non erit ibi amplius infans dierum et senex qui non impleat dies suos quoniam puer centum annorum morietur et peccator centum annorum maledictus erit

vul@Isaiah:65:21 @ et aedificabunt domos et habitabunt et plantabunt vineas et comedent fructum earum

vul@Isaiah:65:22 @ non aedificabunt et alius habitabit non plantabunt et alius comedet secundum dies enim ligni erunt dies populi mei et opera manuum eorum inveterabunt

vul@Isaiah:65:23 @ electis meis non laborabunt frustra neque generabunt in conturbatione quia semen benedictorum Domini est et nepotes eorum cum eis

vul@Isaiah:65:24 @ eritque antequam clament ego exaudiam adhuc illis loquentibus ego audiam

vul@Isaiah:65:25 @ lupus et agnus pascentur simul et leo et bos comedent paleas et serpenti pulvis panis eius non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo dicit Dominus

vul@Isaiah:66:1 @ haec dicit Dominus caelum sedis mea et terra scabillum pedum meorum quae ista domus quam aedificabitis mihi et quis iste locus quietis meae

vul@Isaiah:66:2 @ omnia haec manus mea fecit et facta sunt universa ista dicit Dominus ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos

vul@Isaiah:66:3 @ qui immolat bovem quasi qui interficiat virum qui mactat pecus quasi qui excerebret canem qui offert oblationem quasi qui sanguinem suillum offerat qui recordatur turis quasi qui benedicat idolo haec omnia elegerunt in viis suis et in abominationibus suis anima eorum delectata est

vul@Isaiah:66:4 @ unde et ego eligam inlusiones eorum et quae timebant adducam eis quia vocavi et non erat qui responderet locutus sum et non audierunt feceruntque malum in oculis meis et quae nolui elegerunt

vul@Isaiah:66:5 @ audite verbum Domini qui tremetis ad verbum eius dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes propter nomen meum glorificetur Dominus et videbimus in laetitia vestra ipsi autem confundentur

vul@Isaiah:66:6 @ vox populi de civitate vox de templo vox Domini reddentis retributionem inimicis suis

vul@Isaiah:66:7 @ antequam parturiret peperit antequam veniret partus eius peperit masculum

vul@Isaiah:66:8 @ quis audivit umquam tale et quis vidit huic simile numquid parturiet terra in die una aut parietur gens simul quia parturivit et peperit Sion filios suos

vul@Isaiah:66:9 @ numquid ego qui alios parere facio ipse non pariam dicit Dominus si ego qui generationem ceteris tribuo sterilis ero ait Dominus Deus tuus

vul@Isaiah:66:10 @ laetamini cum Hierusalem et exultate in ea omnes qui diligitis eam gaudete cum ea gaudio universi qui lugetis super eam

vul@Isaiah:66:11 @ ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis eius ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria eius

vul@Isaiah:66:12 @ quia haec dicit Dominus ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis et quasi torrentem inundantem gloriam gentium quam sugetis ad ubera portabimini et super genua blandientur vobis

vul@Isaiah:66:13 @ quomodo si cui mater blandiatur ita ego consolabor vos et in Hierusalem consolabimini

vul@Isaiah:66:14 @ videbitis et gaudebit cor vestrum et ossa vestra quasi herba germinabunt et cognoscetur manus Domini servis eius et indignabitur inimicis suis

vul@Isaiah:66:15 @ quia ecce Dominus in igne veniet et quasi turbo quadrigae eius reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis

vul@Isaiah:66:16 @ quia in igne Dominus diiudicatur et in gladio suo ad omnem carnem et multiplicabuntur interfecti a Domino

vul@Isaiah:66:17 @ qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post unam intrinsecus qui comedebant carnem suillam et abominationem et murem simul consumentur dicit Dominus

vul@Isaiah:66:18 @ ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem cum omnibus gentibus et linguis et venient et videbunt gloriam meam

vul@Isaiah:66:19 @ et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mari in Africa in Lydia tenentes sagittam in Italiam et Graeciam ad insulas longe ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam et adnuntiabunt gloriam meam gentibus

vul@Isaiah:66:20 @ et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in carrucis ad montem sanctum meum Hierusalem dicit Dominus quomodo si inferant filii Israhel munus in vase mundo in domum Domini

vul@Isaiah:66:21 @ et adsumam ex eis in sacerdotes et in Levitas dicit Dominus

vul@Isaiah:66:22 @ quia sicut caeli novi et terra nova quae ego facio stare coram me dicit Dominus sic stabit semen vestrum et nomen vestrum

vul@Isaiah:66:23 @ et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato veniet omnis caro ut adoret coram facie mea dicit Dominus

vul@Jeremiah:1:1 @ verba Hieremiae filii Helciae de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth in terra Beniamin

vul@Jeremiah:1:2 @ quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae filii Amon regis Iuda in tertiodecimo anno regni eius

vul@Jeremiah:1:3 @ et factum est in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iuda usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae regis Iuda usque ad transmigrationem Hierusalem in mense quinto

vul@Jeremiah:1:4 @ et factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Jeremiah:1:5 @ priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires de vulva sanctificavi te prophetam gentibus dedi te

vul@Jeremiah:1:6 @ et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego sum

vul@Jeremiah:1:7 @ et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia quae mittam te ibis et universa quaecumque mandavero tibi loqueris

vul@Jeremiah:1:8 @ ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum ut eruam te dicit Dominus

vul@Jeremiah:1:9 @ et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuo

vul@Jeremiah:1:10 @ ecce constitui te hodie super gentes et super regna ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes

vul@Jeremiah:1:11 @ et factum est verbum Domini ad me dicens quid tu vides Hieremia et dixi virgam vigilantem ego video

vul@Jeremiah:1:12 @ et dixit Dominus ad me bene vidisti quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud

vul@Jeremiah:1:13 @ et factum est verbum Domini secundo ad me dicens quid tu vides et dixi ollam succensam ego video et faciem eius a facie aquilonis

vul@Jeremiah:1:14 @ et dixit Dominus ad me ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae

vul@Jeremiah:1:15 @ quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis ait Dominus et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem et super omnes muros eius in circuitu et super universas urbes Iuda

vul@Jeremiah:1:16 @ et loquar iudicia mea cum eis super omni malitia eorum qui dereliquerunt me et libaverunt diis alienis et adoraverunt opus manuum suarum

vul@Jeremiah:1:17 @ tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi ne formides a facie eorum nec enim timere te faciam vultum eorum

vul@Jeremiah:1:18 @ ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum aereum super omnem terram regibus Iuda principibus eius et sacerdotibus et populo terrae

vul@Jeremiah:1:19 @ et bellabunt adversum te et non praevalebunt quia tecum ego sum ait Dominus ut liberem te

vul@Jeremiah:2:1 @ et factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Jeremiah:2:2 @ vade et clama in auribus Hierusalem dicens haec dicit Dominus recordatus sum tui miserans adulescentiam tuam et caritatem disponsationis tuae quando secuta me es in deserto in terra quae non seminatur

vul@Jeremiah:2:3 @ sanctus Israhel Domino primitiae frugum eius omnes qui devorant eum delinquunt mala venient super eos dicit Dominus

vul@Jeremiah:2:4 @ audite verbum Domini domus Iacob et omnes cognationes domus Israhel

vul@Jeremiah:2:5 @ haec dicit Dominus quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis quia elongaverunt a me et ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt

vul@Jeremiah:2:6 @ et non dixerunt ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Aegypti qui transduxit nos per desertum per terram inhabitabilem et inviam per terram sitis et imaginem mortis per terram in qua non ambulavit vir neque habitavit homo

vul@Jeremiah:2:7 @ et induxi vos in terram Carmeli ut comederetis fructum eius et optima illius et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem

vul@Jeremiah:2:8 @ sacerdotes non dixerunt ubi est Dominus et tenentes legem nescierunt me et pastores praevaricati sunt in me et prophetae prophetaverunt in Baal et idola secuti sunt

vul@Jeremiah:2:9 @ propterea adhuc iudicio contendam vobiscum ait Dominus et cum filiis vestris disceptabo

vul@Jeremiah:2:10 @ transite ad insulas Cetthim et videte et in Cedar mittite et considerate vehementer et videte si factum est huiuscemodi

vul@Jeremiah:2:11 @ si mutavit gens deos et certe ipsi non sunt dii populus vero meus mutavit Gloriam suam in idolum

vul@Jeremiah:2:12 @ obstupescite caeli super hoc et portae eius desolamini vehementer dicit Dominus

vul@Jeremiah:2:13 @ duo enim mala fecit populus meus me dereliquerunt fontem aquae vivae ut foderent sibi cisternas cisternas dissipatas quae continere non valent aquas

vul@Jeremiah:2:14 @ numquid servus est Israhel aut vernaculus quare ergo est factus in praedam

vul@Jeremiah:2:15 @ super eum rugierunt leones et dederunt vocem suam posuerunt terram eius in solitudinem civitates eius exustae sunt et non est qui habitet in eis

vul@Jeremiah:2:16 @ filii quoque Memfeos et Tafnes constupraverunt te usque ad verticem

vul@Jeremiah:2:17 @ numquid non istud factum est tibi quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per viam

vul@Jeremiah:2:18 @ et nunc quid tibi vis in via Aegypti ut bibas aquam turbidam et quid tibi cum via Assyriorum ut bibas aquam Fluminis

vul@Jeremiah:2:19 @ arguet te malitia tua et aversio tua increpabit te scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te dicit Dominus Deus exercituum

vul@Jeremiah:2:20 @ a saeculo confregisti iugum meum rupisti vincula mea et dixisti non serviam in omni enim colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix

vul@Jeremiah:2:21 @ ego autem plantavi te vineam electam omne semen verum quomodo ergo conversa es in pravum vinea aliena

vul@Jeremiah:2:22 @ si laveris te nitro et multiplicaveris tibi herbam borith maculata es in iniquitate tua coram me dicit Dominus Deus

vul@Jeremiah:2:23 @ quomodo dicis non sum polluta post Baalim non ambulavi vide vias tuas in convalle scito quid feceris cursor levis explicans vias tuas

vul@Jeremiah:2:24 @ onager adsuetus in solitudine in desiderio animae suae adtraxit ventum amoris sui nullus avertet eam omnes qui quaerunt eam non deficient in menstruis eius invenient eam

vul@Jeremiah:2:25 @ prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti et dixisti desperavi nequaquam faciam adamavi quippe alienos et post eos ambulabo

vul@Jeremiah:2:26 @ quomodo confunditur fur quando deprehenditur sic confusi sunt domus Israhel ipsi et reges eorum principes et sacerdotes et prophetae eorum

vul@Jeremiah:2:27 @ dicentes ligno pater meus es tu et lapidi tu me genuisti verterunt ad me tergum et non faciem et in tempore adflictionis suae dicent surge et libera nos

vul@Jeremiah:2:28 @ ubi sunt dii tui quos fecisti tibi surgant et liberent te in tempore adflictionis tuae secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui Iuda

vul@Jeremiah:2:29 @ quid vultis mecum iudicio contendere omnes dereliquistis me dicit Dominus

vul@Jeremiah:2:30 @ frustra percussi filios vestros disciplinam non receperunt devoravit gladius vester prophetas vestros quasi leo vastator

vul@Jeremiah:2:31 @ generatio vestra videte verbum Domini numquid solitudo factus sum Israheli aut terra serotina quare ergo dixit populus meus recessimus non veniemus ultra ad te

vul@Jeremiah:2:32 @ numquid obliviscitur virgo ornamenti sui sponsa fasciae pectoralis suae populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris

vul@Jeremiah:2:33 @ quid niteris bonam ostendere viam tuam ad quaerendam dilectionem quae insuper et malitias tuas docuisti vias tuas

vul@Jeremiah:2:34 @ et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentium non in fossis inveni eos sed in omnibus quae supra memoravi

vul@Jeremiah:2:35 @ et dixisti absque peccato et innocens ego sum et propterea avertatur furor tuus a me ecce ego iudicio contendam tecum eo quod dixeris non peccavi

vul@Jeremiah:2:36 @ quam vilis es facta nimis iterans vias tuas et ab Aegypto confunderis sicut confusa es ab Assur

vul@Jeremiah:2:37 @ nam et ab ista egredieris et manus tuae erunt super caput tuum quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam et nihil habebis prosperum

vul@Jeremiah:3:1 @ vulgo dicitur si dimiserit vir uxorem suam et recedens ab eo duxerit virum alterum numquid revertetur ad eam ultra numquid non polluta et contaminata erit mulier illa tu autem fornicata es cum amatoribus multis tamen revertere ad me dicit Dominus

vul@Jeremiah:3:2 @ leva oculos tuos in directum et vide ubi non prostrata sis in viis sedebas expectans eos quasi latro in solitudine et polluisti terram in fornicationibus tuis et in malitiis tuis

vul@Jeremiah:3:3 @ quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum et serotinus imber non fuit frons mulieris meretricis facta est tibi noluisti erubescere

vul@Jeremiah:3:4 @ ergo saltim amodo voca me pater meus dux virginitatis meae tu es

vul@Jeremiah:3:5 @ numquid irasceris in perpetuum aut perseverabis in finem ecce locuta es et fecisti mala et potuisti

vul@Jeremiah:3:6 @ et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis numquid vidisti quae fecerit aversatrix Israhel abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omne lignum frondosum et fornicata est ibi

vul@Jeremiah:3:7 @ et dixi cum fecisset haec omnia ad me convertere et non est reversa et vidit praevaricatrix soror eius Iuda

vul@Jeremiah:3:8 @ quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israhel dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii et non timuit praevaricatrix Iuda soror eius sed abiit et fornicata est etiam ipsa

vul@Jeremiah:3:9 @ et facilitate fornicationis suae contaminavit terram et moechata est cum lapide et cum ligno

vul@Jeremiah:3:10 @ et in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed in mendacio ait Dominus

vul@Jeremiah:3:11 @ et dixit Dominus ad me iustificavit animam suam aversatrix Israhel conparatione praevaricatricis Iuda

vul@Jeremiah:3:12 @ vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices revertere aversatrix Israhel ait Dominus et non avertam faciem meam a vobis quia sanctus ego sum dicit Dominus et non irascar in perpetuum

vul@Jeremiah:3:13 @ tamen scito iniquitatem tuam quia in Dominum Deum tuum praevaricata es et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso et vocem meam non audisti ait Dominus

vul@Jeremiah:3:14 @ convertimini filii revertentes dicit Dominus quia ego vir vester et adsumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducam vos in Sion

vul@Jeremiah:3:15 @ et dabo vobis pastores iuxta cor meum et pascent vos scientia et doctrina

vul@Jeremiah:3:16 @ cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in diebus illis ait Dominus non dicent ultra arca testamenti Domini neque ascendet super cor neque recordabuntur illius nec visitabitur nec fiet ultra

vul@Jeremiah:3:17 @ in tempore illo vocabunt Hierusalem solium Domini et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Hierusalem et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi

vul@Jeremiah:3:18 @ in diebus illis ibit domus Iuda ad domum Israhel et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris

vul@Jeremiah:3:19 @ ego autem dixi quomodo ponam te in filiis et tribuam tibi terram desiderabilem hereditatem praeclaram exercituum gentium et dixi patrem vocabis me et post me ingredi non cessabis

vul@Jeremiah:3:20 @ sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum sic contempsit me domus Israhel dicit Dominus

vul@Jeremiah:3:21 @ vox in viis audita est ploratus et ululatus filiorum Israhel quoniam iniquam fecerunt viam suam obliti sunt Domini Dei sui

vul@Jeremiah:3:22 @ convertimini filii revertentes et sanabo aversiones vestras ecce nos venimus ad te tu enim es Dominus Deus noster

vul@Jeremiah:3:23 @ vere mendaces erant colles multitudo montium vere in Domino Deo nostro salus Israhel

vul@Jeremiah:3:24 @ confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adulescentia nostra greges eorum et armenta eorum filios eorum et filias eorum

vul@Jeremiah:3:25 @ dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia nostra quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab adulescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem Domini Dei nostri

vul@Jeremiah:4:1 @ si converteris Israhel ait Dominus ad me convertere si abstuleris offendicula tua a facie mea non commoveberis

vul@Jeremiah:4:2 @ et iurabis vivit Dominus in veritate et in iudicio et in iustitia et benedicent eum gentes ipsumque laudabunt

vul@Jeremiah:4:3 @ haec enim dicit Dominus viro Iuda et Hierusalem novate vobis novale et nolite serere super spinas

vul@Jeremiah:4:4 @ circumcidimini Domino et auferte praeputia cordium vestrorum vir Iuda et habitatores Hierusalem ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam cogitationum vestrarum

vul@Jeremiah:4:5 @ adnuntiate in Iuda et in Hierusalem auditum facite loquimini et canite tuba in terra clamate fortiter dicite congregamini et ingrediamur civitates munitas

vul@Jeremiah:4:6 @ levate signum in Sion confortamini nolite stare quia malum ego adduco ab aquilone et contritionem magnam

vul@Jeremiah:4:7 @ ascendit leo de cubili suo et praedo gentium se levavit egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in desolationem civitates tuae vastabuntur remanentes absque habitatore

vul@Jeremiah:4:8 @ super hoc accingite vos ciliciis plangite et ululate quia non est aversa ira furoris Domini a nobis

vul@Jeremiah:4:9 @ et erit in die illa dicit Dominus peribit cor regis et cor principum et obstupescent sacerdotes et prophetae consternabuntur

vul@Jeremiah:4:10 @ et dixi heu heu heu Domine Deus ergone decepisti populum istum et Hierusalem dicens pax erit vobis et ecce pervenit gladius usque ad animam

vul@Jeremiah:4:11 @ in tempore illo dicetur populo huic et Hierusalem ventus urens in viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei non ad ventilandum et ad purgandum

vul@Jeremiah:4:12 @ spiritus plenus ex his veniet mihi et nunc ego sed loquar iudicia mea cum eis

vul@Jeremiah:4:13 @ ecce quasi nubes ascendet et quasi tempestas currus eius velociores aquilis equi illius vae nobis quoniam vastati sumus

vul@Jeremiah:4:14 @ lava a malitia cor tuum Hierusalem ut salva fias usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae

vul@Jeremiah:4:15 @ vox enim adnuntiantis a Dan et notum facientis idolum de monte Ephraim

vul@Jeremiah:4:16 @ concitate gentes ecce auditum est in Hierusalem custodes venire de terra longinqua et dare super civitates Iuda vocem suam

vul@Jeremiah:4:17 @ quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro quia me ad iracundiam provocavit ait Dominus

vul@Jeremiah:4:18 @ viae tuae et cogitationes tuae fecerunt haec tibi ista malitia tua quia amara quia tetigit cor tuum

vul@Jeremiah:4:19 @ ventrem meum ventrem meum doleo sensus cordis mei turbati sunt in me non tacebo quoniam vocem bucinae audivit anima mea clamorem proelii

vul@Jeremiah:4:20 @ contritio super contritionem vocata est et vastata est omnis terra repente vastata sunt tabernacula mea subito pelles meae

vul@Jeremiah:4:21 @ usquequo videbo fugientem audiam vocem bucinae

vul@Jeremiah:4:22 @ quia stultus populus meus me non cognovit filii insipientes sunt et vecordes sapientes sunt ut faciant mala bene autem facere nescierunt

vul@Jeremiah:4:23 @ aspexi terram et ecce vacua erat et nihili et caelos et non erat lux in eis

vul@Jeremiah:4:24 @ vidi montes et ecce movebantur et omnes colles conturbati sunt

vul@Jeremiah:4:25 @ intuitus sum et non erat homo et omne volatile caeli recessit

vul@Jeremiah:4:26 @ aspexi et ecce Carmelus desertus et omnes urbes eius destructae sunt a facie Domini et a facie irae furoris eius

vul@Jeremiah:4:27 @ haec enim dicit Dominus deserta erit omnis terra sed tamen consummationem non faciam

vul@Jeremiah:4:28 @ lugebit terra et maerebunt caeli desuper eo quod locutus sum cogitavi et non paenituit me nec aversus sum ab eo

vul@Jeremiah:4:29 @ a voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas ingressi sunt ardua et ascenderunt rupes universae urbes derelictae sunt et non habitat in eis homo

vul@Jeremiah:4:30 @ tu autem vastata quid facies cum vestieris te coccino cum ornata fueris monili aureo et pinxeris stibio oculos tuos frustra conponeris contempserunt te amatores tui animam tuam quaerent

vul@Jeremiah:4:31 @ vocem enim quasi parturientis audivi angustias ut puerperae vox filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas vae mihi quia defecit anima mea propter interfectos

vul@Jeremiah:5:1 @ circuite vias Hierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius an inveniatis virum facientem iudicium et quaerentem fidem et propitius ero eius

vul@Jeremiah:5:2 @ quod si etiam vivit Dominus dixerint et hoc falso iurabunt

vul@Jeremiah:5:3 @ Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non doluerunt adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam induraverunt facies suas super petram noluerunt reverti

vul@Jeremiah:5:4 @ ego autem dixi forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes viam Domini iudicium Dei sui

vul@Jeremiah:5:5 @ ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini iudicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt iugum ruperunt vincula

vul@Jeremiah:5:6 @ idcirco percussit eos leo de silva lupus ad vesperam vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui egressus fuerit ex eis capietur quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum confortatae sunt aversiones eorum

vul@Jeremiah:5:7 @ super quo propitius tibi esse potero filii tui dereliquerunt me et iurant in his qui non sunt dii saturavi eos et moechati sunt et in domo meretricis luxuriabantur

vul@Jeremiah:5:8 @ equi amatores et admissarii facti sunt unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat

vul@Jeremiah:5:9 @ numquid super his non visitabo dicit Dominus et in gente tali non ulciscetur anima mea

vul@Jeremiah:5:10 @ ascendite muros eius et dissipate consummationem autem nolite facere auferte propagines eius quia non sunt Domini

vul@Jeremiah:5:11 @ praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israhel et domus Iuda ait Dominus

vul@Jeremiah:5:12 @ negaverunt Dominum et dixerunt non est ipse neque veniet super nos malum gladium et famem non videbimus

vul@Jeremiah:5:13 @ prophetae fuerunt in ventum et responsum non fuit in eis haec ergo evenient illis

vul@Jeremiah:5:14 @ haec dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum ligna et vorabit eos

vul@Jeremiah:5:15 @ ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israhel ait Dominus gentem robustam gentem antiquam gentem cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur

vul@Jeremiah:5:16 @ faretra eius quasi sepulchrum patens universi fortes

vul@Jeremiah:5:17 @ et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio

vul@Jeremiah:5:18 @ verumtamen et diebus illis ait Dominus non faciam vos in consummationem

vul@Jeremiah:5:19 @ quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis haec omnia dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in terra vestra sic servietis alienis in terra non vestra

vul@Jeremiah:5:20 @ adnuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda dicentes

vul@Jeremiah:5:21 @ audi populus stulte qui non habes cor qui habentes oculos non videtis et aures et non auditis

vul@Jeremiah:5:22 @ me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui harenam terminum mari praeceptum sempiternum quod non praeteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus eius et non transibunt illud

vul@Jeremiah:5:23 @ populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans recesserunt et abierunt

vul@Jeremiah:5:24 @ et non dixerunt in corde suo metuamus Dominum Deum nostrum qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo plenitudinem annuae messis custodientem nobis

vul@Jeremiah:5:25 @ iniquitates nostrae declinaverunt haec et peccata nostra prohibuerunt bonum a nobis

vul@Jeremiah:5:26 @ quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros

vul@Jeremiah:5:27 @ sicut decipula plena avibus sic domus eorum plenae dolo ideo magnificati sunt et ditati

vul@Jeremiah:5:28 @ incrassati sunt et inpinguati et praeterierunt sermones meos pessime causam non iudicaverunt causam pupilli non direxerunt et iudicium pauperum non iudicaverunt

vul@Jeremiah:5:29 @ numquid super his non visitabo dicit Dominus aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea

vul@Jeremiah:5:30 @ stupor et mirabilia facta sunt in terra

vul@Jeremiah:5:31 @ prophetae prophetabant mendacium et sacerdotes adplaudebant manibus suis et populus meus dilexit talia quid igitur fiet in novissimo eius

vul@Jeremiah:6:1 @ confortamini filii Beniamin in medio Hierusalem et in Thecua clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum quia malum visum est ab aquilone et contritio magna

vul@Jeremiah:6:2 @ speciosae et delicatae adsimilavi filiam Sion

vul@Jeremiah:6:3 @ ad eam venient pastores et greges eorum fixerunt in ea tentoria in circuitu pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt

vul@Jeremiah:6:4 @ sanctificate super eam bellum consurgite et ascendamus in meridie vae nobis quia declinavit dies quia longiores factae sunt umbrae vesperi

vul@Jeremiah:6:5 @ surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos eius

vul@Jeremiah:6:6 @ quia haec dicit Dominus exercituum caedite lignum eius et fundite circa Hierusalem aggerem haec est civitas visitationis omnis calumnia in medio eius

vul@Jeremiah:6:7 @ sicut frigidam facit cisterna aquam suam sic frigidam fecit malitiam suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper infirmitas et plaga

vul@Jeremiah:6:8 @ erudire Hierusalem ne forte recedat anima mea a te ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem

vul@Jeremiah:6:9 @ haec dicit Dominus exercituum usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israhel converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum

vul@Jeremiah:6:10 @ cui loquar et quem contestabor ut audiant ecce incircumcisae aures eorum et audire non possunt ecce verbum Domini factum est eis in obprobrium et non suscipient illud

vul@Jeremiah:6:11 @ idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul vir enim cum muliere capietur senex cum pleno dierum

vul@Jeremiah:6:12 @ et transibunt domus eorum ad alteros agri et uxores pariter quia extendam manum meam super habitantes terram dicit Dominus

vul@Jeremiah:6:13 @ a minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum

vul@Jeremiah:6:14 @ et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia dicentes pax pax et non erat pax

vul@Jeremiah:6:15 @ confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt quam ob rem cadent inter ruentes in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus

vul@Jeremiah:6:16 @ haec dicit Dominus state super vias et videte et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris et dixerunt non ambulabimus

vul@Jeremiah:6:17 @ et constitui super vos speculatores audite vocem tubae et dixerunt non audiemus

vul@Jeremiah:6:18 @ ideo audite gentes et cognosce congregatio quanta ego faciam eis

vul@Jeremiah:6:19 @ audi terra ecce ego adducam mala super populum istum fructum cogitationum eius quia verba mea non audierunt et legem meam proiecerunt

vul@Jeremiah:6:20 @ ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suave olentem de terra longinqua holocaustomata vestra non sunt accepta et victimae vestrae non placuerunt mihi

vul@Jeremiah:6:21 @ propterea haec dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis patres et filii simul vicinus et proximus et peribunt

vul@Jeremiah:6:22 @ haec dicit Dominus ecce populus venit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terrae

vul@Jeremiah:6:23 @ sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox eius quasi mare sonabit et super equos ascendent praeparati quasi vir ad proelium adversum te filia Sion

vul@Jeremiah:6:24 @ audivimus famam eius dissolutae sunt manus nostrae tribulatio adprehendit nos dolores ut parturientem

vul@Jeremiah:6:25 @ nolite exire ad agros et in via ne ambuletis quoniam gladius inimici pavor in circuitu

vul@Jeremiah:6:26 @ filia populi mei accingere cilicio et conspergere cinere luctum unigeniti fac tibi planctum amarum quia repente veniet vastator super nos

vul@Jeremiah:6:27 @ probatorem dedi te in populo meo robustum et scies et probabis viam eorum

vul@Jeremiah:6:28 @ omnes isti principes declinantum ambulantes fraudulenter aes et ferrum universi corrupti sunt

vul@Jeremiah:6:29 @ defecit sufflatorium in igne consumptum est plumbum frustra conflavit conflator malitiae enim eorum non sunt consumptae

vul@Jeremiah:6:30 @ argentum reprobum vocate eos quia Dominus proiecit illos

vul@Jeremiah:7:1 @ verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens

vul@Jeremiah:7:2 @ sta in porta domus Domini et praedica ibi verbum istud et dic audite verbum Domini omnis Iuda qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum

vul@Jeremiah:7:3 @ haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel bonas facite vias vestras et studia vestra et habitabo vobiscum in loco isto

vul@Jeremiah:7:4 @ nolite confidere in verbis mendacii dicentes templum Domini templum Domini templum Domini est

vul@Jeremiah:7:5 @ quoniam si bene direxeritis vias vestras et studia vestra si feceritis iudicium inter virum et proximum eius

vul@Jeremiah:7:6 @ advenae et pupillo et viduae non feceritis calumniam nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismet ipsis

vul@Jeremiah:7:7 @ habitabo vobiscum in loco isto in terra quam dedi patribus vestris a saeculo usque in saeculum

vul@Jeremiah:7:8 @ ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii qui non proderunt vobis

vul@Jeremiah:7:9 @ furari occidere adulterare iurare mendaciter libare Baali et ire post deos alienos quos ignoratis

vul@Jeremiah:7:10 @ et venistis et stetistis coram me in domo hac in qua invocatum est nomen meum et dixistis liberati sumus eo quod fecerimus omnes abominationes istas

vul@Jeremiah:7:11 @ ergo spelunca latronum facta est domus ista in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ego ego sum ego vidi dicit Dominus

vul@Jeremiah:7:12 @ ite ad locum meum in Silo ubi habitavit nomen meum a principio et videte quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israhel

vul@Jeremiah:7:13 @ et nunc quia fecistis omnia opera haec dicit Dominus et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens et non audistis et vocavi vos et non respondistis

vul@Jeremiah:7:14 @ faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum et in qua vos habetis fiduciam et loco quem dedi vobis et patribus vestris sicut feci Silo

vul@Jeremiah:7:15 @ et proiciam vos a facie mea sicut proieci omnes fratres vestros universum semen Ephraim

vul@Jeremiah:7:16 @ tu ergo noli orare pro populo hoc nec adsumas pro eis laudem et orationem et non obsistas mihi quia non exaudiam te

vul@Jeremiah:7:17 @ nonne vides quid isti faciant in civitatibus Iuda et in plateis Hierusalem

vul@Jeremiah:7:18 @ filii colligunt ligna et patres succendunt ignem et mulieres conspergunt adipem ut faciant placentas Reginae caeli et libent diis alienis et me ad iracundiam provocent

vul@Jeremiah:7:19 @ numquid me ad iracundiam provocant dicit Dominus nonne semet ipsos in confusionem vultus sui

vul@Jeremiah:7:20 @ ideo haec dicit Dominus Deus ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum super viros et super iumenta et super lignum regionis et super fruges terrae et succendetur et non extinguetur

vul@Jeremiah:7:21 @ haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel holocaustomata vestra addite victimis vestris et comedite carnes

vul@Jeremiah:7:22 @ quia non sum locutus cum patribus vestris et non praecepi eis in die qua eduxi eos de terra Aegypti de verbo holocaustomatum et victimarum

vul@Jeremiah:7:23 @ sed hoc verbum praecepi eis dicens audite vocem meam et ero vobis Deus et vos eritis mihi populus et ambulate in omni via quam mandavi vobis ut bene sit vobis

vul@Jeremiah:7:24 @ et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt in voluntatibus et pravitate cordis sui mali factique sunt retrorsum et non in ante

vul@Jeremiah:7:25 @ a die qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti usque ad diem hanc et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem consurgens diluculo et mittens

vul@Jeremiah:7:26 @ et non audierunt me nec inclinaverunt aurem suam sed induraverunt cervicem et peius operati sunt quam patres eorum

vul@Jeremiah:7:27 @ et loqueris ad eos omnia verba haec et non audient te et vocabis eos et non respondebunt tibi

vul@Jeremiah:7:28 @ et dices ad eos haec est gens quae non audivit vocem Domini Dei sui nec recepit disciplinam periit fides et ablata est de ore eorum

vul@Jeremiah:7:29 @ tonde capillum tuum et proice et sume in directum planctum quia proiecit Dominus et reliquit generationem furoris sui

vul@Jeremiah:7:30 @ quia fecerunt filii Iuda malum in oculis meis dicit Dominus posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen meum ut polluerent eam

vul@Jeremiah:7:31 @ et aedificaverunt excelsa Thofeth qui est in valle filii Ennom ut incenderent filios suos et filias suas igni quae non praecepi nec cogitavi in corde meo

vul@Jeremiah:7:32 @ ideo ecce dies venient dicit Dominus et non dicetur amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Interfectionis et sepelient in Thofeth eo quod non sit locus

vul@Jeremiah:7:33 @ et erit morticinum populi huius in cibum volucribus caeli et bestiis terrae et non erit qui abigat

vul@Jeremiah:7:34 @ et quiescere faciam de urbibus Iuda et de plateis Hierusalem vocem gaudii et vocem laetitiae vocem sponsi et vocem sponsae in desolatione enim erit terra

vul@Jeremiah:8:1 @ in tempore illo ait Dominus eicient ossa regis Iuda et ossa principum eius et ossa sacerdotum et ossa prophetarum et ossa eorum qui habitaverunt Hierusalem de sepulchris suis

vul@Jeremiah:8:2 @ et pandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli quae dilexerunt et quibus servierunt et post quae ambulaverunt et quae quaesierunt et adoraverunt non colligentur et non sepelientur in sterquilinium super faciem terrae erunt

vul@Jeremiah:8:3 @ et eligent magis mortem quam vitam omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis quae derelicta sunt ad quae eieci eos dicit Dominus exercituum

vul@Jeremiah:8:4 @ et dices ad eos haec dicit Dominus numquid qui cadet non resurget et qui aversus est non revertetur

vul@Jeremiah:8:5 @ quare ergo aversus est populus iste in Hierusalem aversione contentiosa adprehenderunt mendacium et noluerunt reverti

vul@Jeremiah:8:6 @ adtendi et auscultavi nemo quod bonum est loquitur nullus est qui agat paenitentiam super peccato suo dicens quid feci omnes conversi sunt ad cursum suum quasi equus impetu vadens in proelio

vul@Jeremiah:8:7 @ milvus in caelo cognovit tempus suum turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui populus autem meus non cognovit iudicium Domini

vul@Jeremiah:8:8 @ quomodo dicitis sapientes nos sumus et lex Domini nobiscum est vere mendacium operatus est stilus mendax scribarum

vul@Jeremiah:8:9 @ confusi sunt sapientes perterriti et capti sunt verbum enim Domini proiecerunt et sapientia nulla est in eis

vul@Jeremiah:8:10 @ propterea dabo mulieres eorum exteris agros eorum heredibus quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium

vul@Jeremiah:8:11 @ et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam dicentes pax pax cum non esset pax

vul@Jeremiah:8:12 @ confusi sunt quia abominationem fecerunt quinimmo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt idcirco cadent inter corruentes in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus

vul@Jeremiah:8:13 @ congregans congregabo eos ait Dominus non est uva in vitibus et non sunt ficus in ficulnea folium defluxit et dedi eis quae praetergressa sunt

vul@Jeremiah:8:14 @ quare sedemus convenite et ingrediamur civitatem munitam et sileamus ibi quia Dominus noster silere nos fecit et potum dedit nobis aquam fellis peccavimus enim Domino

vul@Jeremiah:8:15 @ expectavimus pacem et non erat bonum tempus medellae et ecce formido

vul@Jeremiah:8:16 @ a Dan auditus est fremitus equorum eius a voce hinnituum pugnatorum eius commota est omnis terra et venerunt et devoraverunt terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius

vul@Jeremiah:8:17 @ quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos quibus non est incantatio et mordebunt vos ait Dominus

vul@Jeremiah:8:18 @ dolor meus super dolorem in me cor meum maerens

vul@Jeremiah:8:19 @ ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua numquid Dominus non est in Sion aut rex eius non est in ea quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis

vul@Jeremiah:8:20 @ transiit messis finita est aestas et nos salvati non sumus

vul@Jeremiah:8:21 @ super contritionem filiae populi mei contritus sum et contristatus stupor obtinuit me

vul@Jeremiah:8:22 @ numquid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei

vul@Jeremiah:9:1 @ quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum et plorabo die et nocte interfectos filiae populi mei

vul@Jeremiah:9:2 @ quis dabit me in solitudine diversorium viatorum et derelinquam populum meum et recedam ab eis quia omnes adulteri sunt coetus praevaricatorum

vul@Jeremiah:9:3 @ et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis confortati sunt in terra quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognoverunt dicit Dominus

vul@Jeremiah:9:4 @ unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam quia omnis frater subplantans subplantabit et omnis amicus fraudulenter incedet

vul@Jeremiah:9:5 @ et vir fratrem suum deridebit et veritatem non loquentur docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ut inique agerent laboraverunt

vul@Jeremiah:9:6 @ habitatio tua in medio doli in dolo rennuerunt scire me dicit Dominus

vul@Jeremiah:9:7 @ propterea haec dicit Dominus exercituum ecce ego conflabo et probabo eos quid enim aliud faciam a facie filiae populi mei

vul@Jeremiah:9:8 @ sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est in ore suo pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias

vul@Jeremiah:9:9 @ numquid super his non visitabo dicit Dominus aut in gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea

vul@Jeremiah:9:10 @ super montes adsumam fletum ac lamentum et super speciosa deserti planctum quoniam incensa sunt eo quod non sit vir pertransiens et non audierunt vocem possidentis a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt

vul@Jeremiah:9:11 @ et dabo Hierusalem in acervos harenae et cubilia draconum et civitates Iuda dabo in desolationem eo quod non sit habitator

vul@Jeremiah:9:12 @ quis est vir sapiens qui intellegat hoc et ad quem verbum oris Domini fiat ut adnuntiet istud quare perierit terra exusta sit quasi desertum eo quod non sit qui pertranseat

vul@Jeremiah:9:13 @ et dixit Dominus quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis et non audierunt vocem meam et non ambulaverunt in ea

vul@Jeremiah:9:14 @ et abierunt post pravitatem cordis sui et post Baalim quos didicerunt a patribus suis

vul@Jeremiah:9:15 @ idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego cibabo eos populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis

vul@Jeremiah:9:16 @ et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum et mittam post eos gladium donec consumantur

vul@Jeremiah:9:17 @ haec dicit Dominus exercituum contemplamini et vocate lamentatrices et veniant et ad eas quae sapientes sunt mittite et properent

vul@Jeremiah:9:18 @ festinent et adsumant super nos lamentum deducant oculi nostri lacrimas et palpebrae nostrae defluant aquis

vul@Jeremiah:9:19 @ quia vox lamentationis audita est de Sion quomodo vastati sumus et confusi vehementer quia dereliquimus terram quoniam deiecta sunt tabernacula nostra

vul@Jeremiah:9:20 @ audite ergo mulieres verbum Domini et adsumat auris vestra sermonem oris eius et docete filias vestras lamentum et unaquaeque proximam suam planctum

vul@Jeremiah:9:21 @ quia ascendit mors per fenestras nostras ingressa est domos nostras disperdere parvulos de foris iuvenes de plateis

vul@Jeremiah:9:22 @ loquere haec dicit Dominus et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis et quasi faenum post tergum metentis et non est qui colligat

vul@Jeremiah:9:23 @ haec dicit Dominus non glorietur sapiens in sapientia sua et non glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur dives in divitiis suis

vul@Jeremiah:9:24 @ sed in hoc glorietur qui gloriatur scire et nosse me quia ego sum Dominus qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra haec enim placent mihi ait Dominus

vul@Jeremiah:9:25 @ ecce dies veniunt dicit Dominus et visitabo super omnem qui circumcisum habet praeputium

vul@Jeremiah:9:26 @ super Aegyptum et super Iudam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes qui adtonsi sunt in comam habitantes in deserto quia omnes gentes habent praeputium omnis autem domus Israhel incircumcisi sunt corde

vul@Jeremiah:10:1 @ audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus Israhel

vul@Jeremiah:10:2 @ haec dicit Dominus iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere quae timent gentes

vul@Jeremiah:10:3 @ quia leges populorum vanae sunt quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia

vul@Jeremiah:10:4 @ argento et auro decoravit illud clavis et malleis conpegit ut non dissolvatur

vul@Jeremiah:10:5 @ in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene

vul@Jeremiah:10:6 @ non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine

vul@Jeremiah:10:7 @ quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui

vul@Jeremiah:10:8 @ pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis eorum lignum est

vul@Jeremiah:10:9 @ argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz opus artificis et manus aerarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum universa haec

vul@Jeremiah:10:10 @ Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem eius

vul@Jeremiah:10:11 @ sic ergo dicetis eis dii qui caelos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelis sunt

vul@Jeremiah:10:12 @ qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos

vul@Jeremiah:10:13 @ ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis

vul@Jeremiah:10:14 @ stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eis

vul@Jeremiah:10:15 @ vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis suae peribunt

vul@Jeremiah:10:16 @ non est his similis pars Iacob qui enim formavit omnia ipse est et Israhel virga hereditatis eius Dominus exercituum nomen illi

vul@Jeremiah:10:17 @ congrega de terra confusionem tuam quae habitas in obsidione

vul@Jeremiah:10:18 @ quia haec dicit Dominus ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur

vul@Jeremiah:10:19 @ vae mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane haec infirmitas mea est et portabo illam

vul@Jeremiah:10:20 @ tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas

vul@Jeremiah:10:21 @ quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est

vul@Jeremiah:10:22 @ vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis ut ponat civitates Iuda solitudinem et habitaculum draconum

vul@Jeremiah:10:23 @ scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos

vul@Jeremiah:10:24 @ corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore tuo ne forte ad nihilum redigas me

vul@Jeremiah:10:25 @ effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus eius dissipaverunt

vul@Jeremiah:11:1 @ verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens

vul@Jeremiah:11:2 @ audite verba pacti huius et loquimini ad viros Iuda et habitatores Hierusalem

vul@Jeremiah:11:3 @ et dices ad eos haec dicit Dominus Deus Israhel maledictus vir qui non audierit verba pacti huius

vul@Jeremiah:11:4 @ quod praecepi patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti de fornace ferrea dicens audite vocem meam et facite omnia quae praecipio vobis et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum

vul@Jeremiah:11:5 @ ut suscitem iuramentum quod iuravi patribus vestris daturum me eis terram fluentem lacte et melle sicut est dies haec et respondi et dixi amen Domine

vul@Jeremiah:11:6 @ et dixit Dominus ad me vociferare omnia verba haec in civitatibus Iuda et foris Hierusalem dicens audite verba pacti huius et facite illa

vul@Jeremiah:11:7 @ quia contestans contestatus sum patres vestros in die qua eduxi eos de terra Aegypti usque ad diem hanc mane surgens contestatus sum et dixi audite vocem meam

vul@Jeremiah:11:8 @ et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali et induxi super eos omnia verba pacti huius quod praecepi ut facerent et non fecerunt

vul@Jeremiah:11:9 @ et dixit Dominus ad me inventa est coniuratio in viris Iuda et in habitatoribus Hierusalem

vul@Jeremiah:11:10 @ reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent eis irritum fecerunt domus Israhel et domus Iuda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum

vul@Jeremiah:11:11 @ quam ob rem haec dicit Dominus ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt et clamabunt ad me et non exaudiam eos

vul@Jeremiah:11:12 @ et ibunt civitates Iuda et habitatores Hierusalem et clamabunt ad deos quibus libant et non salvabunt eos in tempore adflictionis eorum

vul@Jeremiah:11:13 @ secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui Iuda et secundum numerum viarum Hierusalem posuistis aras confusionis aras ad libandum Baali

vul@Jeremiah:11:14 @ tu ergo noli orare pro populo hoc et ne adsumas pro eis laudem et orationem quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me in tempore adflictionis eorum

vul@Jeremiah:11:15 @ quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas in quibus gloriata es

vul@Jeremiah:11:16 @ olivam uberem pulchram fructiferam speciosam vocavit Dominus nomen tuum ad vocem loquellae grandis exarsit ignis in ea et conbusta sunt frutecta eius

vul@Jeremiah:11:17 @ et Dominus exercituum qui plantavit te locutus est super te malum pro malis domus Israhel et domus Iuda quae fecerunt sibi ad inritandum me libantes Baali

vul@Jeremiah:11:18 @ tu autem Domine demonstrasti mihi et cognovi tunc ostendisti mihi studia eorum

vul@Jeremiah:11:19 @ et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia mittamus lignum in panem eius et eradamus eum de terra viventium et nomen eius non memoretur amplius

vul@Jeremiah:11:20 @ tu autem Domine Sabaoth qui iudicas iuste et probas renes et cor videam ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam

vul@Jeremiah:11:21 @ propterea haec dicit Dominus ad viros Anathoth qui quaerunt animam tuam et dicunt non prophetabis in nomine Domini et non morieris in manibus nostris

vul@Jeremiah:11:22 @ propterea haec dicit Dominus exercituum ecce ego visitabo super eos iuvenes morientur in gladio filii eorum et filiae eorum morientur in fame

vul@Jeremiah:11:23 @ et reliquiae non erunt ex eis inducam enim malum super viros Anathoth annum visitationis eorum

vul@Jeremiah:12:1 @ iustus quidem tu es Domine si disputem tecum verumtamen iusta loquar ad te quare via impiorum prosperatur bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt

vul@Jeremiah:12:2 @ plantasti eos et radicem miserunt proficiunt et faciunt fructum prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum

vul@Jeremiah:12:3 @ et tu Domine nosti me vidisti me et probasti cor meum tecum congrega eos quasi gregem ad victimam et sanctifica eos in die occisionis

vul@Jeremiah:12:4 @ usquequo lugebit terra et herba omnis regionis siccabitur propter malitiam habitantium in ea consumptum est animal et volucre quoniam dixerunt non videbit novissima nostra

vul@Jeremiah:12:5 @ si cum peditibus currens laborasti quomodo contendere poteris cum equis cum autem in terra pacis secura fueris quid facies in superbia Iordanis

vul@Jeremiah:12:6 @ nam et fratres tui et domus patris tui etiam ipsi pugnaverunt adversum te et clamaverunt post te plena voce ne credas eis cum locuti fuerint tibi bona

vul@Jeremiah:12:7 @ reliqui domum meam dimisi hereditatem meam dedi dilectam animam meam in manu inimicorum eius

vul@Jeremiah:12:8 @ facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva dedit contra me vocem ideo odivi eam

vul@Jeremiah:12:9 @ numquid avis discolor hereditas mea mihi numquid avis tincta per totum venite congregamini omnes bestiae terrae properate ad devorandum

vul@Jeremiah:12:10 @ pastores multi demoliti sunt vineam meam conculcaverunt partem meam dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis

vul@Jeremiah:12:11 @ posuerunt eam in dissipationem luxitque super me desolatione desolata est omnis terra quia nullus est qui recogitet corde

vul@Jeremiah:12:12 @ super omnes vias deserti venerunt vastatores quia gladius Domini devoravit ab extremo terrae usque ad extremum eius non est pax universae carni

vul@Jeremiah:12:13 @ seminaverunt triticum et spinas messuerunt hereditatem acceperunt et non eis proderit confundemini a fructibus vestris propter iram furoris Domini

vul@Jeremiah:12:14 @ haec dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos qui tangunt hereditatem quam distribui populo meo Israhel ecce ego evellam eos de terra eorum et domum Iuda evellam de medio eorum

vul@Jeremiah:12:15 @ et cum evellero eos convertar et miserebor eorum et reducam eos virum ad hereditatem suam et virum in terram suam

vul@Jeremiah:12:16 @ et erit si eruditi didicerint vias populi mei ut iurent in nomine meo vivit Dominus sicut docuerunt populum meum iurare in Baal aedificabuntur in medio populi mei

vul@Jeremiah:12:17 @ quod si non audierint evellam gentem illam evulsione et perditione ait Dominus

vul@Jeremiah:13:1 @ haec dicit Dominus ad me vade et posside tibi lumbare lineum et pones illud super lumbos tuos et in aquam non inferes illud

vul@Jeremiah:13:2 @ et possedi lumbare iuxta verbum Domini et posui circa lumbos meos

vul@Jeremiah:13:3 @ et factus est sermo Domini ad me secundo dicens

vul@Jeremiah:13:4 @ tolle lumbare quod possedisti quod est circa lumbos tuos et surgens vade ad Eufraten et absconde illud ibi in foramine petrae

vul@Jeremiah:13:5 @ et abii et abscondi illud in Eufraten sicut praeceperat mihi Dominus

vul@Jeremiah:13:6 @ et factum est post dies plurimos dixit Dominus ad me surge vade ad Eufraten et tolle inde lumbare quod praecepi tibi ut absconderes illud ibi

vul@Jeremiah:13:7 @ et abii ad Eufraten et fodi et tuli lumbare de loco ubi absconderam illud et ecce conputruerat lumbare ita ut nullo usui aptum esset

vul@Jeremiah:13:8 @ et factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Jeremiah:13:9 @ haec dicit Dominus sic putrescere faciam superbiam Iuda et superbiam Hierusalem multam

vul@Jeremiah:13:10 @ populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea et ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos et erunt sicut lumbare istud quod nullo usui aptum est

vul@Jeremiah:13:11 @ sicut enim adheret lumbare ad lumbos viri sic adglutinavi mihi omnem domum Israhel et omnem domum Iuda dicit Dominus ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam et non audierunt

vul@Jeremiah:13:12 @ dices ergo ad eos sermonem istum haec dicit Dominus Deus Israhel omnis laguncula implebitur vino et dicent ad te numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino

vul@Jeremiah:13:13 @ et dices ad eos haec dicit Dominus ecce ego implebo omnes habitatores terrae huius et reges qui sedent de stirpe David super thronum eius et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Hierusalem ebrietate

vul@Jeremiah:13:14 @ et dispergam eos virum a fratre suo et patres et filios pariter ait Dominus non parcam et non concedam neque miserebor ut non disperdam eos

vul@Jeremiah:13:15 @ audite et auribus percipite nolite elevari quia Dominus locutus est

vul@Jeremiah:13:16 @ date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat et antequam offendant pedes vestri ad montes caligosos expectabitis lucem et ponet eam in umbram mortis et in caliginem

vul@Jeremiah:13:17 @ quod si hoc non audieritis in abscondito plorabit anima mea a facie superbiae plorans plorabit et deducet oculus meus lacrimam quia captus est grex Domini

vul@Jeremiah:13:18 @ dic regi et dominatrici humiliamini sedete quoniam descendit de capite vestro corona gloriae vestrae

vul@Jeremiah:13:19 @ civitates austri clausae sunt et non est qui aperiat translata est omnis Iudaea transmigratione perfecta

vul@Jeremiah:13:20 @ levate oculos vestros et videte qui venitis ab aquilone ubi est grex qui datus est tibi pecus inclitum tuum

vul@Jeremiah:13:21 @ quid dices cum visitaverit te tu enim docuisti eos adversum te et erudisti in caput tuum numquid non dolores adprehendent te quasi mulierem parturientem

vul@Jeremiah:13:22 @ quod si dixeris in corde tuo quare venerunt mihi haec propter multitudinem iniquitatis tuae revelata sunt verecundiora tua pollutae sunt plantae tuae

vul@Jeremiah:13:23 @ si mutare potest Aethiops pellem suam aut pardus varietates suas et vos poteritis bene facere cum didiceritis malum

vul@Jeremiah:13:24 @ et disseminabo eos quasi stipulam quae vento raptatur in deserto

vul@Jeremiah:13:25 @ haec sors tua parsque mensurae tuae a me dicit Dominus quia oblita es mei et confisa es in mendacio

vul@Jeremiah:13:26 @ unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam et apparuit ignominia tua

vul@Jeremiah:13:27 @ adulteria tua et hinnitus tuus scelus fornicationis tuae super colles in agro vidi abominationes tuas vae tibi Hierusalem non mundaberis post me usquequo adhuc

vul@Jeremiah:14:1 @ quod factum est verbum Domini ad Hieremiam de sermonibus siccitatis

vul@Jeremiah:14:2 @ luxit Iudaea et portae eius corruerunt et obscuratae sunt in terra et clamor Hierusalem ascendit

vul@Jeremiah:14:3 @ maiores miserunt minores suos ad aquam venerunt ad hauriendum non invenerunt aquam reportaverunt vasa sua vacua confusi sunt et adflicti et operuerunt capita sua

vul@Jeremiah:14:4 @ propter terrae vastitatem quia non venit pluvia in terra confusi sunt agricolae operuerunt capita sua

vul@Jeremiah:14:5 @ nam et cerva in agro peperit et reliquit quia non erat herba

vul@Jeremiah:14:6 @ et onagri steterunt in rupibus traxerunt ventum quasi dracones defecerunt oculi eorum quia non erat herba

vul@Jeremiah:14:7 @ si iniquitates nostrae responderunt nobis Domine fac propter nomen tuum quoniam multae sunt aversiones nostrae tibi peccavimus

vul@Jeremiah:14:8 @ expectatio Israhel salvator eius in tempore tribulationis quare quasi colonus futurus es in terra et quasi viator declinans ad manendum

vul@Jeremiah:14:9 @ quare futurus es velut vir vagus ut fortis qui non potest salvare tu autem in nobis es Domine et nomen tuum super nos invocatum est ne derelinquas nos

vul@Jeremiah:14:10 @ haec dicit Dominus populo huic qui dilexit movere pedes suos et non quievit et Domino non placuit nunc recordabitur iniquitatum eorum et visitabit peccata eorum

vul@Jeremiah:14:11 @ et dixit Dominus ad me noli orare pro populo isto in bonum

vul@Jeremiah:14:12 @ cum ieiunaverint non exaudiam preces eorum et si obtulerint holocaustomata et victimas non suscipiam ea quoniam gladio et fame et peste ego consumam eos

vul@Jeremiah:14:13 @ et dixi a a a Domine Deus prophetae dicunt eis non videbitis gladium et famis non erit in vobis sed pacem veram dabit vobis in loco isto

vul@Jeremiah:14:14 @ et dixit Dominus ad me falso prophetae vaticinantur in nomine meo non misi eos et non praecepi eis neque locutus sum ad eos visionem mendacem et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis

vul@Jeremiah:14:15 @ ideo haec dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo quos ego non misi dicentes gladius et famis non erit in terra hac in gladio et fame consumentur prophetae illi

vul@Jeremiah:14:16 @ et populi quibus prophetant erunt proiecti in viis Hierusalem prae fame et gladio et non erit qui sepeliat eos ipsi et uxores eorum filii et filiae eorum et effundam super eos malum suum

vul@Jeremiah:14:17 @ et dices ad eos verbum istud deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem et non taceant quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementer

vul@Jeremiah:14:18 @ si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio et si introiero in civitatem ecce adtenuati fame propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant

vul@Jeremiah:14:19 @ numquid proiciens abiecisti Iudam aut Sion abominata est anima tua quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas expectavimus pacem et non est bonum et tempus curationis et ecce turbatio

vul@Jeremiah:14:20 @ cognovimus Domine impietates nostras iniquitatem patrum nostrorum quia peccavimus tibi

vul@Jeremiah:14:21 @ ne nos des in obprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam solii gloriae tuae recordare ne irritum facias foedus tuum nobiscum

vul@Jeremiah:14:22 @ numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli possunt dare imbres nonne tu es Domine Deus noster quem expectavimus tu enim fecisti omnia haec

vul@Jeremiah:15:1 @ et dixit Dominus ad me si steterit Moses et Samuhel coram me non est anima mea ad populum istum eice illos a facie mea et egrediantur

vul@Jeremiah:15:2 @ quod si dixerint ad te quo egrediemur dices ad eos haec dicit Dominus qui ad mortem ad mortem et qui ad gladium ad gladium et qui ad famem ad famem et qui ad captivitatem ad captivitatem

vul@Jeremiah:15:3 @ et visitabo super eos quattuor species dicit Dominus gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et volatilia caeli et bestias terrae ad devorandum et dissipandum

vul@Jeremiah:15:4 @ et dabo eos in fervorem universis regnis terrae propter Manassem filium Ezechiae regis Iuda super omnibus quae fecit in Hierusalem

vul@Jeremiah:15:5 @ quis enim miserebitur tui Hierusalem aut quis contristabitur pro te aut quis ibit ad rogandum pro pace tua

vul@Jeremiah:15:6 @ tu reliquisti me dicit Dominus retrorsum abisti et extendam manum meam super te et interficiam te laboravi rogans

vul@Jeremiah:15:7 @ et dispergam eos ventilabro in portis terrae interfeci et perdidi populum meum et tamen a viis suis non sunt reversi

vul@Jeremiah:15:8 @ multiplicatae sunt mihi viduae eius super harenam maris induxi eis super matrem adulescentis vastatorem meridie misi super civitates repente terrorem

vul@Jeremiah:15:9 @ infirmata est quae peperit septem defecit anima eius occidit ei sol cum adhuc esset dies confusa est et erubuit et residuos eius in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum ait Dominus

vul@Jeremiah:15:10 @ vae mihi mater mea quare genuisti me virum rixae virum discordiae in universa terra non feneravi nec feneravit mihi quisquam omnes maledicunt mihi

vul@Jeremiah:15:11 @ dicit Dominus si non reliquiae tuae in bonum si non occurri tibi in tempore adflictionis et in tempore tribulationis adversum inimicum

vul@Jeremiah:15:12 @ numquid foederabitur ferrum ferro ab aquilone et aes

vul@Jeremiah:15:13 @ divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis in omnibus peccatis tuis et in omnibus terminis tuis

vul@Jeremiah:15:14 @ et adducam inimicos tuos de terra qua nescis quia ignis succensus est in furore meo super vos ardebit

vul@Jeremiah:15:15 @ tu scis Domine recordare mei et visita me et tuere me ab his qui persequuntur me noli in patientia tua suscipere me scito quoniam sustinui pro te obprobrium

vul@Jeremiah:15:16 @ inventi sunt sermones tui et comedi eos et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei quoniam invocatum est nomen tuum super me Domine Deus exercituum

vul@Jeremiah:15:17 @ non sedi in concilio ludentium et gloriatus sum a facie manus tuae solus sedebam quoniam comminatione replesti me

vul@Jeremiah:15:18 @ quare factus est dolor meus perpetuus et plaga mea desperabilis rennuit curari facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium

vul@Jeremiah:15:19 @ propter hoc haec dicit Dominus si converteris convertam te et ante faciem meam stabis et si separaveris pretiosum a vili quasi os meum eris convertentur ipsi ad te et tu non converteris ad eos

vul@Jeremiah:15:20 @ et dabo te populo huic in murum aereum fortem et bellabunt adversum te et non praevalebunt quia ego tecum sum ut salvem te et eruam dicit Dominus

vul@Jeremiah:15:21 @ et liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu fortium

vul@Jeremiah:16:1 @ et factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Jeremiah:16:2 @ non accipies uxorem et non erunt tibi filii et filiae in loco isto

vul@Jeremiah:16:3 @ quia haec dicit Dominus super filios et filias qui generantur in loco isto et super matres eorum quae genuerunt eos et super patres eorum de quorum stirpe sunt nati in terra hac

vul@Jeremiah:16:4 @ mortibus aegrotationum morientur non plangentur et non sepelientur in sterquilinium super faciem terrae erunt et gladio et fame consumentur et erit cadaver eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae

vul@Jeremiah:16:5 @ haec enim dicit Dominus ne ingrediaris domum convivii neque vadas ad plangendum neque consoleris eos quia abstuli pacem meam a populo isto dicit Dominus misericordiam et miserationes

vul@Jeremiah:16:6 @ et morientur grandes et parvi in terra ista non sepelientur neque plangentur et non se incident neque calvitium fiet pro eis

vul@Jeremiah:16:7 @ et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre

vul@Jeremiah:16:8 @ et domum convivii non ingredieris ut sedeas cum eis et comedas et bibas

vul@Jeremiah:16:9 @ quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et vocem laetitiae vocem sponsi et vocem sponsae

vul@Jeremiah:16:10 @ et cum adnuntiaveris populo huic omnia verba haec et dixerint tibi quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud quae iniquitas nostra et quod peccatum nostrum quod peccavimus Domino Deo nostro

vul@Jeremiah:16:11 @ dices ad eos quia dereliquerunt patres vestri me ait Dominus et abierunt post deos alienos et servierunt eis et adoraverunt eos et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt

vul@Jeremiah:16:12 @ sed et vos peius operati estis quam patres vestri ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali ut me non audiat

vul@Jeremiah:16:13 @ et eiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis vos et patres vestri et servietis ibi diis alienis die ac nocte qui non dabunt vobis requiem

vul@Jeremiah:16:14 @ propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et non dicetur ultra vivit Dominus qui eduxit filios Israhel de terra Aegypti

vul@Jeremiah:16:15 @ sed vivit Dominus qui eduxit filios Israhel de terra aquilonis et de universis terris ad quas eieci eos et reducam eos in terram suam quam dedi patribus eorum

vul@Jeremiah:16:16 @ ecce ego mittam piscatores multos dicit Dominus et piscabuntur eos et post haec mittam eis multos venatores et venabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cavernis petrarum

vul@Jeremiah:16:17 @ quia oculi mei super omnes vias eorum non sunt absconditae a facie mea et non fuit occulta iniquitas eorum ab oculis meis

vul@Jeremiah:16:18 @ et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum et abominationibus suis impleverunt hereditatem meam

vul@Jeremiah:16:19 @ Domine fortitudo mea et robur meum et refugium meum in die tribulationis ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent vere mendacium possederunt patres nostri vanitatem quae eis non profuit

vul@Jeremiah:16:20 @ numquid faciet sibi homo deos et ipsi non sunt dii

vul@Jeremiah:16:21 @ idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc ostendam eis manum meam et virtutem meam et scient quia nomen mihi Dominus

vul@Jeremiah:17:1 @ peccatum Iuda scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino exaratum super latitudinem cordis eorum et in cornibus ararum eorum

vul@Jeremiah:17:2 @ cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum et lucorum lignorumque frondentium in montibus excelsis

vul@Jeremiah:17:3 @ sacrificantes in agro fortitudinem tuam et omnes thesauros tuos in direptionem dabo excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis

vul@Jeremiah:17:4 @ et relinqueris sola ab hereditate tua quam dedi tibi et servire te faciam inimicis tuis in terra quam ignoras quoniam ignem succendisti in furore meo usque in aeternum ardebit

vul@Jeremiah:17:5 @ haec dicit Dominus maledictus homo qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum et a Domino recedit cor eius

vul@Jeremiah:17:6 @ erit enim quasi myrice in deserto et non videbit cum venerit bonum sed habitabit in siccitate in deserto in terra salsuginis et inhabitabili

vul@Jeremiah:17:7 @ benedictus vir qui confidit in Domino et erit Dominus fiducia eius

vul@Jeremiah:17:8 @ et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas quod ad humorem mittit radices suas et non timebit cum venerit aestus et erit folium eius viride et in tempore siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum

vul@Jeremiah:17:9 @ pravum est cor omnium et inscrutabile quis cognoscet illud

vul@Jeremiah:17:10 @ ego Dominus scrutans cor et probans renes qui do unicuique iuxta viam et iuxta fructum adinventionum suarum

vul@Jeremiah:17:11 @ perdix fovit quae non peperit fecit divitias et non in iudicio in dimidio dierum suorum derelinquet eas et in novissimo suo erit insipiens

vul@Jeremiah:17:12 @ solium gloriae altitudinis a principio locus sanctificationis nostrae

vul@Jeremiah:17:13 @ expectatio Israhel Domine omnes qui te derelinquunt confundentur recedentes in terra scribentur quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum

vul@Jeremiah:17:14 @ sana me Domine et sanabor salvum me fac et salvus ero quoniam laus mea tu es

vul@Jeremiah:17:15 @ ecce ipsi dicunt ad me ubi est verbum Domini veniat

vul@Jeremiah:17:16 @ et ego non sum turbatus te pastorem sequens et diem hominis non desideravi tu scis quod egressum est de labiis meis rectum in conspectu tuo fuit

vul@Jeremiah:17:17 @ non sis mihi tu formidini spes mea tu in die adflictionis

vul@Jeremiah:17:18 @ confundantur qui persequuntur me et non confundar ego paveant illi et non paveam ego induc super eos diem adflictionis et duplici contritione contere eos

vul@Jeremiah:17:19 @ haec dicit Dominus ad me vade et sta in porta filiorum populi per quam ingrediuntur reges Iuda et egrediuntur et in cunctis portis Hierusalem

vul@Jeremiah:17:20 @ et dices ad eos audite verbum Domini reges Iuda et omnis Iudaea cunctique habitatores Hierusalem qui ingredimini per portas istas

vul@Jeremiah:17:21 @ haec dicit Dominus custodite animas vestras et nolite portare pondera in die sabbati nec inferatis per portas Hierusalem

vul@Jeremiah:17:22 @ et nolite eicere onera de domibus vestris in die sabbati et omne opus non facietis sanctificate diem sabbati sicut praecepi patribus vestris

vul@Jeremiah:17:23 @ et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed induraverunt cervicem suam ne audirent me et ne acciperent disciplinam

vul@Jeremiah:17:24 @ et erit si audieritis me dicit Dominus ut non inferatis onera per portas civitatis huius in die sabbati et si sanctificaveritis diem sabbati ne faciatis in ea omne opus

vul@Jeremiah:17:25 @ ingredientur per portas civitatis huius reges et principes sedentes super solium David et ascendentes in curribus et equis ipsi et principes eorum vir Iuda et habitatores Hierusalem et habitabitur civitas haec in sempiternum

vul@Jeremiah:17:26 @ et venient de civitate Iuda et de circuitu Hierusalem et de terra Beniamin et de campestribus et de montuosis et ab austro portantes holocaustum et victimam et sacrificium et tus et inferent oblationem in domum Domini

vul@Jeremiah:17:27 @ si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus et ne inferatis per portas Hierusalem in die sabbati succendam ignem in portis eius et devorabit domos Hierusalem et non extinguetur

vul@Jeremiah:18:1 @ verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens

vul@Jeremiah:18:2 @ surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea

vul@Jeremiah:18:3 @ et descendi in domum figuli et ecce ipse faciebat opus super rotam

vul@Jeremiah:18:4 @ et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis conversusque fecit illud vas alterum sicut placuerat in oculis eius ut faceret

vul@Jeremiah:18:5 @ et factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Jeremiah:18:6 @ numquid sicut figulus iste non potero facere vobis domus Israhel ait Dominus ecce sicut lutum in manu figuli sic vos in manu mea domus Israhel

vul@Jeremiah:18:7 @ repente loquar adversum gentem et adversum regnum ut eradicem et destruam et disperdam illud

vul@Jeremiah:18:8 @ si paenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversum eam agam et ego paenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei

vul@Jeremiah:18:9 @ et subito loquar de gente et regno ut aedificem et ut plantem illud

vul@Jeremiah:18:10 @ si fecerit malum in oculis meis ut non audiat vocem meam paenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei

vul@Jeremiah:18:11 @ nunc ergo dic viro Iudae et habitatoribus Hierusalem dicens haec dicit Dominus ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem revertatur unusquisque a via sua mala et dirigite vias vestras et studia vestra

vul@Jeremiah:18:12 @ qui dixerunt desperavimus post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus

vul@Jeremiah:18:13 @ ideo haec dicit Dominus interrogate gentes quis audivit talia horribilia quae fecit nimis virgo Israhel

vul@Jeremiah:18:14 @ numquid deficiet de petra agri nix Libani aut evelli possunt aquae erumpentes frigidae et defluentes

vul@Jeremiah:18:15 @ quia oblitus est mei populus meus frustra libantes et inpingentes in viis suis in semitis saeculi ut ambularent per eas in itinere non trito

vul@Jeremiah:18:16 @ ut fieret terra eorum in desolationem et in sibilum sempiternum omnis qui praeterit per eam obstupescet et movebit caput suum

vul@Jeremiah:18:17 @ sicut ventus urens dispergam eos coram inimico dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum

vul@Jeremiah:18:18 @ et dixerunt venite et cogitemus contra Hieremiam cogitationes non enim peribit lex a sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a propheta venite et percutiamus eum lingua et non adtendamus ad universos sermones eius

vul@Jeremiah:18:19 @ adtende Domine ad me et audi vocem adversariorum meorum

vul@Jeremiah:18:20 @ numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis

vul@Jeremiah:18:21 @ propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii fiant uxores eorum absque liberis et viduae et viri earum interficiantur morte iuvenes eorum confodiantur gladio in proelio

vul@Jeremiah:18:22 @ audiatur clamor de domibus eorum adduces enim super eos latronem repente quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis

vul@Jeremiah:18:23 @ tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis

vul@Jeremiah:19:1 @ haec dicit Dominus vade et accipe lagunculam figuli testeam a senioribus populi et a senioribus sacerdotum

vul@Jeremiah:19:2 @ et egredere ad vallem filii Ennom quae est iuxta introitum portae Fictilis et praedicabis ibi verba quae ego loquar ad te

vul@Jeremiah:19:3 @ et dices audite verbum Domini reges Iuda et habitatores Hierusalem haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego inducam adflictionem super locum istum ita ut omnis qui audierit illam tinniant aures eius

vul@Jeremiah:19:4 @ eo quod dereliquerint me et alienum fecerint locum istum et libaverint in eo diis alienis quos nescierunt ipsi et patres eorum et reges Iuda et repleverunt locum istum sanguine innocentium

vul@Jeremiah:19:5 @ et aedificaverunt excelsa Baali ad conburendos filios suos igni in holocaustum Baali quae non praecepi nec locutus sum nec ascenderunt in cor meum

vul@Jeremiah:19:6 @ propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et non vocabitur locus iste amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Occisionis

vul@Jeremiah:19:7 @ et dissipabo consilium Iudae et Hierusalem in loco isto et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum et in manu quaerentium animas eorum et dabo cadavera eorum escam volatilibus caeli et bestiis terrae

vul@Jeremiah:19:8 @ et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum omnis qui praeterierit per eam obstupescet et sibilabit super universa plaga eius

vul@Jeremiah:19:9 @ et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum et unusquisque carnes amici sui comedet in obsidione et in angustia in qua concludent eos inimici eorum et qui quaerunt animas eorum

vul@Jeremiah:19:10 @ et conteres lagunculam in oculis virorum qui ibunt tecum

vul@Jeremiah:19:11 @ et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum sic conteram populum istum et civitatem istam sicut conteritur vas figuli quod non potest ultra instaurari et in Thofeth sepelientur eo quod non sit alius locus ad sepeliendum

vul@Jeremiah:19:12 @ sic faciam loco huic ait Dominus et habitatoribus eius ut ponam civitatem istam sicut Thofeth

vul@Jeremiah:19:13 @ et erunt domus Hierusalem et domus regum Iuda sicut locus Thofeth inmundae omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiae caeli et libaverunt libamina diis alienis

vul@Jeremiah:19:14 @ venit autem Hieremias de Thofeth quo miserat eum Dominus ad prophetandum et stetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem populum

vul@Jeremiah:19:15 @ haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego inducam super civitatem hanc et super omnes urbes eius universa mala quae locutus sum adversum eam quoniam induraverunt cervicem suam ut non audirent sermones meos

vul@Jeremiah:20:1 @ et audivit Phassur filius Emmer sacerdos qui constitutus erat princeps in domo Domini Hieremiam prophetantem sermones istos

vul@Jeremiah:20:2 @ et percussit Phassur Hieremiam prophetam et misit eum in nervum quod erat in porta Beniamin superiori in domo Domini

vul@Jeremiah:20:3 @ cumque inluxisset in crastinum eduxit Phassur Hieremiam de nervo et dixit ad eum Hieremias non Phassur vocavit Dominus nomen tuum sed Pavorem undique

vul@Jeremiah:20:4 @ quia haec dicit Dominus ecce ego dabo te in pavorem te et omnes amicos tuos et corruent gladio inimicorum suorum et oculi tui videbunt et omnem Iudam dabo in manu regis Babylonis et traducet eos in Babylonem et percutiet eos gladio

vul@Jeremiah:20:5 @ et dabo universam substantiam civitatis huius et omnem laborem eius omneque pretium et cunctos thesauros regum Iuda dabo in manu inimicorum eorum et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem

vul@Jeremiah:20:6 @ tu autem Phassur et omnes habitatores domus tuae ibitis in captivitatem et in Babylonem venies et ibi morieris ibique sepelieris tu et omnes amici tui quibus prophetasti mendacium

vul@Jeremiah:20:7 @ seduxisti me Domine et seductus sum fortior me fuisti et invaluisti factus sum in derisum tota die omnes subsannant me

vul@Jeremiah:20:8 @ quia iam olim loquor vociferans iniquitatem et vastitatem clamito et factus est mihi sermo Domini in obprobrium et in derisum tota die

vul@Jeremiah:20:9 @ et dixi non recordabor eius neque loquar ultra in nomine illius et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens

vul@Jeremiah:20:10 @ audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant pacifici mei et custodientes latus meum si quo modo decipiatur et praevaleamus adversus eum et consequamur ultionem ex eo

vul@Jeremiah:20:11 @ Dominus autem mecum est quasi bellator fortis idcirco qui persequuntur me cadent et infirmi erunt confundentur vehementer quia non intellexerunt obprobrium sempiternum quod numquam delebitur

vul@Jeremiah:20:12 @ et tu Domine exercituum probator iusti qui vides renes et cor videam quaeso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam

vul@Jeremiah:20:13 @ cantate Domino laudate Dominum quia liberavit animam pauperis de manu malorum

vul@Jeremiah:20:14 @ maledicta dies in qua natus sum dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta

vul@Jeremiah:20:15 @ maledictus vir qui adnuntiavit patri meo dicens natus est tibi puer masculus et quasi gaudio laetificavit eum

vul@Jeremiah:20:16 @ sit homo ille ut sunt civitates quas subvertit Dominus et non paenituit eum audiat clamorem mane et ululatum in tempore meridiano

vul@Jeremiah:20:17 @ qui non me interfecit a vulva ut fieret mihi mater mea sepulchrum et vulva eius conceptus aeternus

vul@Jeremiah:20:18 @ quare de vulva egressus sum ut viderem laborem et dolorem et consumerentur in confusione dies mei

vul@Jeremiah:21:1 @ verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiae et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem dicens

vul@Jeremiah:21:2 @ interroga pro nobis Dominum quia Nabuchodonosor rex Babylonis proeliatur adversum nos si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua et recedat a nobis

vul@Jeremiah:21:3 @ et dixit Hieremias ad eos sic dicetis Sedeciae

vul@Jeremiah:21:4 @ haec dicit Dominus Deus Israhel ecce ego convertam vasa belli quae in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldeos qui obsident vos in circuitu murorum et congregabo ea in medio civitatis huius

vul@Jeremiah:21:5 @ et debellabo ego vos in manu extenta et brachio forti et in furore et in indignatione et in ira grandi

vul@Jeremiah:21:6 @ et percutiam habitatores civitatis huius homines et bestiae pestilentia magna morientur

vul@Jeremiah:21:7 @ et post haec ait Dominus dabo Sedeciam regem Iuda et servos eius et populum eius et qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu quaerentium animam eorum et percutiet eos in ore gladii et non movebitur neque parcet nec miserebitur

vul@Jeremiah:21:8 @ et ad populum hunc dices haec dicit Dominus ecce ego do coram vobis viam vitae et viam mortis

vul@Jeremiah:21:9 @ qui habitaverit in urbe hac morietur gladio et fame et peste qui autem egressus fuerit et transfugerit ad Chaldeos qui obsident vos vivet et erit ei anima sua quasi spolium

vul@Jeremiah:21:10 @ posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum et non in bonum ait Dominus in manu regis Babylonis dabitur et exuret eam igni

vul@Jeremiah:21:11 @ et domui regis Iuda audite verbum Domini

vul@Jeremiah:21:12 @ domus David haec dicit Dominus iudicate mane iudicium et eruite vi oppressum de manu calumniantis ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam studiorum vestrorum

vul@Jeremiah:21:13 @ ecce ego ad te habitatricem vallis solidae atque campestris ait Dominus qui dicitis quis percutiet nos et quis ingredietur domos nostras

vul@Jeremiah:21:14 @ et visitabo super vos iuxta fructum studiorum vestrorum dicit Dominus et succendam ignem in saltu eius et devorabit omnia in circuitu eius

vul@Jeremiah:22:1 @ haec dicit Dominus descende in domum regis Iuda et loqueris ibi verbum hoc

vul@Jeremiah:22:2 @ et dices audi verbum Domini rex Iuda qui sedes super solium David tu et servi tui et populus tuus qui ingredimini per portas istas

vul@Jeremiah:22:3 @ haec dicit Dominus facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et viduam nolite contristare neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto

vul@Jeremiah:22:4 @ si enim facientes feceritis verbum istud ingredientur per portas domus huius reges sedentes de genere David super thronum eius et ascendentes currus et equos ipsi et servi et populus eorum

vul@Jeremiah:22:5 @ quod si non audieritis verba haec in memet ipso iuravi dicit Dominus quia in solitudinem erit domus haec

vul@Jeremiah:22:6 @ quia haec dicit Dominus super domum regis Iuda Galaad tu mihi caput Libani si non posuero te solitudinem urbes inhabitabiles

vul@Jeremiah:22:7 @ et sanctificabo super te interficientem virum et arma eius et succident electam cedrum tuam et praecipitabunt in ignem

vul@Jeremiah:22:8 @ et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc et dicet unusquisque proximo suo quare fecit Dominus sic civitati huic grandi

vul@Jeremiah:22:9 @ et respondebunt eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos et servierint eis

vul@Jeremiah:22:10 @ nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu plangite eum qui egreditur quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis suae

vul@Jeremiah:22:11 @ quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Iosiae regem Iuda qui regnavit pro Iosia patre suo qui egressus est de loco isto non revertetur huc amplius

vul@Jeremiah:22:12 @ sed in loco ad quem transtuli eum ibi morietur et terram istam non videbit amplius

vul@Jeremiah:22:13 @ vae qui aedificat domum suam in iniustitia et cenacula sua non in iudicio amicum suum opprimet frustra et mercedem eius non reddet ei

vul@Jeremiah:22:14 @ qui dicit aedificabo mihi domum latam et cenacula spatiosa qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina pingitque sinopide

vul@Jeremiah:22:15 @ numquid regnabis quoniam confers te cedro pater tuus numquid non comedit et bibit et fecit iudicium et iustitiam tunc cum bene erat ei

vul@Jeremiah:22:16 @ iudicavit causam pauperis et egeni in bonum suum numquid non ideo quia cognovit me dicit Dominus

vul@Jeremiah:22:17 @ tui vero oculi et cor ad avaritiam et ad sanguinem innocentem fundendum et ad calumniam et ad cursum mali operis

vul@Jeremiah:22:18 @ propterea haec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosiae regem Iuda non plangent eum vae frater et vae fratres non concrepabunt ei vae domine et vae inclite

vul@Jeremiah:22:19 @ sepultura asini sepelietur putrefactus et proiectus extra portas Hierusalem

vul@Jeremiah:22:20 @ ascende Libanum et clama et in Basan da vocem tuam et clama ad transeuntes quia contriti sunt omnes amatores tui

vul@Jeremiah:22:21 @ locutus sum ad te in abundantia tua dixisti non audiam haec est via tua ab adulescentia tua quia non audisti vocem meam

vul@Jeremiah:22:22 @ omnes pastores tuos pascet ventus et amatores tui in captivitatem ibunt et tunc confunderis et erubesces ab omni malitia tua

vul@Jeremiah:22:23 @ quae sedes in Libano et nidificas in cedris quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores quasi dolores parturientis

vul@Jeremiah:22:24 @ vivo ego dicit Dominus quia si fuerit Iechonias filius Ioachim regis Iuda anulus in manu dextera mea inde avellam eum

vul@Jeremiah:22:25 @ et dabo te in manu quaerentium animam tuam et in manu quorum tu formidas faciem et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu Chaldeorum

vul@Jeremiah:22:26 @ et mittam te et matrem tuam quae genuit te in terram alienam in qua nati non estis ibique moriemini

vul@Jeremiah:22:27 @ et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc non revertentur

vul@Jeremiah:22:28 @ numquid vas fictile atque contritum vir iste Iechonias numquid vas absque omni voluptate quare abiecti sunt ipse et semen eius et proiecti in terram quam ignoraverunt

vul@Jeremiah:22:29 @ terra terra terra audi sermonem Domini

vul@Jeremiah:22:30 @ haec dicit Dominus scribe virum istum sterilem virum qui in diebus suis non prosperabitur nec enim erit de semine eius vir qui sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in Iuda

vul@Jeremiah:23:1 @ vae pastoribus qui disperdunt et dilacerant gregem pascuae meae dicit Dominus

vul@Jeremiah:23:2 @ ideo haec dicit Dominus Deus Israhel ad pastores qui pascunt populum meum vos dispersistis gregem meum eiecistis eos et non visitastis eos ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum ait Dominus

vul@Jeremiah:23:3 @ et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris ad quas eiecero eos illuc et convertam eos ad rura sua et crescent et multiplicabuntur

vul@Jeremiah:23:4 @ et suscitabo super eos pastores et pascent eos non formidabunt ultra et non pavebunt et nullus quaeretur ex numero dicit Dominus

vul@Jeremiah:23:5 @ ecce dies veniunt ait Dominus et suscitabo David germen iustum et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra

vul@Jeremiah:23:6 @ in diebus illius salvabitur Iuda et Israhel habitabit confidenter et hoc est nomen quod vocabunt eum Dominus iustus noster

vul@Jeremiah:23:7 @ propter hoc ecce dies veniunt dicit Dominus et non dicent ultra vivit Dominus qui eduxit filios Israhel de terra Aegypti

vul@Jeremiah:23:8 @ sed vivit Dominus qui eduxit et adduxit semen domus Israhel de terra aquilonis et de cunctis terris ad quas eieceram eos illuc et habitabunt in terra sua

vul@Jeremiah:23:9 @ ad prophetas contritum est cor meum in medio mei contremuerunt omnia ossa mea factus sum quasi vir ebrius et quasi homo madidus a vino a facie Domini et a facie verborum sanctorum eius

vul@Jeremiah:23:10 @ quia adulteris repleta est terra quia a facie maledictionis luxit terra arefacta sunt arva deserti factus est cursus eorum malus et fortitudo eorum dissimilis

vul@Jeremiah:23:11 @ propheta namque et sacerdos polluti sunt et in domo mea inveni malum eorum ait Dominus

vul@Jeremiah:23:12 @ idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris inpellentur enim et corruent in ea adferam enim super eos mala annum visitationis eorum ait Dominus

vul@Jeremiah:23:13 @ et in prophetis Samariae vidi fatuitatem prophetabant in Baal et decipiebant populum meum Israhel

vul@Jeremiah:23:14 @ et in prophetis Hierusalem vidi similitudinem adulterium et iter mendacii et confortaverunt manus pessimorum ut non converteretur unusquisque a malitia sua facti sunt mihi omnes Sodoma et habitatores eius quasi Gomorra

vul@Jeremiah:23:15 @ propterea haec dicit Dominus exercituum ad prophetas ecce ego cibabo eos absinthio et potabo eos felle a prophetis enim Hierusalem est egressa pollutio super omnem terram

vul@Jeremiah:23:16 @ haec dicit Dominus exercituum nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis et decipiunt vos visionem cordis sui loquuntur non de ore Domini

vul@Jeremiah:23:17 @ dicunt his qui blasphemant me locutus est Dominus pax erit vobis et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt non veniet super vos malum

vul@Jeremiah:23:18 @ quis enim adfuit in consilio Domini et vidit et audivit sermonem eius quis consideravit verbum illius et audivit

vul@Jeremiah:23:19 @ ecce turbo dominicae indignationis egredietur et tempestas erumpens super caput impiorum veniet

vul@Jeremiah:23:20 @ non revertetur furor Domini usque dum faciat et usque dum conpleat cogitationem cordis sui in novissimis diebus intellegetis consilium eius

vul@Jeremiah:23:21 @ non mittebam prophetas et ipsi currebant non loquebar ad eos et ipsi prophetabant

vul@Jeremiah:23:22 @ si stetissent in consilio meo et nota fecissent verba mea populo meo avertissem utique eos a via sua mala et a pessimis cogitationibus suis

vul@Jeremiah:23:23 @ putasne Deus e vicino ego sum dicit Dominus et non Deus de longe

vul@Jeremiah:23:24 @ si occultabitur vir in absconditis et ego non videbo eum dicit Dominus numquid non caelum et terram ego impleo ait Dominus

vul@Jeremiah:23:25 @ audivi quae dixerunt prophetae prophetantes in nomine meo mendacium atque dicentes somniavi somniavi

vul@Jeremiah:23:26 @ usquequo istud in corde est prophetarum vaticinantium mendacium et prophetantium seductiones cordis sui

vul@Jeremiah:23:27 @ qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei propter somnia eorum quae narrant unusquisque ad proximum suum sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal

vul@Jeremiah:23:28 @ propheta qui habet somnium narret somnium et qui habet sermonem meum loquatur sermonem meum vere quid paleis ad triticum dicit Dominus

vul@Jeremiah:23:29 @ numquid non verba mea sunt quasi ignis ait Dominus et quasi malleus conterens petram

vul@Jeremiah:23:30 @ propterea ecce ego ad prophetas ait Dominus qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo

vul@Jeremiah:23:31 @ ecce ego ad prophetas ait Dominus qui adsumunt linguas suas et aiunt dicit Dominus

vul@Jeremiah:23:32 @ ecce ego ad prophetas somniantes mendacium ait Dominus qui narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis cum ego non misissem eos nec mandassem eis qui nihil profuerunt populo huic dicit Dominus

vul@Jeremiah:23:33 @ si igitur interrogaverit te populus iste vel propheta aut sacerdos dicens quod est onus Domini dices ad eos ut quid vobis onus proiciam quippe vos dicit Dominus

vul@Jeremiah:23:34 @ et prophetes et sacerdos et populus qui dicit onus Domini visitabo super virum illum et super domum eius

vul@Jeremiah:23:35 @ haec dicetis unusquisque ad proximum et ad fratrem suum quid respondit Dominus et quid locutus est Dominus

vul@Jeremiah:23:36 @ et onus Domini ultra non memorabitur quia onus erit unicuique sermo suus et pervertitis verba Dei viventis Domini exercituum Dei nostri

vul@Jeremiah:23:37 @ haec dices ad prophetam quid respondit tibi Dominus et quid locutus est Dominus

vul@Jeremiah:23:38 @ si autem onus Domini dixeritis propter hoc haec dicit Dominus quia dixistis sermonem istum onus Domini et misi ad vos dicens nolite dicere onus Domini

vul@Jeremiah:23:39 @ propterea ecce ego tollam vos portans et derelinquam vos et civitatem quam dedi vobis et patribus vestris a facie mea

vul@Jeremiah:23:40 @ et dabo vos in obprobrium sempiternum et in ignominiam aeternam quae numquam oblivione delebitur

vul@Jeremiah:24:1 @ ostendit mihi Dominus et ecce duo calathi pleni ficis positi ante templum Domini postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Iechoniam filium Ioachim regem Iuda et principes eius et fabrum et inclusorem de Hierusalem et adduxit eos in Babylonem

vul@Jeremiah:24:2 @ calathus unus ficus bonas habebat nimis ut solent ficus esse primi temporis et calathus unus ficus habebat malas nimis quae comedi non poterant eo quod essent malae

vul@Jeremiah:24:3 @ et dixit Dominus ad me quid tu vides Hieremia et dixi ficus ficus bonas bonas valde et malas malas valde quae comedi non possunt eo quod sint malae

vul@Jeremiah:24:4 @ et factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Jeremiah:24:5 @ haec dicit Dominus Deus Israhel sicut ficus hae bonae sic cognoscam transmigrationem Iuda quam emisi de loco isto in terram Chaldeorum in bonum

vul@Jeremiah:24:6 @ et ponam oculos meos super eos ad placandum et reducam eos in terram hanc et aedificabo eos et non destruam et plantabo eos et non evellam

vul@Jeremiah:24:7 @ et dabo eis cor ut sciant me quia ego sum Dominus et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum quia revertentur ad me in toto corde suo

vul@Jeremiah:24:8 @ et sicut ficus pessimae quae comedi non possunt eo quod sint malae haec dicit Dominus sic dabo Sedeciam regem Iuda et principes eius et reliquos de Hierusalem qui remanserunt in urbe hac et qui habitant in terra Aegypti

vul@Jeremiah:24:9 @ et dabo eos in vexationem adflictionemque omnibus regnis terrae in obprobrium et in parabolam et in proverbium et in maledictionem in universis locis ad quos eieci eos

vul@Jeremiah:24:10 @ et mittam in eis gladium et famem et pestem donec consumantur de terra quam dedi eis et patribus eorum

vul@Jeremiah:25:1 @ verbum quod factum est ad Hieremiam de omni populo Iudae in anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iuda ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis

vul@Jeremiah:25:2 @ quae locutus est Hieremias propheta ad omnem populum Iuda et ad universos habitatores Hierusalem dicens

vul@Jeremiah:25:3 @ a tertiodecimo anno Iosiae filii Amon regis Iuda usque ad diem hanc iste est tertius et vicesimus annus factum est verbum Domini ad me et locutus sum ad vos de nocte consurgens et loquens et non audistis

vul@Jeremiah:25:4 @ et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas consurgens diluculo mittensque et non audistis neque inclinastis aures vestras ut audiretis

vul@Jeremiah:25:5 @ cum diceret revertimini unusquisque a via sua mala et a pessimis cogitationibus vestris et habitabitis in terram quam dedit Dominus vobis et patribus vestris a saeculo et usque in saeculum

vul@Jeremiah:25:6 @ et nolite ire post deos alienos ut serviatis eis adoretisque eos neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum et non adfligam vos

vul@Jeremiah:25:7 @ et non audistis me dicit Dominus ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum in malum vestrum

vul@Jeremiah:25:8 @ propterea haec dicit Dominus exercituum pro eo quod non audistis verba mea

vul@Jeremiah:25:9 @ ecce ego mittam et adsumam universas cognationes aquilonis ait Dominus et ad Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et adducam eos super terram istam et super habitatores eius et super omnes nationes quae in circuitu illius sunt et interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et in solitudines sempiternas

vul@Jeremiah:25:10 @ perdamque ex eis vocem gaudii et vocem laetitiae vocem sponsae et vocem sponsi vocem molae et lumen lucernae

vul@Jeremiah:25:11 @ et erit universa terra eius in solitudinem et in stuporem et servient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis

vul@Jeremiah:25:12 @ cumque impleti fuerint anni septuaginta visitabo super regem Babylonis et super gentem illam dicit Dominus iniquitatem eorum et super terram Chaldeorum et ponam illam in solitudines sempiternas

vul@Jeremiah:25:13 @ et adducam super terram illam omnia verba mea quae locutus sum contra eam omne quod scriptum est in libro isto quaecumque prophetavit Hieremias adversum omnes gentes

vul@Jeremiah:25:14 @ quia servierunt eis cum essent gentes multae et reges magni et reddam eis secundum opera eorum et secundum facta manuum suarum

vul@Jeremiah:25:15 @ quia sic dicit Dominus exercituum Deus Israhel sume calicem vini furoris huius de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te

vul@Jeremiah:25:16 @ et bibent et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos

vul@Jeremiah:25:17 @ et accepi calicem de manu Domini et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus

vul@Jeremiah:25:18 @ Hierusalem et civitatibus Iudae et regibus eius et principibus eius ut darem eos in solitudinem et in stuporem in sibilum et in maledictionem sicut est dies ista

vul@Jeremiah:25:19 @ Pharaoni regi Aegypti et servis eius et principibus eius et omni populo eius

vul@Jeremiah:25:20 @ et universis generaliter cunctis regibus terrae Ausitidis et cunctis regibus terrae Philisthim et Ascaloni et Gazae et Accaroni et reliquiis Azoti

vul@Jeremiah:25:21 @ Idumeae et Moab et filiis Ammon

vul@Jeremiah:25:22 @ et cunctis regibus Tyri et cunctis regibus Sidonis et regibus terrae insularum qui sunt trans mare

vul@Jeremiah:25:23 @ et Dedan et Theman et Buz et universis qui adtonsi sunt in comam

vul@Jeremiah:25:24 @ et cunctis regibus Arabiae et cunctis regibus occidentis qui habitant in deserto

vul@Jeremiah:25:25 @ et cunctis regibus Zambri et cunctis regibus Aelam et cunctis regibus Medorum

vul@Jeremiah:25:26 @ et cunctis regibus aquilonis de prope et de longe unicuique contra fratrem suum et omnibus regnis terrae quae super faciem eius sunt et rex Sesach bibet post eos

vul@Jeremiah:25:27 @ et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel bibite et inebriamini et vomite et cadite neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos

vul@Jeremiah:25:28 @ cumque noluerint accipere calicem de manu ut bibant dices ad eos haec dicit Dominus exercituum bibentes bibetis

vul@Jeremiah:25:29 @ quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipio adfligere et vos quasi innocentes inmunes eritis non eritis inmunes gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae dicit Dominus exercituum

vul@Jeremiah:25:30 @ et tu prophetabis ad eos omnia verba haec et dices ad illos Dominus de excelso rugiet et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam rugiens rugiet super decorem suum celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terrae

vul@Jeremiah:25:31 @ pervenit sonitus usque ad extrema terrae quia iudicium Domino cum gentibus iudicatur ipse cum omni carne impios tradidit gladio dicit Dominus

vul@Jeremiah:25:32 @ haec dicit Dominus exercituum ecce adflictio egredietur de gente in gentem et turbo magnus egredietur a summitatibus terrae

vul@Jeremiah:25:33 @ et erunt interfecti Domini in die illa a summo terrae usque ad summum eius non plangentur et non colligentur neque sepelientur in sterquilinium super faciem terrae iacebunt

vul@Jeremiah:25:34 @ ululate pastores et clamate et aspergite vos cinere optimates gregis quia conpleti sunt dies vestri ut interficiamini et dissipationes vestrae et cadetis quasi vasa pretiosa

vul@Jeremiah:25:35 @ et peribit fuga a pastoribus et salvatio ab optimatibus gregis

vul@Jeremiah:25:36 @ vox clamoris pastorum et ululatus optimatium gregis quia vastavit Dominus pascuam eorum

vul@Jeremiah:25:37 @ et conticuerunt arva pacis a facie irae furoris Domini

vul@Jeremiah:25:38 @ dereliquit quasi leo umbraculum suum facta est terra eorum in desolationem a facie irae columbae et a facie irae furoris Domini

vul@Jeremiah:26:1 @ in principio regis Ioachim filii Iosiae regis Iuda factum est verbum istud a Domino dicens

vul@Jeremiah:26:2 @ haec dicit Dominus sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Iuda de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos noli subtrahere verbum

vul@Jeremiah:26:3 @ si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala et paeniteat me mali quod cogito facere eis propter malitias studiorum eorum

vul@Jeremiah:26:4 @ et dices ad eos haec dicit Dominus si non audieritis me ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis

vul@Jeremiah:26:5 @ ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum quos ego misi ad vos de nocte consurgens et dirigens et non audistis

vul@Jeremiah:26:6 @ dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae

vul@Jeremiah:26:7 @ et audierunt sacerdotes et prophetae et omnis populus Hieremiam loquentem verba haec in domo Domini

vul@Jeremiah:26:8 @ cumque conplesset Hieremias loquens omnia quae praeceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum adprehenderunt eum sacerdotes et prophetae et omnis populus dicens morte morietur

vul@Jeremiah:26:9 @ quare prophetavit in nomine Domini dicens sicut Silo erit domus haec et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator et congregatus est omnis populus adversum Hieremiam in domum Domini

vul@Jeremiah:26:10 @ et audierunt principes Iuda verba haec et ascenderunt de domo regis in domum Domini et sederunt in introitu portae Domini novae

vul@Jeremiah:26:11 @ et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes et ad omnem populum dicentes iudicium mortis est viro huic quia prophetavit adversum civitatem istam sicut audistis auribus vestris

vul@Jeremiah:26:12 @ et ait Hieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba quae audistis

vul@Jeremiah:26:13 @ nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra et audite vocem Domini Dei vestri et paenitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos

vul@Jeremiah:26:14 @ ego autem ecce in manibus vestris sum facite mihi ut bonum et rectum est in oculis vestris

vul@Jeremiah:26:15 @ verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me sanguinem innocentem traditis contra vosmet ipsos et contra civitatem istam et habitatores eius in veritate enim misit me Dominus ad vos ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec

vul@Jeremiah:26:16 @ et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas non est viro huic iudicium mortis quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos

vul@Jeremiah:26:17 @ surrexerunt ergo viri de senioribus terrae et dixerunt ad omnem coetum populi loquentes

vul@Jeremiah:26:18 @ Michas de Morasthim fuit propheta in diebus Ezechiae regis Iudae et ait ad omnem populum Iudae dicens haec dicit Dominus exercituum Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum erit et mons domus in excelsa silvarum

vul@Jeremiah:26:19 @ numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iuda et omnis Iuda numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini et paenituit Dominum mali quod locutus erat adversum eos itaque nos facimus malum grande contra animas nostras

vul@Jeremiah:26:20 @ fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei de Cariathiarim et prophetavit adversum civitatem istam et adversum terram hanc iuxta universa verba Hieremiae

vul@Jeremiah:26:21 @ et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius verba haec et quaesivit rex interficere eum et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est Aegyptum

vul@Jeremiah:26:22 @ et misit rex Ioachim viros in Aegyptum Elnathan filium Achobor et viros cum eo in Aegyptum

vul@Jeremiah:26:23 @ et eduxerunt Uriam de Aegypto et adduxerunt eum ad regem Ioachim et percussit eum gladio et proiecit cadaver eius in sepulchris vulgi ignobilis

vul@Jeremiah:26:24 @ igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Hieremia ut non traderetur in manu populi et interficerent eum

vul@Jeremiah:27:1 @ in principio regni Ioachim filii Iosiae regis Iuda factum est verbum istud ad Hieremiam a Domino dicens

vul@Jeremiah:27:2 @ haec dicit Dominus ad me fac tibi vincula et catenas et pones eas in collo tuo

vul@Jeremiah:27:3 @ et mittes eas ad regem Edom et ad regem Moab et ad regem filiorum Ammon et ad regem Tyri et ad regem Sidonis in manu nuntiorum qui venerunt Hierusalem ad Sedeciam regem Iuda

vul@Jeremiah:27:4 @ et praecipies eis ut ad dominos suos loquantur haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel haec dicetis ad dominos vestros

vul@Jeremiah:27:5 @ ego feci terram et hominem et iumenta quae sunt super faciem terrae in fortitudine mea magna et in brachio meo extento et dedi eam ei qui placuit in oculis meis

vul@Jeremiah:27:6 @ et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei insuper et bestias agri dedi ei ut serviant illi

vul@Jeremiah:27:7 @ et servient ei omnes gentes et filio eius et filio filii eius donec veniat tempus terrae eius et ipsius et servient ei gentes multae et reges magni

vul@Jeremiah:27:8 @ gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis et quicumque non curvaverit collum suum sub iugo regis Babylonis in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam ait Dominus donec consumam eos in manu eius

vul@Jeremiah:27:9 @ vos ergo nolite audire prophetas vestros et divinos et somniatores et augures et maleficos qui dicunt vobis non servietis regi Babylonis

vul@Jeremiah:27:10 @ quia mendacium prophetant vobis ut longe faciant vos de terra vestra et eiciant vos et pereatis

vul@Jeremiah:27:11 @ porro gens quae subiecerit cervicem suam sub iugo regis Babylonis et servierit ei dimittam eam in terra sua dicit Dominus et colet eam et habitabit in ea

vul@Jeremiah:27:12 @ et ad Sedeciam regem Iuda locutus sum secundum omnia verba haec dicens subicite colla vestra sub iugo regis Babylonis et servite ei et populo eius et vivetis

vul@Jeremiah:27:13 @ quare moriemini tu et populus tuus gladio fame et peste sicut locutus est Dominus ad gentem quae servire noluerit regi Babylonis

vul@Jeremiah:27:14 @ nolite audire verba prophetarum dicentium vobis non servietis regi Babylonis quia mendacium ipsi loquuntur vobis

vul@Jeremiah:27:15 @ quia non misi eos ait Dominus et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter ut eiciant vos et pereatis tam vos quam prophetae qui vaticinantur vobis

vul@Jeremiah:27:16 @ et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens haec dicit Dominus nolite audire verba prophetarum vestrorum qui prophetant vobis dicentes ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito mendacium enim prophetant vobis

vul@Jeremiah:27:17 @ nolite ergo audire eos sed servite regi Babylonis ut vivatis quare datur haec civitas in solitudinem

vul@Jeremiah:27:18 @ et si prophetae sunt et est verbum Domini in eis occurrant Domino exercituum ut non veniant vasa quae derelicta fuerant in domum Domini et in domum regis Iuda et in Hierusalem in Babylonem

vul@Jeremiah:27:19 @ quia haec dicit Dominus exercituum ad columnas et ad mare et ad bases et ad reliqua vasorum quae remanserunt in civitate hac

vul@Jeremiah:27:20 @ quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis cum transferret Iechoniam filium Ioachim regem Iuda de Hierusalem in Babylonem et omnes optimates Iuda et Hierusalem

vul@Jeremiah:27:21 @ quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ad vasa quae derelicta sunt in domum Domini et in domum regis Iuda et Hierusalem

vul@Jeremiah:27:22 @ in Babylonem transferentur et ibi erunt usque ad diem visitationis suae dicit Dominus et adferri faciam ea et restitui in loco isto

vul@Jeremiah:28:1 @ et factum est in anno illo in principio regni Sedeciae regis Iuda in anno quarto in mense quinto dixit ad me Ananias filius Azur propheta de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens

vul@Jeremiah:28:2 @ haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel contrivi iugum regis Babylonis

vul@Jeremiah:28:3 @ adhuc duo anni dierum et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa Domini quae tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto et transtulit ea in Babylonem

vul@Jeremiah:28:4 @ et Iechoniam filium Ioachim regem Iuda et omnem transmigrationem Iudae qui ingressi sunt in Babylonem ego convertam ad locum istum ait Dominus conteram enim iugum regis Babylonis

vul@Jeremiah:28:5 @ et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi qui stabant in domo Domini

vul@Jeremiah:28:6 @ et ait Hieremias propheta amen sic faciat Dominus suscitet Dominus verba tua quae prophetasti ut referantur vasa in domum Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum

vul@Jeremiah:28:7 @ verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis et in auribus universi populi

vul@Jeremiah:28:8 @ prophetae qui fuerunt ante me et te ab initio et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de proelio et de adflictione et de fame

vul@Jeremiah:28:9 @ propheta qui vaticinatus est pacem cum venerit verbum eius scietur propheta quem misit Dominus in veritate

vul@Jeremiah:28:10 @ et tulit Ananias propheta catenam de collo Hieremiae prophetae et confregit eam

vul@Jeremiah:28:11 @ et ait Ananias in conspectu omnis populi dicens haec dicit Dominus sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium

vul@Jeremiah:28:12 @ et abiit Hieremias prophetes in viam suam et factum est verbum Domini ad Hieremiam postquam confregit Ananias propheta catenam de collo Hieremiae prophetae dicens

vul@Jeremiah:28:13 @ vade et dices Ananiae haec dicit Dominus catenas ligneas contrivisti et facies pro eis catenas ferreas

vul@Jeremiah:28:14 @ quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel iugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis et servient ei insuper et bestias terrae dedi ei

vul@Jeremiah:28:15 @ et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam audi Anania non misit te Dominus et tu confidere fecisti populum istum in mendacio

vul@Jeremiah:28:16 @ idcirco haec dicit Dominus ecce emittam te a facie terrae hoc anno morieris adversum Dominum enim locutus es

vul@Jeremiah:28:17 @ et mortuus est Ananias propheta in anno illo mense septimo

vul@Jeremiah:29:1 @ et haec sunt verba libri quae misit Hieremias propheta de Hierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis et ad sacerdotes et ad prophetas et ad omnem populum quem transduxerat Nabuchodonosor de Hierusalem in Babylonem

vul@Jeremiah:29:2 @ postquam egressus est Iechonias rex et domina et eunuchi et principes Iuda et Hierusalem et faber et inclusor de Hierusalem

vul@Jeremiah:29:3 @ in manu Ellasa filii Saphan et Gamaliae filii Helciae quos misit Sedecias rex Iuda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem dicens

vul@Jeremiah:29:4 @ haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel omni transmigrationi quam transtuli de Hierusalem in Babylonem

vul@Jeremiah:29:5 @ aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum

vul@Jeremiah:29:6 @ accipite uxores et generate filios et filias date filiis vestris uxores et filias vestras date viris et pariant filios et filias et multiplicamini ibi et nolite esse pauci numero

vul@Jeremiah:29:7 @ et quaerite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci et orate pro ea ad Dominum quia in pace illius erit pax vobis

vul@Jeremiah:29:8 @ haec enim dicit Dominus exercituum Deus Israhel non vos inducant prophetae vestri qui sunt in medio vestrum et divini vestri et ne adtendatis ad somnia vestra quae vos somniatis

vul@Jeremiah:29:9 @ quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo et non misi eos dicit Dominus

vul@Jeremiah:29:10 @ quia haec dicit Dominus cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum bonum ut reducam vos ad locum istum

vul@Jeremiah:29:11 @ ego enim scio cogitationes quas cogito super vos ait Dominus cogitationes pacis et non adflictionis ut dem vobis finem et patientiam

vul@Jeremiah:29:12 @ et invocabitis me et ibitis et orabitis me et exaudiam vos

vul@Jeremiah:29:13 @ quaeretis me et invenietis cum quaesieritis me in toto corde vestro

vul@Jeremiah:29:14 @ et inveniar a vobis ait Dominus et reducam captivitatem vestram et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quae expuli vos dicit Dominus et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci

vul@Jeremiah:29:15 @ quia dixistis suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone

vul@Jeremiah:29:16 @ quia haec dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David et ad omnem populum habitatorem urbis huius ad fratres vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem

vul@Jeremiah:29:17 @ haec dicit Dominus exercituum ecce mittam in eis gladium et famem et pestem et ponam eos quasi ficus malas quae comedi non possunt eo quod pessimae sint

vul@Jeremiah:29:18 @ et persequar eos in gladio in fame et in pestilentia et dabo eos in vexationem universis regnis terrae in maledictionem et in stuporem et in sibilum et in obprobrium cunctis gentibus ad quas ego eieci eos

vul@Jeremiah:29:19 @ eo quod non audierint verba mea dicit Dominus quae misi ad eos per servos meos prophetas de nocte consurgens et mittens et non audistis dicit Dominus

vul@Jeremiah:29:20 @ vos ergo audite verbum Domini omnis transmigratio quam emisi de Hierusalem in Babylonem

vul@Jeremiah:29:21 @ haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ad Ahab filium Culia et ad Sedeciam filium Maasiae qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et percutiet eos in oculis vestris

vul@Jeremiah:29:22 @ et adsumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iuda quae est in Babylone dicentium ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Ahab quos frixit rex Babylonis in igne

vul@Jeremiah:29:23 @ pro eo quod fecerint stultitiam in Israhel et moechati sunt in uxores amicorum suorum et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter quod non mandavi eis ego sum iudex et testis dicit Dominus

vul@Jeremiah:29:24 @ et ad Semeiam Neelamiten dices

vul@Jeremiah:29:25 @ haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Hierusalem et ad Sophoniam filium Maasiae sacerdotem et ad universos sacerdotes dicens

vul@Jeremiah:29:26 @ Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiadae sacerdote ut sis dux in domo Domini super omnem virum arrepticium et prophetantem ut mittas eum in nervum et in carcerem

vul@Jeremiah:29:27 @ et nunc quare non increpasti Hieremiam Anathothiten qui prophetat vobis

vul@Jeremiah:29:28 @ quia super hoc misit ad nos in Babylonem dicens longum est aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum

vul@Jeremiah:29:29 @ legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Hieremiae prophetae

vul@Jeremiah:29:30 @ et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens

vul@Jeremiah:29:31 @ mitte ad omnem transmigrationem dicens haec dicit Dominus ad Semeiam Neelamiten pro eo quod prophetavit vobis Semeias et ego non misi eum et fecit vos confidere in mendacio

vul@Jeremiah:29:32 @ idcirco haec dicit Dominus ecce ego visitabo super Semeiam Neelamiten et super semen eius non erit ei vir sedens in medio populi huius et non videbit bonum quod ego faciam populo meo ait Dominus quia praevaricationem locutus est adversum Dominum

vul@Jeremiah:30:1 @ hoc verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens

vul@Jeremiah:30:2 @ haec dicit Dominus Deus Israhel dicens scribe tibi omnia verba quae locutus sum ad te in libro

vul@Jeremiah:30:3 @ ecce enim dies veniunt dicit Dominus et convertam conversionem populi mei Israhel et Iuda ait Dominus et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum et possidebunt eam

vul@Jeremiah:30:4 @ et haec verba quae locutus est Dominus ad Israhel et ad Iudam

vul@Jeremiah:30:5 @ quoniam haec dicit Dominus vocem terroris audivimus formido et non est pax

vul@Jeremiah:30:6 @ interrogate et videte si generat masculus quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parientis et conversae sunt universae facies in auruginem

vul@Jeremiah:30:7 @ vae quia magna dies illa nec est similis eius tempusque tribulationis est Iacob et ex ipso salvabitur

vul@Jeremiah:30:8 @ et erit in die illa ait Dominus exercituum conteram iugum eius de collo tuo et vincula illius disrumpam et non dominabuntur ei amplius alieni

vul@Jeremiah:30:9 @ sed servient Domino Deo suo et David regi suo quem suscitabo eis

vul@Jeremiah:30:10 @ tu ergo ne timeas serve meus Iacob ait Dominus neque paveas Israhel quia ecce ego salvo te de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum et revertetur Iacob et quiescet et cunctis affluet et non erit quem formidet

vul@Jeremiah:30:11 @ quoniam tecum ego sum ait Dominus ut salvem te faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te te autem non faciam in consummationem sed castigabo te in iudicio ut non tibi videaris innoxius

vul@Jeremiah:30:12 @ quia haec dicit Dominus insanabilis fractura tua pessima plaga tua

vul@Jeremiah:30:13 @ non est qui iudicet iudicium tuum ad alligandum curationum utilitas non est tibi

vul@Jeremiah:30:14 @ omnes amatores tui obliti sunt tui te non quaerent plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua

vul@Jeremiah:30:15 @ quid clamas super contritione tua insanabilis est dolor tuus propter multitudinem iniquitatis tuae et dura peccata tua feci haec tibi

vul@Jeremiah:30:16 @ propterea omnes qui comedunt te devorabuntur et universi hostes tui in captivitatem ducentur et qui te vastant vastabuntur cunctosque praedatores tuos dabo in praedam

vul@Jeremiah:30:17 @ obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te dicit Dominus quia Eiectam vocaverunt te Sion haec est quae non habebat requirentem

vul@Jeremiah:30:18 @ haec dicit Dominus ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Iacob et tectis eius miserebor et aedificabitur civitas in excelso suo et templum iuxta ordinem suum fundabitur

vul@Jeremiah:30:19 @ et egredietur de eis laus voxque ludentium et multiplicabo eos et non inminuentur et glorificabo eos et non adtenuabuntur

vul@Jeremiah:30:20 @ et erunt filii eius sicut a principio et coetus eius coram me permanebit et visitabo adversum omnes qui tribulant eum

vul@Jeremiah:30:21 @ et erit dux eius ex eo et princeps de medio eius producetur et adplicabo eum et accedet ad me quis enim iste est qui adplicet cor suum ut adpropinquet mihi ait Dominus

vul@Jeremiah:30:22 @ et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum

vul@Jeremiah:30:23 @ ecce turbo Domini furor egrediens procella ruens in capite impiorum conquiescet

vul@Jeremiah:30:24 @ non avertet iram indignationis Dominus donec faciat et conpleat cogitationem cordis sui in novissimo dierum intellegetis ea

vul@Jeremiah:31:1 @ in tempore illo dicit Dominus ero Deus universis cognationibus Israhel et ipsi erunt mihi in populum

vul@Jeremiah:31:2 @ haec dicit Dominus invenit gratiam in deserto populus qui remanserat gladio vadet ad requiem suam Israhel

vul@Jeremiah:31:3 @ longe Dominus apparuit mihi et in caritate perpetua dilexi te ideo adtraxi te miserans

vul@Jeremiah:31:4 @ rursumque aedificabo te et aedificaberis virgo Israhel adhuc ornaberis tympanis tuis et egredieris in choro ludentium

vul@Jeremiah:31:5 @ adhuc plantabis vineas in montibus Samariae plantabunt plantantes et donec tempus veniat non vindemiabunt

vul@Jeremiah:31:6 @ quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim surgite et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum

vul@Jeremiah:31:7 @ quia haec dicit Dominus exultate in laetitia Iacob et hinnite contra caput gentium personate canite et dicite salva Domine populum tuum reliquias Israhel

vul@Jeremiah:31:8 @ ecce ego adducam eos de terra aquilonis et congregabo eos ab extremis terrae inter quos erunt caecus et claudus et praegnans et pariens simul coetus magnus revertentium huc

vul@Jeremiah:31:9 @ in fletu venient et in precibus deducam eos et adducam eos per torrentes aquarum in via recta et non inpingent in ea quia factus sum Israheli pater et Ephraim primogenitus meus est

vul@Jeremiah:31:10 @ audite verbum Domini gentes et adnuntiate insulis quae procul sunt et dicite qui dispersit Israhel congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum

vul@Jeremiah:31:11 @ redemit enim Dominus Iacob et liberavit eum de manu potentioris

vul@Jeremiah:31:12 @ et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona Domini super frumento et vino et oleo et fetu pecorum et armentorum eritque anima eorum quasi hortus inriguus et ultra non esurient

vul@Jeremiah:31:13 @ tunc laetabitur virgo in choro iuvenes et senes simul et convertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos et laetificabo a dolore suo

vul@Jeremiah:31:14 @ et inebriabo animam sacerdotum pinguedine et populus meus bonis meis adimplebitur ait Dominus

vul@Jeremiah:31:15 @ haec dicit Dominus vox in excelso audita est lamentationis fletus et luctus Rachel plorantis filios suos et nolentis consolari super eis quia non sunt

vul@Jeremiah:31:16 @ haec dicit Dominus quiescat vox tua a ploratu et oculi tui a lacrimis quia est merces operi tuo ait Dominus et revertentur de terra inimici

vul@Jeremiah:31:17 @ et est spes novissimis tuis ait Dominus et revertentur filii ad terminos suos

vul@Jeremiah:31:18 @ audiens audivi Ephraim transmigrantem castigasti me et eruditus sum quasi iuvenculus indomitus converte me et revertar quia tu Dominus Deus meus

vul@Jeremiah:31:19 @ postquam enim convertisti me egi paenitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum confusus sum et erubui quoniam sustinui obprobrium adulescentiae meae

vul@Jeremiah:31:20 @ si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor eius idcirco conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor eius ait Dominus

vul@Jeremiah:31:21 @ statue tibi speculam pone tibi amaritudines dirige cor tuum in viam directam in qua ambulasti revertere virgo Israhel revertere ad civitates tuas istas

vul@Jeremiah:31:22 @ usquequo deliciis dissolveris filia vaga quia creavit Dominus novum super terram femina circumdabit virum

vul@Jeremiah:31:23 @ haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel adhuc dicent verbum istud in terra Iuda et in urbibus eius cum convertero captivitatem eorum benedicat tibi Dominus pulchritudo iustitiae mons sanctus

vul@Jeremiah:31:24 @ et habitabunt in eo Iudas et omnes civitates eius simul agricolae et minantes greges

vul@Jeremiah:31:25 @ quia inebriavi animam lassam et omnem animam esurientem saturavi

vul@Jeremiah:31:26 @ ideo quasi de somno suscitatus sum et vidi et somnus meus dulcis mihi

vul@Jeremiah:31:27 @ ecce dies veniunt dicit Dominus et seminabo domum Israhel et domum Iuda semine hominis et semine iumentorum

vul@Jeremiah:31:28 @ et sicut vigilavi super eos ut evellerem et demolirer et dissiparem et disperderem et adfligerem sic vigilabo super eos ut aedificem et plantem ait Dominus

vul@Jeremiah:31:29 @ in diebus illis non dicent ultra patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstipuerunt

vul@Jeremiah:31:30 @ sed unusquisque in iniquitate sua morietur omnis homo qui comederit uvam acerbam obstupescent dentes eius

vul@Jeremiah:31:31 @ ecce dies veniunt dicit Dominus et feriam domui Israhel et domui Iuda foedus novum

vul@Jeremiah:31:32 @ non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris in die qua adprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Aegypti pactum quod irritum fecerunt et ego dominatus sum eorum dicit Dominus

vul@Jeremiah:31:33 @ sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israhel post dies illos dicit Dominus dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum

vul@Jeremiah:31:34 @ et non docebunt ultra vir proximum suum et vir fratrem suum dicens cognoscite Dominum omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum ait Dominus quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non ero memor amplius

vul@Jeremiah:31:35 @ haec dicit Dominus qui dat solem in lumine diei ordinem lunae et stellarum in lumine noctis qui turbat mare et sonant fluctus eius Dominus exercituum nomen illi

vul@Jeremiah:31:36 @ si defecerint leges istae coram me dicit Dominus tunc et semen Israhel deficiet ut non sit gens coram me cunctis diebus

vul@Jeremiah:31:37 @ haec dicit Dominus si mensurari potuerint caeli sursum et investigari fundamenta terrae deorsum et ego abiciam universum semen Israhel propter omnia quae fecerunt dicit Dominus

vul@Jeremiah:31:38 @ ecce dies veniunt dicit Dominus et aedificabitur civitas Domino a turre Ananehel usque ad portam Anguli

vul@Jeremiah:31:39 @ et exibit ultra norma mensurae in conspectu eius super collem Gareb et circuibit Goatha

vul@Jeremiah:31:40 @ et omnem vallem cadaverum et cineris et universam regionem mortis usque ad torrentem Cedron et usque ad angulum portae Equorum orientalis sanctum Domini non evelletur et non destruetur ultra in perpetuum

vul@Jeremiah:32:1 @ verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino in anno decimo Sedeciae regis Iuda ipse est annus octavusdecimus Nabuchodonosor

vul@Jeremiah:32:2 @ tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Hierusalem et Hieremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Iuda

vul@Jeremiah:32:3 @ clauserat enim eum Sedecias rex Iuda dicens quare vaticinaris dicens haec dicit Dominus ecce ego dabo civitatem istam in manu regis Babylonis et capiet eam

vul@Jeremiah:32:4 @ et Sedecias rex Iuda non effugiet de manu Chaldeorum sed tradetur in manu regis Babylonis et loquetur os eius cum ore illius et oculi eius oculos illius videbunt

vul@Jeremiah:32:5 @ et in Babylonem ducet Sedeciam et ibi erit donec visitem eum ait Dominus si autem dimicaveritis adversum Chaldeos nihil prosperum habebitis

vul@Jeremiah:32:6 @ et dixit Hieremias factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Jeremiah:32:7 @ ecce Anamehel filius Sellum patruelis tuus veniet ad te dicens eme tibi agrum meum qui est in Anathoth tibi enim conpetit ex propinquitate ut emas

vul@Jeremiah:32:8 @ et venit ad me Anamehel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum carceris et ait ad me posside agrum meum qui est in Anathoth in terra Beniamin quia tibi conpetit hereditas et tu propinquus ut possideas intellexi autem quod verbum Domini esset

vul@Jeremiah:32:9 @ et emi agrum ab Anamehel filio patrui mei qui est in Anathoth et adpendi ei argentum septem stateres et decem argenteos

vul@Jeremiah:32:10 @ et scripsi in libro et signavi et adhibui testes et adpendi argentum in statera

vul@Jeremiah:32:11 @ et accepi librum possessionis signatum stipulationes et rata et signa forinsecus

vul@Jeremiah:32:12 @ et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiae in oculis Anamehel patruelis mei et in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis in oculis omnium Iudaeorum qui sedebant in atrio carceris

vul@Jeremiah:32:13 @ et praecepi Baruch coram eis dicens

vul@Jeremiah:32:14 @ haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel sume libros istos librum emptionis hunc signatum et librum hunc qui apertus est et pones illos in vase fictili ut permanere possint diebus multis

vul@Jeremiah:32:15 @ haec enim dicit Dominus exercituum Deus Israhel adhuc possidebuntur domus et agri et vineae in terra ista

vul@Jeremiah:32:16 @ et oravi ad Dominum postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri dicens

vul@Jeremiah:32:17 @ heu heu heu Domine Deus ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento non erit tibi difficile omne verbum

vul@Jeremiah:32:18 @ qui facis misericordiam in milibus et reddes iniquitatem patrum in sinu filiorum eorum post eos fortissime magne potens Dominus exercituum nomen tibi

vul@Jeremiah:32:19 @ magnus consilio et inconprehensibilis cogitatu cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum adinventionum eius

vul@Jeremiah:32:20 @ qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque ad diem hanc et in Israhel et in hominibus et fecisti tibi nomen sicut est dies haec

vul@Jeremiah:32:21 @ et eduxisti populum tuum Israhel de terra Aegypti in signis et in portentis et in manu robusta et in brachio extento et in terrore magno

vul@Jeremiah:32:22 @ et dedisti eis terram hanc quam iurasti patribus eorum ut dares eis terram fluentem lacte et melle

vul@Jeremiah:32:23 @ et ingressi sunt et possederunt eam et non oboedierunt voci tuae et in lege tua non ambulaverunt omnia quae mandasti eis ut facerent non fecerunt et evenerunt eis omnia mala haec

vul@Jeremiah:32:24 @ ecce munitiones extructae sunt adversum civitatem ut capiatur et urbs data est in manu Chaldeorum qui proeliantur adversum eam a facie gladii et famis et pestilentiae et quaecumque locutus es acciderunt ut ipse tu cernis

vul@Jeremiah:32:25 @ et tu dicis mihi Domine Deus eme agrum argento et adhibe testes cum urbs data sit in manu Chaldeorum

vul@Jeremiah:32:26 @ et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens

vul@Jeremiah:32:27 @ ecce ego Dominus Deus universae carnis numquid mihi difficile erit omne verbum

vul@Jeremiah:32:28 @ propterea haec dicit Dominus ecce ego tradam civitatem istam in manu Chaldeorum et in manu regis Babylonis et capiet eam

vul@Jeremiah:32:29 @ et venient Chaldei proeliantes adversum urbem hanc et succendent eam igni et conburent eam et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal et libabant diis alienis libamina ad inritandum me

vul@Jeremiah:32:30 @ erant enim filii Israhel et filii Iuda iugiter facientes malum in oculis meis ab adulescentia sua filii Israhel qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum dicit Dominus

vul@Jeremiah:32:31 @ quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas haec a die qua aedificaverunt eam usque ad diem istam qua aufertur de conspectu meo

vul@Jeremiah:32:32 @ propter malitiam filiorum Israhel et filiorum Iuda quam fecerunt ad iracundiam me provocantes ipsi et reges eorum principes eorum et sacerdotes et prophetae eorum vir Iuda et habitatores Hierusalem

vul@Jeremiah:32:33 @ et verterunt ad me terga et non facies cum docerem eos diluculo et erudirem et nollent audire ut acciperent disciplinam

vul@Jeremiah:32:34 @ et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum ut polluerent eam

vul@Jeremiah:32:35 @ et aedificaverunt excelsa Baal quae sunt in valle filii Ennom ut initiarent filios suos et filias suas Moloch quod non mandavi eis nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent Iudam

vul@Jeremiah:32:36 @ et nunc propter ista haec dicit Dominus Deus Israhel ad civitatem hanc de qua vos dicitis quod tradatur in manu regis Babylonis in gladio et in fame et in peste

vul@Jeremiah:32:37 @ ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas eieci eos in furore meo et in ira mea et in indignatione grandi et reducam eos ad locum istum et habitare eos faciam confidenter

vul@Jeremiah:32:38 @ et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum

vul@Jeremiah:32:39 @ et dabo eis cor unum et viam unam ut timeant me universis diebus et bene sit eis et filiis eorum post eos

vul@Jeremiah:32:40 @ et feriam eis pactum sempiternum et non desinam eis benefacere et timorem meum dabo in corde eorum ut non recedant a me

vul@Jeremiah:32:41 @ et laetabor super eis cum bene eis fecero et plantabo eos in terra ista in veritate in toto corde meo et in tota anima mea

vul@Jeremiah:32:42 @ quia haec dicit Dominus sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos

vul@Jeremiah:32:43 @ et possidebuntur agri in terra ista de qua vos dicitis quod deserta sit eo quod non remanserit homo et iumentum et data sit in manu Chaldeorum

vul@Jeremiah:32:44 @ agri pecunia ementur et scribentur in libro et inprimetur signum et testis adhibebitur in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem in civitatibus Iuda et in civitatibus montanis et in civitatibus campestribus et in civitatibus quae ad austrum sunt quia convertam captivitatem eorum ait Dominus

vul@Jeremiah:33:1 @ et factum est verbum Domini ad Hieremiam secundo cum adhuc clausus esset in atrio carceris dicens

vul@Jeremiah:33:2 @ haec dicit Dominus qui facturus est Dominus et formaturus illud et paraturus Dominus nomen eius

vul@Jeremiah:33:3 @ clama ad me et exaudiam te et adnuntiabo tibi grandia et firma quae nescis

vul@Jeremiah:33:4 @ quia haec dicit Dominus Deus Israhel ad domos urbis huius et ad domos regis Iuda quae destructae sunt et ad munitiones et gladium

vul@Jeremiah:33:5 @ venientium ut dimicent cum Chaldeis et impleant eas cadaveribus hominum quas percussi in furore meo et in indignatione mea abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum

vul@Jeremiah:33:6 @ ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis

vul@Jeremiah:33:7 @ et convertam conversionem Iuda et conversionem Hierusalem et aedificabo eos sicut a principio

vul@Jeremiah:33:8 @ et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me

vul@Jeremiah:33:9 @ et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exultationem cunctis gentibus terrae quae audierint omnia bona quae ego facturus sum eis et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace quam ego faciam ei

vul@Jeremiah:33:10 @ haec dicit Dominus adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum eo quod non sit homo et iumentum in civitatibus Iuda et foris Hierusalem quae desolatae sunt absque homine et absque habitatore et absque pecore

vul@Jeremiah:33:11 @ vox gaudii et vox laetitiae vox sponsi et vox sponsae vox dicentium confitemini Domino exercituum quoniam bonus Dominus quoniam in aeternum misericordia eius et portantium vota in domum Domini reducam enim conversionem terrae sicut a principio dicit Dominus

vul@Jeremiah:33:12 @ haec dicit Dominus exercituum adhuc erit in loco isto deserto absque homine et absque iumento et in cunctis civitatibus eius habitaculum pastorum accubantium gregum

vul@Jeremiah:33:13 @ in civitatibus montuosis et in civitatibus campestribus et in civitatibus quae ad austrum sunt et in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem et in civitatibus Iuda adhuc transibunt greges ad manum numerantis ait Dominus

vul@Jeremiah:33:14 @ ecce dies veniunt dicit Dominus et suscitabo verbum bonum quod locutus sum ad domum Israhel et ad domum Iuda

vul@Jeremiah:33:15 @ in diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen iustitiae et faciet iudicium et iustitiam in terra

vul@Jeremiah:33:16 @ in diebus illis salvabitur Iuda et Hierusalem habitabit confidenter et hoc est quod vocabit eam Dominus iustus noster

vul@Jeremiah:33:17 @ quia haec dicit Dominus non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israhel

vul@Jeremiah:33:18 @ et de sacerdotibus et Levitis non interibit vir a facie mea qui offerat holocaustomata et incendat sacrificium et caedat victimas cunctis diebus

vul@Jeremiah:33:19 @ et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens

vul@Jeremiah:33:20 @ haec dicit Dominus si irritum fieri potest pactum meum cum die et pactum meum cum nocte ut non sit dies et nox in tempore suo

vul@Jeremiah:33:21 @ et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo ut non sit ex eo filius qui regnet in throno eius et Levitae et sacerdotes ministri mei

vul@Jeremiah:33:22 @ sicuti numerari non possunt stellae caeli et metiri harena maris sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros meos

vul@Jeremiah:33:23 @ et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens

vul@Jeremiah:33:24 @ numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens duae cognationes quas elegerat Dominus abiectae sunt et populum meum despexerunt eo quod non sit ultra gens coram eis

vul@Jeremiah:33:25 @ haec dicit Dominus si pactum meum inter diem et noctem et leges caelo et terrae non posui

vul@Jeremiah:33:26 @ equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam ut non adsumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob reducam enim conversionem eorum et miserebor eis

vul@Jeremiah:34:1 @ verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius universaque regna terrae quae erant sub potestate manus eius et omnes populi bellabant contra Hierusalem et contra omnes urbes eius dicens

vul@Jeremiah:34:2 @ haec dicit Dominus Deus Israhel vade et loquere ad Sedeciam regem Iuda et dices ad eum haec dicit Dominus ecce ego tradam civitatem hanc in manu regis Babylonis et succendet eam igni

vul@Jeremiah:34:3 @ et tu non effugies de manu eius sed conprehensione capieris et in manu eius traderis et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt et os eius cum ore tuo loquetur et Babylonem introibis

vul@Jeremiah:34:4 @ attamen audi verbum Domini Sedecia rex Iuda haec dicit Dominus ad te non morieris in gladio

vul@Jeremiah:34:5 @ sed in pace morieris et secundum conbustiones patrum tuorum regum priorum qui fuerunt ante te sic conburent te et vae domine plangent te quia verbum ego locutus sum dicit Dominus

vul@Jeremiah:34:6 @ et locutus est Hieremias propheta ad Sedeciam regem Iuda universa verba haec in Hierusalem

vul@Jeremiah:34:7 @ et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Hierusalem et contra omnes civitates Iuda quae reliquae erant contra Lachis et contra Azeca haec enim supererant de civitatibus Iuda urbes munitae

vul@Jeremiah:34:8 @ verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino postquam percussit rex Sedecias foedus cum omni populo in Hierusalem praedicans

vul@Jeremiah:34:9 @ ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam hebraeum et hebraeam liberos et nequaquam dominarentur eis id est in Iudaeo et fratre suo

vul@Jeremiah:34:10 @ audierunt ergo omnes principes et universus populus qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos et ultra non dominarentur in eis audierunt igitur et dimiserunt

vul@Jeremiah:34:11 @ et conversi sunt deinceps et retraxerunt servos et ancillas suas quos dimiserant liberos et subiugaverunt in famulos et in famulas

vul@Jeremiah:34:12 @ et factum est verbum Domini ad Hieremiam a Domino dicens

vul@Jeremiah:34:13 @ haec dicit Dominus Deus Israhel ego percussi foedus cum patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti de domo servitutis dicens

vul@Jeremiah:34:14 @ cum conpleti fuerint septem anni dimittat unusquisque fratrem suum hebraeum qui venditus est ei et serviet tibi sex annis et dimittes eum a te liberum et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt aurem suam

vul@Jeremiah:34:15 @ et conversi estis vos hodie et fecistis quod rectum est in oculis meis ut praedicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum et inistis pactum in conspectu meo in domo in qua invocatum est nomen meum super eam

vul@Jeremiah:34:16 @ et reversi estis et commaculastis nomen meum et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam quos dimiseratis ut essent liberi et suae potestatis et subiugastis eos ut sint vobis servi et ancillae

vul@Jeremiah:34:17 @ propterea haec dicit Dominus vos non audistis me ut praedicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo ecce ego praedico libertatem ait Dominus ad gladium et pestem et famem et dabo vos in commotionem cunctis regnis terrae

vul@Jeremiah:34:18 @ et dabo viros qui praevaricantur foedus meum et non observaverunt verba foederis quibus adsensi sunt in conspectu meo vitulum quem ceciderunt in duas partes et transierunt inter divisiones eius

vul@Jeremiah:34:19 @ principes Iuda et principes Hierusalem eunuchi et sacerdotes et omnis populus terrae qui transierunt inter divisiones vituli

vul@Jeremiah:34:20 @ et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu quaerentium animam eorum et erit morticinum eorum in escam volucribus caeli et bestiis terrae

vul@Jeremiah:34:21 @ et Sedeciam regem Iuda et principes eius dabo in manu inimicorum suorum et in manu quaerentium animam eorum et in manu exercituum regis Babylonis qui recesserunt a vobis

vul@Jeremiah:34:22 @ ecce ego praecipio dicit Dominus et reducam eos in civitatem hanc et proeliabuntur adversum eam et capient eam et incendent igni et civitates Iuda dabo in solitudinem eo quod non sit habitator

vul@Jeremiah:35:1 @ verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iuda dicens

vul@Jeremiah:35:2 @ vade ad domum Rechabitarum et loquere eis et introduces eos in domum Domini in unam exedram thesaurorum et dabis eis bibere vinum

vul@Jeremiah:35:3 @ et adsumpsi Iezoniam filium Hieremiae filii Absaniae et fratres eius et omnes filios eius et universam domum Rechabitarum

vul@Jeremiah:35:4 @ et introduxi eos in domum Domini ad gazofilacium filiorum Anan filii Hiegedeliae hominis Dei quod erat iuxta gazofilacium principum super thesaurum Maasiae filii Sellum qui erat custos vestibuli

vul@Jeremiah:35:5 @ et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino et calices et dixi ad eos bibite vinum

vul@Jeremiah:35:6 @ qui responderunt non bibemus vinum quia Ionadab filius Rechab pater noster praecepit nobis dicens non bibetis vinum vos et filii vestri usque in sempiternum

vul@Jeremiah:35:7 @ et domum non aedificabitis et sementem non seretis et vineas non plantabitis nec habebitis sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris ut vivatis diebus multis super faciem terrae in qua vos peregrinamini

vul@Jeremiah:35:8 @ oboedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab patris nostri in omnibus quae praecepit nobis ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris nos et mulieres nostrae filii et filiae nostrae

vul@Jeremiah:35:9 @ et non aedificaremus domos ad habitandum et vineam et agrum et sementem non habuimus

vul@Jeremiah:35:10 @ sed habitavimus in tabernaculis et oboedientes fecimus iuxta omnia quae praecepit nobis Ionadab pater noster

vul@Jeremiah:35:11 @ cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram diximus venite et ingrediamur Hierusalem a facie exercitus Chaldeorum et a facie exercitus Syriae et mansimus in Hierusalem

vul@Jeremiah:35:12 @ et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens

vul@Jeremiah:35:13 @ haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vade et dic viris Iuda et habitatoribus Hierusalem numquid non recipietis disciplinam ut oboediatis verbis meis dicit Dominus

vul@Jeremiah:35:14 @ praevaluerunt sermones Ionadab filii Rechab quos praecepit filiis suis ut non biberent vinum et non biberunt usque ad diem hanc quia oboedierunt praecepto patris sui ego autem locutus sum ad vos de mane consurgens et loquens et non oboedistis mihi

vul@Jeremiah:35:15 @ misique ad vos omnes servos meos prophetas consurgens diluculo mittensque et dicens convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite studia vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris et non inclinastis aurem vestram neque audistis me

vul@Jeremiah:35:16 @ firmaverunt igitur filii Ionadab filii Rechab praeceptum patris sui quod praeceperat eis populus autem iste non oboedivit mihi

vul@Jeremiah:35:17 @ idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego adduco super Iudam et super omnes habitatores Hierusalem universam adflictionem quam locutus sum adversum eos eo quod locutus sum ad illos et non audierunt vocavi illos et non responderunt mihi

vul@Jeremiah:35:18 @ domui autem Rechabitarum dixit Hieremias haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel pro eo quod oboedistis praecepto Ionadab patris vestri et custodistis omnia mandata eius et fecistis universa quae praecepit vobis

vul@Jeremiah:35:19 @ propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel non deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab stans in conspectu meo cunctis diebus

vul@Jeremiah:36:1 @ et factum est in anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iuda factum est verbum hoc ad Hieremiam a Domino dicens

vul@Jeremiah:36:2 @ tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba quae locutus sum tibi adversum Israhel et Iudam et adversum omnes gentes a die qua locutus sum ad te ex diebus Iosiae usque ad diem hanc

vul@Jeremiah:36:3 @ si forte audiente domo Iuda universa mala quae ego cogito facere eis revertatur unusquisque a via sua pessima et propitius ero iniquitati et peccato eorum

vul@Jeremiah:36:4 @ vocavit ergo Hieremias Baruch filium Neriae et scripsit Baruch ex ore Hieremiae omnes sermones Domini quos locutus est ad eum in volumine libri

vul@Jeremiah:36:5 @ et praecepit Hieremias Baruch dicens ego clausus sum nec valeo ingredi domum Domini

vul@Jeremiah:36:6 @ ingredere ergo tu et lege de volumine in quo scripsisti ex ore meo verba Domini audiente populo in domo Domini in die ieiunii insuper et audiente universo Iuda qui veniunt de civitatibus suis leges eis

vul@Jeremiah:36:7 @ si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini et revertatur unusquisque a via sua pessima quoniam magnus furor et indignatio quam locutus est Dominus adversum populum hunc

vul@Jeremiah:36:8 @ et fecit Baruch filius Neriae iuxta omnia quae praeceperat ei Hieremias propheta legens ex volumine sermones Domini in domo Domini

vul@Jeremiah:36:9 @ factum est autem in anno quinto Ioachim filii Iosiae regis Iuda in mense nono praedicaverunt ieiunium in conspectu Domini omni populo in Hierusalem et universae multitudini quae confluxerat de civitatibus Iuda in Hierusalem

vul@Jeremiah:36:10 @ legitque Baruch ex volumine sermones Hieremiae in domo Domini in gazofilacio Gamariae filii Saphan scribae in vestibulo superiori in introitu portae novae domus Domini audiente omni populo

vul@Jeremiah:36:11 @ cumque audisset Micheas filius Gamariae filii Saphan omnes sermones Domini ex libro

vul@Jeremiah:36:12 @ descendit in domum regis ad gazofilacium scribae et ecce ibi omnes principes sedebant Elisama scriba et Dalaias filius Semeiae et Elnathan filius Achobor et Gamarias filius Saphan et Sedecias filius Ananiae et universi principes

vul@Jeremiah:36:13 @ et nuntiavit eis Micheas omnia verba quae audivit legente Baruch ex volumine in auribus populi

vul@Jeremiah:36:14 @ miserunt itaque omnes principes ad Baruch Iudi filium Nathaniae filii Selemiae filii Chusi dicentes volumen ex quo legisti audiente populo sume in manu tua et veni tulit ergo Baruch filius Neriae volumen in manu sua et venit ad eos

vul@Jeremiah:36:15 @ et dixerunt ad eum sede et lege haec in auribus nostris et legit Baruch in auribus eorum

vul@Jeremiah:36:16 @ igitur cum audissent omnia verba obstipuerunt unusquisque ad proximum suum et dixerunt ad Baruch nuntiare debemus regi omnes sermones istos

vul@Jeremiah:36:17 @ et interrogaverunt eum dicentes indica nobis quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore eius

vul@Jeremiah:36:18 @ dixit autem eis Baruch ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos et ego scribebam in volumine atramento

vul@Jeremiah:36:19 @ et dixerunt principes ad Baruch vade et abscondere tu et Hieremias et nemo sciat ubi sitis

vul@Jeremiah:36:20 @ et ingressi sunt ad regem in atrium porro volumen commendaverunt in gazofilacio Elisamae scribae et nuntiaverunt audiente rege omnes sermones

vul@Jeremiah:36:21 @ misitque rex Iudi ut sumeret volumen qui tollens illud de gazofilacio Elisamae scribae legit audiente rege et universis principibus qui stabant circa regem

vul@Jeremiah:36:22 @ rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono et posita erat arula coram eo plena prunis

vul@Jeremiah:36:23 @ cumque legisset Iudi tres pagellas vel quattuor scidit illud scalpello scribae et proiecit in igne qui erat super arulam donec consumeretur omne volumen igni qui erat in arula

vul@Jeremiah:36:24 @ et non timuerunt neque sciderunt vestimenta sua rex et omnes servi eius qui audierunt universos sermones istos

vul@Jeremiah:36:25 @ verumtamen Elnathan et Dalaias et Gamarias contradixerunt regi ne conbureret librum et non audivit eos

vul@Jeremiah:36:26 @ et praecepit rex Hieremahel filio Ammelech et Saraiae filio Ezrihel et Selemiae filio Abdehel ut conprehenderent Baruch scribam et Hieremiam prophetam abscondit autem eos Dominus

vul@Jeremiah:36:27 @ et factum est verbum Domini ad Hieremiam postquam conbuserat rex volumen et sermones quos scripserat Baruch ex ore Hieremiae dicens

vul@Jeremiah:36:28 @ rursum tolle volumen aliud et scribe in eo omnes sermones priores qui erant in volumine primo quod conbusit Ioachim rex Iuda

vul@Jeremiah:36:29 @ et ad Ioachim regem Iuda dices haec dicit Dominus tu conbusisti volumen illud dicens quare scripsisti in eo adnuntians festinus veniet rex Babylonis et vastabit terram hanc et cessare faciet ex illa hominem et iumentum

vul@Jeremiah:36:30 @ propterea haec dicit Dominus contra Ioachim regem Iuda non erit ex eo qui sedeat super solium David et cadaver eius proicietur ad aestum per diem et ad gelu per noctem

vul@Jeremiah:36:31 @ et visitabo contra eum et contra semen eius et contra servos eius iniquitates suas et adducam super eos et super habitatores Hierusalem et super viros Iuda omne malum quod locutus sum ad eos et non audierunt

vul@Jeremiah:36:32 @ Hieremias autem tulit volumen aliud et dedit illud Baruch filio Neriae scribae qui scripsit in eo ex ore Hieremiae omnes sermones libri quem conbuserat Ioachim rex Iuda igni et insuper additi sunt sermones multo plures quam ante fuerant

vul@Jeremiah:37:1 @ et regnavit rex Sedecias filius Iosiae pro Iechonia filio Ioachim quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Iuda

vul@Jeremiah:37:2 @ et non oboedivit ipse et servi eius et populus terrae verbis Domini quae locutus est in manu Hieremiae prophetae

vul@Jeremiah:37:3 @ et misit rex Sedecias Iuchal filium Selemiae et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem ad Hieremiam prophetam dicens ora pro nobis Dominum Deum nostrum

vul@Jeremiah:37:4 @ Hieremias autem libere ambulabat in medio populi non enim miserant eum in custodiam carceris igitur exercitus Pharao egressus est Aegyptum et audientes Chaldei qui obsidebant Hierusalem huiuscemodi nuntium recesserunt ab Hierusalem

vul@Jeremiah:37:5 @ et factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam dicens

vul@Jeremiah:37:6 @ haec dicit Dominus Deus Israhel sic dicetis regi Iuda qui misit vos ad me ad interrogandum ecce exercitus Pharaonis qui egressus est vobis in auxilium revertetur in terram suam in Aegyptum

vul@Jeremiah:37:7 @ et redient Chaldei et bellabunt contra civitatem hanc et capient eam et incendent igni

vul@Jeremiah:37:8 @ haec dicit Dominus nolite decipere animas vestras dicentes euntes abibunt et recedent a nobis Chaldei quia non abibunt

vul@Jeremiah:37:9 @ sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldeorum qui proeliantur adversum vos et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati singuli de tentorio suo consurgent et incendent civitatem hanc igni

vul@Jeremiah:37:10 @ ergo cum recessisset exercitus Chaldeorum ab Hierusalem propter exercitum Pharaonis

vul@Jeremiah:37:11 @ egressus est Hieremias de Hierusalem ut iret in terram Beniamin et divideret ibi possessionem in conspectu civium

vul@Jeremiah:37:12 @ cumque pervenisset ad portam Beniamin erat ibi custos portae per vices nomine Hierias filius Selemiae filii Ananiae et adprehendit Hieremiam prophetam dicens ad Chaldeos profugis

vul@Jeremiah:37:13 @ et respondit Hieremias falsum est non fugio ad Chaldeos et non audivit eum sed conprehendit Hierias Hieremiam et adduxit eum ad principes

vul@Jeremiah:37:14 @ quam ob rem irati principes contra Hieremiam caesum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Ionathan scribae ipse enim praepositus erat super carcerem

vul@Jeremiah:37:15 @ itaque ingressus est Hieremias in domum laci et in ergastula et sedit ibi Hieremias diebus multis

vul@Jeremiah:37:16 @ mittens autem rex Sedecias tulit eum et interrogavit in domo sua abscondite et dixit putasne est sermo a Domino et dixit Hieremias est et ait in manu regis Babylonis traderis

vul@Jeremiah:37:17 @ et dixit Hieremias ad regem Sedeciam quid peccavi tibi et servis tuis et populo tuo quia misisti me in domum carceris

vul@Jeremiah:37:18 @ ubi sunt prophetae vestri qui prophetabant vobis et dicebant non veniet rex Babylonis super vos et super terram hanc

vul@Jeremiah:37:19 @ nunc ergo audi obsecro domine mi rex valeat deprecatio mea in conspectu tuo et ne me remittas in domum Ionathan scribae ne moriar ibi

vul@Jeremiah:37:20 @ praecepit ergo rex Sedecias ut traderetur Hieremias in vestibulo carceris et daretur ei torta panis cotidie excepto pulmento donec consumerentur omnes panes de civitate et mansit Hieremias in vestibulo carceris

vul@Jeremiah:38:1 @ audivit autem Saphatias filius Matthan et Gedelias filius Phassur et Iuchal filius Selemiae et Phassur filius Melchiae sermones quos Hieremias loquebatur ad omnem populum dicens

vul@Jeremiah:38:2 @ haec dicit Dominus quicumque manserit in civitate hac morietur gladio et fame et peste qui autem profugerit ad Chaldeos vivet et erit anima eius sospes et vivens

vul@Jeremiah:38:3 @ haec dicit Dominus tradenda tradetur civitas haec in manu exercitus regis Babylonis et capiet eam

vul@Jeremiah:38:4 @ et dixerunt principes regi rogamus ut occidatur homo iste de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac et manus universi populi loquens ad eos iuxta verba haec siquidem homo hic non quaerit pacem populi huius sed malum

vul@Jeremiah:38:5 @ et dixit rex Sedecias ecce ipse in manibus vestris est nec enim fas est regem vobis quicquam negare

vul@Jeremiah:38:6 @ tulerunt ergo Hieremiam et proiecerunt eum in lacu Melchiae filii Ammelech qui erat in vestibulo carceris et submiserunt Hieremiam in funibus et in lacum non erat aqua sed lutum descendit itaque Hieremias in caenum

vul@Jeremiah:38:7 @ audivit autem Abdemelech Aethiops vir eunuchus qui erat in domo regis quod misissent Hieremiam in lacum porro rex sedebat in porta Beniamin

vul@Jeremiah:38:8 @ et egressus est Abdemelech de domo regis et locutus est ad regem dicens

vul@Jeremiah:38:9 @ domine mi rex malefecerunt viri isti omnia quaecumque perpetrarunt contra Hieremiam prophetam mittentes eum in lacum ut moriatur ibi fame non sunt enim panes ultra in civitate

vul@Jeremiah:38:10 @ praecepit itaque rex Abdemelech Aethiopi dicens tolle tecum hinc triginta viros et leva Hieremiam prophetam de lacu antequam moriatur

vul@Jeremiah:38:11 @ adsumptis ergo Abdemelech secum viris ingressus est domum regis quae erat sub cellario et tulit inde veteres pannos et antiqua quae conputruerant et submisit ea ad Hieremiam in lacum per funiculos

vul@Jeremiah:38:12 @ dixitque Abdemelech Aethiops ad Hieremiam pone veteres pannos et haec scissa et putrida sub cubitu manuum tuarum et subter funes fecit ergo Hieremias sic

vul@Jeremiah:38:13 @ et extraxerunt Hieremiam funibus et eduxerunt eum de lacu mansit autem Hieremias in vestibulo carceris

vul@Jeremiah:38:14 @ et misit rex Sedecias et tulit ad se Hieremiam prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini et dixit rex ad Hieremiam interrogo ego te sermonem ne abscondas a me aliquid

vul@Jeremiah:38:15 @ dixit autem Hieremias ad Sedeciam si adnuntiavero tibi numquid non interficies me et si consilium tibi dedero non me audies

vul@Jeremiah:38:16 @ iuravit ergo rex Sedecias Hieremiae clam dicens vivit Dominus qui fecit nobis animam hanc si occidero te et si tradidero te in manu virorum istorum qui quaerunt animam tuam

vul@Jeremiah:38:17 @ et dixit Hieremias ad Sedeciam haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel si profectus exieris ad principes regis Babylonis vivet anima tua et civitas haec non succendetur igni et salvus eris tu et domus tua

vul@Jeremiah:38:18 @ si autem non exieris ad principes regis Babylonis tradetur civitas haec in manu Chaldeorum et succendent eam igni et tu non effugies de manu eorum

vul@Jeremiah:38:19 @ et dixit rex Sedecias ad Hieremiam sollicitus sum propter Iudaeos qui transfugerunt ad Chaldeos ne forte tradar in manus eorum et inludant mihi

vul@Jeremiah:38:20 @ respondit autem Hieremias non te tradent audi quaeso vocem Domini quam ego loquor ad te et bene tibi erit et vivet anima tua

vul@Jeremiah:38:21 @ quod si nolueris egredi iste est sermo quem ostendit mihi Dominus

vul@Jeremiah:38:22 @ ecce omnes mulieres quae remanserunt in domo regis Iuda educentur ad principes regis Babylonis et ipsae dicent seduxerunt te et praevaluerunt adversum te viri pacifici tui demerserunt in caeno et lubrico pedes tuos et recesserunt a te

vul@Jeremiah:38:23 @ et omnes uxores tuae et filii tui educentur ad Chaldeos et non effugies manus eorum sed in manu regis Babylonis capieris et civitatem hanc conburet igni

vul@Jeremiah:38:24 @ dixit ergo Sedecias ad Hieremiam nullus sciat verba haec et non morieris

vul@Jeremiah:38:25 @ si autem audierint principes quia locutus sum tecum et venerint ad te et dixerint tibi indica nobis quid locutus sis cum rege ne celes nos et non te interficiemus et quid locutus est tecum rex

vul@Jeremiah:38:26 @ dices ad eos prostravi ego preces meas coram rege ne me reduci iuberet in domum Ionathan et ibi morerer

vul@Jeremiah:38:27 @ venerunt ergo omnes principes ad Hieremiam et interrogaverunt eum et locutus est eis iuxta omnia verba quae praeceperat ei rex et cessaverunt ab eo nihil enim fuerat auditum

vul@Jeremiah:38:28 @ mansit vero Hieremias in vestibulo carceris usque ad diem quo capta est Hierusalem et factum est ut caperetur Hierusalem

vul@Jeremiah:39:1 @ anno nono Sedeciae regis Iuda mense decimo venit Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius ad Hierusalem et obsidebant eam

vul@Jeremiah:39:2 @ undecimo autem anno Sedeciae mense quarto quinta mensis aperta est civitas

vul@Jeremiah:39:3 @ et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta media Neregel Sereser Semegar Nabu Sarsachim Rabsares Neregel Sereser Rebmag et omnes reliqui principes regis Babylonis

vul@Jeremiah:39:4 @ cumque vidisset eos Sedecias rex Iuda et omnes viri bellatores fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam quae erat inter duos muros et egressi sunt ad viam deserti

vul@Jeremiah:39:5 @ persecutus est autem eos exercitus Chaldeorum et conprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis hiericuntinae et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad eum iudicia

vul@Jeremiah:39:6 @ et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Reblatha in oculis eius et omnes nobiles Iuda occidit rex Babylonis

vul@Jeremiah:39:7 @ oculos quoque Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus ut duceretur in Babylonem

vul@Jeremiah:39:8 @ domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldei igni et murum Hierusalem subverterunt

vul@Jeremiah:39:9 @ et reliquias populi quae remanserunt in civitate et perfugas qui transfugerant ad eum et superfluos vulgi qui remanserant transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem

vul@Jeremiah:39:10 @ et de plebe pauperum qui nihil penitus habebant dimisit Nabuzardan magister militum in terra Iuda et dedit eis vineas et cisternas in die illa

vul@Jeremiah:39:11 @ praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Hieremia Nabuzardan magistro militiae dicens

vul@Jeremiah:39:12 @ tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque ei mali facias sed ut voluerit sic facies ei

vul@Jeremiah:39:13 @ misit ergo Nabuzardan princeps militiae et Nabu et Sesban et Rabsares et Neregel et Sereser et Rebmag et omnes optimates regis Babylonis

vul@Jeremiah:39:14 @ miserunt et tulerunt Hieremiam de vestibulo carceris et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan ut intraret domum et habitaret in populo

vul@Jeremiah:39:15 @ ad Hieremiam autem factus fuerat sermo Domini cum clausus esset in vestibulo carceris dicens

vul@Jeremiah:39:16 @ vade et dic Abdemelech Aethiopi dicens haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum et non in bonum et erunt in conspectu tuo in die illa

vul@Jeremiah:39:17 @ et liberabo te in die illa ait Dominus et non traderis in manus virorum quos tu formidas

vul@Jeremiah:39:18 @ sed eruens liberabo te et gladio non cades sed erit tibi anima tua in salutem quia in me habuisti fiduciam ait Dominus

vul@Jeremiah:40:1 @ sermo qui factus est ad Hieremiam a Domino postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiae de Rama quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Hierusalem et Iuda et ducebantur in Babylonem

vul@Jeremiah:40:2 @ tollens ergo princeps militiae Hieremiam dixit ad eum Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum

vul@Jeremiah:40:3 @ et adduxit et fecit Dominus sicut locutus est quia peccastis Domino et non audistis vocem eius et factus est vobis sermo hic

vul@Jeremiah:40:4 @ nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quae sunt in manibus tuis si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni et ponam oculos meos super te si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem reside ecce omnis terra in conspectu tuo quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas illuc perge

vul@Jeremiah:40:5 @ et mecum noli venire sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Iudaeae habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas vade dedit quoque ei magister militiae cibaria et munuscula et dimisit eum

vul@Jeremiah:40:6 @ venit autem Hieremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphat et habitavit cum eo in medio populi qui relictus fuerat in terra

vul@Jeremiah:40:7 @ cum ergo audissent omnes principes exercitus qui dispersi fuerant per regiones ipsi et socii eorum quod praefecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terrae et quod commendasset ei viros et mulieres et parvulos et de pauperibus terrae qui non fuerant translati in Babylonem

vul@Jeremiah:40:8 @ venerunt ad Godoliam in Masphat et Ismahel filius Nathaniae et Iohanan et Ionathan filii Caree et Sareas filius Thenoemeth et filii Offi qui erat de Nethophathi et Iezonias filius Maachathi ipsi et viri eorum

vul@Jeremiah:40:9 @ et iuravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et comitibus eorum dicens nolite timere servire Chaldeis habitate in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis

vul@Jeremiah:40:10 @ ecce ego habito in Masphat ut respondeam praecepto Chaldeorum qui mittuntur ad nos vos autem colligite vindemiam et messem et oleum et condite in vasis vestris et manete in urbibus vestris quas tenetis

vul@Jeremiah:40:11 @ sed et omnes Iudaei qui erant in Moab et in filiis Ammon et in Idumea et in universis regionibus audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Iudaeam et quod praeposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan

vul@Jeremiah:40:12 @ reversi sunt inquam omnes Iudaei de universis locis ad quae profugerant et venerunt in terram Iuda ad Godoliam in Masphat et collegerunt vinum et messem multam nimis

vul@Jeremiah:40:13 @ Iohanan autem filius Caree et omnes principes exercitus qui dispersi erant in regionibus venerunt ad Godoliam in Masphat

vul@Jeremiah:40:14 @ et dixerunt ei scito quia Baalis rex filiorum Ammon misit Ismahel filium Nathaniae percutere animam tuam et non credidit eis Godolias filius Ahicam

vul@Jeremiah:40:15 @ Iohanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphat loquens ibo et percutiam Ismahel filium Nathaniae nullo sciente ne interficiat animam tuam et dissipentur omnes Iudaei qui congregati sunt ad te et peribunt reliquiae Iuda

vul@Jeremiah:40:16 @ et ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan filium Caree noli facere verbum hoc falsum enim tu loqueris de Ismahel

vul@Jeremiah:41:1 @ et factum est in mense septimo venit Ismahel filius Nathaniae filii Elisama de semine regali et optimates regis et decem viri cum eo ad Godoliam filium Ahicam in Masphat et comederunt ibi panes simul in Masphat

vul@Jeremiah:41:2 @ surrexit autem Ismahel filius Nathaniae et decem viri qui erant cum eo et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio et interfecerunt eum quem praefecerat rex Babylonis terrae

vul@Jeremiah:41:3 @ omnes quoque Iudaeos qui erant cum Godolia in Masphat et Chaldeos qui repperti sunt ibi et viros bellatores percussit Ismahel

vul@Jeremiah:41:4 @ secundo autem die postquam occiderat Godoliam nullo adhuc sciente

vul@Jeremiah:41:5 @ venerunt viri de Sychem et de Silo et de Samaria octoginta viri rasi barbam et scissis vestibus et squalentes munera et tus habebant in manu ut offerrent in domo Domini

vul@Jeremiah:41:6 @ egressus ergo Ismahel filius Nathaniae in occursum eorum de Masphat incedens et plorans ibat cum autem occurrisset eis dixit ad eos venite ad Godoliam filium Ahicam

vul@Jeremiah:41:7 @ qui cum venissent ad medium civitatis interfecit eos Ismahel filius Nathaniae circa medium laci ipse et viri qui erant cum eo

vul@Jeremiah:41:8 @ decem autem viri repperti sunt inter eos qui dixerunt ad Ismahel noli occidere nos quia habemus thesauros in agro frumenti et hordei et olei et mellis et cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis

vul@Jeremiah:41:9 @ lacus autem in quem proiecerat Ismahel omnia cadavera virorum quos percussit propter Godoliam ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israhel ipsum replevit Ismahel filius Nathaniae occisis

vul@Jeremiah:41:10 @ et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi qui erant in Masphat filias regis et universum populum qui remanserat in Masphat quos commendarat Nabuzardan princeps militiae Godoliae filio Ahicam et cepit eos Ismahel filius Nathaniae et abiit ut transiret ad filios Ammon

vul@Jeremiah:41:11 @ audivit autem Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo omne malum quod fecerat Ismahel filius Nathaniae

vul@Jeremiah:41:12 @ et adsumptis universis viris profecti sunt ut bellarent adversum Ismahel filium Nathaniae et invenerunt eum ad aquas Multas quae sunt in Gabaon

vul@Jeremiah:41:13 @ cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismahel Iohanan filium Caree et universos principes bellatorum qui erant cum eo laetati sunt

vul@Jeremiah:41:14 @ et reversus est omnis populus quem ceperat Ismahel in Masphat reversusque abiit ad Iohanan filium Caree

vul@Jeremiah:41:15 @ Ismahel autem filius Nathaniae fugit cum octo viris a facie Iohanan et abiit ad filios Ammon

vul@Jeremiah:41:16 @ tulit ergo Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo universas reliquias vulgi quas reduxerat ab Ismahel filio Nathaniae de Masphat postquam percussit Godoliam filium Ahicam fortes viros ad proelium et mulieres et pueros et eunuchos quos reduxerat de Gabaon

vul@Jeremiah:41:17 @ et abierunt et sederunt peregrinantes in Chamaam quae est iuxta Bethleem ut pergerent et introirent Aegyptum

vul@Jeremiah:41:18 @ a facie Chaldeorum timebant enim eos quia percusserat Ismahel filius Nathaniae Godoliam filium Ahicam quem praeposuerat rex Babylonis in terra Iuda

vul@Jeremiah:42:1 @ et accesserunt omnes principes bellatorum et Iohanan filius Caree et Iezonias filius Osaiae et reliquum vulgus a parvo usque ad magnum

vul@Jeremiah:42:2 @ dixeruntque ad Hieremiam prophetam cadat oratio nostra in conspectu tuo et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis quia derelicti sumus pauci de pluribus sicut oculi tui nos intuentur

vul@Jeremiah:42:3 @ et adnuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus et verbum quod faciamus

vul@Jeremiah:42:4 @ dixit autem ad eos Hieremias propheta audivi ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis nec celabo vos quicquam

vul@Jeremiah:42:5 @ et illi dixerunt ad Hieremiam sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei si non iuxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos sic faciemus

vul@Jeremiah:42:6 @ sive bonum est sive malum voci Domini Dei nostri ad quem mittimus te oboediemus ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri

vul@Jeremiah:42:7 @ cum autem conpleti essent decem dies factum est verbum Domini ad Hieremiam

vul@Jeremiah:42:8 @ vocavitque Iohanan filium Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo et universum populum a minimo usque ad magnum

vul@Jeremiah:42:9 @ et dixit ad eos haec dicit Dominus Deus Israhel ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu eius

vul@Jeremiah:42:10 @ si quiescentes manseritis in terra hac aedificabo vos et non destruam plantabo et non evellam iam enim placatus sum super malo quod feci vobis

vul@Jeremiah:42:11 @ nolite timere a facie regis Babylonis quem vos pavidi formidatis nolite eum metuere dicit Dominus quia vobiscum sum ego ut salvos faciam vos et eruam de manu eius

vul@Jeremiah:42:12 @ et dabo vobis misericordiam et miserebor vestri et habitare vos faciam in terra vestra

vul@Jeremiah:42:13 @ si autem dixeritis vos non habitabimus in terra ista nec audiemus vocem Domini Dei nostri

vul@Jeremiah:42:14 @ dicentes nequaquam sed ad terram Aegypti pergemus ubi non videbimus bellum et clangorem tubae non audiemus et famem non sustinebimus et ibi habitabimus

vul@Jeremiah:42:15 @ propter hoc nunc audite verbum Domini reliquiae Iuda haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Aegyptum et intraveritis ut ibi habitetis

vul@Jeremiah:42:16 @ gladium quem vos formidatis ibi conprehendet vos in terra Aegypti et fames pro qua estis solliciti adherebit vobis in Aegypto et ibi moriemini

vul@Jeremiah:42:17 @ omnesque viri qui posuerint faciem suam ut ingrediantur Aegyptum et habitent ibi morientur gladio et fame et peste nullus de eis remanebit nec effugient a facie mali quod ego adferam super eos

vul@Jeremiah:42:18 @ quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Hierusalem sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Aegyptum et eritis in iusiurandum et in stuporem et in maledictum et in obprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum

vul@Jeremiah:42:19 @ verbum Domini super vos reliquiae Iuda nolite intrare Aegyptum scientes scietis quia obtestatus sum vobis hodie

vul@Jeremiah:42:20 @ quia decepistis animas vestras vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et iuxta omnia quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster sic adnuntia nobis et faciemus

vul@Jeremiah:42:21 @ et adnuntiavi vobis hodie et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos

vul@Jeremiah:42:22 @ nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi

vul@Jeremiah:43:1 @ factum est autem cum conplesset Hieremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos omnia verba haec

vul@Jeremiah:43:2 @ dixit Azarias filius Osaiae et Iohanan filius Caree et omnes viri superbi dicentes ad Hieremiam mendacium tu loqueris non misit te Dominus Deus noster dicens ne ingrediamini Aegyptum ut habitetis illuc

vul@Jeremiah:43:3 @ sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos ut tradat nos in manibus Chaldeorum ut interficiat nos et transduci faciat in Babylonem

vul@Jeremiah:43:4 @ et non audivit Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum et universus populus vocem Domini ut maneret in terra Iuda

vul@Jeremiah:43:5 @ sed tollens Iohanan filius Caree et universi principes bellatorum universos reliquiarum Iuda qui reversi fuerant de cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi ut habitarent in terra Iuda

vul@Jeremiah:43:6 @ viros et mulieres et parvulos et filias regis et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militiae cum Godolia filio Ahicam filii Saphan et Hieremiam prophetam et Baruch filium Neriae

vul@Jeremiah:43:7 @ et ingressi sunt terram Aegypti quia non oboedierunt voci Domini et venerunt usque ad Tafnas

vul@Jeremiah:43:8 @ et factus est sermo Domini ad Hieremiam in Tafnis dicens

vul@Jeremiah:43:9 @ sume in manu tua lapides grandes et absconde eos in crypta quae est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Tafnis cernentibus viris iudaeis

vul@Jeremiah:43:10 @ et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego mittam et adsumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et ponam thronum eius super lapides istos quos abscondi et statuet solium suum super eos

vul@Jeremiah:43:11 @ veniensque percutiet terram Aegypti quos in morte in morte et quos in captivitate in captivitate et quos in gladio in gladio

vul@Jeremiah:43:12 @ et succendet ignem in delubris deorum Aegypti et conburet ea et captivos ducet illos et amicietur terra Aegypti sicut amicitur pastor pallio suo et egredietur inde in pace

vul@Jeremiah:43:13 @ et conteret statuas domus Solis quae sunt in terra Aegypti et delubra deorum Aegypti conburet igni

vul@Jeremiah:44:1 @ verbum quod factum est ad Hieremiam ad omnes Iudaeos qui habitant in terra Aegypti habitantes in Magdolo et in Tafnis et in Memphis et in terra Fatures dicens

vul@Jeremiah:44:2 @ haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vos vidistis omne malum istud quod adduxi super Hierusalem et super omnes urbes Iuda et ecce sunt desertae hodie et non est in eis habitator

vul@Jeremiah:44:3 @ propter malitiam quam fecerunt ut me ad iracundiam provocarent et irent et sacrificarent et colerent deos alienos quos nesciebant et illi et vos et patres vestri

vul@Jeremiah:44:4 @ et misi ad vos omnes servos meos prophetas de nocte consurgens mittensque et dicens nolite facere verbum abominationis huius quam odi

vul@Jeremiah:44:5 @ et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam ut converterentur a malis suis et non sacrificarent diis alienis

vul@Jeremiah:44:6 @ et conflata est indignatio mea et furor meus et succensa est in civitatibus Iuda et in plateis Hierusalem et versae sunt in solitudinem et vastitatem secundum diem hanc

vul@Jeremiah:44:7 @ et nunc haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel quare vos facitis malum grande contra animas vestras ut intereat ex vobis vir et mulier parvulus et lactans de medio Iudae nec relinquatur vobis quicquam residuum

vul@Jeremiah:44:8 @ provocantes me in operibus manuum vestrarum sacrificando diis alienis in terra Aegypti in quam ingressi estis ut habitetis ibi et dispereatis et sitis in maledictionem et in obprobrium cunctis gentibus terrae

vul@Jeremiah:44:9 @ numquid obliti estis mala patrum vestrorum et mala regum Iuda et mala uxorum eius et mala vestra et mala uxorum vestrarum quae fecerunt in terra Iuda et in regionibus Hierusalem

vul@Jeremiah:44:10 @ non sunt mundati usque ad diem hanc et non timuerunt et non ambulaverunt in lege et in praeceptis meis quae dedi coram vobis et coram patribus vestris

vul@Jeremiah:44:11 @ ideo haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego pono faciem meam in vobis in malum et disperdam omnem Iudam

vul@Jeremiah:44:12 @ et adsumam reliquias Iudae qui posuerunt facies suas ut ingrederentur terram Aegypti et habitarent ibi et consumentur omnes in terra Aegypti cadent in gladio et in fame consumentur a minimo usque ad maximum in gladio et in fame morientur et erunt in iusiurandum et in miraculum et in maledictionem et in obprobrium

vul@Jeremiah:44:13 @ et visitabo habitatores terrae Aegypti sicut visitavi super Hierusalem in gladio et in fame et in peste

vul@Jeremiah:44:14 @ et non erit qui effugiat et sit residuus de reliquiis Iudaeorum qui vadunt ut peregrinentur in terra Aegypti et revertantur in terram Iuda ad quam ipsi elevant animas suas ut revertantur et habitent ibi non revertentur nisi qui fugerint

vul@Jeremiah:44:15 @ responderunt autem Hieremiae omnes viri scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis et universae mulieres quarum stabat multitudo grandis et omnis populus habitantium in terra Aegypti in Fatures dicens

vul@Jeremiah:44:16 @ sermonem quem locutus es ad nos in nomine Domini non audiemus ex te

vul@Jeremiah:44:17 @ sed facientes faciemus omne verbum quod egreditur de ore nostro ut sacrificemus Reginae caeli et libemus ei libamina sicut fecimus nos et patres nostri reges nostri et principes nostri in urbibus Iuda et in plateis Hierusalem et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus

vul@Jeremiah:44:18 @ ex eo autem quo cessavimus sacrificare Reginae caeli et libare ei libamina indigemus omnibus et gladio et fame consumpti sumus

vul@Jeremiah:44:19 @ quod si nos sacrificamus Reginae caeli et libamus ei libamina numquid sine viris nostris fecimus ei placentas ad colendum eam et liba libandi

vul@Jeremiah:44:20 @ et dixit Hieremias ad omnem populum adversum viros et adversum mulieres et adversum universam plebem qui responderant ei verbum dicens

vul@Jeremiah:44:21 @ numquid non sacrificium quod sacrificastis in civitatibus Iuda et in plateis Hierusalem vos et patres vestri reges vestri et principes vestri et populus terrae horum recordatus est Dominus et ascendit super cor eius

vul@Jeremiah:44:22 @ et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum et propter abominationes quas fecistis et facta est terra vestra in desolationem et in stuporem et in maledictum eo quod non sit habitator sicut est dies haec

vul@Jeremiah:44:23 @ propterea quod sacrificaveritis idolis et peccaveritis Domino et non audieritis vocem Domini et in lege et in praeceptis et in testimoniis eius non ambulaveritis idcirco evenerunt vobis mala haec sicut est dies haec

vul@Jeremiah:44:24 @ dixit autem Hieremias ad omnem populum et ad universas mulieres audite verbum Domini omnis Iuda qui estis in terra Aegypti

vul@Jeremiah:44:25 @ haec inquit Dominus exercituum Deus Israhel dicens vos et uxores vestrae locuti estis ore vestro et manibus vestris implestis dicentes faciamus vota nostra quae vovimus ut sacrificemus Reginae caeli et libemus ei libamina implestis vota vestra et opere perpetrastis ea

vul@Jeremiah:44:26 @ ideo audite verbum Domini omnis Iuda qui habitatis in terra Aegypti ecce ego iuravi in nomine meo magno ait Dominus quia nequaquam ultra nomen meum vocabitur ex ore omnis viri iudaei dicentis vivit Dominus Deus in omni terra Aegypti

vul@Jeremiah:44:27 @ ecce ego vigilabo super eos in malum et non in bonum et consumentur omnes viri Iuda qui sunt in terra Aegypti gladio et fame donec penitus consumantur

vul@Jeremiah:44:28 @ et qui fugerint gladium revertentur de terra Aegypti in terram Iuda viri pauci et scient omnes reliquiae Iuda ingredientium terram Aegypti ut habitent ibi cuius sermo conpleatur meus an illorum

vul@Jeremiah:44:29 @ et hoc vobis signum ait Dominus quod visitem ego super vos in loco isto ut sciatis quia vere conplebuntur sermones mei contra vos in malum

vul@Jeremiah:44:30 @ haec dicit Dominus ecce ego tradam Pharaonem Efree regem Aegypti in manu inimicorum eius et in manu quaerentium animam illius sicut tradidi Sedeciam regem Iuda in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui et quaerentis animam eius

vul@Jeremiah:45:1 @ verbum quod locutus est Hieremias propheta ad Baruch filium Neri cum scripsisset verba haec in libro de ore Hieremiae anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iuda dicens

vul@Jeremiah:45:2 @ haec dicit Dominus Deus Israhel ad te Baruch

vul@Jeremiah:45:3 @ dixisti vae misero mihi quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo laboravi in gemitu meo et requiem non inveni

vul@Jeremiah:45:4 @ haec dices ad eum sic dicit Dominus ecce quos aedificavi ego destruo et quos plantavi ego evello et universam terram hanc

vul@Jeremiah:45:5 @ et tu quaeris tibi grandia noli quaerere quia ecce ego adducam malum super omnem carnem ait Dominus et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quaecumque perrexeris

vul@Jeremiah:46:1 @ quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra gentes

vul@Jeremiah:46:2 @ ad Aegyptum adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Aegypti qui erat iuxta flumen Eufraten in Charchamis quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Ioachim filii Iosiae regis Iuda

vul@Jeremiah:46:3 @ praeparate scutum et clypeum et procedite ad bellum

vul@Jeremiah:46:4 @ iungite equos et ascendite equites state in galeis polite lanceas induite vos loricis

vul@Jeremiah:46:5 @ quid igitur vidi ipsos pavidos et terga vertentes fortes eorum caesos fugerunt conciti nec respexerunt terror undique ait Dominus

vul@Jeremiah:46:6 @ non fugiat velox nec salvari se putet fortis ad aquilonem iuxta flumen Eufraten victi sunt et ruerunt

vul@Jeremiah:46:7 @ quis est iste qui quasi flumen ascendit et veluti fluviorum intumescunt gurgites eius

vul@Jeremiah:46:8 @ Aegyptus fluminis instar ascendet et velut flumina movebuntur fluctus eius et dicet ascendens operiam terram perdam civitatem et habitatores eius

vul@Jeremiah:46:9 @ ascendite equos et exultate in curribus et procedant fortes Aethiopia et Lybies tenentes scutum et Lydii arripientes et iacientes sagittas

vul@Jeremiah:46:10 @ dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut sumat vindictam de inimicis suis devorabit gladius et saturabitur et inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini exercituum in terra aquilonis iuxta flumen Eufraten

vul@Jeremiah:46:11 @ ascende in Galaad et tolle resinam virgo filia Aegypti frustra multiplicas medicamina sanitas non erit tibi

vul@Jeremiah:46:12 @ audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram quia fortis inpegit in fortem ambo pariter conciderunt

vul@Jeremiah:46:13 @ verbum quod locutus est Dominus ad Hieremiam prophetam super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis et percussurus terram Aegypti

vul@Jeremiah:46:14 @ adnuntiate Aegypto et auditum facite Magdolo et resonet in Memphis et in Tafnis dicite sta et praepara te quia devoravit gladius ea quae per circuitum tuum sunt

vul@Jeremiah:46:15 @ quare conputruit fortis tuus non stetit quoniam Dominus subvertit eum

vul@Jeremiah:46:16 @ multiplicavit ruentes ceciditque vir ad proximum suum et dicent surge et revertamur ad populum nostrum et ad terram nativitatis nostrae a facie gladii columbae

vul@Jeremiah:46:17 @ vocate nomen Pharao regis Aegypti Tumultum adduxit tempus

vul@Jeremiah:46:18 @ vivo ego inquit Rex Dominus exercituum nomen eius quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus in mari veniet

vul@Jeremiah:46:19 @ vasa transmigrationis fac tibi habitatrix filia Aegypti quia Memphis in solitudinem erit et deseretur inhabitabilis

vul@Jeremiah:46:20 @ vitula eligans atque formonsa Aegyptus stimulator ab aquilone veniet ei

vul@Jeremiah:46:21 @ mercennarii quoque eius qui versabantur in medio eius quasi vituli saginati versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt quia dies interfectionis eorum venit super eos tempus visitationis eorum

vul@Jeremiah:46:22 @ vox eius quasi aeris sonabit quoniam cum exercitu properabunt et cum securibus venient ei quasi ligna caedentes

vul@Jeremiah:46:23 @ succiderunt saltum eius ait Dominus qui supputari non potest multiplicati sunt super lucustas et non est eis numerus

vul@Jeremiah:46:24 @ confusa est filia Aegypti et tradita in manu populi aquilonis

vul@Jeremiah:46:25 @ dixit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego visitabo super tumultum Alexandriae et super Pharao et super Aegyptum et super deos eius et super reges eius et super Pharao et super eos qui confidunt in eo

vul@Jeremiah:46:26 @ et dabo eos in manu quaerentium animam eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum eius et post haec habitabitur sicut diebus pristinis ait Dominus

vul@Jeremiah:46:27 @ et tu ne timeas serve meus Iacob et ne paveas Israhel quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis suae et revertetur Iacob et quiescet et prosperabitur et non erit qui exterreat eum

vul@Jeremiah:46:28 @ et tu noli timere serve meus Iacob ait Dominus quia tecum ego sum quia consumam ego cunctas gentes ad quas eieci te te vero non consumam sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi

vul@Jeremiah:47:1 @ quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra Palestinos antequam percuteret Pharao Gazam

vul@Jeremiah:47:2 @ haec dicit Dominus ecce aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius clamabunt homines et ululabit omnis habitator terrae

vul@Jeremiah:47:3 @ ab strepitu pompae armorum et bellatorum eius a commotione quadrigarum eius et multitudine rotarum illius non respexerunt patres filios manibus dissolutis

vul@Jeremiah:47:4 @ pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est enim Dominus Palestinos reliquias insulae Cappadociae

vul@Jeremiah:47:5 @ venit calvitium super Gazam conticuit Ascalon et reliquiae vallis earum usquequo concideris

vul@Jeremiah:47:6 @ o mucro Domini usquequo non quiescis ingredere in vaginam tuam refrigerare et sile

vul@Jeremiah:47:7 @ quomodo quiescet cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas eius regiones ibique condixerit illi

vul@Jeremiah:48:1 @ ad Moab haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vae super Nabo quoniam vastata est et confusa capta est Cariathaim confusa est fortis et tremuit

vul@Jeremiah:48:2 @ non est ultra exultatio in Moab contra Esebon cogitaverunt malum venite et disperdamus eam de gente ergo silens conticesces sequeturque te gladius

vul@Jeremiah:48:3 @ vox clamoris de Oronaim vastitas et contritio magna

vul@Jeremiah:48:4 @ contrita est Moab adnuntiate clamorem parvulis eius

vul@Jeremiah:48:5 @ per ascensum enim Luaith plorans ascendet in fletu quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt

vul@Jeremiah:48:6 @ fugite salvate animas vestras et eritis quasi myrice in deserto

vul@Jeremiah:48:7 @ pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis tu quoque capieris et ibit Chamos in transmigrationem sacerdotes eius et principes eius simul

vul@Jeremiah:48:8 @ et veniet praedo ad omnem urbem et urbs nulla salvabitur et peribit vallis et dissipabuntur campestria quoniam dixit Dominus

vul@Jeremiah:48:9 @ date florem Moab quia floriens egredietur et civitates eius desertae erunt et inhabitabiles

vul@Jeremiah:48:10 @ maledictus qui facit opus Domini fraudulenter et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine

vul@Jeremiah:48:11 @ fertilis fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in fecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit idcirco permansit gustus eius in eo et odor eius non est inmutatus

vul@Jeremiah:48:12 @ propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum et sternent eum et vasa eius exhaurient et lagoenas eorum conlident

vul@Jeremiah:48:13 @ et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israhel a Bethel in qua habebat fiduciam

vul@Jeremiah:48:14 @ quomodo dicitis fortes sumus et viri robusti ad proeliandum

vul@Jeremiah:48:15 @ vastata est Moab et civitates illius ascenderunt et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem ait Rex Dominus exercituum nomen ei

vul@Jeremiah:48:16 @ prope est interitus Moab ut veniat et malum eius velociter adcurret nimis

vul@Jeremiah:48:17 @ consolamini eum omnes qui estis in circuitu eius et universi qui scitis nomen eius dicite quomodo confracta est virga fortis baculus gloriosus

vul@Jeremiah:48:18 @ descende de gloria et sede in siti habitatio filiae Dibon quoniam vastator Moab ascendet ad te dissipabit munitiones tuas

vul@Jeremiah:48:19 @ in via sta et prospice habitatio Aroer interroga fugientem et eum qui evasit dic quid accidit

vul@Jeremiah:48:20 @ confusus est Moab quoniam victus est ululate et clamate adnuntiate in Arnon quoniam vastata est Moab

vul@Jeremiah:48:21 @ et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et super Iaesa et super Mefath

vul@Jeremiah:48:22 @ et super Dibon et super Nabo et super domum Deblathaim

vul@Jeremiah:48:23 @ et super Cariathaim et super Bethgamul et super Bethmaon

vul@Jeremiah:48:24 @ et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab quae longe et quae prope sunt

vul@Jeremiah:48:25 @ abscisum est cornu Moab et brachium eius contritum est ait Dominus

vul@Jeremiah:48:26 @ inebriate eum quoniam contra Dominum erectus est et adlidet manum Moab in vomitu suo et erit in derisum etiam ipse

vul@Jeremiah:48:27 @ fuit enim in derisum tibi Israhel quasi inter fures repperisses eum propter verba ergo tua quae adversum illum locutus es captivus duceris

vul@Jeremiah:48:28 @ relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis

vul@Jeremiah:48:29 @ audivimus superbiam Moab superbus est valde sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis illius

vul@Jeremiah:48:30 @ ego scio ait Dominus iactantiam eius et quod non sit iuxta eam virtus eius nec iuxta quod poterat conata sit facere

vul@Jeremiah:48:31 @ ideo super Moab heiulabo et ad Moab universam clamabo ad viros muri fictilis lamentantes

vul@Jeremiah:48:32 @ de planctu Iazer plorabo tibi vinea Sobema propagines tuae transierunt mare usque ad mare Iazer pervenerunt super messem tuam et vindemiam tuam praedo inruit

vul@Jeremiah:48:33 @ ablata est laetitia et exultatio de Carmelo et de terra Moab et vinum de torcularibus sustuli nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit

vul@Jeremiah:48:34 @ de clamore Esebon usque Eleale et Iaesa dederunt vocem suam a Segor usque ad Oronaim vitula conternante aquae quoque Namrim pessimae erunt

vul@Jeremiah:48:35 @ et auferam de Moab ait Dominus offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius

vul@Jeremiah:48:36 @ propterea cor meum ad Moab quasi tibiae resonabit et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum quia plus fecit quam potuit idcirco perierunt

vul@Jeremiah:48:37 @ omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit in cunctis manibus conligatio et super omne dorsum cilicium

vul@Jeremiah:48:38 @ super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus

vul@Jeremiah:48:39 @ quomodo victa est et ululaverunt quomodo deiecit cervicem Moab et confusus est eritque Moab in derisum et in exemplum omnibus in circuitu suo

vul@Jeremiah:48:40 @ haec dicit Dominus ecce quasi aquila evolabit et extendet alas suas ad Moab

vul@Jeremiah:48:41 @ capta est Carioth et munitiones conprehensae sunt et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis

vul@Jeremiah:48:42 @ et cessabit Moab esse populus quoniam contra Dominum gloriatus est

vul@Jeremiah:48:43 @ pavor et fovea et laqueus super te o habitator Moab ait Dominus

vul@Jeremiah:48:44 @ qui fugit a facie pavoris cadet in foveam et qui conscenderit de fovea capietur laqueo adducam enim super Moab annum visitationis eorum dicit Dominus

vul@Jeremiah:48:45 @ in umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes quia ignis egressus est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit partem Moab et verticem filiorum tumultus

vul@Jeremiah:48:46 @ vae tibi Moab peristi popule Chamos quia conprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem

vul@Jeremiah:48:47 @ et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus ait Dominus hucusque iudicia Moab

vul@Jeremiah:49:1 @ ad filios Ammon haec dicit Dominus numquid filii non sunt Israhel aut heres non est ei cur igitur hereditate possedit Melchom Gad et populus eius in urbibus eius habitavit

vul@Jeremiah:49:2 @ ideo ecce dies veniunt dicit Dominus et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum proelii et erit in tumulum dissipata filiaeque eius igni succendentur et possidebit Israhel possessores suos dicit Dominus

vul@Jeremiah:49:3 @ ulula Esebon quoniam vastata est Ahi clamate filiae Rabbath accingite vos ciliciis plangite et circuite per sepes quia Melchom in transmigratione ducetur sacerdotes eius et principes eius simul

vul@Jeremiah:49:4 @ quid gloriaris in vallibus defluxit vallis tua filia delicata quae confidebas in thesauris tuis et dicebas quis veniet ad me

vul@Jeremiah:49:5 @ ecce ego inducam super te terrorem ait Dominus Deus exercituum ab omnibus qui sunt in circuitu tuo et dispergemini singuli a conspectu vestro nec erit qui congreget fugientem

vul@Jeremiah:49:6 @ et post haec reverti faciam captivos filiorum Ammon ait Dominus

vul@Jeremiah:49:7 @ ad Idumeam haec dicit Dominus exercituum numquid non est ultra sapientia in Theman periit consilium a filiis inutilis facta est sapientia eorum

vul@Jeremiah:49:8 @ fugite terga vertite descendite in voragine habitatores Dedan quoniam perditionem Esau adduxi super eum tempus visitationis eius

vul@Jeremiah:49:9 @ si vindemiatores venissent super te non reliquissent racemum si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi

vul@Jeremiah:49:10 @ ego vero discoperui Esau revelavi abscondita eius et celari non poterit vastatum est semen eius et fratres eius et vicini eius et non erit

vul@Jeremiah:49:11 @ relinque pupillos tuos ego eos faciam vivere et viduae tuae in me sperabunt

vul@Jeremiah:49:12 @ quia haec dicit Dominus ecce quibus non erat iudicium ut biberent calicem bibentes bibent et tu quasi innocens relinqueris non eris innocens sed bibens bibes

vul@Jeremiah:49:13 @ quia per memet ipsum iuravi dicit Dominus quod in solitudinem et in obprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra et omnes civitates eius erunt in solitudines sempiternas

vul@Jeremiah:49:14 @ auditum audivi a Domino et legatus ad gentes missus est congregamini et venite contra eam et consurgamus in proelium

vul@Jeremiah:49:15 @ ecce enim parvulum dedi te in gentibus contemptibilem inter homines

vul@Jeremiah:49:16 @ arrogantia tua decepit te et superbia cordis tui qui habitas in cavernis petrae et adprehendere niteris altitudinem collis cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum inde detraham te dicit Dominus

vul@Jeremiah:49:17 @ et erit Idumea deserta omnis qui transibit per eam stupebit et sibilabit super omnes plagas eius

vul@Jeremiah:49:18 @ sicuti subversa est Sodoma et Gomorra et vicinae eius ait Dominus non habitabit ibi vir et non incolet eam filius hominis

vul@Jeremiah:49:19 @ ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem praeponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo

vul@Jeremiah:49:20 @ propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom et cogitationes eius quas cogitavit de habitatoribus Theman si non deiecerint eos parvuli gregis nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum

vul@Jeremiah:49:21 @ a voce ruinae eorum commota est terra clamor in mari Rubro auditus est vocis eius

vul@Jeremiah:49:22 @ ecce quasi aquila ascendet et evolabit et expandet alas suas super Bosram et erit cor fortium Idumeae in die illa quasi cor mulieris parturientis

vul@Jeremiah:49:23 @ ad Damascum confusa est Emath et Arfad quia auditum pessimum audierunt turbati sunt in mari sollicitudine quiescere non potuit

vul@Jeremiah:49:24 @ dissoluta est Damascus versa in fugam tremor adprehendit eam angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem

vul@Jeremiah:49:25 @ quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem urbem laetitiae

vul@Jeremiah:49:26 @ ideo cadent iuvenes eius in plateis eius et omnes viri proelii conticescent in die illa ait Dominus exercituum

vul@Jeremiah:49:27 @ et succendam ignem in muro Damasci et devorabit moenia Benadad

vul@Jeremiah:49:28 @ ad Cedar et ad regna Asor quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis haec dicit Dominus surgite ascendite ad Cedar et vastate filios orientis

vul@Jeremiah:49:29 @ tabernacula eorum et greges eorum capient pelles eorum et omnia vasa eorum et camelos eorum tollent sibi et vocabunt super eos formidinem in circuitu

vul@Jeremiah:49:30 @ fugite abite vehementer in voraginibus sedete qui habitatis Asor ait Dominus iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes

vul@Jeremiah:49:31 @ consurgite et ascendite ad gentem quietam et habitantem confidenter ait Dominus non ostia non vectes ei soli habitant

vul@Jeremiah:49:32 @ et erunt cameli eorum in direptionem et multitudo iumentorum in praedam et dispergam eos in omnem ventum qui sunt adtonsi in comam et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos ait Dominus

vul@Jeremiah:49:33 @ et erit Asor in habitaculum draconum deserta usque in aeternum non manebit ibi vir nec incolet eam filius hominis

vul@Jeremiah:49:34 @ quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam adversus Aelam in principio regni Sedeciae regis Iuda dicens

vul@Jeremiah:49:35 @ haec dicit Dominus exercituum ecce ego confringam arcum Aelam summam fortitudinem eorum

vul@Jeremiah:49:36 @ et inducam super Aelam quattuor ventos a quattuor plagis caeli et ventilabo eos in omnes ventos istos et non erit gens ad quam non perveniant profugi Aelam

vul@Jeremiah:49:37 @ et pavere faciam Aelam coram inimicis suis et in conspectu quaerentium animam eorum et adducam super eos malum iram furoris mei dicit Dominus et emittam post eos gladium donec consumam eos

vul@Jeremiah:49:38 @ et ponam solium meum in Aelam et perdam inde reges et principes ait Dominus

vul@Jeremiah:49:39 @ in novissimis autem diebus reverti faciam captivos Aelam dicit Dominus

vul@Jeremiah:50:1 @ verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldeorum in manu Hieremiae prophetae

vul@Jeremiah:50:2 @ adnuntiate in gentibus et auditum facite levate signum praedicate et nolite celare dicite capta est Babylon confusus est Bel victus est Marodach confusa sunt sculptilia eius superata sunt idola eorum

vul@Jeremiah:50:3 @ quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone quae ponet terram eius in solitudinem et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus et moti sunt et abierunt

vul@Jeremiah:50:4 @ in diebus illis et in tempore illo ait Dominus venient filii Israhel ipsi et filii Iuda simul ambulantes et flentes properabunt et Dominum Deum suum quaerent

vul@Jeremiah:50:5 @ in Sion interrogabunt viam huc facies eorum venient et adponentur ad Dominum foedere sempiterno quod nulla oblivione delebitur

vul@Jeremiah:50:6 @ grex perditus factus est populus meus pastores eorum seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus de monte in collem transierunt obliti sunt cubilis sui

vul@Jeremiah:50:7 @ omnes qui invenerunt comederunt eos et hostes eorum dixerunt non peccavimus pro eo quod peccaverunt Domino decori iustitiae et expectationi patrum eorum Domino

vul@Jeremiah:50:8 @ recedite de medio Babylonis et de terra Chaldeorum egredimini et estote quasi hedi ante greges

vul@Jeremiah:50:9 @ quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis et praeparabuntur adversum eam et inde capietur sagitta eius quasi viri fortis interfectoris non revertetur vacua

vul@Jeremiah:50:10 @ et erit Chaldea in praedam omnes vastantes eam replebuntur ait Dominus

vul@Jeremiah:50:11 @ quoniam exultatis et magna loquimini diripientes hereditatem meam quoniam effusi estis sicut vitulus super herbam et mugistis ut tauri

vul@Jeremiah:50:12 @ confusa est mater vestra nimis et adaequata pulveri quae genuit vos ecce novissima erit in gentibus deserta invia et arens

vul@Jeremiah:50:13 @ ab ira Domini non habitabitur sed redigetur tota in solitudinem omnis qui transit per Babylonem stupebit et sibilabit super universis plagis eius

vul@Jeremiah:50:14 @ praeparamini contra Babylonem per circuitum omnes qui intenditis arcum debellate eam non parcatis iaculis quia Domino peccavit

vul@Jeremiah:50:15 @ clamate adversus eam ubique dedit manum ceciderunt fundamenta eius destructi sunt muri eius quoniam ultio Domini est ultionem accipite de ea sicut fecit facite ei

vul@Jeremiah:50:16 @ disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem in tempore messis a facie gladii columbae unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient

vul@Jeremiah:50:17 @ grex dispersus Israhel leones eiecerunt eum primus comedit eum rex Assur iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis

vul@Jeremiah:50:18 @ propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego visitabo regem Babylonis et terram eius sicut visitavi regem Assur

vul@Jeremiah:50:19 @ et reducam Israhel ad habitaculum suum et pascetur Carmelum et Basan et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima eius

vul@Jeremiah:50:20 @ in diebus illis et in tempore illo ait Dominus quaeretur iniquitas Israhel et non erit et peccatum Iuda et non invenietur quoniam propitius ero eis quos reliquero

vul@Jeremiah:50:21 @ super terram dominantium ascende et super habitatores eius visita dissipa et interfice quae post eos sunt ait Dominus et fac iuxta omnia quae praecepi tibi

vul@Jeremiah:50:22 @ vox belli in terra et contritio magna

vul@Jeremiah:50:23 @ quomodo confractus est et contritus est malleus universae terrae quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus

vul@Jeremiah:50:24 @ inlaqueavi te et capta es Babylon et nesciebas inventa es et adprehensa quoniam Dominum provocasti

vul@Jeremiah:50:25 @ aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa irae suae quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldeorum

vul@Jeremiah:50:26 @ venite ad eam ab extremis finibus aperite ut exeant qui conculcent eam tollite de via lapides et redigite in acervos et interficite eam nec sit quicquam reliquum

vul@Jeremiah:50:27 @ dissipate universos fortes eius descendant in occisionem vae eis quia venit dies eorum tempus visitationis eorum

vul@Jeremiah:50:28 @ vox fugientium et eorum qui evaserunt de terra Babylonis ut adnuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri ultionem templi eius

vul@Jeremiah:50:29 @ adnuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei secundum opus suum iuxta omnia quae fecit facite illi quia contra Dominum erecta est adversum Sanctum Israhel

vul@Jeremiah:50:30 @ idcirco cadent iuvenes eius in plateis eius et omnes viri bellatores eius conticescent in die illa ait Dominus

vul@Jeremiah:50:31 @ ecce ego ad te superbe dicit Dominus Deus exercituum quia venit dies tuus tempus visitationis tuae

vul@Jeremiah:50:32 @ et cadet superbus et corruet et non erit qui suscitet eum et succendam ignem in urbibus eius et devorabit omnia in circuitu eius

vul@Jeremiah:50:33 @ haec dicit Dominus exercituum calumniam sustinent filii Israhel et filii Iuda simul omnes qui ceperunt eos tenent nolunt dimittere eos

vul@Jeremiah:50:34 @ redemptor eorum Fortis Dominus exercituum nomen eius iudicio defendet causam eorum ut exterreat terram et commoveat habitatores Babylonis

vul@Jeremiah:50:35 @ gladius ad Chaldeos ait Dominus et ad habitatores Babylonis et ad principes et ad sapientes eius

vul@Jeremiah:50:36 @ gladius ad divinos eius qui stulti erunt gladius ad fortes illius qui timebunt

vul@Jeremiah:50:37 @ gladius ad equos eius et ad currus eius et ad omne vulgus quod est in medio eius et erunt quasi mulieres gladius ad thesauros eius qui diripientur

vul@Jeremiah:50:38 @ siccitas super aquas eius erit et arescent quia terra sculptilium est et in portentis gloriantur

vul@Jeremiah:50:39 @ propterea habitabunt dracones cum fatuis ficariis et habitabunt in ea strutiones et non habitabitur ultra usque ad sempiternum nec extruetur usque ad generationem et generationem

vul@Jeremiah:50:40 @ sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas eius ait Dominus non habitabit ibi vir nec incolet eam filius hominis

vul@Jeremiah:50:41 @ ecce populus venit ab aquilone et gens magna et reges multi consurgent a finibus terrae

vul@Jeremiah:50:42 @ arcum et scutum adprehendent crudeles sunt et inmisericordes vox eorum quasi mare sonabit et super equos ascendent sicut vir paratus ad proelium contra te filia Babylon

vul@Jeremiah:50:43 @ audivit rex Babylonis famam eorum et dissolutae sunt manus eius angustia adprehendit eum dolor quasi parturientem

vul@Jeremiah:50:44 @ ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem praeponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo

vul@Jeremiah:50:45 @ propterea audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem et cogitationes eius quas cogitavit super terram Chaldeorum nisi detraxerint eos parvuli gregum nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum

vul@Jeremiah:50:46 @ a voce captivitatis Babylonis commota est terra et clamor inter gentes auditus est

vul@Jeremiah:51:1 @ haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores eius qui cor suum levaverunt contra me quasi ventum pestilentem

vul@Jeremiah:51:2 @ et mittam in Babylonem ventilatores et ventilabunt eam et demolientur terram eius quoniam venerunt super eam undique in die adflictionis eius

vul@Jeremiah:51:3 @ non tendat qui tendit arcum suum et non ascendat loricatus nolite parcere iuvenibus eius interficite omnem militiam eius

vul@Jeremiah:51:4 @ et cadent interfecti in terra Chaldeorum et vulnerati in regionibus eius

vul@Jeremiah:51:5 @ quoniam non fuit viduatus Israhel et Iuda a Deo suo Domino exercituum terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israhel

vul@Jeremiah:51:6 @ fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam nolite tacere super iniquitatem eius quoniam tempus ultionis est Domino vicissitudinem ipse retribuet ei

vul@Jeremiah:51:7 @ calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram de vino eius biberunt gentes et ideo commotae sunt

vul@Jeremiah:51:8 @ subito cecidit Babylon et contrita est ululate super eam tollite resinam ad dolorem eius si forte sanetur

vul@Jeremiah:51:9 @ curavimus Babylonem et non est sanata derelinquamus eam et eamus unusquisque in terram suam quoniam pervenit usque ad caelos iudicium eius et elevatum est usque ad nubes

vul@Jeremiah:51:10 @ protulit Dominus iustitias nostras venite et narremus in Sion opus Domini Dei nostri

vul@Jeremiah:51:11 @ acuite sagittas implete faretras suscitavit Dominus spiritum regum Medorum et contra Babylonem mens eius ut perdat eam quoniam ultio Domini est ultio templi sui

vul@Jeremiah:51:12 @ super muros Babylonis levate signum augete custodiam levate custodes praeparate insidias quia cogitavit Dominus et fecit quaecumque locutus est contra habitatores Babylonis

vul@Jeremiah:51:13 @ quae habitas super aquas multas locuples in thesauris venit finis tuus pedalis praecisionis tuae

vul@Jeremiah:51:14 @ iuravit Dominus exercituum per animam suam quoniam replebo te hominibus quasi brucho et super te celeuma cantabitur

vul@Jeremiah:51:15 @ qui fecit terram in fortitudine sua praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos

vul@Jeremiah:51:16 @ dante eo vocem multiplicantur aquae in caelo qui levat nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit et produxit ventum de thesauris suis

vul@Jeremiah:51:17 @ stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis conflator in sculptili quia mendax conflatio eius nec est spiritus in eis

vul@Jeremiah:51:18 @ vana sunt opera et risu digna in tempore visitationis suae peribunt

vul@Jeremiah:51:19 @ non sicut haec pars Iacob quia qui fecit omnia ipse est et Israhel sceptrum hereditatis eius Dominus exercituum nomen eius

vul@Jeremiah:51:20 @ conlidis tu mihi vasa belli et ego conlidam in te gentes et disperdam in te regna

vul@Jeremiah:51:21 @ et conlidam in te equum et equitem eius et conlidam in te currum et ascensorem eius

vul@Jeremiah:51:22 @ et conlidam in te virum et mulierem et conlidam in te senem et puerum et conlidam in te iuvenem et virginem

vul@Jeremiah:51:23 @ et conlidam in te pastorem et gregem eius et conlidam in te agricolam et iugales eius et conlidam in te duces et magistratus

vul@Jeremiah:51:24 @ et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldeae omne malum suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris ait Dominus

vul@Jeremiah:51:25 @ ecce ego ad te mons pestifer ait Dominus qui corrumpis universam terram et extendam manum meam super te et evolvam te de petris et dabo te in montem conbustionis

vul@Jeremiah:51:26 @ et non tollent de te lapidem in angulum et lapidem in fundamenta sed perditus in aeternum eris ait Dominus

vul@Jeremiah:51:27 @ levate signum in terra clangite bucina in gentibus sanctificate super eam gentes adnuntiate contra illam regibus Ararat Menni et Aschenez numerate contra eam Thapsar adducite equum quasi bruchum aculeatum

vul@Jeremiah:51:28 @ sanctificate contra eam gentes reges Mediae duces eius et universos magistratus eius cunctamque terram potestatis eius

vul@Jeremiah:51:29 @ et commovebitur terra et turbabitur quia evigilavit contra Babylonem cogitatio Domini ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem

vul@Jeremiah:51:30 @ cessaverunt fortes Babylonis a proelio habitaverunt in praesidiis devoratum est robur eorum et facti sunt quasi mulieres incensa sunt tabernacula eius contriti sunt vectes eius

vul@Jeremiah:51:31 @ currens obviam currenti veniet et nuntius obvius nuntianti ut adnuntiet regi Babylonis quia capta est civitas eius a summo usque ad summum

vul@Jeremiah:51:32 @ et vada praeoccupata sunt et paludes incensae sunt igni et viri bellatores conturbati sunt

vul@Jeremiah:51:33 @ quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel filia Babylon quasi area tempus triturae eius adhuc modicum et veniet tempus messionis eius

vul@Jeremiah:51:34 @ comedit me devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis reddidit me quasi vas inane absorbuit me sicut draco replevit ventrem suum teneritudine mea et eiecit me

vul@Jeremiah:51:35 @ iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem dicit habitatio Sion et sanguis meus super habitatores Chaldeae dicit Hierusalem

vul@Jeremiah:51:36 @ propterea haec dicit Dominus ecce ego iudicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare eius et siccabo venam eius

vul@Jeremiah:51:37 @ et erit Babylon in tumulos habitatio draconum stupor et sibilus eo quod non sit habitator

vul@Jeremiah:51:38 @ simul ut leones rugient excutient comas velut catuli leonum

vul@Jeremiah:51:39 @ in calore eorum ponam potus eorum et inebriabo eos ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum et non consurgant dicit Dominus

vul@Jeremiah:51:40 @ deducam eos quasi agnos ad victimam quasi arietes cum hedis

vul@Jeremiah:51:41 @ quomodo capta est Sesach et conprehensa est inclita universae terrae quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes

vul@Jeremiah:51:42 @ ascendit super Babylonem mare multitudine fluctuum eius operta est

vul@Jeremiah:51:43 @ factae sunt civitates eius in stuporem terra inhabitabilis et deserta terra in qua nullus habitet nec transeat per eam filius hominis

vul@Jeremiah:51:44 @ et visitabo super Bel in Babylone et eiciam quod absorbuerat de ore eius et non confluent ad eum ultra gentes siquidem et murus Babylonis corruit

vul@Jeremiah:51:45 @ egredimini de medio eius populus meus ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini

vul@Jeremiah:51:46 @ et ne forte mollescat cor vestrum et timeatis auditum qui audietur in terra et veniet in anno auditio et post hunc annum auditio et iniquitas in terra et dominator super dominatorem

vul@Jeremiah:51:47 @ propterea ecce dies veniunt et visitabo super sculptilia Babylonis et omnis terra eius confundetur et universi interfecti eius cadent in medio eius

vul@Jeremiah:51:48 @ et laudabunt super Babylonem caeli et terra et omnia quae in eis sunt quia ab aquilone venient ei praedones ait Dominus

vul@Jeremiah:51:49 @ et quomodo fecit Babylon ut caderent occisi in Israhel sic de Babylone cadent occisi in universa terra

vul@Jeremiah:51:50 @ qui fugistis gladium venite nolite stare recordamini procul Domini et Hierusalem ascendat super cor vestrum

vul@Jeremiah:51:51 @ confusi sumus quoniam audivimus obprobrium operuit ignominia facies nostras quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini

vul@Jeremiah:51:52 @ propterea ecce dies veniunt ait Dominus et visitabo super sculptilia eius et in omni terra eius mugiet vulneratus

vul@Jeremiah:51:53 @ si ascenderit Babylon in caelum et firmaverit in excelso robur suum a me venient vastatores eius ait Dominus

vul@Jeremiah:51:54 @ vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra Chaldeorum

vul@Jeremiah:51:55 @ quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem magnam et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae dedit sonitum vox eorum

vul@Jeremiah:51:56 @ quia venit super eam id est super Babylonem praedo et adprehensi sunt fortes eius et emarcuit arcus eorum quia fortis ultor Dominus reddens retribuet

vul@Jeremiah:51:57 @ et inebriabo principes eius et sapientes eius duces eius et magistratus eius et fortes eius et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur ait Rex Dominus exercituum nomen eius

vul@Jeremiah:51:58 @ haec dicit Dominus exercituum murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur et portae eius excelsae igni conburentur et labores populorum ad nihilum et gentium in igne erunt et disperibunt

vul@Jeremiah:51:59 @ verbum quod praecepit Hieremias prophetes Saraiae filio Neriae filii Maasiae cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem in anno quarto regni eius Saraias autem erat princeps prophetiae

vul@Jeremiah:51:60 @ et scripsit Hieremias omne malum quod venturum erat super Babylonem in libro uno omnia verba haec quae scripta sunt contra Babylonem

vul@Jeremiah:51:61 @ et dixit Hieremias ad Saraiam cum veneris Babylonem et videris et legeris omnia verba haec

vul@Jeremiah:51:62 @ dices Domine tu locutus es contra locum istum ut disperderes eum ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus et ut sit perpetua solitudo

vul@Jeremiah:51:63 @ cumque conpleveris legere librum istum ligabis ad eum lapidem et proicies illum in medio Eufraten

vul@Jeremiah:51:64 @ et dices sic submergetur Babylon et non consurget a facie adflictionis quam ego adduco super eam et dissolventur hucusque verba Hieremiae

vul@Jeremiah:52:1 @ filius viginti et unius anni Sedecias cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem et nomen matris eius Amithal filia Hieremiae de Lobna

vul@Jeremiah:52:2 @ et fecit malum in oculis Domini iuxta omnia quae fecerat Ioachim

vul@Jeremiah:52:3 @ quoniam furor Domini erat in Hierusalem et in Iuda usquequo proiceret eos a facie sua et recessit Sedecias a rege Babylonis

vul@Jeremiah:52:4 @ factum est autem in anno nono regni eius in mense decimo decima mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius adversum Hierusalem et obsederunt eam et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu

vul@Jeremiah:52:5 @ et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciae

vul@Jeremiah:52:6 @ mense autem quarto nona mensis obtinuit fames in civitate et non erant alimenta populo terrae

vul@Jeremiah:52:7 @ et disrupta est civitas et omnes viri bellatores fugerunt et exierunt de civitate nocte per viam portae quae est inter duos muros et ducit ad hortum regis Chaldeis obsidentibus urbem in gyro et abierunt per viam quae ducit in heremum

vul@Jeremiah:52:8 @ persecutus est autem exercitus Chaldeorum regem et adprehenderunt Sedeciam in deserto quod est iuxta Hiericho et omnis comitatus eius diffugit ab eo

vul@Jeremiah:52:9 @ cumque conprehendissent regem adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad eum iudicia

vul@Jeremiah:52:10 @ et iugulavit rex Babylonis filios Sedeciae in oculis eius sed et omnes principes Iudae occidit in Reblatha

vul@Jeremiah:52:11 @ et oculos Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius

vul@Jeremiah:52:12 @ in mense autem quinto decima mensis ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis venit Nabuzardan princeps militiae qui stabat coram rege Babylonis in Hierusalem

vul@Jeremiah:52:13 @ et incendit domum Domini et domum regis et omnes domos Hierusalem et omnem domum magnam igne conbusit

vul@Jeremiah:52:14 @ et totum murum Hierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldeorum qui erat cum magistro militiae

vul@Jeremiah:52:15 @ de pauperibus autem populi et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiae

vul@Jeremiah:52:16 @ de pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps militiae in vinitores et in agricolas

vul@Jeremiah:52:17 @ columnas quoque aereas quae erant in domo Domini et bases et mare aereum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et tulerunt omne aes eorum in Babylonem

vul@Jeremiah:52:18 @ et lebetas et creagras et psalteria et fialas et mortariola et omnia vasa aerea quae in ministerio fuerant tulerunt

vul@Jeremiah:52:19 @ et hydrias et thymiamateria et urceos et pelves et candelabra et mortaria et cyatos quotquot aurea aurea et quotquot argentea argentea tulit magister militiae

vul@Jeremiah:52:20 @ columnas duas et mare unum vitulos duodecim aereos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini non erat pondus aeris omnium vasorum horum

vul@Jeremiah:52:21 @ de columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam porro grossitudo eius quattuor digitorum et intrinsecus cava erat

vul@Jeremiah:52:22 @ et capitella super utramque aerea altitudo capitelli unius quinque cubitorum et retiacula et mala granata

vul@Jeremiah:52:23 @ nonaginta sex dependentia omnia mala granata centum retiaculis circumdabantur

vul@Jeremiah:52:24 @ et tulit magister militiae Saraiam sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres custodes vestibuli

vul@Jeremiah:52:25 @ et de civitate tulit eunuchum unum qui erat praepositus super viros bellatores et septem viros de his qui videbant faciem regis qui inventi sunt in civitate et scribam principem militum qui probabat tirones et sexaginta viros de populo terrae qui inventi sunt in medio civitatis

vul@Jeremiah:52:26 @ tulit autem eos Nabuzardan magister militiae et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha

vul@Jeremiah:52:27 @ et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Reblatha in terra Emath et translatus est Iuda de terra sua

vul@Jeremiah:52:28 @ iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor in anno septimo Iudaeos tria milia et viginti tres

vul@Jeremiah:52:29 @ in anno octavodecimo Nabuchodonosor de Hierusalem animas octingentas triginta duas

vul@Jeremiah:52:30 @ in anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit Nabuzardan magister militiae Iudaeorum animas septingentas quadraginta quinque omnes ergo animae quattuor milia sescentae

vul@Jeremiah:52:31 @ et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Ioachim regis Iudae duodecimo mense vicesima quinta mensis elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui caput Ioachim regis Iudae et eduxit eum de domo carceris

vul@Jeremiah:52:32 @ et locutus est cum eo bona et posuit thronum eius super thronos regum qui erant post se in Babylone

vul@Jeremiah:52:33 @ et mutavit vestimenta carceris eius et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae

vul@Lamentations:1:1 @ ALEPH quomodo sedit sola civitas plena populo facta est quasi vidua domina gentium princeps provinciarum facta est sub tributo

vul@Lamentations:1:2 @ BETH plorans ploravit in nocte et lacrimae eius in maxillis eius non est qui consoletur eam ex omnibus caris eius omnes amici eius spreverunt eam et facti sunt ei inimici

vul@Lamentations:1:3 @ GIMEL migravit Iuda propter adflictionem et multitudinem servitutis habitavit inter gentes nec invenit requiem omnes persecutores eius adprehenderunt eam inter angustias

vul@Lamentations:1:4 @ DELETH viae Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad sollemnitatem omnes portae eius destructae sacerdotes eius gementes virgines eius squalidae et ipsa oppressa amaritudine

vul@Lamentations:1:5 @ HE facti sunt hostes eius in capite inimici illius locupletati sunt quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum eius parvuli eius ducti sunt captivi ante faciem tribulantis

vul@Lamentations:1:6 @ VAV et egressus est a filia Sion omnis decor eius facti sunt principes eius velut arietes non invenientes pascuam et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis

vul@Lamentations:1:7 @ ZAI recordata est Hierusalem dierum adflictionis suae et praevaricationis omnium desiderabilium suorum quae habuerat a diebus antiquis cum caderet populus eius in manu hostili et non esset auxiliator viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius

vul@Lamentations:1:8 @ HETH peccatum peccavit Hierusalem propterea instabilis facta est omnes qui glorificabant eam spreverunt illam quia viderunt ignominiam eius ipsa autem gemens et conversa retrorsum

vul@Lamentations:1:9 @ TETH sordes eius in pedibus eius nec recordata est finis sui deposita est vehementer non habens consolatorem vide Domine adflictionem meam quoniam erectus est inimicus

vul@Lamentations:1:10 @ IOTH manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum de quibus praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam

vul@Lamentations:1:11 @ CAPH omnis populus eius gemens et quaerens panem dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocilandam animam vide Domine considera quoniam facta sum vilis

vul@Lamentations:1:12 @ LAMED o vos omnes qui transitis per viam adtendite et videte si est dolor sicut dolor meus quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus in die irae furoris sui

vul@Lamentations:1:13 @ MEM de excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me expandit rete pedibus meis convertit me retrorsum posuit me desolatam tota die maerore confectam

vul@Lamentations:1:14 @ NUN vigilavit iugum iniquitatum mearum in manu eius convolutae sunt et inpositae collo meo infirmata est virtus mea dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere

vul@Lamentations:1:15 @ SAMECH abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos torcular calcavit Dominus virgini filiae Iuda

vul@Lamentations:1:16 @ AIN idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquam quia longe factus est a me consolator convertens animam meam facti sunt filii mei perditi quoniam invaluit inimicus

vul@Lamentations:1:17 @ FE expandit Sion manus suas non est qui consoletur eam mandavit Dominus adversum Iacob in circuitu eius hostes eius facta est Hierusalem quasi polluta menstruis inter eos

vul@Lamentations:1:18 @ SADE iustus est Dominus quia os eius ad iracundiam provocavi audite obsecro universi populi et videte dolorem meum virgines meae et iuvenes mei abierunt in captivitatem

vul@Lamentations:1:19 @ COPH vocavi amicos meos et ipsi deceperunt me sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt quia quaesierunt cibum sibi ut refocilarent animam suam

vul@Lamentations:1:20 @ RES vide Domine quoniam tribulor venter meus conturbatus est subversum est cor meum in memet ipsa quoniam amaritudine plena sum foris interfecit gladius et domi mors similis est

vul@Lamentations:1:21 @ SEN audierunt quia ingemesco ego et non est qui consoletur me omnes inimici mei audierunt malum meum laetati sunt quoniam tu fecisti adduxisti diem consolationis et fient similes mei

vul@Lamentations:1:22 @ THAU ingrediatur omne malum eorum coram te et devindemia eos sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas multi enim gemitus mei et cor meum maerens

vul@Lamentations:2:1 @ ALEPH quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion proiecit de caelo terram inclitam Israhel et non recordatus est scabilli pedum suorum in die furoris sui

vul@Lamentations:2:2 @ BETH praecipitavit Dominus nec pepercit omnia speciosa Iacob destruxit in furore suo munitiones virginis Iuda deiecit in terram polluit regnum et principes eius

vul@Lamentations:2:3 @ GIMEL confregit in ira furoris omne cornu Israhel avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici et succendit in Iacob quasi ignem flammae devorantis in gyro

vul@Lamentations:2:4 @ DELETH tetendit arcum suum quasi inimicus firmavit dexteram suam quasi hostis et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiae Sion effudit quasi ignem indignationem suam

vul@Lamentations:2:5 @ HE factus est Dominus velut inimicus praecipitavit Israhel praecipitavit omnia moenia eius dissipavit munitiones eius et replevit in filia Iuda humiliatum et humiliatam

vul@Lamentations:2:6 @ VAV et dissipavit quasi hortum tentorium suum demolitus est tabernaculum suum oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum et obprobrio in indignatione furoris sui regem et sacerdotem

vul@Lamentations:2:7 @ ZAI reppulit Dominus altare suum maledixit sanctificationi suae tradidit in manu inimici muros turrium eius vocem dederunt in domo Domini sicut in die sollemni

vul@Lamentations:2:8 @ HETH cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion tetendit funiculum suum et non avertit manum suam a perditione luxitque antemurale et murus pariter dissipatus est

vul@Lamentations:2:9 @ TETH defixae sunt in terra portae eius perdidit et contrivit vectes eius regem eius et principes eius in gentibus non est lex et prophetae eius non invenerunt visionem a Domino

vul@Lamentations:2:10 @ IOTH sederunt in terra conticuerunt senes filiae Sion consperserunt cinere capita sua accincti sunt ciliciis abiecerunt in terra capita sua virgines Hierusalem

vul@Lamentations:2:11 @ CAPH defecerunt prae lacrimis oculi mei conturbata sunt viscera mea effusum est in terra iecur meum super contritione filiae populi mei cum deficeret parvulus et lactans in plateis oppidi

vul@Lamentations:2:12 @ LAMED matribus suis dixerunt ubi est triticum et vinum cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum

vul@Lamentations:2:13 @ MEM cui conparabo te vel cui adsimilabo te filia Hierusalem cui exaequabo te et consolabor te virgo filia Sion magna enim velut mare contritio tua quis medebitur tui

vul@Lamentations:2:14 @ NUN prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta nec aperiebant iniquitatem tuam ut te ad paenitentiam provocarent viderunt autem tibi adsumptiones falsas et eiectiones

vul@Lamentations:2:15 @ SAMECH plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Hierusalem haecine est urbs dicentes perfecti decoris gaudium universae terrae

vul@Lamentations:2:16 @ FE aperuerunt super te os suum omnes inimici tui sibilaverunt et fremuerunt dentibus dixerunt devoravimus en ista est dies quam expectabamus invenimus vidimus

vul@Lamentations:2:17 @ AIN fecit Dominus quae cogitavit conplevit sermonem suum quem praeceperat a diebus antiquis destruxit et non pepercit et laetificavit super te inimicum et exaltavit cornu hostium tuorum

vul@Lamentations:2:18 @ SADE clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiae Sion deduc quasi torrentem lacrimas per diem et per noctem non des requiem tibi neque taceat pupilla oculi tui

vul@Lamentations:2:19 @ COPH consurge lauda in nocte in principio vigiliarum effunde sicut aqua cor tuum ante conspectum Domini leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum qui defecerunt in fame in capite omnium conpetorum

vul@Lamentations:2:20 @ RES vide Domine et considera quem vindemiaveris ita ergone comedent mulieres fructum suum parvulos ad mensuram palmae si occidetur in sanctuario Domini sacerdos et propheta

vul@Lamentations:2:21 @ SEN iacuerunt in terra foris puer et senex virgines meae et iuvenes mei ceciderunt in gladio interfecisti in die furoris tui percussisti nec misertus es

vul@Lamentations:2:22 @ THAU vocasti quasi ad diem sollemnem qui terrerent me de circuitu et non fuit in die furoris Domini qui effugeret et relinqueretur quos educavi et enutrivi inimicus meus consumpsit eos

vul@Lamentations:3:1 @ ALEPH ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis eius

vul@Lamentations:3:2 @ ALEPH me minavit et adduxit in tenebris et non in lucem

vul@Lamentations:3:3 @ ALEPH tantum in me vertit et convertit manum suam tota die

vul@Lamentations:3:4 @ BETH vetustam fecit pellem meam et carnem meam contrivit ossa mea

vul@Lamentations:3:5 @ BETH aedificavit in gyro meo et circumdedit me felle et labore

vul@Lamentations:3:6 @ BETH in tenebrosis conlocavit me quasi mortuos sempiternos

vul@Lamentations:3:7 @ GIMEL circumaedificavit adversum me ut non egrediar adgravavit conpedem meam

vul@Lamentations:3:8 @ GIMEL sed et cum clamavero et rogavero exclusit orationem meam

vul@Lamentations:3:9 @ GIMEL conclusit vias meas lapidibus quadris semitas meas subvertit

vul@Lamentations:3:10 @ DELETH ursus insidians factus est mihi leo in absconditis

vul@Lamentations:3:11 @ DELETH semitas meas subvertit et confregit me posuit me desolatam

vul@Lamentations:3:12 @ DELETH tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam

vul@Lamentations:3:13 @ HE misit in renibus meis filias faretrae suae

vul@Lamentations:3:14 @ HE factus sum in derisu omni populo meo canticum eorum tota die

vul@Lamentations:3:15 @ HE replevit me amaritudinibus inebriavit me absinthio

vul@Lamentations:3:16 @ VAV et fregit ad numerum dentes meos cibavit me cinere

vul@Lamentations:3:17 @ VAV et repulsa est anima mea oblitus sum bonorum

vul@Lamentations:3:18 @ VAV et dixi periit finis meus et spes mea a Domino

vul@Lamentations:3:19 @ ZAI recordare paupertatis et transgressionis meae absinthii et fellis

vul@Lamentations:3:20 @ ZAI memoria memor ero et tabescet in me anima mea

vul@Lamentations:3:21 @ ZAI hoc recolens in corde meo ideo sperabo

vul@Lamentations:3:22 @ HETH misericordiae Domini quia non sumus consumpti quia non defecerunt miserationes eius

vul@Lamentations:3:23 @ HETH novae diluculo multa est fides tua

vul@Lamentations:3:24 @ HETH pars mea Dominus dixit anima mea propterea expectabo eum

vul@Lamentations:3:25 @ TETH bonus est Dominus sperantibus in eum animae quaerenti illum

vul@Lamentations:3:26 @ TETH bonum est praestolari cum silentio salutare Domini

vul@Lamentations:3:27 @ TETH bonum est viro cum portaverit iugum ab adulescentia sua

vul@Lamentations:3:28 @ IOTH sedebit solitarius et tacebit quia levavit super se

vul@Lamentations:3:29 @ IOTH ponet in pulvere os suum si forte sit spes

vul@Lamentations:3:30 @ IOTH dabit percutienti se maxillam saturabitur obprobriis

vul@Lamentations:3:31 @ CAPH quia non repellet in sempiternum Dominus

vul@Lamentations:3:32 @ CAPH quia si abiecit et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum

vul@Lamentations:3:33 @ CAPH non enim humiliavit ex corde suo et abiecit filios hominis

vul@Lamentations:3:34 @ LAMED ut contereret sub pedibus suis omnes vinctos terrae

vul@Lamentations:3:35 @ LAMED ut declinaret iudicium viri in conspectu vultus Altissimi

vul@Lamentations:3:36 @ LAMED ut perverteret hominem in iudicio suo Dominus ignoravit

vul@Lamentations:3:37 @ MEM quis est iste qui dixit ut fieret Domino non iubente

vul@Lamentations:3:38 @ MEM ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona

vul@Lamentations:3:39 @ MEM quid murmuravit homo vivens vir pro peccatis suis

vul@Lamentations:3:40 @ NUN scrutemur vias nostras et quaeramus et revertamur ad Dominum

vul@Lamentations:3:41 @ NUN levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos

vul@Lamentations:3:42 @ NUN nos inique egimus et ad iracundiam provocavimus idcirco tu inexorabilis es

vul@Lamentations:3:43 @ SAMECH operuisti in furore et percussisti nos occidisti nec pepercisti

vul@Lamentations:3:44 @ SAMECH opposuisti nubem tibi ne transeat oratio

vul@Lamentations:3:45 @ SAMECH eradicationem et abiectionem posuisti me in medio populorum

vul@Lamentations:3:46 @ FE aperuerunt super nos os suum omnes inimici

vul@Lamentations:3:47 @ FE formido et laqueus facta est nobis vaticinatio et contritio

vul@Lamentations:3:48 @ FE divisiones aquarum deduxit oculus meus in contritione filiae populi mei

vul@Lamentations:3:49 @ AIN oculus meus adflictus est nec tacuit eo quod non esset requies

vul@Lamentations:3:50 @ AIN donec respiceret et videret Dominus de caelis

vul@Lamentations:3:51 @ AIN oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae

vul@Lamentations:3:52 @ SADE venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis

vul@Lamentations:3:53 @ SADE lapsa est in lacu vita mea et posuerunt lapidem super me

vul@Lamentations:3:54 @ SADE inundaverunt aquae super caput meum dixi perii

vul@Lamentations:3:55 @ COPH invocavi nomen tuum Domine de lacis novissimis

vul@Lamentations:3:56 @ COPH vocem meam audisti ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus

vul@Lamentations:3:57 @ COPH adpropinquasti in die quando invocavi te dixisti ne timeas

vul@Lamentations:3:58 @ RES iudicasti Domine causam animae meae redemptor vitae meae

vul@Lamentations:3:59 @ RES vidisti Domine iniquitatem adversum me iudica iudicium meum

vul@Lamentations:3:60 @ RES vidisti omnem furorem universas cogitationes eorum adversum me

vul@Lamentations:3:61 @ SEN audisti obprobria eorum Domine omnes cogitationes eorum adversum me

vul@Lamentations:3:62 @ SEN labia insurgentium mihi et meditationes eorum adversum me tota die

vul@Lamentations:3:63 @ SEN sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ego sum psalmus eorum

vul@Lamentations:3:64 @ THAU reddes eis vicem Domine iuxta opera manuum suarum

vul@Lamentations:3:65 @ THAU dabis eis scutum cordis laborem tuum

vul@Lamentations:3:66 @ THAU persequeris in furore et conteres eos sub caelis Domine

vul@Lamentations:4:1 @ ALEPH quomodo obscuratum est aurum mutatus est color optimus dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum

vul@Lamentations:4:2 @ BETH filii Sion incliti et amicti auro primo quomodo reputati sunt in vasa testea opus manuum figuli

vul@Lamentations:4:3 @ GIMEL sed et lamiae nudaverunt mammam lactaverunt catulos suos filia populi mei crudelis quasi strutio in deserto

vul@Lamentations:4:4 @ DELETH adhesit lingua lactantis ad palatum eius in siti parvuli petierunt panem et non erat qui frangeret eis

vul@Lamentations:4:5 @ HE qui vescebantur voluptuose interierunt in viis qui nutriebantur in croceis amplexati sunt stercora

vul@Lamentations:4:6 @ VAV et maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum quae subversa est in momento et non ceperunt in ea manus

vul@Lamentations:4:7 @ ZAI candidiores nazarei eius nive nitidiores lacte rubicundiores ebore antiquo sapphyro pulchriores

vul@Lamentations:4:8 @ HETH denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis adhesit cutis eorum ossibus aruit et facta est quasi lignum

vul@Lamentations:4:9 @ TETH melius fuit occisis gladio quam interfectis fame quoniam isti extabuerunt consumpti ab sterilitate terrae

vul@Lamentations:4:10 @ IOTH manus mulierum misericordium coxerunt filios suos facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei

vul@Lamentations:4:11 @ CAPH conplevit Dominus furorem suum effudit iram indignationis suae et succendit ignem in Sion et devoravit fundamenta eius

vul@Lamentations:4:12 @ LAMED non crediderunt reges terrae et universi habitatores orbis quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Hierusalem

vul@Lamentations:4:13 @ MEM propter peccata prophetarum eius iniquitates sacerdotum eius qui effuderunt in medio eius sanguinem iustorum

vul@Lamentations:4:14 @ NUN erraverunt caeci in plateis polluti sunt sanguine cumque non possent tenuerunt lacinias suas

vul@Lamentations:4:15 @ SAMECH recedite polluti clamaverunt eis recedite abite nolite tangere iurgati quippe sunt et commoti dixerunt inter gentes non addet ultra ut habitet in eis

vul@Lamentations:4:16 @ FE facies Domini divisit eos non addet ut respiciat eos facies sacerdotum non erubuerunt neque senum miserti sunt

vul@Lamentations:4:17 @ AIN cum adhuc subsisteremus defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum cum respiceremus adtenti ad gentem quae salvare non poterat

vul@Lamentations:4:18 @ SADE lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum adpropinquavit finis noster conpleti sunt dies nostri quia venit finis noster

vul@Lamentations:4:19 @ COPH velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli super montes persecuti sunt nos in deserto insidiati sunt nobis

vul@Lamentations:4:20 @ RES spiritus oris nostri christus dominus captus est in peccatis nostris cui diximus in umbra tua vivemus in gentibus

vul@Lamentations:4:21 @ SEN gaude et laetare filia Edom quae habitas in terra Hus ad te quoque perveniet calix inebriaberis atque nudaberis

vul@Lamentations:4:22 @ THAU conpleta est iniquitas tua filia Sion non addet ultra ut transmigret te visitavit iniquitatem tuam filia Edom discoperuit peccata tua

vul@Lamentations:5:1 @ recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum

vul@Lamentations:5:2 @ hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos

vul@Lamentations:5:3 @ pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae

vul@Lamentations:5:4 @ aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus

vul@Lamentations:5:5 @ cervicibus minabamur lassis non dabatur requies

vul@Lamentations:5:6 @ Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane

vul@Lamentations:5:7 @ patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus

vul@Lamentations:5:8 @ servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum

vul@Lamentations:5:9 @ in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii in deserto

vul@Lamentations:5:10 @ pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis

vul@Lamentations:5:11 @ mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda

vul@Lamentations:5:12 @ principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt

vul@Lamentations:5:13 @ adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt

vul@Lamentations:5:14 @ senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium

vul@Lamentations:5:15 @ defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster

vul@Lamentations:5:16 @ cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus

vul@Lamentations:5:17 @ propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri

vul@Lamentations:5:18 @ propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo

vul@Lamentations:5:19 @ tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in generatione et generatione

vul@Lamentations:5:20 @ quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum

vul@Lamentations:5:21 @ converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio

vul@Ezekiel:1:1 @ et factum est in tricesimo anno in quarto mense in quinta mensis cum essem in medio captivorum iuxta fluvium Chobar aperti sunt caeli et vidi visiones Dei

vul@Ezekiel:1:2 @ in quinta mensis ipse est annus quintus transmigrationis regis Ioachin

vul@Ezekiel:1:3 @ factum est verbum Domini ad Hiezecihel filium Buzi sacerdotem in terra Chaldeorum secus flumen Chobar et facta est super eum ibi manus Domini

vul@Ezekiel:1:4 @ et vidi et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone et nubes magna et ignis involvens et splendor in circuitu eius et de medio eius quasi species electri id est de medio ignis

vul@Ezekiel:1:5 @ et ex medio eorum similitudo quattuor animalium et hic aspectus eorum similitudo hominis in eis

vul@Ezekiel:1:6 @ et quattuor facies uni et quattuor pinnae uni

vul@Ezekiel:1:7 @ et pedes eorum pedes recti et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli et scintillae quasi aspectus aeris candentis

vul@Ezekiel:1:8 @ et manus hominis sub pinnis eorum in quattuor partibus et facies et pinnas per quattuor partes habebant

vul@Ezekiel:1:9 @ iunctaeque erant pinnae eorum alterius ad alterum non revertebantur cum incederent sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur

vul@Ezekiel:1:10 @ similitudo autem vultus eorum facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quattuor facies autem bovis a sinistris ipsorum quattuor et facies aquilae ipsorum quattuor

vul@Ezekiel:1:11 @ et facies eorum et pinnae eorum extentae desuper duae pinnae singulorum iungebantur et duae tegebant corpora eorum

vul@Ezekiel:1:12 @ et unumquodque coram facie sua ambulabat ubi erat impetus spiritus illuc gradiebantur nec revertebantur cum ambularent

vul@Ezekiel:1:13 @ et similitudo animalium aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium et quasi aspectus lampadarum haec erat visio discurrens in medio animalium splendor ignis et de igne fulgor egrediens

vul@Ezekiel:1:14 @ et animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis

vul@Ezekiel:1:15 @ cumque aspicerem animalia apparuit rota una super terram iuxta animalia habens quattuor facies

vul@Ezekiel:1:16 @ et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris et una similitudo ipsarum quattuor et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotae

vul@Ezekiel:1:17 @ per quattuor partes earum euntes ibant et non revertebantur cum ambularent

vul@Ezekiel:1:18 @ statura quoque erat rotis et altitudo et horribilis aspectus et totum corpus plenum oculis in circuitu ipsarum quattuor

vul@Ezekiel:1:19 @ cumque ambularent animalia ambulabant pariter et rotae iuxta ea et cum elevarentur animalia de terra elevabantur simul et rotae

vul@Ezekiel:1:20 @ quocumque ibat spiritus illuc eunte spiritu et rotae pariter levabantur sequentes eum spiritus enim vitae erat in rotis

vul@Ezekiel:1:21 @ cum euntibus ibant et cum stantibus stabant et cum elevatis a terra pariter elevabantur et rotae sequentes ea quia spiritus vitae erat in rotis

vul@Ezekiel:1:22 @ et similitudo super caput animalium firmamenti quasi aspectus cristalli horribilis et extenti super capita eorum desuper

vul@Ezekiel:1:23 @ sub firmamento autem pinnae eorum rectae alterius ad alterum unumquodque duabus alis velabat corpus suum et alterum similiter velabatur

vul@Ezekiel:1:24 @ et audiebam sonum alarum quasi sonum aquarum multarum quasi sonum sublimis Dei cum ambularent quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum cumque starent dimittebantur pinnae eorum

vul@Ezekiel:1:25 @ nam cum fieret vox supra firmamentum quod erat super caput eorum stabant et submittebant alas suas

vul@Ezekiel:1:26 @ et super firmamentum quod erat inminens capiti eorum quasi aspectus lapidis sapphyri similitudo throni et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper

vul@Ezekiel:1:27 @ et vidi quasi speciem electri velut aspectum ignis intrinsecus eius per circuitum a lumbis eius et desuper et a lumbis eius usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu

vul@Ezekiel:1:28 @ velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviae hic erat aspectus splendoris per gyrum

vul@Ezekiel:2:1 @ haec visio similitudinis gloriae Domini et vidi et cecidi in faciem meam et audivi vocem loquentis et dixit ad me fili hominis sta supra pedes tuos et loquar tecum

vul@Ezekiel:2:2 @ et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos et audivi loquentem ad me

vul@Ezekiel:2:3 @ et dicentem fili hominis mitto ego te ad filios Israhel ad gentes apostatrices quae recesserunt a me patres eorum praevaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc

vul@Ezekiel:2:4 @ et filii dura facie et indomabili corde sunt ad quos ego mitto te et dices ad eos haec dicit Dominus Deus

vul@Ezekiel:2:5 @ si forte vel ipsi audiant et si forte quiescant quoniam domus exasperans est et scient quia propheta fuerit in medio eorum

vul@Ezekiel:2:6 @ tu ergo fili hominis ne timeas eos neque sermones eorum metuas quoniam increduli et subversores sunt tecum et cum scorpionibus habitas verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides quia domus exasperans est

vul@Ezekiel:2:7 @ loqueris ergo verba mea ad eos si forte audiant et quiescant quoniam inritatores sunt

vul@Ezekiel:2:8 @ tu autem fili hominis audi quaecumque loquor ad te et noli esse exasperans sicut domus exasperatrix est aperi os tuum et comede quaecumque ego do tibi

vul@Ezekiel:2:9 @ et vidi et ecce manus missa ad me in qua erat involutus liber et expandit illum coram me qui erat scriptus intus et foris et scriptae erant in eo lamentationes et carmen et vae

vul@Ezekiel:3:1 @ et dixit ad me fili hominis quodcumque inveneris comede comede volumen istud et vadens loquere ad filios Israhel

vul@Ezekiel:3:2 @ et aperui os meum et cibavit me volumine illo

vul@Ezekiel:3:3 @ et dixit ad me fili hominis venter tuus comedet et viscera tua conplebuntur volumine isto quod ego do tibi et comedi illud et factum est in ore meo sicut mel dulce

vul@Ezekiel:3:4 @ et dixit ad me fili hominis vade ad domum Israhel et loqueris verba mea ad eos

vul@Ezekiel:3:5 @ non enim ad populum profundi sermonis et ignotae linguae tu mitteris ad domum Israhel

vul@Ezekiel:3:6 @ neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae quorum non possis audire sermones et si ad illos mittereris ipsi audirent te

vul@Ezekiel:3:7 @ domus autem Israhel nolent audire te quia nolunt audire me omnis quippe domus Israhel adtrita fronte est et duro corde

vul@Ezekiel:3:8 @ ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorum

vul@Ezekiel:3:9 @ ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam ne timeas eos neque metuas a facie eorum quia domus exasperans est

vul@Ezekiel:3:10 @ et dixit ad me fili hominis omnes sermones meos quos loquor ad te adsume in corde tuo et auribus tuis audi

vul@Ezekiel:3:11 @ et vade ingredere ad transmigrationem ad filios populi tui et loqueris ad eos et dices eis haec dicit Dominus Deus si forte audiant et quiescant

vul@Ezekiel:3:12 @ et adsumpsit me spiritus et audivi post me vocem commotionis magnae benedicta gloria Domini de loco suo

vul@Ezekiel:3:13 @ et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram et vocem rotarum sequentium animalia et vocem commotionis magnae

vul@Ezekiel:3:14 @ spiritus quoque levavit me et adsumpsit me et abii amarus in indignatione spiritus mei manus enim Domini erat mecum confortans me

vul@Ezekiel:3:15 @ et veni ad transmigrationem acervum novarum frugum ad eos qui habitabant iuxta flumen Chobar et sedi ubi illi sedebant et mansi ibi septem diebus maerens in medio eorum

vul@Ezekiel:3:16 @ cum autem pertransissent septem dies factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:3:17 @ fili hominis speculatorem dedi te domui Israhel et audies de ore meo verbum et adnuntiabis eis ex me

vul@Ezekiel:3:18 @ si dicente me ad impium morte morieris non adnuntiaveris ei neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram

vul@Ezekiel:3:19 @ si autem tu adnuntiaveris impio et ille non fuerit conversus ab impietate sua et via sua impia ipse quidem in iniquitate sua morietur tu autem animam tuam liberasti

vul@Ezekiel:3:20 @ sed et si conversus iustus a iustitia sua fecerit iniquitatem ponam offendiculum coram eo ipse morietur quia non adnuntiasti ei in peccato suo morietur et non erunt in memoria iustitiae eius quas fecit sanguinem vero eius de manu tua requiram

vul@Ezekiel:3:21 @ si autem tu adnuntiaveris iusto ut non peccet iustus et ille non peccaverit vivens vivet quia adnuntiasti ei et tu animam tuam liberasti

vul@Ezekiel:3:22 @ et facta est super me manus Domini et dixit ad me surgens egredere in campum et ibi loquar tecum

vul@Ezekiel:3:23 @ et surgens egressus sum in campum et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria quam vidi iuxta fluvium Chobar et cecidi in faciem meam

vul@Ezekiel:3:24 @ et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad me ingredere et includere in medio domus tuae

vul@Ezekiel:3:25 @ et tu fili hominis ecce data sunt super te vincula et ligabunt te in eis et non egredieris in medio eorum

vul@Ezekiel:3:26 @ et linguam tuam adherescere faciam palato tuo et eris mutus nec quasi vir obiurgans quia domus exasperans est

vul@Ezekiel:3:27 @ cum autem locutus fuero tibi aperiam os tuum et dices ad eos haec dicit Dominus Deus qui audit audiat et qui quiescit quiescat quia domus exasperans est

vul@Ezekiel:4:1 @ et tu fili hominis sume tibi laterem et pones eum coram te et describes in eo civitatem Hierusalem

vul@Ezekiel:4:2 @ et ordinabis adversus eam obsidionem et aedificabis munitiones et conportabis aggerem et dabis contra eam castra et pones arietes in gyro

vul@Ezekiel:4:3 @ et tu sume tibi sartaginem ferream et pones eam murum ferreum inter te et inter civitatem et obfirmabis faciem tuam ad eam et erit in obsidionem et circumdabis eam signum est domui Israhel

vul@Ezekiel:4:4 @ et tu dormies super latus tuum sinistrum et pones iniquitates domus Israhel super eo numero dierum quibus dormies super illud et adsumes iniquitatem eorum

vul@Ezekiel:4:5 @ ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum numero dierum trecentos et nonaginta dies et portabis iniquitatem domus Israhel

vul@Ezekiel:4:6 @ et cum conpleveris haec dormies super latus tuum dextrum secundo et adsumes iniquitatem domus Iuda quadraginta diebus diem pro anno diem inquam pro anno dedi tibi

vul@Ezekiel:4:7 @ et ad obsidionem Hierusalem convertes faciem tuam et brachium tuum erit exertum et prophetabis adversus eam

vul@Ezekiel:4:8 @ ecce circumdedi te vinculis et non te convertes a latere tuo in latus aliud donec conpleas dies obsidionis tuae

vul@Ezekiel:4:9 @ et tu sume tibi frumentum et hordeum et fabam et lentem et milium et viciam et mittes ea in vas unum et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum trecentis et nonaginta diebus comedes illud

vul@Ezekiel:4:10 @ cibus autem tuus quo vesceris erit in pondere viginti stateres in die a tempore usque ad tempus comedes illud

vul@Ezekiel:4:11 @ et aquam in mensura bibes sextam partem hin a tempore usque ad tempus bibes illud

vul@Ezekiel:4:12 @ et quasi subcinericium hordiacium comedes illud et stercore quod egredietur de homine operies illud in oculis eorum

vul@Ezekiel:4:13 @ et dixit Dominus sic comedent filii Israhel panem suum pollutum inter gentes ad quas eiciam eos

vul@Ezekiel:4:14 @ et dixi ha ha ha Domine Deus ecce anima mea non est polluta et morticinum et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc et non est ingressa os meum omnis caro inmunda

vul@Ezekiel:4:15 @ et dixit ad me ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis et facies panem tuum in eo

vul@Ezekiel:4:16 @ et dixit ad me fili hominis ecce ego conteram baculum panis in Hierusalem et comedent panem in pondere et in sollicitudine et aquam in mensura et in angustia bibent

vul@Ezekiel:4:17 @ ut deficientibus pane et aqua corruat unusquisque ad fratrem suum et contabescant in iniquitatibus suis

vul@Ezekiel:5:1 @ et tu fili hominis sume tibi gladium acutum radentem pilos adsumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et adsumes tibi stateram ponderis et divides eos

vul@Ezekiel:5:2 @ tertiam partem igni conbures in medio civitatis iuxta conpletionem dierum obsidionis et adsumens tertiam partem concides gladio in circuitu eius tertiam vero aliam disperges in ventum et gladium nudabo post eos

vul@Ezekiel:5:3 @ et sumes inde parvum numerum et ligabis eos in summitate pallii tui

vul@Ezekiel:5:4 @ et ex eis rursum tolles et proicies in medio ignis et conbures eos igni ex eo egredietur ignis in omnem domum Israhel

vul@Ezekiel:5:5 @ haec dicit Dominus Deus ista est Hierusalem in medio gentium posui eam et in circuitu eius terras

vul@Ezekiel:5:6 @ et contempsit iudicia mea ut plus esset impia quam gentes et praecepta mea ultra quam terrae quae in circuitu eius sunt iudicia enim mea proiecerunt et in praeceptis meis non ambulaverunt

vul@Ezekiel:5:7 @ idcirco haec dicit Dominus Deus quia superastis gentes quae in circuitu vestro sunt in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis et iuxta iudicia gentium quae in circuitu vestro sunt non estis operati

vul@Ezekiel:5:8 @ ideo haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te et ipse ego faciam in medio tui iudicia in oculis gentium

vul@Ezekiel:5:9 @ et faciam in te quae non feci et quibus similia ultra non faciam propter omnes abominationes tuas

vul@Ezekiel:5:10 @ ideo patres comedent filios in medio tui et filii comedent patres suos et faciam in te iudicia et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum

vul@Ezekiel:5:11 @ idcirco vivo ego dicit Dominus Deus nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in omnibus abominationibus tuis ego quoque confringam et non parcet oculus meus et non miserebor

vul@Ezekiel:5:12 @ tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio tui et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos

vul@Ezekiel:5:13 @ et conpleam furorem meum et requiescere faciam indignationem meam in eis et consolabor et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo cum implevero indignationem meam in eis

vul@Ezekiel:5:14 @ et dabo te in desertum et in obprobrium in gentibus quae in circuitu tuo sunt in conspectu omnis praetereuntis

vul@Ezekiel:5:15 @ et eris obprobrium et blasphemia exemplum et stupor in gentibus quae in circuitu tuo sunt cum fecero in te iudicia in furore et in indignatione et in increpationibus irae

vul@Ezekiel:5:16 @ ego Dominus locutus sum quando misero sagittas famis pessimas in eos quae erunt mortiferae et quas mittam ut disperdam vos et famem congregabo super vos et conteram vobis baculum panis

vul@Ezekiel:5:17 @ et inmittam in vos famem et bestias pessimas usque ad internicionem et pestilentia et sanguis transibunt per te et gladium inducam super te ego Dominus locutus sum

vul@Ezekiel:6:1 @ et factus est sermo Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:6:2 @ fili hominis pone faciem tuam ad montes Israhel et prophetabis ad eos

vul@Ezekiel:6:3 @ et dices montes Israhel audite verbum Domini Dei haec dicit Dominus Deus montibus et collibus rupibus et vallibus ecce ego inducam super vos gladium et disperdam excelsa vestra

vul@Ezekiel:6:4 @ et demoliar aras vestras et confringentur simulacra vestra et deiciam interfectos vestros ante idola vestra

vul@Ezekiel:6:5 @ et dabo cadavera filiorum Israhel ante faciem simulacrorum vestrorum et dispergam ossa vestra circum aras vestras

vul@Ezekiel:6:6 @ in omnibus habitationibus vestris urbes desertae erunt et excelsa demolientur et dissipabuntur et interibunt arae vestrae et confringentur et cessabunt idola vestra et conterentur delubra vestra et delebuntur opera vestra

vul@Ezekiel:6:7 @ et cadet interfectus in medio vestri et scietis quoniam ego Dominus

vul@Ezekiel:6:8 @ et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus cum dispersero vos in terris

vul@Ezekiel:6:9 @ et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas captivi ducti sunt quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me et oculos eorum fornicantes post idola sua et displicebunt sibimet super malis quae fecerunt in universis abominationibus suis

vul@Ezekiel:6:10 @ et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum ut facerem eis malum hoc

vul@Ezekiel:6:11 @ haec dicit Dominus Deus percute manu tua et adlide pedem tuum et dic eheu ad omnes abominationes malorum domus Israhel qui gladio fame peste ruituri sunt

vul@Ezekiel:6:12 @ qui longe est peste morietur qui autem prope gladio corruet et qui relictus fuerit et obsessus fame morietur et conpleam indignationem meam in eis

vul@Ezekiel:6:13 @ et scietis quia ego Dominus cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum in circuitu ararum vestrarum in omni colle excelso in cunctis summitatibus montium et subtus omne lignum nemorosum et subtus universam quercum frondosam locum ubi accenderunt tura redolentia universis idolis suis

vul@Ezekiel:6:14 @ et extendam manum meam super eos et faciam terram desolatam et destitutam a deserto Deblatha in omnibus habitationibus eorum et scient quia ego Dominus

vul@Ezekiel:7:1 @ et factus est sermo Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:7:2 @ et tu fili hominis haec dicit Dominus Deus terrae Israhel finis venit finis super quattuor plagas terrae

vul@Ezekiel:7:3 @ nunc finis super te et emittam furorem meum in te et iudicabo te iuxta vias tuas et ponam contra te omnes abominationes tuas

vul@Ezekiel:7:4 @ et non parcet oculus meus super te et non miserebor sed vias tuas ponam super te et abominationes tuae in medio tui erunt et scietis quia ego Dominus

vul@Ezekiel:7:5 @ haec dicit Dominus Deus adflictio una adflictio ecce venit

vul@Ezekiel:7:6 @ finis venit venit finis evigilavit adversum te ecce venit

vul@Ezekiel:7:7 @ venit contractio super te qui habitas in terra venit tempus prope est dies occisionis et non gloriae montium

vul@Ezekiel:7:8 @ nunc de propinquo effundam iram meam super te et conpleam furorem meum in te et iudicabo te iuxta vias tuas et inponam tibi omnia scelera tua

vul@Ezekiel:7:9 @ et non parcet oculus meus neque miserebor sed vias tuas inponam tibi et abominationes tuae in medio tui erunt et scietis quia ego sum Dominus percutiens

vul@Ezekiel:7:10 @ ecce dies ecce venit egressa est contractio floruit virga germinavit superbia

vul@Ezekiel:7:11 @ iniquitas surrexit in virga impietatis non ex eis et non ex populo neque ex sonitu eorum et non erit requies in eis

vul@Ezekiel:7:12 @ venit tempus adpropinquavit dies qui emit non laetetur et qui vendit non lugeat quia ira super omnem populum eius

vul@Ezekiel:7:13 @ quia qui vendit ad id quod vendidit non revertetur et adhuc in viventibus vita eorum visio enim ad omnem multitudinem eius non regredietur et vir in iniquitate vitae suae non confortabitur

vul@Ezekiel:7:14 @ canite tuba praeparentur omnes et non est qui vadat ad proelium ira enim mea super universum populum eius

vul@Ezekiel:7:15 @ gladius foris pestis et fames intrinsecus qui in agro est gladio morietur et qui in civitate pestilentia et fame devorabuntur

vul@Ezekiel:7:16 @ et salvabuntur qui fugerint ex eis et erunt in montibus quasi columbae convallium omnes trepidi unusquisque in iniquitate sua

vul@Ezekiel:7:17 @ omnes manus dissolventur et omnia genua fluent aquis

vul@Ezekiel:7:18 @ et accingent se ciliciis et operiet eos formido et in omni facie confusio et in universis capitibus eorum calvitium

vul@Ezekiel:7:19 @ argentum eorum foris proicietur et aurum eorum in sterquilinium erit argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini animam suam non saturabunt et ventres eorum non implebuntur quia scandalum iniquitatis eorum factum est

vul@Ezekiel:7:20 @ et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo propter hoc dedi eis illud in inmunditiam

vul@Ezekiel:7:21 @ et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum et impiis terrae in praedam et contaminabunt illud

vul@Ezekiel:7:22 @ et avertam faciem meam ab eis et violabunt arcanum meum et introibunt in illud emissarii et contaminabunt illud

vul@Ezekiel:7:23 @ fac conclusionem quoniam terra plena est iudicio sanguinum et civitas plena iniquitate

vul@Ezekiel:7:24 @ et adducam pessimos de gentibus et possidebunt domos eorum et quiescere faciam superbiam potentium et possidebunt sanctuaria eorum

vul@Ezekiel:7:25 @ angustia superveniente requirent pacem et non erit

vul@Ezekiel:7:26 @ conturbatio super conturbationem veniet et auditus super auditum et quaerent visionem de propheta et lex peribit a sacerdote et consilium a senioribus

vul@Ezekiel:7:27 @ rex lugebit et princeps induetur maerore et manus populi terrae conturbabuntur secundum viam eorum faciam eis et secundum iudicia eorum iudicabo eos et scient quia ego Dominus

vul@Ezekiel:8:1 @ et factum est in anno sexto in sexto mense in quinta mensis ego sedebam in domo mea et senes Iuda sedebant coram me et cecidit super me ibi manus Domini Dei

vul@Ezekiel:8:2 @ et vidi et ecce similitudo quasi aspectus ignis ab aspectu lumborum eius et deorsum ignis et a lumbis eius et sursum quasi aspectus splendoris ut visio electri

vul@Ezekiel:8:3 @ et emissa similitudo manus adprehendit me in cincinno capitis mei et elevavit me spiritus inter terram et caelum et adduxit in Hierusalem in visione Dei iuxta ostium interius quod respiciebat aquilonem ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem

vul@Ezekiel:8:4 @ et ecce ibi gloria Dei Israhel secundum visionem quam videram in campo

vul@Ezekiel:8:5 @ et dixit ad me fili hominis leva oculos tuos ad viam aquilonis et levavi oculos meos ad viam aquilonis et ecce ab aquilone portae altaris idolum zeli in ipso introitu

vul@Ezekiel:8:6 @ et dixit ad me fili hominis putasne vides tu quid isti faciant abominationes magnas quas domus Israhel facit hic ut procul recedam a sanctuario meo et adhuc conversus videbis abominationes maiores

vul@Ezekiel:8:7 @ et introduxit me ad ostium atrii et vidi et ecce foramen unum in pariete

vul@Ezekiel:8:8 @ et dixit ad me fili hominis fode parietem et cum perfodissem parietem apparuit ostium unum

vul@Ezekiel:8:9 @ et dixit ad me ingredere et vide abominationes pessimas quas isti faciunt hic

vul@Ezekiel:8:10 @ et ingressus vidi et ecce omnis similitudo reptilium et animalium abominatio et universa idola domus Israhel depicta erant in pariete in circuitu per totum

vul@Ezekiel:8:11 @ et septuaginta viri de senioribus domus Israhel et Hiezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas et unusquisque habebat turibulum in manu sua et vapor nebulae de ture consurgebat

vul@Ezekiel:8:12 @ et dixit ad me certe vides fili hominis quae seniores domus Israhel faciunt in tenebris unusquisque in abscondito cubiculi sui dicunt enim non videt Dominus nos dereliquit Dominus terram

vul@Ezekiel:8:13 @ et dixit ad me adhuc conversus videbis abominationes maiores quas isti faciunt

vul@Ezekiel:8:14 @ et introduxit me per ostium portae domus Domini quod respiciebat ad aquilonem et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Adonidem

vul@Ezekiel:8:15 @ et dixit ad me certe vidisti fili hominis adhuc conversus videbis abominationes maiores his

vul@Ezekiel:8:16 @ et introduxit me in atrium domus Domini interius et ecce in ostio templi Domini inter vestibulum et altare quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini et facies ad orientem et adorabant ad ortum solis

vul@Ezekiel:8:17 @ et dixit ad me certe vidisti fili hominis numquid leve est hoc domui Iuda ut facerent abominationes istas quas fecerunt hic quia replentes terram iniquitate conversi sunt ad inritandum me et ecce adplicant ramum ad nares suas

vul@Ezekiel:8:18 @ ergo et ego faciam in furore non parcet oculus meus nec miserebor et cum clamaverint ad aures meas voce magna non exaudiam eos

vul@Ezekiel:9:1 @ et clamavit in auribus meis voce magna dicens adpropinquaverunt visitationes urbis et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua

vul@Ezekiel:9:2 @ et ecce sex viri veniebant de via portae superioris quae respicit ad aquilonem et uniuscuiusque vas interitus in manu eius vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis et atramentarium scriptoris ad renes eius et ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum

vul@Ezekiel:9:3 @ et gloria Domini Israhel adsumpta est de cherub quae erat super eum ad limen domus et vocavit virum qui indutus erat lineis et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis

vul@Ezekiel:9:4 @ et dixit Dominus ad eum transi per mediam civitatem in medio Hierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio eius

vul@Ezekiel:9:5 @ et illis dixit audiente me transite per civitatem sequentes eum et percutite non parcat oculus vester neque misereamini

vul@Ezekiel:9:6 @ senem adulescentulum et virginem parvulum et mulieres interficite usque ad internicionem omnem autem super quem videritis thau ne occidatis et a sanctuario meo incipite coeperunt ergo a viris senioribus qui erant ante faciem domus

vul@Ezekiel:9:7 @ et dixit ad eos contaminate domum et implete atria interfectis egredimini et egressi sunt et percutiebant eos qui erant in civitate

vul@Ezekiel:9:8 @ et caede conpleta remansi ego ruique super faciem meam et clamans aio heu heu heu Domine Deus ergone disperdes omnes reliquias Israhel effundens furorem tuum super Hierusalem

vul@Ezekiel:9:9 @ et dixit ad me iniquitas domus Israhel et Iuda magna est nimis valde et repleta est terra sanguinibus et civitas repleta est aversione dixerunt enim dereliquit Dominus terram et Dominus non videt

vul@Ezekiel:9:10 @ igitur et meus non parcet oculus neque miserebor viam eorum super caput eorum reddam

vul@Ezekiel:9:11 @ et ecce vir qui indutus erat lineis qui habebat atramentarium in dorso suo respondit verbum dicens feci sicut praecepisti mihi

vul@Ezekiel:10:1 @ et vidi et ecce in firmamento quod erat super caput cherubin quasi lapis sapphyrus quasi species similitudinis solii apparuit super ea

vul@Ezekiel:10:2 @ et dixit ad virum qui indutus erat lineis et ait ingredere in medio rotarum quae sunt subtus cherub et imple manum tuam prunis ignis quae sunt inter cherubin et effunde super civitatem ingressusque est in conspectu meo

vul@Ezekiel:10:3 @ cherubin autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir et nubes implevit atrium interius

vul@Ezekiel:10:4 @ et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus et repleta est domus nube et atrium repletum est splendore gloriae Domini

vul@Ezekiel:10:5 @ et sonitus alarum cherubin audiebatur usque ad atrium exterius quasi vox Dei omnipotentis loquentis

vul@Ezekiel:10:6 @ cumque praecepisset viro qui indutus erat lineis dicens sume ignem de medio rotarum quae sunt inter cherubin ingressus ille stetit iuxta rotam

vul@Ezekiel:10:7 @ et extendit cherub manum de medio cherubin ad ignem qui erat inter cherubin et sumpsit et dedit in manus eius qui indutus erat lineis qui accipiens egressus est

vul@Ezekiel:10:8 @ et apparuit in cherubin similitudo manus hominis subtus pinnas eorum

vul@Ezekiel:10:9 @ et vidi et ecce quattuor rotae iuxta cherubin rota una iuxta cherub unum et rota alia iuxta cherub unum species autem erat rotarum quasi visio lapidis chrysoliti

vul@Ezekiel:10:10 @ et aspectus earum similitudo una quattuor quasi sit rota in medio rotae

vul@Ezekiel:10:11 @ cumque ambularent in quattuor partes gradiebantur non revertebantur ambulantes sed ad locum ad quem ire declinabat quae prima erat sequebantur et ceterae nec convertebantur

vul@Ezekiel:10:12 @ et omne corpus earum et colla et manus et pinnae et circuli plena erant oculis in circuitu quattuor rotarum

vul@Ezekiel:10:13 @ et rotas istas vocavit volubiles audiente me

vul@Ezekiel:10:14 @ quattuor autem facies habebat unum facies una facies cherub et facies secunda facies hominis et in tertio facies leonis et in quarto facies aquilae

vul@Ezekiel:10:15 @ et elevata sunt cherubin ipsum est animal quod videram iuxta flumen Chobar

vul@Ezekiel:10:16 @ cumque ambularent cherubin ibant pariter et rotae iuxta ea et cum levarent cherubin alas suas ut exaltarentur de terra non residebant rotae sed et ipsae iuxta erant

vul@Ezekiel:10:17 @ stantibus illis stabant et cum elevatis elevabantur spiritus enim vitae erat in eis

vul@Ezekiel:10:18 @ et egressa est gloria Domini a limine templi et stetit super cherubin

vul@Ezekiel:10:19 @ et elevantia cherubin alas suas exaltata sunt a terra coram me et illis egredientibus rotae quoque subsecutae sunt et stetit in introitu portae domus Domini orientalis et gloria Dei Israhel erat super ea

vul@Ezekiel:10:20 @ ipsum est animal quod vidi subter Deum Israhel iuxta fluvium Chobar et intellexi quia cherubin essent

vul@Ezekiel:10:21 @ quattuor per quattuor vultus uni et quattuor alae uni et similitudo manus hominis sub alis eorum

vul@Ezekiel:10:22 @ et similitudo vultuum eorum ipsi vultus quos videram iuxta fluvium Chobar et intuitus eorum et impetus singulorum ante faciem suam ingredi

vul@Ezekiel:11:1 @ et elevavit me spiritus et introduxit me ad portam domus Domini orientalem quae respicit solis ortum et ecce in introitu portae viginti quinque viri et vidi in medio eorum Hiezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae principes populi

vul@Ezekiel:11:2 @ dixitque ad me fili hominis hii viri qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista

vul@Ezekiel:11:3 @ dicentes nonne dudum aedificatae sunt domus haec est lebes nos autem carnes

vul@Ezekiel:11:4 @ idcirco vaticinare de eis vaticinare fili hominis

vul@Ezekiel:11:5 @ et inruit in me spiritus Domini et dixit ad me loquere haec dicit Dominus sic locuti estis domus Israhel et cogitationes cordis vestri ego novi

vul@Ezekiel:11:6 @ plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias eius interfectis

vul@Ezekiel:11:7 @ propterea haec dicit Dominus Deus interfecti vestri quos posuistis in medio eius hii sunt carnes et haec est lebes et educam vos de medio eius

vul@Ezekiel:11:8 @ gladium metuistis et gladium inducam super vos ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:11:9 @ et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostium et faciam in vobis iudicia

vul@Ezekiel:11:10 @ gladio cadetis in finibus Israhel iudicabo vos et scietis quia ego Dominus

vul@Ezekiel:11:11 @ haec non erit vobis in lebetem et vos non eritis in medio eius in carnes in finibus Israhel iudicabo vos

vul@Ezekiel:11:12 @ et scietis quia ego Dominus qui in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis sed iuxta iudicia gentium quae in circuitu vestro sunt estis operati

vul@Ezekiel:11:13 @ et factum est cum prophetarem Pheltias filius Banaiae mortuus est et cecidi in faciem meam clamans voce magna et dixi heu heu heu Domine Deus consummationem tu facis reliquiarum Israhel

vul@Ezekiel:11:14 @ et factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:11:15 @ fili hominis fratres tui fratres tui viri propinqui tui et omnis domus Israhel universi quibus dixerunt habitatores Hierusalem longe recedite a Domino nobis data est terra in possessionem

vul@Ezekiel:11:16 @ propterea haec dicit Dominus Deus quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt

vul@Ezekiel:11:17 @ propterea loquere haec dicit Dominus Deus congregabo vos de populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis daboque vobis humum Israhel

vul@Ezekiel:11:18 @ et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius de illa

vul@Ezekiel:11:19 @ et dabo eis cor unum et spiritum novum tribuam in visceribus eorum et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum

vul@Ezekiel:11:20 @ ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in Deum

vul@Ezekiel:11:21 @ quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat horum viam in capite suo ponam dicit Dominus Deus

vul@Ezekiel:11:22 @ et elevaverunt cherubin alas suas et rotae cum eis et gloria Dei Israhel erat super ea

vul@Ezekiel:11:23 @ et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque super montem qui est ad orientem urbis

vul@Ezekiel:11:24 @ et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei et sublata est a me visio quam videram

vul@Ezekiel:11:25 @ et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quae ostenderat mihi

vul@Ezekiel:12:1 @ et factus est sermo Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:12:2 @ fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas qui oculos habent ad videndum et non vident et aures ad audiendum et non audiunt quia domus exasperans est

vul@Ezekiel:12:3 @ tu ergo fili hominis fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum si forte aspiciant quia domus exasperans est

vul@Ezekiel:12:4 @ et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum tu autem egredieris vespere coram eis sicut egreditur migrans

vul@Ezekiel:12:5 @ ante oculos eorum perfodi tibi parietem et egredieris per eum

vul@Ezekiel:12:6 @ in conspectu eorum in umeris portaberis in caligine effereris faciem tuam velabis et non videbis terram quia portentum dedi te domui Israhel

vul@Ezekiel:12:7 @ feci ergo sicut praeceperat mihi vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu in caligine egressus sum et in umeris portatus in conspectu eorum

vul@Ezekiel:12:8 @ et factus est sermo Domini ad me mane dicens

vul@Ezekiel:12:9 @ fili hominis numquid non dixerunt ad te domus Israhel domus exasperans quid tu facis

vul@Ezekiel:12:10 @ dic ad eos haec dicit Dominus Deus super ducem onus istud qui est in Hierusalem et super omnem domum Israhel quae est in medio eorum

vul@Ezekiel:12:11 @ dic ego portentum vestrum quomodo feci sic fiet illis in transmigrationem et captivitatem ibunt

vul@Ezekiel:12:12 @ et dux qui est in medio eorum in umeris portabitur in caligine egredietur parietem perfodient ut educant eum facies eius operietur ut non videat oculo terram

vul@Ezekiel:12:13 @ et extendam rete meum super illum et capietur in sagena mea et adducam eum in Babylonem in terram Chaldeorum et ipsam non videbit ibique morietur

vul@Ezekiel:12:14 @ et omnes qui circa eum sunt praesidium eius et agmina eius dispergam in omnem ventum et gladium evaginabo post eos

vul@Ezekiel:12:15 @ et scient quia ego Dominus quando dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terris

vul@Ezekiel:12:16 @ et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia ut narrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur et scient quia ego Dominus

vul@Ezekiel:12:17 @ et factus est sermo Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:12:18 @ fili hominis panem tuum in conturbatione comede sed et aquam tuam in festinatione et maerore bibe

vul@Ezekiel:12:19 @ et dices ad populum terrae haec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Hierusalem in terra Israhel panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent ut desoletur terra a multitudine sua propter iniquitatem omnium qui habitant in ea

vul@Ezekiel:12:20 @ et civitates quae nunc habitantur desolatae erunt terraque deserta et scietis quia ego Dominus

vul@Ezekiel:12:21 @ et factus est sermo Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:12:22 @ fili hominis quod est proverbium istud vobis in terra Israhel dicentium in longum differentur dies et peribit omnis visio

vul@Ezekiel:12:23 @ ideo dic ad eos haec dicit Dominus Deus quiescere faciam proverbium istud neque vulgo dicetur ultra in Israhel et loquere ad eos quod adpropinquaverint dies et sermo omnis visionis

vul@Ezekiel:12:24 @ non enim erit ultra omnis visio cassa neque divinatio ambigua in medio filiorum Israhel

vul@Ezekiel:12:25 @ quia ego Dominus loquar quodcumque locutus fuero verbum et fiet non prolongabitur amplius sed in diebus vestris domus exasperans loquar verbum et faciam illud dicit Dominus Deus

vul@Ezekiel:12:26 @ et factus est sermo Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:12:27 @ fili hominis ecce domus Israhel dicentium visio quam hic videt in dies multos et in tempora longa iste prophetat

vul@Ezekiel:12:28 @ propterea dic ad eos haec dicit Dominus Deus non prolongabitur ultra omnis sermo meus verbum quod locutus fuero conplebitur dicit Dominus Deus

vul@Ezekiel:13:1 @ et factus est sermo Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:13:2 @ fili hominis vaticinare ad prophetas Israhel qui prophetant et dices prophetantibus de corde suo audite verbum Domini

vul@Ezekiel:13:3 @ haec dicit Dominus Deus vae prophetis insipientibus qui sequuntur spiritum suum et nihil vident

vul@Ezekiel:13:4 @ quasi vulpes in desertis prophetae tui Israhel erant

vul@Ezekiel:13:5 @ non ascendistis ex adverso neque opposuistis murum pro domo Israhel ut staretis in proelio in die Domini

vul@Ezekiel:13:6 @ vident vana et divinant mendacium dicentes ait Dominus cum Dominus non miserit eos et perseveraverunt confirmare sermonem

vul@Ezekiel:13:7 @ numquid non visionem cassam vidistis et divinationem mendacem locuti estis et dicitis ait Dominus cum ego non sim locutus

vul@Ezekiel:13:8 @ propterea haec dicit Dominus Deus quia locuti estis vana et vidistis mendacium ideo ecce ego ad vos ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:13:9 @ et erit manus mea super prophetas qui vident vana et divinant mendacium in concilio populi mei non erunt et in scriptura domus Israhel non scribentur nec in terra Israhel ingredientur et scietis quia ego Dominus Deus

vul@Ezekiel:13:10 @ eo quod deceperint populum meum dicentes pax et non est pax et ipse aedificabat parietem illi autem liniebant eum luto absque paleis

vul@Ezekiel:13:11 @ dic ad eos qui liniunt absque temperatura quod casurus sit erit enim imber inundans et dabo lapides praegrandes desuper inruentes et ventum procellae dissipantem

vul@Ezekiel:13:12 @ siquidem ecce cecidit paries numquid non dicetur vobis ubi est litura quam levistis

vul@Ezekiel:13:13 @ propterea haec dicit Dominus Deus et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea et imber inundans in furore meo erit et lapides grandes in ira in consummationem

vul@Ezekiel:13:14 @ et destruam parietem quem levistis absque temperamento et adaequabo eum terrae et revelabitur fundamentum eius et cadet et consumetur in medio eius et scietis quia ego sum Dominus

vul@Ezekiel:13:15 @ et conplebo indignationem meam in parietem et in his qui linunt eum absque temperamento dicamque vobis non est paries et non sunt qui linunt eum

vul@Ezekiel:13:16 @ prophetae Israhel qui prophetant ad Hierusalem et vident ei visionem pacis et non est pax ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:13:17 @ et tu fili hominis pone faciem tuam contra filias populi tui quae prophetant de corde suo et vaticinare super eas

vul@Ezekiel:13:18 @ et dic haec ait Dominus Deus vae quae consuunt pulvillos sub omni cubito manus et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas cum caperent animas populi mei vivificabant animas eorum

vul@Ezekiel:13:19 @ et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen panis ut interficerent animas quae non moriuntur et vivificarent animas quae non vivunt mentientes populo meo credenti mendaciis

vul@Ezekiel:13:20 @ propter hoc haec dicit Dominus Deus ecce ego ad pulvillos vestros quibus vos capitis animas volantes et disrumpam eos de brachiis vestris et dimittam animas quas vos capitis animas ad volandum

vul@Ezekiel:13:21 @ et disrumpam cervicalia vestra et liberabo populum meum de manu vestra neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum et scietis quia ego Dominus

vul@Ezekiel:13:22 @ pro eo quod maerere fecistis cor iusti mendaciter quem ego non contristavi et confortastis manus impii ut non reverteretur a via sua mala et viveret

vul@Ezekiel:13:23 @ propterea vana non videbitis et divinationes non divinabitis amplius et eruam populum meum de manu vestra et scietis quoniam ego Dominus

vul@Ezekiel:14:1 @ et venerunt ad me viri seniorum Israhel et sederunt coram me

vul@Ezekiel:14:2 @ et factus est sermo Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:14:3 @ fili hominis viri isti posuerunt inmunditias suas in cordibus suis et scandalum iniquitatis suae statuerunt contra faciem suam numquid interrogatus respondebo eis

vul@Ezekiel:14:4 @ propter hoc loquere eis et dices ad eos haec dicit Dominus Deus homo homo de domo Israhel qui posuerit inmunditias suas in corde suo et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam interrogans per eum me ego Dominus respondebo ei in multitudine inmunditiarum suarum

vul@Ezekiel:14:5 @ ut capiatur domus Israhel in corde suo quo recesserunt a me in cunctis idolis suis

vul@Ezekiel:14:6 @ propterea dic ad domum Israhel haec dicit Dominus Deus convertimini et recedite ab idolis vestris et ab universis contaminationibus vestris avertite facies vestras

vul@Ezekiel:14:7 @ quia homo homo de domo Israhel et de proselytis quicumque advena fuerit in Israhel si alienatus fuerit a me et posuerit idola sua in corde suo et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam ut interroget per eum me ego Dominus respondebo ei per me

vul@Ezekiel:14:8 @ et ponam faciem meam super hominem illum et faciam eum in exemplum et in proverbium et disperdam eum de medio populi mei et scietis quia ego Dominus

vul@Ezekiel:14:9 @ et propheta cum erraverit et locutus fuerit verbum ego Dominus decepi prophetam illum et extendam manum meam super eum et delebo eum de medio populi mei Israhel

vul@Ezekiel:14:10 @ et portabunt iniquitatem suam iuxta iniquitatem interrogantis sic iniquitas prophetae erit

vul@Ezekiel:14:11 @ ut non erret ultra domus Israhel a me neque polluatur in universis praevaricationibus suis sed sit mihi in populum et ego sim eis in Deum ait Dominus exercituum

vul@Ezekiel:14:12 @ et factus est sermo Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:14:13 @ fili hominis terra cum peccaverit mihi ut praevaricetur praevaricans extendam manum meam super eam et conteram virgam panis eius et inmittam in eam famem et interficiam de ea hominem et iumentum

vul@Ezekiel:14:14 @ et si fuerint tres viri isti in medio eius Noe Danihel et Iob ipsi iustitia sua liberabunt animas suas ait Dominus exercituum

vul@Ezekiel:14:15 @ quod si et bestias pessimas induxero super terram ut vastem eam et fuerit invia eo quod non sit pertransiens propter bestias

vul@Ezekiel:14:16 @ tres viri isti qui fuerint in ea vivo ego dicit Dominus Deus quia nec filios nec filias liberabunt sed ipsi soli liberabuntur terra autem desolabitur

vul@Ezekiel:14:17 @ vel si gladium induxero super terram illam et dixero gladio transi per terram et interfecero de ea hominem et iumentum

vul@Ezekiel:14:18 @ et tres viri isti fuerint in medio eius vivo ego dicit Dominus Deus non liberabunt filios neque filias sed ipsi soli liberabuntur

vul@Ezekiel:14:19 @ si autem et pestilentiam inmisero super terram illam et effudero indignationem meam super eam in sanguine ut auferam ex ea hominem et iumentum

vul@Ezekiel:14:20 @ et Noe et Danihel et Iob fuerint in medio eius vivo ego dicit Dominus Deus quia filium et filiam non liberabunt sed ipsi iustitia sua liberabunt animas suas

vul@Ezekiel:14:21 @ quoniam haec dicit Dominus Deus quod si et quattuor iudicia mea pessima gladium et famem et bestias malas et pestilentiam misero in Hierusalem ut interficiam de ea hominem et pecus

vul@Ezekiel:14:22 @ tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias ecce ipsi egredientur ad vos et videbitis viam eorum et adinventiones eorum et consolabimini super malo quod induxi in Hierusalem in omnibus quae inportavi super eam

vul@Ezekiel:14:23 @ et consolabuntur vos cum videritis viam eorum et adinventiones eorum et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia quae feci in ea ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:15:1 @ et factus est sermo Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:15:2 @ fili hominis quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum quae sunt inter ligna silvarum

vul@Ezekiel:15:3 @ numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas

vul@Ezekiel:15:4 @ ecce igni datum est in escam utramque partem eius consumpsit ignis et medietas eius redacta est in favillam numquid utile erit ad opus

vul@Ezekiel:15:5 @ etiam cum esset integrum non erat aptum ad opus quanto magis cum ignis illud devoraverit et conbuserit nihil ex eo fiet operis

vul@Ezekiel:15:6 @ propterea haec dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores Hierusalem

vul@Ezekiel:15:7 @ et ponam faciem meam in eos de igne egredientur et ignis consumet eos et scietis quia ego Dominus cum posuero faciem meam in eos

vul@Ezekiel:15:8 @ et dedero terram inviam et desolatam eo quod praevaricatores extiterint dicit Dominus Deus

vul@Ezekiel:16:1 @ et factus est sermo Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:16:2 @ fili hominis notas fac Hierusalem abominationes suas

vul@Ezekiel:16:3 @ et dices haec dicit Dominus Deus Hierusalem radix tua et generatio tua de terra chananea pater tuus Amorreus et mater tua Cetthea

vul@Ezekiel:16:4 @ et quando nata es in die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus et in aqua non es lota in salutem nec sale salita nec involuta pannis

vul@Ezekiel:16:5 @ non pepercit super te oculus ut facerem tibi unum de his miseratus tui sed proiecta es super faciem terrae in abiectione animae tuae in die qua nata es

vul@Ezekiel:16:6 @ transiens autem per te vidi te conculcari in sanguine tuo et dixi tibi cum esses in sanguine tuo vive dixi inquam tibi in sanguine tuo vive

vul@Ezekiel:16:7 @ multiplicatam quasi germen agri dedi te et multiplicata es et grandis effecta et ingressa es et pervenisti ad mundum muliebrem ubera tua intumuerunt et pilus tuus germinavit et eras nuda et confusionis plena

vul@Ezekiel:16:8 @ et transivi per te et vidi te et ecce tempus tuum tempus amantium et expandi amictum meum super te et operui ignominiam tuam et iuravi tibi et ingressus sum pactum tecum ait Dominus Deus et facta es mihi

vul@Ezekiel:16:9 @ et lavi te aqua et emundavi sanguinem tuum ex te et unxi te oleo

vul@Ezekiel:16:10 @ et vestivi te discoloribus et calciavi te ianthino et cinxi te bysso et indui te subtilibus

vul@Ezekiel:16:11 @ et ornavi te ornamento et dedi armillas in manibus tuis et torquem circa collum tuum

vul@Ezekiel:16:12 @ et dedi inaurem super os tuum et circulos auribus tuis et coronam decoris in capite tuo

vul@Ezekiel:16:13 @ et ornata es auro et argento et vestita es bysso et polymito et multicoloribus similam et mel et oleum comedisti et decora facta es vehementer nimis et profecisti in regnum

vul@Ezekiel:16:14 @ et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te dicit Dominus Deus

vul@Ezekiel:16:15 @ et habens fiduciam in pulchritudine tua fornicata es in nomine tuo et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti ut eius fieres

vul@Ezekiel:16:16 @ et sumens de vestimentis meis fecisti tibi excelsa hinc inde consuta et fornicata es super eis sicut non est factum neque futurum est

vul@Ezekiel:16:17 @ et tulisti vasa decoris tui de auro meo et argento meo quae dedi tibi et fecisti tibi imagines masculinas et fornicata es in eis

vul@Ezekiel:16:18 @ et sumpsisti vestimenta tua multicoloria et vestita es eis et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis

vul@Ezekiel:16:19 @ et panem meum quem dedi tibi similam et oleum et mel quibus enutrivi te posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis et factum est ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:16:20 @ et tulisti filios tuos et filias tuas quas generasti mihi et immolasti eis ad devorandum numquid parva est fornicatio tua

vul@Ezekiel:16:21 @ immolantis filios meos et dedisti illos consecrans eis

vul@Ezekiel:16:22 @ et post omnes abominationes tuas et fornicationes non es recordata dierum adulescentiae tuae quando eras nuda et confusione plena conculcata in sanguine tuo

vul@Ezekiel:16:23 @ et accidit post omnem malitiam tuam vae vae tibi ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:16:24 @ et aedificasti tibi lupanar et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis

vul@Ezekiel:16:25 @ ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae et abominabilem fecisti decorem tuum et divisisti pedes tuos omni transeunti et multiplicasti fornicationes tuas

vul@Ezekiel:16:26 @ et fornicata es cum filiis Aegypti vicinis tuis magnarum carnium et multiplicasti fornicationem tuam ad inritandum me

vul@Ezekiel:16:27 @ ecce ego extendi manum meam super te et auferam ius tuum et dabo te in animam odientium te filiarum Palestinarum quae erubescunt in via tua scelerata

vul@Ezekiel:16:28 @ et fornicata es in filiis Assyriorum eo quod necdum fueris expleta et postquam fornicata es nec sic es satiata

vul@Ezekiel:16:29 @ et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldeis et nec sic satiata es

vul@Ezekiel:16:30 @ in quo mundabo cor tuum ait Dominus Deus cum facias omnia haec opera mulieris meretricis et procacis

vul@Ezekiel:16:31 @ quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis viae et excelsum tuum fecisti in omni platea nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium

vul@Ezekiel:16:32 @ sed quasi mulier adultera quae super virum suum inducit alienos

vul@Ezekiel:16:33 @ omnibus meretricibus dantur mercedes tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis et donabas eis ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum

vul@Ezekiel:16:34 @ factumque in te est contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis et post te non erit fornicatio in eo enim quod dedisti mercedes et mercedes non accepisti factum est in te contrarium

vul@Ezekiel:16:35 @ propterea meretrix audi verbum Domini

vul@Ezekiel:16:36 @ haec dicit Dominus Deus quia effusum est aes tuum et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos et super idola abominationum tuarum in sanguine filiorum tuorum quos dedisti eis

vul@Ezekiel:16:37 @ ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commixta es et omnes quos dilexisti cum universis quos oderas et congregabo eos super te undique et nudabo ignominiam tuam coram eis et videbunt omnem turpitudinem tuam

vul@Ezekiel:16:38 @ et iudicabo te iudiciis adulterarum et effundentium sanguinem et dabo te in sanguinem furoris et zeli

vul@Ezekiel:16:39 @ et dabo te in manus eorum et destruent lupanar tuum et demolientur prostibulum tuum et denudabunt te vestimentis tuis et auferent vasa decoris tui et derelinquent te nudam plenamque ignominia

vul@Ezekiel:16:40 @ et adducent super te multitudinem et lapidabunt te lapidibus et trucidabunt te gladiis suis

vul@Ezekiel:16:41 @ et conburent domos tuas igni et facient in te iudicia in oculis mulierum plurimarum et desines fornicari et mercedes ultra non dabis

vul@Ezekiel:16:42 @ et requiescet indignatio mea in te et auferetur zelus meus a te et quiescam nec irascar amplius

vul@Ezekiel:16:43 @ eo quod non fueris recordata dierum adulescentiae tuae et provocasti me in omnibus his quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi ait Dominus Deus et non feci iuxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis

vul@Ezekiel:16:44 @ ecce omnis qui dicit vulgo proverbium in te adsumet illud dicens sicut mater ita et filia eius

vul@Ezekiel:16:45 @ filia matris tuae es tu quae proiecit virum suum et filios suos et soror sororum tuarum tu quae proiecerunt viros suos et filios suos mater vestra Cetthea et pater vester Amorreus

vul@Ezekiel:16:46 @ et soror tua maior Samaria ipsa et filiae eius quae habitat ad sinistram tuam soror autem tua minor te quae habitat a dextris tuis Sodoma et filiae eius

vul@Ezekiel:16:47 @ sed nec in viis earum ambulasti neque secundum scelera earum fecisti pauxillum minus paene sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis

vul@Ezekiel:16:48 @ vivo ego dicit Dominus Deus quia non fecit Sodoma soror tua ipsa et filiae eius sicut fecisti tu et filiae tuae

vul@Ezekiel:16:49 @ ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae superbia saturitas panis et abundantia et otium ipsius et filiarum eius et manum egeno et pauperi non porrigebant

vul@Ezekiel:16:50 @ et elevatae sunt et fecerunt abominationes coram me et abstuli eas sicut vidisti

vul@Ezekiel:16:51 @ et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit sed vicisti eas sceleribus tuis et iustificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es

vul@Ezekiel:16:52 @ ergo et tu porta confusionem tuam quae vicisti sorores tuas peccatis tuis sceleratius agens ab eis iustificatae sunt enim a te ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam quae iustificasti sorores tuas

vul@Ezekiel:16:53 @ et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis et conversione Samariae et filiarum eius et convertam reversionem tuam in medio earum

vul@Ezekiel:16:54 @ ut portes ignominiam tuam et confundaris in omnibus quae fecisti consolans eas

vul@Ezekiel:16:55 @ et soror tua Sodoma et filiae eius revertentur ad antiquitatem suam et Samaria et filiae eius revertentur ad antiquitatem suam et tu et filiae tuae revertimini ad antiquitatem vestram

vul@Ezekiel:16:56 @ non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo in die superbiae tuae

vul@Ezekiel:16:57 @ antequam revelaretur malitia tua sicut hoc tempore in obprobrium filiarum Syriae et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palestinarum quae ambiunt te per gyrum

vul@Ezekiel:16:58 @ scelus tuum et ignominiam tuam tu portasti ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:16:59 @ quia haec dicit Dominus Deus et faciam tibi sicut dispexisti iuramentum ut irritum faceres pactum

vul@Ezekiel:16:60 @ et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adulescentiae tuae et suscitabo tibi pactum sempiternum

vul@Ezekiel:16:61 @ et recordaberis viarum tuarum et confunderis cum receperis sorores tuas te maiores cum minoribus tuis et dabo eas tibi in filias sed non ex pacto tuo

vul@Ezekiel:16:62 @ et suscitabo ego pactum meum tecum et scies quia ego Dominus

vul@Ezekiel:16:63 @ ut recorderis et confundaris et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua cum placatus fuero tibi in omnibus quae fecisti ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:17:1 @ et factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:17:2 @ fili hominis propone enigma et narra parabolam ad domum Israhel

vul@Ezekiel:17:3 @ et dices haec dicit Dominus Deus aquila grandis magnarum alarum longo membrorum ductu plena plumis et varietate venit ad Libanum et tulit medullam cedri

vul@Ezekiel:17:4 @ summitatem frondium eius avellit et transportavit eam in terram Chanaan in urbem negotiatorum posuit illam

vul@Ezekiel:17:5 @ et tulit de semente terrae et posuit illud in terra pro semine ut firmaret radicem super aquas multas in superficie posuit illud

vul@Ezekiel:17:6 @ cumque germinasset crevit in vineam latiorem humili statura respicientibus ramis eius ad eam et radices eius sub illa erunt facta est ergo vinea et fructificavit in palmites et emisit propagines

vul@Ezekiel:17:7 @ et facta est aquila altera grandis magnis alis multisque plumis et ecce vinea ista quasi mittens radices suas ad eam palmites suos extendit ad illam ut inrigaret eam de areolis germinis sui

vul@Ezekiel:17:8 @ in terra bona super aquas multas plantata est ut faciat frondes et portet fructum et sit in vineam grandem

vul@Ezekiel:17:9 @ dic haec dicit Dominus Deus ergone prosperabitur nonne radices eius evellet et fructum eius distringet et siccabit omnes palmites germinis eius et arescet et non in brachio grandi neque in populo multo ut evelleret eam radicitus

vul@Ezekiel:17:10 @ ecce plantata est ergone prosperabitur nonne cum tetigerit eam ventus urens siccabitur et in areis germinis sui arescet

vul@Ezekiel:17:11 @ et factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:17:12 @ dic ad domum exasperantem nescitis quid ista significent dic ecce venit rex Babylonis Hierusalem et adsumet regem et principes eius et adducet eos ad semet ipsum in Babylonem

vul@Ezekiel:17:13 @ et tollet de semine regni ferietque cum eo foedus et accipiet ab eo iusiurandum sed et fortes terrae tollet

vul@Ezekiel:17:14 @ ut sit regnum humile et non elevetur sed custodiat pactum eius et servet illud

vul@Ezekiel:17:15 @ qui recedens ab eo misit nuntios ad Aegyptum ut daret sibi equos et populum multum numquid prosperabitur vel consequetur salutem qui fecit haec et qui dissolvit pactum numquid effugiet

vul@Ezekiel:17:16 @ vivo ego dicit Dominus Deus quoniam in loco regis qui constituit eum regem cuius fecit irritum iuramentum et solvit pactum quod habebat cum eo in medio Babylonis morietur

vul@Ezekiel:17:17 @ et non in exercitu grandi neque in populo multo faciet contra eum Pharao proelium in iactu aggeris et in extructione vallorum ut interficiat animas multas

vul@Ezekiel:17:18 @ spreverat enim iuramentum ut solveret foedus et ecce dedit manum suam et cum omnia haec fecerit non effugiet

vul@Ezekiel:17:19 @ propterea haec dicit Dominus Deus vivo ego quoniam iuramentum quod sprevit et foedus quod praevaricatus est ponam in caput eius

vul@Ezekiel:17:20 @ et expandam super eum rete meum et conprehendetur sagena mea et adducam eum in Babylonem et iudicabo illum ibi in praevaricatione qua despexit me

vul@Ezekiel:17:21 @ et omnes profugi eius cum universo agmine gladio cadent residui autem in omnem ventum dispergentur et scietis quia ego Dominus locutus sum

vul@Ezekiel:17:22 @ haec dicit Dominus Deus et sumam ego de medulla cedri sublimis et ponam de vertice ramorum eius tenerum distringam et plantabo super montem excelsum et eminentem

vul@Ezekiel:17:23 @ in monte sublimi Israhel plantabo illud et erumpet in germen et faciet fructum et erit in cedrum magnam et habitabunt sub eo omnes volucres universum volatile sub umbra frondium eius nidificabit

vul@Ezekiel:17:24 @ et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime et exaltavi lignum humile et siccavi lignum viride et frondere feci lignum aridum ego Dominus locutus sum et feci

vul@Ezekiel:18:1 @ et factus est sermo Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:18:2 @ quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israhel dicentes patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupescunt

vul@Ezekiel:18:3 @ vivo ego dicit Dominus Deus si erit vobis ultra parabola haec in proverbium in Israhel

vul@Ezekiel:18:4 @ ecce omnes animae meae sunt ut anima patris ita et anima filii mea est anima quae peccaverit ipsa morietur

vul@Ezekiel:18:5 @ et vir si fuerit iustus et fecerit iudicium et iustitiam

vul@Ezekiel:18:6 @ in montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israhel et uxorem proximi sui non violaverit et ad mulierem menstruatam non accesserit

vul@Ezekiel:18:7 @ et hominem non contristaverit pignus debitori reddiderit per vim nihil rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento

vul@Ezekiel:18:8 @ ad usuram non commodaverit et amplius non acceperit ab iniquitate averterit manum suam iudicium verum fecerit inter virum et virum

vul@Ezekiel:18:9 @ in praeceptis meis ambulaverit et iudicia mea custodierit ut faciat veritatem hic iustus est vita vivet ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:18:10 @ quod si genuerit filium latronem effundentem sanguinem et fecerit unum de istis

vul@Ezekiel:18:11 @ et haec quidem omnia non facientem sed in montibus comedentem et uxorem proximi sui polluentem

vul@Ezekiel:18:12 @ egenum et pauperem contristantem rapientem rapinas pignus non reddentem et ad idola levantem oculos suos abominationem facientem

vul@Ezekiel:18:13 @ ad usuram dantem et amplius accipientem numquid vivet non vivet cum universa detestanda haec fecerit morte morietur sanguis eius in ipso erit

vul@Ezekiel:18:14 @ quod si genuerit filium qui videns omnia peccata patris sui quae fecit timuerit et non fecerit simile eis

vul@Ezekiel:18:15 @ super montes non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israhel et uxorem proximi sui non violaverit

vul@Ezekiel:18:16 @ et virum non contristaverit pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento

vul@Ezekiel:18:17 @ a pauperis iniuria averterit manum suam usuram et superabundantiam non acceperit iudicia mea fecerit in praeceptis meis ambulaverit hic non morietur in iniquitate patris sui sed vita vivet

vul@Ezekiel:18:18 @ pater eius quia calumniatus est et vim fecit fratri et malum operatus est in medio populi sui ecce mortuus est in iniquitate sua

vul@Ezekiel:18:19 @ et dicitis quare non portavit filius iniquitatem patris videlicet quia filius iudicium et iustitiam operatus est omnia praecepta mea custodivit et fecit illa vita vivet

vul@Ezekiel:18:20 @ anima quae peccaverit ipsa morietur filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii iustitia iusti super eum erit et impietas impii erit super eum

vul@Ezekiel:18:21 @ si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam vita vivet non morietur

vul@Ezekiel:18:22 @ omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor in iustitia sua quam operatus est vivet

vul@Ezekiel:18:23 @ numquid voluntatis meae est mors impii dicit Dominus Deus et non ut convertatur a viis suis et vivat

vul@Ezekiel:18:24 @ si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet omnes iustitiae eius quas fecerat non recordabuntur in praevaricatione qua praevaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis morietur

vul@Ezekiel:18:25 @ et dixistis non est aequa via Domini audite domus Israhel numquid via mea non est aequa et non magis viae vestrae pravae sunt

vul@Ezekiel:18:26 @ cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem morietur in eis in iniustitia quam operatus est morietur

vul@Ezekiel:18:27 @ et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est et fecerit iudicium et iustitiam ipse animam suam vivificabit

vul@Ezekiel:18:28 @ considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est vita vivet et non morietur

vul@Ezekiel:18:29 @ et dicunt filii Israhel non est aequa via Domini numquid viae meae non sunt aequae domus Israhel et non magis viae vestrae pravae

vul@Ezekiel:18:30 @ idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo domus Israhel ait Dominus Deus convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris et non erit vobis in ruinam iniquitas

vul@Ezekiel:18:31 @ proicite a vobis omnes praevaricationes vestras in quibus praevaricati estis et facite vobis cor novum et spiritum novum et quare moriemini domus Israhel

vul@Ezekiel:18:32 @ quia nolo mortem morientis dicit Dominus Deus revertimini et vivite

vul@Ezekiel:19:1 @ et tu adsume planctum super principes Israhel

vul@Ezekiel:19:2 @ et dices quare mater tua leaena inter leones cubavit in medio leunculorum enutrivit catulos suos

vul@Ezekiel:19:3 @ et eduxit unum de leunculis suis leo factus est et didicit capere praedam hominemque comedere

vul@Ezekiel:19:4 @ et audierunt de eo gentes et non absque vulneribus suis ceperunt eum et adduxerunt eum in catenis in terram Aegypti

vul@Ezekiel:19:5 @ quae cum vidisset quoniam infirmata est et periit expectatio eius tulit unum de leunculis suis leonem constituit eum

vul@Ezekiel:19:6 @ qui incedebat inter leones et factus est leo didicit praedam capere et homines devorare

vul@Ezekiel:19:7 @ didicit viduas facere et civitates eorum in desertum adducere et desolata est terra et plenitudo eius a voce rugitus illius

vul@Ezekiel:19:8 @ et convenerunt adversum eum gentes undique de provinciis et expanderunt super eum rete suum in vulneribus earum captus est

vul@Ezekiel:19:9 @ et miserunt eum in caveam in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis miseruntque eum in carcerem ne audiretur vox eius ultra super montes Israhel

vul@Ezekiel:19:10 @ mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata fructus eius et frondes eius creverunt ex aquis multis

vul@Ezekiel:19:11 @ et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium et exaltata est statura eius inter frondes et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum

vul@Ezekiel:19:12 @ et evulsa est in ira in terramque proiecta et ventus urens siccavit fructum eius marcuerunt et arefactae sunt virgae roboris eius ignis comedit eam

vul@Ezekiel:19:13 @ et nunc transplantata est in desertum in terra invia et sitienti

vul@Ezekiel:19:14 @ et egressus est ignis de virga ramorum eius qui fructum eius comedit et non fuit in ea virga fortis sceptrum dominantium planctus est et erit in planctum

vul@Ezekiel:20:1 @ et factum est in anno septimo in quinto mense in decima mensis venerunt viri de senioribus Israhel ut interrogarent Dominum et sederunt coram me

vul@Ezekiel:20:2 @ et factus est sermo Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:20:3 @ fili hominis loquere senioribus Israhel et dices ad eos haec dicit Dominus Deus num ad interrogandum me vos venistis vivo ego quia non respondebo vobis ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:20:4 @ si iudicas eos si iudicas fili hominis abominationes patrum eorum ostende eis

vul@Ezekiel:20:5 @ et dices ad eos haec dicit Dominus Deus in die qua elegi Israhel et levavi manum meam pro stirpe domus Iacob et apparui eis in terra Aegypti et levavi manum meam pro eis dicens ego Dominus Deus vester

vul@Ezekiel:20:6 @ in die illa levavi manum meam pro eis ut educerem eos de terra Aegypti in terram quam provideram eis fluentem lacte et melle quae est egregia inter omnes terras

vul@Ezekiel:20:7 @ et dixi ad eos unusquisque offensiones oculorum suorum abiciat et in idolis Aegypti nolite pollui ego Dominus Deus vester

vul@Ezekiel:20:8 @ et inritaverunt me nolueruntque audire unusquisque abominationes oculorum suorum non proiecit nec idola Aegypti reliquerunt et dixi ut effunderem indignationem meam super eos et implerem iram meam in eis in medio terrae Aegypti

vul@Ezekiel:20:9 @ et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Aegypti

vul@Ezekiel:20:10 @ eieci ergo eos de terra Aegypti et eduxi in desertum

vul@Ezekiel:20:11 @ et dedi eis praecepta mea et iudicia mea ostendi eis quae faciat homo et vivat in eis

vul@Ezekiel:20:12 @ insuper et sabbata mea dedi eis ut esset signum inter me et eos et scirent quia ego Dominus sanctificans eos

vul@Ezekiel:20:13 @ et inritaverunt me domus Israhel in deserto in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea proiecerunt quae faciens homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt vehementer dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto et consumerem eos

vul@Ezekiel:20:14 @ et feci propter nomen meum ne violaretur coram gentibus de quibus eieci eos in conspectu earum

vul@Ezekiel:20:15 @ ego igitur levavi manum meam super eos in deserto ne inducerem eos in terram quam dedi eis fluentem lacte et melle praecipuam terrarum omnium

vul@Ezekiel:20:16 @ quia iudicia mea proiecerunt et in praeceptis meis non ambulaverunt et sabbata mea violaverunt post idola enim cor eorum gradiebatur

vul@Ezekiel:20:17 @ et pepercit oculus meus super eos ut non interficerem eos nec consumpsi eos in deserto

vul@Ezekiel:20:18 @ dixi autem ad filios eorum in solitudine in praeceptis patrum vestrorum nolite incedere nec iudicia eorum custodiatis nec in idolis eorum polluamini

vul@Ezekiel:20:19 @ ego Dominus Deus vester in praeceptis meis ambulate et iudicia mea custodite et facite ea

vul@Ezekiel:20:20 @ et sabbata mea sanctificate ut sit signum inter me et vos et sciatur quia ego Dominus Deus vester

vul@Ezekiel:20:21 @ et exacerbaverunt me filii in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea non custodierunt ut facerent ea quae cum fecerit homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos et implerem iram meam in eis in deserto

vul@Ezekiel:20:22 @ averti autem manum meam et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus de quibus eieci eos in oculis earum

vul@Ezekiel:20:23 @ iterum levavi manum meam in eos in solitudine ut dispergerem illos in nationes et ventilarem in terras

vul@Ezekiel:20:24 @ eo quod iudicia mea non fecissent et praecepta mea reprobassent et sabbata mea violassent et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum

vul@Ezekiel:20:25 @ ergo et ego dedi eis praecepta non bona et iudicia in quibus non vivent

vul@Ezekiel:20:26 @ et pollui eos in muneribus suis cum offerrent omne quod aperit vulvam propter delicta sua et scient quia ego Dominus

vul@Ezekiel:20:27 @ quam ob rem loquere ad domum Israhel fili hominis et dices ad eos haec dicit Dominus Deus adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri cum sprevissent me contemnentes

vul@Ezekiel:20:28 @ et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem eis viderunt omnem collem excelsum et omne lignum nemorosum et immolaverunt ibi victimas suas et dederunt ibi inritationem oblationis suae et posuerunt ibi odorem suavitatis suae et libaverunt libationes suas

vul@Ezekiel:20:29 @ et dixi ad eos quid est excelsum ad quod vos ingredimini et vocatum est nomen eius Excelsum usque ad hanc diem

vul@Ezekiel:20:30 @ propterea dic ad domum Israhel haec dicit Dominus Deus certe in via patrum vestrorum vos polluimini et post offendicula eorum vos fornicamini

vul@Ezekiel:20:31 @ et in oblatione donorum vestrorum cum transducitis filios vestros per ignem vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie et ego respondebo vobis domus Israhel vivo ego dicit Dominus Deus quia non respondebo vobis

vul@Ezekiel:20:32 @ neque cogitatio mentis vestrae fiet dicentium erimus sicut gentes et sicut cognationes terrae ut colamus ligna et lapides

vul@Ezekiel:20:33 @ vivo ego dicit Dominus Deus quoniam in manu forti et brachio extento et in furore effuso regnabo super vos

vul@Ezekiel:20:34 @ et educam vos de populis et congregabo vos de terris in quibus dispersi estis in manu valida et brachio extento et in furore effuso regnabo super vos

vul@Ezekiel:20:35 @ et adducam vos in desertum populorum et iudicabor vobiscum ibi facie ad faciem

vul@Ezekiel:20:36 @ sicut iudicio contendi adversum patres vestros in deserto terrae Aegypti sic iudicabo vos dicit Dominus Deus

vul@Ezekiel:20:37 @ et subiciam vos sceptro meo et inducam vos in vinculis foederis

vul@Ezekiel:20:38 @ et eligam de vobis transgressores et impios et de terra incolatus eorum educam eos et terram Israhel non ingredientur et scietis quia ego Dominus

vul@Ezekiel:20:39 @ et vos domus Israhel haec dicit Dominus Deus singuli post idola vestra ambulate et servite eis quod si et in hoc non audieritis me et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris

vul@Ezekiel:20:40 @ in monte sancto meo in monte excelso Israhel ait Dominus Deus ibi serviet mihi omnis domus Israhel omnes inquam in terra in qua placebunt mihi et ibi quaeram primitias vestras et initium decimarum vestrarum in omnibus sanctificationibus vestris

vul@Ezekiel:20:41 @ in odorem suavitatis suscipiam vos cum eduxero vos de populis et congregavero vos de terris in quas dispersi estis et sanctificabor in vobis in oculis nationum

vul@Ezekiel:20:42 @ et scietis quia ego Dominus cum induxero vos ad terram Israhel in terram pro qua levavi manum meam ut darem eam patribus vestris

vul@Ezekiel:20:43 @ et recordabimini ibi viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum quibus polluti estis in eis et displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis vestris quas fecistis

vul@Ezekiel:20:44 @ et scietis quia ego Dominus cum benefecero vobis propter nomen meum non secundum vias vestras malas neque secundum scelera vestra pessima domus Israhel ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:20:45 @ et factus est sermo Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:20:46 @ fili hominis pone faciem tuam contra viam austri et stilla ad africum et propheta ad saltum agri meridiani

vul@Ezekiel:20:47 @ et dices saltui meridiano audi verbum Domini haec dicit Dominus Deus ecce ego succendam in te ignem et conburam in te omne lignum viride et omne lignum aridum non extinguetur flamma succensionis et conburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem

vul@Ezekiel:20:48 @ et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam nec extinguetur

vul@Ezekiel:20:49 @ et dixi ha ha ha Domine Deus ipsi dicunt de me numquid non per parabolas loquitur iste

vul@Ezekiel:21:1 @ et factus est sermo Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:21:2 @ fili hominis pone faciem tuam ad Hierusalem et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israhel

vul@Ezekiel:21:3 @ et dices terrae Israhel haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te et eiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te iustum et impium

vul@Ezekiel:21:4 @ pro eo autem quod occidi in te iustum et impium idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro ad aquilonem

vul@Ezekiel:21:5 @ ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua inrevocabilem

vul@Ezekiel:21:6 @ et tu fili hominis ingemesce in contritione lumborum et in amaritudinibus ingemesce coram eis

vul@Ezekiel:21:7 @ cumque dixerint ad te quare tu gemis dices pro auditu quia venit et tabescet omne cor et dissolventur universae manus et infirmabitur omnis spiritus et per cuncta genua fluent aquae ecce venit et fiet ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:21:8 @ et factus est sermo Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:21:9 @ fili hominis propheta et dices haec dicit Dominus Deus loquere gladius gladius exacutus est et limatus

vul@Ezekiel:21:10 @ ut caedat victimas exacutus est ut splendeat limatus est qui moves sceptrum filii mei succidisti omne lignum

vul@Ezekiel:21:11 @ et dedi eum ad levigandum ut teneatur manu iste exacutus est gladius et iste limatus ut sit in manu interficientis

vul@Ezekiel:21:12 @ clama et ulula fili hominis quia hic factus est in populo meo hic in cunctis ducibus Israhel qui fugerant gladio traditi sunt cum populo meo idcirco plaude super femur

vul@Ezekiel:21:13 @ quia probatus est et hoc cum sceptrum subverterit et non erit dicit Dominus Deus

vul@Ezekiel:21:14 @ tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum et duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum hic est gladius occisionis magnae qui obstupescere eos facit

vul@Ezekiel:21:15 @ et corde tabescere et multiplicat ruinas in omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum amicti ad caedem

vul@Ezekiel:21:16 @ exacuere vade ad dextram sive ad sinistram quocumque faciei tuae est appetitus

vul@Ezekiel:21:17 @ quin et ego plaudam manu ad manum et implebo indignationem meam ego Dominus locutus sum

vul@Ezekiel:21:18 @ et factus est sermo Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:21:19 @ et tu fili hominis pone tibi duas vias ut veniat gladius regis Babylonis de terra una egredientur ambo et manu capiet coniecturam in capite viae civitatis coniciet

vul@Ezekiel:21:20 @ viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon et ad Iudam in Hierusalem munitissimam

vul@Ezekiel:21:21 @ stetit enim rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum divinationem quaerens commiscens sagittas interrogavit idola exta consuluit

vul@Ezekiel:21:22 @ ad dextram eius facta est divinatio super Hierusalem ut ponat arietes ut aperiat os in caede ut elevet vocem in ululatu ut ponat arietes contra portas ut conportet aggerem ut aedificet munitiones

vul@Ezekiel:21:23 @ eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum et sabbatorum otium imitans ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum

vul@Ezekiel:21:24 @ idcirco haec dicit Dominus Deus pro eo quod recordati estis iniquitatis vestrae et revelastis praevaricationes vestras et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris pro eo inquam quod recordati estis manu capiemini

vul@Ezekiel:21:25 @ tu autem profane impie dux Israhel cuius venit dies in tempore iniquitatis praefinita

vul@Ezekiel:21:26 @ haec dicit Dominus Deus aufer cidarim tolle coronam nonne haec est quae humilem sublevavit et sublimem humiliavit

vul@Ezekiel:21:27 @ iniquitatem iniquitatem iniquitatem ponam eam et hoc nunc factum est donec veniret cuius est iudicium et tradam ei

vul@Ezekiel:21:28 @ et tu fili hominis propheta et dic haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad obprobrium eorum et dices mucro mucro evaginate ad occidendum limate ut interficias et fulgeas

vul@Ezekiel:21:29 @ cum tibi viderentur vana et divinarentur mendacia ut dareris super colla vulneratorum impiorum quorum venit dies in tempore iniquitatis praefinita

vul@Ezekiel:21:30 @ revertere ad vaginam tuam in loco in quo creatus es in terra nativitatis tuae iudicabo te

vul@Ezekiel:21:31 @ et effundam super te indignationem meam in igne furoris mei sufflabo in te daboque te in manus hominum insipientium et fabricantium interitum

vul@Ezekiel:21:32 @ igni eris cibus sanguis tuus erit in medio terrae oblivioni traderis quia ego Dominus locutus sum

vul@Ezekiel:22:1 @ et factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:22:2 @ et tu fili hominis num iudicas num iudicas civitatem sanguinum

vul@Ezekiel:22:3 @ et ostendes ei omnes abominationes suas et dices haec dicit Dominus Deus civitas effundens sanguinem in medio sui ut veniat tempus eius et quae fecit idola contra semet ipsam ut pollueretur

vul@Ezekiel:22:4 @ in sanguine tuo qui a te effusus est deliquisti et in idolis tuis quae fecisti polluta es et adpropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum propterea dedi te obprobrium gentibus et inrisionem universis terris

vul@Ezekiel:22:5 @ quae iuxta sunt et quae procul a te triumphabunt de te sordida nobilis grandis interitu

vul@Ezekiel:22:6 @ ecce principes Israhel singuli in brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem

vul@Ezekiel:22:7 @ patrem et matrem contumeliis adfecerunt in te advenam calumniati sunt in medio tui pupillum et viduam contristaverunt apud te

vul@Ezekiel:22:8 @ sanctuaria mea sprevistis et sabbata mea polluistis

vul@Ezekiel:22:9 @ viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super montes comederunt in te scelus operati sunt in medio tui

vul@Ezekiel:22:10 @ verecundiora patris discoperuerunt in te inmunditiam menstruatae humiliaverunt in te

vul@Ezekiel:22:11 @ et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem et socer nurum suam polluit nefarie frater sororem suam filiam patris sui oppressit in te

vul@Ezekiel:22:12 @ munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem usuram et superabundantiam accepisti et avare proximos tuos calumniabaris meique oblita es ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:22:13 @ ecce conplosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti et super sanguinem qui effusus est in medio tui

vul@Ezekiel:22:14 @ numquid sustinebit cor tuum aut praevalebunt manus tuae in diebus quos ego faciam tibi ego Dominus locutus sum et faciam

vul@Ezekiel:22:15 @ et dispergam te in nationes et ventilabo te in terras et deficere faciam inmunditiam tuam a te

vul@Ezekiel:22:16 @ et possidebo te in conspectu gentium et scies quia ego Dominus

vul@Ezekiel:22:17 @ et factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:22:18 @ fili hominis versa est mihi domus Israhel in scoriam omnes isti aes et stagnum et ferrum et plumbum in medio fornacis scoria argenti facti sunt

vul@Ezekiel:22:19 @ propterea haec dicit Dominus Deus eo quod versi estis omnes in scoriam propterea ecce ego congregabo vos in medium Hierusalem

vul@Ezekiel:22:20 @ congregatione argenti et aeris et ferri et stagni et plumbi in medium fornacis ut succendam in eam ignem ad conflandum sic congregabo in furore meo et in ira mea et requiescam et conflabo vos

vul@Ezekiel:22:21 @ et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei et conflabimini in medio eius

vul@Ezekiel:22:22 @ ut conflatur argentum in medio fornacis sic eritis in medio eius et scietis quia ego Dominus effuderim indignationem meam super vos

vul@Ezekiel:22:23 @ et factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:22:24 @ fili hominis dic ei tu es terra inmunda et non conpluta in die furoris

vul@Ezekiel:22:25 @ coniuratio prophetarum in medio eius sicut leo rugiens capiensque praedam animam devoraverunt opes et pretium acceperunt viduas eius multiplicaverunt in medio illius

vul@Ezekiel:22:26 @ sacerdotes eius contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea inter sanctum et profanum non habuere distantiam et inter pollutum et mundum non intellexerunt et a sabbatis meis averterunt oculos suos et coinquinabar in medio eorum

vul@Ezekiel:22:27 @ principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra

vul@Ezekiel:22:28 @ prophetae autem eius liniebant eos absque temperamento videntes vana et divinantes eis mendacium dicentes haec dicit Dominus Deus cum Dominus non sit locutus

vul@Ezekiel:22:29 @ populi terrae calumniabantur calumniam et rapiebant violenter egenum et pauperem adfligebant et advenam opprimebant calumnia absque iudicio

vul@Ezekiel:22:30 @ et quaesivi de eis virum qui interponeret sepem et staret oppositus contra me pro terra ne dissiparem eam et non inveni

vul@Ezekiel:22:31 @ et effudi super eos indignationem meam in igne irae meae consumpsi eos viam eorum in caput eorum reddidi ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:23:1 @ et factus est sermo Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:23:2 @ fili hominis duae mulieres filiae matris unius fuerunt

vul@Ezekiel:23:3 @ et fornicatae sunt in Aegypto in adulescentia sua fornicatae sunt ibi subacta sunt ubera earum et fractae sunt mammae pubertatis earum

vul@Ezekiel:23:4 @ nomina autem earum Oolla maior et Ooliba soror eius et habui eas et pepererunt filios et filias porro earum nomina Samaria Oolla et Hierusalem Ooliba

vul@Ezekiel:23:5 @ fornicata est igitur Oolla super me et insanivit in amatores suos in Assyrios propinquantes

vul@Ezekiel:23:6 @ vestitos hyacintho principes et magistratus iuvenes cupidinis universos equites ascensores equorum

vul@Ezekiel:23:7 @ et dedit fornicationes suas super eos electos filios Assyriorum universos et in omnibus in quos insanivit in inmunditiis eorum polluta est

vul@Ezekiel:23:8 @ insuper et fornicationes suas quas habuerat in Aegypto non reliquit nam et illi dormierant cum ea in adulescentia eius et illi confregerant ubera pubertatis eius et effuderant fornicationem suam super eam

vul@Ezekiel:23:9 @ propterea tradidi eam in manu amatorum suorum in manus filiorum Assur super quorum insanivit libidinem

vul@Ezekiel:23:10 @ ipsi discoperuerunt ignominiam eius filios et filias illius tulerunt et ipsam occiderunt gladio et factae sunt famosae mulieres et iudicia perpetrarunt in ea

vul@Ezekiel:23:11 @ quod cum vidisset soror eius Ooliba plus quam illa insanivit libidine et fornicationem suam super fornicationem sororis suae

vul@Ezekiel:23:12 @ ad filios Assyriorum praebuit inpudenter ducibus et magistratibus ad se venientibus indutis veste varia equitibus qui vectabantur equis et adulescentibus forma cunctis egregia

vul@Ezekiel:23:13 @ et vidi quod polluta esset via una ambarum

vul@Ezekiel:23:14 @ et auxit fornicationes suas cumque vidisset viros depictos in pariete imagines Chaldeorum expressas coloribus

vul@Ezekiel:23:15 @ et accinctos balteis renes et tiaras tinctas in capitibus eorum formam ducum omnium similitudinem filiorum Babylonis terraeque Chaldeorum in qua orti sunt

vul@Ezekiel:23:16 @ et insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum et misit nuntios ad eos in Chaldeam

vul@Ezekiel:23:17 @ cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum polluerunt eam stupris suis et polluta est ab eis et saturata est anima eius ab illis

vul@Ezekiel:23:18 @ denudavit quoque fornicationes suas et discoperuit ignominiam suam et recessit anima mea ab ea sicut recesserat anima mea a sorore eius

vul@Ezekiel:23:19 @ multiplicavit enim fornicationes suas recordans dies adulescentiae suae quibus fornicata est in terra Aegypti

vul@Ezekiel:23:20 @ et insanivit libidine super concubitu eorum quorum carnes sunt ut carnes asinorum et sicut fluxus equorum fluxus eorum

vul@Ezekiel:23:21 @ et visitasti scelus adulescentiae tuae quando subacta sunt in Aegypto ubera tua et confractae mammae pubertatis tuae

vul@Ezekiel:23:22 @ propterea Ooliba haec dicit Dominus Deus ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te de quibus satiata est anima tua et congregabo eos adversum te in circuitu

vul@Ezekiel:23:23 @ filios Babylonis et universos Chaldeos nobiles tyrannosque et principes omnes filios Assyriorum iuvenes forma egregia duces et magistratus universos principes principum et nominatos ascensores equorum

vul@Ezekiel:23:24 @ et venient super te instructi curru et rota multitudo populorum lorica et clypeo et galea armabuntur contra te undique et dabo coram eis iudicium et iudicabunt te iudiciis suis

vul@Ezekiel:23:25 @ et ponam zelum meum in te quem exercent tecum in furore nasum tuum et aures tuas praecident et quae remanserint gladio concident ipsi filios tuos et filias tuas capient et novissimum tuum devorabitur igni

vul@Ezekiel:23:26 @ et denudabunt te vestimentis tuis et tollent vasa gloriae tuae

vul@Ezekiel:23:27 @ et requiescere faciam scelus tuum de te et fornicationem tuam de terra Aegypti nec levabis oculos tuos ad eos et Aegypti non recordaberis amplius

vul@Ezekiel:23:28 @ quia haec dicit Dominus Deus ecce ego tradam te in manu eorum quos odisti in manu de quibus satiata est anima tua

vul@Ezekiel:23:29 @ et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam revelabitur ignominia fornicationum tuarum scelus tuum et fornicationes tuae

vul@Ezekiel:23:30 @ fecerunt haec tibi quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis eorum

vul@Ezekiel:23:31 @ in via sororis tuae ambulasti et dabo calicem eius in manu tua

vul@Ezekiel:23:32 @ haec dicit Dominus Deus calicem sororis tuae bibes profundum et latum eris in derisum et in subsannationem quae es capacissima

vul@Ezekiel:23:33 @ ebrietate et dolore repleberis calice maeroris et tristitiae calice sororis tuae Samariae

vul@Ezekiel:23:34 @ et bibes illum et epotabis usque ad feces et fragmenta eius devorabis et ubera tua lacerabis quia ego locutus sum ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:23:35 @ propterea haec dicit Dominus Deus quia oblita es mei et proiecisti me post corpus tuum tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas

vul@Ezekiel:23:36 @ et ait Dominus ad me dicens fili hominis numquid iudicas Oollam et Oolibam et adnuntias eis scelera earum

vul@Ezekiel:23:37 @ quia adulterae sunt et sanguis in manibus earum et cum idolis suis fornicatae sunt insuper et filios suos quos genuerunt mihi obtulerunt eis ad devorandum

vul@Ezekiel:23:38 @ sed et hoc fecerunt mihi polluerunt sanctuarium meum in die illa et sabbata mea profanaverunt

vul@Ezekiel:23:39 @ cumque immolarent filios suos idolis suis et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud etiam haec fecerunt in medio domus meae

vul@Ezekiel:23:40 @ miserunt ad viros venientes de longe ad quos nuntium miserant itaque ecce venerunt quibus te lavisti et circumlevisti stibio oculos tuos et ornata es mundo muliebri

vul@Ezekiel:23:41 @ sedisti in lecto pulcherrimo et mensa ordinata est ante te thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam

vul@Ezekiel:23:42 @ et vox multitudinis exultantis erat in ea et in viris qui de multitudine hominum adducebantur et veniebant de deserto posuerunt armillas in manibus eorum et coronas speciosas in capitibus eorum

vul@Ezekiel:23:43 @ et dixi ei quae adtrita est in adulteriis nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec

vul@Ezekiel:23:44 @ et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem sic ingrediebantur ad Oollam et ad Oolibam mulieres nefarias

vul@Ezekiel:23:45 @ viri ergo iusti sunt hii iudicabunt eas iudicio adulterarum et iudicio effundentium sanguinem quia adulterae sunt et sanguis in manibus earum

vul@Ezekiel:23:46 @ haec enim dicit Dominus Deus adduc ad eas multitudinem et trade eas in tumultum et in rapinam

vul@Ezekiel:23:47 @ et lapidentur lapidibus populorum et confodiantur gladiis eorum filios et filias earum interficient et domos earum igne succendent

vul@Ezekiel:23:48 @ et auferam scelus de terra et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum

vul@Ezekiel:23:49 @ et dabunt scelus vestrum super vos et peccata idolorum vestrorum portabitis et scietis quia ego Dominus Deus

vul@Ezekiel:24:1 @ et factum est verbum Domini ad me in anno nono in mense decimo decima mensis dicens

vul@Ezekiel:24:2 @ fili hominis scribe tibi nomen diei huius in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Hierusalem hodie

vul@Ezekiel:24:3 @ et dices per proverbium ad domum inritatricem parabolam et loqueris ad eos haec dicit Dominus Deus pone ollam pone inquam et mitte in ea aquam

vul@Ezekiel:24:4 @ congere frusta eius in ea omnem partem bonam femur et armum electa et ossibus plena

vul@Ezekiel:24:5 @ pinguissimum pecus adsume conpone quoque struices ossuum sub ea efferbuit coctio eius et discocta sunt ossa illius in medio eius

vul@Ezekiel:24:6 @ propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum ollae cuius rubigo in ea est et rubigo eius non exivit de ea per partes et per partes suas eice eam non cecidit super eam sors

vul@Ezekiel:24:7 @ sanguis enim eius in medio eius est super limpidissimam petram effudit illum non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere

vul@Ezekiel:24:8 @ ut superducerem indignationem meam et vindicta ulciscerer dedi sanguinem eius super petram limpidissimam ne operiretur

vul@Ezekiel:24:9 @ propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum cuius ego grandem faciam pyram

vul@Ezekiel:24:10 @ congere ossa quae igne succendam consumentur carnes et concoquetur universa conpositio et ossa tabescent

vul@Ezekiel:24:11 @ pone quoque eam super prunas vacuam ut incalescat et liquefiat aes eius et confletur in medio eius inquinamentum eius et consumatur rubigo eius

vul@Ezekiel:24:12 @ multo labore sudatum est et non exibit de ea nimia rubigo eius neque per ignem

vul@Ezekiel:24:13 @ inmunditia tua execrabilis quia mundare te volui et non es mundata a sordibus tuis sed nec mundaberis prius donec quiescere faciam indignationem meam in te

vul@Ezekiel:24:14 @ ego Dominus locutus sum venit et faciam non transeam nec parcam nec placabor iuxta vias tuas et iuxta adinventiones tuas iudicavi te dicit Dominus

vul@Ezekiel:24:15 @ et factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:24:16 @ fili hominis ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga et non planges neque plorabis neque fluent lacrimae tuae

vul@Ezekiel:24:17 @ ingemesce tacens mortuorum luctum non facies corona tua circumligata sit tibi et calciamenta tua erunt in pedibus tuis nec amictu ora velabis nec cibos lugentium comedes

vul@Ezekiel:24:18 @ locutus sum ergo ad populum mane et mortua est uxor mea vesperi fecique mane sicut praeceperat mihi

vul@Ezekiel:24:19 @ et dixit ad me populus quare non indicas nobis quid ista significent quae tu facis

vul@Ezekiel:24:20 @ et dixi ad eos sermo Domini factus est ad me dicens

vul@Ezekiel:24:21 @ loquere domui Israhel haec dicit Dominus Deus ecce ego polluam sanctuarium meum superbiam imperii vestri et desiderabile oculorum vestrorum et super quo pavet anima vestra et filii vestri et filiae quas reliquistis gladio cadent

vul@Ezekiel:24:22 @ et facietis sicut feci ora amictu non velabitis et cibos lugentium non comedetis

vul@Ezekiel:24:23 @ coronas habebitis in capitibus vestris et calciamenta in pedibus non plangetis neque flebitis sed tabescetis in iniquitatibus vestris et unusquisque gemet ad fratrem suum

vul@Ezekiel:24:24 @ eritque Hiezecihel vobis in portentum iuxta omnia quae fecit facietis cum venerit istud et scietis quia ego Dominus Deus

vul@Ezekiel:24:25 @ et tu fili hominis ecce in die quo tollam ab eis fortitudinem eorum et gaudium dignitatis et desiderium oculorum eorum super quo requiescunt animae eorum filios et filias eorum

vul@Ezekiel:24:26 @ in die illa cum venerit fugiens ad te ut adnuntiet tibi

vul@Ezekiel:24:27 @ in die inquam illa aperietur os tuum cum eo qui fugit et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum et scietis quia ego Dominus

vul@Ezekiel:25:1 @ et factus est sermo Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:25:2 @ fili hominis pone faciem tuam contra filios Ammon et prophetabis de eis

vul@Ezekiel:25:3 @ et dices filiis Ammon audite verbum Domini Dei haec dicit Dominus Deus pro eo quod dixisti euge euge super sanctuarium meum quia pollutum est et super terram Israhel quoniam desolata est et super domum Iuda quoniam ducti sunt in captivitatem

vul@Ezekiel:25:4 @ idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hereditatem et conlocabunt caulas suas in te et ponent in te tentoria sua ipsi comedent fruges tuas et ipsi bibent lac tuum

vul@Ezekiel:25:5 @ daboque Rabbath in habitaculum camelorum et filios Ammon in cubile pecorum et scietis quia ego Dominus

vul@Ezekiel:25:6 @ quia haec dicit Dominus Deus pro eo quod plausisti manu et percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram Israhel

vul@Ezekiel:25:7 @ idcirco ecce ego extendam manum meam super te et tradam te in direptionem gentium et interficiam te de populis et perdam de terris et conteram et scies quia ego Dominus

vul@Ezekiel:25:8 @ haec dicit Dominus Deus pro eo quod dixerunt Moab et Seir ecce sicut omnes gentes domus Iuda

vul@Ezekiel:25:9 @ idcirco ecce ego aperiam umerum Moab de civitatibus de civitatibus inquam eius et de finibus eius inclitas terrae Bethiesimoth et Beelmeon et Cariathaim

vul@Ezekiel:25:10 @ filiis orientis cum filiis Ammon et dabo eam in hereditatem ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus

vul@Ezekiel:25:11 @ et in Moab faciam iudicia et scient quia ego Dominus

vul@Ezekiel:25:12 @ haec dicit Dominus Deus pro eo quod fecit Idumea ultionem ut se vindicaret de filiis Iuda peccavitque delinquens et vindictam expetivit de eis

vul@Ezekiel:25:13 @ idcirco haec dicit Dominus Deus extendam manum meam super Idumeam et auferam de ea hominem et iumentum et faciam eam desertum ab austro et qui sunt in Daedan gladio cadent

vul@Ezekiel:25:14 @ et dabo ultionem meam super Idumeam per manum populi mei Israhel et facient in Edom iuxta iram meam et furorem meum et scient vindictam meam dicit Dominus Deus

vul@Ezekiel:25:15 @ haec dicit Dominus Deus pro eo quod fecerunt Palestini in vindictam et ulti se sunt toto animo interficientes et implentes inimicitias veteres

vul@Ezekiel:25:16 @ propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego extendam manum meam super Palestinos et interficiam interfectores et perdam reliquias maritimae regionis

vul@Ezekiel:25:17 @ faciamque in eis ultiones magnas arguens in furore et scient quia ego Dominus cum dedero vindictam meam super eos

vul@Ezekiel:26:1 @ et factum est in undecimo anno prima mensis factus est sermo Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:26:2 @ fili hominis pro eo quod dixit Tyrus de Hierusalem euge confractae sunt portae populorum conversa est ad me implebor deserta est

vul@Ezekiel:26:3 @ propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego super te Tyre et ascendere faciam ad te gentes multas sicut ascendit mare fluctuans

vul@Ezekiel:26:4 @ et dissipabunt muros Tyri et destruent turres eius et radam pulverem eius de ea et dabo eam in limpidissimam petram

vul@Ezekiel:26:5 @ siccatio sagenarum erit in medio maris quia ego locutus sum ait Dominus Deus et erit in direptionem gentibus

vul@Ezekiel:26:6 @ filiae quoque eius quae sunt in agro gladio interficientur et scient quia ego Dominus

vul@Ezekiel:26:7 @ quia haec dicit Dominus Deus ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone regem regum cum equis et curribus et equitibus et coetu populoque magno

vul@Ezekiel:26:8 @ filias tuas quae sunt in agro gladio interficiet et circumdabit te munitionibus et conportabit aggerem in gyro et levabit contra te clypeum

vul@Ezekiel:26:9 @ et vineas et arietes temperabit in muros tuos et turres tuas destruet in armatura sua

vul@Ezekiel:26:10 @ inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum a sonitu equitum et rotarum et curruum movebuntur muri tui dum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitus urbis dissipatae

vul@Ezekiel:26:11 @ ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas populum tuum gladio caedet et statuae tuae nobiles in terram corruent

vul@Ezekiel:26:12 @ vastabunt opes tuas diripient negotiationes tuas et destruent muros tuos et domos tuas praeclaras subvertent et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent

vul@Ezekiel:26:13 @ et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius

vul@Ezekiel:26:14 @ et dabo te in limpidissimam petram siccatio sagenarum eris nec aedificaberis ultra quia ego locutus sum dicit Dominus Deus

vul@Ezekiel:26:15 @ haec dicit Dominus Deus Tyro numquid non a sonitu ruinae tuae et gemitu interfectorum tuorum cum occisi fuerint in medio tui commovebuntur insulae

vul@Ezekiel:26:16 @ et descendent de sedibus suis omnes principes maris et auferent exuvias suas et vestimenta sua varia abicient et induentur stupore in terra sedebunt et adtoniti super repentino casu tuo admirabuntur

vul@Ezekiel:26:17 @ et adsumentes super te lamentum dicent tibi quomodo peristi quae habitas in mari urbs inclita quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis quos formidabant universi

vul@Ezekiel:26:18 @ nunc stupebunt naves in die pavoris tui et turbabuntur insulae in mari eo quod nullus egrediatur ex te

vul@Ezekiel:26:19 @ quia haec dicit Dominus Deus cum dedero te urbem desolatam sicut civitates quae non habitantur et adduxero super te abyssum et operuerint te aquae multae

vul@Ezekiel:26:20 @ et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum et conlocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres cum his qui deducuntur in lacum ut non habiteris porro dedero gloriam in terra viventium

vul@Ezekiel:26:21 @ in nihilum redigam te et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum dicit Dominus Deus

vul@Ezekiel:27:1 @ et factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:27:2 @ tu ergo fili hominis adsume super Tyrum lamentum

vul@Ezekiel:27:3 @ et dices Tyro quae habitat in introitu maris negotiationi populorum ad insulas multas haec dicit Dominus Deus o Tyre tu dixisti perfecti decoris ego sum

vul@Ezekiel:27:4 @ et in corde maris sita finitimi tui qui te aedificaverunt impleverunt decorem tuum

vul@Ezekiel:27:5 @ abietibus de Sanir extruxerunt te cum omnibus tabulatis maris cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum

vul@Ezekiel:27:6 @ quercus de Basan dolaverunt in remos tuos transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico et praetoriola de insulis Italiae

vul@Ezekiel:27:7 @ byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum

vul@Ezekiel:27:8 @ habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui sapientes tui Tyre facti sunt gubernatores tui

vul@Ezekiel:27:9 @ senes Bibli et prudentes eius habuerunt nautas ad ministerium variae supellectilis tuae omnes naves maris et nautae earum fuerunt in populo negotiationis tuae

vul@Ezekiel:27:10 @ Persae et Lydi et Lybies erant in exercitu tuo viri bellatores tui clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo

vul@Ezekiel:27:11 @ filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu sed et Pigmei qui erant in turribus tuis faretras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum ipsi conpleverunt pulchritudinem tuam

vul@Ezekiel:27:12 @ Carthaginienses negotiatores tui a multitudine cunctarum divitiarum argento ferro stagno plumboque repleverunt nundinas tuas

vul@Ezekiel:27:13 @ Graecia Thubal et Mosoch ipsi institores tui mancipia et vasa aerea adduxerunt populo tuo

vul@Ezekiel:27:14 @ de domo Thogorma equos et equites et mulos adduxerunt ad forum tuum

vul@Ezekiel:27:15 @ filii Dadan negotiatores tui insulae multae negotiatio manus tuae dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo

vul@Ezekiel:27:16 @ Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum gemmam purpuram et scutulata et byssum et sericum et chodchod proposuerunt in mercatu tuo

vul@Ezekiel:27:17 @ Iuda et terra Israhel ipsi institores tui in frumento primo balsamum et mel et oleum et resinam proposuerunt in nundinis tuis

vul@Ezekiel:27:18 @ Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum in multitudine diversarum opum in vino pingui in lanis coloris optimi

vul@Ezekiel:27:19 @ Dan et Graecia et Mozel in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum stacte et calamus in negotiatione tua

vul@Ezekiel:27:20 @ Dadan institores tui in tapetibus ad sedendum

vul@Ezekiel:27:21 @ Arabia et universi principes Cedar ipsi negotiatores manus tuae cum agnis et arietibus et hedis venerunt ad te negotiatores tui

vul@Ezekiel:27:22 @ venditores Saba et Reema ipsi negotiatores tui cum universis primis aromatibus et lapide pretioso et auro quod proposuerunt in mercatu tuo

vul@Ezekiel:27:23 @ Aran et Chenne et Eden negotiatores Saba Assur Chelmad venditores tui

vul@Ezekiel:27:24 @ ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi et polymitorum gazarumque pretiosarum quae obvolutae et adstrictae erant funibus cedros quoque habebant in negotiationibus tuis

vul@Ezekiel:27:25 @ naves maris principes tuae in negotiatione tua et repleta es et glorificata nimis in corde maris

vul@Ezekiel:27:26 @ in aquis multis adduxerunt te remiges tui ventus auster contrivit te in corde maris

vul@Ezekiel:27:27 @ divitiae tuae et thesauri tui et multiplex instrumentum tuum nautae tui et gubernatores tui qui tenebant supellectilem tuam et populo tuo praeerant viri quoque bellatores tui qui erant in te cum universa multitudine tua quae est in medio tui cadent in corde maris in die ruinae tuae

vul@Ezekiel:27:28 @ a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes

vul@Ezekiel:27:29 @ et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum nautae et universi gubernatores maris in terra stabunt

vul@Ezekiel:27:30 @ et heiulabunt super te voce magna et clamabunt amare et superiacient pulverem capitibus suis et cinere conspergentur

vul@Ezekiel:27:31 @ et radent super te calvitium et accingentur ciliciis et plorabunt te in amaritudine animae ploratu amarissimo

vul@Ezekiel:27:32 @ et adsument super te carmen lugubre et plangent te quae est ut Tyrus quae obmutuit in medio maris

vul@Ezekiel:27:33 @ quae in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos in multitudine divitiarum tuarum et populorum tuorum ditasti reges terrae

vul@Ezekiel:27:34 @ nunc contrita es a mari in profundis aquarum opes tuae et omnis multitudo tua quae erat in medio tui ceciderunt

vul@Ezekiel:27:35 @ universi habitatores insularum obstipuerunt super te et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus

vul@Ezekiel:27:36 @ negotiatores populorum sibilaverunt super te ad nihilum deducta es et non eris usque in perpetuum

vul@Ezekiel:28:1 @ et factus est sermo Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:28:2 @ fili hominis dic principi Tyri haec dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum et dixisti Deus ego sum et in cathedra Dei sedi in corde maris cum sis homo et non Deus et dedisti cor tuum quasi cor Dei

vul@Ezekiel:28:3 @ ecce sapientior es tu Danihele omne secretum non est absconditum a te

vul@Ezekiel:28:4 @ in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem et adquisisti aurum et argentum in thesauris tuis

vul@Ezekiel:28:5 @ in multitudine sapientiae tuae et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem et elevatum est cor tuum in robore tuo

vul@Ezekiel:28:6 @ propterea haec dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum quasi cor Dei

vul@Ezekiel:28:7 @ idcirco ecce ego adducam super te alienos robustissimos gentium et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae et polluent decorem tuum

vul@Ezekiel:28:8 @ interficient et detrahent te et morieris interitu occisorum in corde maris

vul@Ezekiel:28:9 @ numquid dicens loqueris Deus ego sum coram interficientibus te cum sis homo et non Deus in manu occidentium te

vul@Ezekiel:28:10 @ morte incircumcisorum morieris in manu alienorum quia ego locutus sum ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:28:11 @ et factus est sermo Domini ad me dicens fili hominis leva planctum super regem Tyri

vul@Ezekiel:28:12 @ et dices ei haec dicit Dominus Deus tu signaculum similitudinis plenus sapientia et perfectus decore

vul@Ezekiel:28:13 @ in deliciis paradisi Dei fuisti omnis lapis pretiosus operimentum tuum sardius topazius et iaspis chrysolitus et onyx et berillus sapphyrus et carbunculus et zmaragdus aurum opus decoris tui et foramina tua in die qua conditus es praeparata sunt

vul@Ezekiel:28:14 @ tu cherub extentus et protegens et posui te in monte sancto Dei in medio lapidum ignitorum ambulasti

vul@Ezekiel:28:15 @ perfectus in viis tuis a die conditionis tuae donec inventa est iniquitas in te

vul@Ezekiel:28:16 @ in multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate et peccasti et eieci te de monte Dei et perdidi te o cherub protegens de medio lapidum ignitorum

vul@Ezekiel:28:17 @ elevatum est cor tuum in decore tuo perdidisti sapientiam tuam in decore tuo in terram proieci te ante faciem regum dedi te ut cernerent te

vul@Ezekiel:28:18 @ in multitudine iniquitatum tuarum et iniquitate negotiationis tuae polluisti sanctificationem tuam producam ergo ignem de medio tui qui comedat te et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te

vul@Ezekiel:28:19 @ omnes qui viderint te in gentibus obstupescent super te nihili factus es et non eris in perpetuum

vul@Ezekiel:28:20 @ et factus est sermo Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:28:21 @ fili hominis pone faciem tuam contra Sidonem et prophetabis de ea

vul@Ezekiel:28:22 @ et dices haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te Sidon et glorificabor in medio tui et scient quia ego Dominus cum fecero in ea iudicia et sanctificatus fuero in ea

vul@Ezekiel:28:23 @ et inmittam ei pestilentiam et sanguinem in plateis eius et corruent interfecti in medio eius gladio per circuitum et scient quia ego Dominus

vul@Ezekiel:28:24 @ et non erit ultra domui Israhel offendiculum amaritudinis et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis et scient quia ego Dominus Deus

vul@Ezekiel:28:25 @ haec dicit Dominus Deus quando congregavero domum Israhel de populis in quibus dispersi sunt sanctificabor in eis coram gentibus et habitabunt in terra sua quam dedi servo meo Iacob

vul@Ezekiel:28:26 @ et habitabunt in ea securi et aedificabunt domos plantabuntque vineas et habitabunt confidenter cum fecero iudicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum et scient quia ego Dominus Deus eorum

vul@Ezekiel:29:1 @ in anno decimo in decimo mense undecima mensis factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:29:2 @ fili hominis pone faciem tuam contra Pharaonem regem Aegypti et prophetabis de eo et de Aegypto universa

vul@Ezekiel:29:3 @ loquere et dices haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te Pharao rex Aegypti draco magne qui cubas in medio fluminum tuorum et dicis meus est fluvius et ego feci memet ipsum

vul@Ezekiel:29:4 @ et ponam frenum in maxillis tuis et adglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis et extraham te de medio fluminum tuorum et universi pisces tui squamis tuis adherebunt

vul@Ezekiel:29:5 @ et proiciam te in desertum et omnes pisces fluminis tui super faciem terrae cades non colligeris neque congregaberis bestiis terrae et volatilibus caeli dedi te ad devorandum

vul@Ezekiel:29:6 @ et scient omnes habitatores Aegypti quia ego Dominus pro eo quod fuisti baculus harundineus domui Israhel

vul@Ezekiel:29:7 @ quando adprehenderunt te manu et confractus es et lacerasti omnem umerum eorum et innitentibus eis super te comminutus es et dissolvisti omnes renes eorum

vul@Ezekiel:29:8 @ propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego adducam super te gladium et interficiam de te hominem et iumentum

vul@Ezekiel:29:9 @ et erit terra Aegypti in desertum et solitudinem et scient quia ego Dominus eo quod dixerit fluvius meus est et ego feci

vul@Ezekiel:29:10 @ idcirco ecce ego ad te et ad flumina tua daboque terram Aegypti in solitudines gladio dissipatam a turre Syenes usque ad terminos Aethiopiae

vul@Ezekiel:29:11 @ non pertransibit eam pes hominis neque pes iumenti gradietur in ea et non habitabitur quadraginta annis

vul@Ezekiel:29:12 @ daboque terram Aegypti desertam in medio terrarum desertarum et civitates eius in medio urbium subversarum erunt desolatae quadraginta annis et dispergam Aegyptios in nationes et ventilabo eos in terras

vul@Ezekiel:29:13 @ quia haec dicit Dominus Deus post finem quadraginta annorum congregabo Aegyptum de populis in quibus dispersi fuerunt

vul@Ezekiel:29:14 @ et reducam captivitatem Aegypti et conlocabo eos in terra Fatures in terra nativitatis suae et erunt ibi in regnum humile

vul@Ezekiel:29:15 @ inter regna cetera erit humillima et non elevabitur ultra super nationes et inminuam eos ne imperent gentibus

vul@Ezekiel:29:16 @ neque erunt ultra domui Israhel in confidentia docentes iniquitatem ut fugiant et sequantur eos et scient quia ego Dominus Deus

vul@Ezekiel:29:17 @ et factum est in vicesimo et septimo anno in primo in una mensis factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:29:18 @ fili hominis Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum omne caput decalvatum et omnis umerus depilatus est et merces non est reddita ei neque exercitui eius de Tyro pro servitute qua servivit mihi adversum eam

vul@Ezekiel:29:19 @ propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Aegypti et accipiet multitudinem eius et depraedabitur manubias eius et diripiet spolia eius et erit merces exercitui illius

vul@Ezekiel:29:20 @ et operi pro quo servivit adversum eam dedi ei terram Aegypti pro eo quod laboraverunt mihi ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:29:21 @ in die illo pullulabit cornu domui Israhel et tibi dabo apertum os in medio eorum et scient quoniam ego Dominus

vul@Ezekiel:30:1 @ et factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:30:2 @ fili hominis propheta et dic haec dicit Dominus Deus ululate vae vae diei

vul@Ezekiel:30:3 @ quia iuxta est dies et adpropinquavit dies Domini dies nubis tempus gentium erit

vul@Ezekiel:30:4 @ et veniet gladius in Aegyptum et erit pavor in Aethiopia cum ceciderint vulnerati in Aegypto et ablata fuerit multitudo illius et destructa fundamenta eius

vul@Ezekiel:30:5 @ Aethiopia et Lybia et Lydii et omne reliquum vulgus et Chub et filii terrae foederis cum eis gladio cadent

vul@Ezekiel:30:6 @ haec dicit Dominus Deus et corruent fulcientes Aegyptum et destruetur superbia imperii eius a turre Syenes gladio cadent in ea ait Dominus exercituum

vul@Ezekiel:30:7 @ et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum et urbes eius in medio civitatum desertarum erunt

vul@Ezekiel:30:8 @ et scient quoniam ego Dominus cum dedero ignem in Aegyptum et adtriti fuerint omnes auxiliatores eius

vul@Ezekiel:30:9 @ in die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Aethiopiae confidentiam et erit pavor in eis in die Aegypti quia absque dubio veniet

vul@Ezekiel:30:10 @ haec dicit Dominus Deus et cessare faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis

vul@Ezekiel:30:11 @ ipse et populus eius cum eo fortissimi gentium adducentur ad disperdendam terram et evaginabunt gladios suos super Aegyptum et implebunt terram interfectis

vul@Ezekiel:30:12 @ et faciam alveos fluminum aridos et tradam terram in manu pessimorum et dissipabo terram et plenitudinem eius in manu alienorum ego Dominus locutus sum

vul@Ezekiel:30:13 @ haec dicit Dominus Deus et disperdam simulacra et cessare faciam idola de Memphis et dux de terra Aegypti non erit amplius et dabo terrorem in terra Aegypti

vul@Ezekiel:30:14 @ et disperdam terram Fatures et dabo ignem in Tafnis et faciam iudicia in Alexandriam

vul@Ezekiel:30:15 @ et effundam indignationem meam super Pelusium robur Aegypti et interficiam multitudinem Alexandriae

vul@Ezekiel:30:16 @ et dabo ignem in Aegypto quasi parturiens dolebit Pelusium et Alexandria erit dissipata et in Memphis angustiae cotidianae

vul@Ezekiel:30:17 @ iuvenes Eliupoleos et Bubasti gladio cadent et ipsae captivae ducentur

vul@Ezekiel:30:18 @ et in Tafnis nigrescet dies cum contrivero ibi sceptra Aegypti et defecerit in ea superbia potentiae eius ipsam nubes operiet filiae autem eius in captivitatem ducentur

vul@Ezekiel:30:19 @ et faciam iudicia in Aegypto et scient quia ego Dominus

vul@Ezekiel:30:20 @ et factum est in undecimo anno in primo in septima mensis factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:30:21 @ fili hominis brachium Pharao regis Aegypti confregi et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas ut ligaretur pannis et farciretur linteolis et recepto robore posset tenere gladium

vul@Ezekiel:30:22 @ propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego ad Pharao regem Aegypti et comminuam brachium eius forte sed confractum et deiciam gladium de manu eius

vul@Ezekiel:30:23 @ et dispergam Aegyptum in gentibus et ventilabo eos in terris

vul@Ezekiel:30:24 @ et confortabo brachia regis Babylonis daboque gladium meum in manu eius et confringam brachia Pharaonis et gement gemitibus interfecti coram facie eius

vul@Ezekiel:30:25 @ et confortabo brachia regis Babylonis et brachia Pharaonis concident et scient quia ego Dominus cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis et extenderit eum super terram Aegypti

vul@Ezekiel:30:26 @ et dispergam Aegyptum in nationes et ventilabo eos in terris et scient quia ego Dominus

vul@Ezekiel:31:1 @ et factum est in undecimo anno tertio una mensis factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:31:2 @ fili hominis dic Pharaoni regi Aegypti et populo eius cui similis factus es in magnitudine tua

vul@Ezekiel:31:3 @ ecce Assur quasi cedrus in Libano pulcher ramis et frondibus nemorosus excelsusque altitudine et inter condensas frondes elevatum est cacumen eius

vul@Ezekiel:31:4 @ aquae nutrierunt illum abyssus exaltavit eum flumina eius manabant in circuitu radicum eius et rivos suos emisit ad universa ligna regionis

vul@Ezekiel:31:5 @ propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna regionis et multiplicata sunt arbusta eius et elevati sunt rami eius prae aquis multis

vul@Ezekiel:31:6 @ cumque extendisset umbram suam in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia caeli et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae saltuum et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarum

vul@Ezekiel:31:7 @ eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione arbustorum suorum erat enim radix illius iuxta aquas multas

vul@Ezekiel:31:8 @ cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei abietes non adaequaverunt summitatem eius et platani non fuerunt aequae frondibus illius omne lignum paradisi Dei non est adsimilatum illi et pulchritudini eius

vul@Ezekiel:31:9 @ quoniam speciosum feci eum et multis condensisque frondibus et aemulata sunt eum omnia ligna voluptatis quae erant in paradiso Dei

vul@Ezekiel:31:10 @ propterea haec dicit Dominus Deus pro eo quod sublimatus est in altitudine et dedit summitatem suam virentem atque condensam et elevatum est cor eius in altitudine sua

vul@Ezekiel:31:11 @ tradidi eum in manu fortissimi gentium faciens faciet ei iuxta impietatem eius eieci eum

vul@Ezekiel:31:12 @ et succident illum alieni et crudelissimi nationum et proicient eum super montes et in cunctis convallibus corruent rami eius et confringentur arbusta eius in universis rupibus terrae et recedent de umbraculo eius omnes populi terrae et relinquent eum

vul@Ezekiel:31:13 @ in ruina eius habitaverunt omnia volatilia caeli et in ramis eius fuerunt universae bestiae regionis

vul@Ezekiel:31:14 @ quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum neque ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa nec stabunt in sublimitate eorum omnia quae inrigantur aquis quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in medio filiorum hominum ad eos qui descendunt in lacum

vul@Ezekiel:31:15 @ haec dicit Dominus Deus in die quando descendit ad inferos indixi luctum operui eum abysso et prohibui flumina eius et coercui aquas multas contristatus est super eum Libanus et omnia ligna agri concussa sunt

vul@Ezekiel:31:16 @ a sonitu ruinae eius commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque praeclara in Libano universa quae inrigabantur aquis

vul@Ezekiel:31:17 @ nam et ipsi cum ea descendent ad infernum ad interfectos gladio et brachium uniuscuiusque sedebit sub umbraculo eius in medio nationum

vul@Ezekiel:31:18 @ cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam in medio incircumcisorum dormies cum his qui interfecti sunt gladio ipse est Pharao et omnis multitudo eius dicit Dominus Deus

vul@Ezekiel:32:1 @ et factum est duodecimo anno in mense duodecimo in una mensis factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:32:2 @ fili hominis adsume lamentum super Pharao regem Aegypti et dices ad eum leoni gentium adsimilatus es et draconi qui est in mari et ventilabas cornu in fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus tuis et conculcabas flumina eorum

vul@Ezekiel:32:3 @ propterea haec dicit Dominus Deus expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum et extrahent te in sagena mea

vul@Ezekiel:32:4 @ et proiciam te in terram super faciem agri abiciam te et habitare faciam super te omnia volatilia caeli et saturabo de te bestias universae terrae

vul@Ezekiel:32:5 @ et dabo carnes tuas super montes et implebo colles tuos sanie tua

vul@Ezekiel:32:6 @ et inrigabo terram pedore sanguinis tui super montes et valles implebuntur ex te

vul@Ezekiel:32:7 @ et operiam cum extinctus fueris caelos et nigrescere faciam stellas eius solem nube tegam et luna non dabit lumen suum

vul@Ezekiel:32:8 @ omnia luminaria caeli maerere faciam super te et dabo tenebras super terram tuam dicit Dominus Deus

vul@Ezekiel:32:9 @ et inritabo cor populorum multorum cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis

vul@Ezekiel:32:10 @ et stupescere faciam super te populos multos et reges eorum horrore nimio formidabunt super te cum volare coeperit gladius meus super facies eorum et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinae suae

vul@Ezekiel:32:11 @ quia haec dicit Dominus Deus gladius regis Babylonis veniet tibi

vul@Ezekiel:32:12 @ in gladiis fortium deiciam multitudinem tuam inexpugnabiles gentes omnes heae et vastabunt superbiam Aegypti et dissipabitur multitudo eius

vul@Ezekiel:32:13 @ et perdam omnia iumenta eius quae erant super aquas plurimas et non conturbabit eas pes hominis ultra neque ungula iumentorum turbabit eas

vul@Ezekiel:32:14 @ tunc purissimas reddam aquas eorum et flumina eorum quasi oleum adducam ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:32:15 @ cum dedero terram Aegypti desolatam deseretur autem terra a plenitudine sua quando percussero omnes habitatores eius et scient quia ego Dominus

vul@Ezekiel:32:16 @ planctus est et plangent eum filiae gentium plangent eum super Aegypto et super multitudine eius plangent eum ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:32:17 @ et factum est in duodecimo anno in quintadecima mensis factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:32:18 @ fili hominis cane lugubre super multitudine Aegypti et detrahe eam ipsam et filias gentium robustarum ad terram ultimam cum his qui descendunt in lacum

vul@Ezekiel:32:19 @ quo pulchrior es descende et dormi cum incircumcisis

vul@Ezekiel:32:20 @ in medio interfectorum gladio cadent gladius datus est adtraxerunt eam et omnes populos eius

vul@Ezekiel:32:21 @ loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni qui cum auxiliatoribus eius descenderunt et dormierunt incircumcisi interfecti gladio

vul@Ezekiel:32:22 @ ibi Assur et omnis multitudo eius in circuitu illius sepulchra eius omnes interfecti et qui ceciderunt gladio

vul@Ezekiel:32:23 @ quorum data sunt sepulchra in novissimis laci et facta est multitudo eius per gyrum sepulchri eius universi interfecti cadentesque gladio qui dederant quondam formidinem in terra viventium

vul@Ezekiel:32:24 @ ibi Aelam et omnis multitudo eius per gyrum sepulchri sui omnes hii interfecti ruentesque gladio qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam qui posuerunt terrorem suum in terra viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum

vul@Ezekiel:32:25 @ in medio interfectorum posuerunt cubile eius in universis populis eius in circuitu eius sepulchrum illius omnes hii incircumcisi interfectique gladio dederant enim terrorem in terra viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum in medio interfectorum positi sunt

vul@Ezekiel:32:26 @ ibi Mosoch et Thubal et omnis multitudo eius in circuitu illius sepulchra eius omnes hii incircumcisi interfectique et cadentes gladio quia dederunt formidinem suam in terra viventium

vul@Ezekiel:32:27 @ et non dormient cum fortibus cadentibusque et incircumcisis qui descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus suis et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum quia terror fortium facti sunt in terra viventium

vul@Ezekiel:32:28 @ et tu ergo in medio incircumcisorum contereris et dormies cum interfectis gladio

vul@Ezekiel:32:29 @ ibi Idumea et reges eius omnes duces eius qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio et qui cum incircumcisis dormierunt et cum his qui descenderunt in lacum

vul@Ezekiel:32:30 @ ibi principes aquilonis omnes et universi venatores qui deducti sunt cum interfectis paventes et in sua fortitudine confusi qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio et portaverunt confusionem suam cum his qui descendunt in lacum

vul@Ezekiel:32:31 @ vidit eos Pharao et consolatus est super universa multitudine sua quae interfecta est gladio Pharao et omnis exercitus eius ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:32:32 @ quia dedi terrorem meum in terra viventium et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio Pharao et omnis multitudo eius ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:33:1 @ et factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:33:2 @ fili hominis loquere ad filios populi tui et dices ad eos terra cum induxero super eam gladium et tulerit populus terrae virum unum de novissimis suis et constituerit eum super se speculatorem

vul@Ezekiel:33:3 @ et ille viderit gladium venientem super terram et cecinerit bucina et adnuntiaverit populo

vul@Ezekiel:33:4 @ audiens autem quisquis ille est sonum bucinae non se observaverit veneritque gladius et tulerit eum sanguis ipsius super caput eius erit

vul@Ezekiel:33:5 @ sonum bucinae audivit et non se observavit sanguis eius in ipso erit si autem custodierit animam suam salvavit

vul@Ezekiel:33:6 @ quod si speculator viderit gladium venientem et non insonuerit bucina et populus non se custodierit veneritque gladius et tulerit de eis animam ille quidem in iniquitate sua captus est sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram

vul@Ezekiel:33:7 @ et tu fili hominis speculatorem dedi te domui Israhel audiens ergo ex ore meo sermonem adnuntiabis eis ex me

vul@Ezekiel:33:8 @ si me dicente ad impium impie morte morieris non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram

vul@Ezekiel:33:9 @ si autem adnuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur non fuerit conversus a via sua ipse in iniquitate sua morietur porro tu animam tuam liberasti

vul@Ezekiel:33:10 @ tu ergo fili hominis dic ad domum Israhel sic locuti estis dicentes iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt et in ipsis nos tabescimus quomodo ergo vivere poterimus

vul@Ezekiel:33:11 @ dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii sed ut revertatur impius a via sua et vivat convertimini a viis vestris pessimis et quare moriemini domus Israhel

vul@Ezekiel:33:12 @ tu itaque fili hominis dic ad filios populi tui iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die peccaverit et impietas impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua et iustus non poterit vivere in iustitia sua in quacumque die peccaverit

vul@Ezekiel:33:13 @ etiam si dixero iusto quod vita vivat et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem omnes iustitiae eius oblivioni tradentur et in iniquitate sua quam operatus est in ipsa morietur

vul@Ezekiel:33:14 @ sin autem dixero impio morte morieris et egerit paenitentiam a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam

vul@Ezekiel:33:15 @ pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit in mandatis vitae ambulaverit nec fecerit quicquam iniustum vita vivet et non morietur

vul@Ezekiel:33:16 @ omnia peccata eius quae peccavit non inputabuntur ei iudicium et iustitiam fecit vita vivet

vul@Ezekiel:33:17 @ et dixerunt filii populi tui non est aequi ponderis via Domini et ipsorum via iniusta est

vul@Ezekiel:33:18 @ cum enim recesserit iustus a iustitia sua feceritque iniquitatem morietur in eis

vul@Ezekiel:33:19 @ et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque iudicium et iustitiam vivet in eis

vul@Ezekiel:33:20 @ et dicitis non est recta via Domini unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis domus Israhel

vul@Ezekiel:33:21 @ et factum est in duodecimo anno in duodecimo mense in quinta mensis transmigrationis nostrae venit ad me qui fugerat de Hierusalem dicens vastata est civitas

vul@Ezekiel:33:22 @ manus autem Domini facta fuerat ad me vespere antequam veniret qui fugerat aperuitque os meum donec veniret ad me mane et aperto ore meo non silui amplius

vul@Ezekiel:33:23 @ et factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:33:24 @ fili hominis qui habitant in ruinosis his super humum Israhel loquentes aiunt unus erat Abraham et hereditate possedit terram nos autem multi nobis data est terra in possessionem

vul@Ezekiel:33:25 @ idcirco dices ad eos haec dicit Dominus Deus qui in sanguine comeditis et oculos vestros levatis ad inmunditias vestras et sanguinem funditis numquid terram hereditate possidebitis

vul@Ezekiel:33:26 @ stetistis in gladiis vestris fecistis abominationes et unusquisque uxorem proximi sui polluit et terram hereditate possidebitis

vul@Ezekiel:33:27 @ haec dices ad eos sic dicit Dominus Deus vivo ego quia qui in ruinosis habitant gladio cadent et qui in agro est bestiis tradetur ad devorandum qui autem in praesidiis et in speluncis sunt peste morientur

vul@Ezekiel:33:28 @ et dabo terram in solitudinem et desertum et deficiet superba fortitudo eius et desolabuntur montes Israhel eo quod nullus sit qui per eos transeat

vul@Ezekiel:33:29 @ et scient quia ego Dominus cum dedero terram desolatam et desertam propter universas abominationes suas quas operati sunt

vul@Ezekiel:33:30 @ et tu fili hominis filii populi tui qui loquuntur de te iuxta muros et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum vir ad proximum suum loquentes venite et audiamus qui sit sermo egrediens a Domino

vul@Ezekiel:33:31 @ et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus et sedent coram te populus meus et audiunt sermones tuos et non faciunt eos quia in canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam sequitur cor eorum

vul@Ezekiel:33:32 @ et es eis quasi carmen musicum quod suavi dulcique sono canitur et audient verba tua et non facient ea

vul@Ezekiel:33:33 @ et cum venerit quod praedictum est ecce enim venit tunc scient quod prophetes fuerit inter eos

vul@Ezekiel:34:1 @ et factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:34:2 @ fili hominis propheta de pastoribus Israhel propheta et dices pastoribus haec dicit Dominus Deus vae pastoribus Israhel qui pascebant semet ipsos nonne greges pascuntur a pastoribus

vul@Ezekiel:34:3 @ lac comedebatis et lanis operiebamini et quod crassum erat occidebatis gregem autem meum non pascebatis

vul@Ezekiel:34:4 @ quod infirmum fuit non consolidastis et quod aegrotum non sanastis quod fractum est non alligastis et quod abiectum est non reduxistis quod perierat non quaesistis sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia

vul@Ezekiel:34:5 @ et dispersae sunt oves meae eo quod non esset pastor et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri et dispersae sunt

vul@Ezekiel:34:6 @ erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei et non erat qui requireret non erat inquam qui requireret

vul@Ezekiel:34:7 @ propterea pastores audite verbum Domini

vul@Ezekiel:34:8 @ vivo ego dicit Dominus Deus quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri eo quod non esset pastor neque enim quaesierunt pastores gregem meum sed pascebant pastores semet ipsos et greges meos non pascebant

vul@Ezekiel:34:9 @ propterea pastores audite verbum Domini

vul@Ezekiel:34:10 @ haec dicit Dominus Deus ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam ut ultra non pascant gregem nec pascant amplius pastores semet ipsos et liberabo gregem meum de ore eorum et non erunt ultra eis in escam

vul@Ezekiel:34:11 @ quia haec dicit Dominus Deus ecce ego ipse requiram oves meas et visitabo eas

vul@Ezekiel:34:12 @ sicut visitat pastor gregem suum in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis quo dispersae fuerant in die nubis et caliginis

vul@Ezekiel:34:13 @ et educam eas de populis et congregabo eas de terris et inducam eas in terram suam et pascam eas in montibus Israhel in rivis et in cunctis sedibus terrae

vul@Ezekiel:34:14 @ in pascuis uberrimis pascam eas et in montibus excelsis Israhel erunt pascuae eorum ibi requiescent in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israhel

vul@Ezekiel:34:15 @ ego pascam oves meas et ego eas accubare faciam dicit Dominus Deus

vul@Ezekiel:34:16 @ quod perierat requiram et quod abiectum erat reducam et quod confractum fuerat alligabo et quod infirmum erat consolidabo et quod pingue et forte custodiam et pascam illas in iudicio

vul@Ezekiel:34:17 @ vos autem greges mei haec dicit Dominus Deus ecce ego iudico inter pecus et pecus arietum et hircorum

vul@Ezekiel:34:18 @ nonne satis vobis erat pascuam bonam depasci insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris et cum purissimam aquam biberetis reliquam pedibus vestris turbabatis

vul@Ezekiel:34:19 @ et oves meae his quae conculcata pedibus vestris fuerant pascebantur et quae pedes vestri turbaverant haec bibebant

vul@Ezekiel:34:20 @ propterea haec dicit Dominus Deus ad eos ecce ego ipse iudico inter pecus pingue et macilentum

vul@Ezekiel:34:21 @ pro eo quod lateribus et umeris inpingebatis et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora donec dispergerentur foras

vul@Ezekiel:34:22 @ salvabo gregem meum et non erit ultra in rapinam et iudicabo inter pecus et pecus

vul@Ezekiel:34:23 @ et suscitabo super ea pastorem unum qui pascat ea servum meum David ipse pascet ea et ipse erit eis in pastorem

vul@Ezekiel:34:24 @ ego autem Dominus ero eis in Deum et servus meus David princeps in medio eorum ego Dominus locutus sum

vul@Ezekiel:34:25 @ et faciam cum eis pactum pacis et cessare faciam bestias pessimas de terra et qui habitant in deserto securi dormient in saltibus

vul@Ezekiel:34:26 @ et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem et deducam imbrem in tempore suo pluviae benedictionis erunt

vul@Ezekiel:34:27 @ et dabit lignum agri fructum suum et terra dabit germen suum et erunt in terra sua absque timore et scient quia ego Dominus cum contrivero catenas iugi eorum et eruero eos de manu imperantium sibi

vul@Ezekiel:34:28 @ et non erunt ultra in rapinam gentibus neque bestiae terrae devorabunt eos sed habitabunt confidenter absque ullo terrore

vul@Ezekiel:34:29 @ et suscitabo eis germen nominatum et non erunt ultra inminuti fame in terra neque portabunt amplius obprobria gentium

vul@Ezekiel:34:30 @ et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis et ipsi populus meus domus Israhel ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:34:31 @ vos autem greges mei greges pascuae meae homines estis et ego Dominus Deus vester dicit Dominus Deus

vul@Ezekiel:35:1 @ et factus est sermo Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:35:2 @ fili hominis pone faciem tuam adversum montem Seir et prophetabis de eo et dices illi

vul@Ezekiel:35:3 @ haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te mons Seir et extendam manum meam super te et dabo te desolatum atque desertum

vul@Ezekiel:35:4 @ urbes tuas demoliar et tu desertus eris et scies quia ego Dominus

vul@Ezekiel:35:5 @ eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israhel in manus gladii in tempore adflictionis eorum in tempore iniquitatis extremae

vul@Ezekiel:35:6 @ propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini tradam te et sanguis te persequetur et cum sanguinem oderis sanguis persequetur te

vul@Ezekiel:35:7 @ et dabo montem Seir desolatum et desertum et auferam de eo euntem et redeuntem

vul@Ezekiel:35:8 @ et implebo montes eius occisorum suorum in collibus tuis et in vallibus tuis atque in torrentibus interfecti gladio cadent

vul@Ezekiel:35:9 @ in solitudines sempiternas tradam te et civitates tuae non habitabuntur et scietis quoniam ego Dominus

vul@Ezekiel:35:10 @ eo quod dixeris duae gentes et duae terrae meae erunt et hereditate possidebo eas cum Dominus esset ibi

vul@Ezekiel:35:11 @ propterea vivo ego dicit Dominus Deus quia faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum quem fecisti odio habens eos et notus efficiar per eos cum te iudicavero

vul@Ezekiel:35:12 @ et scies quia ego Dominus audivi universa obprobria tua quae locutus es de montibus Israhel dicens deserti nobis dati sunt ad devorandum

vul@Ezekiel:35:13 @ et insurrexistis super me ore vestro et rogastis adversum me verba vestra ego audivi

vul@Ezekiel:35:14 @ haec dicit Dominus Deus laetante universa terra in solitudinem te redigam

vul@Ezekiel:35:15 @ sicuti gavisus es super hereditatem domus Israhel eo quod fuerit dissipata sic faciam tibi dissipatus eris mons Seir et Idumea omnis et scient quia ego Dominus

vul@Ezekiel:36:1 @ tu autem fili hominis propheta super montes Israhel et dices montes Israhel audite verbum Domini

vul@Ezekiel:36:2 @ haec dicit Dominus Deus eo quod dixerit inimicus de vobis euge altitudines sempiternae in hereditatem datae sunt nobis

vul@Ezekiel:36:3 @ propterea vaticinare et dic haec dicit Dominus Deus pro eo quod desolati estis et conculcati per circuitum et facti in hereditatem reliquis gentibus et ascendistis super labium linguae et obprobrium populi

vul@Ezekiel:36:4 @ propterea montes Israhel audite verbum Domini Dei haec dicit Dominus Deus montibus et collibus torrentibus vallibusque et desertis parietinis et urbibus derelictis quae depopulatae sunt et subsannatae a reliquis gentibus per circuitum

vul@Ezekiel:36:5 @ propterea haec dicit Dominus Deus quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus et de Idumea universa qui dederunt terram meam sibi in hereditatem cum gaudio et toto corde ex animo et eiecerunt eam ut vastarent

vul@Ezekiel:36:6 @ idcirco vaticinare super humum Israhel et dices montibus et collibus iugis et vallibus haec dicit Dominus Deus ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum eo quod confusionem gentium sustinueritis

vul@Ezekiel:36:7 @ idcirco haec dicit Dominus Deus ego levavi manum meam ut gentes quae in circuitu vestro sunt ipsae confusionem suam portent

vul@Ezekiel:36:8 @ vos autem montes Israhel ramos vestros germinetis et fructum vestrum adferatis populo meo Israhel prope est enim ut veniat

vul@Ezekiel:36:9 @ quia ecce ego ad vos et convertar ad vos et arabimini et accipietis sementem

vul@Ezekiel:36:10 @ et multiplicabo in vobis homines omnemque domum Israhel et habitabuntur civitates et ruinosa instaurabuntur

vul@Ezekiel:36:11 @ et replebo vos hominibus et iumentis et multiplicabuntur et crescent et habitari vos faciam sicut a principio bonisque donabo maioribus quam habuistis ab initio et scietis quia ego Dominus

vul@Ezekiel:36:12 @ et adducam super vos homines populum meum Israhel et hereditate possidebunt te et eris eis in hereditatem et non addes ultra ut absque eis sis

vul@Ezekiel:36:13 @ haec dicit Dominus Deus pro eo quod dicunt de vobis devoratrix hominum es et suffocans gentem tuam

vul@Ezekiel:36:14 @ propterea homines non comedes amplius et gentem tuam non necabis ultra ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:36:15 @ nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium et obprobrium populorum nequaquam portabis et gentem tuam non amittes amplius ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:36:16 @ et factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:36:17 @ fili hominis domus Israhel habitaverunt in humo sua et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis iuxta inmunditiam menstruatae facta est via eorum coram me

vul@Ezekiel:36:18 @ et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram et in idolis suis polluerunt eam

vul@Ezekiel:36:19 @ et dispersi eos in gentes et ventilati sunt in terris iuxta vias eorum et adinventiones iudicavi eos

vul@Ezekiel:36:20 @ et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt et polluerunt nomen sanctum meum cum diceretur de eis populus Domini iste est et de terra eius egressi sunt

vul@Ezekiel:36:21 @ et peperci nomini meo sancto quod polluerat domus Israhel in gentibus ad quas ingressi sunt

vul@Ezekiel:36:22 @ idcirco dices domui Israhel haec dicit Dominus Deus non propter vos ego faciam domus Israhel sed propter nomen sanctum meum quod polluistis in gentibus ad quas intrastis

vul@Ezekiel:36:23 @ et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes quod polluistis in medio earum ut sciant gentes quia ego Dominus ait Dominus exercituum cum sanctificatus fuero in vobis coram eis

vul@Ezekiel:36:24 @ tollam quippe vos de gentibus et congregabo de universis terris et adducam vos in terram vestram

vul@Ezekiel:36:25 @ et effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris et ab universis idolis vestris mundabo vos

vul@Ezekiel:36:26 @ et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum

vul@Ezekiel:36:27 @ et spiritum meum ponam in medio vestri et faciam ut in praeceptis meis ambuletis et iudicia mea custodiatis et operemini

vul@Ezekiel:36:28 @ et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum

vul@Ezekiel:36:29 @ et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris et vocabo frumentum et multiplicabo illud et non inponam in vobis famem

vul@Ezekiel:36:30 @ et multiplicabo fructum ligni et genimina agri ut non portetis ultra obprobrium famis in gentibus

vul@Ezekiel:36:31 @ et recordabimini viarum vestrarum pessimarum studiorumque non bonorum et displicebunt vobis iniquitates vestrae et scelera vestra

vul@Ezekiel:36:32 @ non propter vos ego faciam ait Dominus Deus notum sit vobis confundimini et erubescite super viis vestris domus Israhel

vul@Ezekiel:36:33 @ haec dicit Dominus Deus in die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris et habitari fecero urbes et instauravero ruinosa

vul@Ezekiel:36:34 @ et terra deserta fuerit exculta quae quondam erat desolata in oculis omnis viatoris

vul@Ezekiel:36:35 @ dicent terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis et civitates desertae et destitutae atque suffossae munitae sederunt

vul@Ezekiel:36:36 @ et scient gentes quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro quia ego Dominus aedificavi dissipata plantavique inculta ego Dominus locutus sum et fecerim

vul@Ezekiel:36:37 @ haec dicit Dominus Deus adhuc in hoc invenient me domus Israhel ut faciam eis multiplicabo eos sicut gregem hominum

vul@Ezekiel:36:38 @ ut gregem sanctum ut gregem Hierusalem in sollemnitatibus eius sic erunt civitates desertae plenaeque gregibus hominum et scient quia ego Dominus

vul@Ezekiel:37:1 @ facta est super me manus Domini et eduxit me in spiritu Domini et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus

vul@Ezekiel:37:2 @ et circumduxit me per ea in gyro erant autem multa valde super faciem campi siccaque vehementer

vul@Ezekiel:37:3 @ et dixit ad me fili hominis putasne vivent ossa ista et dixi Domine Deus tu nosti

vul@Ezekiel:37:4 @ et dixit ad me vaticinare de ossibus istis et dices eis ossa arida audite verbum Domini

vul@Ezekiel:37:5 @ haec dicit Dominus Deus ossibus his ecce ego intromittam in vos spiritum et vivetis

vul@Ezekiel:37:6 @ et dabo super vos nervos et succrescere faciam super vos carnes et superextendam in vobis cutem et dabo vobis spiritum et vivetis et scietis quia ego Dominus

vul@Ezekiel:37:7 @ et prophetavi sicut praeceperat mihi factus est autem sonitus prophetante me et ecce commotio et accesserunt ossa ad ossa unumquodque ad iuncturam suam

vul@Ezekiel:37:8 @ et vidi et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt et extenta est in eis cutis desuper et spiritum non habebant

vul@Ezekiel:37:9 @ et dixit ad me vaticinare ad spiritum vaticinare fili hominis et dices ad spiritum haec dicit Dominus Deus a quattuor ventis veni spiritus et insufla super interfectos istos et revivescant

vul@Ezekiel:37:10 @ et prophetavi sicut praeceperat mihi et ingressus est in ea spiritus et vixerunt steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde

vul@Ezekiel:37:11 @ et dixit ad me fili hominis ossa haec universa domus Israhel est ipsi dicunt aruerunt ossa nostra et periit spes nostra et abscisi sumus

vul@Ezekiel:37:12 @ propterea vaticinare et dices ad eos haec dicit Dominus Deus ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulchris vestris populus meus et inducam vos in terram Israhel

vul@Ezekiel:37:13 @ et scietis quia ego Dominus cum aperuero sepulchra vestra et eduxero vos de tumulis vestris populus meus

vul@Ezekiel:37:14 @ et dedero spiritum meum in vobis et vixeritis et requiescere vos faciam super humum vestram et scietis quia ego Dominus locutus sum et feci ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:37:15 @ et factus est sermo Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:37:16 @ et tu fili hominis sume tibi lignum unum et scribe super illud Iudae et filiorum Israhel sociis eius et tolle lignum alterum et scribe super eum Ioseph lignum Ephraim et cunctae domui Israhel sociorumque eius

vul@Ezekiel:37:17 @ et adiunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum et erunt in unionem in manu tua

vul@Ezekiel:37:18 @ cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes nonne indicas nobis quid in his tibi velis

vul@Ezekiel:37:19 @ loqueris ad eos haec dicit Dominus Deus ecce ego adsumam lignum Ioseph quod est in manu Ephraim et tribus Israhel quae iunctae sunt ei et dabo eas pariter cum ligno Iuda et faciam eas in lignum unum et erunt unum in manu eius

vul@Ezekiel:37:20 @ erunt autem ligna super quae scripseris in manu tua in oculis eorum

vul@Ezekiel:37:21 @ et dices ad eos haec dicit Dominus Deus ecce ego adsumam filios Israhel de medio nationum ad quas abierunt et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suam

vul@Ezekiel:37:22 @ et faciam eos gentem unam in terra in montibus Israhel et rex unus erit omnibus imperans et non erunt ultra duae gentes nec dividentur amplius in duo regna

vul@Ezekiel:37:23 @ neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis et salvos eos faciam de universis sedibus suis in quibus peccaverunt et mundabo eos et erunt mihi populus et ego ero eis Deus

vul@Ezekiel:37:24 @ et servus meus David rex super eos et pastor unus erit omnium eorum in iudiciis meis ambulabunt et mandata mea custodient et facient ea

vul@Ezekiel:37:25 @ et habitabunt super terram quam dedi servo meo Iacob in qua habitaverunt patres vestri et habitabunt super eam ipsi et filii eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum et David servus meus princeps eorum in perpetuum

vul@Ezekiel:37:26 @ et percutiam illis foedus pacis pactum sempiternum erit eis et fundabo eos et multiplicabo et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum

vul@Ezekiel:37:27 @ et erit tabernaculum meum in eis et ero eis Deus et ipsi erunt mihi populus

vul@Ezekiel:37:28 @ et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israhel cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum

vul@Ezekiel:38:1 @ et factus est sermo Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:38:2 @ fili hominis pone faciem tuam contra Gog terram Magog principem capitis Mosoch et Thubal et vaticinare de eo

vul@Ezekiel:38:3 @ et dices ad eum haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te Gog principem capitis Mosoch et Thubal

vul@Ezekiel:38:4 @ et circumagam te et ponam frenum in maxillis tuis et educam te et omnem exercitum tuum equos et equites vestitos loricis universos multitudinem magnam hastam et clypeum arripientium et gladium

vul@Ezekiel:38:5 @ Persae Aethiopes et Lybies cum eis omnes scutati et galeati

vul@Ezekiel:38:6 @ Gomer et universa agmina eius domus Thogorma latera aquilonis et totum robur eius populique multi tecum

vul@Ezekiel:38:7 @ praepara et instrue te et omnem multitudinem tuam quae coacervata est ad te et esto eis in praeceptum

vul@Ezekiel:38:8 @ post dies multos visitaberis in novissimo annorum venies ad terram quae reversa est a gladio congregata est de populis multis ad montes Israhel qui fuerunt deserti iugiter haec de populis educta est et habitaverunt in ea confidenter universi

vul@Ezekiel:38:9 @ ascendens autem quasi tempestas venies et quasi nubes ut operias terram tu et omnia agmina tua et populi multi tecum

vul@Ezekiel:38:10 @ haec dicit Dominus Deus in die illa ascendent sermones super cor tuum et cogitabis cogitationem pessimam

vul@Ezekiel:38:11 @ et dices ascendam ad terram absque muro veniam ad quiescentes habitantesque secure omnes habitant sine muro vectes et portae non sunt eis

vul@Ezekiel:38:12 @ ut diripias spolia et invadas praedam ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant et postea restituti et super populum qui est congregatus ex gentibus qui possidere coepit et esse habitator umbilici terrae

vul@Ezekiel:38:13 @ Seba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes leones eius dicent tibi numquid ad sumenda spolia tu venis ecce ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam ut tollas argentum et aurum auferas supellectilem atque substantiam et diripias manubias infinitas

vul@Ezekiel:38:14 @ propterea vaticinare fili hominis et dices ad Gog haec dicit Dominus Deus numquid non in die illo cum habitaverit populus meus Israhel confidenter scies

vul@Ezekiel:38:15 @ et venies de loco tuo a lateribus aquilonis tu et populi multi tecum ascensores equorum universi coetus magnus et exercitus vehemens

vul@Ezekiel:38:16 @ et ascendes super populum meum Israhel quasi nubes ut operias terram in novissimis diebus eris et adducam te super terram meam ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum o Gog

vul@Ezekiel:38:17 @ haec dicit Dominus Deus tu ergo ille es de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israhel qui prophetaverunt in diebus illorum temporum ut adducerem te super eos

vul@Ezekiel:38:18 @ et erit in die illa in die adventus Gog super terram Israhel ait Dominus Deus ascendet indignatio mea in furore meo

vul@Ezekiel:38:19 @ et in zelo meo in igne irae meae locutus sum quia in die illa erit commotio magna super terram Israhel

vul@Ezekiel:38:20 @ et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres caeli et bestiae agri et omne reptile quod movetur super humum cunctique homines qui sunt super faciem terrae et subvertentur montes et cadent sepes et omnis murus in terra corruet

vul@Ezekiel:38:21 @ et convocabo adversum eum in cunctis montibus meis gladium ait Dominus Deus gladius uniuscuiusque in fratrem suum dirigetur

vul@Ezekiel:38:22 @ et iudicabo eum peste et sanguine et imbre vehementi et lapidibus inmensis ignem et sulphur pluam super eum et super exercitum eius et super populos multos qui sunt cum eo

vul@Ezekiel:38:23 @ et magnificabor et sanctificabor et notus ero in oculis gentium multarum et scient quia ego Dominus

vul@Ezekiel:39:1 @ tu autem fili hominis vaticinare adversum Gog et dices haec dicit Dominus Deus ecce ego super te Gog principem capitis Mosoch et Thubal

vul@Ezekiel:39:2 @ et circumagam te et seducam te et ascendere faciam de lateribus aquilonis et adducam te super montes Israhel

vul@Ezekiel:39:3 @ et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua et sagittas tuas de manu dextera tua deiciam

vul@Ezekiel:39:4 @ super montes Israhel cades tu et omnia agmina tua et populi qui sunt tecum feris avibus omnique volatili et bestiis terrae dedi te devorandum

vul@Ezekiel:39:5 @ super faciem agri cades quia ego locutus sum ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:39:6 @ et emittam ignem in Magog et in his qui habitant in insulis confidenter et scient quia ego Dominus

vul@Ezekiel:39:7 @ et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israhel et non polluam nomen sanctum meum amplius et scient gentes quia ego Dominus Sanctus Israhel

vul@Ezekiel:39:8 @ ecce venit et factum est ait Dominus Deus haec est dies de qua locutus sum

vul@Ezekiel:39:9 @ et egredientur habitatores de civitatibus Israhel et succendent et conburent arma clypeum et hastas arcum et sagittas et baculos manus et contos et succendent ea igne septem annis

vul@Ezekiel:39:10 @ et non portabunt ligna de regionibus neque succident de saltibus quoniam arma succendent igne et depraedabuntur eos quibus praedae fuerant et diripient vastatores suos ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:39:11 @ et erit in die illa dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israhel vallem Viatorum ad orientem maris quae obstupescere facit praetereuntes et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem eius et vocabitur vallis Multitudinis Gog

vul@Ezekiel:39:12 @ et sepelient eos domus Israhel ut mundent terram septem mensibus

vul@Ezekiel:39:13 @ sepeliet autem omnis populus terrae et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:39:14 @ et viros iugiter constituent lustrantes terram qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terrae ut emundent eam post menses autem septem quaerere incipient

vul@Ezekiel:39:15 @ et circumibunt peragrantes terram cumque viderint os hominis statuent iuxta illud titulum donec sepeliant illud pollinctores in valle Multitudinis Gog

vul@Ezekiel:39:16 @ nomen autem civitatis Amona et mundabunt terram

vul@Ezekiel:39:17 @ tu ergo fili hominis haec dicit Dominus Deus dic omni volucri et universis avibus cunctisque bestiis agri convenite properate concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis victimam grandem super montes Israhel ut comedatis carnes et bibatis sanguinem

vul@Ezekiel:39:18 @ carnes fortium comedetis et sanguinem principum terrae bibetis arietum agnorum et hircorum taurorumque altilium et pinguium omnium

vul@Ezekiel:39:19 @ et comedetis adipem in saturitate et bibetis sanguinem in ebrietate de victima quam ego immolabo vobis

vul@Ezekiel:39:20 @ et saturabimini super mensam meam de equo et de equite forti et de universis viris bellatoribus ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:39:21 @ et ponam gloriam meam in gentibus et videbunt omnes gentes iudicium meum quod fecerim et manum meam quam posuerim super eos

vul@Ezekiel:39:22 @ et scient domus Israhel quia ego Dominus Deus eorum a die illa et deinceps

vul@Ezekiel:39:23 @ et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israhel eo quod reliquerint me et absconderim faciem meam ab eis et tradiderim eos in manu hostium et ceciderint in gladio universi

vul@Ezekiel:39:24 @ iuxta inmunditiam eorum et scelus feci eis et abscondi faciem meam ab illis

vul@Ezekiel:39:25 @ propterea haec dicit Dominus Deus nunc reducam captivitatem Iacob et miserebor omnis domus Israhel et adsumam zelum pro nomine sancto meo

vul@Ezekiel:39:26 @ et portabunt confusionem suam et omnem praevaricationem quam praevaricati sunt in me cum habitaverint in terra sua confidenter neminem formidantes

vul@Ezekiel:39:27 @ et reduxero eos de populis et congregavero de terris inimicorum suorum et sanctificatus fuero in eis in oculis gentium plurimarum

vul@Ezekiel:39:28 @ et scient quia ego Dominus Deus eorum eo quod transtulerim eos in nationes et congregavero eos super terram suam et non dereliquerim quemquam ex eis ibi

vul@Ezekiel:39:29 @ et non abscondam ultra faciem meam ab eis eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israhel ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:40:1 @ in vicesimo et quinto anno transmigrationis nostrae in exordio anni decima mensis quartodecimo anno postquam percussa est civitas in ipsa hac die facta est super me manus Domini et adduxit me illuc

vul@Ezekiel:40:2 @ in visionibus Dei adduxit me in terram Israhel et dimisit me super montem excelsum nimis super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad austrum

vul@Ezekiel:40:3 @ et introduxit me illuc et ecce vir cuius erat species quasi species aeris et funiculus lineus in manu eius et calamus mensurae in manu eius stabat autem in porta

vul@Ezekiel:40:4 @ et locutus est ad me idem vir fili hominis vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi quia ut ostendantur tibi adductus es huc adnuntia omnia quae tu vides domui Israhel

vul@Ezekiel:40:5 @ et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum et palmo et mensus est latitudinem aedificii calamo uno altitudinem quoque calamo uno

vul@Ezekiel:40:6 @ et venit ad portam quae respiciebat viam orientalem et ascendit per gradus eius et mensus est limen portae calamo uno latitudinem id est limen unum calamo uno in latitudine

vul@Ezekiel:40:7 @ et thalamum uno calamo in longum et uno calamo in latum et inter thalamos quinque cubitos

vul@Ezekiel:40:8 @ et limen portae iuxta vestibulum portae intrinsecus calamo uno

vul@Ezekiel:40:9 @ et mensus est vestibulum portae octo cubitorum et frontem eius duobus cubitis vestibulum autem portae erat intrinsecus

vul@Ezekiel:40:10 @ porro thalami portae ad viam orientalem tres hinc et tres inde mensura una trium et mensura una frontium ex utraque parte

vul@Ezekiel:40:11 @ et mensus est latitudinem liminis portae decem cubitorum et longitudinem portae tredecim cubitorum

vul@Ezekiel:40:12 @ et marginem ante thalamos cubiti unius et cubitus unus finis utrimque thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde

vul@Ezekiel:40:13 @ et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum eius latitudinem viginti et quinque cubitorum ostium contra ostium

vul@Ezekiel:40:14 @ et fecit frontes per sexaginta cubitos et ad frontem atrium portae undique per circuitum

vul@Ezekiel:40:15 @ et ante faciem portae quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris quinquaginta cubitos

vul@Ezekiel:40:16 @ et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum quae erant intra portam undique per circuitum similiter autem erant et in vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus et ante frontes pictura palmarum

vul@Ezekiel:40:17 @ et eduxit me ad atrium exterius et ecce gazofilacia et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum triginta gazofilacia in circuitu pavimenti

vul@Ezekiel:40:18 @ et pavimentum in fronte portarum secundum longitudinem portarum erat inferius

vul@Ezekiel:40:19 @ et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus centum cubitos ad orientem et ad aquilonem

vul@Ezekiel:40:20 @ portam quoque quae respiciebat viam aquilonis atrii exterioris mensus est tam in longitudine quam in latitudine

vul@Ezekiel:40:21 @ et thalamos eius tres hinc et tres inde et frontem eius et vestibulum eius secundum mensuram portae prioris quinquaginta cubitorum longitudinem eius et latitudinem viginti quinque cubitorum

vul@Ezekiel:40:22 @ fenestrae autem eius et vestibulum et scalpturae secundum mensuram portae quae respiciebat ad orientem et septem graduum erat ascensus eius et vestibulum ante eam

vul@Ezekiel:40:23 @ et porta atrii interioris contra portam aquilonis et orientalem et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos

vul@Ezekiel:40:24 @ et duxit me ad viam australem et ecce porta quae respiciebat ad austrum et mensus est frontem eius et vestibulum eius iuxta mensuras superiores

vul@Ezekiel:40:25 @ et fenestras eius et vestibula in circuitu sicut fenestras ceteras quinquaginta cubitorum longitudine et latitudine viginti quinque cubitorum

vul@Ezekiel:40:26 @ et in gradibus septem ascendebatur ad eam et vestibulum ante fores eius et celatae palmae erant una hinc et altera inde in fronte eius

vul@Ezekiel:40:27 @ et porta atrii interioris in via australi et mensus est a porta usque ad portam in via australi centum cubitos

vul@Ezekiel:40:28 @ et introduxit me in atrium interius ad portam australem et mensus est portam iuxta mensuras superiores

vul@Ezekiel:40:29 @ thalamum eius et frontem eius et vestibulum eius hisdem mensuris et fenestras eius et vestibulorum eius in circuitu quinquaginta cubitos longitudinis et latitudinis viginti quinque cubitos

vul@Ezekiel:40:30 @ et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum et latitudine quinque cubitorum

vul@Ezekiel:40:31 @ et vestibulum eius ad atrium exterius et palmas eius in fronte et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam

vul@Ezekiel:40:32 @ et introduxit me in atrium interius per viam orientalem et mensus est portam secundum mensuras superiores

vul@Ezekiel:40:33 @ thalamum eius et frontem eius et vestibula eius sicut supra et fenestras eius et vestibuli eius in circuitu longitudine quinquaginta cubitorum et latitudine viginti quinque cubitorum

vul@Ezekiel:40:34 @ et vestibulum eius id est atrii exterioris et palmae celatae in fronte eius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius

vul@Ezekiel:40:35 @ et introduxit me ad portam quae respiciebat ad aquilonem et mensus est secundum mensuras superiores

vul@Ezekiel:40:36 @ thalamum eius frontem eius vestibulum eius et fenestras eius per circuitum longitudine quinquaginta cubitorum et latitudine viginti quinque cubitorum

vul@Ezekiel:40:37 @ vestibulum eius in atrium exterius et celatura palmarum in fronte illius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius

vul@Ezekiel:40:38 @ et per singula gazofilacia ostium in frontibus portarum ibi lavabunt holocaustum

vul@Ezekiel:40:39 @ et in vestibulo portae duae mensae hinc et duae mensae inde ut immoletur super eas holocaustum et pro peccato et pro delicto

vul@Ezekiel:40:40 @ et ad latus exterius quod ascendit ad ostium portae quae pergit ad aquilonem duae mensae et ad latus alterum ante vestibulum portae duae mensae

vul@Ezekiel:40:41 @ quattuor mensae hinc et quattuor mensae inde per latera portae octo mensae erunt super quas immolabunt

vul@Ezekiel:40:42 @ quattuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris extructae longitudine cubiti unius et dimidii et latitudine cubiti unius et dimidii et altitudine cubiti unius super quas ponant vasa in quibus immolatur holocaustum et victima

vul@Ezekiel:40:43 @ et labia earum palmi unius reflexa intrinsecus per circuitum super mensas autem carnes oblationis

vul@Ezekiel:40:44 @ et extra portam interiorem gazofilacia cantorum in atrio interiori quod erat in latere portae respicientis ad aquilonem et facies eorum contra viam australem una ex latere portae orientalis quae respiciebat ad viam aquilonis

vul@Ezekiel:40:45 @ et dixit ad me hoc est gazofilacium quod respicit viam meridianam sacerdotum qui excubant in custodiis templi

vul@Ezekiel:40:46 @ porro gazofilacium quod respicit ad viam aquilonis sacerdotum erit qui excubant ad ministerium altaris isti sunt filii Sadoc qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei

vul@Ezekiel:40:47 @ et mensus est atrium longitudine centum cubitorum et latitudine centum cubitorum per quadrum et altare ante faciem templi

vul@Ezekiel:40:48 @ et introduxit me in vestibulum templi et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et latitudinem portae trium cubitorum hinc et trium cubitorum inde

vul@Ezekiel:40:49 @ longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum et latitudinem undecim cubitorum et octo gradibus ascendebatur ad eam et columnae erant in frontibus una hinc et altera inde

vul@Ezekiel:41:1 @ et introduxit me in templum et mensus est frontes sex cubitos latitudinis hinc et sex cubitos latitudinis inde latitudinem tabernaculi

vul@Ezekiel:41:2 @ et latitudo portae decem cubitorum erat et latera portae quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et mensus est longitudinem eius quadraginta cubitorum et latitudinem viginti cubitorum

vul@Ezekiel:41:3 @ et introgressus intrinsecus mensus est in fronte portae duos cubitos et portam sex cubitorum et latitudinem portae septem cubitorum

vul@Ezekiel:41:4 @ et mensus est longitudinem eius viginti cubitorum et latitudinem viginti cubitorum ante faciem templi et dixit ad me hoc est sanctum sanctorum

vul@Ezekiel:41:5 @ et mensus est parietem domus sex cubitorum et latitudinem lateris quattuor cubitorum undique per circuitum domus

vul@Ezekiel:41:6 @ latera autem latus ad latus bis triginta tria et erant eminentia quae ingrederentur per parietem domus in lateribus per circuitum ut continerent et non adtingerent parietem templi

vul@Ezekiel:41:7 @ et platea erat in rotundum ascendens sursum per cocleam et in cenaculum templi deferebat per gyrum idcirco latius erat templum in superioribus et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium

vul@Ezekiel:41:8 @ et vidi in domo altitudinem per circuitum fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio

vul@Ezekiel:41:9 @ et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum et interior domus in lateribus domus

vul@Ezekiel:41:10 @ et inter gazofilacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique

vul@Ezekiel:41:11 @ et ostium lateris ad orationem ostium unum ad viam aquilonis et ostium unum ad viam australem et latitudinem loci ad orationem quinque cubitorum in circuitu

vul@Ezekiel:41:12 @ et aedificium quod erat separatum versumque ad viam respicientem ad mare latitudinis septuaginta cubitorum paries autem aedificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum et longitudo eius nonaginta cubitorum

vul@Ezekiel:41:13 @ et mensus est domus longitudinem centum cubitorum et quod separatum erat aedificium et parietes eius longitudinis centum cubitorum

vul@Ezekiel:41:14 @ latitudo autem ante faciem domus et eius quod erat separatum contra orientem centum cubitorum

vul@Ezekiel:41:15 @ et mensus est longitudinem aedificii contra faciem eius quod erat separatum ad dorsum ekthetas ex utraque parte centum cubitorum et templum interius et vestibula atrii

vul@Ezekiel:41:16 @ limina et fenestras obliquas et ekthetas in circuitu per tres partes contra uniuscuiusque limen stratumque ligno per gyrum in circuitu terra autem usque ad fenestras et fenestrae clausae super ostia

vul@Ezekiel:41:17 @ et usque ad domum interiorem et forinsecus per omnem parietem in circuitu intrinsecus et forinsecus ad mensuram

vul@Ezekiel:41:18 @ et fabrefacta cherubin et palmae et palma inter cherub et cherub duasque facies habebat cherub

vul@Ezekiel:41:19 @ faciem hominis iuxta palmam ex hac parte et faciem leonis iuxta palmam ex alia parte expressam per omnem domum in circuitu

vul@Ezekiel:41:20 @ de terra usque ad superiora portae cherubin et palmae celatae erant in pariete templi

vul@Ezekiel:41:21 @ limen quadrangulum et facies sanctuarii aspectus contra aspectum

vul@Ezekiel:41:22 @ altaris lignei trium cubitorum altitudo et longitudo eius duo cubitorum et anguli eius et longitudo eius et parietes eius lignei et locutus est ad me haec est mensa coram Domino

vul@Ezekiel:41:23 @ et duo ostia erant in templo et in sanctuario

vul@Ezekiel:41:24 @ et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola quae in se invicem plicabantur bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum

vul@Ezekiel:41:25 @ et celata erant in ipsis ostiis templi cherubin et scalptura palmarum sicut in parietibus quoque expressa erat quam ob rem erant et grossiora ligna in vestibuli fronte forinsecus

vul@Ezekiel:41:26 @ super quae fenestrae obliquae et similitudo palmarum hinc atque inde in umerulis vestibuli secundum latera domus latitudinemque parietum

vul@Ezekiel:42:1 @ et eduxit me in atrium exterius per viam ducentem ad aquilonem et eduxit me in gazofilacium quod erat contra separatum aedificium et contra aedem vergentem ad aquilonem

vul@Ezekiel:42:2 @ in facie longitudinis centum cubitos ostii aquilonis et latitudinis quinquaginta cubitos

vul@Ezekiel:42:3 @ contra viginti cubitos atrii interioris et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris ubi erat porticus iuncta porticui triplici

vul@Ezekiel:42:4 @ et ante gazofilacia deambulatio decem cubitorum latitudinis ad interiora respiciens viae cubiti unius et ostia earum ad aquilonem

vul@Ezekiel:42:5 @ ubi erant gazofilacia in superioribus humiliora quia subportabant porticus quae ex illis eminebant de inferioribus et de mediis aedificii

vul@Ezekiel:42:6 @ tristega enim erant et non habebant columnas sicut erant columnae atriorum propterea eminebant de inferioribus et de mediis a terra

vul@Ezekiel:42:7 @ et peribolus exterior secundum gazofilacia quae erant in via atrii exterioris ante gazofilacia longitudo eius quinquaginta cubitorum

vul@Ezekiel:42:8 @ quia longitudo erat gazofilaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum et longitudo ante faciem templi centum cubitorum

vul@Ezekiel:42:9 @ et erat subter gazofilacia haec introitus ab oriente ingredientium in ea de atrio exteriori

vul@Ezekiel:42:10 @ in latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem in facie aedificii separati et erant ante aedificium gazofilacia

vul@Ezekiel:42:11 @ et via ante faciem eorum iuxta similitudinem gazofilaciorum quae erant in via aquilonis secundum longitudinem eorum sic et latitudo eorum et omnis introitus eorum et similitudines et ostia eorum

vul@Ezekiel:42:12 @ secundum ostia gazofilaciorum quae erant in via respiciente ad notum ostium in capite viae quae via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus

vul@Ezekiel:42:13 @ et dixit ad me gazofilacia aquilonis et gazofilacia austri quae sunt ante aedificium separatum haec sunt gazofilacia sancta in quibus vescuntur sacerdotes qui adpropinquant ad Dominum in sancta sanctorum ibi ponent sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto locus enim sanctus est

vul@Ezekiel:42:14 @ cum autem ingressi fuerint sacerdotes non egredientur de sanctis in atrium exterius et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant quia sancta sunt vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad populum

vul@Ezekiel:42:15 @ cumque conplesset mensuras domus interioris eduxit me per viam portae quae respiciebat ad viam orientalem et mensus est eam undique per circuitum

vul@Ezekiel:42:16 @ mensus autem est contra ventum orientalem calamo mensurae quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum

vul@Ezekiel:42:17 @ et mensus est contra ventum aquilonem quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum

vul@Ezekiel:42:18 @ et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum

vul@Ezekiel:42:19 @ et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae

vul@Ezekiel:42:20 @ per quattuor ventos mensus est illud murum eius undique per circuitum longitudine quingentorum cubitorum et latitudine quingentorum cubitorum dividentem inter sanctuarium et vulgi locum

vul@Ezekiel:43:1 @ et duxit me ad portam quae respiciebat ad viam orientalem

vul@Ezekiel:43:2 @ et ecce gloria Dei Israhel ingrediebatur per viam orientalem et vox erat ei quasi vox aquarum multarum et terra splendebat a maiestate eius

vul@Ezekiel:43:3 @ et vidi visionem secundum speciem quam videram quando venit ut disperderet civitatem et species secundum aspectum quem videram iuxta fluvium Chobar et cecidi super faciem meam

vul@Ezekiel:43:4 @ et maiestas Domini ingressa est templum per viam portae quae respiciebat ad orientem

vul@Ezekiel:43:5 @ et levavit me spiritus et introduxit me in atrium interius et ecce repleta erat gloria Domini domus

vul@Ezekiel:43:6 @ et audivi loquentem ad me de domo et vir qui stabat iuxta me

vul@Ezekiel:43:7 @ dixit ad me fili hominis locus solii mei et locus vestigiorum pedum meorum ubi habito in medio filiorum Israhel in aeternum et non polluent ultra domus Israhel nomen sanctum meum ipsi et reges eorum in fornicationibus suis et in ruinis regum suorum et in excelsis

vul@Ezekiel:43:8 @ qui fabricati sunt limen suum iuxta limen meum et postes suos iuxta postes meos et murus erat inter me et eos et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt propter quod consumpsi eos in ira mea

vul@Ezekiel:43:9 @ nunc ergo repellant procul fornicationem suam et ruinas regum suorum a me et habitabo in medio eorum semper

vul@Ezekiel:43:10 @ tu autem fili hominis ostende domui Israhel templum et confundantur ab iniquitatibus suis et metiantur fabricam

vul@Ezekiel:43:11 @ et erubescant ex omnibus quae fecerunt figuram domus et fabricae eius exitus et introitus et omnem descriptionem eius et universa praecepta eius cunctumque ordinem eius et omnes leges eius ostende eis et scribes in oculis eorum et custodiant omnes descriptiones eius et praecepta illius et faciant ea

vul@Ezekiel:43:12 @ ista est lex domus in summitate montis omnes fines eius in circuitu sanctum sanctorum est haec ergo est lex domus

vul@Ezekiel:43:13 @ istae autem mensurae altaris in cubito verissimo qui habebat cubitum et palmum in sinu eius erat cubitus et cubitus in latitudine et definitio usque ad labium eius in circuitu palmus unus haec quoque erat fossa altaris

vul@Ezekiel:43:14 @ et de sinu terrae usque ad crepidinem novissimam duo cubiti et latitudo cubiti unius et a crepidine maiori usque ad crepidinem minorem quattuor cubiti et latitudo unius cubiti

vul@Ezekiel:43:15 @ ipse autem arihel quattuor cubitorum et ab arihel usque sursum cornua quattuor

vul@Ezekiel:43:16 @ et arihel duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis quadrangulatum aequis lateribus

vul@Ezekiel:43:17 @ et crepido quattuordecim cubitorum longitudinis per quattuordecim latitudinis in quattuor angulis eius et corona in circuitu eius dimidii cubitus et sinus eius unius cubiti per circuitum gradus autem eius versi ad orientem

vul@Ezekiel:43:18 @ et dixit ad me fili hominis haec dicit Dominus Deus hii sunt ritus altaris in quacumque die fuerit fabricatum ut offeratur super illud holocaustum et effundatur sanguis

vul@Ezekiel:43:19 @ et dabis sacerdotibus Levitis qui sunt de semine Sadoc qui accedunt ad me ait Dominus Deus ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato

vul@Ezekiel:43:20 @ et adsumens de sanguine eius pones super quattuor cornua eius et super quattuor angulos crepidinis et super coronam in circuitu et mundabis illud et expiabis

vul@Ezekiel:43:21 @ et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato et conbures illum in separato loco domus extra sanctuarium

vul@Ezekiel:43:22 @ et in die secunda offeres hircum caprarum inmaculatum pro peccato et expiabunt altare sicut expiaverunt in vitulo

vul@Ezekiel:43:23 @ cumque conpleveris expians illud offeres vitulum de armento inmaculatum et arietem de grege inmaculatum

vul@Ezekiel:43:24 @ et offeres eos in conspectu Domini et mittent sacerdotes super eos sal et offerent eos holocaustum Domino

vul@Ezekiel:43:25 @ septem diebus facies hircum pro peccato cotidie et vitulum de armento et arietem de pecoribus inmaculatos offerent

vul@Ezekiel:43:26 @ septem diebus expiabunt altare et mundabunt illud et implebunt manum eius

vul@Ezekiel:43:27 @ expletis autem diebus in die octava et ultra facient sacerdotes super altare holocausta vestra et quae pro pace offerunt et placatus ero vobis ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:44:1 @ et convertit me ad viam portae sanctuarii exterioris quae respiciebat ad orientem et erat clausa

vul@Ezekiel:44:2 @ et dixit Dominus ad me porta haec clausa erit non aperietur et vir non transiet per eam quoniam Dominus Deus Israhel ingressus est per eam eritque clausa

vul@Ezekiel:44:3 @ principi princeps ipse sedebit in ea ut comedat panem coram Domino per viam vestibuli portae ingredietur et per viam eius egredietur

vul@Ezekiel:44:4 @ et adduxit me per viam portae aquilonis in conspectu domus et vidi et ecce implevit gloria Domini domum Domini et cecidi in faciem meam

vul@Ezekiel:44:5 @ et dixit ad me Dominus fili hominis pone cor tuum et vide oculis tuis et auribus tuis audi omnia quae ego loquor ad te de universis caerimoniis domus Domini et de cunctis legibus eius et pones cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuarii

vul@Ezekiel:44:6 @ et dices ad exasperantem me domum Israhel haec dicit Dominus Deus sufficiant vobis omnia scelera vestra domus Israhel

vul@Ezekiel:44:7 @ eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde et incircumcisos carne ut sint in sanctuario meo et polluant domum meam et offertis panes meos adipem et sanguinem et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris

vul@Ezekiel:44:8 @ et non servastis praecepta sanctuarii mei et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismet ipsis

vul@Ezekiel:44:9 @ haec dicit Dominus Deus omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israhel

vul@Ezekiel:44:10 @ sed et Levitae qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israhel et erraverunt a me post idola sua et portaverunt iniquitatem suam

vul@Ezekiel:44:11 @ erunt in sanctuario meo aeditui et ianitores portarum domus et ministri domus ipsi mactabunt holocaustosin et victimas populi et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis

vul@Ezekiel:44:12 @ pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui Israhel in offendiculum iniquitatis idcirco levavi manum meam super eos dicit Dominus Deus et portaverunt iniquitatem suam

vul@Ezekiel:44:13 @ et non adpropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi neque accedent ad omne sanctuarium meum iuxta sancta sanctorum sed portabunt confusionem suam et scelera sua quae fecerunt

vul@Ezekiel:44:14 @ et dabo eos ianitores domus in omni ministerio eius et universis quae fiunt in ea

vul@Ezekiel:44:15 @ sacerdotes autem Levitae filii Sadoc qui custodierunt caerimonias sanctuarii mei cum errarent filii Israhel a me ipsi accedent ad me ut ministrent mihi et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem et sanguinem ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:44:16 @ ipsi ingredientur sanctuarium meum et ipsi accedent ad mensam meam ut ministrent mihi et custodiant caerimonias meas

vul@Ezekiel:44:17 @ cumque ingredientur portas atrii interioris vestibus lineis induentur nec ascendet super eos quicquam laneum quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus

vul@Ezekiel:44:18 @ vittae lineae erunt in capitibus eorum et feminalia linea erunt in lumbis eorum et non accingentur in sudore

vul@Ezekiel:44:19 @ cumque egredientur atrium exterius ad populum exuent se vestimenta sua in quibus ministraverunt et reponent ea in gazofilacio sanctuarii et vestient se vestimentis aliis et non sanctificabunt populum in vestibus suis

vul@Ezekiel:44:20 @ caput autem suum non radent neque comam nutrient sed tondentes adtondent capita sua

vul@Ezekiel:44:21 @ et vinum non bibet omnis sacerdos quando ingressurus est atrium interius

vul@Ezekiel:44:22 @ et viduam et repudiatam non accipient uxores sed virgines de semine domus Israhel sed et viduam quae fuerit vidua a sacerdote accipient

vul@Ezekiel:44:23 @ et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum et inter mundum et inmundum ostendent eis

vul@Ezekiel:44:24 @ et cum fuerit controversia stabunt in iudiciis meis et iudicabunt leges meas et praecepta mea in omnibus sollemnitatibus meis custodient et sabbata mea sanctificabunt

vul@Ezekiel:44:25 @ et ad mortuum hominem non ingredientur ne polluantur nisi ad patrem et matrem et filium et filiam et fratrem et sororem quae alterum virum non habuit in quibus contaminabuntur

vul@Ezekiel:44:26 @ et postquam fuerit emundatus septem dies numerabuntur ei

vul@Ezekiel:44:27 @ et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius ut ministret mihi in sanctuario offeret pro peccato suo ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:44:28 @ erit autem eis hereditas ego hereditas eorum et possessionem non dabitis eis in Israhel ego enim possessio eorum

vul@Ezekiel:44:29 @ victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent et omne votum in Israhel ipsorum erit

vul@Ezekiel:44:30 @ et primitiva omnium primogenitorum et omnia libamenta ex omnibus quae offeruntur sacerdotum erunt et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti ut reponat benedictionem domui suae

vul@Ezekiel:44:31 @ omne morticinum et captum a bestia de avibus et de pecoribus non comedent sacerdotes

vul@Ezekiel:45:1 @ cumque coeperitis terram dividere sortito separate primitias Domino sanctificatum de terra longitudine viginti quinque milia et latitudine decem milia sanctificatum erit in omni termino eius per circuitum

vul@Ezekiel:45:2 @ et erit ex omni parte sanctificatum quingentos per quingentos quadrifariam per circuitum et quinquaginta cubitis in suburbana eius per gyrum

vul@Ezekiel:45:3 @ et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque milium et latitudinem decem milium et in ipso erit templum sanctumque sanctorum

vul@Ezekiel:45:4 @ sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii qui accedunt ad ministerium Domini et erit eis locus in domos et in sanctuarium sanctitatis

vul@Ezekiel:45:5 @ viginti quinque autem milia longitudinis et decem milia latitudinis erunt Levitis qui ministrant domui ipsi possidebunt viginti gazofilacia

vul@Ezekiel:45:6 @ et possessionem civitatis dabitis quinque milia latitudinis et longitudinis viginti quinque milia secundum separationem sanctuarii omni domui Israhel

vul@Ezekiel:45:7 @ principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii et in possessionem civitatis contra faciem separationis sanctuarii et contra faciem possessionis urbis a latere maris usque ad mare et a latere orientis usque ad orientem longitudinem autem iuxta unamquamque partium a termino occidentali usque ad terminum orientalem

vul@Ezekiel:45:8 @ de terra erit ei possessio in Israhel et non depopulabuntur ultra principes populum meum sed terram dabunt domui Israhel secundum tribus eorum

vul@Ezekiel:45:9 @ haec dicit Dominus Deus sufficiat vobis principes Israhel iniquitatem et rapinas intermittite et iudicium et iustitiam facite separate confinia vestra a populo meo ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:45:10 @ statera iusta et oephi iustum et batus iustus erit vobis

vul@Ezekiel:45:11 @ oephi et batus aequalia et unius mensurae erunt ut capiat decimam partem chori batus et decimam partem chori oephi iuxta mensuram chori erit aequa libratio eorum

vul@Ezekiel:45:12 @ siclus autem viginti obolos habeat porro viginti sicli et viginti quinque sicli et quindecim sicli minam facient

vul@Ezekiel:45:13 @ et haec sunt primitiae quas tolletis sextam partem oephi de choro frumenti et sextam partem oephi de choro hordei

vul@Ezekiel:45:14 @ mensura quoque olei batus olei decima pars chori est et decem bati chorum faciunt quia decem bati implent chorum

vul@Ezekiel:45:15 @ et arietem unum de grege ducentorum de his quae nutriunt Israhel in sacrificium et in holocaustum et in pacifica ad expiandum pro eis ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:45:16 @ omnis populus terrae tenebitur primitiis his principi in Israhel

vul@Ezekiel:45:17 @ et super principem erunt holocausta et sacrificium et libamina in sollemnitatibus et in kalendis et in sabbatis in universis sollemnitatibus domus Israhel ipse faciat pro peccato sacrificium et holocaustum et pacifica ad expiandum pro domo Israhel

vul@Ezekiel:45:18 @ haec dicit Dominus Deus in primo mense una mensis sumes vitulum de armento inmaculatum et expiabis sanctuarium

vul@Ezekiel:45:19 @ et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato et ponet in postibus domus et in quattuor angulis crepidinis altaris et in postibus portae atrii interioris

vul@Ezekiel:45:20 @ et sic facies in septima mensis pro unoquoque qui ignoravit et errore deceptus est et expiabitis pro domo

vul@Ezekiel:45:21 @ in primo mense quartadecima die mensis erit vobis paschae sollemnitas septem diebus azyma comedentur

vul@Ezekiel:45:22 @ et faciet princeps in die illa pro se et pro universo populo terrae vitulum pro peccato

vul@Ezekiel:45:23 @ et in septem dierum sollemnitate faciet holocaustum Domino septem vitulos et septem arietes inmaculatos cotidie septem diebus et pro peccato hircum caprarum cotidie

vul@Ezekiel:45:24 @ et sacrificium oephi per vitulum et oephi per arietem faciet et olei hin per singula oephi

vul@Ezekiel:45:25 @ septimo mense quintadecima die mensis in sollemnitate faciet sicut supra dicta sunt per septem dies tam pro peccato quam pro holocausto et in sacrificio et in oleo

vul@Ezekiel:46:1 @ haec dicit Dominus Deus porta atrii interioris quae respicit ad orientem erit clausa sex diebus in quibus opus fit die autem sabbati aperietur sed et in die kalendarum aperietur

vul@Ezekiel:46:2 @ et intrabit princeps per viam vestibuli portae de foris et stabit in limine portae et facient sacerdotes holocaustum eius et pacifica eius et adorabit super limen portae et egredietur porta autem non claudetur usque ad vesperam

vul@Ezekiel:46:3 @ et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in sabbatis et in kalendis coram Domino

vul@Ezekiel:46:4 @ holocaustum autem hoc offeret princeps Domino in die sabbati sex agnos inmaculatos et arietem inmaculatum

vul@Ezekiel:46:5 @ et sacrificium oephi per arietem agnis autem sacrificium quod dederit manus eius et olei hin per singula oephi

vul@Ezekiel:46:6 @ in die autem kalendarum vitulum de armento inmaculatum et sex agni et arietes inmaculati erunt

vul@Ezekiel:46:7 @ et oephi per vitulum oephi quoque per arietem faciet sacrificium agnis autem sicut invenerit manus eius et olei hin per singula oephi

vul@Ezekiel:46:8 @ cumque ingressurus est princeps per viam vestibuli portae ingrediatur et per eandem viam exeat

vul@Ezekiel:46:9 @ et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in sollemnitatibus qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret egrediatur per viam portae meridianae porro qui ingreditur per viam portae meridianae egrediatur per viam portae aquilonis non revertetur per viam portae per quam ingressus est sed e regione illius egredietur

vul@Ezekiel:46:10 @ princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur et cum egredientibus egredietur

vul@Ezekiel:46:11 @ et in nundinis et in sollemnitatibus erit sacrificium oephi per vitulum et oephi per arietem agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus eius et olei hin per singula oephi

vul@Ezekiel:46:12 @ cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum aut pacifica voluntaria Domino aperietur ei porta quae respicit ad orientem et faciet holocaustum suum et pacifica sua sicut fieri solet in die sabbati et egredietur claudeturque porta postquam exierit

vul@Ezekiel:46:13 @ et agnum eiusdem anni inmaculatum faciet holocaustum cotidie Domino semper mane faciet illud

vul@Ezekiel:46:14 @ et sacrificium faciet super eo cata mane mane sextam partem oephi et de oleo tertiam partem hin ut misceatur similae sacrificium Domino legitimum iuge atque perpetuum

vul@Ezekiel:46:15 @ faciet agnum et sacrificium et oleum cata mane mane holocaustum sempiternum

vul@Ezekiel:46:16 @ haec dicit Dominus Deus si dederit princeps donum alicui de filiis suis hereditas eius filiorum suorum erit possidebunt ea hereditarie

vul@Ezekiel:46:17 @ si autem dederit legatum de hereditate sua uni servorum suorum erit illius usque ad annum remissionis et revertetur ad principem hereditas autem eius filiis eius erit

vul@Ezekiel:46:18 @ et non accipiet princeps de hereditate populi per violentiam et de possessione eorum sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua

vul@Ezekiel:46:19 @ et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portae in gazofilacia sanctuarii ad sacerdotes quae respiciebant ad aquilonem et erat ibi locus vergens ad occidentem

vul@Ezekiel:46:20 @ et dixit ad me iste est locus ubi coquent sacerdotes pro delicto et pro peccato ubi coquent sacrificium ut non efferant in atrio exteriori et sanctificetur populus

vul@Ezekiel:46:21 @ et eduxit me in atrium exterius et circumduxit me per quattuor angulos atrii et ecce atriolum erat in angulo atrii atriola singula per angulos atrii

vul@Ezekiel:46:22 @ in quattuor angulos atrii atriola disposita quadraginta cubitorum per longum et triginta per latum mensurae unius quattuor erant

vul@Ezekiel:46:23 @ et paries per circuitum ambiens quattuor atriola et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum

vul@Ezekiel:46:24 @ et dixit ad me haec est domus culinarum in qua coquent ministri domus Domini victimas populi

vul@Ezekiel:47:1 @ et convertit me ad portam domus et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem facies enim domus respiciebat ad orientem aquae autem descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altaris

vul@Ezekiel:47:2 @ et eduxit me per viam portae aquilonis et convertit me ad viam foras portam exteriorem viam quae respiciebat ad orientem et ecce aquae redundantes a latere dextro

vul@Ezekiel:47:3 @ cum egrederetur vir ad orientem qui habebat funiculum in manu sua et mensus est mille cubitos et transduxit me per aquam usque ad talos

vul@Ezekiel:47:4 @ rursumque mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad genua

vul@Ezekiel:47:5 @ et mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad renes et mensus est mille torrentem quem non potui pertransire quoniam intumuerant aquae profundae torrentis qui non potest transvadari

vul@Ezekiel:47:6 @ et dixit ad me certe vidisti fili hominis et duxit me et convertit ad ripam torrentis

vul@Ezekiel:47:7 @ cumque me convertissem ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte

vul@Ezekiel:47:8 @ et ait ad me aquae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis et descendunt ad plana deserti intrabunt mare et exibunt et sanabuntur aquae

vul@Ezekiel:47:9 @ et omnis anima vivens quae serpit quocumque venerit torrens vivet et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquae istae et sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrens

vul@Ezekiel:47:10 @ vivent et stabunt super illa piscatores ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erunt plurimae species erunt piscium eius sicut pisces maris magni multitudinis nimiae

vul@Ezekiel:47:11 @ in litoribus autem eius et in palustribus non sanabuntur quia in salinas dabuntur

vul@Ezekiel:47:12 @ et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum non defluet folium ex eo et non deficiet fructus eius per singulos menses adferet primitiva quia aquae eius de sanctuario egredientur et erunt fructus eius in cibum et folia eius ad medicinam

vul@Ezekiel:47:13 @ haec dicit Dominus Deus hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israhel quia Ioseph duplicem funiculum habet

vul@Ezekiel:47:14 @ possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus quam levavi manum meam ut darem patribus vestris et cadet terra haec vobis in possessionem

vul@Ezekiel:47:15 @ hic est autem terminus terrae ad plagam septentrionalem a mari magno via Bethalon venientibus Sadada

vul@Ezekiel:47:16 @ Emath Berotha Sabarim quae est inter terminum Damasci et confinium Emath domus Atticon quae est iuxta terminos Auran

vul@Ezekiel:47:17 @ et erit terminus a mari usque ad atrium Aenon terminus Damasci et ab aquilone ad aquilonem et terminus Emath plaga autem septentrionalis

vul@Ezekiel:47:18 @ porro plaga orientalis de medio Auran et de medio Damasci et de medio Galaad et de medio terrae Israhel Iordanis disterminans ad mare orientale metiemini etiam plagam orientalem

vul@Ezekiel:47:19 @ plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades et torrens usque ad mare magnum et plaga ad meridiem australis

vul@Ezekiel:47:20 @ et plaga maris mare magnum a confinio per directum donec venias Emath haec est plaga maris

vul@Ezekiel:47:21 @ et dividetis terram istam vobis per tribus Israhel

vul@Ezekiel:47:22 @ et mittetis eam in hereditatem vobis et advenis qui accesserint ad vos qui genuerint filios in medio vestrum et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israhel vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israhel

vul@Ezekiel:47:23 @ in tribu autem quacumque fuerit advena ibi dabitis possessionem illi ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:48:1 @ et haec nomina tribuum a finibus aquilonis iuxta viam Aethlon pergentibus Emath atrium Aenon terminus Damasci ad aquilonem iuxta Emath et erit ei plaga orientalis mare Dan una

vul@Ezekiel:48:2 @ et ad terminum Dan a plaga orientali usque ad plagam maris Aser una

vul@Ezekiel:48:3 @ et super terminum Aser a plaga orientali usque ad plagam maris Nepthalim una

vul@Ezekiel:48:4 @ et super terminum Nepthalim a plaga orientali usque ad plagam maris Manasse una

vul@Ezekiel:48:5 @ et super terminum Manasse a plaga orientali usque ad plagam maris Ephraim una

vul@Ezekiel:48:6 @ et super terminum Ephraim a plaga orientali usque ad plagam maris Ruben una

vul@Ezekiel:48:7 @ et super terminum Ruben a plaga orientali usque ad plagam maris Iuda una

vul@Ezekiel:48:8 @ et super terminum Iuda a plaga orientali usque ad plagam maris erunt primitiae quas separabitis viginti quinque milibus latitudinis et longitudinis sicuti singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris et erit sanctuarium in medio eius

vul@Ezekiel:48:9 @ primitiae quas separastis Domino longitudo viginti quinque milibus et latitudo decem milibus

vul@Ezekiel:48:10 @ hae autem erunt primitiae sanctuarii sacerdotum ad aquilonem viginti quinque milia et ad mare latitudinis decem milia sed et ad orientem latitudinis decem milia et ad meridiem longitudinis viginti quinque milia et erit sanctuarium Domini in medio eius

vul@Ezekiel:48:11 @ sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc qui custodierunt caerimonias meas et non erraverunt cum errarent filii Israhel sicut erraverunt et Levitae

vul@Ezekiel:48:12 @ et erunt eis primitiae de primitiis terrae sanctum sanctorum iuxta terminum Levitarum

vul@Ezekiel:48:13 @ sed et Levitis similiter iuxta fines sacerdotum viginti quinque milia longitudinis et latitudinis decem milia omnis longitudo viginti et quinque milium et latitudo decem milium

vul@Ezekiel:48:14 @ et non venundabunt ex eo neque mutabunt nec transferentur primitiae terrae quia sanctificatae sunt Domino

vul@Ezekiel:48:15 @ quinque milia autem quae supersunt in latitudine per viginti quinque milia profana erunt urbis in habitaculum et in suburbana et erit civitas in medio eius

vul@Ezekiel:48:16 @ et heae mensurae eius ad plagam septentrionalem quingenti et quattuor milia et ad plagam meridianam quingenti et quattuor milia et ad plagam orientalem quingenti et quattuor milia et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor milia

vul@Ezekiel:48:17 @ erunt autem suburbana civitatis ad aquilonem ducenti quinquaginta et in meridie ducenti quinquaginta et ad orientem ducenti quinquaginta et ad mare ducenti quinquaginta

vul@Ezekiel:48:18 @ quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii decem milia in orientem et decem milia ad occidentem erunt sicut primitiae sanctuarii et erunt fruges eius in panes his qui serviunt civitati

vul@Ezekiel:48:19 @ servientes autem civitati operabuntur ex omnibus tribubus Israhel

vul@Ezekiel:48:20 @ omnes primitiae viginti quinque milium per viginti quinque milia in quadrum separabuntur in primitias sanctuarii et possessionem civitatis

vul@Ezekiel:48:21 @ quod autem reliquum fuerit principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii et possessionis civitatis e regione viginti quinque milium primitiarum usque ad terminum orientalem sed et ad mare e regione viginti quinque milium usque ad terminum maris similiter in partibus principis erit et erunt primitiae sanctuarii et sanctuarium templi in medio eius

vul@Ezekiel:48:22 @ de possessione autem Levitarum et de possessione civitatis in medio partium principis erit inter terminum Iuda et inter terminum Beniamin et ad principem pertinebit

vul@Ezekiel:48:23 @ et reliquis tribubus a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Beniamin una

vul@Ezekiel:48:24 @ et contra terminum Beniamin a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Symeon una

vul@Ezekiel:48:25 @ et super terminum Symeonis a plaga orientali usque ad plagam occidentis Isachar una

vul@Ezekiel:48:26 @ et super terminum Isachar a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Zabulon una

vul@Ezekiel:48:27 @ et super terminum Zabulon a plaga orientali usque ad plagam maris Gad una

vul@Ezekiel:48:28 @ et super terminum Gad ad plagam austri in meridiem et erit finis de Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades hereditas contra mare magnum

vul@Ezekiel:48:29 @ haec est terra quam mittetis in sortem tribubus Israhel et hae partitiones earum ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:48:30 @ et hii egressus civitatis a plaga septentrionali quingentos et quattuor milia mensurabis

vul@Ezekiel:48:31 @ et portae civitatis in nominibus tribuum Israhel portae tres a septentrione porta Ruben una porta Iudae una porta Levi una

vul@Ezekiel:48:32 @ et ad plagam orientalem quingentos et quattuor milia et portae tres porta Ioseph una porta Beniamin una porta Dan una

vul@Ezekiel:48:33 @ et ad plagam meridianam quingentos et quattuor milia metieris portam Symeonis unam portam Isachar unam portam Zabulon unam

vul@Ezekiel:48:34 @ et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor milia portae eorum tres porta Gad una porta Aser una porta Nepthalim una

vul@Daniel:1:1 @ anno tertio regni Ioachim regis Iuda venit Nabuchodonosor rex Babylonis Hierusalem et obsedit eam

vul@Daniel:1:2 @ et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iudae et partem vasorum domus Dei et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui et vasa intulit in domum thesauri dei sui

vul@Daniel:1:3 @ et ait rex Asfanaz praeposito eunuchorum suorum ut introduceret de filiis Israhel et de semine regio et tyrannorum

vul@Daniel:1:4 @ pueros in quibus nulla esset macula decoros forma et eruditos omni sapientia cautos scientia et doctos disciplina et qui possent stare in palatio regis ut doceret eos litteras et linguam Chaldeorum

vul@Daniel:1:5 @ et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis et de vino unde bibebat ipse ut enutriti tribus annis postea starent in conspectu regis

vul@Daniel:1:6 @ fuerunt ergo inter eos de filiis Iuda Danihel Ananias Misahel et Azarias

vul@Daniel:1:7 @ et inposuit eis praepositus eunuchorum nomina Daniheli Balthasar et Ananiae Sedrac Misaheli Misac et Azariae Abdenago

vul@Daniel:1:8 @ proposuit autem Danihel in corde suo ne pollueretur de mensa regis neque de vino potus eius et rogavit eunuchorum praepositum ne contaminaretur

vul@Daniel:1:9 @ dedit autem Deus Daniheli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum

vul@Daniel:1:10 @ et ait princeps eunuchorum ad Danihel timeo ego dominum meum regem qui constituit vobis cibum et potum qui si viderit vultus vestros macilentiores prae ceteris adulescentibus coaevis vestris condemnabitis caput meum regi

vul@Daniel:1:11 @ et dixit Danihel ad Malassar quem constituerat princeps eunuchorum super Danihel Ananiam Misahel et Azariam

vul@Daniel:1:12 @ tempta nos obsecro servos tuos diebus decem et dentur nobis legumina ad vescendum et aqua ad bibendum

vul@Daniel:1:13 @ et contemplare vultus nostros et vultus puerorum qui vescuntur cibo regio et sicut videris facies cum servis tuis

vul@Daniel:1:14 @ qui audito sermone huiuscemodi temptavit eos diebus decem

vul@Daniel:1:15 @ post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores et corpulentiores prae omnibus pueris qui vescebantur cibo regio

vul@Daniel:1:16 @ porro Malassar tollebat cibaria et vinum potus eorum dabatque eis legumina

vul@Daniel:1:17 @ pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia Daniheli autem intellegentiam omnium visionum et somniorum

vul@Daniel:1:18 @ conpletis itaque diebus post quos dixerat rex ut introducerentur introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor

vul@Daniel:1:19 @ cumque locutus eis fuisset rex non sunt inventi de universis tales ut Danihel Ananias Misahel et Azarias et steterunt in conspectu regis

vul@Daniel:1:20 @ et omne verbum sapientiae et intellectus quod sciscitatus est ab eis rex invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos qui erant in universo regno eius

vul@Daniel:1:21 @ fuit autem Danihel usque ad annum primum Cyri regis

vul@Daniel:2:1 @ in anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor somnium et conterritus est spiritus eius et somnium eius fugit ab eo

vul@Daniel:2:2 @ praecepit ergo rex ut convocarentur arioli et magi et malefici et Chaldei et indicarent regi somnia sua qui cum venissent steterunt coram rege

vul@Daniel:2:3 @ et dixit ad eos rex vidi somnium et mente confusus ignoro quid viderim

vul@Daniel:2:4 @ responderuntque Chaldei regi syriace rex in sempiternum vive dic somnium servis tuis et interpretationem eius indicabimus

vul@Daniel:2:5 @ et respondens rex ait Chaldeis sermo recessit a me nisi indicaveritis mihi somnium et coniecturam eius peribitis vos et domus vestrae publicabuntur

vul@Daniel:2:6 @ si autem somnium et coniecturam eius narraveritis praemia et dona et honorem multum accipietis a me somnium igitur et interpretationem eius indicate mihi

vul@Daniel:2:7 @ responderunt secundo atque dixerunt rex somnium dicat servis suis et interpretationem illius indicabimus

vul@Daniel:2:8 @ respondit rex et ait certo novi quia tempus redimitis scientes quod recesserit a me sermo

vul@Daniel:2:9 @ si ergo somnium non indicaveritis mihi una est de vobis sententia quod interpretationem quoque fallacem et deceptione plenam conposueritis ut loquamini mihi donec tempus pertranseat somnium itaque dicite mihi ut sciam quod interpretationem quoque eius veram loquamini

vul@Daniel:2:10 @ respondentes ergo Chaldei coram rege dixerunt non est homo super terram qui sermonem tuum rex possit implere sed neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo et mago et Chaldeo

vul@Daniel:2:11 @ sermo enim quem tu rex quaeris gravis est nec repperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis exceptis diis quorum non est cum hominibus conversatio

vul@Daniel:2:12 @ quo audito rex in furore et in ira magna praecepit ut perirent omnes sapientes Babylonis

vul@Daniel:2:13 @ et egressa sententia sapientes interficiebantur quaerebaturque Danihel et socii eius ut perirent

vul@Daniel:2:14 @ tunc Danihel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiae regis qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis

vul@Daniel:2:15 @ et interrogavit eum qui a rege acceperat potestatem quam ob causam tam crudelis sententia a facie esset regis egressa cum ergo rem indicasset Arioch Daniheli

vul@Daniel:2:16 @ Danihel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi

vul@Daniel:2:17 @ et ingressus est domum suam Ananiaeque Misaheli et Azariae sociis suis indicavit negotium

vul@Daniel:2:18 @ ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto et non perirent Danihel et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis

vul@Daniel:2:19 @ tunc Daniheli per visionem nocte mysterium revelatum est et Danihel benedixit Deo caeli

vul@Daniel:2:20 @ et locutus ait sit nomen Domini benedictum a saeculo et usque in saeculum quia sapientia et fortitudo eius sunt

vul@Daniel:2:21 @ et ipse mutat tempora et aetates transfert regna atque constituit dat sapientiam sapientibus et scientiam intellegentibus disciplinam

vul@Daniel:2:22 @ ipse revelat profunda et abscondita et novit in tenebris constituta et lux cum eo est

vul@Daniel:2:23 @ tibi Deus patrum meorum confiteor teque laudo quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi quae rogavimus te quia sermonem regis aperuisti nobis

vul@Daniel:2:24 @ post haec Danihel ingressus ad Arioch quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis sic ei locutus est sapientes Babylonis ne perdas introduc me in conspectu regis et solutionem regi enarrabo

vul@Daniel:2:25 @ tunc Arioch festinus introduxit Danihelem ad regem et dixit ei inveni hominem de filiis transmigrationis Iudae qui solutionem regi adnuntiet

vul@Daniel:2:26 @ respondit rex et dixit Daniheli cuius nomen erat Balthasar putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi et interpretationem eius

vul@Daniel:2:27 @ et respondens Danihel coram rege ait mysterium quod rex interrogat sapientes magi et arioli et aruspices non queunt indicare regi

vul@Daniel:2:28 @ sed est Deus in caelo revelans mysteria qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor quae ventura sunt novissimis temporibus somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt

vul@Daniel:2:29 @ tu rex cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum post haec et qui revelat mysteria ostendit tibi quae ventura sunt

vul@Daniel:2:30 @ mihi quoque non in sapientia quae est in me plus quam in cunctis viventibus sacramentum hoc revelatum est sed ut interpretatio regi manifesta fieret et cogitationes mentis tuae scires

vul@Daniel:2:31 @ tu rex videbas et ecce quasi statua una grandis statua illa magna et statura sublimis stabat contra te et intuitus eius erat terribilis

vul@Daniel:2:32 @ huius statuae caput ex auro optimo erat pectus autem et brachia de argento porro venter et femora ex aere

vul@Daniel:2:33 @ tibiae autem ferreae pedum quaedam pars erat ferrea quaedam fictilis

vul@Daniel:2:34 @ videbas ita donec abscisus est lapis sine manibus et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit eos

vul@Daniel:2:35 @ tunc contrita sunt pariter ferrum testa aes argentum et aurum et redacta quasi in favillam aestivae areae rapta sunt vento nullusque locus inventus est eis lapis autem qui percusserat statuam factus est mons magnus et implevit universam terram

vul@Daniel:2:36 @ hoc est somnium interpretationem quoque eius dicemus coram te rex

vul@Daniel:2:37 @ tu rex regum es et Deus caeli regnum fortitudinem et imperium et gloriam dedit tibi

vul@Daniel:2:38 @ et omnia in quibus habitant filii hominum et bestiae agri volucresque caeli dedit in manu tua et sub dicione tua universa constituit tu es ergo caput aureum

vul@Daniel:2:39 @ et post te consurget regnum aliud minus te et regnum tertium aliud aereum quod imperabit universae terrae

vul@Daniel:2:40 @ et regnum quartum erit velut ferrum quomodo ferrum comminuit et domat omnia sic comminuet omnia haec et conteret

vul@Daniel:2:41 @ porro quia vidisti pedum et digitorum partem testae figuli et partem ferream regnum divisum erit quod tamen de plantario ferri orietur secundum quod vidisti ferrum mixtum testae ex luto

vul@Daniel:2:42 @ et digitos pedum ex parte ferreos et ex parte fictiles ex parte regnum erit solidum et ex parte contritum

vul@Daniel:2:43 @ quia autem vidisti ferrum mixtum testae ex luto commiscebuntur quidem humano semine sed non adherebunt sibi sicuti ferrum misceri non potest testae

vul@Daniel:2:44 @ in diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum quod in aeternum non dissipabitur et regnum eius populo alteri non tradetur comminuet et consumet universa regna haec et ipsum stabit in aeternum

vul@Daniel:2:45 @ secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum Deus magnus ostendit regi quae futura sunt postea et verum est somnium et fidelis interpretatio eius

vul@Daniel:2:46 @ tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam et Danihelum adoravit et hostias et incensum praecepit ut sacrificarent ei

vul@Daniel:2:47 @ loquens ergo rex ait Daniheli vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria quoniam potuisti aperire sacramentum hoc

vul@Daniel:2:48 @ tunc rex Danihelum in sublime extulit et munera multa et magna dedit ei et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis et praefectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis

vul@Daniel:2:49 @ Danihel autem postulavit a rege et constituit super opera provinciae Babylonis Sedrac Misac et Abdenago ipse autem Danihel erat in foribus regis

vul@Daniel:3:1 @ Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta latitudine cubitorum sex et statuit eam in campo Duram provinciae Babylonis

vul@Daniel:3:2 @ itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas magistratus et iudices duces et tyrannos et praefectos omnesque principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex

vul@Daniel:3:3 @ tunc congregati sunt satrapae magistratus et iudices duces et tyranni et optimates qui erant in potestatibus constituti et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex stabant autem in conspectu statuae quam posuerat Nabuchodonosor

vul@Daniel:3:4 @ et praeco clamabat valenter vobis dicitur populis tribubus et linguis

vul@Daniel:3:5 @ in hora qua audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex

vul@Daniel:3:6 @ si quis autem non prostratus adoraverit eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis

vul@Daniel:3:7 @ post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et omnis generis musicorum cadentes omnes populi et tribus et linguae adoraverunt statuam auream quam constituerat Nabuchodonosor rex

vul@Daniel:3:8 @ statimque et in ipso tempore accedentes viri chaldei accusaverunt Iudaeos

vul@Daniel:3:9 @ dixeruntque Nabuchodonosor regi rex in aeternum vive

vul@Daniel:3:10 @ tu rex posuisti decretum ut omnis homo qui audierit sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum prosternat se et adoret statuam auream

vul@Daniel:3:11 @ si quis autem non procidens adoraverit mittatur in fornacem ignis ardentem

vul@Daniel:3:12 @ sunt ergo viri iudaei quos constituisti super opera regionis Babyloniae Sedrac Misac et Abdenago viri isti contempserunt rex decretum tuum deos tuos non colunt et statuam auream quam erexisti non adorant

vul@Daniel:3:13 @ tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit ut adducerentur Sedrac Misac et Abdenago qui confestim adducti sunt in conspectu regis

vul@Daniel:3:14 @ pronuntiansque Nabuchodonosor rex ait eis verene Sedrac Misac et Abdenago deos meos non colitis et statuam auream quam constitui non adoratis

vul@Daniel:3:15 @ nunc ergo si estis parati quacumque hora audieritis sonitum tubae fistulae et citharae sambucae psalterii et symphoniae omnisque generis musicorum prosternite vos et adorate statuam quam feci quod si non adoraveritis eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentem et quis est Deus qui eripiat vos de manu mea

vul@Daniel:3:16 @ respondentes Sedrac Misac et Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor non oportet nos de hac re respondere tibi

vul@Daniel:3:17 @ ecce enim Deus noster quem colimus potest eripere nos de camino ignis ardentis et de manibus tuis rex liberare

vul@Daniel:3:18 @ quod si noluerit notum tibi sit rex quia deos tuos non colimus et statuam auream quam erexisti non adoramus

vul@Daniel:3:19 @ tunc Nabuchodonosor repletus est furore et aspectus faciei illius inmutatus est super Sedrac Misac et Abdenago et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consuerat

vul@Daniel:3:20 @ et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sedrac Misac et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentem

vul@Daniel:3:21 @ et confestim viri illi vincti cum bracis suis et tiaris et calciamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis

vul@Daniel:3:22 @ nam iussio regis urguebat fornax autem succensa erat nimis porro viros illos qui miserant Sedrac Misac et Abdenago interfecit flamma ignis

vul@Hosea:1:1 @ verbum Domini quod factum est ad Osee filium Beeri in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda et in diebus Hieroboam filii Ioas regis Israhel

vul@Hosea:1:2 @ principium loquendi Dominum in Osee et dixit Dominus ad Osee vade sume tibi uxorem fornicationum et filios fornicationum quia fornicans fornicabitur terra a Domino

vul@Hosea:1:3 @ et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim et concepit et peperit filium

vul@Hosea:1:4 @ et dixit Dominus ad eum voca nomen eius Hiezrahel quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Hiezrahel super domum Hieu et quiescere faciam regnum domus Israhel

vul@Hosea:1:5 @ et in illa die conteram arcum Israhel in valle Hiezrahel

vul@Hosea:1:6 @ et concepit adhuc et peperit filiam et dixit ei voca nomen eius Absque misericordia quia non addam ultra misereri domui Israhel sed oblivione obliviscar eorum

vul@Hosea:1:7 @ et domui Iuda miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus

vul@Hosea:1:8 @ et ablactavit eam quae erat absque misericordia et concepit et peperit filium

vul@Hosea:1:9 @ et dixit voca nomen eius Non populus meus quia vos non populus meus et ego non ero vester

vul@Hosea:1:10 @ et erit numerus filiorum Israhel quasi harena maris quae sine mensura est et non numerabitur et erit in loco ubi dicetur eis non populus meus vos dicetur eis filii Dei viventis

vul@Hosea:1:11 @ et congregabuntur filii Iuda et filii Israhel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra quia magnus dies Hiezrahel

vul@Hosea:2:1 @ dicite fratribus vestris Populus meus et sorori vestrae Misericordiam consecuta

vul@Hosea:2:2 @ iudicate matrem vestram iudicate quoniam ipsa non uxor mea et ego non vir eius auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum

vul@Hosea:2:3 @ ne forte expoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis suae et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut terram inviam et interficiam eam siti

vul@Hosea:2:4 @ et filiorum illius non miserebor quoniam filii fornicationum sunt

vul@Hosea:2:5 @ quia fornicata est mater eorum confusa est quae concepit eos quia dixit vadam post amatores meos qui dant panes mihi et aquas meas lanam meam et linum meum oleum meum et potum meum

vul@Hosea:2:6 @ propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis et sepiam eam maceria et semitas suas non inveniet

vul@Hosea:2:7 @ et sequetur amatores suos et non adprehendet eos et quaeret eos et non inveniet et dicet vadam et revertar ad virum meum priorem quia bene mihi erat tunc magis quam nunc

vul@Hosea:2:8 @ et haec nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum quae fecerunt Baal

vul@Hosea:2:9 @ idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo et liberabo lanam meam et linum meum quae operiebant ignominiam eius

vul@Hosea:2:10 @ et nunc revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius et vir non eruet eam de manu mea

vul@Hosea:2:11 @ et cessare faciam omne gaudium eius sollemnitatem eius neomeniam eius sabbatum eius et omnia festa tempora eius

vul@Hosea:2:12 @ et corrumpam vineam eius et ficum eius de quibus dixit mercedes hae meae sunt quas dederunt mihi amatores mei et ponam eam in saltu et comedet illam bestia agri

vul@Hosea:2:13 @ et visitabo super eam dies Baalim quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos et mei obliviscebatur dicit Dominus

vul@Hosea:2:14 @ propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius

vul@Hosea:2:15 @ et dabo ei vinitores eius ex eodem loco et vallem Achor ad aperiendam spem et canet ibi iuxta dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti

vul@Hosea:2:16 @ et erit in die illo ait Dominus vocabit me Vir meus et non vocabit me ultra Baali

vul@Hosea:2:17 @ et auferam nomina Baalim de ore eius et non recordabitur ultra nominis eorum

vul@Hosea:2:18 @ et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae et arcum et gladium et bellum conteram de terra et dormire eos faciam fiducialiter

vul@Hosea:2:19 @ et sponsabo te mihi in sempiternum et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus

vul@Hosea:2:20 @ et sponsabo te mihi in fide et scies quia ego Dominus

vul@Hosea:2:21 @ et erit in illa die exaudiam dicit Dominus exaudiam caelos et illi exaudient terram

vul@Hosea:2:22 @ et terra exaudiet triticum et vinum et oleum et haec exaudient Hiezrahel

vul@Hosea:2:23 @ et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius quae fuit absque misericordia

vul@Hosea:2:24 @ et dicam non populo meo populus meus tu et ipse dicet Dominus meus es tu

vul@Hosea:3:1 @ et dixit Dominus ad me adhuc vade dilige mulierem dilectam amico et adulteram sicut diligit Dominus filios Israhel et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt vinacea uvarum

vul@Hosea:3:2 @ et fodi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei

vul@Hosea:3:3 @ et dixi ad eam dies multos expectabis me non fornicaberis et non eris viro sed et ego expectabo te

vul@Hosea:3:4 @ quia dies multos sedebunt filii Israhel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine ephod et sine therafin

vul@Hosea:3:5 @ et post haec revertentur filii Israhel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in novissimo dierum

vul@Hosea:4:1 @ audite verbum Domini filii Israhel quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra

vul@Hosea:4:2 @ maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit

vul@Hosea:4:3 @ propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre caeli sed et pisces maris congregabuntur

vul@Hosea:4:4 @ verumtamen unusquisque non iudicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti

vul@Hosea:4:5 @ et corrues hodie et corruet etiam propheta tecum nocte tacere feci matrem tuam

vul@Hosea:4:6 @ conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego

vul@Hosea:4:7 @ secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi gloriam eorum in ignominiam commutabo

vul@Hosea:4:8 @ peccata populi mei comedent et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum

vul@Hosea:4:9 @ et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias eius et cogitationes eius reddam ei

vul@Hosea:4:10 @ et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo

vul@Hosea:4:11 @ fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor

vul@Hosea:4:12 @ populus meus in ligno suo interrogavit et baculus eius adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo

vul@Hosea:4:13 @ super capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra eius ideo fornicabuntur filiae vestrae et sponsae vestrae adulterae erunt

vul@Hosea:4:14 @ non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabit

vul@Hosea:4:15 @ si fornicaris tu Israhel non delinquat saltim Iuda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis vivit Dominus

vul@Hosea:4:16 @ quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israhel nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine

vul@Hosea:4:17 @ particeps idolorum Ephraim dimitte eum

vul@Hosea:4:18 @ separatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores eius

vul@Hosea:4:19 @ ligavit spiritus eam in alis suis et confundentur a sacrificiis suis

vul@Hosea:5:1 @ audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israhel et domus regis auscultate quia vobis iudicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor

vul@Hosea:5:2 @ et victimas declinastis in profundum et ego eruditor omnium eorum

vul@Hosea:5:3 @ ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israhel

vul@Hosea:5:4 @ non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt

vul@Hosea:5:5 @ et respondebit arrogantia Israhel in facie eius et Israhel et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum eis

vul@Hosea:5:6 @ in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis

vul@Hosea:5:7 @ in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis

vul@Hosea:5:8 @ clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven post tergum tuum Beniamin

vul@Hosea:5:9 @ Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israhel ostendi fidem

vul@Hosea:5:10 @ facti sunt principes Iuda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam

vul@Hosea:5:11 @ calumniam patiens Ephraim fractus iudicio quoniam coepit abire post sordem

vul@Hosea:5:12 @ et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda

vul@Hosea:5:13 @ et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum

vul@Hosea:5:14 @ quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iuda ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruat

vul@Hosea:5:15 @ vadens revertar ad locum meum donec deficiatis et quaeratis faciem meam

vul@Hosea:6:1 @ in tribulatione sua mane consurgunt ad me venite et revertamur ad Dominum

vul@Hosea:6:2 @ quia ipse cepit et sanabit nos percutiet et curabit nos

vul@Hosea:6:3 @ vivificabit nos post duos dies in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu eius sciemus sequemurque ut cognoscamus Dominum quasi diluculum praeparatus est egressus eius et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae

vul@Hosea:6:4 @ quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi Iuda misericordia vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens

vul@Hosea:6:5 @ propter hoc dolavi in prophetis occidi eos in verbis oris mei et iudicia tua quasi lux egredientur

vul@Hosea:6:6 @ quia misericordiam volui et non sacrificium et scientiam Dei plus quam holocausta

vul@Hosea:6:7 @ ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum ibi praevaricati sunt in me

vul@Hosea:6:8 @ Galaad civitas operantium idolum subplantata sanguine

vul@Hosea:6:9 @ et quasi fauces virorum latronum particeps sacerdotum in via interficientium pergentes de Sychem quia scelus operati sunt

vul@Hosea:6:10 @ in domo Israhel vidi horrendum ibi fornicationes Ephraim contaminatus est Israhel

vul@Hosea:6:11 @ sed et Iuda pone messem tibi cum convertero captivitatem populi mei

vul@Hosea:7:1 @ cum sanare vellem Israhel revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae quia operati sunt mendacium et fur ingressus est spolians latrunculus foris

vul@Hosea:7:2 @ et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suae coram facie mea factae sunt

vul@Hosea:7:3 @ in malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principes

vul@Hosea:7:4 @ omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente quievit paululum civitas a commixtione fermenti donec fermentaretur totum

vul@Hosea:7:5 @ dies regis nostri coeperunt principes furere a vino extendit manum suam cum inlusoribus

vul@Hosea:7:6 @ quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis tota nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi ignis flammae

vul@Hosea:7:7 @ omnes calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt iudices suos omnes reges eorum ceciderunt non est qui clamet in eis ad me

vul@Hosea:7:8 @ Ephraim in populis ipse commiscebatur Ephraim factus est subcinericius qui non reversatur

vul@Hosea:7:9 @ comederunt alieni robur eius et ipse nescivit sed et cani effusi sunt in eo et ipse ignoravit

vul@Hosea:7:10 @ et humiliabitur superbia Israhel in facie eius nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his

vul@Hosea:7:11 @ et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor Aegyptum invocabant ad Assyrios abierunt

vul@Hosea:7:12 @ et cum profecti fuerint expandam super eos rete meum quasi volucrem caeli detraham eos caedam eos secundum auditionem coetus eorum

vul@Hosea:7:13 @ vae eis quoniam recesserunt a me vastabuntur quia praevaricati sunt in me et ego redemi eos et ipsi locuti sunt contra me mendacia

vul@Hosea:7:14 @ et non clamaverunt ad me in corde suo sed ululabant in cubilibus suis super triticum et vinum ruminabant recesserunt a me

vul@Hosea:7:15 @ et ego erudivi et confortavi brachia eorum et in me cogitaverunt malitiam

vul@Hosea:7:16 @ reversi sunt ut essent absque iugo facti sunt quasi arcus dolosus cadent in gladio principes eorum a furore linguae suae ista subsannatio eorum in terra Aegypti

vul@Hosea:8:1 @ in gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt

vul@Hosea:8:2 @ me invocabunt Deus meus cognovimus te Israhel

vul@Hosea:8:3 @ proiecit Israhel bonum inimicus persequetur eum

vul@Hosea:8:4 @ ipsi regnaverunt et non ex me principes extiterunt et non cognovi argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut interirent

vul@Hosea:8:5 @ proiectus est vitulus tuus Samaria iratus est furor meus in eis usquequo non poterunt emundari

vul@Hosea:8:6 @ quia ex Israhel et ipse est artifex fecit illum et non est Deus quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae

vul@Hosea:8:7 @ quia ventum seminabunt et turbinem metent culmus stans non est in eis germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni comedent eam

vul@Hosea:8:8 @ devoratus est Israhel nunc factus est in nationibus quasi vas inmundum

vul@Hosea:8:9 @ quia ipsi ascenderunt ad Assur onager solitarius sibi Ephraim munera dederunt amatoribus

vul@Hosea:8:10 @ sed et cum mercede conduxerint nationes nunc congregabo eos et quiescent paulisper ab onere regis et principum

vul@Hosea:8:11 @ quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum factae sunt ei arae in delictum

vul@Hosea:8:12 @ scribam ei multiplices leges meas quae velut alienae conputatae sunt

vul@Hosea:8:13 @ hostias adfer adfer immolabunt carnes et comedent Dominus non suscipiet eas nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum ipsi in Aegyptum convertentur

vul@Hosea:8:14 @ et oblitus est Israhel factoris sui et aedificavit delubra et Iudas multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in civitates eius et devorabit aedes illius

vul@Hosea:9:1 @ noli laetari Israhel noli exultare sicut populi quia fornicatus es a Deo tuo dilexisti mercedem super omnes areas tritici

vul@Hosea:9:2 @ area et torcular non pascet eos et vinum mentietur eis

vul@Hosea:9:3 @ non habitabunt in terra Domini reversus est Ephraim Aegyptum et in Assyriis pollutum comedit

vul@Hosea:9:4 @ non libabunt Domino vinum et non placebunt ei sacrificia eorum quasi panis lugentium omnes qui comedunt eum contaminabuntur quia panis eorum animae ipsorum non intrabit in domum Domini

vul@Hosea:9:5 @ quid facietis in die sollemni in die festivitatis Domini

vul@Hosea:9:6 @ ecce enim profecti sunt a vastitate Aegyptus congregavit eos Memphis sepeliet eos desiderabile argenti eorum urtica hereditabit lappa in tabernaculis eorum

vul@Hosea:9:7 @ venerunt dies visitationis venerunt dies retributionis scitote Israhel stultum prophetam insanum virum spiritalem propter multitudinem iniquitatis tuae et multitudo amentiae

vul@Hosea:9:8 @ speculator Ephraim cum Deo meo propheta laqueus ruinae super omnes vias eius insania in domo Dei eius

vul@Hosea:9:9 @ profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum

vul@Hosea:9:10 @ quasi uvas in deserto inveni Israhel quasi prima poma ficulneae in cacumine eius vidi patres eorum ipsi autem intraverunt ad Beelphegor et abalienati sunt in confusione et facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt

vul@Hosea:9:11 @ Ephraim quasi avis avolavit gloria eorum a partu et ab utero et a conceptu

vul@Hosea:9:12 @ quod si et enutrierint filios suos absque liberis eos faciam in hominibus sed et vae eis cum recessero ab eis

vul@Hosea:9:13 @ Ephraim ut vidi Tyrus erat fundata in pulchritudine et Ephraim educit ad interfectorem filios suos

vul@Hosea:9:14 @ da eis Domine quid dabis eis da eis vulvam sine liberis et ubera arentia

vul@Hosea:9:15 @ omnes nequitiae eorum in Galgal quia ibi exosos habui eos propter malitiam adinventionum eorum de domo mea eiciam eos non addam ut diligam eos omnes principes eorum recedentes

vul@Hosea:9:16 @ percussus est Ephraim radix eorum exsiccata est fructum nequaquam facient quod si et genuerint interficiam amantissima uteri eorum

vul@Hosea:9:17 @ abiciet eos Deus meus quia non audierunt eum et erunt vagi in nationibus

vul@Hosea:10:1 @ vitis frondosa Israhel fructus adaequatus est ei secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria iuxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris

vul@Hosea:10:2 @ divisum est cor eorum nunc interibunt ipse confringet simulacra eorum depopulabitur aras eorum

vul@Hosea:10:3 @ quia nunc dicent non est rex nobis non enim timemus Dominum et rex quid faciet nobis

vul@Hosea:10:4 @ loquimini verba visionis inutilis et ferietis foedus et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri

vul@Hosea:10:5 @ vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae quia luxit super eum populus eius et aeditui eius super eum exultaverunt in gloria eius quia migravit ab eo

vul@Hosea:10:6 @ siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israhel in voluntate sua

vul@Hosea:10:7 @ transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae

vul@Hosea:10:8 @ et disperdentur excelsa idoli peccatum Israhel lappa et tribulus ascendet super aras eorum et dicent montibus operite nos et collibus cadite super nos

vul@Hosea:10:9 @ ex diebus Gabaa peccavit Israhel ibi steterunt non conprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis

vul@Hosea:10:10 @ iuxta desiderium meum corripiam eos congregabuntur super eos populi cum corripientur propter duas iniquitates suas

vul@Hosea:10:11 @ Ephraim vitula docta diligere trituram et ego transivi super pulchritudinem colli eius ascendam super Ephraim arabit Iudas confringet sibi sulcos Iacob

vul@Hosea:10:12 @ seminate vobis in iustitia metite in ore misericordiae innovate vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit vos iustitiam

vul@Hosea:10:13 @ arastis impietatem iniquitatem messuistis comedistis frugem mendacii quia confisus es in viis tuis in multitudine fortium tuorum

vul@Hosea:10:14 @ consurget tumultus in populo tuo et omnes munitiones tuae vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo eius qui iudicavit Baal in die proelii matre super filios adlisa

vul@Hosea:10:15 @ sic fecit vobis Bethel a facie malitiae nequitiarum vestrarum

vul@Hosea:11:1 @ sicuti mane transit pertransiit rex Israhel quia puer Israhel et dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum

vul@Hosea:11:2 @ vocaverunt eos sic abierunt a facie eorum Baalim immolabant et simulacris sacrificabant

vul@Hosea:11:3 @ et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eos

vul@Hosea:11:4 @ in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum et declinavi ad eum ut vesceretur

vul@Hosea:11:5 @ non revertetur in terram Aegypti et Assur ipse rex eius quoniam noluerunt converti

vul@Hosea:11:6 @ coepit gladius in civitatibus eius et consumet electos eius et comedet capita eorum

vul@Hosea:11:7 @ et populus meus pendebit ad reditum meum iugum autem inponetur ei simul quod non auferetur

vul@Hosea:11:8 @ quomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est paenitudo mea

vul@Hosea:11:9 @ non faciam furorem irae meae non convertar ut disperdam Ephraim quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem

vul@Hosea:11:10 @ post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet quia ipse rugiet et formidabunt filii maris

vul@Hosea:11:11 @ et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus

vul@Hosea:11:12 @ circumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus Israhel Iudas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis

vul@Hosea:12:1 @ Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum ferebat

vul@Hosea:12:2 @ iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio super Iacob iuxta vias eius et iuxta adinventiones eius reddet ei

vul@Hosea:12:3 @ in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angelo

vul@Hosea:12:4 @ et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum

vul@Hosea:12:5 @ et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale eius

vul@Hosea:12:6 @ et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper

vul@Hosea:12:7 @ Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam dilexit

vul@Hosea:12:8 @ et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi

vul@Hosea:12:9 @ et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis

vul@Hosea:12:10 @ et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sum

vul@Hosea:12:11 @ si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri

vul@Hosea:12:12 @ fugit Iacob in regionem Syriae et servivit Israhel in uxore et in uxore servavit

vul@Hosea:12:13 @ in propheta autem eduxit Dominus Israhel de Aegypto et in propheta servatus est

vul@Hosea:12:14 @ ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis et sanguis eius super eum veniet et obprobrium eius restituet ei Dominus suus

vul@Hosea:13:1 @ loquente Ephraim horror invasit Israhel et deliquit in Baal et mortuus est

vul@Hosea:13:2 @ et nunc addiderunt ad peccandum feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum factura artificum totum est his ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantes

vul@Hosea:13:3 @ idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario

vul@Hosea:13:4 @ ego autem Dominus Deus tuus ex terra Aegypti et Deum absque me nescies et salvator non est praeter me

vul@Hosea:13:5 @ ego cognovi te in deserto in terra solitudinis

vul@Hosea:13:6 @ iuxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati elevaverunt cor suum et obliti sunt mei

vul@Hosea:13:7 @ et ero eis quasi leaena sicut pardus in via Assyriorum

vul@Hosea:13:8 @ occurram eis quasi ursa raptis catulis et disrumpam interiora iecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo bestia agri scindet eos

vul@Hosea:13:9 @ perditio tua Israhel tantummodo in me auxilium tuum

vul@Hosea:13:10 @ ubi est rex tuus maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis et iudices tui de quibus dixisti da mihi regem et principes

vul@Hosea:13:11 @ dabo tibi regem in furore meo et auferam in indignatione mea

vul@Hosea:13:12 @ conligata est iniquitas Ephraim absconditum peccatum eius

vul@Hosea:13:13 @ dolores parturientis venient ei ipse filius non sapiens nunc enim non stabit in contritione filiorum

vul@Hosea:13:14 @ de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne consolatio abscondita est ab oculis meis

vul@Hosea:13:15 @ quia ipse inter fratres dividet adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontem eius et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis

vul@Hosea:14:1 @ pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetae eius discindantur

vul@Hosea:14:2 @ convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua

vul@Hosea:14:3 @ tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum

vul@Hosea:14:4 @ Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli

vul@Hosea:14:5 @ sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo

vul@Hosea:14:6 @ ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani

vul@Hosea:14:7 @ ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani

vul@Hosea:14:8 @ convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani

vul@Hosea:14:9 @ Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est

vul@Joel:1:1 @ verbum Domini quod factum est ad Iohel filium Fatuhel

vul@Joel:1:2 @ audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores terrae si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum

vul@Joel:1:3 @ super hoc filiis vestris narrate et filii vestri filiis suis et filii eorum generationi alterae

vul@Joel:1:4 @ residuum erucae comedit lucusta et residuum lucustae comedit bruchus et residuum bruchi comedit rubigo

vul@Joel:1:5 @ expergescimini ebrii et flete et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine quoniam periit ab ore vestro

vul@Joel:1:6 @ gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis dentes eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis

vul@Joel:1:7 @ posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit nudans spoliavit eam et proiecit albi facti sunt rami eius

vul@Joel:1:8 @ plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae

vul@Joel:1:9 @ periit sacrificium et libatio de domo Domini luxerunt sacerdotes ministri Domini

vul@Joel:1:10 @ depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est triticum confusum est vinum elanguit oleum

vul@Joel:1:11 @ confusi sunt agricolae ululaverunt vinitores super frumento et hordeo quia periit messis agri

vul@Joel:1:12 @ vinea confusa est et ficus elanguit malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt quia confusum est gaudium a filiis hominum

vul@Joel:1:13 @ accingite vos et plangite sacerdotes ululate ministri altaris ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio

vul@Joel:1:14 @ sanctificate ieiunium vocate coetum congregate senes omnes habitatores terrae in domum Dei vestri et clamate ad Dominum

vul@Joel:1:15 @ a a a diei quia prope est dies Domini et quasi vastitas a potente veniet

vul@Joel:1:16 @ numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri laetitia et exultatio

vul@Joel:1:17 @ conputruerunt iumenta in stercore suo demolita sunt horrea dissipatae sunt apothecae quoniam confusum est triticum

vul@Joel:1:18 @ quid ingemuit animal mugierunt greges armenti quia non est pascua eis sed et greges pecorum disperierunt

vul@Joel:1:19 @ ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis

vul@Joel:1:20 @ sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa deserti

vul@Joel:2:1 @ canite tuba in Sion ululate in monte sancto meo conturbentur omnes habitatores terrae quia venit dies Domini quia prope est

vul@Joel:2:2 @ dies tenebrarum et caliginis dies nubis et turbinis quasi mane expansum super montes populus multus et fortis similis ei non fuit a principio et post eum non erit usque in annos generationis et generationis

vul@Joel:2:3 @ ante faciem eius ignis vorans et post eum exurens flamma quasi hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti neque est qui effugiat eum

vul@Joel:2:4 @ quasi aspectus equorum aspectus eorum et quasi equites sic current

vul@Joel:2:5 @ sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam velut populus fortis praeparatus ad proelium

vul@Joel:2:6 @ a facie eius cruciabuntur populi omnes vultus redigentur in ollam

vul@Joel:2:7 @ sicut fortes current quasi viri bellatores ascendent murum vir in viis suis gradietur et non declinabunt a semitis suis

vul@Joel:2:8 @ unusquisque fratrem suum non coartabit singuli in calle suo ambulabunt sed et per fenestras cadent et non demolientur

vul@Joel:2:9 @ urbem ingredientur in muro current domos conscendent per fenestras intrabunt quasi fur

vul@Joel:2:10 @ a facie eius contremuit terra moti sunt caeli sol et luna obtenebrati sunt et stellae retraxerunt splendorem suum

vul@Joel:2:11 @ et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui quia multa sunt nimis castra eius quia fortia et facientia verbum eius magnus enim dies Domini et terribilis valde et quis sustinebit eum

vul@Joel:2:12 @ nunc ergo dicit Dominus convertimini ad me in toto corde vestro in ieiunio et in fletu et in planctu

vul@Joel:2:13 @ et scindite corda vestra et non vestimenta vestra et convertimini ad Dominum Deum vestrum quia benignus et misericors est patiens et multae misericordiae et praestabilis super malitia

vul@Joel:2:14 @ quis scit si convertatur et ignoscat et relinquat post se benedictionem sacrificium et libamen Domino Deo nostro

vul@Joel:2:15 @ canite tuba in Sion sanctificate ieiunium vocate coetum

vul@Joel:2:16 @ congregate populum sanctificate ecclesiam coadunate senes congregate parvulos et sugentes ubera egrediatur sponsus de cubili suo et sponsa de thalamo suo

vul@Joel:2:17 @ inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini et dicent parce Domine populo tuo et ne des hereditatem tuam in obprobrium ut dominentur eis nationes quare dicunt in populis ubi est Deus eorum

vul@Joel:2:18 @ zelatus est Dominus terram suam et pepercit populo suo

vul@Joel:2:19 @ et respondit Dominus et dixit populo suo ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum et replebimini eo et non dabo vos ultra obprobrium in gentibus

vul@Joel:2:20 @ et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis et expellam eum in terram inviam et desertam faciem eius contra mare orientale et extremum eius ad mare novissimum et ascendet fetor eius et ascendet putredo eius quia superbe egit

vul@Joel:2:21 @ noli timere terra exulta et laetare quoniam magnificavit Dominus ut faceret

vul@Joel:2:22 @ nolite timere animalia regionis quia germinaverunt speciosa deserti quia lignum adtulit fructum suum ficus et vinea dederunt virtutem suam

vul@Joel:2:23 @ et filii Sion exultate et laetamini in Domino Deo vestro quia dedit vobis doctorem iustitiae et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum in principio

vul@Joel:2:24 @ et implebuntur areae frumento et redundabunt torcularia vino et oleo

vul@Joel:2:25 @ et reddam vobis annos quos comedit lucusta bruchus et rubigo et eruca fortitudo mea magna quam misi in vos

vul@Joel:2:26 @ et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri qui fecit vobiscum mirabilia et non confundetur populus meus in sempiternum

vul@Joel:2:27 @ et scietis quia in medio Israhel ego sum et ego Dominus Deus vester et non est amplius et non confundetur populus meus in aeternum

vul@Joel:2:28 @ et erit post haec effundam spiritum meum super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae senes vestri somnia somniabunt et iuvenes vestri visiones videbunt

vul@Joel:2:29 @ sed et super servos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum

vul@Joel:2:30 @ et dabo prodigia in caelo et in terra sanguinem et ignem et vaporem fumi

vul@Joel:2:31 @ sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et horribilis

vul@Joel:2:32 @ et erit omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit quia in monte Sion et in Hierusalem erit salvatio sicut dixit Dominus et in residuis quos Dominus vocaverit

vul@Joel:3:1 @ quia ecce in diebus illis et in tempore illo cum convertero captivitatem Iuda et Hierusalem

vul@Joel:3:2 @ congregabo omnes gentes et deducam eas in valle Iosaphat et disceptabo cum eis ibi super populo meo et hereditate mea Israhel quos disperserunt in nationibus et terram meam diviserunt

vul@Joel:3:3 @ et super populum meum miserunt sortem et posuerunt puerum in prostibulum et puellam vendiderunt pro vino ut biberent

vul@Joel:3:4 @ verum quid vobis et mihi Tyrus et Sidon et omnis terminus Palestinorum numquid ultionem vos redditis mihi et si ulciscimini vos contra me cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum

vul@Joel:3:5 @ argentum enim meum et aurum tulistis et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra

vul@Joel:3:6 @ et filios Iuda et filios Hierusalem vendidistis filiis Graecorum ut longe faceretis eos de finibus suis

vul@Joel:3:7 @ ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos et convertam retributionem vestram in caput vestrum

vul@Joel:3:8 @ et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Iuda et venundabunt eos Sabeis genti longinquae quia Dominus locutus est

vul@Joel:3:9 @ clamate hoc in gentibus sanctificate bellum suscitate robustos accedant ascendant omnes viri bellatores

vul@Joel:3:10 @ concidite aratra vestra in gladios et ligones vestros in lanceas infirmus dicat quia fortis ego sum

vul@Joel:3:11 @ erumpite et venite omnes gentes de circuitu et congregamini ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos

vul@Joel:3:12 @ consurgant et ascendant gentes in vallem Iosaphat quia ibi sedebo ut iudicem omnes gentes in circuitu

vul@Joel:3:13 @ mittite falces quoniam maturavit messis venite et descendite quia plenum est torcular exuberant torcularia quia multiplicata est malitia eorum

vul@Joel:3:14 @ populi populi in valle concisionis quia iuxta est dies Domini in valle concisionis

vul@Joel:3:15 @ sol et luna obtenebricata sunt et stellae retraxerunt splendorem suum

vul@Joel:3:16 @ et Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et movebuntur caeli et terra et Dominus spes populi sui et fortitudo filiorum Israhel

vul@Joel:3:17 @ et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion in monte sancto meo et erit Hierusalem sancta et alieni non transibunt per eam amplius

vul@Joel:3:18 @ et erit in die illa stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lacte et per omnes rivos Iuda ibunt aquae et fons de domo Domini egredietur et inrigabit torrentem Spinarum

vul@Joel:3:19 @ Aegyptus in desolatione erit et Idumea in desertum perditionis pro eo quod inique egerint in filios Iuda et effuderint sanguinem innocentem in terra sua

vul@Joel:3:20 @ et Iudaea in aeternum habitabitur et Hierusalem in generatione et generationem

vul@Amos:1:1 @ verba Amos qui fuit in pastoralibus de Thecuae quae vidit super Israhel in diebus Oziae regis Iuda et in diebus Hieroboam filii Ioas regis Israhel ante duos annos terraemotus

vul@Amos:1:2 @ et dixit Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et luxerunt speciosa pastorum et exsiccatus est vertex Carmeli

vul@Amos:1:3 @ haec dicit Dominus super tribus sceleribus Damasci et super quattuor non convertam eum eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad

vul@Amos:1:4 @ et mittam ignem in domum Azahel et devorabit domos Benadad

vul@Amos:1:5 @ et conteram vectem Damasci et disperdam habitatorem de campo Idoli et tenentem sceptrum de domo Voluptatis et transferetur populus Syriae Cyrenen dicit Dominus

vul@Amos:1:6 @ haec dicit Dominus super tribus sceleribus Gazae et super quattuor non convertam eum eo quod transtulerit captivitatem perfectam ut concluderet eam in Idumea

vul@Amos:1:7 @ et mittam ignem in murum Gazae et devorabit aedes eius

vul@Amos:1:8 @ et disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone et convertam manum meam super Accaron et peribunt reliqui Philisthinorum dicit Dominus Deus

vul@Amos:1:9 @ haec dicit Dominus super tribus sceleribus Tyri et super quattuor non convertam eum eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumea et non sint recordati foederis fratrum

vul@Amos:1:10 @ et emittam ignem in murum Tyri et devorabit aedes eius

vul@Amos:1:11 @ haec dicit Dominus super tribus sceleribus Edom et super quattuor non convertam eum eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem

vul@Amos:1:12 @ mittam ignem in Theman et devorabit aedes Bosrae

vul@Amos:1:13 @ haec dicit Dominus super tribus sceleribus filiorum Ammon et super quattuor non convertam eum eo quod dissecuerit praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum

vul@Amos:1:14 @ et succendam ignem in muro Rabbae et devorabit aedes eius in ululatu in die belli et in turbine in die commotionis

vul@Amos:1:15 @ et ibit Melchom in captivitatem ipse et principes eius simul dicit Dominus

vul@Amos:2:1 @ haec dicit Dominus super tribus sceleribus Moab et super quattuor non convertam eum eo quod incenderit ossa regis Idumeae usque ad cinerem

vul@Amos:2:2 @ et mittam ignem in Moab et devorabit aedes Carioth et morietur in sonitu Moab in clangore tubae

vul@Amos:2:3 @ et disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo dicit Dominus

vul@Amos:2:4 @ haec dicit Dominus super tribus sceleribus Iuda et super quattuor non convertam eum eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint deceperunt enim eos idola sua post quae abierant patres eorum

vul@Amos:2:5 @ et mittam ignem in Iuda et devorabit aedes Hierusalem

vul@Amos:2:6 @ haec dicit Dominus super tribus sceleribus Israhel et super quattuor non convertam eum pro eo quod vendiderit argento iustum et pauperem pro calciamentis

vul@Amos:2:7 @ qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinant et filius ac pater eius ierunt ad puellam ut violarent nomen sanctum meum

vul@Amos:2:8 @ et super vestimentis pigneratis accubuerunt iuxta omne altare et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui

vul@Amos:2:9 @ ego autem exterminavi Amorreum a facie eorum cuius altitudo cedrorum altitudo eius et fortis ipse quasi quercus et contrivi fructum eius desuper et radices eius subter

vul@Amos:2:10 @ ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti et eduxi vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrei

vul@Amos:2:11 @ et suscitavi de filiis vestris in prophetas et de iuvenibus vestris nazarenos numquid non ita est filii Israhel dicit Dominus

vul@Amos:2:12 @ et propinabatis nazarenis vino et prophetis mandabatis dicentes ne prophetetis

vul@Amos:2:13 @ ecce ego stridebo super vos sicut stridet plaustrum onustum faeno

vul@Amos:2:14 @ et peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem suam et robustus non salvabit animam suam

vul@Amos:2:15 @ et tenens arcum non stabit et velox pedibus suis non salvabitur et ascensor equi non salvabit animam suam

vul@Amos:2:16 @ et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa dicit Dominus

vul@Amos:3:1 @ audite verbum quod locutus est Dominus super vos filii Israhel super omni cognatione quam eduxi de terra Aegypti dicens

vul@Amos:3:2 @ tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras

vul@Amos:3:3 @ numquid ambulabunt duo pariter nisi convenerit eis

vul@Amos:3:4 @ numquid rugiet leo in saltu nisi habuerit praedam numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo nisi aliquid adprehenderit

vul@Amos:3:5 @ numquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit

vul@Amos:3:6 @ si clanget tuba in civitate et populus non expavescet si erit malum in civitate quod Dominus non fecit

vul@Amos:3:7 @ quia non faciet Dominus Deus verbum nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas

vul@Amos:3:8 @ leo rugiet quis non timebit Dominus Deus locutus est quis non prophetabit

vul@Amos:3:9 @ auditum facite in aedibus Azoti et in aedibus terrae Aegypti et dicite congregamini super montes Samariae et videte insanias multas in medio eius et calumniam patientes in penetrabilibus eius

vul@Amos:3:10 @ et nescierunt facere rectum dicit Dominus thesaurizantes iniquitatem et rapinas in aedibus suis

vul@Amos:3:11 @ propterea haec dicit Dominus Deus tribulabitur et circumietur terra et detrahetur ex te fortitudo tua et diripientur aedes tuae

vul@Amos:3:12 @ haec dicit Dominus quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculae sic eruentur filii Israhel qui habitant in Samaria in plaga lectuli et in Damasco grabatti

vul@Amos:3:13 @ audite et contestamini in domo Iacob dicit Dominus Deus exercituum

vul@Amos:3:14 @ quia in die cum visitare coepero praevaricationes Israhel super eum visitabo et super altaria Bethel et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram

vul@Amos:3:15 @ et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva et peribunt domus eburneae et dissipabuntur aedes multae dicit Dominus

vul@Amos:4:1 @ audite verbum hoc vaccae pingues quae estis in monte Samariae quae calumniam facitis egenis et confringitis pauperes quae dicitis dominis vestris adferte et bibemus

vul@Amos:4:2 @ iuravit Dominus Deus in sancto suo quia ecce dies venient super vos et levabunt vos in contis et reliquias vestras in ollis ferventibus

vul@Amos:4:3 @ et per aperturas exibitis altera contra alteram et proiciemini in Armon dicit Dominus

vul@Amos:4:4 @ venite ad Bethel et impie agite ad Galgalam et multiplicate praevaricationem et offerte mane victimas vestras tribus diebus decimas vestras

vul@Amos:4:5 @ et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et adnuntiate sic enim voluistis filii Israhel dicit Dominus Deus

vul@Amos:4:6 @ unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris et indigentiam panum in omnibus locis vestris et non estis reversi ad me dicit Dominus

vul@Amos:4:7 @ ego quoque prohibui a vobis imbrem cum adhuc tres menses superessent usque ad messem et plui super civitatem unam et super civitatem alteram non plui pars una conpluta est et pars super quam non plui aruit

vul@Amos:4:8 @ et venerunt duae et tres civitates ad civitatem unam ut biberent aquam et non sunt satiatae et non redistis ad me dicit Dominus

vul@Amos:4:9 @ percussi vos in vento urente et in aurugine multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca et non redistis ad me dicit Dominus

vul@Amos:4:10 @ misi in vos mortem in via Aegypti percussi in gladio iuvenes vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras et non redistis ad me dicit Dominus

vul@Amos:4:11 @ subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et facti estis quasi torris raptus de incendio et non redistis ad me dicit Dominus

vul@Amos:4:12 @ quapropter haec faciam tibi Israhel postquam autem haec fecero tibi praeparare in occursum Dei tui Israhel

vul@Amos:4:13 @ quia ecce formans montes et creans ventum et adnuntians homini eloquium suum faciens matutinam nebulam et gradiens super excelsa terrae Dominus Deus exercituum nomen eius

vul@Amos:5:1 @ audite verbum istud quod ego levo super vos planctum domus Israhel cecidit non adiciet ut resurgat

vul@Amos:5:2 @ virgo Israhel proiecta est in terram suam non est qui suscitet eam

vul@Amos:5:3 @ quia haec dicit Dominus Deus urbs de qua egrediebantur mille relinquentur in ea centum et de qua egrediebantur centum relinquentur in ea decem in domo Israhel

vul@Amos:5:4 @ quia haec dicit Dominus domui Israhel quaerite me et vivetis

vul@Amos:5:5 @ et nolite quaerere Bethel et in Galgala nolite intrare et in Bersabee non transibitis quia Galgala captiva ducetur et Bethel erit inutilis

vul@Amos:5:6 @ quaerite Dominum et vivite ne forte conburatur ut ignis domus Ioseph et devorabit et non erit qui extinguat Bethel

vul@Amos:5:7 @ qui convertitis in absinthium iudicium et iustitiam in terra relinquitis

vul@Amos:5:8 @ facientem Arcturum et Orionem et convertentem in mane tenebras et diem nocte mutantem qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae Dominus nomen eius

vul@Amos:5:9 @ qui subridet vastitatem super robustum et depopulationem super potentem adfert

vul@Amos:5:10 @ odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte abominati sunt

vul@Amos:5:11 @ idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et praedam electam tollebatis ab eo domos quadro lapide aedificabitis et non habitabitis in eis vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum

vul@Amos:5:12 @ quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra hostes iusti accipientes munus et pauperes in porta deprimentes

vul@Amos:5:13 @ ideo prudens in tempore illo tacebit quia tempus malum est

vul@Amos:5:14 @ quaerite bonum et non malum ut vivatis et erit Dominus Deus exercituum vobiscum sicut dixistis

vul@Amos:5:15 @ odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph

vul@Amos:5:16 @ propterea haec dicit Dominus Deus exercituum Dominator in omnibus plateis planctus et in cunctis quae foris sunt dicetur vae vae et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos qui sciunt plangere

vul@Amos:5:17 @ et in omnibus vineis erit planctus quia pertransibo in medio tui dicit Dominus

vul@Amos:5:18 @ vae desiderantibus diem Domini ad quid eam vobis dies Domini ista tenebrae et non lux

vul@Amos:5:19 @ quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber

vul@Amos:5:20 @ numquid non tenebrae dies Domini et non lux et caligo et non splendor in ea

vul@Amos:5:21 @ odi et proieci festivitates vestras et non capiam odorem coetuum vestrorum

vul@Amos:5:22 @ quod si adtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra non suscipiam et vota pinguium vestrorum non respiciam

vul@Amos:5:23 @ aufer a me tumultum carminum tuorum et cantica lyrae tuae non audiam

vul@Amos:5:24 @ et revelabitur quasi aqua iudicium et iustitia quasi torrens fortis

vul@Amos:5:25 @ numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis domus Israhel

vul@Amos:5:26 @ et portastis tabernaculum Moloch vestro et imaginem idolorum vestrorum sidus dei vestri quae fecistis vobis

vul@Amos:5:27 @ et migrare vos faciam trans Damascum dixit Dominus Deus exercituum nomen eius

vul@Amos:6:1 @ vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israhel

vul@Amos:6:2 @ transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior terminus eorum termino vestro est

vul@Amos:6:3 @ qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio iniquitatis

vul@Amos:6:4 @ qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti

vul@Amos:6:5 @ qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici

vul@Amos:6:6 @ bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph

vul@Amos:6:7 @ quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et auferetur factio lascivientium

vul@Amos:6:8 @ iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem cum habitatoribus suis

vul@Amos:6:9 @ quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi morientur

vul@Amos:6:10 @ et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te

vul@Amos:6:11 @ et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis nominis Domini

vul@Amos:6:12 @ quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus

vul@Amos:6:13 @ numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem iudicium et fructum iustitiae in absinthium

vul@Amos:6:14 @ qui laetamini in nihili qui dicitis numquid non in fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornua

vul@Amos:6:15 @ ecce enim suscitabo super vos domus Israhel dicit Dominus Deus exercituum gentem et conterent vos ab introitu Emath usque ad torrentem Deserti

vul@Amos:7:1 @ haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce fictor lucustae in principio germinantium serotini imbris et ecce serotinus post tonsorem regis

vul@Amos:7:2 @ et factum est cum consummasset comedere herbam terrae et dixi Domine Deus propitius esto obsecro quis suscitabit Iacob quia parvulus est

vul@Amos:7:3 @ misertus est Dominus super hoc non erit dixit Dominus

vul@Amos:7:4 @ haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce vocabat iudicium ad ignem Dominus Deus et devoravit abyssum multam et comedit simul partem

vul@Amos:7:5 @ et dixi Domine Deus quiesce obsecro quis suscitabit Iacob quia parvulus est

vul@Amos:7:6 @ misertus est Dominus super hoc sed et istud non erit dixit Dominus Deus

vul@Amos:7:7 @ haec ostendit mihi et ecce Dominus stans super murum litum et in manu eius trulla cementarii

vul@Amos:7:8 @ et dixit Dominus ad me quid tu vides Amos et dixi trullam cementarii et dixit Dominus ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israhel non adiciam ultra superinducere eum

vul@Amos:7:9 @ et demolientur excelsa idoli et sanctificationes Israhel desolabuntur et consurgam super domum Hieroboam in gladio

vul@Amos:7:10 @ et misit Amasias sacerdos Bethel ad Hieroboam regem Israhel dicens rebellavit contra te Amos in medio domus Israhel non poterit terra sustinere universos sermones eius

vul@Amos:7:11 @ haec enim dicit Amos in gladio morietur Hieroboam et Israhel captivus migrabit de terra sua

vul@Amos:7:12 @ et dixit Amasias ad Amos qui vides gradere fuge in terram Iuda et comede ibi panem et ibi prophetabis

vul@Amos:7:13 @ et in Bethel non adicies ultra ut prophetes quia sanctificatio regis est et domus regni est

vul@Amos:7:14 @ et respondit Amos et dixit ad Amasiam non sum propheta et non sum filius prophetae sed armentarius ego sum vellicans sycomoros

vul@Amos:7:15 @ et tulit me Dominus cum sequerer gregem et dixit ad me Dominus vade propheta ad populum meum Israhel

vul@Amos:7:16 @ et nunc audi verbum Domini tu dicis non prophetabis super Israhel et non stillabis super domum idoli

vul@Amos:7:17 @ propter hoc haec dicit Dominus uxor tua in civitate fornicabitur et filii tui et filiae tuae in gladio cadent et humus tua funiculo metietur et tu in terra polluta morieris et Israhel captivus migrabit de terra sua

vul@Amos:8:1 @ haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce uncinus pomorum

vul@Amos:8:2 @ et dixit quid tu vides Amos et dixi uncinum pomorum et dixit Dominus ad me venit finis super populum meum Israhel non adiciam ultra ut pertranseam eum

vul@Amos:8:3 @ et stridebunt cardines templi in die illa dicit Dominus Deus multi morientur in omni loco proicietur silentium

vul@Amos:8:4 @ audite hoc qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terrae

vul@Amos:8:5 @ dicentes quando transibit mensis et venundabimus merces et sabbatum et aperiemus frumentum ut inminuamus mensuram et augeamus siclum et subponamus stateras dolosas

vul@Amos:8:6 @ ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calciamentis et quisquilias frumenti vendamus

vul@Amos:8:7 @ iuravit Dominus in superbia Iacob si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum

vul@Amos:8:8 @ numquid super isto non commovebitur terra et lugebit omnis habitator eius et ascendet quasi fluvius universus et eicietur et defluet quasi rivus Aegypti

vul@Amos:8:9 @ et erit in die illa dicit Dominus occidet sol meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis

vul@Amos:8:10 @ et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum et inducam super omne dorsum vestrum saccum et super omne caput calvitium et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum

vul@Amos:8:11 @ ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam famem in terram non famem panis neque sitim aquae sed audiendi verbum Domini

vul@Amos:8:12 @ et commovebuntur a mari usque ad mare et ab aquilone usque ad orientem circumibunt quaerentes verbum Domini et non invenient

vul@Amos:8:13 @ in die illa deficient virgines pulchrae et adulescentes in siti

vul@Amos:8:14 @ qui iurant in delicto Samariae et dicunt vivit deus tuus Dan et vivit via Bersabee et cadent et non resurgent ultra

vul@Amos:9:1 @ vidi Dominum stantem super altare et dixit percute cardinem et commoveantur superliminaria avaritia enim in capite omnium et novissimum eorum in gladio interficiam non erit fuga eis fugiet et non salvabitur ex eis qui fugerit

vul@Amos:9:2 @ si descenderint usque ad infernum inde manus mea educet eos et si ascenderint usque ad caelum inde detraham eos

vul@Amos:9:3 @ et si absconditi fuerint in vertice Carmeli inde scrutans auferam eos et si celaverint se ab oculis meis in fundo maris ibi mandabo serpenti et mordebit eos

vul@Amos:9:4 @ et si abierint in captivitatem coram inimicis suis ibi mandabo gladio et occidet eos et ponam oculos meos super eos in malum et non in bonum

vul@Amos:9:5 @ et Dominus Deus exercituum qui tangit terram et tabescet et lugebunt omnes habitantes in ea et ascendet sicut rivus omnis et defluet sicut fluvius Aegypti

vul@Amos:9:6 @ qui aedificat in caelo ascensionem suam et fasciculum suum super terram fundavit qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae Dominus nomen eius

vul@Amos:9:7 @ numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi filii Israhel ait Dominus numquid non Israhel ascendere feci de terra Aegypti et Palestinos de Cappadocia et Syros de Cyrene

vul@Amos:9:8 @ ecce oculi Domini Dei super regnum peccans et conteram illud a facie terrae verumtamen conterens non conteram domum Iacob dicit Dominus

vul@Amos:9:9 @ ecce enim ego mandabo et concutiam in omnibus gentibus domum Israhel sicut concutitur in cribro et non cadet lapillus super terram

vul@Amos:9:10 @ in gladio morientur omnes peccatores populi mei qui dicunt non adpropinquabit et non veniet super nos malum

vul@Amos:9:11 @ in die illo suscitabo tabernaculum David quod cecidit et reaedificabo aperturas murorum eius et ea quae corruerant instaurabo et reaedificabo eum sicut diebus antiquis

vul@Amos:9:12 @ ut possideant reliquias Idumeae et omnes nationes eo quod invocatum sit nomen meum super eos dicit Dominus faciens haec

vul@Amos:9:13 @ ecce dies veniunt dicit Dominus et conprehendet arator messorem et calcator uvae mittentem semen et stillabunt montes dulcedinem et omnes colles culti erunt

vul@Amos:9:14 @ et convertam captivitatem populi mei Israhel et aedificabunt civitates desertas et habitabunt et plantabunt vineas et bibent vinum earum et facient hortos et comedent fructus eorum

vul@Obadiah:1:1 @ visio Abdiae haec dicit Dominus Deus ad Edom auditum audivimus a Domino et legatum ad gentes misit surgite et consurgamus adversum eum in proelium

vul@Obadiah:1:2 @ ecce parvulum te dedi in gentibus contemptibilis tu es valde

vul@Obadiah:1:3 @ superbia cordis tui extulit te habitantem in scissuris petrae exaltantem solium suum qui dicit in corde suo quis detrahet me in terram

vul@Obadiah:1:4 @ si exaltatus fueris ut aquila et si inter sidera posueris nidum tuum inde detraham te dicit Dominus

vul@Obadiah:1:5 @ si fures introissent ad te si latrones per noctem quomodo conticuisses nonne furati essent sufficientia sibi si vindemiatores introissent ad te numquid saltim racemos reliquissent tibi

vul@Obadiah:1:6 @ quomodo scrutati sunt Esau investigaverunt abscondita eius

vul@Obadiah:1:7 @ usque ad terminum emiserunt te omnes viri foederis tui inluserunt tibi invaluerunt adversum te viri pacis tuae qui comedunt tecum ponent insidias subter te non est prudentia in eo

vul@Obadiah:1:8 @ numquid non in die illa dicit Dominus perdam sapientes de Idumea et prudentiam de monte Esau

vul@Obadiah:1:9 @ et timebunt fortes tui a meridie ut intereat vir de monte Esau

vul@Obadiah:1:10 @ propter interfectionem et propter iniquitatem in fratrem tuum Iacob operiet te confusio et peribis in aeternum

vul@Obadiah:1:11 @ in die cum stares adversus quando capiebant alieni exercitum eius et extranei ingrediebantur portas eius et super Hierusalem mittebant sortem tu quoque eras quasi unus ex eis

vul@Obadiah:1:12 @ et non despicies in die fratris tui in die peregrinationis eius et non laetaberis super filios Iuda in die perditionis eorum et non magnificabis os tuum in die angustiae

vul@Obadiah:1:13 @ neque ingredieris portam populi mei in die ruinae eorum neque despicies et tu in malis eius in die vastitatis illius et non emitteris adversum exercitum eius in die vastitatis illius

vul@Obadiah:1:14 @ neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint et non concludes reliquos eius in die tribulationis

vul@Obadiah:1:15 @ quoniam iuxta est dies Domini super omnes gentes sicut fecisti fiet tibi retributionem tuam convertet in caput tuum

vul@Obadiah:1:16 @ quomodo enim bibisti super montem sanctum meum bibent omnes gentes iugiter et bibent et absorbent et erunt quasi non sint

vul@Obadiah:1:17 @ et in monte Sion erit salvatio et erit sanctus et possidebit domus Iacob eos qui se possederant

vul@Obadiah:1:18 @ et erit domus Iacob ignis et domus Ioseph flamma et domus Esau stipula et succendentur in eis et devorabunt eos et non erunt reliquiae domus Esau quia Dominus locutus est

vul@Obadiah:1:19 @ et hereditabunt hii qui ad austrum montem Esau et qui in campestribus Philisthim et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariae et Beniamin possidebit Galaad

vul@Obadiah:1:20 @ et transmigratio exercitus huius filiorum Israhel omnia Chananeorum usque ad Saraptham et transmigratio Hierusalem quae in Bosforo est possidebit civitates austri

vul@Jonah:1:1 @ et factum est verbum Domini ad Ionam filium Amathi dicens

vul@Jonah:1:2 @ surge vade in Nineven civitatem grandem et praedica in ea quia ascendit malitia eius coram me

vul@Jonah:1:3 @ et surrexit Iona ut fugeret in Tharsis a facie Domini et descendit Ioppen et invenit navem euntem in Tharsis et dedit naulum eius et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini

vul@Jonah:1:4 @ Dominus autem misit ventum magnum in mari et facta est tempestas magna in mari et navis periclitabatur conteri

vul@Jonah:1:5 @ et timuerunt nautae et clamaverunt viri ad deum suum et miserunt vasa quae erant in navi in mare ut adleviaretur ab eis et Iona descendit ad interiora navis et dormiebat sopore gravi

vul@Jonah:1:6 @ et accessit ad eum gubernator et dixit ei quid tu sopore deprimeris surge invoca Deum tuum si forte recogitet Deus de nobis et non pereamus

vul@Jonah:1:7 @ et dixit vir ad collegam suum venite et mittamus sortes et sciamus quare hoc malum sit nobis et miserunt sortes et cecidit sors super Ionam

vul@Jonah:1:8 @ et dixerunt ad eum indica nobis cuius causa malum istud sit nobis quod est opus tuum quae terra tua et quo vel ex quo populo es tu

vul@Jonah:1:9 @ et dixit ad eos Hebraeus ego sum et Dominum Deum caeli ego timeo qui fecit mare et aridam

vul@Jonah:1:10 @ et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum quid hoc fecisti cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret quia indicaverat eis

vul@Jonah:1:11 @ et dixerunt ad eum quid faciemus tibi et cessabit mare a nobis quia mare ibat et intumescebat

vul@Jonah:1:12 @ et dixit ad eos tollite me et mittite in mare et cessabit mare a vobis scio enim ego quoniam propter me tempestas grandis haec super vos

vul@Jonah:1:13 @ et remigabant viri ut reverterentur ad aridam et non valebant quia mare ibat et intumescebat super eos

vul@Jonah:1:14 @ et clamaverunt ad Dominum et dixerunt quaesumus Domine ne pereamus in anima viri istius et ne des super nos sanguinem innocentem quia tu Domine sicut voluisti fecisti

vul@Jonah:1:15 @ et tulerunt Ionam et miserunt in mare et stetit mare a fervore suo

vul@Jonah:1:16 @ et timuerunt viri timore magno Dominum et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota

vul@Jonah:2:1 @ et praeparavit Dominus piscem grandem ut degluttiret Ionam et erat Iona in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus

vul@Jonah:2:2 @ et oravit Iona ad Dominum Deum suum de utero piscis

vul@Jonah:2:3 @ et dixit clamavi de tribulatione mea ad Dominum et exaudivit me de ventre inferni clamavi et exaudisti vocem meam

vul@Jonah:2:4 @ et proiecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt

vul@Jonah:2:5 @ et ego dixi abiectus sum a conspectu oculorum tuorum verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum

vul@Jonah:2:6 @ circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus operuit caput meum

vul@Jonah:2:7 @ ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum et sublevabis de corruptione vitam meam Domine Deus meus

vul@Jonah:2:8 @ cum angustiaretur in me anima mea Domini recordatus sum ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum

vul@Jonah:2:9 @ qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquunt

vul@Jonah:2:10 @ ego autem in voce laudis immolabo tibi quaecumque vovi reddam pro salute Domino

vul@Jonah:2:11 @ et dixit Dominus pisci et evomuit Ionam in aridam

vul@Jonah:3:1 @ et factum est verbum Domini ad Ionam secundo dicens

vul@Jonah:3:2 @ surge vade ad Nineven civitatem magnam et praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te

vul@Jonah:3:3 @ et surrexit Iona et abiit in Nineven iuxta verbum Domini et Nineve erat civitas magna Dei itinere dierum trium

vul@Jonah:3:4 @ et coepit Iona introire in civitatem itinere diei unius et clamavit et dixit adhuc quadraginta dies et Nineve subvertetur

vul@Jonah:3:5 @ et crediderunt viri ninevitae in Deo et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem

vul@Jonah:3:6 @ et pervenit verbum ad regem Nineve et surrexit de solio suo et abiecit vestimentum suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere

vul@Jonah:3:7 @ et clamavit et dixit in Nineve ex ore regis et principum eius dicens homines et iumenta et boves et pecora non gustent quicquam nec pascantur et aquam non bibant

vul@Jonah:3:8 @ et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Dominum in fortitudine et convertatur vir a via sua mala et ab iniquitate quae est in manibus eorum

vul@Jonah:3:9 @ quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore irae suae et non peribimus

vul@Jonah:3:10 @ et vidit Deus opera eorum quia conversi sunt a via sua mala et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis et non fecit

vul@Jonah:4:1 @ et adflictus est Iona adflictione magna et iratus est

vul@Jonah:4:2 @ et oravit ad Dominum et dixit obsecro Domine numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis scio enim quia tu Deus clemens et misericors es patiens et multae miserationis et ignoscens super malitia

vul@Jonah:4:3 @ et nunc Domine tolle quaeso animam meam a me quia melior est mihi mors quam vita

vul@Jonah:4:4 @ et dixit Dominus putasne bene irasceris tu

vul@Jonah:4:5 @ et egressus est Iona de civitate et sedit contra orientem civitatis et fecit sibimet ibi umbraculum et sedebat subter eum in umbra donec videret quid accideret civitati

vul@Jonah:4:6 @ et praeparavit Dominus Deus hederam et ascendit super caput Ionae ut esset umbra super caput eius et protegeret eum laboraverat enim et laetatus est Iona super hedera laetitia magna

vul@Jonah:4:7 @ et paravit Deus vermem ascensu diluculo in crastinum et percussit hederam et exaruit

vul@Jonah:4:8 @ et cum ortus fuisset sol praecepit Dominus vento calido et urenti et percussit sol super caput Ionae et aestuabat et petivit animae suae ut moreretur et dixit melius est mihi mori quam vivere

vul@Jonah:4:9 @ et dixit Dominus ad Ionam putasne bene irasceris tu super hederam et dixit bene irascor ego usque ad mortem

vul@Jonah:4:10 @ et dixit Dominus tu doles super hederam in qua non laborasti neque fecisti ut cresceret quae sub una nocte nata est et una nocte periit

vul@Micah:1:1 @ verbum Domini quod factum est ad Micham Morasthiten in diebus Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda quod vidit super Samariam et Hierusalem

vul@Micah:1:2 @ audite populi omnes et adtendat terra et plenitudo eius et sit Dominus Deus vobis in testem Dominus de templo sancto suo

vul@Micah:1:3 @ quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terrae

vul@Micah:1:4 @ et consumentur montes subtus eum et valles scindentur sicut cera a facie ignis sicut aquae quae decurrunt in praeceps

vul@Micah:1:5 @ in scelere Iacob omne istud et in peccatis domus Israhel quod scelus Iacob nonne Samaria et quae excelsa Iudae nonne Hierusalem

vul@Micah:1:6 @ et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea et detraham in vallem lapides eius et fundamenta eius revelabo

vul@Micah:1:7 @ et omnia sculptilia eius concidentur et omnes mercedes eius conburentur igni et omnia idola eius ponam in perditionem quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertentur

vul@Micah:1:8 @ super hoc plangam et ululabo vadam spoliatus et nudus faciam planctum velut draconum et luctum quasi strutionum

vul@Micah:1:9 @ quia desperata est plaga eius quia venit usque ad Iudam tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem

vul@Micah:1:10 @ in Geth nolite adnuntiare lacrimis ne ploretis in domo Pulveris pulvere vos conspergite

vul@Micah:1:11 @ et transite vobis habitatio Pulchra confusa ignominia non est egressa quae habitat in Exitu planctum domus Vicinae accipiet ex vobis quae stetit sibimet

vul@Micah:1:12 @ quia infirmata est in bonum quae habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem

vul@Micah:1:13 @ tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis principium peccati est filiae Sion quia in te inventa sunt scelera Israhel

vul@Micah:1:14 @ propterea dabit emissarios super hereditatem Geth domus Mendacii in deceptionem regibus Israhel

vul@Micah:1:15 @ adhuc heredem adducam tibi quae habitas in Maresa usque Adollam veniet gloria Israhel

vul@Micah:1:16 @ decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum dilata calvitium tuum sicut aquila quoniam captivi ducti sunt ex te

vul@Micah:2:1 @ vae qui cogitatis inutile et operamini malum in cubilibus vestris in luce matutina faciunt illud quoniam contra Deum est manus eorum

vul@Micah:2:2 @ et concupierunt agros et violenter tulerunt et domos rapuerunt et calumniabantur virum et domum eius virum et hereditatem eius

vul@Micah:2:3 @ idcirco haec dicit Dominus ecce ego cogito super familiam istam malum unde non auferetis colla vestra et non ambulabitis superbi quoniam tempus pessimum est

vul@Micah:2:4 @ in die illa sumetur super vos parabola et cantabitur canticum cum suavitate dicentium depopulatione vastati sumus pars populi mei commutata est quomodo recedet a me cum revertatur qui regiones nostras dividat

vul@Micah:2:5 @ propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu Domini

vul@Micah:2:6 @ ne loquamini loquentes non stillabit super istos non conprehendet confusio

vul@Micah:2:7 @ dicit domus Iacob numquid adbreviatus est spiritus Domini aut tales sunt cogitationes eius nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur

vul@Micah:2:8 @ et e contrario populus meus in adversarium consurrexit desuper tunica pallium sustulistis eos qui transiebant simpliciter convertistis in bellum

vul@Micah:2:9 @ mulieres populi mei eiecistis de domo deliciarum suarum a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum

vul@Micah:2:10 @ surgite et ite quia non habetis hic requiem propter inmunditiam eius corrumpetur putredine pessima

vul@Micah:2:11 @ utinam non essem vir habens spiritum et mendacium potius loquerer stillabo tibi in vinum et in ebrietatem et erit super quem stillatur populus iste

vul@Micah:2:12 @ congregatione congregabo Iacob totum te in unum conducam reliquias Israhel pariter ponam illum quasi gregem in ovili quasi pecus in medio caularum tumultuabuntur a multitudine hominum

vul@Micah:2:13 @ ascendet enim pandens iter ante eos divident et transibunt portam et egredientur per eam et transibit rex eorum coram eis et Dominus in capite eorum

vul@Micah:3:1 @ et dixi audite principes Iacob et duces domus Israhel numquid non vestrum est scire iudicium

vul@Micah:3:2 @ qui odio habetis bonum et diligitis malum qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnem eorum desuper ossibus eorum

vul@Micah:3:3 @ qui comederunt carnem populi mei et pellem eorum desuper excoriaverunt et ossa eorum confregerunt et conciderunt sicut in lebete et quasi carnem in medio ollae

vul@Micah:3:4 @ tunc clamabunt ad Dominum et non exaudiet eos et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis

vul@Micah:3:5 @ haec dicit Dominus super prophetas qui seducunt populum meum qui mordent dentibus suis et praedicant pacem et si quis non dederit in ore eorum quippiam sanctificant super eum proelium

vul@Micah:3:6 @ propterea nox vobis pro visione erit et tenebrae vobis pro divinatione et occumbet sol super prophetas et obtenebrabitur super eos dies

vul@Micah:3:7 @ et confundentur qui vident visiones et confundentur divini et operient vultus suos omnes quia non est responsum Dei

vul@Micah:3:8 @ verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini iudicio et virtute ut adnuntiem Iacob scelus suum et Israhel peccatum suum

vul@Micah:3:9 @ audite haec principes domus Iacob et iudices domus Israhel qui abominamini iudicium et omnia recta pervertitis

vul@Micah:3:10 @ qui aedificatis Sion in sanguinibus et Hierusalem in iniquitate

vul@Micah:3:11 @ principes eius in muneribus iudicabant et sacerdotes eius in mercede docebant et prophetae eius in pecunia divinabant et super Dominum requiescebant dicentes numquid non Dominus in medio nostrum non venient super nos mala

vul@Micah:3:12 @ propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur et Hierusalem quasi acervus lapidum erit et mons templi in excelsa silvarum

vul@Micah:4:1 @ et in novissimo dierum erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium et sublimis super colles et fluent ad eum populi

vul@Micah:4:2 @ et properabunt gentes multae et dicent venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos de viis suis et ibimus in semitis eius quia de Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem

vul@Micah:4:3 @ et iudicabit inter populos multos et corripiet gentes fortes usque in longinquum et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in ligones non sumet gens adversus gentem gladium et non discent ultra belligerare

vul@Micah:4:4 @ et sedebit vir subtus vineam suam et subtus ficum suam et non erit qui deterreat quia os Domini exercituum locutum est

vul@Micah:4:5 @ quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in aeternum et ultra

vul@Micah:4:6 @ in die illa dicit Dominus congregabo claudicantem et eam quam eieceram colligam et quam adflixeram

vul@Micah:4:7 @ et ponam claudicantem in reliquias et eam quae laboraverat in gentem robustam et regnabit Dominus super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in aeternum

vul@Micah:4:8 @ et tu turris Gregis nebulosa filiae Sion usque ad te veniet et veniet potestas prima regnum filiae Hierusalem

vul@Micah:4:9 @ nunc quare maerore contraheris numquid rex non est tibi aut consiliarius tuus periit quia conprehendit te dolor sicut parturientem

vul@Micah:4:10 @ dole et satage filia Sion quasi parturiens quia nunc egredieris de civitate et habitabis in regione et venies usque ad Babylonem ibi liberaberis ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum

vul@Micah:4:11 @ et nunc congregatae sunt super te gentes multae quae dicunt lapidetur et aspiciat in Sion oculus noster

vul@Micah:4:12 @ ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini et non intellexerunt consilium eius quia congregavit eos quasi faenum areae

vul@Micah:4:13 @ surge et tritura filia Sion quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam aereas et comminues populos multos et interficiam Domino rapinas eorum et fortitudinem eorum Domino universae terrae

vul@Micah:5:1 @ nunc vastaberis filia latronis obsidionem posuerunt super nos in virga percutient maxillam iudicis Israhel

vul@Micah:5:2 @ et tu Bethleem Ephrata parvulus es in milibus Iuda ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israhel et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis

vul@Micah:5:3 @ propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israhel

vul@Micah:5:4 @ et stabit et pascet in fortitudine Domini in sublimitate nominis Domini Dei sui et convertentur quia nunc magnificabitur usque ad terminos terrae

vul@Micah:5:5 @ et erit iste pax Assyrius cum venerit in terram nostram et quando calcaverit in domibus nostris et suscitabimus super eum septem pastores et octo primates homines

vul@Micah:5:6 @ et pascent terram Assur in gladio et terram Nemrod in lanceis eius et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram et cum calcaverit in finibus nostris

vul@Micah:5:7 @ et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi stillae super herbam quae non expectat virum et non praestolatur filios hominum

vul@Micah:5:8 @ et erunt reliquiae Iacob in gentibus in medio populorum multorum quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum qui cum transierit et conculcaverit et ceperit non est qui eruat

vul@Micah:5:9 @ exaltabitur manus tua super hostes tuos et omnes inimici tui interibunt

vul@Micah:5:10 @ et erit in die illa dicit Dominus auferam equos tuos de medio tui et disperdam quadrigas tuas

vul@Micah:5:11 @ et perdam civitates terrae tuae et destruam omnes munitiones tuas et auferam maleficia de manu tua et divinationes non erunt in te

vul@Micah:5:12 @ et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio tui et non adorabis ultra opera manuum tuarum

vul@Micah:5:13 @ et evellam lucos tuos de medio tui et conteram civitates tuas

vul@Micah:5:14 @ et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus quae non audierunt

vul@Micah:6:1 @ audite quae Dominus loquitur surge contende iudicio adversum montes et audiant colles vocem tuam

vul@Micah:6:2 @ audiant montes iudicium Domini et fortia fundamenta terrae quia iudicium Domini cum populo suo et cum Israhel diiudicabitur

vul@Micah:6:3 @ populus meus quid feci tibi et quid molestus fui tibi responde mihi

vul@Micah:6:4 @ quia eduxi te de terra Aegypti et de domo servientium liberavi te et misi ante faciem tuam Mosen et Aaron et Mariam

vul@Micah:6:5 @ populus meus memento quaeso quid cogitaverit Balac rex Moab et quid responderit ei Balaam filius Beor de Setthim usque ad Galgalam ut cognosceret iustitias Domini

vul@Micah:6:6 @ quid dignum offeram Domino curvem genu Deo excelso numquid offeram ei holocaustomata et vitulos anniculos

vul@Micah:6:7 @ numquid placari potest Dominus in milibus arietum aut in multis milibus hircorum pinguium numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo fructum ventris mei pro peccato animae meae

vul@Micah:6:8 @ indicabo tibi o homo quid sit bonum et quid Dominus quaerat a te utique facere iudicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo

vul@Micah:6:9 @ vox Domini ad civitatem clamat et salus erit timentibus nomen tuum audite tribus et quis adprobabit illud

vul@Micah:6:10 @ adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis et mensura minor irae plena

vul@Micah:6:11 @ numquid iustificabo stateram impiam et saccelli pondera dolosa

vul@Micah:6:12 @ in quibus divites eius repleti sunt iniquitate et habitantes in ea loquebantur mendacium et lingua eorum fraudulenta in ore eorum

vul@Micah:6:13 @ et ego ergo coepi percutere te perditione super peccatis tuis

vul@Micah:6:14 @ tu comedes et non saturaberis et humiliatio tua in medio tui et adprehendes et non salvabis et quos salvaveris in gladium dabo

vul@Micah:6:15 @ tu seminabis et non metes tu calcabis olivam et non ungueris oleo et mustum et non bibes vinum

vul@Micah:6:16 @ et custodisti praecepta Omri et omne opus domus Achab et ambulasti in voluntatibus eorum ut darem te in perditionem et habitantes in ea in sibilum et obprobrium populi mei portabitis

vul@Micah:7:1 @ vae mihi quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae non est botrus ad comedendum praecoquas ficus desideravit anima mea

vul@Micah:7:2 @ periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est omnes in sanguine insidiantur vir fratrem suum venatur ad mortem

vul@Micah:7:3 @ malum manuum suarum dicunt bonum princeps postulat et iudex in reddendo est et magnus locutus est desiderium animae suae et conturbaverunt eam

vul@Micah:7:4 @ qui optimus in eis est quasi paliurus et qui rectus quasi spina de sepe dies speculationis tuae visitatio tua venit nunc erit vastitas eorum

vul@Micah:7:5 @ nolite credere amico et nolite confidere in duce ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui

vul@Micah:7:6 @ quia filius contumeliam facit patri filia consurgit adversus matrem suam nurus contra socrum suam inimici hominis domestici eius

vul@Micah:7:7 @ ego autem ad Dominum aspiciam expectabo Deum salvatorem meum audiet me Deus meus

vul@Micah:7:8 @ ne laeteris inimica mea super me quia cecidi consurgam cum sedero in tenebris Dominus lux mea est

vul@Micah:7:9 @ iram Domini portabo quoniam peccavi ei donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum educet me in lucem videbo in iustitiam eius

vul@Micah:7:10 @ et aspiciet inimica mea et operietur confusione quae dicit ad me ubi est Dominus Deus tuus oculi mei videbunt in eam nunc erit in conculcationem ut lutum platearum

vul@Micah:7:11 @ dies ut aedificentur maceriae tuae in die illa longe fiet lex

vul@Micah:7:12 @ in die illa et usque ad te veniet Assur et usque ad civitates munitas et a civitatibus munitis usque ad flumen et ad mare de mari et ad montem de monte

vul@Micah:7:13 @ et erit terra in desolationem propter habitatores suos et propter fructum cogitationum eorum

vul@Micah:7:14 @ pasce populum tuum in virga tua gregem hereditatis tuae habitantes solos in saltu in medio Carmeli pascentur Basan et Galaad iuxta dies antiquos

vul@Micah:7:15 @ secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti ostendam ei mirabilia

vul@Micah:7:16 @ videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua ponent manus super os aures eorum surdae erunt

vul@Micah:7:17 @ lingent pulverem sicut serpens velut reptilia terrae proturbabuntur de aedibus suis Dominum Deum nostrum desiderabunt et timebunt te

vul@Micah:7:18 @ quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae non inmittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est

vul@Micah:7:19 @ revertetur et miserebitur nostri deponet iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra

vul@Nahum:1:1 @ onus Nineve liber visionis Naum Helcesei

vul@Nahum:1:2 @ Deus aemulator et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et habens furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens ipse inimicis suis

vul@Nahum:1:3 @ Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et nebulae pulvis pedum eius

vul@Nahum:1:4 @ increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit

vul@Nahum:1:5 @ montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo

vul@Nahum:1:6 @ ante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet in ira furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis et petrae dissolutae sunt ab eo

vul@Nahum:1:7 @ bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes in se

vul@Nahum:1:8 @ et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci eius et inimicos eius persequentur tenebrae

vul@Nahum:1:9 @ quid cogitatis contra Dominum consummationem ipse faciet non consurget duplex tribulatio

vul@Nahum:1:10 @ quia sicut spinae se invicem conplectuntur sic convivium eorum pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate plena

vul@Nahum:1:11 @ ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam mente pertractans praevaricationem

vul@Nahum:1:12 @ haec dicit Dominus si perfecti fuerint et ita plures sic quoque adtondentur et pertransibit adflixi te et non adfligam te ultra

vul@Nahum:1:13 @ et nunc conteram virgam eius de dorso tuo et vincula tua disrumpam

vul@Nahum:1:14 @ et praecipiet super te Dominus non seminabitur ex nomine tuo amplius de domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile ponam sepulchrum tuum quia inhonoratus es

vul@Nahum:1:15 @ ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit

vul@Nahum:2:1 @ ascendit qui dispergat coram te qui custodit obsidionem contemplare viam conforta lumbos robora virtutem valde

vul@Nahum:2:2 @ quia reddidit Dominus superbiam Iacob sicut superbiam Israhel quia vastatores dissipaverunt eos et propagines eorum corruperunt

vul@Nahum:2:3 @ clypeus fortium eius ignitus viri exercitus in coccineis igneae habenae currus in die praeparationis eius et agitatores consopiti sunt

vul@Nahum:2:4 @ in itineribus conturbati sunt quadrigae conlisae sunt in plateis aspectus eorum quasi lampades quasi fulgura discurrentia

vul@Nahum:2:5 @ recordabitur fortium suorum ruent in itineribus suis velociter ascendent muros eius et praeparabitur umbraculum

vul@Nahum:2:6 @ portae fluviorum apertae sunt et templum ad solum dirutum

vul@Nahum:2:7 @ et miles captivus abductus est et ancillae eius minabantur gementes ut columbae murmurantes in cordibus suis

vul@Nahum:2:8 @ et Nineve quasi piscina aquarum aquae eius ipsi vero fugerunt state state et non est qui revertatur

vul@Nahum:2:9 @ diripite argentum diripite aurum et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus

vul@Nahum:2:10 @ dissipata et scissa et dilacerata et cor tabescens et dissolutio geniculorum et defectio in cunctis renibus et facies omnium sicut nigredo ollae

vul@Nahum:2:11 @ ubi est habitaculum leonum et pascua catulorum leonum ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis et non est qui exterreat

vul@Nahum:2:12 @ leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leaenis suis et implevit praeda speluncas suas et cubile suum rapina

vul@Nahum:2:13 @ ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et succendam usque ad fumum quadrigas eius et leunculos tuos comedet gladius et exterminabo de terra praedam tuam et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum

vul@Nahum:3:1 @ vae civitas sanguinum universa mendacii dilaceratione plena non recedet a te rapina

vul@Nahum:3:2 @ vox flagelli et vox impetus rotae et equi frementis et quadrigae ferventis equitis ascendentis

vul@Nahum:3:3 @ et micantis gladii et fulgurantis hastae et multitudinis interfectae et gravis ruinae nec est finis cadaverum et corruent in corporibus suis

vul@Nahum:3:4 @ propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae et gratae et habentis maleficia quae vendidit gentes in fornicationibus suis et familias in maleficiis suis

vul@Nahum:3:5 @ ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et revelabo pudenda tua in facie tua et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam

vul@Nahum:3:6 @ et proiciam super te abominationes et contumeliis te adficiam et ponam te in exemplum

vul@Nahum:3:7 @ et erit omnis qui viderit te resiliet a te et dicet vastata est Nineve quis commovebit super te caput unde quaeram consolatorem tibi

vul@Nahum:3:8 @ numquid melior es ab Alexandria populorum quae habitat in fluminibus aqua in circuitu eius cuius divitiae mare aquae muri eius

vul@Nahum:3:9 @ Aethiopia fortitudo et Aegyptus et non est finis Africa et Lybies fuerunt in auxilio tuo

vul@Nahum:3:10 @ sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum et super inclitos eius miserunt sortem et omnes optimates eius confixi sunt in conpedibus

vul@Nahum:3:11 @ et tu ergo inebriaberis eris despecta et tu quaeres auxilium ab inimico

vul@Nahum:3:12 @ omnes munitiones tuae sicuti ficus cum grossis suis si concussae fuerint cadent in os comedentis

vul@Nahum:3:13 @ ecce populus tuus mulieres in medio tui inimicis tuis adapertione pandentur portae terrae tuae devorabit ignis vectes tuos

vul@Nahum:3:14 @ aquam propter obsidionem hauri tibi extrue munitiones tuas intra in lutum et calca subigens tene laterem

vul@Nahum:3:15 @ ibi comedet te ignis peribis gladio devorabit te ut bruchus congregare ut bruchus multiplicare ut lucusta

vul@Nahum:3:16 @ plures fecisti negotiationes tuas quam stellae sunt caeli bruchus expansus est et avolavit

vul@Nahum:3:17 @ custodes tui quasi lucustae et parvuli tui quasi lucustae lucustarum quae considunt in sepibus in die frigoris sol ortus est et avolaverunt et non est cognitus locus earum ubi fuerint

vul@Nahum:3:18 @ dormitaverunt pastores tui rex Assur sepelientur principes tui latitavit populus tuus in montibus et non est qui congreget

vul@Habakkuk:1:1 @ onus quod vidit Abacuc propheta

vul@Habakkuk:1:2 @ usquequo Domine clamabo et non exaudies vociferabor ad te vim patiens et non salvabis

vul@Habakkuk:1:3 @ quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre praeda et iniustitia contra me et factum est iudicium et contradictio potentior

vul@Habakkuk:1:4 @ propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem iudicium quia impius praevalet adversus iustum propterea egreditur iudicium perversum

vul@Habakkuk:1:5 @ aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur

vul@Habakkuk:1:6 @ quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem ambulantem super latitudinem terrae ut possideat tabernacula non sua

vul@Habakkuk:1:7 @ horribilis et terribilis est ex semet ipsa iudicium et onus eius egredietur

vul@Habakkuk:1:8 @ leviores pardis equi eius et velociores lupis vespertinis et diffundentur equites eius equites namque eius de longe venient volabunt quasi aquila festinans ad comedendum

vul@Habakkuk:1:9 @ omnes ad praedam venient facies eorum ventus urens et congregabit quasi harenam captivitatem

vul@Habakkuk:1:10 @ et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt ipse super omnem munitionem ridebit et conportabit aggerem et capiet eam

vul@Habakkuk:1:11 @ tunc mutabitur spiritus et pertransibit et corruet haec est fortitudo eius dei sui

vul@Habakkuk:1:12 @ numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et non moriemur Domine in iudicium posuisti eum et fortem ut corriperes fundasti eum

vul@Habakkuk:1:13 @ mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes et taces devorante impio iustiorem se

vul@Habakkuk:1:14 @ et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens principem

vul@Habakkuk:1:15 @ totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc laetabitur et exultabit

vul@Habakkuk:1:16 @ propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus

vul@Habakkuk:1:17 @ propter hoc ergo expandit sagenam suam et semper interficere gentes non parcet

vul@Habakkuk:2:1 @ super custodiam meam stabo et figam gradum super munitionem et contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me

vul@Habakkuk:2:2 @ et respondit mihi Dominus et dixit scribe visum et explana eum super tabulas ut percurrat qui legerit eum

vul@Habakkuk:2:3 @ quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non mentietur si moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et non tardabit

vul@Habakkuk:2:4 @ ecce qui incredulus est non erit recta anima eius in semet ipso iustus autem in fide sua vivet

vul@Habakkuk:2:5 @ et quomodo vinum potantem decipit sic erit vir superbus et non decorabitur qui dilatavit quasi infernus animam suam et ipse quasi mors et non adimpletur et congregabit ad se omnes gentes et coacervabit ad se omnes populos

vul@Habakkuk:2:6 @ numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquellam enigmatum eius et dicetur vae ei qui multiplicat non sua usquequo et adgravat contra se densum lutum

vul@Habakkuk:2:7 @ numquid non repente consurgent qui mordeant te et suscitabuntur lacerantes te et eris in rapinam eis

vul@Habakkuk:2:8 @ quia tu spoliasti gentes multas spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem terrae civitatis et omnium habitantium in ea

vul@Habakkuk:2:9 @ vae qui congregat avaritiam malam domui suae ut sit in excelso nidus eius et liberari se putat de manu mali

vul@Habakkuk:2:10 @ cogitasti confusionem domui tuae concidisti populos multos et peccavit anima tua

vul@Habakkuk:2:11 @ quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter iuncturas aedificiorum est respondebit

vul@Habakkuk:2:12 @ vae qui aedificat civitatem in sanguinibus et praeparat urbem in iniquitate

vul@Habakkuk:2:13 @ numquid non haec a Domino sunt exercituum laborabunt enim populi in multo igni et gentes in vacuum et deficient

vul@Habakkuk:2:14 @ quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini quasi aquae operientes mare

vul@Habakkuk:2:15 @ vae qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians ut aspiciat nuditatem eius

vul@Habakkuk:2:16 @ repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et consopire circumdabit te calix dexterae Domini et vomitus ignominiae super gloriam tuam

vul@Habakkuk:2:17 @ quia iniquitas Libani operiet te et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominis et iniquitate terrae et civitatis et omnium habitantium in ea

vul@Habakkuk:2:18 @ quid prodest sculptile quia sculpsit illud fictor suus conflatile et imaginem falsam quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra muta

vul@Habakkuk:2:19 @ vae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus non est in visceribus eius

vul@Habakkuk:2:20 @ Dominus autem in templo sancto suo sileat a facie eius omnis terra

vul@Habakkuk:3:1 @ oratio Abacuc prophetae pro ignorationibus

vul@Habakkuk:3:2 @ Domine audivi auditionem tuam et timui Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud in medio annorum notum facies cum iratus fueris misericordiae recordaberis

vul@Habakkuk:3:3 @ Deus ab austro veniet et Sanctus de monte Pharan semper operuit caelos gloria eius et laudis eius plena est terra

vul@Habakkuk:3:4 @ splendor eius ut lux erit cornua in manibus eius ibi abscondita est fortitudo eius

vul@Habakkuk:3:5 @ ante faciem eius ibit mors et egredietur diabolus ante pedes eius

vul@Habakkuk:3:6 @ stetit et mensus est terram aspexit et dissolvit gentes et contriti sunt montes saeculi incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis eius

vul@Habakkuk:3:7 @ pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae turbabuntur pelles terrae Madian

vul@Habakkuk:3:8 @ numquid in fluminibus iratus es Domine aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua quia ascendes super equos tuos et quadrigae tuae salvatio

vul@Habakkuk:3:9 @ suscitans suscitabis arcum tuum iuramenta tribubus quae locutus es semper fluvios scindes terrae

vul@Habakkuk:3:10 @ viderunt te et doluerunt montes gurges aquarum transiit dedit abyssus vocem suam altitudo manus suas levavit

vul@Habakkuk:3:11 @ sol et luna steterunt in habitaculo suo in luce sagittarum tuarum ibunt in splendore fulgurantis hastae tuae

vul@Habakkuk:3:12 @ in fremitu conculcabis terram in furore obstupefacies gentes

vul@Habakkuk:3:13 @ egressus es in salutem populi tui in salutem cum christo tuo percussisti caput de domo impii denudasti fundamentum usque ad collum semper

vul@Habakkuk:3:14 @ maledixisti sceptris eius capiti bellatorum eius venientibus ut turbo ad dispergendum me exultatio eorum sicut eius qui devorat pauperem in abscondito

vul@Habakkuk:3:15 @ viam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarum

vul@Habakkuk:3:16 @ audivi et conturbatus est venter meus ad vocem contremuerunt labia mea ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat ut requiescam in die tribulationis ut ascendam ad populum accinctum nostrum

vul@Habakkuk:3:17 @ ficus enim non florebit et non erit germen in vineis mentietur opus olivae et arva non adferent cibum abscidetur de ovili pecus et non erit armentum in praesepibus

vul@Habakkuk:3:18 @ ego autem in Domino gaudebo exultabo in Deo Iesu meo

vul@Zephaniah:1:1 @ verbum Domini quod factum est ad Sofoniam filium Chusi filium Godoliae filii Amariae filii Ezechiae in diebus Iosiae filii Amon regis Iuda

vul@Zephaniah:1:2 @ congregans congregabo omnia a facie terrae dicit Dominus

vul@Zephaniah:1:3 @ congregans hominem et pecus congregans volatile caeli et pisces maris et ruinae impiorum erunt et disperdam homines a facie terrae dicit Dominus

vul@Zephaniah:1:4 @ et extendam manum meam super Iudam et super omnes habitantes Hierusalem et disperdam de loco hoc reliquias Baal et nomina aedituorum cum sacerdotibus

vul@Zephaniah:1:5 @ et eos qui adorant super tecta militiam caeli et adorant et iurant in Domino et iurant in Melchom

vul@Zephaniah:1:6 @ et qui avertuntur de post tergum Domini et qui non quaesierunt Dominum nec investigaverunt eum

vul@Zephaniah:1:7 @ silete a facie Domini Dei quia iuxta est dies Domini quia praeparavit Dominus hostiam sanctificavit vocatos suos

vul@Zephaniah:1:8 @ et erit in die hostiae Domini visitabo super principes et super filios regis et super omnes qui induti sunt veste peregrina

vul@Zephaniah:1:9 @ et visitabo omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa qui conplent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo

vul@Zephaniah:1:10 @ et erit in die illa dicit Dominus vox clamoris a porta Piscium et ululatus a secunda et contritio magna a collibus

vul@Zephaniah:1:11 @ ululate habitatores pilae conticuit omnis populus Chanaan disperierunt omnes involuti argento

vul@Zephaniah:1:12 @ et erit in tempore illo scrutabor Hierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in fecibus suis qui dicunt in cordibus suis non faciet bene Dominus et non faciet male

vul@Zephaniah:1:13 @ et erit fortitudo eorum in direptionem et domus eorum in desertum et aedificabunt domos et non habitabunt et plantabunt vineas et non bibent vinum earum

vul@Zephaniah:1:14 @ iuxta est dies Domini magnus iuxta et velox nimis vox diei Domini amara tribulabitur ibi fortis

vul@Zephaniah:1:15 @ dies irae dies illa dies tribulationis et angustiae dies calamitatis et miseriae dies tenebrarum et caliginis dies nebulae et turbinis

vul@Zephaniah:1:16 @ dies tubae et clangoris super civitates munitas et super angulos excelsos

vul@Zephaniah:1:17 @ et tribulabo homines et ambulabunt ut caeci quia Domino peccaverunt et effundetur sanguis eorum sicut humus et corpus eorum sicut stercora

vul@Zephaniah:1:18 @ sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini in igne zeli eius devorabitur omnis terra quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram

vul@Zephaniah:2:1 @ convenite congregamini gens non amabilis

vul@Zephaniah:2:2 @ priusquam pariat iussio quasi pulverem transeuntem diem antequam veniat super vos ira furoris Domini antequam veniat super vos dies furoris Domini

vul@Zephaniah:2:3 @ quaerite Dominum omnes mansueti terrae qui iudicium eius estis operati quaerite iustum quaerite mansuetum si quo modo abscondamini in die furoris Domini

vul@Zephaniah:2:4 @ quia Gaza destructa erit et Ascalon in desertum Azotum in meridie eicient et Accaron eradicabitur

vul@Zephaniah:2:5 @ vae qui habitatis funiculum maris gens perditorum verbum Domini super vos Chanaan terra Philisthinorum et disperdam te ita ut non sit inhabitator

vul@Zephaniah:2:6 @ et erit funiculus maris requies pastorum et caulae pecorum

vul@Zephaniah:2:7 @ et erit funiculus eius qui remanserit de domo Iuda ibi pascentur in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent quia visitabit eos Dominus Deus eorum et avertet captivitatem eorum

vul@Zephaniah:2:8 @ audivi obprobrium Moab et blasphemias filiorum Ammon quae exprobraverunt populo meo et magnificati sunt super terminos eorum

vul@Zephaniah:2:9 @ propterea vivo ego dicit Dominus exercituum Deus Israhel quia Moab ut Sodoma erit et filii Ammon quasi Gomorra siccitas spinarum et acervi salis et desertum usque in aeternum reliquiae populi mei diripient illos residui gentis meae possidebunt eos

vul@Zephaniah:2:10 @ hoc eis eveniet pro superbia sua quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum

vul@Zephaniah:2:11 @ horribilis Dominus super eos et adtenuabit omnes deos terrae et adorabunt eum vir de loco suo omnes insulae gentium

vul@Zephaniah:2:12 @ sed et vos Aethiopes interfecti gladio meo eritis

vul@Zephaniah:2:13 @ et extendet manum suam super aquilonem et perdet Assur et ponet speciosam in solitudinem et in invium et quasi desertum

vul@Zephaniah:2:14 @ et accubabunt in medio eius greges omnes bestiae gentium et onocrotalus et ericius in liminibus eius morabuntur vox cantantis in fenestra corvus in superliminari quoniam adtenuabo robur eius

vul@Zephaniah:2:15 @ haec est civitas gloriosa habitans in confidentia quae dicebat in corde suo ego sum et extra me non est alia amplius quomodo facta est in desertum cubile bestiae omnis qui transit per eam sibilabit et movebit manum suam

vul@Zephaniah:3:1 @ vae provocatrix et redempta civitas columba

vul@Zephaniah:3:2 @ non audivit vocem et non suscepit disciplinam in Domino non est confisa ad Deum suum non adpropiavit

vul@Zephaniah:3:3 @ principes eius in medio eius quasi leones rugientes iudices eius lupi vespere non relinquebant in mane

vul@Zephaniah:3:4 @ prophetae eius vesani viri infideles sacerdotes eius polluerunt sanctum iniuste egerunt contra legem

vul@Zephaniah:3:5 @ Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem mane mane iudicium suum dabit in luce et non abscondetur nescivit autem iniquus confusionem

vul@Zephaniah:3:6 @ disperdi gentes et dissipati sunt anguli earum desertas feci vias eorum dum non est qui transeat desolatae sunt civitates eorum non remanente viro nec ullo habitatore

vul@Zephaniah:3:7 @ dixi attamen timebis me suscipies disciplinam et non peribit habitaculum eius propter omnia in quibus visitavi eam verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas

vul@Zephaniah:3:8 @ quapropter expecta me dicit Dominus in die resurrectionis meae in futurum quia iudicium meum ut congregem gentes et colligam regna ut effundam super eas indignationem meam omnem iram furoris mei in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra

vul@Zephaniah:3:9 @ quia tunc reddam populis labium electum ut vocent omnes in nomine Domini et serviant ei umero uno

vul@Zephaniah:3:10 @ ultra flumina Aethiopiae inde supplices mei filii dispersorum meorum deferent munus mihi

vul@Zephaniah:3:11 @ in die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis quibus praevaricata es in me quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiae tuae et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo

vul@Zephaniah:3:12 @ et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum et sperabunt in nomine Domini

vul@Zephaniah:3:13 @ reliquiae Israhel non facient iniquitatem nec loquentur mendacium et non invenietur in ore eorum lingua dolosa quoniam ipsi pascentur et accubabunt et non erit qui exterreat

vul@Zephaniah:3:14 @ lauda filia Sion iubilate Israhel laetare et exulta in omni corde filia Hierusalem

vul@Zephaniah:3:15 @ abstulit Dominus iudicium tuum avertit inimicos tuos rex Israhel Dominus in medio tui non timebis malum ultra

vul@Zephaniah:3:16 @ in die illa dicetur Hierusalem noli timere Sion non dissolvantur manus tuae

vul@Zephaniah:3:17 @ Dominus Deus tuus in medio tui Fortis ipse salvabit gaudebit super te in laetitia silebit in dilectione tua exultabit super te in laude

vul@Zephaniah:3:18 @ nugas qui a lege recesserant congregabo quia ex te erant ut non ultra habeas super eis obprobrium

vul@Zephaniah:3:19 @ ecce ego interficiam omnes qui adflixerunt te in tempore illo et salvabo claudicantem et eam quae eiecta fuerat congregabo et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum

vul@Haggai:1:1 @ in anno secundo Darii regis in mense sexto in die una mensis factum est verbum Domini in manu Aggei prophetae ad Zorobabel filium Salathihel ducem Iuda et ad Iesum filium Iosedech sacerdotem magnum dicens

vul@Haggai:1:2 @ haec ait Dominus exercituum dicens populus iste dicit nondum venit tempus domus Domini aedificandae

vul@Haggai:1:3 @ et factum est verbum Domini in manu Aggei prophetae dicens

vul@Haggai:1:4 @ numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis et domus ista deserta

vul@Haggai:1:5 @ et nunc haec dicit Dominus exercituum ponite corda vestra super vias vestras

vul@Haggai:1:6 @ seminastis multum et intulistis parum comedistis et non estis satiati bibistis et non estis inebriati operuistis vos et non estis calefacti et qui mercedes congregavit misit eas in sacculum pertusum

vul@Haggai:1:7 @ haec dicit Dominus exercituum ponite corda vestra super vias vestras

vul@Haggai:1:8 @ ascendite in montem portate lignum et aedificate domum et acceptabilis mihi erit et glorificabor dicit Dominus

vul@Haggai:1:9 @ respexistis ad amplius et ecce factum est minus et intulistis in domum et exsuflavi illud quam ob causam dicit Dominus exercituum quia domus mea deserta est et vos festinatis unusquisque in domum suam

vul@Haggai:1:10 @ propter hoc super vos prohibiti sunt caeli ne darent rorem et terra prohibita est ne daret germen suum

vul@Haggai:1:11 @ et vocavi siccitatem super terram et super montes et super triticum et super vinum et super oleum et quaecumque profert humus et super homines et super iumenta et super omnem laborem manuum

vul@Haggai:1:12 @ et audivit Zorobabel filius Salathihel et Iesus filius Iosedech sacerdos magnus et omnes reliquiae populi vocem Dei sui et verba Aggei prophetae sicut misit eum Dominus Deus eorum ad ipsos et timuit populus a facie Domini

vul@Haggai:1:13 @ et dixit Aggeus nuntius Domini de nuntiis Domini populo dicens ego vobiscum dicit Dominus

vul@Haggai:1:14 @ et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathihel ducis Iuda et spiritum Iesu filii Iosedech sacerdotis magni et spiritum reliquorum de omni populo et ingressi sunt et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui

vul@Haggai:2:1 @ in die vicesima et quarta mensis in sexto mense in anno secundo Darii regis

vul@Haggai:2:2 @ in septimo mense vicesima et prima mensis factum est verbum Domini in manu Aggei prophetae dicens

vul@Haggai:2:3 @ loquere ad Zorobabel filium Salathihel ducem Iuda et ad Iesum filium Iosedech sacerdotem magnum et ad reliquos populi dicens

vul@Haggai:2:4 @ quis in vobis est derelictus qui vidit domum istam in gloria sua prima et quid vos videtis hanc nunc numquid non ita est quasi non sit in oculis vestris

vul@Haggai:2:5 @ et nunc confortare Zorobabel dicit Dominus et confortare Iesu fili Iosedech sacerdos magne et confortare omnis popule terrae dicit Dominus exercituum et facite quoniam ego vobiscum sum dicit Dominus exercituum

vul@Haggai:2:6 @ verbum quod placui vobiscum cum egrederemini de terra Aegypti et spiritus meus erit in medio vestrum nolite timere

vul@Haggai:2:7 @ quia haec dicit Dominus exercituum adhuc unum modicum est et ego commovebo caelum et terram et mare et aridam

vul@Haggai:2:8 @ et movebo omnes gentes et veniet desideratus cunctis gentibus et implebo domum istam gloria dicit Dominus exercituum

vul@Haggai:2:9 @ meum est argentum et meum est aurum dicit Dominus exercituum

vul@Haggai:2:10 @ magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae dicit Dominus exercituum et in loco isto dabo pacem dicit Dominus exercituum

vul@Haggai:2:11 @ in vicesima et quarta noni mensis in anno secundo Darii factum est verbum Domini ad Aggeum prophetam dicens

vul@Haggai:2:12 @ haec dicit Dominus exercituum interroga sacerdotes legem dicens

vul@Haggai:2:13 @ si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui et tetigerit de summitate eius panem aut pulmentum aut vinum aut oleum aut omnem cibum numquid sanctificabitur respondentes autem sacerdotes dixerunt non

vul@Haggai:2:14 @ et dixit Aggeus si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his numquid contaminabitur et responderunt sacerdotes et dixerunt contaminabitur

vul@Haggai:2:15 @ et respondit Aggeus et dixit sic populus iste et sic gens ista ante faciem meam dicit Dominus et sic omne opus manuum eorum et omnia quae obtulerint ibi contaminata erunt

vul@Haggai:2:16 @ et nunc ponite corda vestra a die hac et supra antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini

vul@Haggai:2:17 @ cum accederetis ad acervum viginti modiorum et fierent decem intraretis ad torcular ut exprimeretis quinquaginta lagoenas et fiebant viginti

vul@Haggai:2:18 @ percussi vos vento urente et aurugine et grandine omnia opera manuum vestrarum et non fuit in vobis qui reverteretur ad me dicit Dominus

vul@Haggai:2:19 @ ponite corda vestra ex die ista et in futurum a die vicesima et quarta noni mensis a die qua fundamenta iacta sunt templi Domini ponite super cor vestrum

vul@Haggai:2:20 @ numquid iam semen in germine est et adhuc vinea et ficus et malogranatum et lignum olivae non floruit ex die ista benedicam

vul@Haggai:2:21 @ et factum est verbum Domini secundo ad Aggeum in vicesima et quarta mensis dicens

vul@Haggai:2:22 @ loquere ad Zorobabel ducem Iuda dicens ego movebo caelum pariter et terram

vul@Haggai:2:23 @ et subvertam solium regnorum et conteram fortitudinem regni gentium et subvertam quadrigam et ascensorem eius et descendent equi et ascensores eorum vir in gladio fratris sui

vul@Zechariah:1:1 @ in mense octavo in anno secundo Darii factum est verbum Domini ad Zacchariam filium Barachiae filium Addo prophetam dicens

vul@Zechariah:1:2 @ iratus est Dominus super patres vestros iracundia

vul@Zechariah:1:3 @ et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum convertimini ad me ait Dominus exercituum et convertar ad vos dicit Dominus exercituum

vul@Zechariah:1:4 @ ne sitis sicut patres vestri ad quos clamabant prophetae priores dicentes haec dicit Dominus exercituum convertimini de viis vestris malis et cogitationibus vestris pessimis et non audierunt neque adtenderunt ad me dicit Dominus

vul@Zechariah:1:5 @ patres vestri ubi sunt et prophetae numquid in sempiternum vivent

vul@Zechariah:1:6 @ verumtamen verba mea et legitima mea quae mandavi servis meis prophetis numquid non conprehenderunt patres vestros et conversi sunt et dixerunt sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis

vul@Zechariah:1:7 @ in die vicesima et quarta undecimo mense sabath in anno secundo Darii factum est verbum Domini ad Zacchariam filium Barachiae filium Addo prophetam dicens

vul@Zechariah:1:8 @ vidi per noctem et ecce vir ascendens super equum rufum et ipse stabat inter myrteta quae erant in profundo et post eum equi rufi varii et albi

vul@Zechariah:1:9 @ et dixi quid sunt isti domine mi et dixit ad me angelus qui loquebatur in me ego ostendam tibi quid sint haec

vul@Zechariah:1:10 @ et respondit vir qui stabat inter myrteta et dixit isti sunt quos misit Dominus ut perambularent terram

vul@Zechariah:1:11 @ et responderunt angelo Domini qui stabat inter myrteta et dixerunt perambulavimus terram et ecce omnis terra habitatur et quiescit

vul@Zechariah:1:12 @ et respondit angelus Domini et dixit Domine exercituum usquequo tu non misereberis Hierusalem et urbium Iuda quibus iratus es iste septuagesimus annus est

vul@Zechariah:1:13 @ et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona verba consolatoria

vul@Zechariah:1:14 @ et dixit ad me angelus qui loquebatur in me clama dicens haec dicit Dominus exercituum zelatus sum Hierusalem et Sion zelo magno

vul@Zechariah:1:15 @ et ira magna ego irascor super gentes opulentas quia ego iratus sum parum ipsi vero adiuverunt in malum

vul@Zechariah:1:16 @ propterea haec dicit Dominus revertar ad Hierusalem in misericordiis domus mea aedificabitur in ea ait Dominus exercituum et perpendiculum extendetur super Hierusalem

vul@Zechariah:1:17 @ adhuc clama dicens haec dicit Dominus exercituum adhuc affluent civitates meae bonis et consolabitur Dominus adhuc Sion et eliget adhuc Hierusalem

vul@Zechariah:1:18 @ et levavi oculos meos et vidi et ecce quattuor cornua

vul@Zechariah:1:19 @ et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid sunt haec et dixit ad me haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam et Israhel et Hierusalem

vul@Zechariah:1:20 @ et ostendit mihi Dominus quattuor fabros

vul@Zechariah:1:21 @ et dixi quid isti veniunt facere qui ait dicens haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam per singulos viros et nemo eorum levavit caput suum et venerunt isti deterrere ea ut deiciant cornua gentium quae levaverunt cornu super terram Iuda ut dispergerent eam

vul@Zechariah:2:1 @ et levavi oculos meos et vidi et ecce vir et in manu eius funiculus mensorum

vul@Zechariah:2:2 @ et dixi quo tu vadis et dixit ad me ut metiar Hierusalem et videam quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius

vul@Zechariah:2:3 @ et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur et angelus alius egrediebatur in occursum eius

vul@Zechariah:2:4 @ et dixit ad eum curre loquere ad puerum istum dicens absque muro habitabitur Hierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius

vul@Zechariah:2:5 @ et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius

vul@Zechariah:2:6 @ o o fugite de terra aquilonis dicit Dominus quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos dicit Dominus

vul@Zechariah:2:7 @ o Sion fuge quae habitas apud filiam Babylonis

vul@Zechariah:2:8 @ quia haec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi eius

vul@Zechariah:2:9 @ quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt praedae his qui serviebant sibi et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me

vul@Zechariah:2:10 @ lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui ait Dominus

vul@Zechariah:2:11 @ et adplicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia Dominus exercituum misit me ad te

vul@Zechariah:2:12 @ et possidebit Dominus Iudam partem suam in terra sanctificata et eliget adhuc Hierusalem

vul@Zechariah:2:13 @ sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de habitaculo sancto suo

vul@Zechariah:3:1 @ et ostendit mihi Iesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini et Satan stabat a dextris eius ut adversaretur ei

vul@Zechariah:3:2 @ et dixit Dominus ad Satan increpet Dominus in te Satan et increpet Dominus in te qui elegit Hierusalem numquid non iste torris est erutus de igne

vul@Zechariah:3:3 @ et Iesus erat indutus vestibus sordidis et stabat ante faciem angeli

vul@Zechariah:3:4 @ qui respondit et ait ad eos qui stabant coram se dicens auferte vestimenta sordida ab eo et dixit ad eum ecce abstuli a te iniquitatem tuam et indui te mutatoriis

vul@Zechariah:3:5 @ et dixit ponite cidarim mundam super caput eius et posuerunt cidarim mundam super caput eius et induerunt eum vestibus et angelus Domini stabat

vul@Zechariah:3:6 @ et contestabatur angelus Domini Iesum dicens

vul@Zechariah:3:7 @ haec dicit Dominus exercituum si in viis meis ambulaveris et custodiam meam custodieris tu quoque iudicabis domum meam et custodies atria mea et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic adsistunt

vul@Zechariah:3:8 @ audi Iesu sacerdos magne tu et amici tui qui habitant coram te quia viri portendentes sunt ecce enim ego adducam servum meum orientem

vul@Zechariah:3:9 @ quia ecce lapis quem dedi coram Iesu super lapidem unum septem oculi sunt ecce ego celabo sculpturam eius ait Dominus exercituum et auferam iniquitatem terrae illius in die una

vul@Zechariah:3:10 @ in die illa dicit Dominus exercituum vocabit vir amicum suum subter vineam et subter ficum

vul@Zechariah:4:1 @ et reversus est angelus qui loquebatur in me et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo

vul@Zechariah:4:2 @ et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce candelabrum aureum totum et lampas eius super caput ipsius et septem lucernae eius super illud septem et septem infusoria lucernis quae erant super caput illius

vul@Zechariah:4:3 @ et duae olivae super illud una a dextris lampadis et una a sinistris eius

vul@Zechariah:4:4 @ et respondi et aio ad angelum qui loquebatur in me dicens quid sunt haec domine mi

vul@Zechariah:4:5 @ et respondit angelus qui loquebatur in me et dixit ad me numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine mi

vul@Zechariah:4:6 @ et respondit et ait ad me dicens hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo dicit Dominus exercituum

vul@Zechariah:4:7 @ quis tu mons magne coram Zorobabel in planum et educet lapidem primarium et exaequabit gratiam gratiae eius

vul@Zechariah:4:8 @ et factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Zechariah:4:9 @ manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius perficient eam et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos

vul@Zechariah:4:10 @ quis enim despexit dies parvos et laetabuntur et videbunt lapidem stagneum in manu Zorobabel septem isti oculi Domini qui discurrunt in universa terra

vul@Zechariah:4:11 @ et respondi et dixi ad eum quid sunt duae olivae istae ad dextram candelabri et ad sinistram eius

vul@Zechariah:4:12 @ et respondi secundo et dixi ad eum quid sunt duae spicae olivarum quae sunt iuxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro

vul@Zechariah:4:13 @ et ait ad me dicens numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine

vul@Zechariah:4:14 @ et dixit isti duo filii olei qui adsistunt Dominatori universae terrae

vul@Zechariah:5:1 @ et conversus sum et levavi oculos meos et vidi et ecce volumen volans

vul@Zechariah:5:2 @ et dixit ad me quid tu vides et dixi ego video volumen volans longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem cubitorum

vul@Zechariah:5:3 @ et dixit ad me haec est maledictio quae egreditur super faciem omnis terrae quia omnis fur sicut ibi scriptum est iudicabitur et omnis iurans ex hoc similiter iudicabitur

vul@Zechariah:5:4 @ educam illud dicit Dominus exercituum et veniet ad domum furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter et commorabitur in medio domus eius et consumet eam et ligna eius et lapides eius

vul@Zechariah:5:5 @ et egressus est angelus qui loquebatur in me et dixit ad me leva oculos tuos et vide quid est hoc quod egreditur

vul@Zechariah:5:6 @ et dixi quidnam est et ait haec est amphora egrediens et dixit haec est oculus eorum in universa terra

vul@Zechariah:5:7 @ et ecce talentum plumbi portabatur et ecce mulier una sedens in medio amphorae

vul@Zechariah:5:8 @ et dixit haec est impietas et proiecit eam in medio amphorae et misit massam plumbeam in os eius

vul@Zechariah:5:9 @ et levavi oculos meos et vidi et ecce duae mulieres egredientes et spiritus in alis earum et habebant alas quasi alas milvi et levaverunt amphoram inter terram et caelum

vul@Zechariah:5:10 @ et dixi ad angelum qui loquebatur in me quo istae deferunt amphoram

vul@Zechariah:5:11 @ et dixit ad me ut aedificetur ei domus in terra Sennaar et stabiliatur et ponatur ibi super basem suam

vul@Zechariah:6:1 @ et conversus sum et levavi oculos meos et vidi et ecce quattuor quadrigae egredientes de medio duorum montium et montes montes aerei

vul@Zechariah:6:2 @ in quadriga prima equi rufi et in quadriga secunda equi nigri

vul@Zechariah:6:3 @ et in quadriga tertia equi albi et in quadriga quarta equi varii fortes

vul@Zechariah:6:4 @ et respondi et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid sunt haec domine mi

vul@Zechariah:6:5 @ et respondit angelus et ait ad me isti sunt quattuor venti caeli qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terrae

vul@Zechariah:6:6 @ in quo erant equi nigri egrediebantur in terra aquilonis et albi egressi sunt post eos et varii egressi sunt ad terram austri

vul@Zechariah:6:7 @ qui autem erant robustissimi exierunt et quaerebant ire et discurrere per omnem terram et dixit ite perambulate terram et perambulaverunt terram

vul@Zechariah:6:8 @ et vocavit me et locutus est ad me dicens ecce qui egrediuntur in terram aquilonis requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis

vul@Zechariah:6:9 @ et factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Zechariah:6:10 @ sume a transmigratione ab Oldai et a Tobia et ab Idaia et venies tu in die illa et intrabis domum Iosiae filii Sofoniae qui venerunt de Babylone

vul@Zechariah:6:11 @ et sumes argentum et aurum et facies coronas et pones in capite Iesu filii Iosedech sacerdotis magni

vul@Zechariah:6:12 @ et loqueris ad eum dicens haec ait Dominus exercituum dicens ecce vir Oriens nomen eius et subter eum orietur et aedificabit templum Domino

vul@Zechariah:6:13 @ et ipse extruet templum Domino et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo et erit sacerdos super solio suo et consilium pacis erit inter duos illos

vul@Zechariah:6:14 @ et coronae erunt Helem et Tobiae et Idaiae et Hen filio Sofoniae memoriale in templo Domini

vul@Zechariah:6:15 @ et qui procul sunt venient et aedificabunt in templo Domini et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos erit autem hoc si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri

vul@Zechariah:7:1 @ et factum est in anno quarto Darii regis factum est verbum Domini ad Zacchariam in quarta mensis noni qui est casleu

vul@Zechariah:7:2 @ et miserunt ad domum Dei Sarasar et Rogomelech et viri qui erant cum eo ad deprecandam faciem Domini

vul@Zechariah:7:3 @ ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes numquid flendum mihi est in mense quinto vel sanctificare me debeo sicuti feci iam multis annis

vul@Zechariah:7:4 @ et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens

vul@Zechariah:7:5 @ loquere ad omnem populum terrae et ad sacerdotes dicens cum ieiunaretis et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos numquid ieiunium ieiunastis mihi

vul@Zechariah:7:6 @ et cum comedistis et cum bibistis numquid non vobis comedistis et vobismet ipsis bibistis

vul@Zechariah:7:7 @ numquid non sunt verba quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum cum adhuc Hierusalem habitaretur et esset opulenta ipsa et urbes in circuitu eius et ad austrum et in campestribus habitaretur

vul@Zechariah:7:8 @ et factum est verbum Domini ad Zacchariam dicens

vul@Zechariah:7:9 @ haec ait Dominus exercituum dicens iudicium verum iudicate et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo

vul@Zechariah:7:10 @ et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo

vul@Zechariah:7:11 @ et noluerunt adtendere et verterunt scapulam recedentem et aures suas adgravaverunt ne audirent

vul@Zechariah:7:12 @ et cor suum posuerunt adamantem ne audirent legem et verba quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum et facta est indignatio magna a Domino exercituum

vul@Zechariah:7:13 @ et factum est sicut locutus est et non audierunt sic clamabunt et non exaudiam dicit Dominus exercituum

vul@Zechariah:7:14 @ et dispersi eos per omnia regna quae nesciunt et terra desolata est ab eis eo quod non esset transiens et revertens et posuerunt terram desiderabilem in desertum

vul@Zechariah:8:1 @ et factum est verbum Domini exercituum dicens

vul@Zechariah:8:2 @ haec dicit Dominus exercituum zelatus sum Sion zelo magno et indignatione magna zelatus sum eam

vul@Zechariah:8:3 @ haec dicit Dominus exercituum reversus sum ad Sion et habitabo in medio Hierusalem et vocabitur Hierusalem civitas veritatis et mons Domini exercituum mons sanctificatus

vul@Zechariah:8:4 @ haec dicit Dominus exercituum adhuc habitabunt senes et anus in plateis Hierusalem et viri baculus in manu eius prae multitudine dierum

vul@Zechariah:8:5 @ et plateae civitatis conplebuntur infantibus et puellis ludentibus in plateis eius

vul@Zechariah:8:6 @ haec dicit Dominus exercituum si difficile videbitur in oculis reliquiarum populi huius in diebus illis numquid in oculis meis difficile erit dicit Dominus exercituum

vul@Zechariah:8:7 @ haec dicit Dominus exercituum ecce ego salvabo populum meum de terra orientis et de terra occasus solis

vul@Zechariah:8:8 @ et adducam eos et habitabunt in medio Hierusalem et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum in veritate et iustitia

vul@Zechariah:8:9 @ haec dicit Dominus exercituum confortentur manus vestrae qui auditis in diebus his sermones istos per os prophetarum in die qua fundata est domus Domini exercituum ut templum aedificaretur

vul@Zechariah:8:10 @ siquidem ante dies illos merces hominum non erat nec merces iumentorum erat neque introeunti et exeunti erat pax prae tribulatione et dimisi omnes homines unumquemque contra proximum suum

vul@Zechariah:8:11 @ nunc autem non iuxta dies priores ego faciam reliquiis populi huius dicit Dominus exercituum

vul@Zechariah:8:12 @ sed semen pacis erit vinea dabit fructum suum et terra dabit germen suum et caeli dabunt rorem suum et possidere faciam reliquias populi huius universa haec

vul@Zechariah:8:13 @ et erit sicut eratis maledictio in gentibus domus Iuda et domus Israhel sic salvabo vos et eritis benedictio nolite timere confortentur manus vestrae

vul@Zechariah:8:14 @ quia haec dicit Dominus exercituum sicut cogitavi ut adfligerem vos cum ad iracundiam provocassent patres vestri me dicit Dominus

vul@Zechariah:8:15 @ et non sum misertus sic conversus cogitavi in diebus istis ut benefaciam Hierusalem et domui Iuda nolite timere

vul@Zechariah:8:16 @ haec sunt ergo verba quae facietis loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo veritatem et iudicium pacis iudicate in portis vestris

vul@Zechariah:8:17 @ et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris et iuramentum mendax ne diligatis omnia enim haec sunt quae odi dicit Dominus

vul@Zechariah:8:18 @ et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens

vul@Zechariah:8:19 @ haec dicit Dominus exercituum ieiunium quarti et ieiunium quinti et ieiunium septimi et ieiunium decimi erit domui Iuda in gaudium et in laetitiam et in sollemnitates praeclaras veritatem tantum et pacem diligite

vul@Zechariah:8:20 @ haec dicit Dominus exercituum usquequo veniant populi et habitent in civitatibus multis

vul@Zechariah:8:21 @ et vadant habitatores unus ad alterum dicentes eamus et deprecemur faciem Domini et quaeramus Dominum exercituum vadam etiam ego

vul@Zechariah:8:22 @ et venient populi multi et gentes robustae ad quaerendum Dominum exercituum in Hierusalem et deprecandam faciem Domini

vul@Zechariah:8:23 @ haec dicit Dominus exercituum in diebus illis in quibus adprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium et adprehendent fimbriam viri iudaei dicentes ibimus vobiscum audivimus enim quoniam Deus vobiscum est

vul@Zechariah:9:1 @ onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei eius quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israhel

vul@Zechariah:9:2 @ Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon adsumpserunt quippe sibi sapientiam valde

vul@Zechariah:9:3 @ et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi humum et aurum ut lutum platearum

vul@Zechariah:9:4 @ ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius et haec igni devorabitur

vul@Zechariah:9:5 @ videbit Ascalon et timebit et Gaza et dolebit nimis et Accaron quoniam confusa est spes eius et peribit rex de Gaza et Ascalon non habitabitur

vul@Zechariah:9:6 @ et sedebit separator in Azoto et disperdam superbiam Philisthinorum

vul@Zechariah:9:7 @ et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio dentium eius et relinquetur etiam ipse Deo nostro et erit quasi dux in Iuda et Accaron quasi Iebuseus

vul@Zechariah:9:8 @ et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in oculis meis

vul@Zechariah:9:9 @ exulta satis filia Sion iubila filia Hierusalem ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinae

vul@Zechariah:9:10 @ et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae

vul@Zechariah:9:11 @ tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua

vul@Zechariah:9:12 @ convertimini ad munitionem vincti spei hodie quoque adnuntians duplicia reddam tibi

vul@Zechariah:9:13 @ quoniam extendi mihi Iudam quasi arcum implevi Ephraim et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Graecia et ponam te quasi gladium fortium

vul@Zechariah:9:14 @ et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur iaculum eius et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri

vul@Zechariah:9:15 @ Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et subicient lapidibus fundae et bibentes inebriabuntur quasi vino et replebuntur ut fialae et quasi cornua altaris

vul@Zechariah:9:16 @ et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui quia lapides sancti elevantur super terram eius

vul@Zechariah:9:17 @ quid enim bonum eius est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines

vul@Zechariah:10:1 @ petite a Domino pluviam in tempore serotino et Dominus faciet nives et pluviam imbris dabit eis singulis herbam in agro

vul@Zechariah:10:2 @ quia simulacra locuta sunt inutile et divini viderunt mendacium et somniatores frustra locuti sunt vane consolabantur idcirco abducti sunt quasi grex adfligentur quia non est eis pastor

vul@Zechariah:10:3 @ super pastores iratus est furor meus et super hircos visitabo quia visitavit Dominus exercituum gregem suum domum Iuda et posuit eos quasi equum gloriae suae in bello

vul@Zechariah:10:4 @ ex ipso angulus ex ipso paxillus ex ipso arcus proelii ex ipso egredietur omnis exactor simul

vul@Zechariah:10:5 @ et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in proelio et bellabunt quia Dominus cum eis et confundentur ascensores equorum

vul@Zechariah:10:6 @ et confortabo domum Iuda et domum Ioseph salvabo et convertam eos quia miserebor eorum et erunt sicut fuerunt quando non proieceram eos ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos

vul@Zechariah:10:7 @ et erunt quasi fortes Ephraim et laetabitur cor eorum quasi a vino et filii eorum videbunt et laetabuntur et exultabit cor eorum in Domino

vul@Zechariah:10:8 @ sibilabo eis et congregabo illos quia redemi eos et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati

vul@Zechariah:10:9 @ et seminabo eos in populis et de longe recordabuntur mei et vivent cum filiis suis et revertentur

vul@Zechariah:10:10 @ et reducam eos de terra Aegypti et de Assyriis congregabo eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos et non invenietur eis locus

vul@Zechariah:10:11 @ et transibit in maris freto et percutiet in mari fluctus et confundentur omnia profunda Fluminis et humiliabitur superbia Assur et sceptrum Aegypti recedet

vul@Zechariah:10:12 @ confortabo eos in Domino et in nomine eius ambulabunt dicit Dominus

vul@Zechariah:11:1 @ aperi Libane portas tuas et comedat ignis cedros tuas

vul@Zechariah:11:2 @ ulula abies quia cecidit cedrus quoniam magnifici vastati sunt ululate quercus Basan quoniam succisus est saltus munitus

vul@Zechariah:11:3 @ vox ululatus pastorum quia vastata est magnificentia eorum vox rugitus leonum quoniam vastata est superbia Iordanis

vul@Zechariah:11:4 @ haec dicit Dominus Deus meus pasce pecora occisionis

vul@Zechariah:11:5 @ quae qui possederant occidebant et non dolebant et vendebant ea dicentes benedictus Dominus divites facti sumus et pastores eorum non parcebant eis

vul@Zechariah:11:6 @ et ego non parcam ultra super habitantes terram dicit Dominus ecce ego tradam homines unumquemque in manu proximi sui et in manu regis sui et concident terram et non eruam de manu eorum

vul@Zechariah:11:7 @ et pascam pecus occisionis propter hoc o pauperes gregis et adsumpsi mihi duas virgas unam vocavi Decorem et alteram vocavi Funiculos et pavi gregem

vul@Zechariah:11:8 @ et succidi tres pastores in mense uno et contracta est anima mea in eis siquidem anima eorum variavit in me

vul@Zechariah:11:9 @ et dixi non pascam vos quod moritur moriatur et quod succiditur succidatur et reliqui vorent unusquisque carnem proximi sui

vul@Zechariah:11:10 @ et tuli virgam meam quae vocabatur Decus et abscidi eam ut irritum facerem foedus meum quod percussi cum omnibus populis

vul@Zechariah:11:11 @ et in irritum deductum est in die illa et cognoverunt sic pauperes gregis qui custodiunt mihi quia verbum Domini est

vul@Zechariah:11:12 @ et dixi ad eos si bonum est in oculis vestris adferte mercedem meam et si non quiescite et adpenderunt mercedem meam triginta argenteos

vul@Zechariah:11:13 @ et dixit Dominus ad me proice illud ad statuarium decorum pretium quod adpretiatus sum ab eis et tuli triginta argenteos et proieci illos in domo Domini ad statuarium

vul@Zechariah:11:14 @ et praecidi virgam meam secundam quae appellabatur Funiculus ut dissolverem germanitatem inter Iudam et inter Israhel

vul@Zechariah:11:15 @ et dixit Dominus ad me adhuc sume tibi vasa pastoris stulti

vul@Zechariah:11:16 @ quia ecce ego suscitabo pastorem in terra qui derelicta non visitabit dispersum non quaeret et contritum non sanabit et id quod stat non enutriet et carnes pinguium comedet et ungulas eorum dissolvet

vul@Zechariah:11:17 @ o pastor et idolum derelinquens gregem gladius super brachium eius et super oculum dextrum eius brachium eius ariditate siccabitur et oculus dexter eius tenebrescens obscurabitur

vul@Zechariah:12:1 @ onus verbi Domini super Israhel dixit Dominus extendens caelum et fundans terram et fingens spiritum hominis in eo

vul@Zechariah:12:2 @ ecce ego ponam Hierusalem superliminare crapulae omnibus populis in circuitu sed et Iuda erit in obsidione contra Hierusalem

vul@Zechariah:12:3 @ et erit in die illa ponam Hierusalem lapidem oneris cunctis populis omnes qui levabunt eam concisione lacerabuntur et colligentur adversum eam omnia regna terrae

vul@Zechariah:12:4 @ in die illa dicit Dominus percutiam omnem equum in stuporem et ascensorem eius in amentiam et super domum Iuda aperiam oculos meos et omnem equum populorum percutiam in caecitate

vul@Zechariah:12:5 @ et dicent duces Iuda in corde suo confortentur mihi habitatores Hierusalem in Domino exercituum Deo eorum

vul@Zechariah:12:6 @ in die illo ponam duces Iuda sicut caminum ignis in lignis et sicut facem ignis in faeno et devorabunt ad dextram et ad sinistram omnes populos in circuitu et habitabitur Hierusalem rursum in loco suo in Hierusalem

vul@Zechariah:12:7 @ et salvabit Dominus tabernacula Iuda sicut in principio ut non magnifice glorietur domus David et gloria habitantium Hierusalem contra Iudam

vul@Zechariah:12:8 @ in die illo proteget Dominus habitatores Hierusalem et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David et domus David quasi Dei sicut angelus Domini in conspectu eius

vul@Zechariah:12:9 @ et erit in die illa quaeram conterere omnes gentes quae veniunt contra Hierusalem

vul@Zechariah:12:10 @ et effundam super domum David et super habitatores Hierusalem spiritum gratiae et precum et aspicient ad me quem confixerunt et plangent eum planctu quasi super unigenitum et dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti

vul@Zechariah:12:11 @ in die illa magnus erit planctus in Hierusalem sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon

vul@Zechariah:12:12 @ et planget terra familiae et familiae seorsum familiae domus David seorsum et mulieres eorum seorsum

vul@Zechariah:12:13 @ familiae domus Nathan seorsum et mulieres eorum seorsum familiae domus Levi seorsum et mulieres eorum seorsum familiae Semei seorsum et mulieres eorum seorsum

vul@Zechariah:12:14 @ omnes familiae reliquae familiae et familiae seorsum et mulieres eorum seorsum

vul@Zechariah:13:1 @ in die illa erit fons patens domus David et habitantibus Hierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae

vul@Zechariah:13:2 @ et erit in die illa dicit Dominus exercituum disperdam nomina idolorum de terra et non memorabuntur ultra et prophetas et spiritum inmundum auferam de terra

vul@Zechariah:13:3 @ et erit cum prophetaverit quispiam ultra dicent ei pater eius et mater eius qui genuerunt eum non vives quia mendacium locutus es in nomine Domini et configent eum pater eius et mater eius genitores eius cum prophetaverit

vul@Zechariah:13:4 @ et erit in die illa confundentur prophetae unusquisque ex visione sua cum prophetaverit nec operientur pallio saccino ut mentiantur

vul@Zechariah:13:5 @ sed dicet non sum propheta homo agricola ego sum quoniam Adam exemplum meum ab adulescentia mea

vul@Zechariah:13:6 @ et dicetur ei quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum et dicet his plagatus sum in domo eorum qui diligebant me

vul@Zechariah:13:7 @ framea suscitare super pastorem meum et super virum coherentem mihi dicit Dominus exercituum percute pastorem et dispergantur oves et convertam manum meam ad parvulos

vul@Zechariah:13:8 @ et erunt in omni terra dicit Dominus partes duae in ea disperdentur et deficient et tertia pars relinquetur in ea

vul@Zechariah:13:9 @ et ducam tertiam partem per ignem et uram eas sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum dicam populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meus

vul@Zechariah:14:1 @ ecce dies veniunt Domini et dividentur spolia tua in medio tui

vul@Zechariah:14:2 @ et congregabo omnes gentes ad Hierusalem in proelium et capietur civitas et vastabuntur domus et mulieres violabuntur et egredietur media pars civitatis in captivitatem et reliquum populi non auferetur ex urbe

vul@Zechariah:14:3 @ et egredietur Dominus et proeliabitur contra gentes illas sicut proeliatus est in die certaminis

vul@Zechariah:14:4 @ et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivarum qui est contra Hierusalem ad orientem et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et occidentem praerupto grandi valde et separabitur medium montis ad aquilonem et medium eius ad meridiem

vul@Zechariah:14:5 @ et fugietis ad vallem montium meorum quoniam coniungetur vallis montium usque ad proximum et fugietis sicut fugistis a facie terraemotus in diebus Oziae regis Iuda et veniet Dominus Deus meus omnesque sancti cum eo

vul@Zechariah:14:6 @ et erit in die illa non erit lux sed frigus et gelu

vul@Zechariah:14:7 @ et erit dies una quae nota est Domino non dies neque nox et in tempore vesperae erit lux

vul@Zechariah:14:8 @ et erit in die illa exibunt aquae vivae de Hierusalem medium earum ad mare orientale et medium earum ad mare novissimum in aestate et in hieme erunt

vul@Zechariah:14:9 @ et erit Dominus rex super omnem terram in die illa erit Dominus unus et erit nomen eius unum

vul@Zechariah:14:10 @ et revertetur omnis terra usque ad desertum de colle Remmon ad austrum Hierusalem et exaltabitur et habitabit in loco suo a porta Beniamin usque ad locum portae Prioris usque ad portam Angulorum et a turre Ananehel usque ad torcularia regis

vul@Zechariah:14:11 @ et habitabunt in ea et anathema non erit amplius sed sedebit Hierusalem secura

vul@Zechariah:14:12 @ et haec erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes quae pugnaverunt adversus Hierusalem tabescet caro uniuscuiusque stantis super pedes suos et oculi eius contabescent in foraminibus suis et lingua eorum contabescet in ore suo

vul@Zechariah:14:13 @ in die illo erit tumultus Domini magnus in eis et adprehendet vir manum proximi sui et conseretur manus eius super manum proximi sui

vul@Zechariah:14:14 @ sed et Iudas pugnabit adversus Hierusalem et congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu aurum et argentum et vestes multae satis

vul@Zechariah:14:15 @ et sic erit ruina equi et muli cameli et asini et omnium iumentorum quae fuerint in castris illis sicut ruina haec

vul@Zechariah:14:16 @ et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quae venerint contra Hierusalem ascendent ab anno in annum ut adorent regem Dominum exercituum et celebrent festivitatem tabernaculorum

vul@Zechariah:14:17 @ et erit qui non ascenderit de familiis terrae ad Hierusalem ut adoret regem Dominum exercituum non erit super eos imber

vul@Zechariah:14:18 @ quod si et familia Aegypti non ascenderit et non venerit nec super eos erit sed erit ruina qua percutiet Dominus omnes gentes quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum

vul@Zechariah:14:19 @ hoc erit peccatum Aegypti et hoc peccatum omnium gentium quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum

vul@Zechariah:14:20 @ in die illo erit quod super frenum equi est sanctum Domino et erunt lebetes in domo Domini quasi fialae coram altari

vul@Malachi:1:1 @ onus verbi Domini ad Israhel in manu Malachi

vul@Malachi:1:2 @ dilexi vos dicit Dominus et dixistis in quo dilexisti nos nonne frater erat Esau Iacob dicit Dominus et dilexi Iacob

vul@Malachi:1:3 @ Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et hereditatem eius in dracones deserti

vul@Malachi:1:4 @ quod si dixerit Idumea destructi sumus sed revertentes aedificabimus quae deserta sunt haec dicit Dominus exercituum isti aedificabunt et ego destruam et vocabuntur Termini impietatis et Populus cui iratus est Dominus usque in aeternum

vul@Malachi:1:5 @ et oculi vestri videbunt et vos dicetis magnificetur Dominus super terminum Israhel

vul@Malachi:1:6 @ filius honorat patrem et servus dominum suum si ergo pater ego sum ubi est honor meus et si dominus ego sum ubi est timor meus dicit Dominus exercituum ad vos o sacerdotes qui despicitis nomen meum et dixistis in quo despeximus nomen tuum

vul@Malachi:1:7 @ offertis super altare meum panem pollutum et dicitis in quo polluimus te in eo quod dicitis mensa Domini despecta est

vul@Malachi:1:8 @ si offeratis caecum ad immolandum nonne malum est et si offeratis claudum et languidum nonne malum est offer illud duci tuo si placuerit ei aut si susceperit faciem tuam dicit Dominus exercituum

vul@Malachi:1:9 @ et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri de manu enim vestra factum est hoc si quo modo suscipiat facies vestras dicit Dominus exercituum

vul@Malachi:1:10 @ quis est in vobis qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito non est mihi voluntas in vobis dicit Dominus exercituum et munus non suscipiam de manu vestra

vul@Malachi:1:11 @ ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda quia magnum nomen meum in gentibus dicit Dominus exercituum

vul@Malachi:1:12 @ et vos polluistis illud in eo quod dicitis mensa Domini contaminata est et quod superponitur contemptibile est cum igni qui illud devorat

vul@Malachi:1:13 @ et dixistis ecce de labore et exsuflastis illud dicit Dominus exercituum et intulistis de rapinis claudum et languidum et intulistis munus numquid suscipiam illud de manu vestra dicit Dominus

vul@Malachi:1:14 @ maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino quia rex magnus ego dicit Dominus exercituum et nomen meum horribile in gentibus

vul@Malachi:2:1 @ et nunc ad vos mandatum hoc o sacerdotes

vul@Malachi:2:2 @ si nolueritis audire et si nolueritis ponere super cor ut detis gloriam nomini meo ait Dominus exercituum mittam in vos egestatem et maledicam benedictionibus vestris et maledicam illis quoniam non posuistis super cor

vul@Malachi:2:3 @ ecce ego proiciam vobis brachium et dispergam super vultum vestrum stercus sollemnitatum vestrarum et adsumet vos secum

vul@Malachi:2:4 @ et scietis quia misi ad vos mandatum istud ut esset pactum meum cum Levi dicit Dominus exercituum

vul@Malachi:2:5 @ pactum meum fuit cum eo vitae et pacis et dedi ei timorem et timuit me et a facie nominis mei pavebat

vul@Malachi:2:6 @ lex veritatis fuit in ore eius et iniquitas non est inventa in labiis eius in pace et in aequitate ambulavit mecum et multos avertit ab iniquitate

vul@Malachi:2:7 @ labia enim sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore eius quia angelus Domini exercituum est

vul@Malachi:2:8 @ vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege irritum fecistis pactum Levi dicit Dominus exercituum

vul@Malachi:2:9 @ propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis sicut non servastis vias meas et accepistis faciem in lege

vul@Malachi:2:10 @ numquid non pater unus omnium nostrum numquid non Deus unus creavit nos quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum violans pactum patrum nostrorum

vul@Malachi:2:11 @ transgressus est Iuda et abominatio facta est in Israhel et in Hierusalem quia contaminavit Iudas sanctificationem Domini quam dilexit et habuit filiam dei alieni

vul@Malachi:2:12 @ disperdat Dominus virum qui fecerit hoc magistrum et discipulum de tabernaculis Iacob et offerentem munus Domino exercituum

vul@Malachi:2:13 @ et hoc rursum fecistis operiebatis lacrimis altare Domini fletu et mugitu ita ut ultra non respiciam ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra

vul@Malachi:2:14 @ et dixistis quam ob causam quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuae quam tu despexisti et haec particeps tua et uxor foederis tui

vul@Malachi:2:15 @ nonne unus fecit et residuum spiritus eius est et quid unus quaerit nisi semen Dei custodite ergo spiritum vestrum et uxorem adulescentiae tuae noli despicere

vul@Malachi:2:16 @ cum odio habueris dimitte dicit Dominus Deus Israhel operiet autem iniquitas vestimentum eius dicit Dominus exercituum custodite spiritum vestrum et nolite despicere

vul@Malachi:2:17 @ laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris et dixistis in quo eum fecimus laborare in eo cum diceretis omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini et tales ei placent aut certe ubi est Deus iudicii

vul@Malachi:3:1 @ ecce ego mittam angelum meum et praeparabit viam ante faciem meam et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis et angelus testamenti quem vos vultis ecce venit dicit Dominus exercituum

vul@Malachi:3:2 @ et quis poterit cogitare diem adventus eius et quis stabit ad videndum eum ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum

vul@Malachi:3:3 @ et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia

vul@Malachi:3:4 @ et placebit Domino sacrificium Iuda et Hierusalem sicut dies saeculi et sicut anni antiqui

vul@Malachi:3:5 @ et accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit Dominus exercituum

vul@Malachi:3:6 @ ego enim Dominus et non mutor et vos filii Iacob non estis consumpti

vul@Malachi:3:7 @ a diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis revertimini ad me et revertar ad vos dicit Dominus exercituum et dixistis in quo revertemur

vul@Malachi:3:8 @ si adfiget homo Deum quia vos configitis me et dixistis in quo confiximus te in decimis et in primitivis

vul@Malachi:3:9 @ et in penuria vos maledicti estis et me vos configitis gens tota

vul@Malachi:3:10 @ inferte omnem decimam in horreum et sit cibus in domo mea et probate me super hoc dicit Dominus si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam

vul@Malachi:3:11 @ et increpabo pro vobis devorantem et non corrumpet fructum terrae vestrae nec erit sterilis vinea in agro dicit Dominus exercituum

vul@Malachi:3:12 @ et beatos vos dicent omnes gentes eritis enim vos terra desiderabilis dicit Dominus exercituum

vul@Malachi:3:13 @ invaluerunt super me verba vestra dicit Dominus

vul@Malachi:3:14 @ et dixistis quid locuti sumus contra te dixistis vanus est qui servit Deo et quod emolumentum quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum

vul@Malachi:3:15 @ ergo nunc beatos dicimus arrogantes siquidem aedificati sunt facientes impietatem et temptaverunt Deum et salvi facti sunt

vul@Malachi:3:16 @ tunc locuti sunt timentes Deum unusquisque cum proximo suo et adtendit Dominus et audivit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius

vul@Malachi:3:17 @ et erunt mihi ait Dominus exercituum in die qua ego facio in peculium et parcam eis sicut parcit vir filio suo servienti sibi

vul@Malachi:3:18 @ et convertemini et videbitis quid sit inter iustum et impium et inter servientem Deo et non servientem ei

vul@Malachi:4:1 @ ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit eos dies veniens dicit Dominus exercituum quae non relinquet eis radicem et germen

vul@Malachi:4:2 @ et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pinnis eius et egrediemini et salietis sicut vituli de armento

vul@Malachi:4:3 @ et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego facio dicit Dominus exercituum

vul@Malachi:4:4 @ mementote legis Mosi servi mei quam mandavi ei in Choreb ad omnem Israhel praecepta et iudicia

vul@Malachi:4:5 @ ecce ego mittam vobis Heliam prophetam antequam veniat dies Domini magnus et horribilis

vul@Matthew:1:1 @ liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham

vul@Matthew:1:2 @ Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit Iacob Iacob autem genuit Iudam et fratres eius

vul@Matthew:1:3 @ Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar Phares autem genuit Esrom Esrom autem genuit Aram

vul@Matthew:1:4 @ Aram autem genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson Naasson autem genuit Salmon

vul@Matthew:1:5 @ Salmon autem genuit Booz de Rachab Booz autem genuit Obed ex Ruth Obed autem genuit Iesse Iesse autem genuit David regem

vul@Matthew:1:6 @ David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae

vul@Matthew:1:7 @ Salomon autem genuit Roboam Roboam autem genuit Abiam Abia autem genuit Asa

vul@Matthew:1:8 @ Asa autem genuit Iosaphat Iosaphat autem genuit Ioram Ioram autem genuit Oziam

vul@Matthew:1:9 @ Ozias autem genuit Ioatham Ioatham autem genuit Achaz Achaz autem genuit Ezechiam

vul@Matthew:1:10 @ Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon Amon autem genuit Iosiam

vul@Matthew:1:11 @ Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis

vul@Matthew:1:12 @ et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathihel Salathihel autem genuit Zorobabel

vul@Matthew:1:13 @ Zorobabel autem genuit Abiud Abiud autem genuit Eliachim Eliachim autem genuit Azor

vul@Matthew:1:14 @ Azor autem genuit Saddoc Saddoc autem genuit Achim Achim autem genuit Eliud

vul@Matthew:1:15 @ Eliud autem genuit Eleazar Eleazar autem genuit Matthan Matthan autem genuit Iacob

vul@Matthew:1:16 @ Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur Christus

vul@Matthew:1:17 @ omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim

vul@Matthew:1:18 @ Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto

vul@Matthew:1:19 @ Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam

vul@Matthew:1:20 @ haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est

vul@Matthew:1:21 @ pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum

vul@Matthew:1:22 @ hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem

vul@Matthew:1:23 @ ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus

vul@Matthew:1:24 @ exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam

vul@Matthew:1:25 @ et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum et vocavit nomen eius Iesum

vul@Matthew:2:1 @ cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam

vul@Matthew:2:2 @ dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum

vul@Matthew:2:3 @ audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo

vul@Matthew:2:4 @ et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur

vul@Matthew:2:5 @ at illi dixerunt ei in Bethleem Iudaeae sic enim scriptum est per prophetam

vul@Matthew:2:6 @ et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel

vul@Matthew:2:7 @ tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis

vul@Matthew:2:8 @ et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum

vul@Matthew:2:9 @ qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer

vul@Matthew:2:10 @ videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde

vul@Matthew:2:11 @ et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murram

vul@Matthew:2:12 @ et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam

vul@Matthew:2:13 @ qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum

vul@Matthew:2:14 @ qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum

vul@Matthew:2:15 @ et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem ex Aegypto vocavi filium meum

vul@Matthew:2:16 @ tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis

vul@Matthew:2:17 @ tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem

vul@Matthew:2:18 @ vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt

vul@Matthew:2:19 @ defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto

vul@Matthew:2:20 @ dicens surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israhel defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri

vul@Matthew:2:21 @ qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israhel

vul@Matthew:2:22 @ audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae

vul@Matthew:2:23 @ et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus vocabitur

vul@Matthew:3:1 @ in diebus autem illis venit Iohannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae

vul@Matthew:3:2 @ et dicens paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum

vul@Matthew:3:3 @ hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius

vul@Matthew:3:4 @ ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos esca autem eius erat lucustae et mel silvestre

vul@Matthew:3:5 @ tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanen

vul@Matthew:3:6 @ et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua

vul@Matthew:3:7 @ videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira

vul@Matthew:3:8 @ facite ergo fructum dignum paenitentiae

vul@Matthew:3:9 @ et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae

vul@Matthew:3:10 @ iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur

vul@Matthew:3:11 @ ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam qui autem post me venturus est fortior me est cuius non sum dignus calciamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni

vul@Matthew:3:12 @ cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibili

vul@Matthew:3:13 @ tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem ut baptizaretur ab eo

vul@Matthew:3:14 @ Iohannes autem prohibebat eum dicens ego a te debeo baptizari et tu venis ad me

vul@Matthew:3:15 @ respondens autem Iesus dixit ei sine modo sic enim decet nos implere omnem iustitiam tunc dimisit eum

vul@Matthew:3:16 @ baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se

vul@Matthew:3:17 @ et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui

vul@Matthew:4:1 @ tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo

vul@Matthew:4:2 @ et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus postea esuriit

vul@Matthew:4:3 @ et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut lapides isti panes fiant

vul@Matthew:4:4 @ qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei

vul@Matthew:4:5 @ tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi

vul@Matthew:4:6 @ et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum

vul@Matthew:4:7 @ ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum

vul@Matthew:4:8 @ iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum

vul@Matthew:4:9 @ et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me

vul@Matthew:4:10 @ tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies

vul@Matthew:4:11 @ tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei

vul@Matthew:4:12 @ cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in Galilaeam

vul@Matthew:4:13 @ et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim

vul@Matthew:4:14 @ ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam

vul@Matthew:4:15 @ terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium

vul@Matthew:4:16 @ populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis

vul@Matthew:4:17 @ exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum

vul@Matthew:4:18 @ ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores

vul@Matthew:4:19 @ et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum

vul@Matthew:4:20 @ at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum

vul@Matthew:4:21 @ et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos

vul@Matthew:4:22 @ illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum

vul@Matthew:4:23 @ et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo

vul@Matthew:4:24 @ et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos

vul@Matthew:4:25 @ et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen

vul@Matthew:5:1 @ videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius

vul@Matthew:5:2 @ et aperiens os suum docebat eos dicens

vul@Matthew:5:3 @ beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum

vul@Matthew:5:4 @ beati mites quoniam ipsi possidebunt terram

vul@Matthew:5:5 @ beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur

vul@Matthew:5:6 @ beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur

vul@Matthew:5:7 @ beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur

vul@Matthew:5:8 @ beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt

vul@Matthew:5:9 @ beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur

vul@Matthew:5:10 @ beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum

vul@Matthew:5:11 @ beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me

vul@Matthew:5:12 @ gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos

vul@Matthew:5:13 @ vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus

vul@Matthew:5:14 @ vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita

vul@Matthew:5:15 @ neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt

vul@Matthew:5:16 @ sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est

vul@Matthew:5:17 @ nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere

vul@Matthew:5:18 @ amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant

vul@Matthew:5:19 @ qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum

vul@Matthew:5:20 @ dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum

vul@Matthew:5:21 @ audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit iudicio

vul@Matthew:5:22 @ ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis

vul@Matthew:5:23 @ si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te

vul@Matthew:5:24 @ relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum

vul@Matthew:5:25 @ esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris

vul@Matthew:5:26 @ amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem

vul@Matthew:5:27 @ audistis quia dictum est antiquis non moechaberis

vul@Matthew:5:28 @ ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo

vul@Matthew:5:29 @ quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam

vul@Matthew:5:30 @ et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam

vul@Matthew:5:31 @ dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii

vul@Matthew:5:32 @ ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat

vul@Matthew:5:33 @ iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua

vul@Matthew:5:34 @ ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est

vul@Matthew:5:35 @ neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis

vul@Matthew:5:36 @ neque per caput tuum iuraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum

vul@Matthew:5:37 @ sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est

vul@Matthew:5:38 @ audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente

vul@Matthew:5:39 @ ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram

vul@Matthew:5:40 @ et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium

vul@Matthew:5:41 @ et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo

vul@Matthew:5:42 @ qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris

vul@Matthew:5:43 @ audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum

vul@Matthew:5:44 @ ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos

vul@Matthew:5:45 @ ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos

vul@Matthew:5:46 @ si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt

vul@Matthew:5:47 @ et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt

vul@Matthew:5:48 @ estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est

vul@Matthew:6:1 @ adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est

vul@Matthew:6:2 @ cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam

vul@Matthew:6:3 @ te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua

vul@Matthew:6:4 @ ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi

vul@Matthew:6:5 @ et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam

vul@Matthew:6:6 @ tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi

vul@Matthew:6:7 @ orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur

vul@Matthew:6:8 @ nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum

vul@Matthew:6:9 @ sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum

vul@Matthew:6:10 @ veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra

vul@Matthew:6:11 @ panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie

vul@Matthew:6:12 @ et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris

vul@Matthew:6:13 @ et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo

vul@Matthew:6:14 @ si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra

vul@Matthew:6:15 @ si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra

vul@Matthew:6:16 @ cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam

vul@Matthew:6:17 @ tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava

vul@Matthew:6:18 @ ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi

vul@Matthew:6:19 @ nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur

vul@Matthew:6:20 @ thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur

vul@Matthew:6:21 @ ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum

vul@Matthew:6:22 @ lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit

vul@Matthew:6:23 @ si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt

vul@Matthew:6:24 @ nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae

vul@Matthew:6:25 @ ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum

vul@Matthew:6:26 @ respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis

vul@Matthew:6:27 @ quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum

vul@Matthew:6:28 @ et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent

vul@Matthew:6:29 @ dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis

vul@Matthew:6:30 @ si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei

vul@Matthew:6:31 @ nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur

vul@Matthew:6:32 @ haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis

vul@Matthew:6:33 @ quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis

vul@Matthew:6:34 @ nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua

vul@Matthew:7:1 @ nolite iudicare ut non iudicemini

vul@Matthew:7:2 @ in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis

vul@Matthew:7:3 @ quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides

vul@Matthew:7:4 @ aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo

vul@Matthew:7:5 @ hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui

vul@Matthew:7:6 @ nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos

vul@Matthew:7:7 @ petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis

vul@Matthew:7:8 @ omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur

vul@Matthew:7:9 @ aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei

vul@Matthew:7:10 @ aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei

vul@Matthew:7:11 @ si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se

vul@Matthew:7:12 @ omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae

vul@Matthew:7:13 @ intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam

vul@Matthew:7:14 @ quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam

vul@Matthew:7:15 @ adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces

vul@Matthew:7:16 @ a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus

vul@Matthew:7:17 @ sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit

vul@Matthew:7:18 @ non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere

vul@Matthew:7:19 @ omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur

vul@Matthew:7:20 @ igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos

vul@Matthew:7:21 @ non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum

vul@Matthew:7:22 @ multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus

vul@Matthew:7:23 @ et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem

vul@Matthew:7:24 @ omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram

vul@Matthew:7:25 @ et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram

vul@Matthew:7:26 @ et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam

vul@Matthew:7:27 @ et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna

vul@Matthew:7:28 @ et factum est cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrinam eius

vul@Matthew:7:29 @ erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribae eorum et Pharisaei

vul@Matthew:8:1 @ cum autem descendisset de monte secutae sunt eum turbae multae

vul@Matthew:8:2 @ et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare

vul@Matthew:8:3 @ et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra eius

vul@Matthew:8:4 @ et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis

vul@Matthew:8:5 @ cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum

vul@Matthew:8:6 @ et dicens Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur

vul@Matthew:8:7 @ et ait illi Iesus ego veniam et curabo eum

vul@Matthew:8:8 @ et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus

vul@Matthew:8:9 @ nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit

vul@Matthew:8:10 @ audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel

vul@Matthew:8:11 @ dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum

vul@Matthew:8:12 @ filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium

vul@Matthew:8:13 @ et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa

vul@Matthew:8:14 @ et cum venisset Iesus in domum Petri vidit socrum eius iacentem et febricitantem

vul@Matthew:8:15 @ et tetigit manum eius et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis

vul@Matthew:8:16 @ vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit

vul@Matthew:8:17 @ ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit

vul@Matthew:8:18 @ videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum

vul@Matthew:8:19 @ et accedens unus scriba ait illi magister sequar te quocumque ieris

vul@Matthew:8:20 @ et dicit ei Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet

vul@Matthew:8:21 @ alius autem de discipulis eius ait illi Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum

vul@Matthew:8:22 @ Iesus autem ait illi sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos

vul@Matthew:8:23 @ et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eius

vul@Matthew:8:24 @ et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat

vul@Matthew:8:25 @ et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos perimus

vul@Matthew:8:26 @ et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna

vul@Matthew:8:27 @ porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare oboediunt ei

vul@Matthew:8:28 @ et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam

vul@Matthew:8:29 @ et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos

vul@Matthew:8:30 @ erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens

vul@Matthew:8:31 @ daemones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorum

vul@Matthew:8:32 @ et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis

vul@Matthew:8:33 @ pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant

vul@Matthew:8:34 @ et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum

vul@Matthew:9:1 @ et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam

vul@Matthew:9:2 @ et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico confide fili remittuntur tibi peccata tua

vul@Matthew:9:3 @ et ecce quidam de scribis dixerunt intra se hic blasphemat

vul@Matthew:9:4 @ et cum vidisset Iesus cogitationes eorum dixit ut quid cogitatis mala in cordibus vestris

vul@Matthew:9:5 @ quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata aut dicere surge et ambula

vul@Matthew:9:6 @ ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam

vul@Matthew:9:7 @ et surrexit et abiit in domum suam

vul@Matthew:9:8 @ videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit potestatem talem hominibus

vul@Matthew:9:9 @ et cum transiret inde Iesus vidit hominem sedentem in teloneo Mattheum nomine et ait illi sequere me et surgens secutus est eum

vul@Matthew:9:10 @ et factum est discumbente eo in domo ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius

vul@Matthew:9:11 @ et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester

vul@Matthew:9:12 @ at Iesus audiens ait non est opus valentibus medico sed male habentibus

vul@Matthew:9:13 @ euntes autem discite quid est misericordiam volo et non sacrificium non enim veni vocare iustos sed peccatores

vul@Matthew:9:14 @ tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter discipuli autem tui non ieiunant

vul@Matthew:9:15 @ et ait illis Iesus numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt

vul@Matthew:9:16 @ nemo autem inmittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus tollit enim plenitudinem eius a vestimento et peior scissura fit

vul@Matthew:9:17 @ neque mittunt vinum novum in utres veteres alioquin rumpuntur utres et vinum effunditur et utres pereunt sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur

vul@Matthew:9:18 @ haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens filia mea modo defuncta est sed veni inpone manum super eam et vivet

vul@Matthew:9:19 @ et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius

vul@Matthew:9:20 @ et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius

vul@Matthew:9:21 @ dicebat enim intra se si tetigero tantum vestimentum eius salva ero

vul@Matthew:9:22 @ at Iesus conversus et videns eam dixit confide filia fides tua te salvam fecit et salva facta est mulier ex illa hora

vul@Matthew:9:23 @ et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem

vul@Matthew:9:24 @ dicebat recedite non est enim mortua puella sed dormit et deridebant eum

vul@Matthew:9:25 @ et cum eiecta esset turba intravit et tenuit manum eius et surrexit puella

vul@Matthew:9:26 @ et exiit fama haec in universam terram illam

vul@Matthew:9:27 @ et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes miserere nostri Fili David

vul@Matthew:9:28 @ cum autem venisset domum accesserunt ad eum caeci et dicit eis Iesus creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei utique Domine

vul@Matthew:9:29 @ tunc tetigit oculos eorum dicens secundum fidem vestram fiat vobis

vul@Matthew:9:30 @ et aperti sunt oculi illorum et comminatus est illis Iesus dicens videte ne quis sciat

vul@Matthew:9:31 @ illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa

vul@Matthew:9:32 @ egressis autem illis ecce obtulerunt ei hominem mutum daemonium habentem

vul@Matthew:9:33 @ et eiecto daemone locutus est mutus et miratae sunt turbae dicentes numquam paruit sic in Israhel

vul@Matthew:9:34 @ Pharisaei autem dicebant in principe daemoniorum eicit daemones

vul@Matthew:9:35 @ et circumibat Iesus civitates omnes et castella docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem

vul@Matthew:9:36 @ videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem

vul@Matthew:9:37 @ tunc dicit discipulis suis messis quidem multa operarii autem pauci

vul@Matthew:9:38 @ rogate ergo dominum messis ut eiciat operarios in messem suam

vul@Matthew:10:1 @ et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem

vul@Matthew:10:2 @ duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius

vul@Matthew:10:3 @ Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus

vul@Matthew:10:4 @ Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum

vul@Matthew:10:5 @ hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis

vul@Matthew:10:6 @ sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel

vul@Matthew:10:7 @ euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum

vul@Matthew:10:8 @ infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite gratis accepistis gratis date

vul@Matthew:10:9 @ nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris

vul@Matthew:10:10 @ non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo

vul@Matthew:10:11 @ in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis

vul@Matthew:10:12 @ intrantes autem in domum salutate eam

vul@Matthew:10:13 @ et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur

vul@Matthew:10:14 @ et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris

vul@Matthew:10:15 @ amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati

vul@Matthew:10:16 @ ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae

vul@Matthew:10:17 @ cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos

vul@Matthew:10:18 @ et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus

vul@Matthew:10:19 @ cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini

vul@Matthew:10:20 @ non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis

vul@Matthew:10:21 @ tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient

vul@Matthew:10:22 @ et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit

vul@Matthew:10:23 @ cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis

vul@Matthew:10:24 @ non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum

vul@Matthew:10:25 @ sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus eius si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos eius

vul@Matthew:10:26 @ ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur

vul@Matthew:10:27 @ quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta

vul@Matthew:10:28 @ et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam

vul@Matthew:10:29 @ nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro

vul@Matthew:10:30 @ vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt

vul@Matthew:10:31 @ nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos

vul@Matthew:10:32 @ omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis

vul@Matthew:10:33 @ qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis

vul@Matthew:10:34 @ nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium

vul@Matthew:10:35 @ veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam

vul@Matthew:10:36 @ et inimici hominis domestici eius

vul@Matthew:10:37 @ qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus

vul@Matthew:10:38 @ et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus

vul@Matthew:10:39 @ qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam

vul@Matthew:10:40 @ qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit

vul@Matthew:10:41 @ qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet

vul@Matthew:10:42 @ et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam

vul@Matthew:11:1 @ et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum

vul@Matthew:11:2 @ Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis

vul@Matthew:11:3 @ ait illi tu es qui venturus es an alium expectamus

vul@Matthew:11:4 @ et respondens Iesus ait illis euntes renuntiate Iohanni quae auditis et videtis

vul@Matthew:11:5 @ caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur

vul@Matthew:11:6 @ et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me

vul@Matthew:11:7 @ illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne quid existis in desertum videre harundinem vento agitatam

vul@Matthew:11:8 @ sed quid existis videre hominem mollibus vestitum ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt

vul@Matthew:11:9 @ sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam prophetam

vul@Matthew:11:10 @ hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te

vul@Matthew:11:11 @ amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior est illo

vul@Matthew:11:12 @ a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud

vul@Matthew:11:13 @ omnes enim prophetae et lex usque ad Iohannem prophetaverunt

vul@Matthew:11:14 @ et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est

vul@Matthew:11:15 @ qui habet aures audiendi audiat

vul@Matthew:11:16 @ cui autem similem aestimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus

vul@Matthew:11:17 @ dicunt cecinimus vobis et non saltastis lamentavimus et non planxistis

vul@Matthew:11:18 @ venit enim Iohannes neque manducans neque bibens et dicunt daemonium habet

vul@Matthew:11:19 @ venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et iustificata est sapientia a filiis suis

vul@Matthew:11:20 @ tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes eius quia non egissent paenitentiam

vul@Matthew:11:21 @ vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent

vul@Matthew:11:22 @ verumtamen dico vobis Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis

vul@Matthew:11:23 @ et tu Capharnaum numquid usque in caelum exaltaberis usque in infernum descendes quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te forte mansissent usque in hunc diem

vul@Matthew:11:24 @ verumtamen dico vobis quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi

vul@Matthew:11:25 @ in illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis

vul@Matthew:11:26 @ ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te

vul@Matthew:11:27 @ omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare

vul@Matthew:11:28 @ venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos

vul@Matthew:11:29 @ tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris

vul@Matthew:11:30 @ iugum enim meum suave est et onus meum leve est

vul@Matthew:12:1 @ in illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare

vul@Matthew:12:2 @ Pharisaei autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis

vul@Matthew:12:3 @ at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant

vul@Matthew:12:4 @ quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus

vul@Matthew:12:5 @ aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt

vul@Matthew:12:6 @ dico autem vobis quia templo maior est hic

vul@Matthew:12:7 @ si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes

vul@Matthew:12:8 @ dominus est enim Filius hominis etiam sabbati

vul@Matthew:12:9 @ et cum inde transisset venit in synagogam eorum

vul@Matthew:12:10 @ et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum

vul@Matthew:12:11 @ ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam

vul@Matthew:12:12 @ quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere

vul@Matthew:12:13 @ tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut altera

vul@Matthew:12:14 @ exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent

vul@Matthew:12:15 @ Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes

vul@Matthew:12:16 @ et praecepit eis ne manifestum eum facerent

vul@Matthew:12:17 @ ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem

vul@Matthew:12:18 @ ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit

vul@Matthew:12:19 @ non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eius

vul@Matthew:12:20 @ harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium

vul@Matthew:12:21 @ et in nomine eius gentes sperabunt

vul@Matthew:12:22 @ tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret

vul@Matthew:12:23 @ et stupebant omnes turbae et dicebant numquid hic est Filius David

vul@Matthew:12:24 @ Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum

vul@Matthew:12:25 @ Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit

vul@Matthew:12:26 @ et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum eius

vul@Matthew:12:27 @ et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestri

vul@Matthew:12:28 @ si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit in vos regnum Dei

vul@Matthew:12:29 @ aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat

vul@Matthew:12:30 @ qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit

vul@Matthew:12:31 @ ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur

vul@Matthew:12:32 @ et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro

vul@Matthew:12:33 @ aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur

vul@Matthew:12:34 @ progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur

vul@Matthew:12:35 @ bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala

vul@Matthew:12:36 @ dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii

vul@Matthew:12:37 @ ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis

vul@Matthew:12:38 @ tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre

vul@Matthew:12:39 @ qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae

vul@Matthew:12:40 @ sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus

vul@Matthew:12:41 @ viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae et ecce plus quam Iona hic

vul@Matthew:12:42 @ regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic

vul@Matthew:12:43 @ cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit

vul@Matthew:12:44 @ tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam

vul@Matthew:12:45 @ tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae

vul@Matthew:12:46 @ adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei

vul@Matthew:12:47 @ dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te

vul@Matthew:12:48 @ at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et qui sunt fratres mei

vul@Matthew:12:49 @ et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei

vul@Matthew:12:50 @ quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est

vul@Matthew:13:1 @ in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare

vul@Matthew:13:2 @ et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore

vul@Matthew:13:3 @ et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare

vul@Matthew:13:4 @ et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea

vul@Matthew:13:5 @ alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae

vul@Matthew:13:6 @ sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt

vul@Matthew:13:7 @ alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt ea

vul@Matthew:13:8 @ alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum

vul@Matthew:13:9 @ qui habet aures audiendi audiat

vul@Matthew:13:10 @ et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis

vul@Matthew:13:11 @ qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum

vul@Matthew:13:12 @ qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo

vul@Matthew:13:13 @ ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt

vul@Matthew:13:14 @ et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis

vul@Matthew:13:15 @ incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos

vul@Matthew:13:16 @ vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunt

vul@Matthew:13:17 @ amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt

vul@Matthew:13:18 @ vos ergo audite parabolam seminantis

vul@Matthew:13:19 @ omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est

vul@Matthew:13:20 @ qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud

vul@Matthew:13:21 @ non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur

vul@Matthew:13:22 @ qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur

vul@Matthew:13:23 @ qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta

vul@Matthew:13:24 @ aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo

vul@Matthew:13:25 @ cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit

vul@Matthew:13:26 @ cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania

vul@Matthew:13:27 @ accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania

vul@Matthew:13:28 @ et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus ea

vul@Matthew:13:29 @ et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum

vul@Matthew:13:30 @ sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum

vul@Matthew:13:31 @ aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo

vul@Matthew:13:32 @ quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius

vul@Matthew:13:33 @ aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum

vul@Matthew:13:34 @ haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis

vul@Matthew:13:35 @ ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi

vul@Matthew:13:36 @ tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri

vul@Matthew:13:37 @ qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis

vul@Matthew:13:38 @ ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam

vul@Matthew:13:39 @ inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli sunt

vul@Matthew:13:40 @ sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculi

vul@Matthew:13:41 @ mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem

vul@Matthew:13:42 @ et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium

vul@Matthew:13:43 @ tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat

vul@Matthew:13:44 @ simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum

vul@Matthew:13:45 @ iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas

vul@Matthew:13:46 @ inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam

vul@Matthew:13:47 @ iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti

vul@Matthew:13:48 @ quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt

vul@Matthew:13:49 @ sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum

vul@Matthew:13:50 @ et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium

vul@Matthew:13:51 @ intellexistis haec omnia dicunt ei etiam

vul@Matthew:13:52 @ ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera

vul@Matthew:13:53 @ et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde

vul@Matthew:13:54 @ et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et virtutes

vul@Matthew:13:55 @ nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas

vul@Matthew:13:56 @ et sorores eius nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia ista

vul@Matthew:13:57 @ et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua

vul@Matthew:13:58 @ et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum

vul@Matthew:14:1 @ in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu

vul@Matthew:14:2 @ et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo

vul@Matthew:14:3 @ Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui

vul@Matthew:14:4 @ dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam

vul@Matthew:14:5 @ et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant

vul@Matthew:14:6 @ die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi

vul@Matthew:14:7 @ unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo

vul@Matthew:14:8 @ at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae

vul@Matthew:14:9 @ et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari

vul@Matthew:14:10 @ misitque et decollavit Iohannem in carcere

vul@Matthew:14:11 @ et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae

vul@Matthew:14:12 @ et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu

vul@Matthew:14:13 @ quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus

vul@Matthew:14:14 @ et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum

vul@Matthew:14:15 @ vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas

vul@Matthew:14:16 @ Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare

vul@Matthew:14:17 @ responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces

vul@Matthew:14:18 @ qui ait eis adferte illos mihi huc

vul@Matthew:14:19 @ et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis

vul@Matthew:14:20 @ et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos

vul@Matthew:14:21 @ manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis

vul@Matthew:14:22 @ et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas

vul@Matthew:14:23 @ et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi

vul@Matthew:14:24 @ navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus

vul@Matthew:14:25 @ quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare

vul@Matthew:14:26 @ et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt

vul@Matthew:14:27 @ statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere

vul@Matthew:14:28 @ respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te super aquas

vul@Matthew:14:29 @ at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum

vul@Matthew:14:30 @ videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac

vul@Matthew:14:31 @ et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitasti

vul@Matthew:14:32 @ et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus

vul@Matthew:14:33 @ qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es

vul@Matthew:14:34 @ et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar

vul@Matthew:14:35 @ et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes

vul@Matthew:14:36 @ et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt

vul@Matthew:15:1 @ tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes

vul@Matthew:15:2 @ quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant

vul@Matthew:15:3 @ ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram

vul@Matthew:15:4 @ nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur

vul@Matthew:15:5 @ vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit

vul@Matthew:15:6 @ et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram

vul@Matthew:15:7 @ hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens

vul@Matthew:15:8 @ populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me

vul@Matthew:15:9 @ sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum

vul@Matthew:15:10 @ et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite

vul@Matthew:15:11 @ non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem

vul@Matthew:15:12 @ tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt

vul@Matthew:15:13 @ at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur

vul@Matthew:15:14 @ sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt

vul@Matthew:15:15 @ respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam

vul@Matthew:15:16 @ at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis

vul@Matthew:15:17 @ non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur

vul@Matthew:15:18 @ quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem

vul@Matthew:15:19 @ de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae

vul@Matthew:15:20 @ haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem

vul@Matthew:15:21 @ et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis

vul@Matthew:15:22 @ et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur

vul@Matthew:15:23 @ qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos

vul@Matthew:15:24 @ ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel

vul@Matthew:15:25 @ at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me

vul@Matthew:15:26 @ qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus

vul@Matthew:15:27 @ at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum

vul@Matthew:15:28 @ tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora

vul@Matthew:15:29 @ et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi

vul@Matthew:15:30 @ et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos

vul@Matthew:15:31 @ ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel

vul@Matthew:15:32 @ Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via

vul@Matthew:15:33 @ et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam

vul@Matthew:15:34 @ et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos

vul@Matthew:15:35 @ et praecepit turbae ut discumberet super terram

vul@Matthew:15:36 @ et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo

vul@Matthew:15:37 @ et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas

vul@Matthew:15:38 @ erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres

vul@Matthew:15:39 @ et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan

vul@Matthew:16:1 @ et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temptantes et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis

vul@Matthew:16:2 @ at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim caelum

vul@Matthew:16:3 @ et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelum

vul@Matthew:16:4 @ faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit

vul@Matthew:16:5 @ et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere

vul@Matthew:16:6 @ qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum

vul@Matthew:16:7 @ at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus

vul@Matthew:16:8 @ sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis

vul@Matthew:16:9 @ nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis

vul@Matthew:16:10 @ neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis

vul@Matthew:16:11 @ quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum

vul@Matthew:16:12 @ tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum

vul@Matthew:16:13 @ venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis

vul@Matthew:16:14 @ at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis

vul@Matthew:16:15 @ dicit illis vos autem quem me esse dicitis

vul@Matthew:16:16 @ respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi

vul@Matthew:16:17 @ respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est

vul@Matthew:16:18 @ et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam

vul@Matthew:16:19 @ et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum in caelis

vul@Matthew:16:20 @ tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus

vul@Matthew:16:21 @ exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere

vul@Matthew:16:22 @ et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc

vul@Matthew:16:23 @ qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominum

vul@Matthew:16:24 @ tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me

vul@Matthew:16:25 @ qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam

vul@Matthew:16:26 @ quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua

vul@Matthew:16:27 @ Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius

vul@Matthew:16:28 @ amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo

vul@Matthew:17:1 @ et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum

vul@Matthew:17:2 @ et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix

vul@Matthew:17:3 @ et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes

vul@Matthew:17:4 @ respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum

vul@Matthew:17:5 @ adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite

vul@Matthew:17:6 @ et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde

vul@Matthew:17:7 @ et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis surgite et nolite timere

vul@Matthew:17:8 @ levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Iesum

vul@Matthew:17:9 @ et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis resurgat

vul@Matthew:17:10 @ et interrogaverunt eum discipuli dicentes quid ergo scribae dicunt quod Heliam oporteat primum venire

vul@Matthew:17:11 @ at ille respondens ait eis Helias quidem venturus est et restituet omnia

vul@Matthew:17:12 @ dico autem vobis quia Helias iam venit et non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et Filius hominis passurus est ab eis

vul@Matthew:17:13 @ tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne Baptista dixisset eis

vul@Matthew:17:14 @ et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam

vul@Matthew:17:15 @ et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum

vul@Matthew:17:16 @ respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me

vul@Matthew:17:17 @ et increpavit ei Iesus et exiit ab eo daemonium et curatus est puer ex illa hora

vul@Matthew:17:18 @ tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum

vul@Matthew:17:19 @ dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis

vul@Matthew:17:20 @ hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium

vul@Matthew:17:21 @ conversantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus Filius hominis tradendus est in manus hominum

vul@Matthew:17:22 @ et occident eum et tertio die resurget et contristati sunt vehementer

vul@Matthew:17:23 @ et cum venissent Capharnaum accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt magister vester non solvit didragma

vul@Matthew:17:24 @ ait etiam et cum intrasset domum praevenit eum Iesus dicens quid tibi videtur Simon reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum a filiis suis an ab alienis

vul@Matthew:17:25 @ et ille dixit ab alienis dixit illi Iesus ergo liberi sunt filii

vul@Matthew:17:26 @ ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore eius invenies staterem illum sumens da eis pro me et te

vul@Matthew:18:1 @ in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes quis putas maior est in regno caelorum

vul@Matthew:18:2 @ et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum

vul@Matthew:18:3 @ et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum

vul@Matthew:18:4 @ quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est maior in regno caelorum

vul@Matthew:18:5 @ et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit

vul@Matthew:18:6 @ qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris

vul@Matthew:18:7 @ vae mundo ab scandalis necesse est enim ut veniant scandala verumtamen vae homini per quem scandalum venit

vul@Matthew:18:8 @ si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum

vul@Matthew:18:9 @ et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis

vul@Matthew:18:10 @ videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis est

vul@Matthew:18:11 @ venit enim Filius hominis salvare quod perierat

vul@Matthew:18:12 @ quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam quae erravit

vul@Matthew:18:13 @ et si contigerit ut inveniat eam amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt

vul@Matthew:18:14 @ sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est ut pereat unus de pusillis istis

vul@Matthew:18:15 @ si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum

vul@Matthew:18:16 @ si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum

vul@Matthew:18:17 @ quod si non audierit eos dic ecclesiae si autem et ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus

vul@Matthew:18:18 @ amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caelo

vul@Matthew:18:19 @ iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo qui in caelis est

vul@Matthew:18:20 @ ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum

vul@Matthew:18:21 @ tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septies

vul@Matthew:18:22 @ dicit illi Iesus non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies

vul@Matthew:18:23 @ ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis

vul@Matthew:18:24 @ et cum coepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta

vul@Matthew:18:25 @ cum autem non haberet unde redderet iussit eum dominus venundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi

vul@Matthew:18:26 @ procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi

vul@Matthew:18:27 @ misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei

vul@Matthew:18:28 @ egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens redde quod debes

vul@Matthew:18:29 @ et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi

vul@Matthew:18:30 @ ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum

vul@Matthew:18:31 @ videntes autem conservi eius quae fiebant contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta erant

vul@Matthew:18:32 @ tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me

vul@Matthew:18:33 @ non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego tui misertus sum

vul@Matthew:18:34 @ et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum

vul@Matthew:18:35 @ sic et Pater meus caelestis faciet vobis si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris

vul@Matthew:19:1 @ et factum est cum consummasset Iesus sermones istos migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanen

vul@Matthew:19:2 @ et secutae sunt eum turbae multae et curavit eos ibi

vul@Matthew:19:3 @ et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum et dicentes si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa

vul@Matthew:19:4 @ qui respondens ait eis non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos

vul@Matthew:19:5 @ et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una

vul@Matthew:19:6 @ itaque iam non sunt duo sed una caro quod ergo Deus coniunxit homo non separet

vul@Matthew:19:7 @ dicunt illi quid ergo Moses mandavit dari libellum repudii et dimittere

vul@Matthew:19:8 @ ait illis quoniam Moses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ab initio autem non sic fuit

vul@Matthew:19:9 @ dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem et aliam duxerit moechatur et qui dimissam duxerit moechatur

vul@Matthew:19:10 @ dicunt ei discipuli eius si ita est causa homini cum uxore non expedit nubere

vul@Matthew:19:11 @ qui dixit non omnes capiunt verbum istud sed quibus datum est

vul@Matthew:19:12 @ sunt enim eunuchi qui de matris utero sic nati sunt et sunt eunuchi qui facti sunt ab hominibus et sunt eunuchi qui se ipsos castraverunt propter regnum caelorum qui potest capere capiat

vul@Matthew:19:13 @ tunc oblati sunt ei parvuli ut manus eis inponeret et oraret discipuli autem increpabant eis

vul@Matthew:19:14 @ Iesus vero ait eis sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire talium est enim regnum caelorum

vul@Matthew:19:15 @ et cum inposuisset eis manus abiit inde

vul@Matthew:19:16 @ et ecce unus accedens ait illi magister bone quid boni faciam ut habeam vitam aeternam

vul@Matthew:19:17 @ qui dixit ei quid me interrogas de bono unus est bonus Deus si autem vis ad vitam ingredi serva mandata

vul@Matthew:19:18 @ dicit illi quae Iesus autem dixit non homicidium facies non adulterabis non facies furtum non falsum testimonium dices

vul@Matthew:19:19 @ honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut te ipsum

vul@Matthew:19:20 @ dicit illi adulescens omnia haec custodivi quid adhuc mihi deest

vul@Matthew:19:21 @ ait illi Iesus si vis perfectus esse vade vende quae habes et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me

vul@Matthew:19:22 @ cum audisset autem adulescens verbum abiit tristis erat enim habens multas possessiones

vul@Matthew:19:23 @ Iesus autem dixit discipulis suis amen dico vobis quia dives difficile intrabit in regnum caelorum

vul@Matthew:19:24 @ et iterum dico vobis facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum caelorum

vul@Matthew:19:25 @ auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes quis ergo poterit salvus esse

vul@Matthew:19:26 @ aspiciens autem Iesus dixit illis apud homines hoc inpossibile est apud Deum autem omnia possibilia sunt

vul@Matthew:19:27 @ tunc respondens Petrus dixit ei ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te quid ergo erit nobis

vul@Matthew:19:28 @ Iesus autem dixit illis amen dico vobis quod vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel

vul@Matthew:19:29 @ et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit

vul@Matthew:19:30 @ multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi

vul@Matthew:20:1 @ simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam

vul@Matthew:20:2 @ conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam

vul@Matthew:20:3 @ et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos

vul@Matthew:20:4 @ et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis

vul@Matthew:20:5 @ illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter

vul@Matthew:20:6 @ circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi

vul@Matthew:20:7 @ dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam

vul@Matthew:20:8 @ cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos

vul@Matthew:20:9 @ cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios

vul@Matthew:20:10 @ venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios

vul@Matthew:20:11 @ et accipientes murmurabant adversus patrem familias

vul@Matthew:20:12 @ dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus

vul@Matthew:20:13 @ at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum

vul@Matthew:20:14 @ tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi

vul@Matthew:20:15 @ aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum

vul@Matthew:20:16 @ sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi

vul@Matthew:20:17 @ et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis

vul@Matthew:20:18 @ ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte

vul@Matthew:20:19 @ et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget

vul@Matthew:20:20 @ tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo

vul@Matthew:20:21 @ qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo

vul@Matthew:20:22 @ respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus

vul@Matthew:20:23 @ ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo

vul@Matthew:20:24 @ et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus

vul@Matthew:20:25 @ Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos

vul@Matthew:20:26 @ non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister

vul@Matthew:20:27 @ et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus

vul@Matthew:20:28 @ sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis

vul@Matthew:20:29 @ et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa

vul@Matthew:20:30 @ et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David

vul@Matthew:20:31 @ turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David

vul@Matthew:20:32 @ et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis

vul@Matthew:20:33 @ dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri

vul@Matthew:20:34 @ misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum

vul@Matthew:21:1 @ et cum adpropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage ad montem Oliveti tunc Iesus misit duos discipulos

vul@Matthew:21:2 @ dicens eis ite in castellum quod contra vos est et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea solvite et adducite mihi

vul@Matthew:21:3 @ et si quis vobis aliquid dixerit dicite quia Dominus his opus habet et confestim dimittet eos

vul@Matthew:21:4 @ hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem

vul@Matthew:21:5 @ dicite filiae Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus et sedens super asinam et pullum filium subiugalis

vul@Matthew:21:6 @ euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus

vul@Matthew:21:7 @ et adduxerunt asinam et pullum et inposuerunt super eis vestimenta sua et eum desuper sedere fecerunt

vul@Matthew:21:8 @ plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via

vul@Matthew:21:9 @ turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes osanna Filio David benedictus qui venturus est in nomine Domini osanna in altissimis

vul@Matthew:21:10 @ et cum intrasset Hierosolymam commota est universa civitas dicens quis est hic

vul@Matthew:21:11 @ populi autem dicebant hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae

vul@Matthew:21:12 @ et intravit Iesus in templum Dei et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit

vul@Matthew:21:13 @ et dicit eis scriptum est domus mea domus orationis vocabitur vos autem fecistis eam speluncam latronum

vul@Matthew:21:14 @ et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanavit eos

vul@Matthew:21:15 @ videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes osanna Filio David indignati sunt

vul@Matthew:21:16 @ et dixerunt ei audis quid isti dicant Iesus autem dicit eis utique numquam legistis quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem

vul@Matthew:21:17 @ et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit

vul@Matthew:21:18 @ mane autem revertens in civitatem esuriit

vul@Matthew:21:19 @ et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum et arefacta est continuo ficulnea

vul@Matthew:21:20 @ et videntes discipuli mirati sunt dicentes quomodo continuo aruit

vul@Matthew:21:21 @ respondens autem Iesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non haesitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et iacta te in mare fiet

vul@Matthew:21:22 @ et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis

vul@Matthew:21:23 @ et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem

vul@Matthew:21:24 @ respondens Iesus dixit illis interrogabo vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego vobis dicam in qua potestate haec facio

vul@Matthew:21:25 @ baptismum Iohannis unde erat e caelo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e caelo dicet nobis quare ergo non credidistis illi

vul@Matthew:21:26 @ si autem dixerimus ex hominibus timemus turbam omnes enim habent Iohannem sicut prophetam

vul@Matthew:21:27 @ et respondentes Iesu dixerunt nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua potestate haec facio

vul@Matthew:21:28 @ quid autem vobis videtur homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit fili vade hodie operare in vinea mea

vul@Matthew:21:29 @ ille autem respondens ait nolo postea autem paenitentia motus abiit

vul@Matthew:21:30 @ accedens autem ad alterum dixit similiter at ille respondens ait eo domine et non ivit

vul@Matthew:21:31 @ quis ex duobus fecit voluntatem patris dicunt novissimus dicit illis Iesus amen dico vobis quia publicani et meretrices praecedunt vos in regno Dei

vul@Matthew:21:32 @ venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae et non credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis ei

vul@Matthew:21:33 @ aliam parabolam audite homo erat pater familias qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est

vul@Matthew:21:34 @ cum autem tempus fructuum adpropinquasset misit servos suos ad agricolas ut acciperent fructus eius

vul@Matthew:21:35 @ et agricolae adprehensis servis eius alium ceciderunt alium occiderunt alium vero lapidaverunt

vul@Matthew:21:36 @ iterum misit alios servos plures prioribus et fecerunt illis similiter

vul@Matthew:21:37 @ novissime autem misit ad eos filium suum dicens verebuntur filium meum

vul@Matthew:21:38 @ agricolae autem videntes filium dixerunt intra se hic est heres venite occidamus eum et habebimus hereditatem eius

vul@Matthew:21:39 @ et adprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt

vul@Matthew:21:40 @ cum ergo venerit dominus vineae quid faciet agricolis illis

vul@Matthew:21:41 @ aiunt illi malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis

vul@Matthew:21:42 @ dicit illis Iesus numquam legistis in scripturis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris

vul@Matthew:21:43 @ ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius

vul@Matthew:21:44 @ et qui ceciderit super lapidem istum confringetur super quem vero ceciderit conteret eum

vul@Matthew:21:45 @ et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius cognoverunt quod de ipsis diceret

vul@Matthew:21:46 @ et quaerentes eum tenere timuerunt turbas quoniam sicut prophetam eum habebant

vul@Matthew:22:1 @ et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens

vul@Matthew:22:2 @ simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo

vul@Matthew:22:3 @ et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire

vul@Matthew:22:4 @ iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias

vul@Matthew:22:5 @ illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam

vul@Matthew:22:6 @ reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt

vul@Matthew:22:7 @ rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit

vul@Matthew:22:8 @ tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni

vul@Matthew:22:9 @ ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias

vul@Matthew:22:10 @ et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium

vul@Matthew:22:11 @ intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali

vul@Matthew:22:12 @ et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit

vul@Matthew:22:13 @ tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium

vul@Matthew:22:14 @ multi autem sunt vocati pauci vero electi

vul@Matthew:22:15 @ tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone

vul@Matthew:22:16 @ et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum

vul@Matthew:22:17 @ dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non

vul@Matthew:22:18 @ cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae

vul@Matthew:22:19 @ ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium

vul@Matthew:22:20 @ et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio

vul@Matthew:22:21 @ dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo

vul@Matthew:22:22 @ et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt

vul@Matthew:22:23 @ in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum

vul@Matthew:22:24 @ dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo

vul@Matthew:22:25 @ erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo

vul@Matthew:22:26 @ similiter secundus et tertius usque ad septimum

vul@Matthew:22:27 @ novissime autem omnium et mulier defuncta est

vul@Matthew:22:28 @ in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam

vul@Matthew:22:29 @ respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei

vul@Matthew:22:30 @ in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo

vul@Matthew:22:31 @ de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis

vul@Matthew:22:32 @ ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium

vul@Matthew:22:33 @ et audientes turbae mirabantur in doctrina eius

vul@Matthew:22:34 @ Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum

vul@Matthew:22:35 @ et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum

vul@Matthew:22:36 @ magister quod est mandatum magnum in lege

vul@Matthew:22:37 @ ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua

vul@Matthew:22:38 @ hoc est maximum et primum mandatum

vul@Matthew:22:39 @ secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum

vul@Matthew:22:40 @ in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae

vul@Matthew:22:41 @ congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus

vul@Matthew:22:42 @ dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David

vul@Matthew:22:43 @ ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens

vul@Matthew:22:44 @ dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

vul@Matthew:22:45 @ si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est

vul@Matthew:22:46 @ et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare

vul@Matthew:23:1 @ tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos

vul@Matthew:23:2 @ dicens super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei

vul@Matthew:23:3 @ omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt

vul@Matthew:23:4 @ alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere

vul@Matthew:23:5 @ omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias

vul@Matthew:23:6 @ amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis

vul@Matthew:23:7 @ et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi

vul@Matthew:23:8 @ vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis

vul@Matthew:23:9 @ et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis est

vul@Matthew:23:10 @ nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus

vul@Matthew:23:11 @ qui maior est vestrum erit minister vester

vul@Matthew:23:12 @ qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabitur

vul@Matthew:23:13 @ vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare

vul@Matthew:23:14 @ [

vul@Matthew:23:15 @ vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vos

vul@Matthew:23:16 @ vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet

vul@Matthew:23:17 @ stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod sanctificat aurum

vul@Matthew:23:18 @ et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet

vul@Matthew:23:19 @ caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat donum

vul@Matthew:23:20 @ qui ergo iurat in altare iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt

vul@Matthew:23:21 @ et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso

vul@Matthew:23:22 @ et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum

vul@Matthew:23:23 @ vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittere

vul@Matthew:23:24 @ duces caeci excolantes culicem camelum autem gluttientes

vul@Matthew:23:25 @ vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia

vul@Matthew:23:26 @ Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum

vul@Matthew:23:27 @ vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia similes estis sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia

vul@Matthew:23:28 @ sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate

vul@Matthew:23:29 @ vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum

vul@Matthew:23:30 @ et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum

vul@Matthew:23:31 @ itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt

vul@Matthew:23:32 @ et vos implete mensuram patrum vestrorum

vul@Matthew:23:33 @ serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio gehennae

vul@Matthew:23:34 @ ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem

vul@Matthew:23:35 @ ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare

vul@Matthew:23:36 @ amen dico vobis venient haec omnia super generationem istam

vul@Matthew:23:37 @ Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti

vul@Matthew:23:38 @ ecce relinquitur vobis domus vestra deserta

vul@Matthew:23:39 @ dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis benedictus qui venit in nomine Domini

vul@Matthew:24:1 @ et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi

vul@Matthew:24:2 @ ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur

vul@Matthew:24:3 @ sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi

vul@Matthew:24:4 @ et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat

vul@Matthew:24:5 @ multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent

vul@Matthew:24:6 @ audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis

vul@Matthew:24:7 @ consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca

vul@Matthew:24:8 @ haec autem omnia initia sunt dolorum

vul@Matthew:24:9 @ tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum

vul@Matthew:24:10 @ et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem

vul@Matthew:24:11 @ et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos

vul@Matthew:24:12 @ et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum

vul@Matthew:24:13 @ qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit

vul@Matthew:24:14 @ et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio

vul@Matthew:24:15 @ cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat

vul@Matthew:24:16 @ tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes

vul@Matthew:24:17 @ et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua

vul@Matthew:24:18 @ et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam

vul@Matthew:24:19 @ vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus

vul@Matthew:24:20 @ orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato

vul@Matthew:24:21 @ erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet

vul@Matthew:24:22 @ et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi

vul@Matthew:24:23 @ tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere

vul@Matthew:24:24 @ surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi

vul@Matthew:24:25 @ ecce praedixi vobis

vul@Matthew:24:26 @ si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere

vul@Matthew:24:27 @ sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis

vul@Matthew:24:28 @ ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae

vul@Matthew:24:29 @ statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur

vul@Matthew:24:30 @ et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate

vul@Matthew:24:31 @ et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum

vul@Matthew:24:32 @ ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas

vul@Matthew:24:33 @ ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis

vul@Matthew:24:34 @ amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiant

vul@Matthew:24:35 @ caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt

vul@Matthew:24:36 @ de die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi Pater solus

vul@Matthew:24:37 @ sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis

vul@Matthew:24:38 @ sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe

vul@Matthew:24:39 @ et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis

vul@Matthew:24:40 @ tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur

vul@Matthew:24:41 @ duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur

vul@Matthew:24:42 @ vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit

vul@Matthew:24:43 @ illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam

vul@Matthew:24:44 @ ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est

vul@Matthew:24:45 @ quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore

vul@Matthew:24:46 @ beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit sic facientem

vul@Matthew:24:47 @ amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum

vul@Matthew:24:48 @ si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire

vul@Matthew:24:49 @ et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis

vul@Matthew:24:50 @ veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat

vul@Matthew:24:51 @ et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium

vul@Matthew:25:1 @ tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae

vul@Matthew:25:2 @ quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes

vul@Matthew:25:3 @ sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum

vul@Matthew:25:4 @ prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus

vul@Matthew:25:5 @ moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt

vul@Matthew:25:6 @ media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei

vul@Matthew:25:7 @ tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas

vul@Matthew:25:8 @ fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur

vul@Matthew:25:9 @ responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis

vul@Matthew:25:10 @ dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua

vul@Matthew:25:11 @ novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis

vul@Matthew:25:12 @ at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos

vul@Matthew:25:13 @ vigilate itaque quia nescitis diem neque horam

vul@Matthew:25:14 @ sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua

vul@Matthew:25:15 @ et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim

vul@Matthew:25:16 @ abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque

vul@Matthew:25:17 @ similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo

vul@Matthew:25:18 @ qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui

vul@Matthew:25:19 @ post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis

vul@Matthew:25:20 @ et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum

vul@Matthew:25:21 @ ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui

vul@Matthew:25:22 @ accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum

vul@Matthew:25:23 @ ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui

vul@Matthew:25:24 @ accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti

vul@Matthew:25:25 @ et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est

vul@Matthew:25:26 @ respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi

vul@Matthew:25:27 @ oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura

vul@Matthew:25:28 @ tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta

vul@Matthew:25:29 @ omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo

vul@Matthew:25:30 @ et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium

vul@Matthew:25:31 @ cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae

vul@Matthew:25:32 @ et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis

vul@Matthew:25:33 @ et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris

vul@Matthew:25:34 @ tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi

vul@Matthew:25:35 @ esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me

vul@Matthew:25:36 @ nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me

vul@Matthew:25:37 @ tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum

vul@Matthew:25:38 @ quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus

vul@Matthew:25:39 @ aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te

vul@Matthew:25:40 @ et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis

vul@Matthew:25:41 @ tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius

vul@Matthew:25:42 @ esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum

vul@Matthew:25:43 @ hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me

vul@Matthew:25:44 @ tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi

vul@Matthew:25:45 @ tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis

vul@Matthew:25:46 @ et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam

vul@Matthew:26:1 @ et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis

vul@Matthew:26:2 @ scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur

vul@Matthew:26:3 @ tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas

vul@Matthew:26:4 @ et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent

vul@Matthew:26:5 @ dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo

vul@Matthew:26:6 @ cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi

vul@Matthew:26:7 @ accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis

vul@Matthew:26:8 @ videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec

vul@Matthew:26:9 @ potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus

vul@Matthew:26:10 @ sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me

vul@Matthew:26:11 @ nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis

vul@Matthew:26:12 @ mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit

vul@Matthew:26:13 @ amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius

vul@Matthew:26:14 @ tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum

vul@Matthew:26:15 @ et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos

vul@Matthew:26:16 @ et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet

vul@Matthew:26:17 @ prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha

vul@Matthew:26:18 @ at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis

vul@Matthew:26:19 @ et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha

vul@Matthew:26:20 @ vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis

vul@Matthew:26:21 @ et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est

vul@Matthew:26:22 @ et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine

vul@Matthew:26:23 @ at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet

vul@Matthew:26:24 @ Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille

vul@Matthew:26:25 @ respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti

vul@Matthew:26:26 @ cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum

vul@Matthew:26:27 @ et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes

vul@Matthew:26:28 @ hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum

vul@Matthew:26:29 @ dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei

vul@Matthew:26:30 @ et hymno dicto exierunt in montem Oliveti

vul@Matthew:26:31 @ tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis

vul@Matthew:26:32 @ postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam

vul@Matthew:26:33 @ respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor

vul@Matthew:26:34 @ ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis

vul@Matthew:26:35 @ ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt

vul@Matthew:26:36 @ tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem

vul@Matthew:26:37 @ et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse

vul@Matthew:26:38 @ tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum

vul@Matthew:26:39 @ et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu

vul@Matthew:26:40 @ et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum

vul@Matthew:26:41 @ vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma

vul@Matthew:26:42 @ iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua

vul@Matthew:26:43 @ et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati

vul@Matthew:26:44 @ et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens

vul@Matthew:26:45 @ tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum

vul@Matthew:26:46 @ surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit

vul@Matthew:26:47 @ adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi

vul@Matthew:26:48 @ qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum

vul@Matthew:26:49 @ et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum

vul@Matthew:26:50 @ dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum

vul@Matthew:26:51 @ et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius

vul@Matthew:26:52 @ tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt

vul@Matthew:26:53 @ an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum

vul@Matthew:26:54 @ quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri

vul@Matthew:26:55 @ in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis

vul@Matthew:26:56 @ hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt

vul@Matthew:26:57 @ at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant

vul@Matthew:26:58 @ Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem

vul@Matthew:26:59 @ principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent

vul@Matthew:26:60 @ et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes

vul@Matthew:26:61 @ et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud

vul@Matthew:26:62 @ et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur

vul@Matthew:26:63 @ Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei

vul@Matthew:26:64 @ dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli

vul@Matthew:26:65 @ tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam

vul@Matthew:26:66 @ quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis

vul@Matthew:26:67 @ tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt

vul@Matthew:26:68 @ dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit

vul@Matthew:26:69 @ Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras

vul@Matthew:26:70 @ at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis

vul@Matthew:26:71 @ exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno

vul@Matthew:26:72 @ et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem

vul@Matthew:26:73 @ et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit

vul@Matthew:26:74 @ tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit

vul@Matthew:26:75 @ et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare

vul@Matthew:27:1 @ mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent

vul@Matthew:27:2 @ et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi

vul@Matthew:27:3 @ tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus

vul@Matthew:27:4 @ dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris

vul@Matthew:27:5 @ et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit

vul@Matthew:27:6 @ principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est

vul@Matthew:27:7 @ consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum

vul@Matthew:27:8 @ propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem

vul@Matthew:27:9 @ tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel

vul@Matthew:27:10 @ et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus

vul@Matthew:27:11 @ Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis

vul@Matthew:27:12 @ et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit

vul@Matthew:27:13 @ tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia

vul@Matthew:27:14 @ et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer

vul@Matthew:27:15 @ per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent

vul@Matthew:27:16 @ habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas

vul@Matthew:27:17 @ congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus

vul@Matthew:27:18 @ sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum

vul@Matthew:27:19 @ sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum

vul@Matthew:27:20 @ princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent

vul@Matthew:27:21 @ respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban

vul@Matthew:27:22 @ dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus

vul@Matthew:27:23 @ dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur

vul@Matthew:27:24 @ videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis

vul@Matthew:27:25 @ et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros

vul@Matthew:27:26 @ tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur

vul@Matthew:27:27 @ tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem

vul@Matthew:27:28 @ et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei

vul@Matthew:27:29 @ et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum

vul@Matthew:27:30 @ et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius

vul@Matthew:27:31 @ et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent

vul@Matthew:27:32 @ exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius

vul@Matthew:27:33 @ et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus

vul@Matthew:27:34 @ et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere

vul@Matthew:27:35 @ postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes

vul@Matthew:27:36 @ et sedentes servabant eum

vul@Matthew:27:37 @ et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum

vul@Matthew:27:38 @ tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris

vul@Matthew:27:39 @ praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua

vul@Matthew:27:40 @ et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce

vul@Matthew:27:41 @ similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes

vul@Matthew:27:42 @ alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei

vul@Matthew:27:43 @ confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum

vul@Matthew:27:44 @ id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei

vul@Matthew:27:45 @ a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam

vul@Matthew:27:46 @ et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me

vul@Matthew:27:47 @ quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste

vul@Matthew:27:48 @ et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere

vul@Matthew:27:49 @ ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum

vul@Matthew:27:50 @ Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum

vul@Matthew:27:51 @ et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt

vul@Matthew:27:52 @ et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt

vul@Matthew:27:53 @ et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis

vul@Matthew:27:54 @ centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste

vul@Matthew:27:55 @ erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei

vul@Matthew:27:56 @ inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei

vul@Matthew:27:57 @ cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu

vul@Matthew:27:58 @ hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus

vul@Matthew:27:59 @ et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda

vul@Matthew:27:60 @ et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit

vul@Matthew:27:61 @ erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum

vul@Matthew:27:62 @ altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum

vul@Matthew:27:63 @ dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam

vul@Matthew:27:64 @ iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore

vul@Matthew:27:65 @ ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis

vul@Matthew:27:66 @ illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus

vul@Matthew:28:1 @ vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum

vul@Matthew:28:2 @ et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum

vul@Matthew:28:3 @ erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix

vul@Matthew:28:4 @ prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui

vul@Matthew:28:5 @ respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis

vul@Matthew:28:6 @ non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus

vul@Matthew:28:7 @ et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis

vul@Matthew:28:8 @ et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis eius

vul@Matthew:28:9 @ et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum

vul@Matthew:28:10 @ tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt

vul@Matthew:28:11 @ quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant

vul@Matthew:28:12 @ et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus

vul@Matthew:28:13 @ dicentes dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus

vul@Matthew:28:14 @ et si hoc auditum fuerit a praeside nos suadebimus ei et securos vos faciemus

vul@Matthew:28:15 @ at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem

vul@Matthew:28:16 @ undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus

vul@Matthew:28:17 @ et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt

vul@Matthew:28:18 @ et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra

vul@Matthew:28:19 @ euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti

vul@Mark:1:1 @ initium evangelii Iesu Christi Filii Dei

vul@Mark:1:2 @ sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam

vul@Mark:1:3 @ vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius

vul@Mark:1:4 @ fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum

vul@Mark:1:5 @ et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua

vul@Mark:1:6 @ et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat

vul@Mark:1:7 @ et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius

vul@Mark:1:8 @ ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto

vul@Mark:1:9 @ et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne

vul@Mark:1:10 @ et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso

vul@Mark:1:11 @ et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui

vul@Mark:1:12 @ et statim Spiritus expellit eum in desertum

vul@Mark:1:13 @ et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi

vul@Mark:1:14 @ postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei

vul@Mark:1:15 @ et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio

vul@Mark:1:16 @ et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores

vul@Mark:1:17 @ et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum

vul@Mark:1:18 @ et protinus relictis retibus secuti sunt eum

vul@Mark:1:19 @ et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia

vul@Mark:1:20 @ et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum

vul@Mark:1:21 @ et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos

vul@Mark:1:22 @ et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae

vul@Mark:1:23 @ et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit

vul@Mark:1:24 @ dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei

vul@Mark:1:25 @ et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine

vul@Mark:1:26 @ et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo

vul@Mark:1:27 @ et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei

vul@Mark:1:28 @ et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae

vul@Mark:1:29 @ et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne

vul@Mark:1:30 @ decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa

vul@Mark:1:31 @ et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis

vul@Mark:1:32 @ vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes

vul@Mark:1:33 @ et erat omnis civitas congregata ad ianuam

vul@Mark:1:34 @ et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum

vul@Mark:1:35 @ et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat

vul@Mark:1:36 @ et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant

vul@Mark:1:37 @ et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te

vul@Mark:1:38 @ et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni

vul@Mark:1:39 @ et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens

vul@Mark:1:40 @ et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare

vul@Mark:1:41 @ Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare

vul@Mark:1:42 @ et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est

vul@Mark:1:43 @ et comminatus ei statim eiecit illum

vul@Mark:1:44 @ et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis

vul@Mark:1:45 @ at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique

vul@Mark:2:1 @ et iterum intravit Capharnaum post dies

vul@Mark:2:2 @ et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum

vul@Mark:2:3 @ et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur

vul@Mark:2:4 @ et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebat

vul@Mark:2:5 @ cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata

vul@Mark:2:6 @ erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis

vul@Mark:2:7 @ quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus

vul@Mark:2:8 @ quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris

vul@Mark:2:9 @ quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula

vul@Mark:2:10 @ ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico

vul@Mark:2:11 @ tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam

vul@Mark:2:12 @ et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus

vul@Mark:2:13 @ et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos

vul@Mark:2:14 @ et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eum

vul@Mark:2:15 @ et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim multi qui et sequebantur eum

vul@Mark:2:16 @ et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester

vul@Mark:2:17 @ hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum sed qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores

vul@Mark:2:18 @ et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant tui autem discipuli non ieiunant

vul@Mark:2:19 @ et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare

vul@Mark:2:20 @ venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt in illa die

vul@Mark:2:21 @ nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fit

vul@Mark:2:22 @ et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet

vul@Mark:2:23 @ et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas

vul@Mark:2:24 @ Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non licet

vul@Mark:2:25 @ et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant

vul@Mark:2:26 @ quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant

vul@Mark:2:27 @ et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum

vul@Mark:2:28 @ itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati

vul@Mark:3:1 @ et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam

vul@Mark:3:2 @ et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum

vul@Mark:3:3 @ et ait homini habenti manum aridam surge in medium

vul@Mark:3:4 @ et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant

vul@Mark:3:5 @ et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi

vul@Mark:3:6 @ exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent

vul@Mark:3:7 @ et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum

vul@Mark:3:8 @ et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum

vul@Mark:3:9 @ et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam ne conprimerent eum

vul@Mark:3:10 @ multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas

vul@Mark:3:11 @ et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes

vul@Mark:3:12 @ tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum

vul@Mark:3:13 @ et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum

vul@Mark:3:14 @ et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos praedicare

vul@Mark:3:15 @ et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia

vul@Mark:3:16 @ et inposuit Simoni nomen Petrus

vul@Mark:3:17 @ et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui

vul@Mark:3:18 @ et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum

vul@Mark:3:19 @ et Iudam Scarioth qui et tradidit illum

vul@Mark:3:20 @ et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare

vul@Mark:3:21 @ et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est

vul@Mark:3:22 @ et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia

vul@Mark:3:23 @ et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere

vul@Mark:3:24 @ et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud

vul@Mark:3:25 @ et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit domus illa stare

vul@Mark:3:26 @ et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet

vul@Mark:3:27 @ nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet

vul@Mark:3:28 @ amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint

vul@Mark:3:29 @ qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti

vul@Mark:3:30 @ quoniam dicebant spiritum inmundum habet

vul@Mark:3:31 @ et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum

vul@Mark:3:32 @ et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te

vul@Mark:3:33 @ et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei

vul@Mark:3:34 @ et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei

vul@Mark:3:35 @ qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est

vul@Mark:4:1 @ et iterum coepit docere ad mare et congregata est ad eum turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa mare super terram erat

vul@Mark:4:2 @ et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua

vul@Mark:4:3 @ audite ecce exiit seminans ad seminandum

vul@Mark:4:4 @ et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt volucres et comederunt illud

vul@Mark:4:5 @ aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram multam et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae

vul@Mark:4:6 @ et quando exortus est sol exaestuavit et eo quod non haberet radicem exaruit

vul@Mark:4:7 @ et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et offocaverunt illud et fructum non dedit

vul@Mark:4:8 @ et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem et crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum

vul@Mark:4:9 @ et dicebat qui habet aures audiendi audiat

vul@Mark:4:10 @ et cum esset singularis interrogaverunt eum hii qui cum eo erant cum duodecim parabolas

vul@Mark:4:11 @ et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt

vul@Mark:4:12 @ ut videntes videant et non videant et audientes audiant et non intellegant nequando convertantur et dimittantur eis peccata

vul@Mark:4:13 @ et ait illis nescitis parabolam hanc et quomodo omnes parabolas cognoscetis

vul@Mark:4:14 @ qui seminat verbum seminat

vul@Mark:4:15 @ hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum

vul@Mark:4:16 @ et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud

vul@Mark:4:17 @ et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur

vul@Mark:4:18 @ et alii sunt qui in spinis seminantur hii sunt qui verbum audiunt

vul@Mark:4:19 @ et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum et sine fructu efficitur

vul@Mark:4:20 @ et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum

vul@Mark:4:21 @ et dicebat illis numquid venit lucerna ut sub modio ponatur aut sub lecto nonne ut super candelabrum ponatur

vul@Mark:4:22 @ non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur nec factum est occultum sed ut in palam veniat

vul@Mark:4:23 @ si quis habet aures audiendi audiat

vul@Mark:4:24 @ et dicebat illis videte quid audiatis in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis et adicietur vobis

vul@Mark:4:25 @ qui enim habet dabitur illi et qui non habet etiam quod habet auferetur ab illo

vul@Mark:4:26 @ et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat sementem in terram

vul@Mark:4:27 @ et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et increscat dum nescit ille

vul@Mark:4:28 @ ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam deinde plenum frumentum in spica

vul@Mark:4:29 @ et cum se produxerit fructus statim mittit falcem quoniam adest messis

vul@Mark:4:30 @ et dicebat cui adsimilabimus regnum Dei aut cui parabolae conparabimus illud

vul@Mark:4:31 @ sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra minus est omnibus seminibus quae sunt in terra

vul@Mark:4:32 @ et cum seminatum fuerit ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare

vul@Mark:4:33 @ et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout poterant audire

vul@Mark:4:34 @ sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem discipulis suis disserebat omnia

vul@Mark:4:35 @ et ait illis illa die cum sero esset factum transeamus contra

vul@Mark:4:36 @ et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut erat in navi et aliae naves erant cum illo

vul@Mark:4:37 @ et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navem ita ut impleretur navis

vul@Mark:4:38 @ et erat ipse in puppi supra cervical dormiens et excitant eum et dicunt ei magister non ad te pertinet quia perimus

vul@Mark:4:39 @ et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace obmutesce et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna

vul@Mark:4:40 @ et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare oboediunt ei

vul@Mark:5:1 @ et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum

vul@Mark:5:2 @ et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo

vul@Mark:5:3 @ qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare

vul@Mark:5:4 @ quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare

vul@Mark:5:5 @ et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus

vul@Mark:5:6 @ videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum

vul@Mark:5:7 @ et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas

vul@Mark:5:8 @ dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine

vul@Mark:5:9 @ et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus

vul@Mark:5:10 @ et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem

vul@Mark:5:11 @ erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens

vul@Mark:5:12 @ et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus

vul@Mark:5:13 @ et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare

vul@Mark:5:14 @ qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti

vul@Mark:5:15 @ et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt

vul@Mark:5:16 @ et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis

vul@Mark:5:17 @ et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum

vul@Mark:5:18 @ cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo

vul@Mark:5:19 @ et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui

vul@Mark:5:20 @ et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur

vul@Mark:5:21 @ et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare

vul@Mark:5:22 @ et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius

vul@Mark:5:23 @ et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat

vul@Mark:5:24 @ et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum

vul@Mark:5:25 @ et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim

vul@Mark:5:26 @ et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat

vul@Mark:5:27 @ cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius

vul@Mark:5:28 @ dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero

vul@Mark:5:29 @ et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga

vul@Mark:5:30 @ et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea

vul@Mark:5:31 @ et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit

vul@Mark:5:32 @ et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat

vul@Mark:5:33 @ mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem

vul@Mark:5:34 @ ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua

vul@Mark:5:35 @ adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum

vul@Mark:5:36 @ Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede

vul@Mark:5:37 @ et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi

vul@Mark:5:38 @ et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum

vul@Mark:5:39 @ et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit

vul@Mark:5:40 @ et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens

vul@Mark:5:41 @ et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge

vul@Mark:5:42 @ et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo

vul@Mark:5:43 @ et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare

vul@Mark:6:1 @ et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum discipuli sui

vul@Mark:6:2 @ et facto sabbato coepit in synagoga docere et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec omnia et quae est sapientia quae data est illi et virtutes tales quae per manus eius efficiuntur

vul@Mark:6:3 @ nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo

vul@Mark:6:4 @ et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua

vul@Mark:6:5 @ et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos inpositis manibus curavit

vul@Mark:6:6 @ et mirabatur propter incredulitatem eorum

vul@Mark:6:7 @ et circumibat castella in circuitu docens et convocavit duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorum

vul@Mark:6:8 @ et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non peram non panem neque in zona aes

vul@Mark:6:9 @ sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicis

vul@Mark:6:10 @ et dicebat eis quocumque introieritis in domum illic manete donec exeatis inde

vul@Mark:6:11 @ et quicumque non receperint vos nec audierint vos exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis

vul@Mark:6:12 @ et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent

vul@Mark:6:13 @ et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos aegrotos et sanabant

vul@Mark:6:14 @ et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo

vul@Mark:6:15 @ alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant propheta est quasi unus ex prophetis

vul@Mark:6:16 @ quo audito Herodes ait quem ego decollavi Iohannem hic a mortuis resurrexit

vul@Mark:6:17 @ ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam

vul@Mark:6:18 @ dicebat enim Iohannes Herodi non licet tibi habere uxorem fratris tui

vul@Mark:6:19 @ Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat

vul@Mark:6:20 @ Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat

vul@Mark:6:21 @ et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae

vul@Mark:6:22 @ cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a me quod vis et dabo tibi

vul@Mark:6:23 @ et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni mei

vul@Mark:6:24 @ quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit caput Iohannis Baptistae

vul@Mark:6:25 @ cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae

vul@Mark:6:26 @ et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare

vul@Mark:6:27 @ sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco et decollavit eum in carcere

vul@Mark:6:28 @ et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit matri suae

vul@Mark:6:29 @ quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento

vul@Mark:6:30 @ et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant

vul@Mark:6:31 @ et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant

vul@Mark:6:32 @ et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum

vul@Mark:6:33 @ et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos

vul@Mark:6:34 @ et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multa

vul@Mark:6:35 @ et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes desertus est locus hic et iam hora praeterivit

vul@Mark:6:36 @ dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent

vul@Mark:6:37 @ et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare

vul@Mark:6:38 @ et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum cognovissent dicunt quinque et duos pisces

vul@Mark:6:39 @ et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum

vul@Mark:6:40 @ et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos

vul@Mark:6:41 @ et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus

vul@Mark:6:42 @ et manducaverunt omnes et saturati sunt

vul@Mark:6:43 @ et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et de piscibus

vul@Mark:6:44 @ erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum

vul@Mark:6:45 @ et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum

vul@Mark:6:46 @ et cum dimisisset eos abiit in montem orare

vul@Mark:6:47 @ et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terra

vul@Mark:6:48 @ et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos

vul@Mark:6:49 @ at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt

vul@Mark:6:50 @ omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere

vul@Mark:6:51 @ et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis intra se stupebant

vul@Mark:6:52 @ non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum obcaecatum

vul@Mark:6:53 @ et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth et adplicuerunt

vul@Mark:6:54 @ cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eum

vul@Mark:6:55 @ et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esse

vul@Mark:6:56 @ et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant

vul@Mark:7:1 @ et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis

vul@Mark:7:2 @ et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt

vul@Mark:7:3 @ Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum

vul@Mark:7:4 @ et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum

vul@Mark:7:5 @ et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem

vul@Mark:7:6 @ at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me

vul@Mark:7:7 @ in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum

vul@Mark:7:8 @ relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa

vul@Mark:7:9 @ et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis

vul@Mark:7:10 @ Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur

vul@Mark:7:11 @ vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit

vul@Mark:7:12 @ et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri

vul@Mark:7:13 @ rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis

vul@Mark:7:14 @ et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite

vul@Mark:7:15 @ nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem

vul@Mark:7:16 @ si quis habet aures audiendi audiat

vul@Mark:7:17 @ et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam

vul@Mark:7:18 @ et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare

vul@Mark:7:19 @ quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas

vul@Mark:7:20 @ dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem

vul@Mark:7:21 @ ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia

vul@Mark:7:22 @ furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia

vul@Mark:7:23 @ omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem

vul@Mark:7:24 @ et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere

vul@Mark:7:25 @ mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius

vul@Mark:7:26 @ erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius

vul@Mark:7:27 @ qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus

vul@Mark:7:28 @ at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum

vul@Mark:7:29 @ et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tua

vul@Mark:7:30 @ et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse

vul@Mark:7:31 @ et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos

vul@Mark:7:32 @ et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum

vul@Mark:7:33 @ et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius

vul@Mark:7:34 @ et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire

vul@Mark:7:35 @ et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte

vul@Mark:7:36 @ et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant

vul@Mark:7:37 @ et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui

vul@Mark:8:1 @ in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis

vul@Mark:8:2 @ misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent

vul@Mark:8:3 @ et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt

vul@Mark:8:4 @ et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine

vul@Mark:8:5 @ et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem

vul@Mark:8:6 @ et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae

vul@Mark:8:7 @ et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi

vul@Mark:8:8 @ et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas

vul@Mark:8:9 @ erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos

vul@Mark:8:10 @ et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha

vul@Mark:8:11 @ et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum

vul@Mark:8:12 @ et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum

vul@Mark:8:13 @ et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum

vul@Mark:8:14 @ et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi

vul@Mark:8:15 @ et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis

vul@Mark:8:16 @ et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus

vul@Mark:8:17 @ quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum

vul@Mark:8:18 @ oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini

vul@Mark:8:19 @ quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim

vul@Mark:8:20 @ quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem

vul@Mark:8:21 @ et dicebat eis quomodo nondum intellegitis

vul@Mark:8:22 @ et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret

vul@Mark:8:23 @ et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret

vul@Mark:8:24 @ et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes

vul@Mark:8:25 @ deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia

vul@Mark:8:26 @ et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris

vul@Mark:8:27 @ et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines

vul@Mark:8:28 @ qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis

vul@Mark:8:29 @ tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus

vul@Mark:8:30 @ et comminatus est eis ne cui dicerent de illo

vul@Mark:8:31 @ et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere

vul@Mark:8:32 @ et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum

vul@Mark:8:33 @ qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum

vul@Mark:8:34 @ et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me

vul@Mark:8:35 @ qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet

vul@Mark:8:36 @ quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae

vul@Mark:8:37 @ aut quid dabit homo commutationem pro anima sua

vul@Mark:8:38 @ qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis

vul@Mark:8:39 @ et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute

vul@Mark:9:1 @ et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis

vul@Mark:9:2 @ et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere

vul@Mark:9:3 @ et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu

vul@Mark:9:4 @ et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum

vul@Mark:9:5 @ non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti

vul@Mark:9:6 @ et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum

vul@Mark:9:7 @ et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum

vul@Mark:9:8 @ et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit

vul@Mark:9:9 @ et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit

vul@Mark:9:10 @ et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum

vul@Mark:9:11 @ qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur

vul@Mark:9:12 @ sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo

vul@Mark:9:13 @ et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis

vul@Mark:9:14 @ et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum

vul@Mark:9:15 @ et interrogavit eos quid inter vos conquiritis

vul@Mark:9:16 @ et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum

vul@Mark:9:17 @ qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt

vul@Mark:9:18 @ qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me

vul@Mark:9:19 @ et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans

vul@Mark:9:20 @ et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia

vul@Mark:9:21 @ et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri

vul@Mark:9:22 @ Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti

vul@Mark:9:23 @ et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam

vul@Mark:9:24 @ et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum

vul@Mark:9:25 @ et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est

vul@Mark:9:26 @ Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit

vul@Mark:9:27 @ et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum

vul@Mark:9:28 @ et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio

vul@Mark:9:29 @ et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scire

vul@Mark:9:30 @ docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget

vul@Mark:9:31 @ at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare

vul@Mark:9:32 @ et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis

vul@Mark:9:33 @ at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior

vul@Mark:9:34 @ et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister

vul@Mark:9:35 @ et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis

vul@Mark:9:36 @ quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit

vul@Mark:9:37 @ respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum

vul@Mark:9:38 @ Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me

vul@Mark:9:39 @ qui enim non est adversum vos pro vobis est

vul@Mark:9:40 @ quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam

vul@Mark:9:41 @ et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur

vul@Mark:9:42 @ et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem

vul@Mark:9:43 @ ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur

vul@Mark:9:44 @ et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis

vul@Mark:9:45 @ ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur

vul@Mark:9:46 @ quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis

vul@Mark:9:47 @ ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur

vul@Mark:9:48 @ omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur

vul@Mark:9:49 @ bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos

vul@Mark:10:1 @ et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos

vul@Mark:10:2 @ et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum

vul@Mark:10:3 @ at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses

vul@Mark:10:4 @ qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere

vul@Mark:10:5 @ quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud

vul@Mark:10:6 @ ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus

vul@Mark:10:7 @ propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam

vul@Mark:10:8 @ et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro

vul@Mark:10:9 @ quod ergo Deus iunxit homo non separet

vul@Mark:10:10 @ et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum

vul@Mark:10:11 @ et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam

vul@Mark:10:12 @ et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur

vul@Mark:10:13 @ et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus

vul@Mark:10:14 @ quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei

vul@Mark:10:15 @ amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud

vul@Mark:10:16 @ et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos

vul@Mark:10:17 @ et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam

vul@Mark:10:18 @ Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus

vul@Mark:10:19 @ praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem

vul@Mark:10:20 @ et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea

vul@Mark:10:21 @ Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me

vul@Mark:10:22 @ qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas

vul@Mark:10:23 @ et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt

vul@Mark:10:24 @ discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire

vul@Mark:10:25 @ facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei

vul@Mark:10:26 @ qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri

vul@Mark:10:27 @ et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum

vul@Mark:10:28 @ coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te

vul@Mark:10:29 @ respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium

vul@Mark:10:30 @ qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam

vul@Mark:10:31 @ multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi

vul@Mark:10:32 @ erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura

vul@Mark:10:33 @ quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus

vul@Mark:10:34 @ et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget

vul@Mark:10:35 @ et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis

vul@Mark:10:36 @ at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis

vul@Mark:10:37 @ et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua

vul@Mark:10:38 @ Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari

vul@Mark:10:39 @ at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini

vul@Mark:10:40 @ sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est

vul@Mark:10:41 @ et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne

vul@Mark:10:42 @ Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum

vul@Mark:10:43 @ non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister

vul@Mark:10:44 @ et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus

vul@Mark:10:45 @ nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis

vul@Mark:10:46 @ et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans

vul@Mark:10:47 @ qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei

vul@Mark:10:48 @ et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei

vul@Mark:10:49 @ et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te

vul@Mark:10:50 @ qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum

vul@Mark:10:51 @ et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam

vul@Mark:10:52 @ Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via

vul@Mark:11:1 @ et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis

vul@Mark:11:2 @ et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite

vul@Mark:11:3 @ et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc

vul@Mark:11:4 @ et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum

vul@Mark:11:5 @ et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum

vul@Mark:11:6 @ qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eis

vul@Mark:11:7 @ et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo

vul@Mark:11:8 @ multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via

vul@Mark:11:9 @ et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini

vul@Mark:11:10 @ benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis

vul@Mark:11:11 @ et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim

vul@Mark:11:12 @ et alia die cum exirent a Bethania esuriit

vul@Mark:11:13 @ cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorum

vul@Mark:11:14 @ et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius

vul@Mark:11:15 @ et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit

vul@Mark:11:16 @ et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum

vul@Mark:11:17 @ et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum

vul@Mark:11:18 @ quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius

vul@Mark:11:19 @ et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate

vul@Mark:11:20 @ et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus

vul@Mark:11:21 @ et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit

vul@Mark:11:22 @ et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei

vul@Mark:11:23 @ amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei

vul@Mark:11:24 @ propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis

vul@Mark:11:25 @ et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra

vul@Mark:11:26 @ quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra

vul@Mark:11:27 @ et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores

vul@Mark:11:28 @ et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias

vul@Mark:11:29 @ Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam

vul@Mark:11:30 @ baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi

vul@Mark:11:31 @ at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei

vul@Mark:11:32 @ sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset

vul@Mark:11:33 @ et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam

vul@Mark:12:1 @ et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est

vul@Mark:12:2 @ et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae

vul@Mark:12:3 @ qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum

vul@Mark:12:4 @ et iterum misit ad illos alium servum et illum capite vulneraverunt et contumeliis adfecerunt

vul@Mark:12:5 @ et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios quosdam caedentes alios vero occidentes

vul@Mark:12:6 @ adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meum

vul@Mark:12:7 @ coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite occidamus eum et nostra erit hereditas

vul@Mark:12:8 @ et adprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam

vul@Mark:12:9 @ quid ergo faciet dominus vineae veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis

vul@Mark:12:10 @ nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli

vul@Mark:12:11 @ a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris

vul@Mark:12:12 @ et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt

vul@Mark:12:13 @ et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut eum caperent in verbo

vul@Mark:12:14 @ qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet dari tributum Caesari an non dabimus

vul@Mark:12:15 @ qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte mihi denarium ut videam

vul@Mark:12:16 @ at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et inscriptio dicunt illi Caesaris

vul@Mark:12:17 @ respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super eo

vul@Mark:12:18 @ et venerunt ad eum Sadducaei qui dicunt resurrectionem non esse et interrogabant eum dicentes

vul@Mark:12:19 @ magister Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo

vul@Mark:12:20 @ septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine

vul@Mark:12:21 @ et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit semen et tertius similiter

vul@Mark:12:22 @ et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen novissima omnium defuncta est et mulier

vul@Mark:12:23 @ in resurrectione ergo cum resurrexerint cuius de his erit uxor septem enim habuerunt eam uxorem

vul@Mark:12:24 @ et respondens Iesus ait illis non ideo erratis non scientes scripturas neque virtutem Dei

vul@Mark:12:25 @ cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli in caelis

vul@Mark:12:26 @ de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob

vul@Mark:12:27 @ non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratis

vul@Mark:12:28 @ et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum

vul@Mark:12:29 @ Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israhel Dominus Deus noster Deus unus est

vul@Mark:12:30 @ et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatum

vul@Mark:12:31 @ secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum maius horum aliud mandatum non est

vul@Mark:12:32 @ et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia unus est et non est alius praeter eum

vul@Mark:12:33 @ et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis

vul@Mark:12:34 @ Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non es longe a regno Dei et nemo iam audebat eum interrogare

vul@Mark:12:35 @ et respondens Iesus dicebat docens in templo quomodo dicunt scribae Christum Filium esse David

vul@Mark:12:36 @ ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

vul@Mark:12:37 @ ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius et multa turba eum libenter audivit

vul@Mark:12:38 @ et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro

vul@Mark:12:39 @ et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis

vul@Mark:12:40 @ qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis hii accipient prolixius iudicium

vul@Mark:12:41 @ et sedens Iesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazofilacium et multi divites iactabant multa

vul@Mark:12:42 @ cum venisset autem una vidua pauper misit duo minuta quod est quadrans

vul@Mark:12:43 @ et convocans discipulos suos ait illis amen dico vobis quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazofilacium

vul@Mark:12:44 @ omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum

vul@Mark:13:1 @ et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structurae

vul@Mark:13:2 @ et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur

vul@Mark:13:3 @ et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas

vul@Mark:13:4 @ dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari

vul@Mark:13:5 @ et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos seducat

vul@Mark:13:6 @ multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent

vul@Mark:13:7 @ cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis

vul@Mark:13:8 @ exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec

vul@Mark:13:9 @ videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis

vul@Mark:13:10 @ et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium

vul@Mark:13:11 @ et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus

vul@Mark:13:12 @ tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos

vul@Mark:13:13 @ et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit

vul@Mark:13:14 @ cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes

vul@Mark:13:15 @ et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua

vul@Mark:13:16 @ et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum

vul@Mark:13:17 @ vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus

vul@Mark:13:18 @ orate vero ut hieme non fiant

vul@Mark:13:19 @ erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient

vul@Mark:13:20 @ et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies

vul@Mark:13:21 @ et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis

vul@Mark:13:22 @ exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos

vul@Mark:13:23 @ vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia

vul@Mark:13:24 @ sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum

vul@Mark:13:25 @ et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur

vul@Mark:13:26 @ et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria

vul@Mark:13:27 @ et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli

vul@Mark:13:28 @ a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas

vul@Mark:13:29 @ sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiis

vul@Mark:13:30 @ amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiant

vul@Mark:13:31 @ caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt

vul@Mark:13:32 @ de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater

vul@Mark:13:33 @ videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit

vul@Mark:13:34 @ sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet

vul@Mark:13:35 @ vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane

vul@Mark:13:36 @ ne cum venerit repente inveniat vos dormientes

vul@Mark:13:37 @ quod autem vobis dico omnibus dico vigilate

vul@Mark:14:1 @ erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent

vul@Mark:14:2 @ dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi

vul@Mark:14:3 @ et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius

vul@Mark:14:4 @ erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est

vul@Mark:14:5 @ poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam

vul@Mark:14:6 @ Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me

vul@Mark:14:7 @ semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis

vul@Mark:14:8 @ quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam

vul@Mark:14:9 @ amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius

vul@Mark:14:10 @ et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis

vul@Mark:14:11 @ qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet

vul@Mark:14:12 @ et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha

vul@Mark:14:13 @ et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum

vul@Mark:14:14 @ et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem

vul@Mark:14:15 @ et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobis

vul@Mark:14:16 @ et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha

vul@Mark:14:17 @ vespere autem facto venit cum duodecim

vul@Mark:14:18 @ et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum

vul@Mark:14:19 @ at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego

vul@Mark:14:20 @ qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino

vul@Mark:14:21 @ et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille

vul@Mark:14:22 @ et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum

vul@Mark:14:23 @ et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes

vul@Mark:14:24 @ et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur

vul@Mark:14:25 @ amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei

vul@Mark:14:26 @ et hymno dicto exierunt in montem Olivarum

vul@Mark:14:27 @ et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves

vul@Mark:14:28 @ sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam

vul@Mark:14:29 @ Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non ego

vul@Mark:14:30 @ et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus

vul@Mark:14:31 @ at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant

vul@Mark:14:32 @ et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec orem

vul@Mark:14:33 @ et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere

vul@Mark:14:34 @ et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate

vul@Mark:14:35 @ et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora

vul@Mark:14:36 @ et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu

vul@Mark:14:37 @ et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilare

vul@Mark:14:38 @ vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma

vul@Mark:14:39 @ et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens

vul@Mark:14:40 @ et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei

vul@Mark:14:41 @ et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum

vul@Mark:14:42 @ surgite eamus ecce qui me tradit prope est

vul@Mark:14:43 @ et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus

vul@Mark:14:44 @ dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite

vul@Mark:14:45 @ et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum

vul@Mark:14:46 @ at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum

vul@Mark:14:47 @ unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam

vul@Mark:14:48 @ et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me

vul@Mark:14:49 @ cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturae

vul@Mark:14:50 @ tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt

vul@Mark:14:51 @ adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum

vul@Mark:14:52 @ at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis

vul@Mark:14:53 @ et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores

vul@Mark:14:54 @ Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem

vul@Mark:14:55 @ summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant

vul@Mark:14:56 @ multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant

vul@Mark:14:57 @ et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes

vul@Mark:14:58 @ quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo

vul@Mark:14:59 @ et non erat conveniens testimonium illorum

vul@Mark:14:60 @ et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his

vul@Mark:14:61 @ ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti

vul@Mark:14:62 @ Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli

vul@Mark:14:63 @ summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc desideramus testes

vul@Mark:14:64 @ audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis

vul@Mark:14:65 @ et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant

vul@Mark:14:66 @ et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis

vul@Mark:14:67 @ et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Iesu Nazareno eras

vul@Mark:14:68 @ at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavit

vul@Mark:14:69 @ rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est

vul@Mark:14:70 @ at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es

vul@Mark:14:71 @ ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis

vul@Mark:14:72 @ et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere

vul@Mark:15:1 @ et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato

vul@Mark:15:2 @ et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis

vul@Mark:15:3 @ et accusabant eum summi sacerdotes in multis

vul@Mark:15:4 @ Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant

vul@Mark:15:5 @ Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus

vul@Mark:15:6 @ per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent

vul@Mark:15:7 @ erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium

vul@Mark:15:8 @ et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illis

vul@Mark:15:9 @ Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum

vul@Mark:15:10 @ sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes

vul@Mark:15:11 @ pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis

vul@Mark:15:12 @ Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum

vul@Mark:15:13 @ at illi iterum clamaverunt crucifige eum

vul@Mark:15:14 @ Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum

vul@Mark:15:15 @ Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur

vul@Mark:15:16 @ milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem

vul@Mark:15:17 @ et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam

vul@Mark:15:18 @ et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum

vul@Mark:15:19 @ et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum

vul@Mark:15:20 @ et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum

vul@Mark:15:21 @ et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius

vul@Mark:15:22 @ et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locus

vul@Mark:15:23 @ et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit

vul@Mark:15:24 @ et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret

vul@Mark:15:25 @ erat autem hora tertia et crucifixerunt eum

vul@Mark:15:26 @ et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum

vul@Mark:15:27 @ et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eius

vul@Mark:15:28 @ et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus est

vul@Mark:15:29 @ et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat

vul@Mark:15:30 @ salvum fac temet ipsum descendens de cruce

vul@Mark:15:31 @ similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere

vul@Mark:15:32 @ Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei

vul@Mark:15:33 @ et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam

vul@Mark:15:34 @ et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me

vul@Mark:15:35 @ et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat

vul@Mark:15:36 @ currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum

vul@Mark:15:37 @ Iesus autem emissa voce magna exspiravit

vul@Mark:15:38 @ et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum

vul@Mark:15:39 @ videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat

vul@Mark:15:40 @ erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome

vul@Mark:15:41 @ et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma

vul@Mark:15:42 @ et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum

vul@Mark:15:43 @ venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu

vul@Mark:15:44 @ Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset

vul@Mark:15:45 @ et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph

vul@Mark:15:46 @ Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti

vul@Mark:15:47 @ Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur

vul@Mark:16:1 @ et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum

vul@Mark:16:2 @ et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole

vul@Mark:16:3 @ et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti

vul@Mark:16:4 @ et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde

vul@Mark:16:5 @ et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt

vul@Mark:16:6 @ qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum

vul@Mark:16:7 @ sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis

vul@Mark:16:8 @ at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim

vul@Mark:16:9 @ surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia

vul@Mark:16:10 @ illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus

vul@Mark:16:11 @ et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt

vul@Mark:16:12 @ post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam

vul@Mark:16:13 @ et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt

vul@Mark:16:14 @ novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant

vul@Mark:16:15 @ et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae

vul@Mark:16:16 @ qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur

vul@Mark:16:17 @ signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis

vul@Mark:16:18 @ serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt

vul@Mark:16:19 @ et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei

vul@Luke:1:1 @ quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum

vul@Luke:1:2 @ sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis

vul@Luke:1:3 @ visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile

vul@Luke:1:4 @ ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem

vul@Luke:1:5 @ fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth

vul@Luke:1:6 @ erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella

vul@Luke:1:7 @ et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis

vul@Luke:1:8 @ factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum

vul@Luke:1:9 @ secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini

vul@Luke:1:10 @ et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi

vul@Luke:1:11 @ apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi

vul@Luke:1:12 @ et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum

vul@Luke:1:13 @ ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem

vul@Luke:1:14 @ et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt

vul@Luke:1:15 @ erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae

vul@Luke:1:16 @ et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum

vul@Luke:1:17 @ et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam

vul@Luke:1:18 @ et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis

vul@Luke:1:19 @ et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare

vul@Luke:1:20 @ et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo

vul@Luke:1:21 @ et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo

vul@Luke:1:22 @ egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus

vul@Luke:1:23 @ et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam

vul@Luke:1:24 @ post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens

vul@Luke:1:25 @ quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines

vul@Luke:1:26 @ in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth

vul@Luke:1:27 @ ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria

vul@Luke:1:28 @ et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus

vul@Luke:1:29 @ quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio

vul@Luke:1:30 @ et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum

vul@Luke:1:31 @ ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum

vul@Luke:1:32 @ hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius

vul@Luke:1:33 @ et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis

vul@Luke:1:34 @ dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco

vul@Luke:1:35 @ et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei

vul@Luke:1:36 @ et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis

vul@Luke:1:37 @ quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum

vul@Luke:1:38 @ dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus

vul@Luke:1:39 @ exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda

vul@Luke:1:40 @ et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth

vul@Luke:1:41 @ et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth

vul@Luke:1:42 @ et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui

vul@Luke:1:43 @ et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me

vul@Luke:1:44 @ ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo

vul@Luke:1:45 @ et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino

vul@Luke:1:46 @ et ait Maria magnificat anima mea Dominum

vul@Luke:1:47 @ et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo

vul@Luke:1:48 @ quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes

vul@Luke:1:49 @ quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius

vul@Luke:1:50 @ et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum

vul@Luke:1:51 @ fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui

vul@Luke:1:52 @ deposuit potentes de sede et exaltavit humiles

vul@Luke:1:53 @ esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes

vul@Luke:1:54 @ suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae

vul@Luke:1:55 @ sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula

vul@Luke:1:56 @ mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam

vul@Luke:1:57 @ Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium

vul@Luke:1:58 @ et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei

vul@Luke:1:59 @ et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam

vul@Luke:1:60 @ et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes

vul@Luke:1:61 @ et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine

vul@Luke:1:62 @ innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum

vul@Luke:1:63 @ et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi

vul@Luke:1:64 @ apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum

vul@Luke:1:65 @ et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec

vul@Luke:1:66 @ et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo

vul@Luke:1:67 @ et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens

vul@Luke:1:68 @ benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae

vul@Luke:1:69 @ et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui

vul@Luke:1:70 @ sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius

vul@Luke:1:71 @ salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos

vul@Luke:1:72 @ ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti

vul@Luke:1:73 @ iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum

vul@Luke:1:74 @ daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi

vul@Luke:1:75 @ in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris

vul@Luke:1:76 @ et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius

vul@Luke:1:77 @ ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum

vul@Luke:1:78 @ per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto

vul@Luke:1:79 @ inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis

vul@Luke:1:80 @ puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel

vul@Luke:2:1 @ factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis

vul@Luke:2:2 @ haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino

vul@Luke:2:3 @ et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem

vul@Luke:2:4 @ ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David

vul@Luke:2:5 @ ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate

vul@Luke:2:6 @ factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret

vul@Luke:2:7 @ et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio

vul@Luke:2:8 @ et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum

vul@Luke:2:9 @ et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno

vul@Luke:2:10 @ et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo

vul@Luke:2:11 @ quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David

vul@Luke:2:12 @ et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio

vul@Luke:2:13 @ et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium

vul@Luke:2:14 @ gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis

vul@Luke:2:15 @ et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis

vul@Luke:2:16 @ et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio

vul@Luke:2:17 @ videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc

vul@Luke:2:18 @ et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos

vul@Luke:2:19 @ Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo

vul@Luke:2:20 @ et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos

vul@Luke:2:21 @ et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur

vul@Luke:2:22 @ et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino

vul@Luke:2:23 @ sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur

vul@Luke:2:24 @ et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum

vul@Luke:2:25 @ et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo

vul@Luke:2:26 @ et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini

vul@Luke:2:27 @ et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo

vul@Luke:2:28 @ et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit

vul@Luke:2:29 @ nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace

vul@Luke:2:30 @ quia viderunt oculi mei salutare tuum

vul@Luke:2:31 @ quod parasti ante faciem omnium populorum

vul@Luke:2:32 @ lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel

vul@Luke:2:33 @ et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo

vul@Luke:2:34 @ et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur

vul@Luke:2:35 @ et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes

vul@Luke:2:36 @ et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua

vul@Luke:2:37 @ et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die

vul@Luke:2:38 @ et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem

vul@Luke:2:39 @ et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth

vul@Luke:2:40 @ puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo

vul@Luke:2:41 @ et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae

vul@Luke:2:42 @ et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi

vul@Luke:2:43 @ consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius

vul@Luke:2:44 @ existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos

vul@Luke:2:45 @ et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum

vul@Luke:2:46 @ et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem

vul@Luke:2:47 @ stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius

vul@Luke:2:48 @ et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te

vul@Luke:2:49 @ et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse

vul@Luke:2:50 @ et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos

vul@Luke:2:51 @ et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo

vul@Luke:2:52 @ et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines

vul@Luke:3:1 @ anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam tetrarcha autem Galilaeae Herode Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis et Lysania Abilinae tetrarcha

vul@Luke:3:2 @ sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto

vul@Luke:3:3 @ et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum

vul@Luke:3:4 @ sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius

vul@Luke:3:5 @ omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas

vul@Luke:3:6 @ et videbit omnis caro salutare Dei

vul@Luke:3:7 @ dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira

vul@Luke:3:8 @ facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae

vul@Luke:3:9 @ iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur

vul@Luke:3:10 @ et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus

vul@Luke:3:11 @ respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat

vul@Luke:3:12 @ venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus

vul@Luke:3:13 @ at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis

vul@Luke:3:14 @ interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris

vul@Luke:3:15 @ existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne ne forte ipse esset Christus

vul@Luke:3:16 @ respondit Iohannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni

vul@Luke:3:17 @ cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni inextinguibili

vul@Luke:3:18 @ multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum

vul@Luke:3:19 @ Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quae fecit Herodes

vul@Luke:3:20 @ adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohannem in carcere

vul@Luke:3:21 @ factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Iesu baptizato et orante apertum est caelum

vul@Luke:3:22 @ et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi

vul@Luke:3:23 @ et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli

vul@Luke:3:24 @ qui fuit Matthat qui fuit Levi qui fuit Melchi qui fuit Iannae qui fuit Ioseph

vul@Luke:3:25 @ qui fuit Matthathiae qui fuit Amos qui fuit Naum qui fuit Esli qui fuit Naggae

vul@Luke:3:26 @ qui fuit Maath qui fuit Matthathiae qui fuit Semei qui fuit Iosech qui fuit Ioda

vul@Luke:3:27 @ qui fuit Iohanna qui fuit Resa qui fuit Zorobabel qui fuit Salathihel qui fuit Neri

vul@Luke:3:28 @ qui fuit Melchi qui fuit Addi qui fuit Cosam qui fuit Helmadam qui fuit Her

vul@Luke:3:29 @ qui fuit Iesu qui fuit Eliezer qui fuit Iorim qui fuit Matthat qui fuit Levi

vul@Luke:3:30 @ qui fuit Symeon qui fuit Iuda qui fuit Ioseph qui fuit Iona qui fuit Eliachim

vul@Luke:3:31 @ qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit Matthata qui fuit Nathan qui fuit David

vul@Luke:3:32 @ qui fuit Iesse qui fuit Obed qui fuit Booz qui fuit Salmon qui fuit Naasson

vul@Luke:3:33 @ qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom qui fuit Phares qui fuit Iudae

vul@Luke:3:34 @ qui fuit Iacob qui fuit Isaac qui fuit Abraham qui fuit Thare qui fuit Nachor

vul@Luke:3:35 @ qui fuit Seruch qui fuit Ragau qui fuit Phalec qui fuit Eber qui fuit Sale

vul@Luke:3:36 @ qui fuit Cainan qui fuit Arfaxat qui fuit Sem qui fuit Noe qui fuit Lamech

vul@Luke:3:37 @ qui fuit Mathusalae qui fuit Enoch qui fuit Iared qui fuit Malelehel qui fuit Cainan

vul@Luke:3:38 @ qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam qui fuit Dei

vul@Luke:4:1 @ Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum

vul@Luke:4:2 @ diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit

vul@Luke:4:3 @ dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat

vul@Luke:4:4 @ et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei

vul@Luke:4:5 @ et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis

vul@Luke:4:6 @ et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa

vul@Luke:4:7 @ tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia

vul@Luke:4:8 @ et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies

vul@Luke:4:9 @ et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum

vul@Luke:4:10 @ scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te

vul@Luke:4:11 @ et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum

vul@Luke:4:12 @ et respondens Iesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum

vul@Luke:4:13 @ et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus

vul@Luke:4:14 @ et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo

vul@Luke:4:15 @ et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus

vul@Luke:4:16 @ et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere

vul@Luke:4:17 @ et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat

vul@Luke:4:18 @ Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me

vul@Luke:4:19 @ praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis

vul@Luke:4:20 @ et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum

vul@Luke:4:21 @ coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris

vul@Luke:4:22 @ et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Ioseph

vul@Luke:4:23 @ et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua

vul@Luke:4:24 @ ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua

vul@Luke:4:25 @ in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra

vul@Luke:4:26 @ et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam

vul@Luke:4:27 @ et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus

vul@Luke:4:28 @ et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes

vul@Luke:4:29 @ et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum

vul@Luke:4:30 @ ipse autem transiens per medium illorum ibat

vul@Luke:4:31 @ et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos sabbatis

vul@Luke:4:32 @ et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius

vul@Luke:4:33 @ et in synagoga erat homo habens daemonium inmundum et exclamavit voce magna

vul@Luke:4:34 @ dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei

vul@Luke:4:35 @ et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuit

vul@Luke:4:36 @ et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt

vul@Luke:4:37 @ et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis

vul@Luke:4:38 @ surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea

vul@Luke:4:39 @ et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis

vul@Luke:4:40 @ cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eos

vul@Luke:4:41 @ exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum

vul@Luke:4:42 @ facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis

vul@Luke:4:43 @ quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum

vul@Luke:4:44 @ et erat praedicans in synagogis Galilaeae

vul@Luke:5:1 @ factum est autem cum turbae inruerent in eum ut audirent verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth

vul@Luke:5:2 @ et vidit duas naves stantes secus stagnum piscatores autem descenderant et lavabant retia

vul@Luke:5:3 @ ascendens autem in unam navem quae erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas

vul@Luke:5:4 @ ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem duc in altum et laxate retia vestra in capturam

vul@Luke:5:5 @ et respondens Simon dixit illi praeceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete

vul@Luke:5:6 @ et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam rumpebatur autem rete eorum

vul@Luke:5:7 @ et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur

vul@Luke:5:8 @ quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine

vul@Luke:5:9 @ stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant

vul@Luke:5:10 @ similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei qui erant socii Simonis et ait ad Simonem Iesus noli timere ex hoc iam homines eris capiens

vul@Luke:5:11 @ et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt illum

vul@Luke:5:12 @ et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens Domine si vis potes me mundare

vul@Luke:5:13 @ et extendens manum tetigit illum dicens volo mundare et confestim lepra discessit ab illo

vul@Luke:5:14 @ et ipse praecepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moses in testimonium illis

vul@Luke:5:15 @ perambulabat autem magis sermo de illo et conveniebant turbae multae ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis

vul@Luke:5:16 @ ipse autem secedebat in deserto et orabat

vul@Luke:5:17 @ et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant Pharisaei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem et virtus erat Domini ad sanandum eos

vul@Luke:5:18 @ et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus et quaerebant eum inferre et ponere ante eum

vul@Luke:5:19 @ et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum

vul@Luke:5:20 @ quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata tua

vul@Luke:5:21 @ et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata nisi solus Deus

vul@Luke:5:22 @ ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos quid cogitatis in cordibus vestris

vul@Luke:5:23 @ quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere surge et ambula

vul@Luke:5:24 @ ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam

vul@Luke:5:25 @ et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat et abiit in domum suam magnificans Deum

vul@Luke:5:26 @ et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum et repleti sunt timore dicentes quia vidimus mirabilia hodie

vul@Luke:5:27 @ et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi sequere me

vul@Luke:5:28 @ et relictis omnibus surgens secutus est eum

vul@Luke:5:29 @ et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes

vul@Luke:5:30 @ et murmurabant Pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis

vul@Luke:5:31 @ et respondens Iesus dixit ad illos non egent qui sani sunt medico sed qui male habent

vul@Luke:5:32 @ non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam

vul@Luke:5:33 @ at illi dixerunt ad eum quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Pharisaeorum tui autem edunt et bibunt

vul@Luke:5:34 @ quibus ipse ait numquid potestis filios sponsi dum cum illis est sponsus facere ieiunare

vul@Luke:5:35 @ venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus tunc ieiunabunt in illis diebus

vul@Luke:5:36 @ dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo

vul@Luke:5:37 @ et nemo mittit vinum novum in utres veteres alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt

vul@Luke:5:38 @ sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur

vul@Luke:5:39 @ et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus melius est

vul@Luke:6:1 @ factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus

vul@Luke:6:2 @ quidam autem Pharisaeorum dicebant illis quid facitis quod non licet in sabbatis

vul@Luke:6:3 @ et respondens Iesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant

vul@Luke:6:4 @ quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus

vul@Luke:6:5 @ et dicebat illis quia dominus est Filius hominis etiam sabbati

vul@Luke:6:6 @ factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida

vul@Luke:6:7 @ observabant autem scribae et Pharisaei si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum

vul@Luke:6:8 @ ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit

vul@Luke:6:9 @ ait autem ad illos Iesus interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere

vul@Luke:6:10 @ et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus eius

vul@Luke:6:11 @ ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu

vul@Luke:6:12 @ factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei

vul@Luke:6:13 @ et cum dies factus esset vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit

vul@Luke:6:14 @ Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius Iacobum et Iohannem Philippum et Bartholomeum

vul@Luke:6:15 @ Mattheum et Thomam Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes

vul@Luke:6:16 @ Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor

vul@Luke:6:17 @ et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritimae Tyri et Sidonis

vul@Luke:6:18 @ qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur

vul@Luke:6:19 @ et omnis turba quaerebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes

vul@Luke:6:20 @ et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei

vul@Luke:6:21 @ beati qui nunc esuritis quia saturabimini beati qui nunc fletis quia ridebitis

vul@Luke:6:22 @ beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis

vul@Luke:6:23 @ gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa in caelo secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum

vul@Luke:6:24 @ verumtamen vae vobis divitibus quia habetis consolationem vestram

vul@Luke:6:25 @ vae vobis qui saturati estis quia esurietis vae vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitis

vul@Luke:6:26 @ vae cum bene vobis dixerint omnes homines secundum haec faciebant prophetis patres eorum

vul@Luke:6:27 @ sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros benefacite his qui vos oderunt

vul@Luke:6:28 @ benedicite maledicentibus vobis orate pro calumniantibus vos

vul@Luke:6:29 @ ei qui te percutit in maxillam praebe et alteram et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere

vul@Luke:6:30 @ omni autem petenti te tribue et qui aufert quae tua sunt ne repetas

vul@Luke:6:31 @ et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter

vul@Luke:6:32 @ et si diligitis eos qui vos diligunt quae vobis est gratia nam et peccatores diligentes se diligunt

vul@Luke:6:33 @ et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quae vobis est gratia siquidem et peccatores hoc faciunt

vul@Luke:6:34 @ et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quae gratia est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant aequalia

vul@Luke:6:35 @ verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos

vul@Luke:6:36 @ estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est

vul@Luke:6:37 @ nolite iudicare et non iudicabimini nolite condemnare et non condemnabimini dimittite et dimittemini

vul@Luke:6:38 @ date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis

vul@Luke:6:39 @ dicebat autem illis et similitudinem numquid potest caecus caecum ducere nonne ambo in foveam cadent

vul@Luke:6:40 @ non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit sicut magister eius

vul@Luke:6:41 @ quid autem vides festucam in oculo fratris tui trabem autem quae in oculo tuo est non consideras

vul@Luke:6:42 @ et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui

vul@Luke:6:43 @ non est enim arbor bona quae facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum

vul@Luke:6:44 @ unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur neque enim de spinis colligunt ficus neque de rubo vindemiant uvam

vul@Luke:6:45 @ bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur

vul@Luke:6:46 @ quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis quae dico

vul@Luke:6:47 @ omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est

vul@Luke:6:48 @ similis est homini aedificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra petram

vul@Luke:6:49 @ qui autem audivit et non fecit similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius et continuo concidit et facta est ruina domus illius magna

vul@Luke:7:1 @ cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum

vul@Luke:7:2 @ centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus

vul@Luke:7:3 @ et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius

vul@Luke:7:4 @ at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes

vul@Luke:7:5 @ diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis

vul@Luke:7:6 @ Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres

vul@Luke:7:7 @ propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus

vul@Luke:7:8 @ nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit

vul@Luke:7:9 @ quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni

vul@Luke:7:10 @ et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum

vul@Luke:7:11 @ et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa

vul@Luke:7:12 @ cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa

vul@Luke:7:13 @ quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere

vul@Luke:7:14 @ et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge

vul@Luke:7:15 @ et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae

vul@Luke:7:16 @ accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam

vul@Luke:7:17 @ et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem

vul@Luke:7:18 @ et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his

vul@Luke:7:19 @ et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus

vul@Luke:7:20 @ cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus

vul@Luke:7:21 @ in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum

vul@Luke:7:22 @ et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur

vul@Luke:7:23 @ et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me

vul@Luke:7:24 @ et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri

vul@Luke:7:25 @ sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt

vul@Luke:7:26 @ sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam

vul@Luke:7:27 @ hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te

vul@Luke:7:28 @ dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo

vul@Luke:7:29 @ et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis

vul@Luke:7:30 @ Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo

vul@Luke:7:31 @ cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt

vul@Luke:7:32 @ similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis

vul@Luke:7:33 @ venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet

vul@Luke:7:34 @ venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum

vul@Luke:7:35 @ et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis

vul@Luke:7:36 @ rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit

vul@Luke:7:37 @ et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti

vul@Luke:7:38 @ et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat

vul@Luke:7:39 @ videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est

vul@Luke:7:40 @ et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic

vul@Luke:7:41 @ duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta

vul@Luke:7:42 @ non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget

vul@Luke:7:43 @ respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti

vul@Luke:7:44 @ et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit

vul@Luke:7:45 @ osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos

vul@Luke:7:46 @ oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos

vul@Luke:7:47 @ propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit

vul@Luke:7:48 @ dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata

vul@Luke:7:49 @ et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit

vul@Luke:7:50 @ dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace

vul@Luke:8:1 @ et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo

vul@Luke:8:2 @ et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant

vul@Luke:8:3 @ et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis

vul@Luke:8:4 @ cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem

vul@Luke:8:5 @ exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt illud

vul@Luke:8:6 @ et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem

vul@Luke:8:7 @ et aliud cecidit inter spinas et simul exortae spinae suffocaverunt illud

vul@Luke:8:8 @ et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat

vul@Luke:8:9 @ interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola

vul@Luke:8:10 @ quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant

vul@Luke:8:11 @ est autem haec parabola semen est verbum Dei

vul@Luke:8:12 @ qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant

vul@Luke:8:13 @ nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt

vul@Luke:8:14 @ quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum

vul@Luke:8:15 @ quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia

vul@Luke:8:16 @ nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen

vul@Luke:8:17 @ non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat

vul@Luke:8:18 @ videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo

vul@Luke:8:19 @ venerunt autem ad illum mater et fratres eius et non poterant adire ad eum prae turba

vul@Luke:8:20 @ et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre

vul@Luke:8:21 @ qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt

vul@Luke:8:22 @ factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt

vul@Luke:8:23 @ navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur

vul@Luke:8:24 @ accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas

vul@Luke:8:25 @ dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei

vul@Luke:8:26 @ enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quae est contra Galilaeam

vul@Luke:8:27 @ et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis

vul@Luke:8:28 @ is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas

vul@Luke:8:29 @ praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta

vul@Luke:8:30 @ interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum

vul@Luke:8:31 @ et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent

vul@Luke:8:32 @ erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos

vul@Luke:8:33 @ exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est

vul@Luke:8:34 @ quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas

vul@Luke:8:35 @ exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt

vul@Luke:8:36 @ nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legione

vul@Luke:8:37 @ et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est

vul@Luke:8:38 @ et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens

vul@Luke:8:39 @ redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus

vul@Luke:8:40 @ factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum

vul@Luke:8:41 @ et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius

vul@Luke:8:42 @ quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur

vul@Luke:8:43 @ et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari

vul@Luke:8:44 @ accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius

vul@Luke:8:45 @ et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit

vul@Luke:8:46 @ et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse

vul@Luke:8:47 @ videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit

vul@Luke:8:48 @ at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace

vul@Luke:8:49 @ adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum

vul@Luke:8:50 @ Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit

vul@Luke:8:51 @ et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae

vul@Luke:8:52 @ flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit

vul@Luke:8:53 @ et deridebant eum scientes quia mortua esset

vul@Luke:8:54 @ ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge

vul@Luke:8:55 @ et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare

vul@Luke:8:56 @ et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat

vul@Luke:9:1 @ convocatis autem duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia et ut languores curarent

vul@Luke:9:2 @ et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos

vul@Luke:9:3 @ et ait ad illos nihil tuleritis in via neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis

vul@Luke:9:4 @ et in quamcumque domum intraveritis ibi manete et inde ne exeatis

vul@Luke:9:5 @ et quicumque non receperint vos exeuntes de civitate illa etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos

vul@Luke:9:6 @ egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique

vul@Luke:9:7 @ audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo et haesitabat eo quod diceretur

vul@Luke:9:8 @ a quibusdam quia Iohannes surrexit a mortuis a quibusdam vero quia Helias apparuit ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit

vul@Luke:9:9 @ et ait Herodes Iohannem ego decollavi quis autem est iste de quo audio ego talia et quaerebat videre eum

vul@Luke:9:10 @ et reversi apostoli narraverunt illi quaecumque fecerunt et adsumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui est Bethsaida

vul@Luke:9:11 @ quod cum cognovissent turbae secutae sunt illum et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos qui cura indigebant sanabat

vul@Luke:9:12 @ dies autem coeperat declinare et accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas ut euntes in castella villasque quae circa sunt devertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus

vul@Luke:9:13 @ ait autem ad illos vos date illis manducare at illi dixerunt non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas

vul@Luke:9:14 @ erant autem fere viri quinque milia ait autem ad discipulos suos facite illos discumbere per convivia quinquagenos

vul@Luke:9:15 @ et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes

vul@Luke:9:16 @ acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in caelum et benedixit illis et fregit et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbas

vul@Luke:9:17 @ et manducaverunt omnes et saturati sunt et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cofini duodecim

vul@Luke:9:18 @ et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse turbae

vul@Luke:9:19 @ at illi responderunt et dixerunt Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii quia propheta unus de prioribus surrexit

vul@Luke:9:20 @ dixit autem illis vos autem quem me esse dicitis respondens Simon Petrus dixit Christum Dei

vul@Luke:9:21 @ at ille increpans illos praecepit ne cui dicerent hoc

vul@Luke:9:22 @ dicens quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere

vul@Luke:9:23 @ dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me

vul@Luke:9:24 @ qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet illam nam qui perdiderit animam suam propter me salvam faciet illam

vul@Luke:9:25 @ quid enim proficit homo si lucretur universum mundum se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat

vul@Luke:9:26 @ nam qui me erubuerit et meos sermones hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum

vul@Luke:9:27 @ dico autem vobis vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei

vul@Luke:9:28 @ factum est autem post haec verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum et ascendit in montem ut oraret

vul@Luke:9:29 @ et factum est dum oraret species vultus eius altera et vestitus eius albus refulgens

vul@Luke:9:30 @ et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Helias

vul@Luke:9:31 @ visi in maiestate et dicebant excessum eius quem conpleturus erat in Hierusalem

vul@Luke:9:32 @ Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros qui stabant cum illo

vul@Luke:9:33 @ et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Iesum praeceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliae nesciens quid diceret

vul@Luke:9:34 @ haec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos et timuerunt intrantibus illis in nubem

vul@Luke:9:35 @ et vox facta est de nube dicens hic est Filius meus electus ipsum audite

vul@Luke:9:36 @ et dum fieret vox inventus est Iesus solus et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quae viderant

vul@Luke:9:37 @ factum est autem in sequenti die descendentibus illis de monte occurrit illi turba multa

vul@Luke:9:38 @ et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est mihi

vul@Luke:9:39 @ et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum

vul@Luke:9:40 @ et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potuerunt

vul@Luke:9:41 @ respondens autem Iesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum

vul@Luke:9:42 @ et cum accederet elisit illum daemonium et dissipavit

vul@Luke:9:43 @ et increpavit Iesus spiritum inmundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius

vul@Luke:9:44 @ stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat dixit ad discipulos suos ponite vos in cordibus vestris sermones istos Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum

vul@Luke:9:45 @ at illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant interrogare eum de hoc verbo

vul@Luke:9:46 @ intravit autem cogitatio in eos quis eorum maior esset

vul@Luke:9:47 @ at Iesus videns cogitationes cordis illorum adprehendens puerum statuit eum secus se

vul@Luke:9:48 @ et ait illis quicumque susceperit puerum istum in nomine meo me recipit et quicumque me recipit recipit eum qui me misit nam qui minor est inter omnes vos hic maior est

vul@Luke:9:49 @ respondens autem Iohannes dixit praeceptor vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum

vul@Luke:9:50 @ et ait ad illum Iesus nolite prohibere qui enim non est adversum vos pro vobis est

vul@Luke:9:51 @ factum est autem dum conplerentur dies adsumptionis eius et ipse faciem suam firmavit ut iret Hierusalem

vul@Luke:9:52 @ et misit nuntios ante conspectum suum et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi

vul@Luke:9:53 @ et non receperunt eum quia facies eius erat euntis Hierusalem

vul@Luke:9:54 @ cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Iohannes dixerunt Domine vis dicimus ut ignis descendat de caelo et consumat illos

vul@Luke:9:55 @ et conversus increpavit illos

vul@Luke:9:56 @ et abierunt in aliud castellum

vul@Luke:9:57 @ factum est autem ambulantibus illis in via dixit quidam ad illum sequar te quocumque ieris

vul@Luke:9:58 @ et ait illi Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli nidos Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet

vul@Luke:9:59 @ ait autem ad alterum sequere me ille autem dixit Domine permitte mihi primum ire sepelire patrem meum

vul@Luke:9:60 @ dixitque ei Iesus sine ut mortui sepeliant mortuos suos tu autem vade adnuntia regnum Dei

vul@Luke:9:61 @ et ait alter sequar te Domine sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt

vul@Luke:9:62 @ ait ad illum Iesus nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei

vul@Luke:10:1 @ post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus

vul@Luke:10:2 @ et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem

vul@Luke:10:3 @ ite ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos

vul@Luke:10:4 @ nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam salutaveritis

vul@Luke:10:5 @ in quamcumque domum intraveritis primum dicite pax huic domui

vul@Luke:10:6 @ et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illam pax vestra sin autem ad vos revertetur

vul@Luke:10:7 @ in eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum

vul@Luke:10:8 @ et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperint vos manducate quae adponuntur vobis

vul@Luke:10:9 @ et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos regnum Dei

vul@Luke:10:10 @ in quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas eius dicite

vul@Luke:10:11 @ etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei

vul@Luke:10:12 @ dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati

vul@Luke:10:13 @ vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent

vul@Luke:10:14 @ verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis

vul@Luke:10:15 @ et tu Capharnaum usque in caelum exaltata usque ad infernum demergeris

vul@Luke:10:16 @ qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit eum qui me misit

vul@Luke:10:17 @ reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo

vul@Luke:10:18 @ et ait illis videbam Satanan sicut fulgur de caelo cadentem

vul@Luke:10:19 @ ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit

vul@Luke:10:20 @ verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis

vul@Luke:10:21 @ in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic placuit ante te

vul@Luke:10:22 @ omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo scit qui sit Filius nisi Pater et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare

vul@Luke:10:23 @ et conversus ad discipulos suos dixit beati oculi qui vident quae videtis

vul@Luke:10:24 @ dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt

vul@Luke:10:25 @ et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens magister quid faciendo vitam aeternam possidebo

vul@Luke:10:26 @ at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis

vul@Luke:10:27 @ ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum

vul@Luke:10:28 @ dixitque illi recte respondisti hoc fac et vives

vul@Luke:10:29 @ ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum et quis est meus proximus

vul@Luke:10:30 @ suscipiens autem Iesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto

vul@Luke:10:31 @ accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo praeterivit

vul@Luke:10:32 @ similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit

vul@Luke:10:33 @ Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus est

vul@Luke:10:34 @ et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit

vul@Luke:10:35 @ et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi

vul@Luke:10:36 @ quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones

vul@Luke:10:37 @ at ille dixit qui fecit misericordiam in illum et ait illi Iesus vade et tu fac similiter

vul@Luke:10:38 @ factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam

vul@Luke:10:39 @ et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius

vul@Luke:10:40 @ Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae stetit et ait Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet

vul@Luke:10:41 @ et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima

vul@Luke:10:42 @ porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea

vul@Luke:11:1 @ et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis eius ad eum Domine doce nos orare sicut et Iohannes docuit discipulos suos

vul@Luke:11:2 @ et ait illis cum oratis dicite Pater sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum

vul@Luke:11:3 @ panem nostrum cotidianum da nobis cotidie

vul@Luke:11:4 @ et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis et ne nos inducas in temptationem

vul@Luke:11:5 @ et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes

vul@Luke:11:6 @ quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum

vul@Luke:11:7 @ et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi

vul@Luke:11:8 @ dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit propter inprobitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios

vul@Luke:11:9 @ et ego vobis dico petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis

vul@Luke:11:10 @ omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur

vul@Luke:11:11 @ quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi

vul@Luke:11:12 @ aut si petierit ovum numquid porriget illi scorpionem

vul@Luke:11:13 @ si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se

vul@Luke:11:14 @ et erat eiciens daemonium et illud erat mutum et cum eiecisset daemonium locutus est mutus et admiratae sunt turbae

vul@Luke:11:15 @ quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub principe daemoniorum eicit daemonia

vul@Luke:11:16 @ et alii temptantes signum de caelo quaerebant ab eo

vul@Luke:11:17 @ ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet

vul@Luke:11:18 @ si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me daemonia

vul@Luke:11:19 @ si autem ego in Beelzebub eicio daemonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices vestri erunt

vul@Luke:11:20 @ porro si in digito Dei eicio daemonia profecto praevenit in vos regnum Dei

vul@Luke:11:21 @ cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quae possidet

vul@Luke:11:22 @ si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuit

vul@Luke:11:23 @ qui non est mecum adversum me est et qui non colligit mecum dispergit

vul@Luke:11:24 @ cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non inveniens dicit revertar in domum meam unde exivi

vul@Luke:11:25 @ et cum venerit invenit scopis mundatam

vul@Luke:11:26 @ et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius peiora prioribus

vul@Luke:11:27 @ factum est autem cum haec diceret extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti

vul@Luke:11:28 @ at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt

vul@Luke:11:29 @ turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi nisi signum Ionae

vul@Luke:11:30 @ nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi isti

vul@Luke:11:31 @ regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic

vul@Luke:11:32 @ viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae et ecce plus Iona hic

vul@Luke:11:33 @ nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant

vul@Luke:11:34 @ lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit

vul@Luke:11:35 @ vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint

vul@Luke:11:36 @ si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te

vul@Luke:11:37 @ et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se et ingressus recubuit

vul@Luke:11:38 @ Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium

vul@Luke:11:39 @ et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate

vul@Luke:11:40 @ stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit

vul@Luke:11:41 @ verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis

vul@Luke:11:42 @ sed vae vobis Pharisaeis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei haec autem oportuit facere et illa non omittere

vul@Luke:11:43 @ vae vobis Pharisaeis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro

vul@Luke:11:44 @ vae vobis quia estis ut monumenta quae non parent et homines ambulantes supra nesciunt

vul@Luke:11:45 @ respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister haec dicens etiam nobis contumeliam facis

vul@Luke:11:46 @ at ille ait et vobis legis peritis vae quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas

vul@Luke:11:47 @ vae vobis quia aedificatis monumenta prophetarum patres autem vestri occiderunt illos

vul@Luke:11:48 @ profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem aedificatis eorum sepulchra

vul@Luke:11:49 @ propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur

vul@Luke:11:50 @ ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista

vul@Luke:11:51 @ a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae qui periit inter altare et aedem ita dico vobis requiretur ab hac generatione

vul@Luke:11:52 @ vae vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiae ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis

vul@Luke:11:53 @ cum haec ad illos diceret coeperunt Pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multis

vul@Luke:11:54 @ insidiantes et quaerentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum

vul@Luke:12:1 @ multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent coepit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis

vul@Luke:12:2 @ nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur

vul@Luke:12:3 @ quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis

vul@Luke:12:4 @ dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus et post haec non habent amplius quod faciant

vul@Luke:12:5 @ ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis hunc timete

vul@Luke:12:6 @ nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis non est in oblivione coram Deo

vul@Luke:12:7 @ sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estis

vul@Luke:12:8 @ dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei

vul@Luke:12:9 @ qui autem negaverit me coram hominibus denegabitur coram angelis Dei

vul@Luke:12:10 @ et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit non remittetur

vul@Luke:12:11 @ cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis

vul@Luke:12:12 @ Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quae oporteat dicere

vul@Luke:12:13 @ ait autem quidam ei de turba magister dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem

vul@Luke:12:14 @ at ille dixit ei homo quis me constituit iudicem aut divisorem super vos

vul@Luke:12:15 @ dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet

vul@Luke:12:16 @ dixit autem similitudinem ad illos dicens hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager adtulit

vul@Luke:12:17 @ et cogitabat intra se dicens quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos

vul@Luke:12:18 @ et dixit hoc faciam destruam horrea mea et maiora faciam et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea

vul@Luke:12:19 @ et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare

vul@Luke:12:20 @ dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt

vul@Luke:12:21 @ sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives

vul@Luke:12:22 @ dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid vestiamini

vul@Luke:12:23 @ anima plus est quam esca et corpus quam vestimentum

vul@Luke:12:24 @ considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto magis vos pluris estis illis

vul@Luke:12:25 @ quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum

vul@Luke:12:26 @ si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis

vul@Luke:12:27 @ considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis

vul@Luke:12:28 @ si autem faenum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillae fidei

vul@Luke:12:29 @ et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolli

vul@Luke:12:30 @ haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis

vul@Luke:12:31 @ verumtamen quaerite regnum Dei et haec omnia adicientur vobis

vul@Luke:12:32 @ nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum

vul@Luke:12:33 @ vendite quae possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in caelis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit

vul@Luke:12:34 @ ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit

vul@Luke:12:35 @ sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes

vul@Luke:12:36 @ et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis ut cum venerit et pulsaverit confestim aperiant ei

vul@Luke:12:37 @ beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis

vul@Luke:12:38 @ et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit beati sunt servi illi

vul@Luke:12:39 @ hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam

vul@Luke:12:40 @ et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius hominis venit

vul@Luke:12:41 @ ait autem ei Petrus Domine ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes

vul@Luke:12:42 @ dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram

vul@Luke:12:43 @ beatus ille servus quem cum venerit dominus invenerit ita facientem

vul@Luke:12:44 @ vere dico vobis quia supra omnia quae possidet constituet illum

vul@Luke:12:45 @ quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari

vul@Luke:12:46 @ veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet

vul@Luke:12:47 @ ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius vapulabit multas

vul@Luke:12:48 @ qui autem non cognovit et fecit digna plagis vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quaeretur ab eo et cui commendaverunt multum plus petent ab eo

vul@Luke:12:49 @ ignem veni mittere in terram et quid volo si accendatur

vul@Luke:12:50 @ baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor usque dum perficiatur

vul@Luke:12:51 @ putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationem

vul@Luke:12:52 @ erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duo et duo in tres

vul@Luke:12:53 @ dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suam

vul@Luke:12:54 @ dicebat autem et ad turbas cum videritis nubem orientem ab occasu statim dicitis nimbus venit et ita fit

vul@Luke:12:55 @ et cum austrum flantem dicitis quia aestus erit et fit

vul@Luke:12:56 @ hypocritae faciem terrae et caeli nostis probare hoc autem tempus quomodo non probatis

vul@Luke:12:57 @ quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est

vul@Luke:12:58 @ cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te apud iudicem et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem

vul@Luke:12:59 @ dico tibi non exies inde donec etiam novissimum minutum reddas

vul@Luke:13:1 @ aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum

vul@Luke:13:2 @ et respondens dixit illis putatis quod hii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt quia talia passi sunt

vul@Luke:13:3 @ non dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis omnes similiter peribitis

vul@Luke:13:4 @ sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem

vul@Luke:13:5 @ non dico vobis sed si non paenitentiam egeritis omnes similiter peribitis

vul@Luke:13:6 @ dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit

vul@Luke:13:7 @ dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat

vul@Luke:13:8 @ at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora

vul@Luke:13:9 @ et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam

vul@Luke:13:10 @ erat autem docens in synagoga eorum sabbatis

vul@Luke:13:11 @ et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere

vul@Luke:13:12 @ quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua

vul@Luke:13:13 @ et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat Deum

vul@Luke:13:14 @ respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati

vul@Luke:13:15 @ respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare

vul@Luke:13:16 @ hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati

vul@Luke:13:17 @ et cum haec diceret erubescebant omnes adversarii eius et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo

vul@Luke:13:18 @ dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illud

vul@Luke:13:19 @ simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius

vul@Luke:13:20 @ et iterum dixit cui simile aestimabo regnum Dei

vul@Luke:13:21 @ simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum

vul@Luke:13:22 @ et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem

vul@Luke:13:23 @ ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur ipse autem dixit ad illos

vul@Luke:13:24 @ contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non poterunt

vul@Luke:13:25 @ cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis

vul@Luke:13:26 @ tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti

vul@Luke:13:27 @ et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis

vul@Luke:13:28 @ ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras

vul@Luke:13:29 @ et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei

vul@Luke:13:30 @ et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui erunt novissimi

vul@Luke:13:31 @ in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere

vul@Luke:13:32 @ et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor

vul@Luke:13:33 @ verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra Hierusalem

vul@Luke:13:34 @ Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluisti

vul@Luke:13:35 @ ecce relinquitur vobis domus vestra dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat cum dicetis benedictus qui venit in nomine Domini

vul@Luke:14:1 @ et factum est cum intraret in domum cuiusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem et ipsi observabant eum

vul@Luke:14:2 @ et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum

vul@Luke:14:3 @ et respondens Iesus dixit ad legis peritos et Pharisaeos dicens si licet sabbato curare

vul@Luke:14:4 @ at illi tacuerunt ipse vero adprehensum sanavit eum ac dimisit

vul@Luke:14:5 @ et respondens ad illos dixit cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadet et non continuo extrahet illum die sabbati

vul@Luke:14:6 @ et non poterant ad haec respondere illi

vul@Luke:14:7 @ dicebat autem et ad invitatos parabolam intendens quomodo primos accubitus eligerent dicens ad illos

vul@Luke:14:8 @ cum invitatus fueris ad nuptias non discumbas in primo loco ne forte honoratior te sit invitatus ab eo

vul@Luke:14:9 @ et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi da huic locum et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere

vul@Luke:14:10 @ sed cum vocatus fueris vade recumbe in novissimo loco ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi amice ascende superius tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus

vul@Luke:14:11 @ quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur

vul@Luke:14:12 @ dicebat autem et ei qui se invitaverat cum facis prandium aut cenam noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio

vul@Luke:14:13 @ sed cum facis convivium voca pauperes debiles claudos caecos

vul@Luke:14:14 @ et beatus eris quia non habent retribuere tibi retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum

vul@Luke:14:15 @ haec cum audisset quidam de simul discumbentibus dixit illi beatus qui manducabit panem in regno Dei

vul@Luke:14:16 @ at ipse dixit ei homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos

vul@Luke:14:17 @ et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent quia iam parata sunt omnia

vul@Luke:14:18 @ et coeperunt simul omnes excusare primus dixit ei villam emi et necesse habeo exire et videre illam rogo te habe me excusatum

vul@Luke:14:19 @ et alter dixit iuga boum emi quinque et eo probare illa rogo te habe me excusatum

vul@Luke:14:20 @ et alius dixit uxorem duxi et ideo non possum venire

vul@Luke:14:21 @ et reversus servus nuntiavit haec domino suo tunc iratus pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc

vul@Luke:14:22 @ et ait servus domine factum est ut imperasti et adhuc locus est

vul@Luke:14:23 @ et ait dominus servo exi in vias et sepes et conpelle intrare ut impleatur domus mea

vul@Luke:14:24 @ dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam

vul@Luke:14:25 @ ibant autem turbae multae cum eo et conversus dixit ad illos

vul@Luke:14:26 @ si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus

vul@Luke:14:27 @ et qui non baiulat crucem suam et venit post me non potest esse meus discipulus

vul@Luke:14:28 @ quis enim ex vobis volens turrem aedificare non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum

vul@Luke:14:29 @ ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere omnes qui vident incipiant inludere ei

vul@Luke:14:30 @ dicentes quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare

vul@Luke:14:31 @ aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se

vul@Luke:14:32 @ alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt

vul@Luke:14:33 @ sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus

vul@Luke:14:34 @ bonum est sal si autem sal quoque evanuerit in quo condietur

vul@Luke:14:35 @ neque in terram neque in sterquilinium utile est sed foras mittetur qui habet aures audiendi audiat

vul@Luke:15:1 @ erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum

vul@Luke:15:2 @ et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis

vul@Luke:15:3 @ et ait ad illos parabolam istam dicens

vul@Luke:15:4 @ quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam

vul@Luke:15:5 @ et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens

vul@Luke:15:6 @ et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat

vul@Luke:15:7 @ dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia

vul@Luke:15:8 @ aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat

vul@Luke:15:9 @ et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram

vul@Luke:15:10 @ ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente

vul@Luke:15:11 @ ait autem homo quidam habuit duos filios

vul@Luke:15:12 @ et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam

vul@Luke:15:13 @ et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose

vul@Luke:15:14 @ et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere

vul@Luke:15:15 @ et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos

vul@Luke:15:16 @ et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat

vul@Luke:15:17 @ in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo

vul@Luke:15:18 @ surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te

vul@Luke:15:19 @ et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis

vul@Luke:15:20 @ et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum

vul@Luke:15:21 @ dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus

vul@Luke:15:22 @ dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes

vul@Luke:15:23 @ et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur

vul@Luke:15:24 @ quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari

vul@Luke:15:25 @ erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum

vul@Luke:15:26 @ et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent

vul@Luke:15:27 @ isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit

vul@Luke:15:28 @ indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum

vul@Luke:15:29 @ at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer

vul@Luke:15:30 @ sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum

vul@Luke:15:31 @ at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt

vul@Luke:15:32 @ epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est

vul@Luke:16:1 @ dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius

vul@Luke:16:2 @ et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare

vul@Luke:16:3 @ ait autem vilicus intra se quid faciam quia dominus meus aufert a me vilicationem fodere non valeo mendicare erubesco

vul@Luke:16:4 @ scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione recipiant me in domos suas

vul@Luke:16:5 @ convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo quantum debes domino meo

vul@Luke:16:6 @ at ille dixit centum cados olei dixitque illi accipe cautionem tuam et sede cito scribe quinquaginta

vul@Luke:16:7 @ deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum choros tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe octoginta

vul@Luke:16:8 @ et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt

vul@Luke:16:9 @ et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula

vul@Luke:16:10 @ qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est

vul@Luke:16:11 @ si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis

vul@Luke:16:12 @ et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobis

vul@Luke:16:13 @ nemo servus potest duobus dominis servire aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae

vul@Luke:16:14 @ audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et deridebant illum

vul@Luke:16:15 @ et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum

vul@Luke:16:16 @ lex et prophetae usque ad Iohannem ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facit

vul@Luke:16:17 @ facilius est autem caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere

vul@Luke:16:18 @ omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et qui dimissam a viro ducit moechatur

vul@Luke:16:19 @ homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide

vul@Luke:16:20 @ et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus

vul@Luke:16:21 @ cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius

vul@Luke:16:22 @ factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno

vul@Luke:16:23 @ elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius

vul@Luke:16:24 @ et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma

vul@Luke:16:25 @ et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris

vul@Luke:16:26 @ et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare

vul@Luke:16:27 @ et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei

vul@Luke:16:28 @ habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum

vul@Luke:16:29 @ et ait illi Abraham habent Mosen et prophetas audiant illos

vul@Luke:16:30 @ at ille dixit non pater Abraham sed si quis ex mortuis ierit ad eos paenitentiam agent

vul@Luke:16:31 @ ait autem illi si Mosen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis resurrexerit credent

vul@Luke:17:1 @ et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt

vul@Luke:17:2 @ utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis

vul@Luke:17:3 @ adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illi

vul@Luke:17:4 @ et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi

vul@Luke:17:5 @ et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem

vul@Luke:17:6 @ dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis

vul@Luke:17:7 @ quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe

vul@Luke:17:8 @ et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibes

vul@Luke:17:9 @ numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat non puto

vul@Luke:17:10 @ sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus

vul@Luke:17:11 @ et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam

vul@Luke:17:12 @ et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe

vul@Luke:17:13 @ et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri

vul@Luke:17:14 @ quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt

vul@Luke:17:15 @ unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum

vul@Luke:17:16 @ et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic erat Samaritanus

vul@Luke:17:17 @ respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt

vul@Luke:17:18 @ non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena

vul@Luke:17:19 @ et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit

vul@Luke:17:20 @ interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione

vul@Luke:17:21 @ neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est

vul@Luke:17:22 @ et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis

vul@Luke:17:23 @ et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini

vul@Luke:17:24 @ nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua

vul@Luke:17:25 @ primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac

vul@Luke:17:26 @ et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis

vul@Luke:17:27 @ edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes

vul@Luke:17:28 @ similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant

vul@Luke:17:29 @ qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit

vul@Luke:17:30 @ secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur

vul@Luke:17:31 @ in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro

vul@Luke:17:32 @ memores estote uxoris Loth

vul@Luke:17:33 @ quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam

vul@Luke:17:34 @ dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur

vul@Luke:17:35 @ duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur

vul@Luke:17:36 @ respondentes dicunt illi ubi Domine

vul@Luke:17:37 @ qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae

vul@Luke:18:1 @ dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere

vul@Luke:18:2 @ dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur

vul@Luke:18:3 @ vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo

vul@Luke:18:4 @ et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor

vul@Luke:18:5 @ tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me

vul@Luke:18:6 @ ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit

vul@Luke:18:7 @ Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis

vul@Luke:18:8 @ dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra

vul@Luke:18:9 @ dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam

vul@Luke:18:10 @ duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus

vul@Luke:18:11 @ Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus

vul@Luke:18:12 @ ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo

vul@Luke:18:13 @ et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori

vul@Luke:18:14 @ dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur

vul@Luke:18:15 @ adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos

vul@Luke:18:16 @ Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei

vul@Luke:18:17 @ amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud

vul@Luke:18:18 @ et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo

vul@Luke:18:19 @ dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus

vul@Luke:18:20 @ mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem

vul@Luke:18:21 @ qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea

vul@Luke:18:22 @ quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me

vul@Luke:18:23 @ his ille auditis contristatus est quia dives erat valde

vul@Luke:18:24 @ videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt

vul@Luke:18:25 @ facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei

vul@Luke:18:26 @ et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri

vul@Luke:18:27 @ ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum

vul@Luke:18:28 @ ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te

vul@Luke:18:29 @ qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei

vul@Luke:18:30 @ et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam

vul@Luke:18:31 @ adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis

vul@Luke:18:32 @ tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur

vul@Luke:18:33 @ et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget

vul@Luke:18:34 @ et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur

vul@Luke:18:35 @ factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans

vul@Luke:18:36 @ et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset

vul@Luke:18:37 @ dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret

vul@Luke:18:38 @ et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei

vul@Luke:18:39 @ et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei

vul@Luke:18:40 @ stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum

vul@Luke:18:41 @ dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam

vul@Luke:18:42 @ et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit

vul@Luke:18:43 @ et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo

vul@Luke:19:1 @ et ingressus perambulabat Hiericho

vul@Luke:19:2 @ et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives

vul@Luke:19:3 @ et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat

vul@Luke:19:4 @ et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus

vul@Luke:19:5 @ et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere

vul@Luke:19:6 @ et festinans descendit et excepit illum gaudens

vul@Luke:19:7 @ et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset

vul@Luke:19:8 @ stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum

vul@Luke:19:9 @ ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae

vul@Luke:19:10 @ venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat

vul@Luke:19:11 @ haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur

vul@Luke:19:12 @ dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti

vul@Luke:19:13 @ vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio

vul@Luke:19:14 @ cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos

vul@Luke:19:15 @ et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset

vul@Luke:19:16 @ venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit

vul@Luke:19:17 @ et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates

vul@Luke:19:18 @ et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas

vul@Luke:19:19 @ et huic ait et tu esto supra quinque civitates

vul@Luke:19:20 @ et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario

vul@Luke:19:21 @ timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti

vul@Luke:19:22 @ dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi

vul@Luke:19:23 @ et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud

vul@Luke:19:24 @ et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet

vul@Luke:19:25 @ et dixerunt ei domine habet decem mnas

vul@Luke:19:26 @ dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo

vul@Luke:19:27 @ verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me

vul@Luke:19:28 @ et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma

vul@Luke:19:29 @ et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos

vul@Luke:19:30 @ dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite

vul@Luke:19:31 @ et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat

vul@Luke:19:32 @ abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum

vul@Luke:19:33 @ solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum

vul@Luke:19:34 @ at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet

vul@Luke:19:35 @ et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum

vul@Luke:19:36 @ eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via

vul@Luke:19:37 @ et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus

vul@Luke:19:38 @ dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis

vul@Luke:19:39 @ et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos

vul@Luke:19:40 @ quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt

vul@Luke:19:41 @ et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens

vul@Luke:19:42 @ quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis

vul@Luke:19:43 @ quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique

vul@Luke:19:44 @ ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae

vul@Luke:19:45 @ et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes

vul@Luke:19:46 @ dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum

vul@Luke:19:47 @ et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere

vul@Luke:19:48 @ et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum

vul@Luke:20:1 @ et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus

vul@Luke:20:2 @ et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem

vul@Luke:20:3 @ respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi

vul@Luke:20:4 @ baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus

vul@Luke:20:5 @ at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi

vul@Luke:20:6 @ si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse

vul@Luke:20:7 @ et responderunt se nescire unde esset

vul@Luke:20:8 @ et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facio

vul@Luke:20:9 @ coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus

vul@Luke:20:10 @ et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem

vul@Luke:20:11 @ et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem

vul@Luke:20:12 @ et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt

vul@Luke:20:13 @ dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur

vul@Luke:20:14 @ quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas

vul@Luke:20:15 @ et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineae

vul@Luke:20:16 @ veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit

vul@Luke:20:17 @ ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli

vul@Luke:20:18 @ omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum

vul@Luke:20:19 @ et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam

vul@Luke:20:20 @ et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis

vul@Luke:20:21 @ et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces

vul@Luke:20:22 @ licet nobis dare tributum Caesari an non

vul@Luke:20:23 @ considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis

vul@Luke:20:24 @ ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris

vul@Luke:20:25 @ et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo

vul@Luke:20:26 @ et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt

vul@Luke:20:27 @ accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum

vul@Luke:20:28 @ dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo

vul@Luke:20:29 @ septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis

vul@Luke:20:30 @ et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio

vul@Luke:20:31 @ et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt

vul@Luke:20:32 @ novissima omnium mortua est et mulier

vul@Luke:20:33 @ in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem

vul@Luke:20:34 @ et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias

vul@Luke:20:35 @ illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores

vul@Luke:20:36 @ neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis

vul@Luke:20:37 @ quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob

vul@Luke:20:38 @ Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei

vul@Luke:20:39 @ respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti

vul@Luke:20:40 @ et amplius non audebant eum quicquam interrogare

vul@Luke:20:41 @ dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse

vul@Luke:20:42 @ et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis

vul@Luke:20:43 @ donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

vul@Luke:20:44 @ David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est

vul@Luke:20:45 @ audiente autem omni populo dixit discipulis suis

vul@Luke:20:46 @ adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis

vul@Luke:20:47 @ qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem

vul@Luke:21:1 @ respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites

vul@Luke:21:2 @ vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo

vul@Luke:21:3 @ et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit

vul@Luke:21:4 @ nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit

vul@Luke:21:5 @ et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit

vul@Luke:21:6 @ haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur

vul@Luke:21:7 @ interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient

vul@Luke:21:8 @ qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos

vul@Luke:21:9 @ cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis

vul@Luke:21:10 @ tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum

vul@Luke:21:11 @ terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt

vul@Luke:21:12 @ sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum

vul@Luke:21:13 @ continget autem vobis in testimonium

vul@Luke:21:14 @ ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis

vul@Luke:21:15 @ ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri

vul@Luke:21:16 @ trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis

vul@Luke:21:17 @ et eritis odio omnibus propter nomen meum

vul@Luke:21:18 @ et capillus de capite vestro non peribit

vul@Luke:21:19 @ in patientia vestra possidebitis animas vestras

vul@Luke:21:20 @ cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius

vul@Luke:21:21 @ tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam

vul@Luke:21:22 @ quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt

vul@Luke:21:23 @ vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic

vul@Luke:21:24 @ et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum

vul@Luke:21:25 @ et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum

vul@Luke:21:26 @ arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur

vul@Luke:21:27 @ et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate

vul@Luke:21:28 @ his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra

vul@Luke:21:29 @ et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores

vul@Luke:21:30 @ cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas

vul@Luke:21:31 @ ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei

vul@Luke:21:32 @ amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant

vul@Luke:21:33 @ caelum et terra transibunt verba autem mea non transient

vul@Luke:21:34 @ adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa

vul@Luke:21:35 @ tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae

vul@Luke:21:36 @ vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis

vul@Luke:21:37 @ erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti

vul@Luke:21:38 @ et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum

vul@Luke:22:1 @ adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha

vul@Luke:22:2 @ et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem

vul@Luke:22:3 @ intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim

vul@Luke:22:4 @ et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis

vul@Luke:22:5 @ et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare

vul@Luke:22:6 @ et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis

vul@Luke:22:7 @ venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha

vul@Luke:22:8 @ et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus

vul@Luke:22:9 @ at illi dixerunt ubi vis paremus

vul@Luke:22:10 @ et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat

vul@Luke:22:11 @ et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem

vul@Luke:22:12 @ et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate

vul@Luke:22:13 @ euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha

vul@Luke:22:14 @ et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo

vul@Luke:22:15 @ et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar

vul@Luke:22:16 @ dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei

vul@Luke:22:17 @ et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos

vul@Luke:22:18 @ dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat

vul@Luke:22:19 @ et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem

vul@Luke:22:20 @ similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur

vul@Luke:22:21 @ verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa

vul@Luke:22:22 @ et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur

vul@Luke:22:23 @ et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset

vul@Luke:22:24 @ facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior

vul@Luke:22:25 @ dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur

vul@Luke:22:26 @ vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator

vul@Luke:22:27 @ nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat

vul@Luke:22:28 @ vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis

vul@Luke:22:29 @ et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum

vul@Luke:22:30 @ ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel

vul@Luke:22:31 @ ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum

vul@Luke:22:32 @ ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos

vul@Luke:22:33 @ qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire

vul@Luke:22:34 @ et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me

vul@Luke:22:35 @ et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil

vul@Luke:22:36 @ dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium

vul@Luke:22:37 @ dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent

vul@Luke:22:38 @ at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est

vul@Luke:22:39 @ et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli

vul@Luke:22:40 @ et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem

vul@Luke:22:41 @ et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat

vul@Luke:22:42 @ dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat

vul@Luke:22:43 @ apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat

vul@Luke:22:44 @ et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram

vul@Luke:22:45 @ et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia

vul@Luke:22:46 @ et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem

vul@Luke:22:47 @ adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum

vul@Luke:22:48 @ Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis

vul@Luke:22:49 @ videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio

vul@Luke:22:50 @ et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram

vul@Luke:22:51 @ respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum

vul@Luke:22:52 @ dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus

vul@Luke:22:53 @ cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum

vul@Luke:22:54 @ conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe

vul@Luke:22:55 @ accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum

vul@Luke:22:56 @ quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat

vul@Luke:22:57 @ at ille negavit eum dicens mulier non novi illum

vul@Luke:22:58 @ et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum

vul@Luke:22:59 @ et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est

vul@Luke:22:60 @ et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus

vul@Luke:22:61 @ et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis

vul@Luke:22:62 @ et egressus foras Petrus flevit amare

vul@Luke:22:63 @ et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes

vul@Luke:22:64 @ et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit

vul@Luke:22:65 @ et alia multa blasphemantes dicebant in eum

vul@Luke:22:66 @ et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis

vul@Luke:22:67 @ et ait illis si vobis dixero non creditis mihi

vul@Luke:22:68 @ si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis

vul@Luke:22:69 @ ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei

vul@Luke:22:70 @ dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum

vul@Luke:22:71 @ at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius

vul@Luke:23:1 @ et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum

vul@Luke:23:2 @ coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse

vul@Luke:23:3 @ Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis

vul@Luke:23:4 @ ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine

vul@Luke:23:5 @ at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc

vul@Luke:23:6 @ Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset

vul@Luke:23:7 @ et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus

vul@Luke:23:8 @ Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri

vul@Luke:23:9 @ interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat

vul@Luke:23:10 @ stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum

vul@Luke:23:11 @ sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum

vul@Luke:23:12 @ et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem

vul@Luke:23:13 @ Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe

vul@Luke:23:14 @ dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis

vul@Luke:23:15 @ sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei

vul@Luke:23:16 @ emendatum ergo illum dimittam

vul@Luke:23:17 @ necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum

vul@Luke:23:18 @ exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban

vul@Luke:23:19 @ qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem

vul@Luke:23:20 @ iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum

vul@Luke:23:21 @ at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum

vul@Luke:23:22 @ ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam

vul@Luke:23:23 @ at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum

vul@Luke:23:24 @ et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum

vul@Luke:23:25 @ dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum

vul@Luke:23:26 @ et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum

vul@Luke:23:27 @ sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum

vul@Luke:23:28 @ conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros

vul@Luke:23:29 @ quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt

vul@Luke:23:30 @ tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos

vul@Luke:23:31 @ quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet

vul@Luke:23:32 @ ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur

vul@Luke:23:33 @ et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris

vul@Luke:23:34 @ Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes

vul@Luke:23:35 @ et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus

vul@Luke:23:36 @ inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi

vul@Luke:23:37 @ dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac

vul@Luke:23:38 @ erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum

vul@Luke:23:39 @ unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos

vul@Luke:23:40 @ respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es

vul@Luke:23:41 @ et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit

vul@Luke:23:42 @ et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum

vul@Luke:23:43 @ et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso

vul@Luke:23:44 @ erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam

vul@Luke:23:45 @ et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium

vul@Luke:23:46 @ et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit

vul@Luke:23:47 @ videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat

vul@Luke:23:48 @ et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur

vul@Luke:23:49 @ stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes

vul@Luke:23:50 @ et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus

vul@Luke:23:51 @ hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei

vul@Luke:23:52 @ hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu

vul@Luke:23:53 @ et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat

vul@Luke:23:54 @ et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat

vul@Luke:23:55 @ subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius

vul@Luke:23:56 @ et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum

vul@Luke:24:1 @ una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata

vul@Luke:24:2 @ et invenerunt lapidem revolutum a monumento

vul@Luke:24:3 @ et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu

vul@Luke:24:4 @ et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti

vul@Luke:24:5 @ cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis

vul@Luke:24:6 @ non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset

vul@Luke:24:7 @ dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere

vul@Luke:24:8 @ et recordatae sunt verborum eius

vul@Luke:24:9 @ et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus

vul@Luke:24:10 @ erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec

vul@Luke:24:11 @ et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis

vul@Luke:24:12 @ Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat

vul@Luke:24:13 @ et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus

vul@Luke:24:14 @ et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant

vul@Luke:24:15 @ et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis

vul@Luke:24:16 @ oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent

vul@Luke:24:17 @ et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes

vul@Luke:24:18 @ et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus

vul@Luke:24:19 @ quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo

vul@Luke:24:20 @ et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum

vul@Luke:24:21 @ nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt

vul@Luke:24:22 @ sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentum

vul@Luke:24:23 @ et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere

vul@Luke:24:24 @ et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt

vul@Luke:24:25 @ et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae

vul@Luke:24:26 @ nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam

vul@Luke:24:27 @ et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant

vul@Luke:24:28 @ et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire

vul@Luke:24:29 @ et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis

vul@Luke:24:30 @ et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis

vul@Luke:24:31 @ et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum

vul@Luke:24:32 @ et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas

vul@Luke:24:33 @ et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant

vul@Luke:24:34 @ dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni

vul@Luke:24:35 @ et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis

vul@Luke:24:36 @ dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere

vul@Luke:24:37 @ conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre

vul@Luke:24:38 @ et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra

vul@Luke:24:39 @ videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere

vul@Luke:24:40 @ et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes

vul@Luke:24:41 @ adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur

vul@Luke:24:42 @ at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis

vul@Luke:24:43 @ et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis

vul@Luke:24:44 @ et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me

vul@Luke:24:45 @ tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas

vul@Luke:24:46 @ et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia

vul@Luke:24:47 @ et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma

vul@Luke:24:48 @ vos autem estis testes horum

vul@Luke:24:49 @ et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto

vul@Luke:24:50 @ eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis

vul@Luke:24:51 @ et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum

vul@Luke:24:52 @ et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno

vul@John:1:1 @ in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum

vul@John:1:2 @ hoc erat in principio apud Deum

vul@John:1:3 @ omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est

vul@John:1:4 @ in ipso vita erat et vita erat lux hominum

vul@John:1:5 @ et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt

vul@John:1:6 @ fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes

vul@John:1:7 @ hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum

vul@John:1:8 @ non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine

vul@John:1:9 @ erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum

vul@John:1:10 @ in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit

vul@John:1:11 @ in propria venit et sui eum non receperunt

vul@John:1:12 @ quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius

vul@John:1:13 @ qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt

vul@John:1:14 @ et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis

vul@John:1:15 @ Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat

vul@John:1:16 @ et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia

vul@John:1:17 @ quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est

vul@John:1:18 @ Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit

vul@John:1:19 @ et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es

vul@John:1:20 @ et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus

vul@John:1:21 @ et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non

vul@John:1:22 @ dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso

vul@John:1:23 @ ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta

vul@John:1:24 @ et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis

vul@John:1:25 @ et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta

vul@John:1:26 @ respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis

vul@John:1:27 @ ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti

vul@John:1:28 @ haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans

vul@John:1:29 @ altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi

vul@John:1:30 @ hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat

vul@John:1:31 @ et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans

vul@John:1:32 @ et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum

vul@John:1:33 @ et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto

vul@John:1:34 @ et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei

vul@John:1:35 @ altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo

vul@John:1:36 @ et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei

vul@John:1:37 @ et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum

vul@John:1:38 @ conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas

vul@John:1:39 @ dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima

vul@John:1:40 @ erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum

vul@John:1:41 @ invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus

vul@John:1:42 @ et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus

vul@John:1:43 @ in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me

vul@John:1:44 @ erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri

vul@John:1:45 @ invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth

vul@John:1:46 @ et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide

vul@John:1:47 @ vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est

vul@John:1:48 @ dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te

vul@John:1:49 @ respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel

vul@John:1:50 @ respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis

vul@John:1:51 @ et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis

vul@John:2:1 @ et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi

vul@John:2:2 @ vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias

vul@John:2:3 @ et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent

vul@John:2:4 @ et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea

vul@John:2:5 @ dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite

vul@John:2:6 @ erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas

vul@John:2:7 @ dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum

vul@John:2:8 @ et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt

vul@John:2:9 @ ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus

vul@John:2:10 @ et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc

vul@John:2:11 @ hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius

vul@John:2:12 @ post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus

vul@John:2:13 @ et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma Iesus

vul@John:2:14 @ et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes

vul@John:2:15 @ et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit

vul@John:2:16 @ et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis

vul@John:2:17 @ recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me

vul@John:2:18 @ responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis

vul@John:2:19 @ respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud

vul@John:2:20 @ dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud

vul@John:2:21 @ ille autem dicebat de templo corporis sui

vul@John:2:22 @ cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus

vul@John:2:23 @ cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat

vul@John:2:24 @ ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes

vul@John:2:25 @ et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine

vul@John:3:1 @ erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps Iudaeorum

vul@John:3:2 @ hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo

vul@John:3:3 @ respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei

vul@John:3:4 @ dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci

vul@John:3:5 @ respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei

vul@John:3:6 @ quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est

vul@John:3:7 @ non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo

vul@John:3:8 @ Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu

vul@John:3:9 @ respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri

vul@John:3:10 @ respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec ignoras

vul@John:3:11 @ amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis

vul@John:3:12 @ si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis

vul@John:3:13 @ et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo

vul@John:3:14 @ et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis

vul@John:3:15 @ ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam

vul@John:3:16 @ sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam

vul@John:3:17 @ non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum

vul@John:3:18 @ qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei

vul@John:3:19 @ hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera

vul@John:3:20 @ omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius

vul@John:3:21 @ qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta

vul@John:3:22 @ post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat

vul@John:3:23 @ erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur

vul@John:3:24 @ nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes

vul@John:3:25 @ facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione

vul@John:3:26 @ et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum

vul@John:3:27 @ respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo

vul@John:3:28 @ ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum

vul@John:3:29 @ qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est

vul@John:3:30 @ illum oportet crescere me autem minui

vul@John:3:31 @ qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est

vul@John:3:32 @ et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit

vul@John:3:33 @ qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est

vul@John:3:34 @ quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum

vul@John:3:35 @ Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius

vul@John:3:36 @ qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum

vul@John:4:1 @ ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes

vul@John:4:2 @ quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius

vul@John:4:3 @ reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam

vul@John:4:4 @ oportebat autem eum transire per Samariam

vul@John:4:5 @ venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo

vul@John:4:6 @ erat autem ibi fons Iacob Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem hora erat quasi sexta

vul@John:4:7 @ venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Iesus da mihi bibere

vul@John:4:8 @ discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent

vul@John:4:9 @ dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo tu Iudaeus cum sis bibere a me poscis quae sum mulier samaritana non enim coutuntur Iudaei Samaritanis

vul@John:4:10 @ respondit Iesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam

vul@John:4:11 @ dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam

vul@John:4:12 @ numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius

vul@John:4:13 @ respondit Iesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum

vul@John:4:14 @ sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam

vul@John:4:15 @ dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire

vul@John:4:16 @ dicit ei Iesus vade voca virum tuum et veni huc

vul@John:4:17 @ respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Iesus bene dixisti quia non habeo virum

vul@John:4:18 @ quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir hoc vere dixisti

vul@John:4:19 @ dicit ei mulier Domine video quia propheta es tu

vul@John:4:20 @ patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet

vul@John:4:21 @ dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem

vul@John:4:22 @ vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudaeis est

vul@John:4:23 @ sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui adorent eum

vul@John:4:24 @ spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare

vul@John:4:25 @ dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia

vul@John:4:26 @ dicit ei Iesus ego sum qui loquor tecum

vul@John:4:27 @ et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quaeris aut quid loqueris cum ea

vul@John:4:28 @ reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus

vul@John:4:29 @ venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci numquid ipse est Christus

vul@John:4:30 @ exierunt de civitate et veniebant ad eum

vul@John:4:31 @ interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca

vul@John:4:32 @ ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos nescitis

vul@John:4:33 @ dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare

vul@John:4:34 @ dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius

vul@John:4:35 @ nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem

vul@John:4:36 @ et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit

vul@John:4:37 @ in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit

vul@John:4:38 @ ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis

vul@John:4:39 @ ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feci

vul@John:4:40 @ cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies

vul@John:4:41 @ et multo plures crediderunt propter sermonem eius

vul@John:4:42 @ et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi

vul@John:4:43 @ post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam

vul@John:4:44 @ ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet

vul@John:4:45 @ cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum

vul@John:4:46 @ venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum

vul@John:4:47 @ hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori

vul@John:4:48 @ dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et prodigia videritis non creditis

vul@John:4:49 @ dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur filius meus

vul@John:4:50 @ dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat

vul@John:4:51 @ iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret

vul@John:4:52 @ interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris

vul@John:4:53 @ cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota

vul@John:4:54 @ hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam

vul@John:5:1 @ post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymis

vul@John:5:2 @ est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens

vul@John:5:3 @ in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum

vul@John:5:4 @ [

vul@John:5:5 @ erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua

vul@John:5:6 @ hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieri

vul@John:5:7 @ respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit

vul@John:5:8 @ dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambula

vul@John:5:9 @ et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die

vul@John:5:10 @ dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum

vul@John:5:11 @ respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambula

vul@John:5:12 @ interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula

vul@John:5:13 @ is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Iesus enim declinavit turba constituta in loco

vul@John:5:14 @ postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat

vul@John:5:15 @ abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum

vul@John:5:16 @ propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbato

vul@John:5:17 @ Iesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operor

vul@John:5:18 @ propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo respondit itaque Iesus et dixit eis

vul@John:5:19 @ amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facit

vul@John:5:20 @ Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini

vul@John:5:21 @ sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat

vul@John:5:22 @ neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio

vul@John:5:23 @ ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum

vul@John:5:24 @ amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam

vul@John:5:25 @ amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent

vul@John:5:26 @ sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso

vul@John:5:27 @ et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis est

vul@John:5:28 @ nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius

vul@John:5:29 @ et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii

vul@John:5:30 @ non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me

vul@John:5:31 @ si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum

vul@John:5:32 @ alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me

vul@John:5:33 @ vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati

vul@John:5:34 @ ego autem non ab homine testimonium accipio sed haec dico ut vos salvi sitis

vul@John:5:35 @ ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius

vul@John:5:36 @ ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit

vul@John:5:37 @ et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis

vul@John:5:38 @ et verbum eius non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis

vul@John:5:39 @ scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me

vul@John:5:40 @ et non vultis venire ad me ut vitam habeatis

vul@John:5:41 @ claritatem ab hominibus non accipio

vul@John:5:42 @ sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis

vul@John:5:43 @ ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis

vul@John:5:44 @ quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis

vul@John:5:45 @ nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis

vul@John:5:46 @ si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit

vul@John:5:47 @ si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetis

vul@John:6:1 @ post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis

vul@John:6:2 @ et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur

vul@John:6:3 @ subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis

vul@John:6:4 @ erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum

vul@John:6:5 @ cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii

vul@John:6:6 @ hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus

vul@John:6:7 @ respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat

vul@John:6:8 @ dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri

vul@John:6:9 @ est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantos

vul@John:6:10 @ dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia

vul@John:6:11 @ accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant

vul@John:6:12 @ ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant

vul@John:6:13 @ collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaverunt

vul@John:6:14 @ illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum

vul@John:6:15 @ Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus

vul@John:6:16 @ ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mare

vul@John:6:17 @ et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus

vul@John:6:18 @ mare autem vento magno flante exsurgebat

vul@John:6:19 @ cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timuerunt

vul@John:6:20 @ ille autem dicit eis ego sum nolite timere

vul@John:6:21 @ voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant

vul@John:6:22 @ altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissent

vul@John:6:23 @ aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino

vul@John:6:24 @ cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum

vul@John:6:25 @ et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei rabbi quando huc venisti

vul@John:6:26 @ respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis

vul@John:6:27 @ operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus

vul@John:6:28 @ dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera Dei

vul@John:6:29 @ respondit Iesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille

vul@John:6:30 @ dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operaris

vul@John:6:31 @ patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de caelo dedit eis manducare

vul@John:6:32 @ dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum

vul@John:6:33 @ panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundo

vul@John:6:34 @ dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem hunc

vul@John:6:35 @ dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam

vul@John:6:36 @ sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditis

vul@John:6:37 @ omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiciam foras

vul@John:6:38 @ quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me

vul@John:6:39 @ haec est autem voluntas eius qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die

vul@John:6:40 @ haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo die

vul@John:6:41 @ murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset ego sum panis qui de caelo descendi

vul@John:6:42 @ et dicebant nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi

vul@John:6:43 @ respondit ergo Iesus et dixit eis nolite murmurare in invicem

vul@John:6:44 @ nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo die

vul@John:6:45 @ est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me

vul@John:6:46 @ non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem

vul@John:6:47 @ amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam aeternam

vul@John:6:48 @ ego sum panis vitae

vul@John:6:49 @ patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt

vul@John:6:50 @ hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur

vul@John:6:51 @ ego sum panis vivus qui de caelo descendi

vul@John:6:52 @ si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita

vul@John:6:53 @ litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum

vul@John:6:54 @ dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis

vul@John:6:55 @ qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die

vul@John:6:56 @ caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus

vul@John:6:57 @ qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo

vul@John:6:58 @ sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me

vul@John:6:59 @ hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum

vul@John:6:60 @ haec dixit in synagoga docens in Capharnaum

vul@John:6:61 @ multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire

vul@John:6:62 @ sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat

vul@John:6:63 @ si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius

vul@John:6:64 @ spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt

vul@John:6:65 @ sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum

vul@John:6:66 @ et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo

vul@John:6:67 @ ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant

vul@John:6:68 @ dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abire

vul@John:6:69 @ respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes

vul@John:6:70 @ et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei

vul@John:6:71 @ respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est

vul@John:6:72 @ dicebat autem Iudam Simonis Scariotis hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim

vul@John:7:1 @ post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere

vul@John:7:2 @ erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia

vul@John:7:3 @ dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis

vul@John:7:4 @ nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo

vul@John:7:5 @ neque enim fratres eius credebant in eum

vul@John:7:6 @ dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum

vul@John:7:7 @ non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt

vul@John:7:8 @ vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est

vul@John:7:9 @ haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea

vul@John:7:10 @ ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto

vul@John:7:11 @ Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est ille

vul@John:7:12 @ et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas

vul@John:7:13 @ nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum

vul@John:7:14 @ iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebat

vul@John:7:15 @ et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic litteras scit cum non didicerit

vul@John:7:16 @ respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non est mea sed eius qui misit me

vul@John:7:17 @ si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar

vul@John:7:18 @ qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est

vul@John:7:19 @ nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem

vul@John:7:20 @ quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficere

vul@John:7:21 @ respondit Iesus et dixit eis unum opus feci et omnes miramini

vul@John:7:22 @ propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem

vul@John:7:23 @ si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato

vul@John:7:24 @ nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate

vul@John:7:25 @ dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quaerunt interficere

vul@John:7:26 @ et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus

vul@John:7:27 @ sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo scit unde sit

vul@John:7:28 @ clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis

vul@John:7:29 @ ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit

vul@John:7:30 @ quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius

vul@John:7:31 @ de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit

vul@John:7:32 @ audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum

vul@John:7:33 @ dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me

vul@John:7:34 @ quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego vos non potestis venire

vul@John:7:35 @ dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes

vul@John:7:36 @ quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire

vul@John:7:37 @ in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat

vul@John:7:38 @ qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivae

vul@John:7:39 @ hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus

vul@John:7:40 @ ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant hic est vere propheta

vul@John:7:41 @ alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit

vul@John:7:42 @ nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus

vul@John:7:43 @ dissensio itaque facta est in turba propter eum

vul@John:7:44 @ quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus

vul@John:7:45 @ venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum

vul@John:7:46 @ responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homo

vul@John:7:47 @ responderunt ergo eis Pharisaei numquid et vos seducti estis

vul@John:7:48 @ numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis

vul@John:7:49 @ sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt

vul@John:7:50 @ dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsis

vul@John:7:51 @ numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat

vul@John:7:52 @ responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit

vul@John:7:53 @ et reversi sunt unusquisque in domum suam

vul@John:8:1 @ Iesus autem perrexit in montem Oliveti

vul@John:8:2 @ et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit ad eum et sedens docebat eos

vul@John:8:3 @ adducunt autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio

vul@John:8:4 @ et dixerunt ei magister haec mulier modo deprehensa est in adulterio

vul@John:8:5 @ in lege autem Moses mandavit nobis huiusmodi lapidare tu ergo quid dicis

vul@John:8:6 @ haec autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra

vul@John:8:7 @ cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat

vul@John:8:8 @ et iterum se inclinans scribebat in terra

vul@John:8:9 @ audientes autem unus post unum exiebant incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stans

vul@John:8:10 @ erigens autem se Iesus dixit ei mulier ubi sunt nemo te condemnavit

vul@John:8:11 @ quae dixit nemo Domine dixit autem Iesus nec ego te condemnabo vade et amplius iam noli peccare

vul@John:8:12 @ iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae

vul@John:8:13 @ dixerunt ergo ei Pharisaei tu de te ipso testimonium perhibes testimonium tuum non est verum

vul@John:8:14 @ respondit Iesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vado

vul@John:8:15 @ vos secundum carnem iudicatis ego non iudico quemquam

vul@John:8:16 @ et si iudico ego iudicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater

vul@John:8:17 @ et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est

vul@John:8:18 @ ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso et testimonium perhibet de me qui misit me Pater

vul@John:8:19 @ dicebant ergo ei ubi est Pater tuus respondit Iesus neque me scitis neque Patrem meum si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis

vul@John:8:20 @ haec verba locutus est in gazofilacio docens in templo et nemo adprehendit eum quia necdum venerat hora eius

vul@John:8:21 @ dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire

vul@John:8:22 @ dicebant ergo Iudaei numquid interficiet semet ipsum quia dicit quo ego vado vos non potestis venire

vul@John:8:23 @ et dicebat eis vos de deorsum estis ego de supernis sum vos de mundo hoc estis ego non sum de hoc mundo

vul@John:8:24 @ dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro

vul@John:8:25 @ dicebant ergo ei tu quis es dixit eis Iesus principium quia et loquor vobis

vul@John:8:26 @ multa habeo de vobis loqui et iudicare sed qui misit me verax est et ego quae audivi ab eo haec loquor in mundo

vul@John:8:27 @ et non cognoverunt quia Patrem eis dicebat

vul@John:8:28 @ dixit ergo eis Iesus cum exaltaveritis Filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil sed sicut docuit me Pater haec loquor

vul@John:8:29 @ et qui me misit mecum est non reliquit me solum quia ego quae placita sunt ei facio semper

vul@John:8:30 @ haec illo loquente multi crediderunt in eum

vul@John:8:31 @ dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos si vos manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis

vul@John:8:32 @ et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos

vul@John:8:33 @ responderunt ei semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam quomodo tu dicis liberi eritis

vul@John:8:34 @ respondit eis Iesus amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccati

vul@John:8:35 @ servus autem non manet in domo in aeternum filius manet in aeternum

vul@John:8:36 @ si ergo Filius vos liberaverit vere liberi eritis

vul@John:8:37 @ scio quia filii Abrahae estis sed quaeritis me interficere quia sermo meus non capit in vobis

vul@John:8:38 @ ego quod vidi apud Patrem loquor et vos quae vidistis apud patrem vestrum facitis

vul@John:8:39 @ responderunt et dixerunt ei pater noster Abraham est dicit eis Iesus si filii Abrahae estis opera Abrahae facite

vul@John:8:40 @ nunc autem quaeritis me interficere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit

vul@John:8:41 @ vos facitis opera patris vestri dixerunt itaque ei nos ex fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deum

vul@John:8:42 @ dixit ergo eis Iesus si Deus pater vester esset diligeretis utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso veni sed ille me misit

vul@John:8:43 @ quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis audire sermonem meum

vul@John:8:44 @ vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius

vul@John:8:45 @ ego autem quia veritatem dico non creditis mihi

vul@John:8:46 @ quis ex vobis arguit me de peccato si veritatem dico quare vos non creditis mihi

vul@John:8:47 @ qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis quia ex Deo non estis

vul@John:8:48 @ responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habes

vul@John:8:49 @ respondit Iesus ego daemonium non habeo sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis me

vul@John:8:50 @ ego autem non quaero gloriam meam est qui quaerit et iudicat

vul@John:8:51 @ amen amen dico vobis si quis sermonem meum servaverit mortem non videbit in aeternum

vul@John:8:52 @ dixerunt ergo Iudaei nunc cognovimus quia daemonium habes Abraham mortuus est et prophetae et tu dicis si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem in aeternum

vul@John:8:53 @ numquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est et prophetae mortui sunt quem te ipsum facis

vul@John:8:54 @ respondit Iesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus noster est

vul@John:8:55 @ et non cognovistis eum ego autem novi eum et si dixero quia non scio eum ero similis vobis mendax sed scio eum et sermonem eius servo

vul@John:8:56 @ Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et vidit et gavisus est

vul@John:8:57 @ dixerunt ergo Iudaei ad eum quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti

vul@John:8:58 @ dixit eis Iesus amen amen dico vobis antequam Abraham fieret ego sum

vul@John:8:59 @ tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum Iesus autem abscondit se et exivit de templo

vul@John:9:1 @ et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate

vul@John:9:2 @ et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur

vul@John:9:3 @ respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illo

vul@John:9:4 @ me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari

vul@John:9:5 @ quamdiu in mundo sum lux sum mundi

vul@John:9:6 @ haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius

vul@John:9:7 @ et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns

vul@John:9:8 @ itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est

vul@John:9:9 @ alii autem nequaquam sed similis est eius ille dicebat quia ego sum

vul@John:9:10 @ dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibi

vul@John:9:11 @ respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidi

vul@John:9:12 @ dixerunt ei ubi est ille ait nescio

vul@John:9:13 @ adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat

vul@John:9:14 @ erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius

vul@John:9:15 @ iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video

vul@John:9:16 @ dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eis

vul@John:9:17 @ dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est

vul@John:9:18 @ non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat

vul@John:9:19 @ et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videt

vul@John:9:20 @ responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est

vul@John:9:21 @ quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur

vul@John:9:22 @ haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret

vul@John:9:23 @ propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum interrogate

vul@John:9:24 @ vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est

vul@John:9:25 @ dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus cum essem modo video

vul@John:9:26 @ dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos

vul@John:9:27 @ respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieri

vul@John:9:28 @ maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus

vul@John:9:29 @ nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit

vul@John:9:30 @ respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos

vul@John:9:31 @ scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit

vul@John:9:32 @ a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati

vul@John:9:33 @ nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam

vul@John:9:34 @ responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum foras

vul@John:9:35 @ audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei

vul@John:9:36 @ respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum

vul@John:9:37 @ et dixit ei Iesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est

vul@John:9:38 @ at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum

vul@John:9:39 @ dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant

vul@John:9:40 @ et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus

vul@John:9:41 @ dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet

vul@John:10:1 @ amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro

vul@John:10:2 @ qui autem intrat per ostium pastor est ovium

vul@John:10:3 @ huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas

vul@John:10:4 @ et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius

vul@John:10:5 @ alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum

vul@John:10:6 @ hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis

vul@John:10:7 @ dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium

vul@John:10:8 @ omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves

vul@John:10:9 @ ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet

vul@John:10:10 @ fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant

vul@John:10:11 @ ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus

vul@John:10:12 @ mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves

vul@John:10:13 @ mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus

vul@John:10:14 @ ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae

vul@John:10:15 @ sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus

vul@John:10:16 @ et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor

vul@John:10:17 @ propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam

vul@John:10:18 @ nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo

vul@John:10:19 @ dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos

vul@John:10:20 @ dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis

vul@John:10:21 @ alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire

vul@John:10:22 @ facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat

vul@John:10:23 @ et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis

vul@John:10:24 @ circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam

vul@John:10:25 @ respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me

vul@John:10:26 @ sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis

vul@John:10:27 @ oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me

vul@John:10:28 @ et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea

vul@John:10:29 @ Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei

vul@John:10:30 @ ego et Pater unum sumus

vul@John:10:31 @ sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum

vul@John:10:32 @ respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis

vul@John:10:33 @ responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum

vul@John:10:34 @ respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis

vul@John:10:35 @ si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura

vul@John:10:36 @ quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum

vul@John:10:37 @ si non facio opera Patris mei nolite credere mihi

vul@John:10:38 @ si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre

vul@John:10:39 @ quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum

vul@John:10:40 @ et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic

vul@John:10:41 @ et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullum

vul@John:10:42 @ omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eum

vul@John:11:1 @ erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius

vul@John:11:2 @ Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur

vul@John:11:3 @ miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur

vul@John:11:4 @ audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam

vul@John:11:5 @ diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum

vul@John:11:6 @ ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus

vul@John:11:7 @ deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam iterum

vul@John:11:8 @ dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc

vul@John:11:9 @ respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt

vul@John:11:10 @ si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo

vul@John:11:11 @ haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum

vul@John:11:12 @ dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit

vul@John:11:13 @ dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret

vul@John:11:14 @ tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est

vul@John:11:15 @ et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum

vul@John:11:16 @ dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo

vul@John:11:17 @ venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem

vul@John:11:18 @ erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim

vul@John:11:19 @ multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo

vul@John:11:20 @ Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat

vul@John:11:21 @ dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus

vul@John:11:22 @ sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus

vul@John:11:23 @ dicit illi Iesus resurget frater tuus

vul@John:11:24 @ dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die

vul@John:11:25 @ dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet

vul@John:11:26 @ et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum credis hoc

vul@John:11:27 @ ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti

vul@John:11:28 @ et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te

vul@John:11:29 @ illa ut audivit surgit cito et venit ad eum

vul@John:11:30 @ nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha

vul@John:11:31 @ Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi

vul@John:11:32 @ Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus

vul@John:11:33 @ Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum

vul@John:11:34 @ et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide

vul@John:11:35 @ et lacrimatus est Iesus

vul@John:11:36 @ dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat eum

vul@John:11:37 @ quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur

vul@John:11:38 @ Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei

vul@John:11:39 @ ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est

vul@John:11:40 @ dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei

vul@John:11:41 @ tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me

vul@John:11:42 @ ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti

vul@John:11:43 @ haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras

vul@John:11:44 @ et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus eis solvite eum et sinite abire

vul@John:11:45 @ multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit crediderunt in eum

vul@John:11:46 @ quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Iesus

vul@John:11:47 @ collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit

vul@John:11:48 @ si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem

vul@John:11:49 @ unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam

vul@John:11:50 @ nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat

vul@John:11:51 @ hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente

vul@John:11:52 @ et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum

vul@John:11:53 @ ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum

vul@John:11:54 @ Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis

vul@John:11:55 @ proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos

vul@John:11:56 @ quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum

vul@John:11:57 @ dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum

vul@John:12:1 @ Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus

vul@John:12:2 @ fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo

vul@John:12:3 @ Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti

vul@John:12:4 @ dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis qui erat eum traditurus

vul@John:12:5 @ quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis

vul@John:12:6 @ dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat

vul@John:12:7 @ dixit ergo Iesus sine illam ut in die sepulturae meae servet illud

vul@John:12:8 @ pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetis

vul@John:12:9 @ cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis

vul@John:12:10 @ cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent

vul@John:12:11 @ quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum

vul@John:12:12 @ in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma

vul@John:12:13 @ acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel

vul@John:12:14 @ et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est

vul@John:12:15 @ noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae

vul@John:12:16 @ haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei

vul@John:12:17 @ testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis

vul@John:12:18 @ propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum

vul@John:12:19 @ Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit

vul@John:12:20 @ erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo

vul@John:12:21 @ hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre

vul@John:12:22 @ venit Philippus et dicit Andreae Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu

vul@John:12:23 @ Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominis

vul@John:12:24 @ amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit

vul@John:12:25 @ ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam

vul@John:12:26 @ si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus

vul@John:12:27 @ nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc

vul@John:12:28 @ Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo

vul@John:12:29 @ turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est

vul@John:12:30 @ respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed propter vos

vul@John:12:31 @ nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur foras

vul@John:12:32 @ et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum

vul@John:12:33 @ hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus

vul@John:12:34 @ respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis

vul@John:12:35 @ dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat

vul@John:12:36 @ dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis

vul@John:12:37 @ cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum

vul@John:12:38 @ ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est

vul@John:12:39 @ propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias

vul@John:12:40 @ excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos

vul@John:12:41 @ haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eo

vul@John:12:42 @ verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur

vul@John:12:43 @ dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei

vul@John:12:44 @ Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me

vul@John:12:45 @ et qui videt me videt eum qui misit me

vul@John:12:46 @ ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat

vul@John:12:47 @ et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum

vul@John:12:48 @ qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die

vul@John:12:49 @ quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar

vul@John:12:50 @ et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor

vul@John:13:1 @ ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos

vul@John:13:2 @ et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis

vul@John:13:3 @ sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit

vul@John:13:4 @ surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se

vul@John:13:5 @ deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus

vul@John:13:6 @ venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedes

vul@John:13:7 @ respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea

vul@John:13:8 @ dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum

vul@John:13:9 @ dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput

vul@John:13:10 @ dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes

vul@John:13:11 @ sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes

vul@John:13:12 @ postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis

vul@John:13:13 @ vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenim

vul@John:13:14 @ si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes

vul@John:13:15 @ exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis

vul@John:13:16 @ amen amen dico vobis non est servus maior domino suo neque apostolus maior eo qui misit illum

vul@John:13:17 @ si haec scitis beati eritis si feceritis ea

vul@John:13:18 @ non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum

vul@John:13:19 @ amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sum

vul@John:13:20 @ amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit

vul@John:13:21 @ cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me

vul@John:13:22 @ aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret

vul@John:13:23 @ erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus

vul@John:13:24 @ innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicit

vul@John:13:25 @ itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis est

vul@John:13:26 @ respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis

vul@John:13:27 @ et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius

vul@John:13:28 @ hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei

vul@John:13:29 @ quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret

vul@John:13:30 @ cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox

vul@John:13:31 @ cum ergo exisset dicit Iesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo

vul@John:13:32 @ si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum

vul@John:13:33 @ filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo

vul@John:13:34 @ mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem

vul@John:13:35 @ in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem

vul@John:13:36 @ dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea

vul@John:13:37 @ dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponam

vul@John:13:38 @ respondit Iesus animam tuam pro me ponis amen amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter neges

vul@John:14:1 @ non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite

vul@John:14:2 @ in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum

vul@John:14:3 @ et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis

vul@John:14:4 @ et quo ego vado scitis et viam scitis

vul@John:14:5 @ dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire

vul@John:14:6 @ dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me

vul@John:14:7 @ si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum

vul@John:14:8 @ dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis

vul@John:14:9 @ dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem

vul@John:14:10 @ non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera

vul@John:14:11 @ non creditis quia ego in Patre et Pater in me est

vul@John:14:12 @ alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado

vul@John:14:13 @ et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio

vul@John:14:14 @ si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam

vul@John:14:15 @ si diligitis me mandata mea servate

vul@John:14:16 @ et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum

vul@John:14:17 @ Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit

vul@John:14:18 @ non relinquam vos orfanos veniam ad vos

vul@John:14:19 @ adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis

vul@John:14:20 @ in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis

vul@John:14:21 @ qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum

vul@John:14:22 @ dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo

vul@John:14:23 @ respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus

vul@John:14:24 @ qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris

vul@John:14:25 @ haec locutus sum vobis apud vos manens

vul@John:14:26 @ paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis

vul@John:14:27 @ pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet

vul@John:14:28 @ audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est

vul@John:14:29 @ et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis

vul@John:14:30 @ iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam

vul@John:14:31 @ sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc

vul@John:15:1 @ ego sum vitis vera et Pater meus agricola est

vul@John:15:2 @ omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat

vul@John:15:3 @ iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis

vul@John:15:4 @ manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis

vul@John:15:5 @ ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere

vul@John:15:6 @ si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent

vul@John:15:7 @ si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis

vul@John:15:8 @ in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli

vul@John:15:9 @ sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea

vul@John:15:10 @ si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione

vul@John:15:11 @ haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur

vul@John:15:12 @ hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos

vul@John:15:13 @ maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis

vul@John:15:14 @ vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis

vul@John:15:15 @ iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis

vul@John:15:16 @ non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis

vul@John:15:17 @ haec mando vobis ut diligatis invicem

vul@John:15:18 @ si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit

vul@John:15:19 @ si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus

vul@John:15:20 @ mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt

vul@John:15:21 @ sed haec omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me

vul@John:15:22 @ si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo

vul@John:15:23 @ qui me odit et Patrem meum odit

vul@John:15:24 @ si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum

vul@John:15:25 @ sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis

vul@John:15:26 @ cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me

vul@John:15:27 @ et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis

vul@John:16:1 @ haec locutus sum vobis ut non scandalizemini

vul@John:16:2 @ absque synagogis facient vos sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo

vul@John:16:3 @ et haec facient quia non noverunt Patrem neque me

vul@John:16:4 @ sed haec locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis

vul@John:16:5 @ haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me quo vadis

vul@John:16:6 @ sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum

vul@John:16:7 @ sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paracletus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vos

vul@John:16:8 @ et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio

vul@John:16:9 @ de peccato quidem quia non credunt in me

vul@John:16:10 @ de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis me

vul@John:16:11 @ de iudicio autem quia princeps mundi huius iudicatus est

vul@John:16:12 @ adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo

vul@John:16:13 @ cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis

vul@John:16:14 @ ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis

vul@John:16:15 @ omnia quaecumque habet Pater mea sunt propterea dixi quia de meo accipit et adnuntiabit vobis

vul@John:16:16 @ modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem

vul@John:16:17 @ dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem

vul@John:16:18 @ dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur

vul@John:16:19 @ cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me

vul@John:16:20 @ amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium

vul@John:16:21 @ mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum autem pepererit puerum iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum

vul@John:16:22 @ et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis

vul@John:16:23 @ et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis

vul@John:16:24 @ usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum

vul@John:16:25 @ haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis

vul@John:16:26 @ illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis

vul@John:16:27 @ ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi

vul@John:16:28 @ exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem

vul@John:16:29 @ dicunt ei discipuli eius ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis

vul@John:16:30 @ nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existi

vul@John:16:31 @ respondit eis Iesus modo creditis

vul@John:16:32 @ ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est

vul@John:16:33 @ haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundum

vul@John:17:1 @ haec locutus est Iesus et sublevatis oculis in caelum dixit Pater venit hora clarifica Filium tuum ut Filius tuus clarificet te

vul@John:17:2 @ sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam

vul@John:17:3 @ haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum

vul@John:17:4 @ ego te clarificavi super terram opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam

vul@John:17:5 @ et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum claritatem quam habui priusquam mundus esset apud te

vul@John:17:6 @ manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo tui erant et mihi eos dedisti et sermonem tuum servaverunt

vul@John:17:7 @ nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt

vul@John:17:8 @ quia verba quae dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti

vul@John:17:9 @ ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro his quos dedisti mihi quia tui sunt

vul@John:17:10 @ et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum in eis

vul@John:17:11 @ et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos

vul@John:17:12 @ cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius perditionis ut scriptura impleatur

vul@John:17:13 @ nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo ut habeant gaudium meum impletum in semet ipsis

vul@John:17:14 @ ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit quia non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundo

vul@John:17:15 @ non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos ex malo

vul@John:17:16 @ de mundo non sunt sicut et ego non sum de mundo

vul@John:17:17 @ sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est

vul@John:17:18 @ sicut me misisti in mundum et ego misi eos in mundum

vul@John:17:19 @ et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in veritate

vul@John:17:20 @ non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me

vul@John:17:21 @ ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti

vul@John:17:22 @ et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum sicut nos unum sumus

vul@John:17:23 @ ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexisti

vul@John:17:24 @ Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundi

vul@John:17:25 @ Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misisti

vul@John:17:26 @ et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis

vul@John:18:1 @ haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius

vul@John:18:2 @ sciebat autem et Iudas qui tradebat eum ipsum locum quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis

vul@John:18:3 @ Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisaeis ministros venit illuc cum lanternis et facibus et armis

vul@John:18:4 @ Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum processit et dicit eis quem quaeritis

vul@John:18:5 @ responderunt ei Iesum Nazarenum dicit eis Iesus ego sum stabat autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsis

vul@John:18:6 @ ut ergo dixit eis ego sum abierunt retrorsum et ceciderunt in terram

vul@John:18:7 @ iterum ergo eos interrogavit quem quaeritis illi autem dixerunt Iesum Nazarenum

vul@John:18:8 @ respondit Iesus dixi vobis quia ego sum si ergo me quaeritis sinite hos abire

vul@John:18:9 @ ut impleretur sermo quem dixit quia quos dedisti mihi non perdidi ex ipsis quemquam

vul@John:18:10 @ Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram erat autem nomen servo Malchus

vul@John:18:11 @ dixit ergo Iesus Petro mitte gladium in vaginam calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum

vul@John:18:12 @ cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum conprehenderunt Iesum et ligaverunt eum

vul@John:18:13 @ et adduxerunt eum ad Annam primum erat enim socer Caiaphae qui erat pontifex anni illius

vul@John:18:14 @ erat autem Caiaphas qui consilium dederat Iudaeis quia expedit unum hominem mori pro populo

vul@John:18:15 @ sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis

vul@John:18:16 @ Petrus autem stabat ad ostium foris exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum

vul@John:18:17 @ dicit ergo Petro ancilla ostiaria numquid et tu ex discipulis es hominis istius dicit ille non sum

vul@John:18:18 @ stabant autem servi et ministri ad prunas quia frigus erat et calefiebant erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se

vul@John:18:19 @ pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius

vul@John:18:20 @ respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil

vul@John:18:21 @ quid me interrogas interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis ecce hii sciunt quae dixerim ego

vul@John:18:22 @ haec autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens sic respondes pontifici

vul@John:18:23 @ respondit ei Iesus si male locutus sum testimonium perhibe de malo si autem bene quid me caedis

vul@John:18:24 @ et misit eum Annas ligatum ad Caiaphan pontificem

vul@John:18:25 @ erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se dixerunt ergo ei numquid et tu ex discipulis eius es negavit ille et dixit non sum

vul@John:18:26 @ dicit unus ex servis pontificis cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam nonne ego te vidi in horto cum illo

vul@John:18:27 @ iterum ergo negavit Petrus et statim gallus cantavit

vul@John:18:28 @ adducunt ergo Iesum a Caiapha in praetorium erat autem mane et ipsi non introierunt in praetorium ut non contaminarentur sed manducarent pascha

vul@John:18:29 @ exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit quam accusationem adfertis adversus hominem hunc

vul@John:18:30 @ responderunt et dixerunt ei si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum

vul@John:18:31 @ dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum dixerunt ergo ei Iudaei nobis non licet interficere quemquam

vul@John:18:32 @ ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua esset morte moriturus

vul@John:18:33 @ introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei tu es rex Iudaeorum

vul@John:18:34 @ et respondit Iesus a temet ipso hoc dicis an alii tibi dixerunt de me

vul@John:18:35 @ respondit Pilatus numquid ego Iudaeus sum gens tua et pontifices tradiderunt te mihi quid fecisti

vul@John:18:36 @ respondit Iesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent ut non traderer Iudaeis nunc autem meum regnum non est hinc

vul@John:18:37 @ dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Iesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem

vul@John:18:38 @ dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis ego nullam invenio in eo causam

vul@John:18:39 @ est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum

vul@John:18:40 @ clamaverunt rursum omnes dicentes non hunc sed Barabban erat autem Barabbas latro

vul@John:19:1 @ tunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellavit

vul@John:19:2 @ et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum

vul@John:19:3 @ et veniebant ad eum et dicebant have rex Iudaeorum et dabant ei alapas

vul@John:19:4 @ exiit iterum Pilatus foras et dicit eis ecce adduco vobis eum foras

vul@John:19:5 @ ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio et purpureum vestimentum et dicit eis ecce homo

vul@John:19:6 @ cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite ego enim non invenio in eo causam

vul@John:19:7 @ responderunt ei Iudaei nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit

vul@John:19:8 @ cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuit

vul@John:19:9 @ et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum unde es tu Iesus autem responsum non dedit ei

vul@John:19:10 @ dicit ergo ei Pilatus mihi non loqueris nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te

vul@John:19:11 @ respondit Iesus non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet

vul@John:19:12 @ exinde quaerebat Pilatus dimittere eum Iudaei autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Caesaris omnis qui se regem facit contradicit Caesari

vul@John:19:13 @ Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem Gabbatha

vul@John:19:14 @ erat autem parasceve paschae hora quasi sexta et dicit Iudaeis ecce rex vester

vul@John:19:15 @ illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non habemus regem nisi Caesarem

vul@John:19:16 @ tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt autem Iesum et eduxerunt

vul@John:19:17 @ et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum hebraice Golgotha

vul@John:19:18 @ ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem Iesum

vul@John:19:19 @ scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum

vul@John:19:20 @ hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus et erat scriptum hebraice graece et latine

vul@John:19:21 @ dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum

vul@John:19:22 @ respondit Pilatus quod scripsi scripsi

vul@John:19:23 @ milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum

vul@John:19:24 @ dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem haec fecerunt

vul@John:19:25 @ stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene

vul@John:19:26 @ cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus

vul@John:19:27 @ deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua

vul@John:19:28 @ postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt ut consummaretur scriptura dicit sitio

vul@John:19:29 @ vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius

vul@John:19:30 @ cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum

vul@John:19:31 @ Iudaei ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur

vul@John:19:32 @ venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo

vul@John:19:33 @ ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crura

vul@John:19:34 @ sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua

vul@John:19:35 @ et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis

vul@John:19:36 @ facta sunt enim haec ut scriptura impleatur os non comminuetis ex eo

vul@John:19:37 @ et iterum alia scriptura dicit videbunt in quem transfixerunt

vul@John:19:38 @ post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus Iesu

vul@John:19:39 @ venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centum

vul@John:19:40 @ acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos Iudaeis est sepelire

vul@John:19:41 @ erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat

vul@John:19:42 @ ibi ergo propter parasceven Iudaeorum quia iuxta erat monumentum posuerunt Iesum

vul@John:20:1 @ una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento

vul@John:20:2 @ cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum

vul@John:20:3 @ exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum

vul@John:20:4 @ currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum

vul@John:20:5 @ et cum se inclinasset videt posita linteamina non tamen introivit

vul@John:20:6 @ venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita

vul@John:20:7 @ et sudarium quod fuerat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum

vul@John:20:8 @ tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit

vul@John:20:9 @ nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere

vul@John:20:10 @ abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli

vul@John:20:11 @ Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum

vul@John:20:12 @ et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu

vul@John:20:13 @ dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum

vul@John:20:14 @ haec cum dixisset conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est

vul@John:20:15 @ dicit ei Iesus mulier quid ploras quem quaeris illa existimans quia hortulanus esset dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam

vul@John:20:16 @ dicit ei Iesus Maria conversa illa dicit ei rabboni quod dicitur magister

vul@John:20:17 @ dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum

vul@John:20:18 @ venit Maria Magdalene adnuntians discipulis quia vidi Dominum et haec dixit mihi

vul@John:20:19 @ cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum venit Iesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis

vul@John:20:20 @ et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino

vul@John:20:21 @ dixit ergo eis iterum pax vobis sicut misit me Pater et ego mitto vos

vul@John:20:22 @ hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis accipite Spiritum Sanctum

vul@John:20:23 @ quorum remiseritis peccata remittuntur eis quorum retinueritis detenta sunt

vul@John:20:24 @ Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus non erat cum eis quando venit Iesus

vul@John:20:25 @ dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam

vul@John:20:26 @ et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit pax vobis

vul@John:20:27 @ deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis

vul@John:20:28 @ respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus

vul@John:20:29 @ dicit ei Iesus quia vidisti me credidisti beati qui non viderunt et crediderunt

vul@John:20:30 @ multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hoc

vul@John:20:31 @ haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius

vul@John:21:1 @ postea manifestavit se iterum Iesus ad mare Tiberiadis manifestavit autem sic

vul@John:21:2 @ erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didymus et Nathanahel qui erat a Cana Galilaeae et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo

vul@John:21:3 @ dicit eis Simon Petrus vado piscari dicunt ei venimus et nos tecum et exierunt et ascenderunt in navem et illa nocte nihil prendiderunt

vul@John:21:4 @ mane autem iam facto stetit Iesus in litore non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est

vul@John:21:5 @ dicit ergo eis Iesus pueri numquid pulmentarium habetis responderunt ei non

vul@John:21:6 @ dixit eis mittite in dexteram navigii rete et invenietis miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium

vul@John:21:7 @ dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam succinxit se erat enim nudus et misit se in mare

vul@John:21:8 @ alii autem discipuli navigio venerunt non enim longe erant a terra sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete piscium

vul@John:21:9 @ ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem

vul@John:21:10 @ dicit eis Iesus adferte de piscibus quos prendidistis nunc

vul@John:21:11 @ ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus et cum tanti essent non est scissum rete

vul@John:21:12 @ dicit eis Iesus venite prandete et nemo audebat discentium interrogare eum tu quis es scientes quia Dominus esset

vul@John:21:13 @ et venit Iesus et accepit panem et dat eis et piscem similiter

vul@John:21:14 @ hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis cum surrexisset a mortuis

vul@John:21:15 @ cum ergo prandissent dicit Simoni Petro Iesus Simon Iohannis diligis me plus his dicit ei etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos

vul@John:21:16 @ dicit ei iterum Simon Iohannis diligis me ait illi etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos

vul@John:21:17 @ dicit ei tertio Simon Iohannis amas me contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas

vul@John:21:18 @ amen amen dico tibi cum esses iunior cingebas te et ambulabas ubi volebas cum autem senueris extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo non vis

vul@John:21:19 @ hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum et hoc cum dixisset dicit ei sequere me

vul@John:21:20 @ conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus sequentem qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit Domine quis est qui tradit te

vul@John:21:21 @ hunc ergo cum vidisset Petrus dicit Iesu Domine hic autem quid

vul@John:21:22 @ dicit ei Iesus si sic eum volo manere donec veniam quid ad te tu me sequere

vul@John:21:23 @ exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus ille non moritur et non dixit ei Iesus non moritur sed si sic eum volo manere donec venio quid ad te

vul@John:21:24 @ hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit haec et scimus quia verum est testimonium eius

vul@Acts:1:1 @ primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile quae coepit Iesus facere et docere

vul@Acts:1:2 @ usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum Sanctum quos elegit adsumptus est

vul@Acts:1:3 @ quibus et praebuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei

vul@Acts:1:4 @ et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent sed expectarent promissionem Patris quam audistis per os meum

vul@Acts:1:5 @ quia Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies

vul@Acts:1:6 @ igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in tempore hoc restitues regnum Israhel

vul@Acts:1:7 @ dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate

vul@Acts:1:8 @ sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae

vul@Acts:1:9 @ et cum haec dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum

vul@Acts:1:10 @ cumque intuerentur in caelum eunte illo ecce duo viri adstiterunt iuxta illos in vestibus albis

vul@Acts:1:11 @ qui et dixerunt viri galilaei quid statis aspicientes in caelum hic Iesus qui adsumptus est a vobis in caelum sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum

vul@Acts:1:12 @ tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti qui est iuxta Hierusalem sabbati habens iter

vul@Acts:1:13 @ et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant Petrus et Iohannes Iacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus et Mattheus Iacobus Alphei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi

vul@Acts:1:14 @ hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius

vul@Acts:1:15 @ et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit erat autem turba nominum simul fere centum viginti

vul@Acts:1:16 @ viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Iesum

vul@Acts:1:17 @ quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius

vul@Acts:1:18 @ et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera eius

vul@Acts:1:19 @ et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager Sanguinis

vul@Acts:1:20 @ scriptum est enim in libro Psalmorum fiat commoratio eius deserta et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum eius accipiat alius

vul@Acts:1:21 @ oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus

vul@Acts:1:22 @ incipiens a baptismate Iohannis usque in diem qua adsumptus est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis

vul@Acts:1:23 @ et statuerunt duos Ioseph qui vocabatur Barsabban qui cognominatus est Iustus et Matthiam

vul@Acts:1:24 @ et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem elegeris ex his duobus unum

vul@Acts:1:25 @ accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum

vul@Acts:1:26 @ et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et adnumeratus est cum undecim apostolis

vul@Acts:2:1 @ et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco

vul@Acts:2:2 @ et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes

vul@Acts:2:3 @ et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum

vul@Acts:2:4 @ et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis

vul@Acts:2:5 @ erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo sunt

vul@Acts:2:6 @ facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes

vul@Acts:2:7 @ stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt

vul@Acts:2:8 @ et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus

vul@Acts:2:9 @ Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam

vul@Acts:2:10 @ Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romani

vul@Acts:2:11 @ Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei

vul@Acts:2:12 @ stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse

vul@Acts:2:13 @ alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti

vul@Acts:2:14 @ stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea

vul@Acts:2:15 @ non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia

vul@Acts:2:16 @ sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel

vul@Acts:2:17 @ et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt

vul@Acts:2:18 @ et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt

vul@Acts:2:19 @ et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi

vul@Acts:2:20 @ sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus

vul@Acts:2:21 @ et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit

vul@Acts:2:22 @ viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis

vul@Acts:2:23 @ hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis

vul@Acts:2:24 @ quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo

vul@Acts:2:25 @ David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear

vul@Acts:2:26 @ propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe

vul@Acts:2:27 @ quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem

vul@Acts:2:28 @ notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua

vul@Acts:2:29 @ viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem

vul@Acts:2:30 @ propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius

vul@Acts:2:31 @ providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem

vul@Acts:2:32 @ hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus

vul@Acts:2:33 @ dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis

vul@Acts:2:34 @ non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis

vul@Acts:2:35 @ donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

vul@Acts:2:36 @ certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis

vul@Acts:2:37 @ his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres

vul@Acts:2:38 @ Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus

vul@Acts:2:39 @ vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster

vul@Acts:2:40 @ aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava

vul@Acts:2:41 @ qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia

vul@Acts:2:42 @ erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus

vul@Acts:2:43 @ fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis

vul@Acts:2:44 @ omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia

vul@Acts:2:45 @ possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat

vul@Acts:2:46 @ cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis

vul@Acts:2:47 @ conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum

vul@Acts:3:1 @ Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam

vul@Acts:3:2 @ et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum

vul@Acts:3:3 @ is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet

vul@Acts:3:4 @ intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in nos

vul@Acts:3:5 @ at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis

vul@Acts:3:6 @ Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula

vul@Acts:3:7 @ et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantae

vul@Acts:3:8 @ et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum

vul@Acts:3:9 @ et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum

vul@Acts:3:10 @ cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi

vul@Acts:3:11 @ cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes

vul@Acts:3:12 @ videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare

vul@Acts:3:13 @ Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti

vul@Acts:3:14 @ vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis

vul@Acts:3:15 @ auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus

vul@Acts:3:16 @ et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum

vul@Acts:3:17 @ et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri

vul@Acts:3:18 @ Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic

vul@Acts:3:19 @ paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata

vul@Acts:3:20 @ ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum

vul@Acts:3:21 @ quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum

vul@Acts:3:22 @ Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis

vul@Acts:3:23 @ erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe

vul@Acts:3:24 @ et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos

vul@Acts:3:25 @ vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae

vul@Acts:3:26 @ vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua

vul@Acts:4:1 @ loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducaei

vul@Acts:4:2 @ dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis

vul@Acts:4:3 @ et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in crastinum erat enim iam vespera

vul@Acts:4:4 @ multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque milia

vul@Acts:4:5 @ factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Hierusalem

vul@Acts:4:6 @ et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali

vul@Acts:4:7 @ et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos

vul@Acts:4:8 @ tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores

vul@Acts:4:9 @ si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est

vul@Acts:4:10 @ notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus

vul@Acts:4:11 @ hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguli

vul@Acts:4:12 @ et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri

vul@Acts:4:13 @ videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant

vul@Acts:4:14 @ hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere

vul@Acts:4:15 @ iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant ad invicem

vul@Acts:4:16 @ dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare

vul@Acts:4:17 @ sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum

vul@Acts:4:18 @ et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu

vul@Acts:4:19 @ Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate

vul@Acts:4:20 @ non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui

vul@Acts:4:21 @ at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat

vul@Acts:4:22 @ annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat signum istud sanitatis

vul@Acts:4:23 @ dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent

vul@Acts:4:24 @ qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt

vul@Acts:4:25 @ qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania

vul@Acts:4:26 @ adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius

vul@Acts:4:27 @ convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel

vul@Acts:4:28 @ facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri

vul@Acts:4:29 @ et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum

vul@Acts:4:30 @ in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu

vul@Acts:4:31 @ et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia

vul@Acts:4:32 @ multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia

vul@Acts:4:33 @ et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis

vul@Acts:4:34 @ neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quae vendebant

vul@Acts:4:35 @ et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem singulis prout cuique opus erat

vul@Acts:4:36 @ Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere

vul@Acts:4:37 @ cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorum

vul@Acts:5:1 @ vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira uxore sua vendidit agrum

vul@Acts:5:2 @ et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua et adferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit

vul@Acts:5:3 @ dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri

vul@Acts:5:4 @ nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat potestate quare posuisti in corde tuo hanc rem non es mentitus hominibus sed Deo

vul@Acts:5:5 @ audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit et factus est timor magnus in omnes qui audierant

vul@Acts:5:6 @ surgentes autem iuvenes amoverunt eum et efferentes sepelierunt

vul@Acts:5:7 @ factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor ipsius nesciens quod factum fuerat introiit

vul@Acts:5:8 @ respondit autem ei Petrus dic mihi si tanti agrum vendidistis at illa dixit etiam tanti

vul@Acts:5:9 @ Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te

vul@Acts:5:10 @ confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam et extulerunt et sepelierunt ad virum suum

vul@Acts:5:11 @ et factus est timor magnus in universa ecclesia et in omnes qui audierunt haec

vul@Acts:5:12 @ per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe et erant unianimiter omnes in porticu Salomonis

vul@Acts:5:13 @ ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis sed magnificabat eos populus

vul@Acts:5:14 @ magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum

vul@Acts:5:15 @ ita ut in plateas eicerent infirmos et ponerent in lectulis et grabattis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam eorum

vul@Acts:5:16 @ concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Hierusalem adferentes aegros et vexatos ab spiritibus inmundis qui curabantur omnes

vul@Acts:5:17 @ exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo erant quae est heresis Sadducaeorum repleti sunt zelo

vul@Acts:5:18 @ et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica

vul@Acts:5:19 @ angelus autem Domini per noctem aperiens ianuas carceris et educens eos dixit

vul@Acts:5:20 @ ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius

vul@Acts:5:21 @ qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israhel et miserunt in carcerem ut adducerentur

vul@Acts:5:22 @ cum venissent autem ministri et aperto carcere non invenissent illos reversi nuntiaverunt

vul@Acts:5:23 @ dicentes carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas aperientes autem neminem intus invenimus

vul@Acts:5:24 @ ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret

vul@Acts:5:25 @ adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum

vul@Acts:5:26 @ tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi timebant enim populum ne lapidarentur

vul@Acts:5:27 @ et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et interrogavit eos princeps sacerdotum

vul@Acts:5:28 @ dicens praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius

vul@Acts:5:29 @ respondens autem Petrus et apostoli dixerunt oboedire oportet Deo magis quam hominibus

vul@Acts:5:30 @ Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos interemistis suspendentes in ligno

vul@Acts:5:31 @ hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum

vul@Acts:5:32 @ et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus oboedientibus sibi

vul@Acts:5:33 @ haec cum audissent dissecabantur et cogitabant interficere illos

vul@Acts:5:34 @ surgens autem quidam in concilio Pharisaeus nomine Gamalihel legis doctor honorabilis universae plebi iussit foras ad breve homines fieri

vul@Acts:5:35 @ dixitque ad illos viri israhelitae adtendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis

vul@Acts:5:36 @ ante hos enim dies extitit Theodas dicens esse se aliquem cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum qui occisus est et omnes quicumque credebant ei dissipati sunt et redactus est ad nihilum

vul@Acts:5:37 @ post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis et avertit populum post se et ipse periit et omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt

vul@Acts:5:38 @ et nunc itaque dico vobis discedite ab hominibus istis et sinite illos quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus dissolvetur

vul@Acts:5:39 @ si vero ex Deo est non poteritis dissolvere eos ne forte et Deo repugnare inveniamini consenserunt autem illi

vul@Acts:5:40 @ et convocantes apostolos caesis denuntiaverunt ne loquerentur in nomine Iesu et dimiserunt eos

vul@Acts:5:41 @ et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati

vul@Acts:5:42 @ omni autem die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum Iesum

vul@Acts:6:1 @ in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorum

vul@Acts:6:2 @ convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis

vul@Acts:6:3 @ considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opus

vul@Acts:6:4 @ nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus

vul@Acts:6:5 @ et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum

vul@Acts:6:6 @ hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manus

vul@Acts:6:7 @ et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei

vul@Acts:6:8 @ Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo

vul@Acts:6:9 @ surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano

vul@Acts:6:10 @ et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebatur

vul@Acts:6:11 @ tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum

vul@Acts:6:12 @ commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium

vul@Acts:6:13 @ et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem

vul@Acts:6:14 @ audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses

vul@Acts:6:15 @ et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeli

vul@Acts:7:1 @ dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent

vul@Acts:7:2 @ qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram

vul@Acts:7:3 @ et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstravero

vul@Acts:7:4 @ tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis

vul@Acts:7:5 @ et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filium

vul@Acts:7:6 @ locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis

vul@Acts:7:7 @ et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto

vul@Acts:7:8 @ et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas

vul@Acts:7:9 @ et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et erat Deus cum eo

vul@Acts:7:10 @ et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam

vul@Acts:7:11 @ venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri

vul@Acts:7:12 @ cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primum

vul@Acts:7:13 @ et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eius

vul@Acts:7:14 @ mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque

vul@Acts:7:15 @ et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostri

vul@Acts:7:16 @ et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem

vul@Acts:7:17 @ cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto

vul@Acts:7:18 @ quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Ioseph

vul@Acts:7:19 @ hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur

vul@Acts:7:20 @ eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui

vul@Acts:7:21 @ exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium

vul@Acts:7:22 @ et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis

vul@Acts:7:23 @ cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel

vul@Acts:7:24 @ et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio

vul@Acts:7:25 @ existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt

vul@Acts:7:26 @ sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum

vul@Acts:7:27 @ qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem super nos

vul@Acts:7:28 @ numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Aegyptium

vul@Acts:7:29 @ fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos

vul@Acts:7:30 @ et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi

vul@Acts:7:31 @ Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini

vul@Acts:7:32 @ ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerare

vul@Acts:7:33 @ dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est

vul@Acts:7:34 @ videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum

vul@Acts:7:35 @ hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo

vul@Acts:7:36 @ hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta

vul@Acts:7:37 @ hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me

vul@Acts:7:38 @ hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis

vul@Acts:7:39 @ cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum

vul@Acts:7:40 @ dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit ei

vul@Acts:7:41 @ et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum

vul@Acts:7:42 @ convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel

vul@Acts:7:43 @ et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem

vul@Acts:7:44 @ tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat

vul@Acts:7:45 @ quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David

vul@Acts:7:46 @ qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob

vul@Acts:7:47 @ Salomon autem aedificavit illi domum

vul@Acts:7:48 @ sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit

vul@Acts:7:49 @ caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est

vul@Acts:7:50 @ nonne manus mea fecit haec omnia

vul@Acts:7:51 @ dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos

vul@Acts:7:52 @ quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis

vul@Acts:7:53 @ qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis

vul@Acts:7:54 @ audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum

vul@Acts:7:55 @ cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei

vul@Acts:7:56 @ exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum

vul@Acts:7:57 @ et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus

vul@Acts:7:58 @ et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum

vul@Acts:7:59 @ positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem erat consentiens neci eius

vul@Acts:8:1 @ facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos

vul@Acts:8:2 @ curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum

vul@Acts:8:3 @ Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam

vul@Acts:8:4 @ igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum

vul@Acts:8:5 @ Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum

vul@Acts:8:6 @ intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat

vul@Acts:8:7 @ multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt

vul@Acts:8:8 @ factum est ergo magnum gaudium in illa civitate

vul@Acts:8:9 @ vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum

vul@Acts:8:10 @ cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna

vul@Acts:8:11 @ adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos

vul@Acts:8:12 @ cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres

vul@Acts:8:13 @ tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur

vul@Acts:8:14 @ cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem

vul@Acts:8:15 @ qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum

vul@Acts:8:16 @ nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu

vul@Acts:8:17 @ tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum

vul@Acts:8:18 @ cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam

vul@Acts:8:19 @ dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum

vul@Acts:8:20 @ pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri

vul@Acts:8:21 @ non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo

vul@Acts:8:22 @ paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui

vul@Acts:8:23 @ in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse

vul@Acts:8:24 @ respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis

vul@Acts:8:25 @ et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant

vul@Acts:8:26 @ angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est deserta

vul@Acts:8:27 @ et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem

vul@Acts:8:28 @ et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esaiam

vul@Acts:8:29 @ dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum

vul@Acts:8:30 @ adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis

vul@Acts:8:31 @ qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum

vul@Acts:8:32 @ locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum

vul@Acts:8:33 @ in humilitate iudicium eius sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius

vul@Acts:8:34 @ respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo

vul@Acts:8:35 @ aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum

vul@Acts:8:36 @ et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari

vul@Acts:8:37 @ [

vul@Acts:8:38 @ et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum

vul@Acts:8:39 @ cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens

vul@Acts:8:40 @ Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream

vul@Acts:9:1 @ Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in discipulos Domini accessit ad principem sacerdotum

vul@Acts:9:2 @ et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si quos invenisset huius viae viros ac mulieres vinctos perduceret in Hierusalem

vul@Acts:9:3 @ et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et subito circumfulsit eum lux de caelo

vul@Acts:9:4 @ et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi Saule Saule quid me persequeris

vul@Acts:9:5 @ qui dixit quis es Domine et ille ego sum Iesus quem tu persequeris

vul@Acts:9:6 @ [

vul@Acts:9:7 @ sed surge et ingredere civitatem et dicetur tibi quid te oporteat facere viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant stupefacti audientes quidem vocem neminem autem videntes

vul@Acts:9:8 @ surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil videbat ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum

vul@Acts:9:9 @ et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit

vul@Acts:9:10 @ erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias et dixit ad illum in visu Dominus Anania at ille ait ecce ego Domine

vul@Acts:9:11 @ et Dominus ad illum surgens vade in vicum qui vocatur Rectus et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem ecce enim orat

vul@Acts:9:12 @ et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et inponentem sibi manus ut visum recipiat

vul@Acts:9:13 @ respondit autem Ananias Domine audivi a multis de viro hoc quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem

vul@Acts:9:14 @ et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum

vul@Acts:9:15 @ dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel

vul@Acts:9:16 @ ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati

vul@Acts:9:17 @ et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto

vul@Acts:9:18 @ et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae et visum recepit et surgens baptizatus est

vul@Acts:9:19 @ et cum accepisset cibum confortatus est fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot

vul@Acts:9:20 @ et continuo in synagogis praedicabat Iesum quoniam hic est Filius Dei

vul@Acts:9:21 @ stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum

vul@Acts:9:22 @ Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos qui habitabant Damasci adfirmans quoniam hic est Christus

vul@Acts:9:23 @ cum implerentur autem dies multi consilium fecerunt Iudaei ut eum interficerent

vul@Acts:9:24 @ notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum custodiebant autem et portas die ac nocte ut eum interficerent

vul@Acts:9:25 @ accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta

vul@Acts:9:26 @ cum autem venisset in Hierusalem temptabat iungere se discipulis et omnes timebant eum non credentes quia esset discipulus

vul@Acts:9:27 @ Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu

vul@Acts:9:28 @ et erat cum illis intrans et exiens in Hierusalem et fiducialiter agens in nomine Domini

vul@Acts:9:29 @ loquebatur quoque et disputabat cum Graecis illi autem quaerebant occidere eum

vul@Acts:9:30 @ quod cum cognovissent fratres deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum

vul@Acts:9:31 @ ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus replebatur

vul@Acts:9:32 @ factum est autem Petrum dum pertransiret universos devenire et ad sanctos qui habitabant Lyddae

vul@Acts:9:33 @ invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabatto qui erat paralyticus

vul@Acts:9:34 @ et ait illi Petrus Aeneas sanat te Iesus Christus surge et sterne tibi et continuo surrexit

vul@Acts:9:35 @ et viderunt illum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae qui conversi sunt ad Dominum

vul@Acts:9:36 @ in Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabitas quae interpretata dicitur Dorcas haec erat plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat

vul@Acts:9:37 @ factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur quam cum lavissent posuerunt eam in cenaculo

vul@Acts:9:38 @ cum autem prope esset Lydda ab Ioppe discipuli audientes quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes ne pigriteris venire usque ad nos

vul@Acts:9:39 @ exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas

vul@Acts:9:40 @ eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit

vul@Acts:9:41 @ dans autem illi manum erexit eam et cum vocasset sanctos et viduas adsignavit eam vivam

vul@Acts:9:42 @ notum autem factum est per universam Ioppen et crediderunt multi in Domino

vul@Acts:9:43 @ factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium

vul@Acts:10:1 @ vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio cohortis quae dicitur Italica

vul@Acts:10:2 @ religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper

vul@Acts:10:3 @ vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli

vul@Acts:10:4 @ at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei

vul@Acts:10:5 @ et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur Petrus

vul@Acts:10:6 @ hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est domus iuxta mare

vul@Acts:10:7 @ et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant

vul@Acts:10:8 @ quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen

vul@Acts:10:9 @ postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam

vul@Acts:10:10 @ et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus

vul@Acts:10:11 @ et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram

vul@Acts:10:12 @ in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli

vul@Acts:10:13 @ et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca

vul@Acts:10:14 @ ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum

vul@Acts:10:15 @ et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu commune dixeris

vul@Acts:10:16 @ hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in caelum

vul@Acts:10:17 @ et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuam

vul@Acts:10:18 @ et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium

vul@Acts:10:19 @ Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres quaerunt te

vul@Acts:10:20 @ surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans quia ego misi illos

vul@Acts:10:21 @ descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quaeritis quae causa est propter quam venistis

vul@Acts:10:22 @ qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te

vul@Acts:10:23 @ introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum

vul@Acts:10:24 @ altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis

vul@Acts:10:25 @ et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit

vul@Acts:10:26 @ Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum

vul@Acts:10:27 @ et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant

vul@Acts:10:28 @ dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem

vul@Acts:10:29 @ propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam ob causam accersistis me

vul@Acts:10:30 @ et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida et ait

vul@Acts:10:31 @ Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei

vul@Acts:10:32 @ mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare

vul@Acts:10:33 @ confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino

vul@Acts:10:34 @ aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus

vul@Acts:10:35 @ sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi

vul@Acts:10:36 @ verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum hic est omnium Dominus

vul@Acts:10:37 @ vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes

vul@Acts:10:38 @ Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo

vul@Acts:10:39 @ et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno

vul@Acts:10:40 @ hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri

vul@Acts:10:41 @ non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis

vul@Acts:10:42 @ et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum

vul@Acts:10:43 @ huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum

vul@Acts:10:44 @ adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum

vul@Acts:10:45 @ et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est

vul@Acts:10:46 @ audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum

vul@Acts:10:47 @ tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos

vul@Acts:10:48 @ et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus

vul@Acts:11:1 @ audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea quoniam et gentes receperunt verbum Dei

vul@Acts:11:2 @ cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione

vul@Acts:11:3 @ dicentes quare introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis

vul@Acts:11:4 @ incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens

vul@Acts:11:5 @ ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me

vul@Acts:11:6 @ in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli

vul@Acts:11:7 @ audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et manduca

vul@Acts:11:8 @ dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam introivit in os meum

vul@Acts:11:9 @ respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu ne commune dixeris

vul@Acts:11:10 @ hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia in caelum

vul@Acts:11:11 @ et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua eram missi a Caesarea ad me

vul@Acts:11:12 @ dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri

vul@Acts:11:13 @ narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus

vul@Acts:11:14 @ qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus tua

vul@Acts:11:15 @ cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio

vul@Acts:11:16 @ recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto

vul@Acts:11:17 @ si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum

vul@Acts:11:18 @ his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit

vul@Acts:11:19 @ et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis

vul@Acts:11:20 @ erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum

vul@Acts:11:21 @ et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum

vul@Acts:11:22 @ pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam

vul@Acts:11:23 @ qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino

vul@Acts:11:24 @ quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino

vul@Acts:11:25 @ profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum quem cum invenisset perduxit Antiochiam

vul@Acts:11:26 @ et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani

vul@Acts:11:27 @ in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam

vul@Acts:11:28 @ et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub Claudio

vul@Acts:11:29 @ discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus

vul@Acts:11:30 @ quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli

vul@Acts:12:1 @ eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut adfligeret quosdam de ecclesia

vul@Acts:12:2 @ occidit autem Iacobum fratrem Iohannis gladio

vul@Acts:12:3 @ videns autem quia placeret Iudaeis adposuit adprehendere et Petrum erant autem dies azymorum

vul@Acts:12:4 @ quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum volens post pascha producere eum populo

vul@Acts:12:5 @ et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo

vul@Acts:12:6 @ cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et custodes ante ostium custodiebant carcerem

vul@Acts:12:7 @ et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenae de manibus eius

vul@Acts:12:8 @ dixit autem angelus ad eum praecingere et calcia te gallicas tuas et fecit sic et dixit illi circumda tibi vestimentum tuum et sequere me

vul@Acts:12:9 @ et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum aestimabat autem se visum videre

vul@Acts:12:10 @ transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo

vul@Acts:12:11 @ et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Iudaeorum

vul@Acts:12:12 @ consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes

vul@Acts:12:13 @ pulsante autem eo ostium ianuae processit puella ad audiendum nomine Rhode

vul@Acts:12:14 @ et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam

vul@Acts:12:15 @ at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic se habere illi autem dicebant angelus eius est

vul@Acts:12:16 @ Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent viderunt eum et obstipuerunt

vul@Acts:12:17 @ annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Iacobo et fratribus haec et egressus abiit in alium locum

vul@Acts:12:18 @ facta autem die erat non parva turbatio inter milites quidnam de Petro factum esset

vul@Acts:12:19 @ Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset inquisitione facta de custodibus iussit eos duci descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commoratus est

vul@Acts:12:20 @ erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes venerunt ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis postulabant pacem eo quod alerentur regiones eorum ab illo

vul@Acts:12:21 @ statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali et contionabatur ad eos

vul@Acts:12:22 @ populus autem adclamabat dei voces et non hominis

vul@Acts:12:23 @ confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit

vul@Acts:12:24 @ verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur

vul@Acts:12:25 @ Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Hierosolymis expleto ministerio adsumpto Iohanne qui cognominatus est Marcus

vul@Acts:13:1 @ erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus

vul@Acts:13:2 @ ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos

vul@Acts:13:3 @ tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos

vul@Acts:13:4 @ et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum

vul@Acts:13:5 @ et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio

vul@Acts:13:6 @ et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat Bariesu

vul@Acts:13:7 @ qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei

vul@Acts:13:8 @ resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur nomen eius quaerens avertere proconsulem a fide

vul@Acts:13:9 @ Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum

vul@Acts:13:10 @ dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas

vul@Acts:13:11 @ et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret

vul@Acts:13:12 @ tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam Domini

vul@Acts:13:13 @ et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam

vul@Acts:13:14 @ illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiae et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt

vul@Acts:13:15 @ post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite

vul@Acts:13:16 @ surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum audite

vul@Acts:13:17 @ Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea

vul@Acts:13:18 @ et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto

vul@Acts:13:19 @ et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorum

vul@Acts:13:20 @ quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam

vul@Acts:13:21 @ et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta

vul@Acts:13:22 @ et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas

vul@Acts:13:23 @ huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem Iesum

vul@Acts:13:24 @ praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum paenitentiae omni populo Israhel

vul@Acts:13:25 @ cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus calciamenta pedum solvere

vul@Acts:13:26 @ viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est

vul@Acts:13:27 @ qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt

vul@Acts:13:28 @ et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum

vul@Acts:13:29 @ cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento

vul@Acts:13:30 @ Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos his

vul@Acts:13:31 @ qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem

vul@Acts:13:32 @ et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est

vul@Acts:13:33 @ quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te

vul@Acts:13:34 @ quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia

vul@Acts:13:35 @ ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem

vul@Acts:13:36 @ David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem

vul@Acts:13:37 @ quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem

vul@Acts:13:38 @ notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari

vul@Acts:13:39 @ in hoc omnis qui credit iustificatur

vul@Acts:13:40 @ videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis

vul@Acts:13:41 @ videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis

vul@Acts:13:42 @ exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec

vul@Acts:13:43 @ cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei

vul@Acts:13:44 @ sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini

vul@Acts:13:45 @ videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes

vul@Acts:13:46 @ tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes

vul@Acts:13:47 @ sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae

vul@Acts:13:48 @ audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam

vul@Acts:13:49 @ disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem

vul@Acts:13:50 @ Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis

vul@Acts:13:51 @ at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium

vul@Acts:13:52 @ discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto

vul@Acts:14:1 @ factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo

vul@Acts:14:2 @ qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres

vul@Acts:14:3 @ multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorum

vul@Acts:14:4 @ divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolis

vul@Acts:14:5 @ cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos

vul@Acts:14:6 @ intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben et universam in circuitu regionem et ibi evangelizantes erant

vul@Acts:14:7 @ et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat

vul@Acts:14:8 @ hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret

vul@Acts:14:9 @ dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et ambulabat

vul@Acts:14:10 @ turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos

vul@Acts:14:11 @ et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi

vul@Acts:14:12 @ sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare

vul@Acts:14:13 @ quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes

vul@Acts:14:14 @ et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt

vul@Acts:14:15 @ qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas

vul@Acts:14:16 @ et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda vestra

vul@Acts:14:17 @ et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent

vul@Acts:14:18 @ supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem aestimantes eum mortuum esse

vul@Acts:14:19 @ circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben

vul@Acts:14:20 @ cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam

vul@Acts:14:21 @ confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei

vul@Acts:14:22 @ et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem crediderunt

vul@Acts:14:23 @ transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam

vul@Acts:14:24 @ et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam

vul@Acts:14:25 @ et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae Dei in opus quod conpleverunt

vul@Acts:14:26 @ cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei

vul@Acts:14:27 @ morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis

vul@Acts:15:1 @ et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri

vul@Acts:15:2 @ facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestione

vul@Acts:15:3 @ illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Foenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus

vul@Acts:15:4 @ cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illis

vul@Acts:15:5 @ surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare legem Mosi

vul@Acts:15:6 @ conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc

vul@Acts:15:7 @ cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere

vul@Acts:15:8 @ et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis

vul@Acts:15:9 @ et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum

vul@Acts:15:10 @ nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus

vul@Acts:15:11 @ sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi

vul@Acts:15:12 @ tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos

vul@Acts:15:13 @ et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri fratres audite me

vul@Acts:15:14 @ Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo

vul@Acts:15:15 @ et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est

vul@Acts:15:16 @ post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud

vul@Acts:15:17 @ ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec

vul@Acts:15:18 @ notum a saeculo est Domino opus suum

vul@Acts:15:19 @ propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum

vul@Acts:15:20 @ sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine

vul@Acts:15:21 @ Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur

vul@Acts:15:22 @ tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus

vul@Acts:15:23 @ scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem

vul@Acts:15:24 @ quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus

vul@Acts:15:25 @ placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo

vul@Acts:15:26 @ hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi

vul@Acts:15:27 @ misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis referent eadem

vul@Acts:15:28 @ visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam haec necessario

vul@Acts:15:29 @ ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valete

vul@Acts:15:30 @ illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistulam

vul@Acts:15:31 @ quam cum legissent gavisi sunt super consolatione

vul@Acts:15:32 @ Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt

vul@Acts:15:33 @ facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos

vul@Acts:15:34 @ [

vul@Acts:15:35 @ Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini

vul@Acts:15:36 @ post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini quomodo se habeant

vul@Acts:15:37 @ Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem qui cognominatur Marcus

vul@Acts:15:38 @ Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum

vul@Acts:15:39 @ facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum

vul@Acts:15:40 @ Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae Domini a fratribus

vul@Acts:15:41 @ perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias

vul@Acts:16:1 @ pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili

vul@Acts:16:2 @ huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres

vul@Acts:16:3 @ hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset

vul@Acts:16:4 @ cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis

vul@Acts:16:5 @ et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie

vul@Acts:16:6 @ transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia

vul@Acts:16:7 @ cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Iesu

vul@Acts:16:8 @ cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem

vul@Acts:16:9 @ et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos

vul@Acts:16:10 @ ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis

vul@Acts:16:11 @ navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim

vul@Acts:16:12 @ et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes

vul@Acts:16:13 @ die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant

vul@Acts:16:14 @ et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo

vul@Acts:16:15 @ cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nos

vul@Acts:16:16 @ factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando

vul@Acts:16:17 @ haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis

vul@Acts:16:18 @ hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora

vul@Acts:16:19 @ videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes

vul@Acts:16:20 @ et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei

vul@Acts:16:21 @ et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani

vul@Acts:16:22 @ et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi

vul@Acts:16:23 @ et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos

vul@Acts:16:24 @ qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno

vul@Acts:16:25 @ media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant

vul@Acts:16:26 @ subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt

vul@Acts:16:27 @ expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos

vul@Acts:16:28 @ clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus

vul@Acts:16:29 @ petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silae

vul@Acts:16:30 @ et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam

vul@Acts:16:31 @ at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua

vul@Acts:16:32 @ et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius

vul@Acts:16:33 @ et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo

vul@Acts:16:34 @ cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo

vul@Acts:16:35 @ et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illos

vul@Acts:16:36 @ nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace

vul@Acts:16:37 @ Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant

vul@Acts:16:38 @ et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essent

vul@Acts:16:39 @ et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbem

vul@Acts:16:40 @ exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt

vul@Acts:17:1 @ cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam venerunt Thessalonicam ubi erat synagoga Iudaeorum

vul@Acts:17:2 @ secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de scripturis

vul@Acts:17:3 @ adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio vobis

vul@Acts:17:4 @ et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae et de colentibus gentilibusque multitudo magna et mulieres nobiles non paucae

vul@Acts:17:5 @ zelantes autem Iudaei adsumentesque de vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum

vul@Acts:17:6 @ et cum non invenissent eos trahebant Iasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant et huc venerunt

vul@Acts:17:7 @ quos suscepit Iason et hii omnes contra decreta Caesaris faciunt regem alium dicentes esse Iesum

vul@Acts:17:8 @ concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes haec

vul@Acts:17:9 @ et accepto satis ab Iasone et a ceteris dimiserunt eos

vul@Acts:17:10 @ fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam qui cum advenissent in synagogam Iudaeorum introierunt

vul@Acts:17:11 @ hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si haec ita se haberent

vul@Acts:17:12 @ et multi quidem crediderunt ex eis et gentilium mulierum honestarum et viri non pauci

vul@Acts:17:13 @ cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem

vul@Acts:17:14 @ statimque tunc Paulum dimiserunt fratres ut iret usque ad mare Silas autem et Timotheus remanserunt ibi

vul@Acts:17:15 @ qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenas et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum profecti sunt

vul@Acts:17:16 @ Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur spiritus eius in ipso videns idolatriae deditam civitatem

vul@Acts:17:17 @ disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos qui aderant

vul@Acts:17:18 @ quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo et quidam dicebant quid vult seminiverbius hic dicere alii vero novorum daemoniorum videtur adnuntiator esse quia Iesum et resurrectionem adnuntiabat eis

vul@Acts:17:19 @ et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes possumus scire quae est haec nova quae a te dicitur doctrina

vul@Acts:17:20 @ nova enim quaedam infers auribus nostris volumus ergo scire quidnam velint haec esse

vul@Acts:17:21 @ Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi

vul@Acts:17:22 @ stans autem Paulus in medio Ariopagi ait viri athenienses per omnia quasi superstitiosiores vos video

vul@Acts:17:23 @ praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio vobis

vul@Acts:17:24 @ Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt hic caeli et terrae cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat

vul@Acts:17:25 @ nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia

vul@Acts:17:26 @ fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum

vul@Acts:17:27 @ quaerere Deum si forte adtractent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum

vul@Acts:17:28 @ in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus

vul@Acts:17:29 @ genus ergo cum simus Dei non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis divinum esse simile

vul@Acts:17:30 @ et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agant

vul@Acts:17:31 @ eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis

vul@Acts:17:32 @ cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterum

vul@Acts:17:33 @ sic Paulus exivit de medio eorum

vul@Acts:17:34 @ quidam vero viri adherentes ei crediderunt in quibus et Dionisius Ariopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis

vul@Acts:18:1 @ post haec egressus ab Athenis venit Corinthum

vul@Acts:18:2 @ et inveniens quendam Iudaeum nomine Aquilam Ponticum genere qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem eius eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma accessit ad eos

vul@Acts:18:3 @ et quia eiusdem erat artis manebat apud eos et operabatur erat autem scenofactoriae artis

vul@Acts:18:4 @ [

vul@Acts:18:5 @ cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum

vul@Acts:18:6 @ contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum mundus ego ex hoc ad gentes vadam

vul@Acts:18:7 @ et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti colentis Deum cuius domus erat coniuncta synagogae

vul@Acts:18:8 @ Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur

vul@Acts:18:9 @ dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere sed loquere et ne taceas

vul@Acts:18:10 @ propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate

vul@Acts:18:11 @ sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei

vul@Acts:18:12 @ Gallione autem proconsule Achaiae insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal

vul@Acts:18:13 @ dicentes quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum

vul@Acts:18:14 @ incipiente autem Paulo aperire os dixit Gallio ad Iudaeos si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum o viri iudaei recte vos sustinerem

vul@Acts:18:15 @ si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et legis vestrae vos ipsi videritis iudex ego horum nolo esse

vul@Acts:18:16 @ et minavit eos a tribunali

vul@Acts:18:17 @ adprehendentes autem omnes Sosthenen principem synagogae percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curae erat

vul@Acts:18:18 @ Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens navigavit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila qui sibi totonderat in Cencris caput habebat enim votum

vul@Acts:18:19 @ devenitque Ephesum et illos ibi reliquit ipse vero ingressus synagogam disputavit cum Iudaeis

vul@Acts:18:20 @ rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret non consensit

vul@Acts:18:21 @ sed valefaciens et dicens iterum revertar ad vos Deo volente profectus est ab Epheso

vul@Acts:18:22 @ et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam

vul@Acts:18:23 @ et facto ibi aliquanto tempore profectus est perambulans ex ordine galaticam regionem et Frygiam confirmans omnes discipulos

vul@Acts:18:24 @ Iudaeus autem quidam Apollo nomine Alexandrinus natione vir eloquens devenit Ephesum potens in scripturis

vul@Acts:18:25 @ hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea quae sunt Iesu sciens tantum baptisma Iohannis

vul@Acts:18:26 @ hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga quem cum audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei

vul@Acts:18:27 @ cum autem vellet ire Achaiam exhortati fratres scripserunt discipulis ut susciperent eum qui cum venisset contulit multum his qui crediderant

vul@Acts:18:28 @ vehementer enim Iudaeos revincebat publice ostendens per scripturas esse Christum Iesum

vul@Acts:19:1 @ factum est autem cum Apollo esset Corinthi ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos

vul@Acts:19:2 @ dixitque ad eos si Spiritum Sanctum accepistis credentes at illi ad eum sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus

vul@Acts:19:3 @ ille vero ait in quo ergo baptizati estis qui dixerunt in Iohannis baptismate

vul@Acts:19:4 @ dixit autem Paulus Iohannes baptizavit baptisma paenitentiae populum dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent hoc est in Iesum

vul@Acts:19:5 @ his auditis baptizati sunt in nomine Domini Iesu

vul@Acts:19:6 @ et cum inposuisset illis manum Paulus venit Spiritus Sanctus super eos et loquebantur linguis et prophetabant

vul@Acts:19:7 @ erant autem omnes viri fere duodecim

vul@Acts:19:8 @ introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei

vul@Acts:19:9 @ cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine discedens ab eis segregavit discipulos cotidie disputans in scola Tyranni

vul@Acts:19:10 @ hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini Iudaei atque gentiles

vul@Acts:19:11 @ virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli

vul@Acts:19:12 @ ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicintia et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur

vul@Acts:19:13 @ temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicat

vul@Acts:19:14 @ erant autem quidam Scevae Iudaei principis sacerdotum septem filii qui hoc faciebant

vul@Acts:19:15 @ respondens autem spiritus nequam dixit eis Iesum novi et Paulum scio vos autem qui estis

vul@Acts:19:16 @ et insiliens homo in eos in quo erat daemonium pessimum et dominatus amborum invaluit contra eos ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa

vul@Acts:19:17 @ hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Iesu

vul@Acts:19:18 @ multique credentium veniebant confitentes et adnuntiantes actus suos

vul@Acts:19:19 @ multi autem ex his qui fuerant curiosa sectati contulerunt libros et conbuserunt coram omnibus et conputatis pretiis illorum invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta milium

vul@Acts:19:20 @ ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur

vul@Acts:19:21 @ his autem expletis posuit Paulus in Spiritu transita Macedonia et Achaia ire Hierosolymam dicens quoniam postquam fuero ibi oportet me et Romam videre

vul@Acts:19:22 @ mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi Timotheum et Erastum ipse remansit ad tempus in Asia

vul@Acts:19:23 @ facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via

vul@Acts:19:24 @ Demetrius enim quidam nomine argentarius faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum

vul@Acts:19:25 @ quos convocans et eos qui eiusmodi erant opifices dixit viri scitis quia de hoc artificio adquisitio est nobis

vul@Acts:19:26 @ et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiunt

vul@Acts:19:27 @ non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputabitur sed et destrui incipiet maiestas eius quam tota Asia et orbis colit

vul@Acts:19:28 @ his auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes magna Diana Ephesiorum

vul@Acts:19:29 @ et impleta est civitas confusione et impetum fecerunt uno animo in theatrum rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli

vul@Acts:19:30 @ Paulo autem volente intrare in populum non permiserunt discipuli

vul@Acts:19:31 @ quidam autem et de Asiae principibus qui erant amici eius miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum

vul@Acts:19:32 @ alii autem aliud clamabant erat enim ecclesia confusa et plures nesciebant qua ex causa convenissent

vul@Acts:19:33 @ de turba autem detraxerunt Alexandrum propellentibus eum Iudaeis Alexander ergo manu silentio postulato volebat rationem reddere populo

vul@Acts:19:34 @ quem ut cognoverunt Iudaeum esse vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium magna Diana Ephesiorum

vul@Acts:19:35 @ et cum sedasset scriba turbas dixit viri ephesii quis enim est hominum qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae Iovisque prolis

vul@Acts:19:36 @ cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos esse et nihil temere agere

vul@Acts:19:37 @ adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blasphemantes deam vestram

vul@Acts:19:38 @ quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices habent adversus aliquem causam conventus forenses aguntur et pro consulibus sunt accusent invicem

vul@Acts:19:39 @ si quid autem alterius rei quaeritis in legitima ecclesia poterit absolvi

vul@Acts:19:40 @ nam et periclitamur argui seditionis hodiernae cum nullus obnoxius sit de quo non possimus reddere rationem concursus istius et cum haec dixisset dimisit ecclesiam

vul@Acts:20:1 @ postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam

vul@Acts:20:2 @ cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad Graeciam

vul@Acts:20:3 @ ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam

vul@Acts:20:4 @ comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus Asiani vero Tychicus et Trophimus

vul@Acts:20:5 @ hii cum praecessissent sustinebant nos Troade

vul@Acts:20:6 @ nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem

vul@Acts:20:7 @ in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem

vul@Acts:20:8 @ erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregati

vul@Acts:20:9 @ sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus

vul@Acts:20:10 @ ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est

vul@Acts:20:11 @ ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est

vul@Acts:20:12 @ adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime

vul@Acts:20:13 @ nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus

vul@Acts:20:14 @ cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus Mytilenen

vul@Acts:20:15 @ et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum

vul@Acts:20:16 @ proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret Hierosolymis

vul@Acts:20:17 @ a Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu ecclesiae

vul@Acts:20:18 @ qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim

vul@Acts:20:19 @ serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum

vul@Acts:20:20 @ quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos

vul@Acts:20:21 @ testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum

vul@Acts:20:22 @ et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae in ea eventura sint mihi ignorans

vul@Acts:20:23 @ nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent

vul@Acts:20:24 @ sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei

vul@Acts:20:25 @ et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei

vul@Acts:20:26 @ quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium

vul@Acts:20:27 @ non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis

vul@Acts:20:28 @ adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo

vul@Acts:20:29 @ ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi

vul@Acts:20:30 @ et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se

vul@Acts:20:31 @ propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum

vul@Acts:20:32 @ et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus

vul@Acts:20:33 @ argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi

vul@Acts:20:34 @ ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae

vul@Acts:20:35 @ omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere

vul@Acts:20:36 @ et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus illis oravit

vul@Acts:20:37 @ magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum

vul@Acts:20:38 @ dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius faciem eius non essent visuri et deducebant eum ad navem

vul@Acts:21:1 @ cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara

vul@Acts:21:2 @ et cum invenissemus navem transfretantem in Foenicen ascendentes navigavimus

vul@Acts:21:3 @ cum paruissemus autem Cypro et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum ibi enim navis erat expositura onus

vul@Acts:21:4 @ inventis autem discipulis mansimus ibi diebus septem qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Hierosolymam

vul@Acts:21:5 @ et explicitis diebus profecti ibamus deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem et positis genibus in litore oravimus

vul@Acts:21:6 @ et cum valefecissemus invicem ascendimus in navem illi autem redierunt in sua

vul@Acts:21:7 @ nos vero navigatione explicita a Tyro descendimus Ptolomaida et salutatis fratribus mansimus die una apud illos

vul@Acts:21:8 @ alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in domum Philippi evangelistae qui erat de septem mansimus apud eum

vul@Acts:21:9 @ huic autem erant filiae quattuor virgines prophetantes

vul@Acts:21:10 @ et cum moraremur per dies aliquot supervenit quidam a Iudaea propheta nomine Agabus

vul@Acts:21:11 @ is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans sibi pedes et manus dixit haec dicit Spiritus Sanctus virum cuius est zona haec sic alligabunt in Hierusalem Iudaei et tradent in manus gentium

vul@Acts:21:12 @ quod cum audissemus rogabamus nos et qui loci illius erant ne ascenderet Hierosolymam

vul@Acts:21:13 @ tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu

vul@Acts:21:14 @ et cum ei suadere non possemus quievimus dicentes Domini voluntas fiat

vul@Acts:21:15 @ post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierusalem

vul@Acts:21:16 @ venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur Mnasonem quendam Cyprium antiquum discipulum

vul@Acts:21:17 @ et cum venissemus Hierosolymam libenter exceperunt nos fratres

vul@Acts:21:18 @ sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum omnesque collecti sunt seniores

vul@Acts:21:19 @ quos cum salutasset narrabat per singula quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius

vul@Acts:21:20 @ at illi cum audissent magnificabant Deum dixeruntque ei vides frater quot milia sint in Iudaeis qui crediderunt et omnes aemulatores sunt legis

vul@Acts:21:21 @ audierunt autem de te quia discessionem doceas a Mose eorum qui per gentes sunt Iudaeorum dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudinem ingredi

vul@Acts:21:22 @ quid ergo est utique oportet convenire multitudinem audient enim te supervenisse

vul@Acts:21:23 @ hoc ergo fac quod tibi dicimus sunt nobis viri quattuor votum habentes super se

vul@Acts:21:24 @ his adsumptis sanctifica te cum illis et inpende in illis ut radant capita et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt sed ambulas et ipse custodiens legem

vul@Acts:21:25 @ de his autem qui crediderunt ex gentibus nos scripsimus iudicantes ut abstineant se ab idolis immolato et sanguine et suffocato et fornicatione

vul@Acts:21:26 @ tunc Paulus adsumptis viris postera die purificatus cum illis intravit in templum adnuntians expletionem dierum purificationis donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio

vul@Acts:21:27 @ dum autem septem dies consummarentur hii qui de Asia erant Iudaei cum vidissent eum in templo concitaverunt omnem populum et iniecerunt ei manus clamantes

vul@Acts:21:28 @ viri israhelitae adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum

vul@Acts:21:29 @ viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso quem aestimaverunt quoniam in templum induxisset Paulus

vul@Acts:21:30 @ commotaque est civitas tota et facta est concursio populi et adprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim clausae sunt ianuae

vul@Acts:21:31 @ quaerentibus autem eum occidere nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Hierusalem

vul@Acts:21:32 @ qui statim adsumptis militibus et centurionibus decucurrit ad illos qui cum vidissent tribunum et milites cessaverunt percutere Paulum

vul@Acts:21:33 @ tunc accedens tribunus adprehendit eum et iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset

vul@Acts:21:34 @ alii autem aliud clamabant in turba et cum non posset certum cognoscere prae tumultu iussit duci eum in castra

vul@Acts:21:35 @ et cum venisset ad gradus contigit ut portaretur a militibus propter vim populi

vul@Acts:21:36 @ sequebatur enim multitudo populi clamans tolle eum

vul@Acts:21:37 @ et cum coepisset induci in castra Paulus dicit tribuno si licet mihi loqui aliquid ad te qui dixit graece nosti

vul@Acts:21:38 @ nonne tu es Aegyptius qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum

vul@Acts:21:39 @ et dixit ad eum Paulus ego homo sum quidem iudaeus a Tarso Ciliciae non ignotae civitatis municeps rogo autem te permitte mihi loqui ad populum

vul@Acts:21:40 @ et cum ille permisisset Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem et magno silentio facto adlocutus est hebraea lingua dicens

vul@Acts:22:1 @ viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem

vul@Acts:22:2 @ cum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos magis praestiterunt silentium

vul@Acts:22:3 @ et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie

vul@Acts:22:4 @ qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres

vul@Acts:22:5 @ sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur

vul@Acts:22:6 @ factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa

vul@Acts:22:7 @ et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris

vul@Acts:22:8 @ ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris

vul@Acts:22:9 @ et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum

vul@Acts:22:10 @ et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere

vul@Acts:22:11 @ et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum

vul@Acts:22:12 @ Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis

vul@Acts:22:13 @ veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum

vul@Acts:22:14 @ at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius

vul@Acts:22:15 @ quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti

vul@Acts:22:16 @ et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius

vul@Acts:22:17 @ factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis

vul@Acts:22:18 @ et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me

vul@Acts:22:19 @ et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te

vul@Acts:22:20 @ et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum

vul@Acts:22:21 @ et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te

vul@Acts:22:22 @ audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere

vul@Acts:22:23 @ vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem

vul@Acts:22:24 @ iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei

vul@Acts:22:25 @ et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare

vul@Acts:22:26 @ quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est

vul@Acts:22:27 @ accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es at ille dixit etiam

vul@Acts:22:28 @ et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum

vul@Acts:22:29 @ protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum

vul@Acts:22:30 @ postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudaeis solvit eum et iussit sacerdotes convenire et omne concilium et producens Paulum statuit inter illos

vul@Acts:23:1 @ intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem

vul@Acts:23:2 @ princeps autem sacerdotum Ananias praecepit adstantibus sibi percutere os eius

vul@Acts:23:3 @ tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me percuti

vul@Acts:23:4 @ et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledicis

vul@Acts:23:5 @ dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices

vul@Acts:23:6 @ sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor

vul@Acts:23:7 @ et cum haec dixisset facta est dissensio inter Pharisaeos et Sadducaeos et soluta est multitudo

vul@Acts:23:8 @ Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum Pharisaei autem utrumque confitentur

vul@Acts:23:9 @ factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus

vul@Acts:23:10 @ et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis iussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra

vul@Acts:23:11 @ sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romae testificari

vul@Acts:23:12 @ facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum

vul@Acts:23:13 @ erant autem plus quam quadraginta qui hanc coniurationem fecerant

vul@Acts:23:14 @ qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum

vul@Acts:23:15 @ nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum

vul@Acts:23:16 @ quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo

vul@Acts:23:17 @ vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait adulescentem hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid indicare illi

vul@Acts:23:18 @ et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibi

vul@Acts:23:19 @ adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi

vul@Acts:23:20 @ ille autem dixit Iudaeis convenit rogare te ut crastina die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius inquisituri sint de illo

vul@Acts:23:21 @ tu vero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuum

vul@Acts:23:22 @ tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset

vul@Acts:23:23 @ et vocatis duobus centurionibus dixit illis parate milites ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctis

vul@Acts:23:24 @ et iumenta praeparate ut inponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidem

vul@Acts:23:25 @ [

vul@Acts:23:26 @ scribens epistulam continentem haec Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutem

vul@Acts:23:27 @ virum hunc conprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est

vul@Acts:23:28 @ volensque scire causam quam obiciebant illi deduxi eum in concilium eorum

vul@Acts:23:29 @ quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen

vul@Acts:23:30 @ et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverunt ei misi ad te denuntians et accusatoribus ut dicant apud te

vul@Acts:23:31 @ milites ergo secundum praeceptum sibi adsumentes Paulum duxerunt per noctem in Antipatridem

vul@Acts:23:32 @ et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo reversi sunt ad castra

vul@Acts:23:33 @ qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi statuerunt ante illum et Paulum

vul@Acts:23:34 @ cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset et cognoscens quia de Cilicia

vul@Acts:23:35 @ audiam te inquit cum et accusatores tui venerint iussitque in praetorio Herodis custodiri eum

vul@Acts:24:1 @ post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt praesidem adversus Paulum

vul@Acts:24:2 @ et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam

vul@Acts:24:3 @ semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum actione

vul@Acts:24:4 @ ne diutius autem te protraham oro breviter audias nos pro tua clementia

vul@Acts:24:5 @ invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum

vul@Acts:24:6 @ qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus

vul@Acts:24:7 @ [

vul@Acts:24:8 @ a quo poteris ipse iudicans de omnibus istis cognoscere de quibus nos accusamus eum

vul@Acts:24:9 @ adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere

vul@Acts:24:10 @ respondit autem Paulus annuente sibi praeside dicere ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo pro me satisfaciam

vul@Acts:24:11 @ potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem

vul@Acts:24:12 @ et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate

vul@Acts:24:13 @ neque probare possunt tibi de quibus nunc accusant me

vul@Acts:24:14 @ confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt

vul@Acts:24:15 @ spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorum

vul@Acts:24:16 @ in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper

vul@Acts:24:17 @ post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota

vul@Acts:24:18 @ in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque cum tumultu

vul@Acts:24:19 @ quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum me

vul@Acts:24:20 @ aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio

vul@Acts:24:21 @ nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans quoniam de resurrectione mortuorum ego iudicor hodie a vobis

vul@Acts:24:22 @ distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos

vul@Acts:24:23 @ iussitque centurioni custodiri eum et habere requiem nec quemquam prohibere de suis ministrare ei

vul@Acts:24:24 @ post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christum

vul@Acts:24:25 @ disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te

vul@Acts:24:26 @ simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo

vul@Acts:24:27 @ biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctum

vul@Acts:25:1 @ Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea

vul@Acts:25:2 @ adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum et rogabant eum

vul@Acts:25:3 @ postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via

vul@Acts:25:4 @ Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem maturius profecturum

vul@Acts:25:5 @ qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum

vul@Acts:25:6 @ demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci

vul@Acts:25:7 @ qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graves causas obicientes quas non poterant probare

vul@Acts:25:8 @ Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi

vul@Acts:25:9 @ Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me

vul@Acts:25:10 @ dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti

vul@Acts:25:11 @ si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare Caesarem appello

vul@Acts:25:12 @ tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem appellasti ad Caesarem ibis

vul@Acts:25:13 @ et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum

vul@Acts:25:14 @ et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus

vul@Acts:25:15 @ de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem

vul@Acts:25:16 @ ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina

vul@Acts:25:17 @ cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum

vul@Acts:25:18 @ de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malum

vul@Acts:25:19 @ quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere

vul@Acts:25:20 @ haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis

vul@Acts:25:21 @ Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem iussi servari eum donec mittam eum ad Caesarem

vul@Acts:25:22 @ Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies eum

vul@Acts:25:23 @ altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulus

vul@Acts:25:24 @ et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius

vul@Acts:25:25 @ ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc appellante Augustum iudicavi mittere

vul@Acts:25:26 @ de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribam

vul@Acts:25:27 @ sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significare

vul@Acts:26:1 @ Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere

vul@Acts:26:2 @ de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie

vul@Acts:26:3 @ maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me audias

vul@Acts:26:4 @ et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei

vul@Acts:26:5 @ praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus

vul@Acts:26:6 @ et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectus

vul@Acts:26:7 @ in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex

vul@Acts:26:8 @ quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos suscitat

vul@Acts:26:9 @ et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere

vul@Acts:26:10 @ quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam

vul@Acts:26:11 @ et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates

vul@Acts:26:12 @ in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum

vul@Acts:26:13 @ die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant

vul@Acts:26:14 @ omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare

vul@Acts:26:15 @ ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris

vul@Acts:26:16 @ sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi

vul@Acts:26:17 @ eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te

vul@Acts:26:18 @ aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me

vul@Acts:26:19 @ unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis

vul@Acts:26:20 @ sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes

vul@Acts:26:21 @ hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum temptabant interficere

vul@Acts:26:22 @ auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses

vul@Acts:26:23 @ si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus

vul@Acts:26:24 @ haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt

vul@Acts:26:25 @ at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor

vul@Acts:26:26 @ scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est

vul@Acts:26:27 @ credis rex Agrippa prophetis scio quia credis

vul@Acts:26:28 @ Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum fieri

vul@Acts:26:29 @ et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his

vul@Acts:26:30 @ et exsurrexit rex et praeses et Bernice et qui adsidebant eis

vul@Acts:26:31 @ et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste

vul@Acts:26:32 @ Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non appellasset Caesarem

vul@Acts:27:1 @ ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae

vul@Acts:27:2 @ ascendentes autem navem hadrumetinam incipientem navigare circa Asiae loca sustulimus perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicense

vul@Acts:27:3 @ sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere

vul@Acts:27:4 @ et inde cum sustulissemus subnavigavimus Cypro propterea quod essent venti contrarii

vul@Acts:27:5 @ et pelagus Ciliciae et Pamphiliae navigantes venimus Lystram quae est Lyciae

vul@Acts:27:6 @ et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam

vul@Acts:27:7 @ et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum prohibente nos vento adnavigavimus Cretae secundum Salmonem

vul@Acts:27:8 @ et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas Thalassa

vul@Acts:27:9 @ multo autem tempore peracto et cum iam non esset tuta navigatio eo quod et ieiunium iam praeterisset consolabatur Paulus

vul@Acts:27:10 @ dicens eis viri video quoniam cum iniuria et multo damno non solum oneris et navis sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio

vul@Acts:27:11 @ centurio autem gubernatori et nauclerio magis credebat quam his quae a Paulo dicebantur

vul@Acts:27:12 @ et cum aptus portus non esset ad hiemandum plurimi statuerunt consilium navigare inde si quo modo possent devenientes Phoenice hiemare portum Cretae respicientem ad africum et ad chorum

vul@Acts:27:13 @ adspirante autem austro aestimantes propositum se tenere cum sustulissent de Asson legebant Cretam

vul@Acts:27:14 @ non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus qui vocatur euroaquilo

vul@Acts:27:15 @ cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum data nave flatibus ferebamur

vul@Acts:27:16 @ insulam autem quandam decurrentes quae vocatur Caudam potuimus vix obtinere scapham

vul@Acts:27:17 @ qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur

vul@Acts:27:18 @ valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum fecerunt

vul@Acts:27:19 @ et tertia die suis manibus armamenta navis proiecerunt

vul@Acts:27:20 @ neque sole autem neque sideribus apparentibus per plures dies et tempestate non exigua inminente iam ablata erat spes omnis salutis nostrae

vul@Acts:27:21 @ et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam

vul@Acts:27:22 @ et nunc suadeo vobis bono animo esse amissio enim nullius animae erit ex vobis praeterquam navis

vul@Acts:27:23 @ adstitit enim mihi hac nocte angelus Dei cuius sum ego et cui deservio

vul@Acts:27:24 @ dicens ne timeas Paule Caesari te oportet adsistere et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum

vul@Acts:27:25 @ propter quod bono animo estote viri credo enim Deo quia sic erit quemadmodum dictum est mihi

vul@Acts:27:26 @ in insulam autem quandam oportet nos devenire

vul@Acts:27:27 @ sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem

vul@Acts:27:28 @ qui submittentes invenerunt passus viginti et pusillum inde separati invenerunt passus quindecim

vul@Acts:27:29 @ timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri

vul@Acts:27:30 @ nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere

vul@Acts:27:31 @ dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis

vul@Acts:27:32 @ tunc absciderunt milites funes scaphae et passi sunt eam excidere

vul@Acts:27:33 @ et cum lux inciperet fieri rogabat Paulus omnes sumere cibum dicens quartadecima hodie die expectantes ieiuni permanetis nihil accipientes

vul@Acts:27:34 @ propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra quia nullius vestrum capillus de capite peribit

vul@Acts:27:35 @ et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare

vul@Acts:27:36 @ animaequiores autem facti omnes et ipsi adsumpserunt cibum

vul@Acts:27:37 @ eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex

vul@Acts:27:38 @ et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in mare

vul@Acts:27:39 @ cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem

vul@Acts:27:40 @ et cum anchoras abstulissent committebant se mari simul laxantes iuncturas gubernaculorum et levato artemone secundum flatum aurae tendebant ad litus

vul@Acts:27:41 @ et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris

vul@Acts:27:42 @ militum autem consilium fuit ut custodias occiderent ne quis cum enatasset effugeret

vul@Acts:27:43 @ centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire

vul@Acts:27:44 @ et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram

vul@Acts:28:1 @ et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula vocatur barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis

vul@Acts:28:2 @ accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem qui inminebat et frigus

vul@Acts:28:3 @ cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit manum eius

vul@Acts:28:4 @ ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere

vul@Acts:28:5 @ et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est

vul@Acts:28:6 @ at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum

vul@Acts:28:7 @ in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit

vul@Acts:28:8 @ contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum

vul@Acts:28:9 @ quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates accedebant et curabantur

vul@Acts:28:10 @ qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus inposuerunt quae necessaria erant

vul@Acts:28:11 @ post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum

vul@Acts:28:12 @ et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo

vul@Acts:28:13 @ inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem flante austro secunda die venimus Puteolos

vul@Acts:28:14 @ ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam

vul@Acts:28:15 @ et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam

vul@Acts:28:16 @ cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite

vul@Acts:28:17 @ post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum

vul@Acts:28:18 @ qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me

vul@Acts:28:19 @ contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare

vul@Acts:28:20 @ propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum

vul@Acts:28:21 @ at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum

vul@Acts:28:22 @ rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur

vul@Acts:28:23 @ cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam

vul@Acts:28:24 @ et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non credebant

vul@Acts:28:25 @ cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros

vul@Acts:28:26 @ dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis

vul@Acts:28:27 @ incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos

vul@Acts:28:28 @ notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient

vul@Acts:28:29 @ [

vul@Acts:28:30 @ mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum

vul@Romans:1:1 @ Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei

vul@Romans:1:2 @ quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis

vul@Romans:1:3 @ de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem

vul@Romans:1:4 @ qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri

vul@Romans:1:5 @ per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius

vul@Romans:1:6 @ in quibus estis et vos vocati Iesu Christi

vul@Romans:1:7 @ omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

vul@Romans:1:8 @ primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo

vul@Romans:1:9 @ testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio

vul@Romans:1:10 @ semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos

vul@Romans:1:11 @ desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos

vul@Romans:1:12 @ id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam

vul@Romans:1:13 @ nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus

vul@Romans:1:14 @ Graecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum

vul@Romans:1:15 @ ita quod in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare

vul@Romans:1:16 @ non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco

vul@Romans:1:17 @ iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit

vul@Romans:1:18 @ revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent

vul@Romans:1:19 @ quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit

vul@Romans:1:20 @ invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles

vul@Romans:1:21 @ quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum

vul@Romans:1:22 @ dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt

vul@Romans:1:23 @ et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium

vul@Romans:1:24 @ propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis

vul@Romans:1:25 @ qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amen

vul@Romans:1:26 @ propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam

vul@Romans:1:27 @ similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes

vul@Romans:1:28 @ et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt

vul@Romans:1:29 @ repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones

vul@Romans:1:30 @ detractores Deo odibiles contumeliosos superbos elatos inventores malorum parentibus non oboedientes

vul@Romans:1:31 @ insipientes inconpositos sine affectione absque foedere sine misericordia

vul@Romans:1:32 @ qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus

vul@Romans:2:1 @ propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas

vul@Romans:2:2 @ scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt

vul@Romans:2:3 @ existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei

vul@Romans:2:4 @ an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit

vul@Romans:2:5 @ secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei

vul@Romans:2:6 @ qui reddet unicuique secundum opera eius

vul@Romans:2:7 @ his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam

vul@Romans:2:8 @ his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio

vul@Romans:2:9 @ tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci

vul@Romans:2:10 @ gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco

vul@Romans:2:11 @ non est enim personarum acceptio apud Deum

vul@Romans:2:12 @ quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur

vul@Romans:2:13 @ non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur

vul@Romans:2:14 @ cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex

vul@Romans:2:15 @ qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium

vul@Romans:2:16 @ in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum

vul@Romans:2:17 @ si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo

vul@Romans:2:18 @ et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem

vul@Romans:2:19 @ confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt

vul@Romans:2:20 @ eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege

vul@Romans:2:21 @ qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris

vul@Romans:2:22 @ qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis

vul@Romans:2:23 @ qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras

vul@Romans:2:24 @ nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est

vul@Romans:2:25 @ circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est

vul@Romans:2:26 @ si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur

vul@Romans:2:27 @ et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es

vul@Romans:2:28 @ non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio

vul@Romans:2:29 @ sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est

vul@Romans:3:1 @ quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis

vul@Romans:3:2 @ multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei

vul@Romans:3:3 @ quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit

vul@Romans:3:4 @ est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris

vul@Romans:3:5 @ si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico

vul@Romans:3:6 @ absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum

vul@Romans:3:7 @ si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor

vul@Romans:3:8 @ et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est

vul@Romans:3:9 @ quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse

vul@Romans:3:10 @ sicut scriptum est quia non est iustus quisquam

vul@Romans:3:11 @ non est intellegens non est requirens Deum

vul@Romans:3:12 @ omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum

vul@Romans:3:13 @ sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum

vul@Romans:3:14 @ quorum os maledictione et amaritudine plenum est

vul@Romans:3:15 @ veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem

vul@Romans:3:16 @ contritio et infelicitas in viis eorum

vul@Romans:3:17 @ et viam pacis non cognoverunt

vul@Romans:3:18 @ non est timor Dei ante oculos eorum

vul@Romans:3:19 @ scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo

vul@Romans:3:20 @ quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati

vul@Romans:3:21 @ nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis

vul@Romans:3:22 @ iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio

vul@Romans:3:23 @ omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei

vul@Romans:3:24 @ iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu

vul@Romans:3:25 @ quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum

vul@Romans:3:26 @ in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu

vul@Romans:3:27 @ ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei

vul@Romans:3:28 @ arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis

vul@Romans:3:29 @ an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium

vul@Romans:3:30 @ quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem

vul@Romans:3:31 @ legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus

vul@Romans:4:1 @ quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem

vul@Romans:4:2 @ si enim Abraham ex operibus iustificatus est habet gloriam sed non apud Deum

vul@Romans:4:3 @ quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam

vul@Romans:4:4 @ ei autem qui operatur merces non inputatur secundum gratiam sed secundum debitum

vul@Romans:4:5 @ ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui iustificat impium reputatur fides eius ad iustitiam

vul@Romans:4:6 @ sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus

vul@Romans:4:7 @ beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata

vul@Romans:4:8 @ beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum

vul@Romans:4:9 @ beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam

vul@Romans:4:10 @ quomodo ergo reputata est in circumcisione an in praeputio non in circumcisione sed in praeputio

vul@Romans:4:11 @ et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio ut sit pater omnium credentium per praeputium ut reputetur et illis ad iustitiam

vul@Romans:4:12 @ et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione sed et his qui sectantur vestigia quae est in praeputio fidei patris nostri Abrahae

vul@Romans:4:13 @ non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius ut heres esset mundi sed per iustitiam fidei

vul@Romans:4:14 @ si enim qui ex lege heredes sunt exinanita est fides abolita est promissio

vul@Romans:4:15 @ lex enim iram operatur ubi enim non est lex nec praevaricatio

vul@Romans:4:16 @ ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit promissio omni semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide est Abrahae qui est pater omnium nostrum

vul@Romans:4:17 @ sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quae non sunt tamquam ea quae sunt

vul@Romans:4:18 @ qui contra spem in spem credidit ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est sic erit semen tuum

vul@Romans:4:19 @ et non infirmatus fide consideravit corpus suum emortuum cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sarrae

vul@Romans:4:20 @ in repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia sed confortatus est fide dans gloriam Deo

vul@Romans:4:21 @ plenissime sciens quia quaecumque promisit potens est et facere

vul@Romans:4:22 @ ideo et reputatum est illi ad iustitiam

vul@Romans:4:23 @ non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi

vul@Romans:4:24 @ sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis

vul@Romans:4:25 @ qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram

vul@Romans:5:1 @ iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum

vul@Romans:5:2 @ per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei

vul@Romans:5:3 @ non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur

vul@Romans:5:4 @ patientia autem probationem probatio vero spem

vul@Romans:5:5 @ spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis

vul@Romans:5:6 @ ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est

vul@Romans:5:7 @ vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori

vul@Romans:5:8 @ commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus

vul@Romans:5:9 @ Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum

vul@Romans:5:10 @ si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius

vul@Romans:5:11 @ non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus

vul@Romans:5:12 @ propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt

vul@Romans:5:13 @ usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est

vul@Romans:5:14 @ sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri

vul@Romans:5:15 @ sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit

vul@Romans:5:16 @ et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem

vul@Romans:5:17 @ si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum

vul@Romans:5:18 @ igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae

vul@Romans:5:19 @ sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi

vul@Romans:5:20 @ lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia

vul@Romans:5:21 @ ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum

vul@Romans:6:1 @ quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet

vul@Romans:6:2 @ absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo

vul@Romans:6:3 @ an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus

vul@Romans:6:4 @ consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus

vul@Romans:6:5 @ si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus

vul@Romans:6:6 @ hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato

vul@Romans:6:7 @ qui enim mortuus est iustificatus est a peccato

vul@Romans:6:8 @ si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo

vul@Romans:6:9 @ scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur

vul@Romans:6:10 @ quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo

vul@Romans:6:11 @ ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu

vul@Romans:6:12 @ non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius

vul@Romans:6:13 @ sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo

vul@Romans:6:14 @ peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia

vul@Romans:6:15 @ quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit

vul@Romans:6:16 @ nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam

vul@Romans:6:17 @ gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis

vul@Romans:6:18 @ liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae

vul@Romans:6:19 @ humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem

vul@Romans:6:20 @ cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae

vul@Romans:6:21 @ quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est

vul@Romans:6:22 @ nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam

vul@Romans:6:23 @ stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro

vul@Romans:7:1 @ an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit

vul@Romans:7:2 @ nam quae sub viro est mulier vivente viro alligata est legi si autem mortuus fuerit vir soluta est a lege viri

vul@Romans:7:3 @ igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro

vul@Romans:7:4 @ itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo

vul@Romans:7:5 @ cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti

vul@Romans:7:6 @ nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae

vul@Romans:7:7 @ quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces

vul@Romans:7:8 @ occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat

vul@Romans:7:9 @ ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit

vul@Romans:7:10 @ ego autem mortuus sum et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam hoc esse ad mortem

vul@Romans:7:11 @ nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit

vul@Romans:7:12 @ itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum

vul@Romans:7:13 @ quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum

vul@Romans:7:14 @ scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccato

vul@Romans:7:15 @ quod enim operor non intellego non enim quod volo hoc ago sed quod odi illud facio

vul@Romans:7:16 @ si autem quod nolo illud facio consentio legi quoniam bona

vul@Romans:7:17 @ nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum

vul@Romans:7:18 @ scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio

vul@Romans:7:19 @ non enim quod volo bonum hoc facio sed quod nolo malum hoc ago

vul@Romans:7:20 @ si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum

vul@Romans:7:21 @ invenio igitur legem volenti mihi facere bonum quoniam mihi malum adiacet

vul@Romans:7:22 @ condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem

vul@Romans:7:23 @ video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis

vul@Romans:7:24 @ infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius

vul@Romans:7:25 @ gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati

vul@Romans:8:1 @ nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant

vul@Romans:8:2 @ lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis

vul@Romans:8:3 @ nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne

vul@Romans:8:4 @ ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum

vul@Romans:8:5 @ qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt

vul@Romans:8:6 @ nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax

vul@Romans:8:7 @ quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest

vul@Romans:8:8 @ qui autem in carne sunt Deo placere non possunt

vul@Romans:8:9 @ vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius

vul@Romans:8:10 @ si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem

vul@Romans:8:11 @ quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis

vul@Romans:8:12 @ ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus

vul@Romans:8:13 @ si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis

vul@Romans:8:14 @ quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei

vul@Romans:8:15 @ non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater

vul@Romans:8:16 @ ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei

vul@Romans:8:17 @ si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur

vul@Romans:8:18 @ existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis

vul@Romans:8:19 @ nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat

vul@Romans:8:20 @ vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem

vul@Romans:8:21 @ quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei

vul@Romans:8:22 @ scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc

vul@Romans:8:23 @ non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri

vul@Romans:8:24 @ spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat

vul@Romans:8:25 @ si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus

vul@Romans:8:26 @ similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus

vul@Romans:8:27 @ qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis

vul@Romans:8:28 @ scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti

vul@Romans:8:29 @ nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus

vul@Romans:8:30 @ quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit

vul@Romans:8:31 @ quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos

vul@Romans:8:32 @ qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit

vul@Romans:8:33 @ quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat

vul@Romans:8:34 @ quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis

vul@Romans:8:35 @ quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius

vul@Romans:8:36 @ sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis

vul@Romans:8:37 @ sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos

vul@Romans:8:38 @ certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines

vul@Romans:8:39 @ neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro

vul@Romans:9:1 @ veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto

vul@Romans:9:2 @ quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo

vul@Romans:9:3 @ optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem

vul@Romans:9:4 @ qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa

vul@Romans:9:5 @ quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen

vul@Romans:9:6 @ non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel

vul@Romans:9:7 @ neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen

vul@Romans:9:8 @ id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine

vul@Romans:9:9 @ promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius

vul@Romans:9:10 @ non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro

vul@Romans:9:11 @ cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret

vul@Romans:9:12 @ non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori

vul@Romans:9:13 @ sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui

vul@Romans:9:14 @ quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit

vul@Romans:9:15 @ Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor

vul@Romans:9:16 @ igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei

vul@Romans:9:17 @ dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra

vul@Romans:9:18 @ ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat

vul@Romans:9:19 @ dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit

vul@Romans:9:20 @ o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic

vul@Romans:9:21 @ an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam

vul@Romans:9:22 @ quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum

vul@Romans:9:23 @ ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam

vul@Romans:9:24 @ quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus

vul@Romans:9:25 @ sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam

vul@Romans:9:26 @ et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi

vul@Romans:9:27 @ Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient

vul@Romans:9:28 @ verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram

vul@Romans:9:29 @ et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus

vul@Romans:9:30 @ quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est

vul@Romans:9:31 @ Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit

vul@Romans:9:32 @ quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis

vul@Romans:9:33 @ sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur

vul@Romans:10:1 @ fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem

vul@Romans:10:2 @ testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam

vul@Romans:10:3 @ ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti

vul@Romans:10:4 @ finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti

vul@Romans:10:5 @ Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea

vul@Romans:10:6 @ quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere

vul@Romans:10:7 @ aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare

vul@Romans:10:8 @ sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamus

vul@Romans:10:9 @ quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris

vul@Romans:10:10 @ corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem

vul@Romans:10:11 @ dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur

vul@Romans:10:12 @ non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum

vul@Romans:10:13 @ omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit

vul@Romans:10:14 @ quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante

vul@Romans:10:15 @ quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona

vul@Romans:10:16 @ sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro

vul@Romans:10:17 @ ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi

vul@Romans:10:18 @ sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum

vul@Romans:10:19 @ sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam

vul@Romans:10:20 @ Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant

vul@Romans:10:21 @ ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem

vul@Romans:11:1 @ dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin

vul@Romans:11:2 @ non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel

vul@Romans:11:3 @ Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam

vul@Romans:11:4 @ sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal

vul@Romans:11:5 @ sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt

vul@Romans:11:6 @ si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia

vul@Romans:11:7 @ quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt

vul@Romans:11:8 @ sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem

vul@Romans:11:9 @ et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis

vul@Romans:11:10 @ obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva

vul@Romans:11:11 @ dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur

vul@Romans:11:12 @ quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum

vul@Romans:11:13 @ vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo

vul@Romans:11:14 @ si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis

vul@Romans:11:15 @ si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis

vul@Romans:11:16 @ quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami

vul@Romans:11:17 @ quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es

vul@Romans:11:18 @ noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te

vul@Romans:11:19 @ dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar

vul@Romans:11:20 @ bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time

vul@Romans:11:21 @ si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat

vul@Romans:11:22 @ vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris

vul@Romans:11:23 @ sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos

vul@Romans:11:24 @ nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae

vul@Romans:11:25 @ nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret

vul@Romans:11:26 @ et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob

vul@Romans:11:27 @ et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum

vul@Romans:11:28 @ secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres

vul@Romans:11:29 @ sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei

vul@Romans:11:30 @ sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem

vul@Romans:11:31 @ ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur

vul@Romans:11:32 @ conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur

vul@Romans:11:33 @ o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius

vul@Romans:11:34 @ quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit

vul@Romans:11:35 @ aut quis prior dedit illi et retribuetur ei

vul@Romans:11:36 @ quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen

vul@Romans:12:1 @ obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum

vul@Romans:12:2 @ et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta

vul@Romans:12:3 @ dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei

vul@Romans:12:4 @ sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent

vul@Romans:12:5 @ ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra

vul@Romans:12:6 @ habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei

vul@Romans:12:7 @ sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina

vul@Romans:12:8 @ qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate

vul@Romans:12:9 @ dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono

vul@Romans:12:10 @ caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes

vul@Romans:12:11 @ sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes

vul@Romans:12:12 @ spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes

vul@Romans:12:13 @ necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes

vul@Romans:12:14 @ benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere

vul@Romans:12:15 @ gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus

vul@Romans:12:16 @ id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos

vul@Romans:12:17 @ nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus

vul@Romans:12:18 @ si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes

vul@Romans:12:19 @ non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus

vul@Romans:12:20 @ sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius

vul@Romans:12:21 @ noli vinci a malo sed vince in bono malum

vul@Romans:13:1 @ omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt

vul@Romans:13:2 @ itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt

vul@Romans:13:3 @ nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa

vul@Romans:13:4 @ Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit

vul@Romans:13:5 @ ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam

vul@Romans:13:6 @ ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes

vul@Romans:13:7 @ reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem

vul@Romans:13:8 @ nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit

vul@Romans:13:9 @ nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum

vul@Romans:13:10 @ dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio

vul@Romans:13:11 @ et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus

vul@Romans:13:12 @ nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis

vul@Romans:13:13 @ sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione

vul@Romans:13:14 @ sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis

vul@Romans:14:1 @ infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum

vul@Romans:14:2 @ alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat

vul@Romans:14:3 @ is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit

vul@Romans:14:4 @ tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum

vul@Romans:14:5 @ nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet

vul@Romans:14:6 @ qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo

vul@Romans:14:7 @ nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur

vul@Romans:14:8 @ sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus

vul@Romans:14:9 @ in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur

vul@Romans:14:10 @ tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei

vul@Romans:14:11 @ scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo

vul@Romans:14:12 @ itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo

vul@Romans:14:13 @ non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum

vul@Romans:14:14 @ scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est

vul@Romans:14:15 @ si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est

vul@Romans:14:16 @ non ergo blasphemetur bonum nostrum

vul@Romans:14:17 @ non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto

vul@Romans:14:18 @ qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus

vul@Romans:14:19 @ itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem

vul@Romans:14:20 @ noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat

vul@Romans:14:21 @ bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur

vul@Romans:14:22 @ tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat

vul@Romans:14:23 @ qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est

vul@Romans:15:1 @ debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere

vul@Romans:15:2 @ unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem

vul@Romans:15:3 @ etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me

vul@Romans:15:4 @ quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus

vul@Romans:15:5 @ Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum

vul@Romans:15:6 @ ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi

vul@Romans:15:7 @ propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei

vul@Romans:15:8 @ dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum

vul@Romans:15:9 @ gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo

vul@Romans:15:10 @ et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius

vul@Romans:15:11 @ et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi

vul@Romans:15:12 @ et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt

vul@Romans:15:13 @ Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti

vul@Romans:15:14 @ certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere

vul@Romans:15:15 @ audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo

vul@Romans:15:16 @ ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto

vul@Romans:15:17 @ habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum

vul@Romans:15:18 @ non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis

vul@Romans:15:19 @ in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi

vul@Romans:15:20 @ sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem

vul@Romans:15:21 @ sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent

vul@Romans:15:22 @ propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos

vul@Romans:15:23 @ nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis

vul@Romans:15:24 @ cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero

vul@Romans:15:25 @ nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis

vul@Romans:15:26 @ probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem

vul@Romans:15:27 @ placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis

vul@Romans:15:28 @ hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam

vul@Romans:15:29 @ scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam

vul@Romans:15:30 @ obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum

vul@Romans:15:31 @ ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis

vul@Romans:15:32 @ ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum

vul@Romans:15:33 @ Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen

vul@Romans:16:1 @ commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris

vul@Romans:16:2 @ ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi

vul@Romans:16:3 @ salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu

vul@Romans:16:4 @ qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium

vul@Romans:16:5 @ et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo

vul@Romans:16:6 @ salutate Mariam quae multum laboravit in vobis

vul@Romans:16:7 @ salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo

vul@Romans:16:8 @ salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino

vul@Romans:16:9 @ salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum

vul@Romans:16:10 @ salutate Apellen probum in Christo

vul@Romans:16:11 @ salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino

vul@Romans:16:12 @ salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino

vul@Romans:16:13 @ salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam

vul@Romans:16:14 @ salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres

vul@Romans:16:15 @ salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos

vul@Romans:16:16 @ salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi

vul@Romans:16:17 @ rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis

vul@Romans:16:18 @ huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium

vul@Romans:16:19 @ vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo

vul@Romans:16:20 @ Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum

vul@Romans:16:21 @ salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei

vul@Romans:16:22 @ saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino

vul@Romans:16:23 @ salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater

vul@Romans:16:24 @ [

vul@Romans:16:25 @ ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti

vul@Romans:16:26 @ quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito

vul@1Corinthians:1:1 @ Paulus vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Sosthenes frater

vul@1Corinthians:1:2 @ ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro

vul@1Corinthians:1:3 @ gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

vul@1Corinthians:1:4 @ gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu

vul@1Corinthians:1:5 @ quia in omnibus divites facti estis in illo in omni verbo et in omni scientia

vul@1Corinthians:1:6 @ sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis

vul@1Corinthians:1:7 @ ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi

vul@1Corinthians:1:8 @ qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die adventus Domini nostri Iesu Christi

vul@1Corinthians:1:9 @ fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii eius Iesu Christi Domini nostri

vul@1Corinthians:1:10 @ obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia

vul@1Corinthians:1:11 @ significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab his qui sunt Chloes quia contentiones inter vos sunt

vul@1Corinthians:1:12 @ hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit ego quidem sum Pauli ego autem Apollo ego vero Cephae ego autem Christi

vul@1Corinthians:1:13 @ divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli baptizati estis

vul@1Corinthians:1:14 @ gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Gaium

vul@1Corinthians:1:15 @ ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis

vul@1Corinthians:1:16 @ baptizavi autem et Stephanae domum ceterum nescio si quem alium baptizaverim

vul@1Corinthians:1:17 @ non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi

vul@1Corinthians:1:18 @ verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est

vul@1Corinthians:1:19 @ scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo

vul@1Corinthians:1:20 @ ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor huius saeculi nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi

vul@1Corinthians:1:21 @ nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes

vul@1Corinthians:1:22 @ quoniam et Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt

vul@1Corinthians:1:23 @ nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam

vul@1Corinthians:1:24 @ ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam

vul@1Corinthians:1:25 @ quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod infirmum est Dei fortius est hominibus

vul@1Corinthians:1:26 @ videte enim vocationem vestram fratres quia non multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles

vul@1Corinthians:1:27 @ sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia

vul@1Corinthians:1:28 @ et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quae non sunt ut ea quae sunt destrueret

vul@1Corinthians:1:29 @ ut non glorietur omnis caro in conspectu eius

vul@1Corinthians:1:30 @ ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio

vul@1Corinthians:1:31 @ ut quemadmodum scriptum est qui gloriatur in Domino glorietur

vul@1Corinthians:2:1 @ et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi

vul@1Corinthians:2:2 @ non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum

vul@1Corinthians:2:3 @ et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos

vul@1Corinthians:2:4 @ et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis

vul@1Corinthians:2:5 @ ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei

vul@1Corinthians:2:6 @ sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur

vul@1Corinthians:2:7 @ sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram

vul@1Corinthians:2:8 @ quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent

vul@1Corinthians:2:9 @ sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum

vul@1Corinthians:2:10 @ nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei

vul@1Corinthians:2:11 @ quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei

vul@1Corinthians:2:12 @ nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis

vul@1Corinthians:2:13 @ quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes

vul@1Corinthians:2:14 @ animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur

vul@1Corinthians:2:15 @ spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur

vul@1Corinthians:2:16 @ quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus

vul@1Corinthians:3:1 @ et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo

vul@1Corinthians:3:2 @ lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales

vul@1Corinthians:3:3 @ cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis

vul@1Corinthians:3:4 @ cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus

vul@1Corinthians:3:5 @ ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit

vul@1Corinthians:3:6 @ ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit

vul@1Corinthians:3:7 @ itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus

vul@1Corinthians:3:8 @ qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem

vul@1Corinthians:3:9 @ Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis

vul@1Corinthians:3:10 @ secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet

vul@1Corinthians:3:11 @ fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus

vul@1Corinthians:3:12 @ si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam

vul@1Corinthians:3:13 @ uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit

vul@1Corinthians:3:14 @ si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet

vul@1Corinthians:3:15 @ si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem

vul@1Corinthians:3:16 @ nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis

vul@1Corinthians:3:17 @ si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos

vul@1Corinthians:3:18 @ nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens

vul@1Corinthians:3:19 @ sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum

vul@1Corinthians:3:20 @ et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt

vul@1Corinthians:3:21 @ itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt

vul@1Corinthians:3:22 @ sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt

vul@1Corinthians:3:23 @ vos autem Christi Christus autem Dei

vul@1Corinthians:4:1 @ sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei

vul@1Corinthians:4:2 @ hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur

vul@1Corinthians:4:3 @ mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico

vul@1Corinthians:4:4 @ nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est

vul@1Corinthians:4:5 @ itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo

vul@1Corinthians:4:6 @ haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio

vul@1Corinthians:4:7 @ quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis

vul@1Corinthians:4:8 @ iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus

vul@1Corinthians:4:9 @ puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus

vul@1Corinthians:4:10 @ nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles

vul@1Corinthians:4:11 @ usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus

vul@1Corinthians:4:12 @ et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus

vul@1Corinthians:4:13 @ blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc

vul@1Corinthians:4:14 @ non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo

vul@1Corinthians:4:15 @ nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui

vul@1Corinthians:4:16 @ rogo ergo vos imitatores mei estote

vul@1Corinthians:4:17 @ ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo

vul@1Corinthians:4:18 @ tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam

vul@1Corinthians:4:19 @ veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem

vul@1Corinthians:4:20 @ non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute

vul@1Corinthians:4:21 @ quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis

vul@1Corinthians:5:1 @ omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat

vul@1Corinthians:5:2 @ et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit

vul@1Corinthians:5:3 @ ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est

vul@1Corinthians:5:4 @ in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu

vul@1Corinthians:5:5 @ tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu

vul@1Corinthians:5:6 @ non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit

vul@1Corinthians:5:7 @ expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus

vul@1Corinthians:5:8 @ itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis

vul@1Corinthians:5:9 @ scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis

vul@1Corinthians:5:10 @ non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse

vul@1Corinthians:5:11 @ nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere

vul@1Corinthians:5:12 @ quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis

vul@1Corinthians:5:13 @ nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis

vul@1Corinthians:6:1 @ audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos

vul@1Corinthians:6:2 @ an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis

vul@1Corinthians:6:3 @ nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia

vul@1Corinthians:6:4 @ saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum

vul@1Corinthians:6:5 @ ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum

vul@1Corinthians:6:6 @ sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles

vul@1Corinthians:6:7 @ iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini

vul@1Corinthians:6:8 @ sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus

vul@1Corinthians:6:9 @ an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri

vul@1Corinthians:6:10 @ neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt

vul@1Corinthians:6:11 @ et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri

vul@1Corinthians:6:12 @ omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate

vul@1Corinthians:6:13 @ esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori

vul@1Corinthians:6:14 @ Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam

vul@1Corinthians:6:15 @ nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit

vul@1Corinthians:6:16 @ an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una

vul@1Corinthians:6:17 @ qui autem adheret Domino unus spiritus est

vul@1Corinthians:6:18 @ fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat

vul@1Corinthians:6:19 @ an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri

vul@1Corinthians:6:20 @ empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro

vul@1Corinthians:7:1 @ de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere

vul@1Corinthians:7:2 @ propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat

vul@1Corinthians:7:3 @ uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro

vul@1Corinthians:7:4 @ mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier

vul@1Corinthians:7:5 @ nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram

vul@1Corinthians:7:6 @ hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium

vul@1Corinthians:7:7 @ volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic

vul@1Corinthians:7:8 @ dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego

vul@1Corinthians:7:9 @ quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri

vul@1Corinthians:7:10 @ his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere

vul@1Corinthians:7:11 @ quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat

vul@1Corinthians:7:12 @ nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam

vul@1Corinthians:7:13 @ et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum

vul@1Corinthians:7:14 @ sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt

vul@1Corinthians:7:15 @ quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus

vul@1Corinthians:7:16 @ unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies

vul@1Corinthians:7:17 @ nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo

vul@1Corinthians:7:18 @ circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur

vul@1Corinthians:7:19 @ circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei

vul@1Corinthians:7:20 @ unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat

vul@1Corinthians:7:21 @ servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis utere

vul@1Corinthians:7:22 @ qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi

vul@1Corinthians:7:23 @ pretio empti estis nolite fieri servi hominum

vul@1Corinthians:7:24 @ unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum

vul@1Corinthians:7:25 @ de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis

vul@1Corinthians:7:26 @ existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse

vul@1Corinthians:7:27 @ alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem

vul@1Corinthians:7:28 @ si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco

vul@1Corinthians:7:29 @ hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint

vul@1Corinthians:7:30 @ et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes

vul@1Corinthians:7:31 @ et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundi

vul@1Corinthians:7:32 @ volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo

vul@1Corinthians:7:33 @ qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est

vul@1Corinthians:7:34 @ et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro

vul@1Corinthians:7:35 @ porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandi

vul@1Corinthians:7:36 @ si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat

vul@1Corinthians:7:37 @ nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit

vul@1Corinthians:7:38 @ igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius facit

vul@1Corinthians:7:39 @ mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino

vul@1Corinthians:7:40 @ beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo

vul@1Corinthians:8:1 @ de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat

vul@1Corinthians:8:2 @ si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire

vul@1Corinthians:8:3 @ si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo

vul@1Corinthians:8:4 @ de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus

vul@1Corinthians:8:5 @ nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi

vul@1Corinthians:8:6 @ nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum

vul@1Corinthians:8:7 @ sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur

vul@1Corinthians:8:8 @ esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus

vul@1Corinthians:8:9 @ videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus

vul@1Corinthians:8:10 @ si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta

vul@1Corinthians:8:11 @ et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est

vul@1Corinthians:8:12 @ sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis

vul@1Corinthians:8:13 @ quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem

vul@1Corinthians:9:1 @ non sum liber non sum apostolus nonne Iesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino

vul@1Corinthians:9:2 @ si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino

vul@1Corinthians:9:3 @ mea defensio apud eos qui me interrogant haec est

vul@1Corinthians:9:4 @ numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi

vul@1Corinthians:9:5 @ numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas

vul@1Corinthians:9:6 @ aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi

vul@1Corinthians:9:7 @ quis militat suis stipendiis umquam quis plantat vineam et fructum eius non edit quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat

vul@1Corinthians:9:8 @ numquid secundum hominem haec dico an et lex haec non dicit

vul@1Corinthians:9:9 @ scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi trituranti numquid de bubus cura est Deo

vul@1Corinthians:9:10 @ an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi

vul@1Corinthians:9:11 @ si nos vobis spiritalia seminavimus magnum est si nos carnalia vestra metamus

vul@1Corinthians:9:12 @ si alii potestatis vestrae participes sunt non potius nos sed non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio Christi

vul@1Corinthians:9:13 @ nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt qui altario deserviunt cum altario participantur

vul@1Corinthians:9:14 @ ita et Dominus ordinavit his qui evangelium adnuntiant de evangelio vivere

vul@1Corinthians:9:15 @ ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem haec ut ita fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet

vul@1Corinthians:9:16 @ nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit vae enim mihi est si non evangelizavero

vul@1Corinthians:9:17 @ si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi credita est

vul@1Corinthians:9:18 @ quae est ergo merces mea ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium ut non abutar potestate mea in evangelio

vul@1Corinthians:9:19 @ nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem

vul@1Corinthians:9:20 @ et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus ut Iudaeos lucrarer

vul@1Corinthians:9:21 @ his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant

vul@1Corinthians:9:22 @ factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucri facerem omnibus omnia factus sum ut omnes facerem salvos

vul@1Corinthians:9:23 @ omnia autem facio propter evangelium ut particeps eius efficiar

vul@1Corinthians:9:24 @ nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium sic currite ut conprehendatis

vul@1Corinthians:9:25 @ omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam

vul@1Corinthians:9:26 @ ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem verberans

vul@1Corinthians:9:27 @ sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar

vul@1Corinthians:10:1 @ nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt

vul@1Corinthians:10:2 @ et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari

vul@1Corinthians:10:3 @ et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt

vul@1Corinthians:10:4 @ et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus

vul@1Corinthians:10:5 @ sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto

vul@1Corinthians:10:6 @ haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt

vul@1Corinthians:10:7 @ neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere

vul@1Corinthians:10:8 @ neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia

vul@1Corinthians:10:9 @ neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt

vul@1Corinthians:10:10 @ neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore

vul@1Corinthians:10:11 @ haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt

vul@1Corinthians:10:12 @ itaque qui se existimat stare videat ne cadat

vul@1Corinthians:10:13 @ temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere

vul@1Corinthians:10:14 @ propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura

vul@1Corinthians:10:15 @ ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico

vul@1Corinthians:10:16 @ calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est

vul@1Corinthians:10:17 @ quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur

vul@1Corinthians:10:18 @ videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris

vul@1Corinthians:10:19 @ quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid

vul@1Corinthians:10:20 @ sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum

vul@1Corinthians:10:21 @ non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum

vul@1Corinthians:10:22 @ an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt

vul@1Corinthians:10:23 @ omnia licent sed non omnia aedificant

vul@1Corinthians:10:24 @ nemo quod suum est quaerat sed quod alterius

vul@1Corinthians:10:25 @ omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam

vul@1Corinthians:10:26 @ Domini est terra et plenitudo eius

vul@1Corinthians:10:27 @ si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam

vul@1Corinthians:10:28 @ si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam

vul@1Corinthians:10:29 @ conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia

vul@1Corinthians:10:30 @ si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago

vul@1Corinthians:10:31 @ sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite

vul@1Corinthians:10:32 @ sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei

vul@1Corinthians:10:33 @ sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant

vul@1Corinthians:11:1 @ imitatores mei estote sicut et ego Christi

vul@1Corinthians:11:2 @ laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis

vul@1Corinthians:11:3 @ volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus

vul@1Corinthians:11:4 @ omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum

vul@1Corinthians:11:5 @ omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur

vul@1Corinthians:11:6 @ nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum

vul@1Corinthians:11:7 @ vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est

vul@1Corinthians:11:8 @ non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro

vul@1Corinthians:11:9 @ etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum

vul@1Corinthians:11:10 @ ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos

vul@1Corinthians:11:11 @ verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino

vul@1Corinthians:11:12 @ nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo

vul@1Corinthians:11:13 @ vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum

vul@1Corinthians:11:14 @ nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi

vul@1Corinthians:11:15 @ mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt

vul@1Corinthians:11:16 @ si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei

vul@1Corinthians:11:17 @ hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis

vul@1Corinthians:11:18 @ primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo

vul@1Corinthians:11:19 @ nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis

vul@1Corinthians:11:20 @ convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare

vul@1Corinthians:11:21 @ unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est

vul@1Corinthians:11:22 @ numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo

vul@1Corinthians:11:23 @ ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem

vul@1Corinthians:11:24 @ et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem

vul@1Corinthians:11:25 @ similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem

vul@1Corinthians:11:26 @ quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat

vul@1Corinthians:11:27 @ itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini

vul@1Corinthians:11:28 @ probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat

vul@1Corinthians:11:29 @ qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus

vul@1Corinthians:11:30 @ ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi

vul@1Corinthians:11:31 @ quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur

vul@1Corinthians:11:32 @ dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur

vul@1Corinthians:11:33 @ itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate

vul@1Corinthians:11:34 @ si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam

vul@1Corinthians:12:1 @ de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres

vul@1Corinthians:12:2 @ scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes

vul@1Corinthians:12:3 @ ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto

vul@1Corinthians:12:4 @ divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus

vul@1Corinthians:12:5 @ et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus

vul@1Corinthians:12:6 @ et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus

vul@1Corinthians:12:7 @ unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem

vul@1Corinthians:12:8 @ alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum

vul@1Corinthians:12:9 @ alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu

vul@1Corinthians:12:10 @ alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum

vul@1Corinthians:12:11 @ haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult

vul@1Corinthians:12:12 @ sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus

vul@1Corinthians:12:13 @ etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus

vul@1Corinthians:12:14 @ nam et corpus non est unum membrum sed multa

vul@1Corinthians:12:15 @ si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore

vul@1Corinthians:12:16 @ et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore

vul@1Corinthians:12:17 @ si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus

vul@1Corinthians:12:18 @ nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit

vul@1Corinthians:12:19 @ quod si essent omnia unum membrum ubi corpus

vul@1Corinthians:12:20 @ nunc autem multa quidem membra unum autem corpus

vul@1Corinthians:12:21 @ non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii

vul@1Corinthians:12:22 @ sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt

vul@1Corinthians:12:23 @ et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent

vul@1Corinthians:12:24 @ honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem

vul@1Corinthians:12:25 @ ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra

vul@1Corinthians:12:26 @ et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra

vul@1Corinthians:12:27 @ vos autem estis corpus Christi et membra de membro

vul@1Corinthians:12:28 @ et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum

vul@1Corinthians:12:29 @ numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores

vul@1Corinthians:12:30 @ numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur

vul@1Corinthians:12:31 @ aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro

vul@1Corinthians:13:1 @ si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens

vul@1Corinthians:13:2 @ et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum

vul@1Corinthians:13:3 @ et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest

vul@1Corinthians:13:4 @ caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur

vul@1Corinthians:13:5 @ non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum

vul@1Corinthians:13:6 @ non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati

vul@1Corinthians:13:7 @ omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet

vul@1Corinthians:13:8 @ caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur

vul@1Corinthians:13:9 @ ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus

vul@1Corinthians:13:10 @ cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est

vul@1Corinthians:13:11 @ cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli

vul@1Corinthians:13:12 @ videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum

vul@1Corinthians:13:13 @ nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas

vul@1Corinthians:14:1 @ sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis

vul@1Corinthians:14:2 @ qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria

vul@1Corinthians:14:3 @ nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes

vul@1Corinthians:14:4 @ qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat

vul@1Corinthians:14:5 @ volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat

vul@1Corinthians:14:6 @ nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina

vul@1Corinthians:14:7 @ tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur

vul@1Corinthians:14:8 @ etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum

vul@1Corinthians:14:9 @ ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes

vul@1Corinthians:14:10 @ tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est

vul@1Corinthians:14:11 @ si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus

vul@1Corinthians:14:12 @ sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis

vul@1Corinthians:14:13 @ et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur

vul@1Corinthians:14:14 @ nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est

vul@1Corinthians:14:15 @ quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente

vul@1Corinthians:14:16 @ ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit

vul@1Corinthians:14:17 @ nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur

vul@1Corinthians:14:18 @ gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor

vul@1Corinthians:14:19 @ sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua

vul@1Corinthians:14:20 @ fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote

vul@1Corinthians:14:21 @ in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus

vul@1Corinthians:14:22 @ itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus

vul@1Corinthians:14:23 @ si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis

vul@1Corinthians:14:24 @ si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus

vul@1Corinthians:14:25 @ occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est

vul@1Corinthians:14:26 @ quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant

vul@1Corinthians:14:27 @ sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur

vul@1Corinthians:14:28 @ si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo

vul@1Corinthians:14:29 @ prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent

vul@1Corinthians:14:30 @ quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat

vul@1Corinthians:14:31 @ potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur

vul@1Corinthians:14:32 @ et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt

vul@1Corinthians:14:33 @ non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum

vul@1Corinthians:14:34 @ mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit

vul@1Corinthians:14:35 @ si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia

vul@1Corinthians:14:36 @ an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit

vul@1Corinthians:14:37 @ si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata

vul@1Corinthians:14:38 @ si quis autem ignorat ignorabitur

vul@1Corinthians:14:39 @ itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere

vul@1Corinthians:14:40 @ omnia autem honeste et secundum ordinem fiant

vul@1Corinthians:15:1 @ notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis

vul@1Corinthians:15:2 @ per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis

vul@1Corinthians:15:3 @ tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas

vul@1Corinthians:15:4 @ et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas

vul@1Corinthians:15:5 @ et quia visus est Cephae et post haec undecim

vul@1Corinthians:15:6 @ deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt

vul@1Corinthians:15:7 @ deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus

vul@1Corinthians:15:8 @ novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi

vul@1Corinthians:15:9 @ ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei

vul@1Corinthians:15:10 @ gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum

vul@1Corinthians:15:11 @ sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis

vul@1Corinthians:15:12 @ si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est

vul@1Corinthians:15:13 @ si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit

vul@1Corinthians:15:14 @ si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra

vul@1Corinthians:15:15 @ invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt

vul@1Corinthians:15:16 @ nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit

vul@1Corinthians:15:17 @ quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris

vul@1Corinthians:15:18 @ ergo et qui dormierunt in Christo perierunt

vul@1Corinthians:15:19 @ si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus

vul@1Corinthians:15:20 @ nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium

vul@1Corinthians:15:21 @ quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum

vul@1Corinthians:15:22 @ et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur

vul@1Corinthians:15:23 @ unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius

vul@1Corinthians:15:24 @ deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem

vul@1Corinthians:15:25 @ oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius

vul@1Corinthians:15:26 @ novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat

vul@1Corinthians:15:27 @ omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia

vul@1Corinthians:15:28 @ cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus

vul@1Corinthians:15:29 @ alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis

vul@1Corinthians:15:30 @ ut quid et nos periclitamur omni hora

vul@1Corinthians:15:31 @ cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro

vul@1Corinthians:15:32 @ si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur

vul@1Corinthians:15:33 @ nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala

vul@1Corinthians:15:34 @ evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor

vul@1Corinthians:15:35 @ sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt

vul@1Corinthians:15:36 @ insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur

vul@1Corinthians:15:37 @ et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum

vul@1Corinthians:15:38 @ Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus

vul@1Corinthians:15:39 @ non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium

vul@1Corinthians:15:40 @ et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium

vul@1Corinthians:15:41 @ alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate

vul@1Corinthians:15:42 @ sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione

vul@1Corinthians:15:43 @ seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute

vul@1Corinthians:15:44 @ seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est

vul@1Corinthians:15:45 @ factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem

vul@1Corinthians:15:46 @ sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale

vul@1Corinthians:15:47 @ primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis

vul@1Corinthians:15:48 @ qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes

vul@1Corinthians:15:49 @ igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis

vul@1Corinthians:15:50 @ hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit

vul@1Corinthians:15:51 @ ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur

vul@1Corinthians:15:52 @ in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur

vul@1Corinthians:15:53 @ oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem

vul@1Corinthians:15:54 @ cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria

vul@1Corinthians:15:55 @ ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus

vul@1Corinthians:15:56 @ stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex

vul@1Corinthians:15:57 @ Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum

vul@1Corinthians:15:58 @ itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino

vul@1Corinthians:16:1 @ de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite

vul@1Corinthians:16:2 @ per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant

vul@1Corinthians:16:3 @ cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem

vul@1Corinthians:16:4 @ quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt

vul@1Corinthians:16:5 @ veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo

vul@1Corinthians:16:6 @ apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque iero

vul@1Corinthians:16:7 @ nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit

vul@1Corinthians:16:8 @ permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten

vul@1Corinthians:16:9 @ ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi

vul@1Corinthians:16:10 @ si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego

vul@1Corinthians:16:11 @ ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus

vul@1Corinthians:16:12 @ de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit

vul@1Corinthians:16:13 @ vigilate state in fide viriliter agite et confortamini

vul@1Corinthians:16:14 @ omnia vestra in caritate fiant

vul@1Corinthians:16:15 @ obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos

vul@1Corinthians:16:16 @ ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti

vul@1Corinthians:16:17 @ gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt

vul@1Corinthians:16:18 @ refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt

vul@1Corinthians:16:19 @ salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia

vul@1Corinthians:16:20 @ salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto

vul@1Corinthians:16:21 @ salutatio mea manu Pauli

vul@1Corinthians:16:22 @ si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha

vul@1Corinthians:16:23 @ gratia Domini Iesu vobiscum

vul@2Corinthians:1:1 @ Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei et Timotheus frater ecclesiae Dei quae est Corinthi cum sanctis omnibus qui sunt in universa Achaia

vul@2Corinthians:1:2 @ gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

vul@2Corinthians:1:3 @ benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi Pater misericordiarum et Deus totius consolationis

vul@2Corinthians:1:4 @ qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo

vul@2Corinthians:1:5 @ quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis ita et per Christum abundat consolatio nostra

vul@2Corinthians:1:6 @ sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute sive exhortamur pro vestra exhortatione quae operatur in tolerantia earundem passionum quas et nos patimur

vul@2Corinthians:1:7 @ et spes nostra firma pro vobis scientes quoniam sicut socii passionum estis sic eritis et consolationis

vul@2Corinthians:1:8 @ non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra quae facta est in Asia quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem ita ut taederet nos etiam vivere

vul@2Corinthians:1:9 @ sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis sed in Deo qui suscitat mortuos

vul@2Corinthians:1:10 @ qui de tantis periculis eripuit nos et eruet in quem speramus quoniam et adhuc eripiet

vul@2Corinthians:1:11 @ adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis ut ex multis personis eius quae in nobis est donationis per multos gratiae agantur pro nobis

vul@2Corinthians:1:12 @ nam gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali sed in gratia Dei conversati sumus in mundo abundantius autem ad vos

vul@2Corinthians:1:13 @ non enim alia scribimus vobis quam quae legistis et cognoscitis spero autem quod usque in finem cognoscetis

vul@2Corinthians:1:14 @ sicut et cognovistis nos ex parte quia gloria vestra sumus sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu Christi

vul@2Corinthians:1:15 @ et hac confidentia volui prius venire ad vos ut secundam gratiam haberetis

vul@2Corinthians:1:16 @ et per vos transire in Macedoniam et iterum a Macedonia venire ad vos et a vobis deduci in Iudaeam

vul@2Corinthians:1:17 @ cum hoc ergo voluissem numquid levitate usus sum aut quae cogito secundum carnem cogito ut sit apud me est et non

vul@2Corinthians:1:18 @ fidelis autem Deus quia sermo noster qui fit apud vos non est in illo est et non

vul@2Corinthians:1:19 @ Dei enim Filius Iesus Christus qui in vobis per nos praedicatus est per me et Silvanum et Timotheum non fuit est et non sed est in illo fuit

vul@2Corinthians:1:20 @ quotquot enim promissiones Dei sunt in illo est ideo et per ipsum amen Deo ad gloriam nostram

vul@2Corinthians:1:21 @ qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos Deus

vul@2Corinthians:1:22 @ et qui signavit nos et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris

vul@2Corinthians:1:23 @ ego autem testem Deum invoco in animam meam quod parcens vobis non veni ultra Corinthum

vul@2Corinthians:1:24 @ non quia dominamur fidei vestrae sed adiutores sumus gaudii vestri nam fide stetistis

vul@2Corinthians:2:1 @ statui autem hoc ipse apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos

vul@2Corinthians:2:2 @ si enim ego contristo vos et quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex me

vul@2Corinthians:2:3 @ et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est

vul@2Corinthians:2:4 @ nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vobis

vul@2Corinthians:2:5 @ si quis autem contristavit non me contristavit sed ex parte ut non onerem omnes vos

vul@2Corinthians:2:6 @ sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a pluribus

vul@2Corinthians:2:7 @ ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est

vul@2Corinthians:2:8 @ propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem

vul@2Corinthians:2:9 @ ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus oboedientes sitis

vul@2Corinthians:2:10 @ cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi

vul@2Corinthians:2:11 @ ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus cogitationes eius

vul@2Corinthians:2:12 @ cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et ostium mihi apertum esset in Domino

vul@2Corinthians:2:13 @ non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam

vul@2Corinthians:2:14 @ Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco

vul@2Corinthians:2:15 @ quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt

vul@2Corinthians:2:16 @ aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitae in vitam et ad haec quis tam idoneus

vul@2Corinthians:2:17 @ non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur

vul@2Corinthians:3:1 @ incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis

vul@2Corinthians:3:2 @ epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibus

vul@2Corinthians:3:3 @ manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus

vul@2Corinthians:3:4 @ fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum

vul@2Corinthians:3:5 @ non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est

vul@2Corinthians:3:6 @ qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat

vul@2Corinthians:3:7 @ quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur

vul@2Corinthians:3:8 @ quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria

vul@2Corinthians:3:9 @ nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria

vul@2Corinthians:3:10 @ nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam

vul@2Corinthians:3:11 @ si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est

vul@2Corinthians:3:12 @ habentes igitur talem spem multa fiducia utimur

vul@2Corinthians:3:13 @ et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur

vul@2Corinthians:3:14 @ sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur

vul@2Corinthians:3:15 @ sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum

vul@2Corinthians:3:16 @ cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen

vul@2Corinthians:3:17 @ Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas

vul@2Corinthians:3:18 @ nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu

vul@2Corinthians:4:1 @ ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus

vul@2Corinthians:4:2 @ sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo

vul@2Corinthians:4:3 @ quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum

vul@2Corinthians:4:4 @ in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei

vul@2Corinthians:4:5 @ non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum

vul@2Corinthians:4:6 @ quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu

vul@2Corinthians:4:7 @ habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis

vul@2Corinthians:4:8 @ in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur

vul@2Corinthians:4:9 @ persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus

vul@2Corinthians:4:10 @ semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur

vul@2Corinthians:4:11 @ semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali

vul@2Corinthians:4:12 @ ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis

vul@2Corinthians:4:13 @ habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur

vul@2Corinthians:4:14 @ scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum

vul@2Corinthians:4:15 @ omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei

vul@2Corinthians:4:16 @ propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem

vul@2Corinthians:4:17 @ id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis

vul@2Corinthians:4:18 @ non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt

vul@2Corinthians:5:1 @ scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam aeternam in caelis

vul@2Corinthians:5:2 @ nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes

vul@2Corinthians:5:3 @ si tamen vestiti non nudi inveniamur

vul@2Corinthians:5:4 @ nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita

vul@2Corinthians:5:5 @ qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus

vul@2Corinthians:5:6 @ audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino

vul@2Corinthians:5:7 @ per fidem enim ambulamus et non per speciem

vul@2Corinthians:5:8 @ audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Deum

vul@2Corinthians:5:9 @ et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere illi

vul@2Corinthians:5:10 @ omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum

vul@2Corinthians:5:11 @ scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse

vul@2Corinthians:5:12 @ non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde

vul@2Corinthians:5:13 @ sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis

vul@2Corinthians:5:14 @ caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt

vul@2Corinthians:5:15 @ et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit

vul@2Corinthians:5:16 @ itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus

vul@2Corinthians:5:17 @ si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova

vul@2Corinthians:5:18 @ omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis

vul@2Corinthians:5:19 @ quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis

vul@2Corinthians:5:20 @ pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo

vul@2Corinthians:5:21 @ eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso

vul@2Corinthians:6:1 @ adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis

vul@2Corinthians:6:2 @ ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvavi te ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis

vul@2Corinthians:6:3 @ nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur ministerium

vul@2Corinthians:6:4 @ sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis

vul@2Corinthians:6:5 @ in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in ieiuniis

vul@2Corinthians:6:6 @ in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta

vul@2Corinthians:6:7 @ in verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a dextris et sinistris

vul@2Corinthians:6:8 @ per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut seductores et veraces sicut qui ignoti et cogniti

vul@2Corinthians:6:9 @ quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificati

vul@2Corinthians:6:10 @ quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentes

vul@2Corinthians:6:11 @ os nostrum patet ad vos o Corinthii cor nostrum dilatatum est

vul@2Corinthians:6:12 @ non angustiamini in nobis angustiamini autem in visceribus vestris

vul@2Corinthians:6:13 @ eandem autem habentes remunerationem tamquam filiis dico dilatamini et vos

vul@2Corinthians:6:14 @ nolite iugum ducere cum infidelibus quae enim participatio iustitiae cum iniquitate aut quae societas luci ad tenebras

vul@2Corinthians:6:15 @ quae autem conventio Christi ad Belial aut quae pars fideli cum infidele

vul@2Corinthians:6:16 @ qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus

vul@2Corinthians:6:17 @ propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritis

vul@2Corinthians:6:18 @ et ego recipiam vos et ero vobis in patrem et vos eritis mihi in filios et filias dicit Dominus omnipotens

vul@2Corinthians:7:1 @ has igitur habentes promissiones carissimi mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei

vul@2Corinthians:7:2 @ capite nos neminem laesimus neminem corrupimus neminem circumvenimus

vul@2Corinthians:7:3 @ non ad condemnationem dico praedixi enim quod in cordibus nostris estis ad conmoriendum et ad convivendum

vul@2Corinthians:7:4 @ multa mihi fiducia est apud vos multa mihi gloriatio pro vobis repletus sum consolatione superabundo gaudio in omni tribulatione nostra

vul@2Corinthians:7:5 @ nam et cum venissemus Macedoniam nullam requiem habuit caro nostra sed omnem tribulationem passi foris pugnae intus timores

vul@2Corinthians:7:6 @ sed qui consolatur humiles consolatus est nos Deus in adventu Titi

vul@2Corinthians:7:7 @ non solum autem in adventu eius sed etiam in solacio quo consolatus est in vobis referens nobis vestrum desiderium vestrum fletum vestram aemulationem pro me ita ut magis gauderem

vul@2Corinthians:7:8 @ quoniam et si contristavi vos in epistula non me paenitet et si paeniteret videns quod epistula illa et si ad horam vos contristavit

vul@2Corinthians:7:9 @ nunc gaudeo non quia contristati estis sed quia contristati estis ad paenitentiam contristati enim estis secundum Deum ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis

vul@2Corinthians:7:10 @ quae enim secundum Deum tristitia est paenitentiam in salutem stabilem operatur saeculi autem tristitia mortem operatur

vul@2Corinthians:7:11 @ ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos quantam in vobis operatur sollicitudinem sed defensionem sed indignationem sed timorem sed desiderium sed aemulationem sed vindictam in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio

vul@2Corinthians:7:12 @ igitur et si scripsi vobis non propter eum qui fecit iniuriam nec propter eum qui passus est sed ad manifestandam sollicitudinem nostram quam pro vobis habemus ad vos coram Deo

vul@2Corinthians:7:13 @ ideo consolati sumus in consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis

vul@2Corinthians:7:14 @ et si quid apud illum de vobis gloriatus sum non sum confusus sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus ita et gloriatio nostra quae fuit ad Titum veritas facta est

vul@2Corinthians:7:15 @ et viscera eius abundantius in vos sunt reminiscentis omnium vestrum oboedientiam quomodo cum timore et tremore excepistis eum

vul@2Corinthians:7:16 @ gaudeo quod in omnibus confido in vobis

vul@2Corinthians:8:1 @ notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quae data est in ecclesiis Macedoniae

vul@2Corinthians:8:2 @ quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum

vul@2Corinthians:8:3 @ quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra virtutem voluntarii fuerunt

vul@2Corinthians:8:4 @ cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctos

vul@2Corinthians:8:5 @ et non sicut speravimus sed semet ipsos dederunt primum Domino deinde nobis per voluntatem Dei

vul@2Corinthians:8:6 @ ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit ita et perficiat in vos etiam gratiam istam

vul@2Corinthians:8:7 @ sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis

vul@2Corinthians:8:8 @ non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum conprobans

vul@2Corinthians:8:9 @ scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis

vul@2Corinthians:8:10 @ et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore

vul@2Corinthians:8:11 @ nunc vero et facto perficite ut quemadmodum promptus est animus voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod habetis

vul@2Corinthians:8:12 @ si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum quod non habet

vul@2Corinthians:8:13 @ non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed ex aequalitate

vul@2Corinthians:8:14 @ in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum ut fiat aequalitas sicut scriptum est

vul@2Corinthians:8:15 @ qui multum non abundavit et qui modicum non minoravit

vul@2Corinthians:8:16 @ gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi

vul@2Corinthians:8:17 @ quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos

vul@2Corinthians:8:18 @ misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias

vul@2Corinthians:8:19 @ non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram

vul@2Corinthians:8:20 @ devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobis

vul@2Corinthians:8:21 @ providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus

vul@2Corinthians:8:22 @ misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis saepe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos

vul@2Corinthians:8:23 @ sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi

vul@2Corinthians:8:24 @ ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum

vul@2Corinthians:9:1 @ nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis

vul@2Corinthians:9:2 @ scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedonas quoniam Achaia parata est ab anno praeterito et vestra aemulatio provocavit plurimos

vul@2Corinthians:9:3 @ misi autem fratres ut ne quod gloriamur de vobis evacuetur in hac parte ut quemadmodum dixi parati sitis

vul@2Corinthians:9:4 @ ne cum venerint mecum Macedones et invenerint vos inparatos erubescamus nos ut non dicamus vos in hac substantia

vul@2Corinthians:9:5 @ necessarium ergo existimavi rogare fratres ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic quasi benedictionem non quasi avaritiam

vul@2Corinthians:9:6 @ hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet

vul@2Corinthians:9:7 @ unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus

vul@2Corinthians:9:8 @ potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum

vul@2Corinthians:9:9 @ sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternum

vul@2Corinthians:9:10 @ qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae

vul@2Corinthians:9:11 @ ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem Deo

vul@2Corinthians:9:12 @ quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino

vul@2Corinthians:9:13 @ per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes

vul@2Corinthians:9:14 @ et ipsorum obsecratione pro vobis desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis

vul@2Corinthians:9:15 @ gratias Deo super inenarrabili dono eius

vul@2Corinthians:10:1 @ ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobis

vul@2Corinthians:10:2 @ rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus

vul@2Corinthians:10:3 @ in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus

vul@2Corinthians:10:4 @ nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes

vul@2Corinthians:10:5 @ et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi

vul@2Corinthians:10:6 @ et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum impleta fuerit vestra oboedientia

vul@2Corinthians:10:7 @ quae secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos

vul@2Corinthians:10:8 @ nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram non erubescam

vul@2Corinthians:10:9 @ ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas

vul@2Corinthians:10:10 @ quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis

vul@2Corinthians:10:11 @ hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et praesentes in facto

vul@2Corinthians:10:12 @ non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis

vul@2Corinthians:10:13 @ nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos

vul@2Corinthians:10:14 @ non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi

vul@2Corinthians:10:15 @ non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam

vul@2Corinthians:10:16 @ etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari

vul@2Corinthians:10:17 @ qui autem gloriatur in Domino glorietur

vul@2Corinthians:10:18 @ non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat

vul@2Corinthians:11:1 @ utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me

vul@2Corinthians:11:2 @ aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo

vul@2Corinthians:11:3 @ timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo

vul@2Corinthians:11:4 @ nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini

vul@2Corinthians:11:5 @ existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis

vul@2Corinthians:11:6 @ et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis

vul@2Corinthians:11:7 @ aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis

vul@2Corinthians:11:8 @ alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum

vul@2Corinthians:11:9 @ et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo

vul@2Corinthians:11:10 @ est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae

vul@2Corinthians:11:11 @ quare quia non diligo vos Deus scit

vul@2Corinthians:11:12 @ quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos

vul@2Corinthians:11:13 @ nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi

vul@2Corinthians:11:14 @ et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis

vul@2Corinthians:11:15 @ non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum

vul@2Corinthians:11:16 @ iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier

vul@2Corinthians:11:17 @ quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae

vul@2Corinthians:11:18 @ quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor

vul@2Corinthians:11:19 @ libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes

vul@2Corinthians:11:20 @ sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit

vul@2Corinthians:11:21 @ secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego

vul@2Corinthians:11:22 @ Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et ego

vul@2Corinthians:11:23 @ ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter

vul@2Corinthians:11:24 @ a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi

vul@2Corinthians:11:25 @ ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui

vul@2Corinthians:11:26 @ in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus

vul@2Corinthians:11:27 @ in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate

vul@2Corinthians:11:28 @ praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum

vul@2Corinthians:11:29 @ quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror

vul@2Corinthians:11:30 @ si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor

vul@2Corinthians:11:31 @ Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentior

vul@2Corinthians:11:32 @ Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet

vul@2Corinthians:11:33 @ et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius

vul@2Corinthians:12:1 @ si gloriari oportet non expedit quidem veniam autem ad visiones et revelationes Domini

vul@2Corinthians:12:2 @ scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum eiusmodi usque ad tertium caelum

vul@2Corinthians:12:3 @ et scio huiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit

vul@2Corinthians:12:4 @ quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba quae non licet homini loqui

vul@2Corinthians:12:5 @ pro eiusmodi gloriabor pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis

vul@2Corinthians:12:6 @ nam et si voluero gloriari non ero insipiens veritatem enim dicam parco autem ne quis in me existimet supra id quod videt me aut audit ex me

vul@2Corinthians:12:7 @ et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae ut me colaphizet

vul@2Corinthians:12:8 @ propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me

vul@2Corinthians:12:9 @ et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi

vul@2Corinthians:12:10 @ propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum

vul@2Corinthians:12:11 @ factus sum insipiens vos me coegistis ego enim debui a vobis commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli tametsi nihil sum

vul@2Corinthians:12:12 @ signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia signis et prodigiis et virtutibus

vul@2Corinthians:12:13 @ quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis nisi quod ego ipse non gravavi vos donate mihi hanc iniuriam

vul@2Corinthians:12:14 @ ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis non enim quaero quae vestra sunt sed vos nec enim debent filii parentibus thesaurizare sed parentes filiis

vul@2Corinthians:12:15 @ ego autem libentissime inpendam et superinpendar ipse pro animabus vestris licet plus vos diligens minus diligar

vul@2Corinthians:12:16 @ sed esto ego vos non gravavi sed cum essem astutus dolo vos cepi

vul@2Corinthians:12:17 @ numquid per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni vos

vul@2Corinthians:12:18 @ rogavi Titum et misi cum illo fratrem numquid Titus vos circumvenit nonne eodem spiritu ambulavimus nonne hisdem vestigiis

vul@2Corinthians:12:19 @ olim putatis quod excusemus nos apud vos coram Deo in Christo loquimur omnia autem carissimi propter vestram aedificationem

vul@2Corinthians:12:20 @ timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos et ego inveniar a vobis qualem non vultis ne forte contentiones aemulationes animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos

vul@2Corinthians:12:21 @ ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicatione et inpudicitia quam gesserunt

vul@2Corinthians:13:1 @ ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum

vul@2Corinthians:13:2 @ praedixi et praedico ut praesens bis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris omnibus quoniam si venero iterum non parcam

vul@2Corinthians:13:3 @ an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis

vul@2Corinthians:13:4 @ nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis

vul@2Corinthians:13:5 @ vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estis

vul@2Corinthians:13:6 @ spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi

vul@2Corinthians:13:7 @ oramus autem Deum ut nihil mali faciatis non ut nos probati pareamus sed ut vos quod bonum est faciatis nos autem ut reprobi simus

vul@2Corinthians:13:8 @ non enim possumus aliquid adversus veritatem sed pro veritate

vul@2Corinthians:13:9 @ gaudemus enim quando nos infirmi sumus vos autem potentes estis hoc et oramus vestram consummationem

vul@2Corinthians:13:10 @ ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem

vul@2Corinthians:13:11 @ de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum

vul@2Corinthians:13:12 @ salutate invicem in osculo sancto salutant vos sancti omnes

vul@Galatians:1:1 @ Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis

vul@Galatians:1:2 @ et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae

vul@Galatians:1:3 @ gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo

vul@Galatians:1:4 @ qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri

vul@Galatians:1:5 @ cui est gloria in saecula saeculorum amen

vul@Galatians:1:6 @ miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium

vul@Galatians:1:7 @ quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi

vul@Galatians:1:8 @ sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit

vul@Galatians:1:9 @ sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit

vul@Galatians:1:10 @ modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem

vul@Galatians:1:11 @ notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem

vul@Galatians:1:12 @ neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi

vul@Galatians:1:13 @ audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam

vul@Galatians:1:14 @ et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum

vul@Galatians:1:15 @ cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam

vul@Galatians:1:16 @ ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini

vul@Galatians:1:17 @ neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum

vul@Galatians:1:18 @ deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim

vul@Galatians:1:19 @ alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini

vul@Galatians:1:20 @ quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior

vul@Galatians:1:21 @ deinde veni in partes Syriae et Ciliciae

vul@Galatians:1:22 @ eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo

vul@Galatians:1:23 @ tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat

vul@Galatians:1:24 @ et in me clarificabant Deum

vul@Galatians:2:1 @ deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolyma cum Barnaba adsumpto et Tito

vul@Galatians:2:2 @ ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis evangelium quod praedico in gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem

vul@Galatians:2:3 @ sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis conpulsus est circumcidi

vul@Galatians:2:4 @ sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu ut nos in servitutem redigerent

vul@Galatians:2:5 @ quibus neque ad horam cessimus subiectioni ut veritas evangelii permaneat apud vos

vul@Galatians:2:6 @ ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt

vul@Galatians:2:7 @ sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii sicut Petro circumcisionis

vul@Galatians:2:8 @ qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes

vul@Galatians:2:9 @ et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes qui videbantur columnae esse dextras dederunt mihi et Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem

vul@Galatians:2:10 @ tantum ut pauperum memores essemus quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere

vul@Galatians:2:11 @ cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti quia reprehensibilis erat

vul@Galatians:2:12 @ prius enim quam venirent quidam ab Iacobo cum gentibus edebat cum autem venissent subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant

vul@Galatians:2:13 @ et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione

vul@Galatians:2:14 @ sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii dixi Cephae coram omnibus si tu cum Iudaeus sis gentiliter et non iudaice vivis quomodo gentes cogis iudaizare

vul@Galatians:2:15 @ nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores

vul@Galatians:2:16 @ scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi et nos in Christo Iesu credidimus ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro

vul@Galatians:2:17 @ quod si quaerentes iustificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit

vul@Galatians:2:18 @ si enim quae destruxi haec iterum aedifico praevaricatorem me constituo

vul@Galatians:2:19 @ ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo confixus sum cruci

vul@Galatians:2:20 @ vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me

vul@Galatians:2:21 @ non abicio gratiam Dei si enim per legem iustitia ergo Christus gratis mortuus est

vul@Galatians:3:1 @ o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixus

vul@Galatians:3:2 @ hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei

vul@Galatians:3:3 @ sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne consummamini

vul@Galatians:3:4 @ tanta passi estis sine causa si tamen sine causa

vul@Galatians:3:5 @ qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei

vul@Galatians:3:6 @ sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam

vul@Galatians:3:7 @ cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahae

vul@Galatians:3:8 @ providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes

vul@Galatians:3:9 @ igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham

vul@Galatians:3:10 @ quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea

vul@Galatians:3:11 @ quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit

vul@Galatians:3:12 @ lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis

vul@Galatians:3:13 @ Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno

vul@Galatians:3:14 @ ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem

vul@Galatians:3:15 @ fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat

vul@Galatians:3:16 @ Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus

vul@Galatians:3:17 @ hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem

vul@Galatians:3:18 @ nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae autem per promissionem donavit Deus

vul@Galatians:3:19 @ quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris

vul@Galatians:3:20 @ mediator autem unius non est Deus autem unus est

vul@Galatians:3:21 @ lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia

vul@Galatians:3:22 @ sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus

vul@Galatians:3:23 @ prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat

vul@Galatians:3:24 @ itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur

vul@Galatians:3:25 @ at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo

vul@Galatians:3:26 @ omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu

vul@Galatians:3:27 @ quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis

vul@Galatians:3:28 @ non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu

vul@Galatians:3:29 @ si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes

vul@Galatians:4:1 @ dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium

vul@Galatians:4:2 @ sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre

vul@Galatians:4:3 @ ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes

vul@Galatians:4:4 @ at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege

vul@Galatians:4:5 @ ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus

vul@Galatians:4:6 @ quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater

vul@Galatians:4:7 @ itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum

vul@Galatians:4:8 @ sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis

vul@Galatians:4:9 @ nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis

vul@Galatians:4:10 @ dies observatis et menses et tempora et annos

vul@Galatians:4:11 @ timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis

vul@Galatians:4:12 @ estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistis

vul@Galatians:4:13 @ scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem

vul@Galatians:4:14 @ et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum

vul@Galatians:4:15 @ ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi

vul@Galatians:4:16 @ ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis

vul@Galatians:4:17 @ aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini

vul@Galatians:4:18 @ bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos

vul@Galatians:4:19 @ filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis

vul@Galatians:4:20 @ vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis

vul@Galatians:4:21 @ dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis

vul@Galatians:4:22 @ scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera

vul@Galatians:4:23 @ sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem

vul@Galatians:4:24 @ quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar

vul@Galatians:4:25 @ Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius

vul@Galatians:4:26 @ illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra

vul@Galatians:4:27 @ scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum

vul@Galatians:4:28 @ nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus

vul@Galatians:4:29 @ sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc

vul@Galatians:4:30 @ sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae

vul@Galatians:4:31 @ itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit

vul@Galatians:5:1 @ state et nolite iterum iugo servitutis contineri

vul@Galatians:5:2 @ ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit

vul@Galatians:5:3 @ testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae

vul@Galatians:5:4 @ evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis

vul@Galatians:5:5 @ nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus

vul@Galatians:5:6 @ nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur

vul@Galatians:5:7 @ currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire

vul@Galatians:5:8 @ persuasio non est ex eo qui vocat vos

vul@Galatians:5:9 @ modicum fermentum totam massam corrumpit

vul@Galatians:5:10 @ ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille

vul@Galatians:5:11 @ ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis

vul@Galatians:5:12 @ utinam et abscidantur qui vos conturbant

vul@Galatians:5:13 @ vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem

vul@Galatians:5:14 @ omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum

vul@Galatians:5:15 @ quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini

vul@Galatians:5:16 @ dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis

vul@Galatians:5:17 @ caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis

vul@Galatians:5:18 @ quod si spiritu ducimini non estis sub lege

vul@Galatians:5:19 @ manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria

vul@Galatians:5:20 @ idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae

vul@Galatians:5:21 @ invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur

vul@Galatians:5:22 @ fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas

vul@Galatians:5:23 @ fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex

vul@Galatians:5:24 @ qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis

vul@Galatians:5:25 @ si vivimus spiritu spiritu et ambulemus

vul@Galatians:5:26 @ non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes

vul@Galatians:6:1 @ fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris

vul@Galatians:6:2 @ alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi

vul@Galatians:6:3 @ nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit

vul@Galatians:6:4 @ opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero

vul@Galatians:6:5 @ unusquisque enim onus suum portabit

vul@Galatians:6:6 @ communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis

vul@Galatians:6:7 @ nolite errare Deus non inridetur

vul@Galatians:6:8 @ quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam

vul@Galatians:6:9 @ bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes

vul@Galatians:6:10 @ ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei

vul@Galatians:6:11 @ videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu

vul@Galatians:6:12 @ quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur

vul@Galatians:6:13 @ neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur

vul@Galatians:6:14 @ mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo

vul@Galatians:6:15 @ in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura

vul@Galatians:6:16 @ et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei

vul@Galatians:6:17 @ de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto

vul@Ephesians:1:1 @ Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu

vul@Ephesians:1:2 @ gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

vul@Ephesians:1:3 @ benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo

vul@Ephesians:1:4 @ sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate

vul@Ephesians:1:5 @ qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae

vul@Ephesians:1:6 @ in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto

vul@Ephesians:1:7 @ in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius

vul@Ephesians:1:8 @ quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia

vul@Ephesians:1:9 @ ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo

vul@Ephesians:1:10 @ in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso

vul@Ephesians:1:11 @ in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae

vul@Ephesians:1:12 @ ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo

vul@Ephesians:1:13 @ in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto

vul@Ephesians:1:14 @ qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius

vul@Ephesians:1:15 @ propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos

vul@Ephesians:1:16 @ non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis

vul@Ephesians:1:17 @ ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius

vul@Ephesians:1:18 @ inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis

vul@Ephesians:1:19 @ et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius

vul@Ephesians:1:20 @ quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus

vul@Ephesians:1:21 @ supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro

vul@Ephesians:1:22 @ et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae

vul@Ephesians:1:23 @ quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur

vul@Ephesians:2:1 @ et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris

vul@Ephesians:2:2 @ in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae

vul@Ephesians:2:3 @ in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri

vul@Ephesians:2:4 @ Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos

vul@Ephesians:2:5 @ et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati

vul@Ephesians:2:6 @ et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu

vul@Ephesians:2:7 @ ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu

vul@Ephesians:2:8 @ gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est

vul@Ephesians:2:9 @ non ex operibus ut ne quis glorietur

vul@Ephesians:2:10 @ ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus

vul@Ephesians:2:11 @ propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta

vul@Ephesians:2:12 @ quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo

vul@Ephesians:2:13 @ nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi

vul@Ephesians:2:14 @ ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua

vul@Ephesians:2:15 @ legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem

vul@Ephesians:2:16 @ et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso

vul@Ephesians:2:17 @ et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope

vul@Ephesians:2:18 @ quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem

vul@Ephesians:2:19 @ ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei

vul@Ephesians:2:20 @ superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu

vul@Ephesians:2:21 @ in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino

vul@Ephesians:2:22 @ in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu

vul@Ephesians:3:1 @ huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus

vul@Ephesians:3:2 @ si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis

vul@Ephesians:3:3 @ quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi

vul@Ephesians:3:4 @ prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi

vul@Ephesians:3:5 @ quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu

vul@Ephesians:3:6 @ esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium

vul@Ephesians:3:7 @ cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius

vul@Ephesians:3:8 @ mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi

vul@Ephesians:3:9 @ et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit

vul@Ephesians:3:10 @ ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei

vul@Ephesians:3:11 @ secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro

vul@Ephesians:3:12 @ in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius

vul@Ephesians:3:13 @ propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra

vul@Ephesians:3:14 @ huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi

vul@Ephesians:3:15 @ ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur

vul@Ephesians:3:16 @ ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine

vul@Ephesians:3:17 @ habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati

vul@Ephesians:3:18 @ ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum

vul@Ephesians:3:19 @ scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei

vul@Ephesians:3:20 @ ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis

vul@Ephesians:3:21 @ ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen

vul@Ephesians:4:1 @ obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis

vul@Ephesians:4:2 @ cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate

vul@Ephesians:4:3 @ solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis

vul@Ephesians:4:4 @ unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae

vul@Ephesians:4:5 @ unus Dominus una fides unum baptisma

vul@Ephesians:4:6 @ unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis

vul@Ephesians:4:7 @ unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi

vul@Ephesians:4:8 @ propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus

vul@Ephesians:4:9 @ quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae

vul@Ephesians:4:10 @ qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia

vul@Ephesians:4:11 @ et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores

vul@Ephesians:4:12 @ ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi

vul@Ephesians:4:13 @ donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi

vul@Ephesians:4:14 @ ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris

vul@Ephesians:4:15 @ veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus

vul@Ephesians:4:16 @ ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate

vul@Ephesians:4:17 @ hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui

vul@Ephesians:4:18 @ tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum

vul@Ephesians:4:19 @ qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia

vul@Ephesians:4:20 @ vos autem non ita didicistis Christum

vul@Ephesians:4:21 @ si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu

vul@Ephesians:4:22 @ deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris

vul@Ephesians:4:23 @ renovamini autem spiritu mentis vestrae

vul@Ephesians:4:24 @ et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis

vul@Ephesians:4:25 @ propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra

vul@Ephesians:4:26 @ irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram

vul@Ephesians:4:27 @ nolite locum dare diabolo

vul@Ephesians:4:28 @ qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti

vul@Ephesians:4:29 @ omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus

vul@Ephesians:4:30 @ et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis

vul@Ephesians:4:31 @ omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia

vul@Ephesians:4:32 @ estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis

vul@Ephesians:5:1 @ estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi

vul@Ephesians:5:2 @ et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis

vul@Ephesians:5:3 @ fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos

vul@Ephesians:5:4 @ aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio

vul@Ephesians:5:5 @ hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei

vul@Ephesians:5:6 @ nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae

vul@Ephesians:5:7 @ nolite ergo effici participes eorum

vul@Ephesians:5:8 @ eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate

vul@Ephesians:5:9 @ fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate

vul@Ephesians:5:10 @ probantes quid sit beneplacitum Deo

vul@Ephesians:5:11 @ et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite

vul@Ephesians:5:12 @ quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere

vul@Ephesians:5:13 @ omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est

vul@Ephesians:5:14 @ propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus

vul@Ephesians:5:15 @ videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes

vul@Ephesians:5:16 @ redimentes tempus quoniam dies mali sunt

vul@Ephesians:5:17 @ propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini

vul@Ephesians:5:18 @ et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu

vul@Ephesians:5:19 @ loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino

vul@Ephesians:5:20 @ gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri

vul@Ephesians:5:21 @ subiecti invicem in timore Christi

vul@Ephesians:5:22 @ mulieres viris suis subditae sint sicut Domino

vul@Ephesians:5:23 @ quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis

vul@Ephesians:5:24 @ sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus

vul@Ephesians:5:25 @ viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea

vul@Ephesians:5:26 @ ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo

vul@Ephesians:5:27 @ ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata

vul@Ephesians:5:28 @ ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit

vul@Ephesians:5:29 @ nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam

vul@Ephesians:5:30 @ quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius

vul@Ephesians:5:31 @ propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una

vul@Ephesians:5:32 @ sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia

vul@Ephesians:5:33 @ verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum

vul@Ephesians:6:1 @ filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum

vul@Ephesians:6:2 @ honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione

vul@Ephesians:6:3 @ ut bene sit tibi et sis longevus super terram

vul@Ephesians:6:4 @ et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini

vul@Ephesians:6:5 @ servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo

vul@Ephesians:6:6 @ non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo

vul@Ephesians:6:7 @ cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus

vul@Ephesians:6:8 @ scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber

vul@Ephesians:6:9 @ et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum

vul@Ephesians:6:10 @ de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius

vul@Ephesians:6:11 @ induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli

vul@Ephesians:6:12 @ quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus

vul@Ephesians:6:13 @ propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare

vul@Ephesians:6:14 @ state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae

vul@Ephesians:6:15 @ et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis

vul@Ephesians:6:16 @ in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere

vul@Ephesians:6:17 @ et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei

vul@Ephesians:6:18 @ per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis

vul@Ephesians:6:19 @ et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii

vul@Ephesians:6:20 @ pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui

vul@Ephesians:6:21 @ ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino

vul@Ephesians:6:22 @ quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra

vul@Ephesians:6:23 @ pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo

vul@Philippians:1:1 @ Paulus et Timotheus servi Iesu Christi omnibus sanctis in Christo Iesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis

vul@Philippians:1:2 @ gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

vul@Philippians:1:3 @ gratias ago Deo meo in omni memoria vestri

vul@Philippians:1:4 @ semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens

vul@Philippians:1:5 @ super communicatione vestra in evangelio a prima die usque nunc

vul@Philippians:1:6 @ confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Iesu

vul@Philippians:1:7 @ sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse

vul@Philippians:1:8 @ testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu

vul@Philippians:1:9 @ et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu

vul@Philippians:1:10 @ ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi

vul@Philippians:1:11 @ repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem Dei

vul@Philippians:1:12 @ scire autem vos volo fratres quia quae circa me sunt magis ad profectum venerunt evangelii

vul@Philippians:1:13 @ ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibus

vul@Philippians:1:14 @ et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum Dei loqui

vul@Philippians:1:15 @ quidam quidem et propter invidiam et contentionem quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant

vul@Philippians:1:16 @ quidam ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum

vul@Philippians:1:17 @ quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere existimantes pressuram se suscitare vinculis meis

vul@Philippians:1:18 @ quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudebo

vul@Philippians:1:19 @ scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi

vul@Philippians:1:20 @ secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem

vul@Philippians:1:21 @ mihi enim vivere Christus est et mori lucrum

vul@Philippians:1:22 @ quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est et quid eligam ignoro

vul@Philippians:1:23 @ coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius

vul@Philippians:1:24 @ permanere autem in carne magis necessarium est propter vos

vul@Philippians:1:25 @ et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei

vul@Philippians:1:26 @ ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me per meum adventum iterum ad vos

vul@Philippians:1:27 @ tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii

vul@Philippians:1:28 @ et in nullo terreamini ab adversariis quae est illis causa perditionis vobis autem salutis et hoc a Deo

vul@Philippians:1:29 @ quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed ut etiam pro illo patiamini

vul@Philippians:1:30 @ eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc audistis de me

vul@Philippians:2:1 @ si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes

vul@Philippians:2:2 @ implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes

vul@Philippians:2:3 @ nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes

vul@Philippians:2:4 @ non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum

vul@Philippians:2:5 @ hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu

vul@Philippians:2:6 @ qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo

vul@Philippians:2:7 @ sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo

vul@Philippians:2:8 @ humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis

vul@Philippians:2:9 @ propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen

vul@Philippians:2:10 @ ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum

vul@Philippians:2:11 @ et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris

vul@Philippians:2:12 @ itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini

vul@Philippians:2:13 @ Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate

vul@Philippians:2:14 @ omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus

vul@Philippians:2:15 @ ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo

vul@Philippians:2:16 @ verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi

vul@Philippians:2:17 @ sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis

vul@Philippians:2:18 @ id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi

vul@Philippians:2:19 @ spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt

vul@Philippians:2:20 @ neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit

vul@Philippians:2:21 @ omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu

vul@Philippians:2:22 @ experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium

vul@Philippians:2:23 @ hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt

vul@Philippians:2:24 @ confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito

vul@Philippians:2:25 @ necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos

vul@Philippians:2:26 @ quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum

vul@Philippians:2:27 @ nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem

vul@Philippians:2:28 @ festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim

vul@Philippians:2:29 @ excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote

vul@Philippians:2:30 @ quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium

vul@Philippians:3:1 @ de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium

vul@Philippians:3:2 @ videte canes videte malos operarios videte concisionem

vul@Philippians:3:3 @ nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes

vul@Philippians:3:4 @ quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis

vul@Philippians:3:5 @ circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus

vul@Philippians:3:6 @ secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella

vul@Philippians:3:7 @ sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta

vul@Philippians:3:8 @ verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam

vul@Philippians:3:9 @ et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide

vul@Philippians:3:10 @ ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius

vul@Philippians:3:11 @ si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis

vul@Philippians:3:12 @ non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu

vul@Philippians:3:13 @ fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me

vul@Philippians:3:14 @ ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu

vul@Philippians:3:15 @ quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit

vul@Philippians:3:16 @ verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula

vul@Philippians:3:17 @ imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos

vul@Philippians:3:18 @ multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi

vul@Philippians:3:19 @ quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt

vul@Philippians:3:20 @ nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum

vul@Philippians:3:21 @ qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia

vul@Philippians:4:1 @ itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi

vul@Philippians:4:2 @ Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino

vul@Philippians:4:3 @ etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae

vul@Philippians:4:4 @ gaudete in Domino semper iterum dico gaudete

vul@Philippians:4:5 @ modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope

vul@Philippians:4:6 @ nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum

vul@Philippians:4:7 @ et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu

vul@Philippians:4:8 @ de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate

vul@Philippians:4:9 @ quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscum

vul@Philippians:4:10 @ gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis

vul@Philippians:4:11 @ non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus sum sufficiens esse

vul@Philippians:4:12 @ scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati

vul@Philippians:4:13 @ omnia possum in eo qui me confortat

vul@Philippians:4:14 @ verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae

vul@Philippians:4:15 @ scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli

vul@Philippians:4:16 @ quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis

vul@Philippians:4:17 @ non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram

vul@Philippians:4:18 @ habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo

vul@Philippians:4:19 @ Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu

vul@Philippians:4:20 @ Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amen

vul@Philippians:4:21 @ salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui mecum sunt fratres

vul@Philippians:4:22 @ salutant vos omnes sancti maxime autem qui de Caesaris domo sunt

vul@Colossians:1:1 @ Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater

vul@Colossians:1:2 @ his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro

vul@Colossians:1:3 @ gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes

vul@Colossians:1:4 @ audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes

vul@Colossians:1:5 @ propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii

vul@Colossians:1:6 @ quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate

vul@Colossians:1:7 @ sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu

vul@Colossians:1:8 @ qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu

vul@Colossians:1:9 @ ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali

vul@Colossians:1:10 @ ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei

vul@Colossians:1:11 @ in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio

vul@Colossians:1:12 @ gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine

vul@Colossians:1:13 @ qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae

vul@Colossians:1:14 @ in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum

vul@Colossians:1:15 @ qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae

vul@Colossians:1:16 @ quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt

vul@Colossians:1:17 @ et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant

vul@Colossians:1:18 @ et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens

vul@Colossians:1:19 @ quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare

vul@Colossians:1:20 @ et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt

vul@Colossians:1:21 @ et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis

vul@Colossians:1:22 @ nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso

vul@Colossians:1:23 @ si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister

vul@Colossians:1:24 @ qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia

vul@Colossians:1:25 @ cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei

vul@Colossians:1:26 @ mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius

vul@Colossians:1:27 @ quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae

vul@Colossians:1:28 @ quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu

vul@Colossians:1:29 @ in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute

vul@Colossians:2:1 @ volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne

vul@Colossians:2:2 @ ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu

vul@Colossians:2:3 @ in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi

vul@Colossians:2:4 @ hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum

vul@Colossians:2:5 @ nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae

vul@Colossians:2:6 @ sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate

vul@Colossians:2:7 @ radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione

vul@Colossians:2:8 @ videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum

vul@Colossians:2:9 @ quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter

vul@Colossians:2:10 @ et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis

vul@Colossians:2:11 @ in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi

vul@Colossians:2:12 @ consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis

vul@Colossians:2:13 @ et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta

vul@Colossians:2:14 @ delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci

vul@Colossians:2:15 @ expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso

vul@Colossians:2:16 @ nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum

vul@Colossians:2:17 @ quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi

vul@Colossians:2:18 @ nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae

vul@Colossians:2:19 @ et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei

vul@Colossians:2:20 @ si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis

vul@Colossians:2:21 @ ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris

vul@Colossians:2:22 @ quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum

vul@Colossians:2:23 @ quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis

vul@Colossians:3:1 @ igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens

vul@Colossians:3:2 @ quae sursum sunt sapite non quae supra terram

vul@Colossians:3:3 @ mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo

vul@Colossians:3:4 @ cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria

vul@Colossians:3:5 @ mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus

vul@Colossians:3:6 @ propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis

vul@Colossians:3:7 @ in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis

vul@Colossians:3:8 @ nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro

vul@Colossians:3:9 @ nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius

vul@Colossians:3:10 @ et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum

vul@Colossians:3:11 @ ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus

vul@Colossians:3:12 @ induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam

vul@Colossians:3:13 @ subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos

vul@Colossians:3:14 @ super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis

vul@Colossians:3:15 @ et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote

vul@Colossians:3:16 @ verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo

vul@Colossians:3:17 @ omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum

vul@Colossians:3:18 @ mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino

vul@Colossians:3:19 @ viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas

vul@Colossians:3:20 @ filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino

vul@Colossians:3:21 @ patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant

vul@Colossians:3:22 @ servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum

vul@Colossians:3:23 @ quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus

vul@Colossians:3:24 @ scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite

vul@Colossians:3:25 @ qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio

vul@Colossians:4:1 @ domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo

vul@Colossians:4:2 @ orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione

vul@Colossians:4:3 @ orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum

vul@Colossians:4:4 @ ut manifestem illud ita ut oportet me loqui

vul@Colossians:4:5 @ in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes

vul@Colossians:4:6 @ sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere

vul@Colossians:4:7 @ quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino

vul@Colossians:4:8 @ quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra

vul@Colossians:4:9 @ cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis

vul@Colossians:4:10 @ salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum

vul@Colossians:4:11 @ et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio

vul@Colossians:4:12 @ salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei

vul@Colossians:4:13 @ testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli

vul@Colossians:4:14 @ salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas

vul@Colossians:4:15 @ salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam

vul@Colossians:4:16 @ et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis

vul@Colossians:4:17 @ et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas

vul@1Thessalonians:1:1 @ Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Iesu Christo gratia vobis et pax

vul@1Thessalonians:1:2 @ gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis memoriam facientes in orationibus nostris sine intermissione

vul@1Thessalonians:1:3 @ memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum

vul@1Thessalonians:1:4 @ scientes fratres dilecti a Deo electionem vestram

vul@1Thessalonians:1:5 @ quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos

vul@1Thessalonians:1:6 @ et vos imitatores nostri facti estis et Domini excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti

vul@1Thessalonians:1:7 @ ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia

vul@1Thessalonians:1:8 @ a vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia sed in omni loco fides vestra quae est ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui

vul@1Thessalonians:1:9 @ ipsi enim de nobis adnuntiant qualem introitum habuerimus ad vos et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero

vul@1Thessalonians:1:10 @ et expectare Filium eius de caelis quem suscitavit ex mortuis Iesum qui eripuit nos ab ira ventura

vul@1Thessalonians:2:1 @ nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit

vul@1Thessalonians:2:2 @ sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine

vul@1Thessalonians:2:3 @ exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia neque in dolo

vul@1Thessalonians:2:4 @ sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra

vul@1Thessalonians:2:5 @ neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est

vul@1Thessalonians:2:6 @ nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis

vul@1Thessalonians:2:7 @ cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos

vul@1Thessalonians:2:8 @ ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis

vul@1Thessalonians:2:9 @ memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium Dei

vul@1Thessalonians:2:10 @ vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus

vul@1Thessalonians:2:11 @ sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos

vul@1Thessalonians:2:12 @ deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam

vul@1Thessalonians:2:13 @ ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis

vul@1Thessalonians:2:14 @ vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis

vul@1Thessalonians:2:15 @ qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur

vul@1Thessalonians:2:16 @ prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in finem

vul@1Thessalonians:2:17 @ nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio

vul@1Thessalonians:2:18 @ quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel et iterum et inpedivit nos Satanas

vul@1Thessalonians:2:19 @ quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius

vul@1Thessalonians:2:20 @ vos enim estis gloria nostra et gaudium

vul@1Thessalonians:3:1 @ propter quod non sustinentes amplius placuit nobis remanere Athenis solis

vul@1Thessalonians:3:2 @ et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra

vul@1Thessalonians:3:3 @ ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus

vul@1Thessalonians:3:4 @ nam et cum apud vos essemus praedicebamus vobis passuros nos tribulationes sicut et factum est et scitis

vul@1Thessalonians:3:5 @ propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis fiat labor noster

vul@1Thessalonians:3:6 @ nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque vos

vul@1Thessalonians:3:7 @ ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem

vul@1Thessalonians:3:8 @ quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino

vul@1Thessalonians:3:9 @ quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum

vul@1Thessalonians:3:10 @ nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram et conpleamus ea quae desunt fidei vestrae

vul@1Thessalonians:3:11 @ ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Iesus dirigat viam nostram ad vos

vul@1Thessalonians:3:12 @ vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem in invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobis

vul@1Thessalonians:3:13 @ ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amen

vul@1Thessalonians:4:1 @ de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis

vul@1Thessalonians:4:2 @ scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum

vul@1Thessalonians:4:3 @ haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra

vul@1Thessalonians:4:4 @ ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore

vul@1Thessalonians:4:5 @ non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum

vul@1Thessalonians:4:6 @ ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus

vul@1Thessalonians:4:7 @ non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione

vul@1Thessalonians:4:8 @ itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis

vul@1Thessalonians:4:9 @ de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem

vul@1Thessalonians:4:10 @ etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis

vul@1Thessalonians:4:11 @ et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis

vul@1Thessalonians:4:12 @ et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis

vul@1Thessalonians:4:13 @ nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent

vul@1Thessalonians:4:14 @ si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo

vul@1Thessalonians:4:15 @ hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt

vul@1Thessalonians:4:16 @ quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi

vul@1Thessalonians:4:17 @ deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus

vul@1Thessalonians:4:18 @ itaque consolamini invicem in verbis istis

vul@1Thessalonians:5:1 @ de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis

vul@1Thessalonians:5:2 @ ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet

vul@1Thessalonians:5:3 @ cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient

vul@1Thessalonians:5:4 @ vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat

vul@1Thessalonians:5:5 @ omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum

vul@1Thessalonians:5:6 @ igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus

vul@1Thessalonians:5:7 @ qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt

vul@1Thessalonians:5:8 @ nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis

vul@1Thessalonians:5:9 @ quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum

vul@1Thessalonians:5:10 @ qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus

vul@1Thessalonians:5:11 @ propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis

vul@1Thessalonians:5:12 @ rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos

vul@1Thessalonians:5:13 @ ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis

vul@1Thessalonians:5:14 @ rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes

vul@1Thessalonians:5:15 @ videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes

vul@1Thessalonians:5:16 @ semper gaudete

vul@1Thessalonians:5:17 @ sine intermissione orate

vul@1Thessalonians:5:18 @ in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis

vul@1Thessalonians:5:19 @ Spiritum nolite extinguere

vul@1Thessalonians:5:20 @ prophetias nolite spernere

vul@1Thessalonians:5:21 @ omnia autem probate quod bonum est tenete

vul@1Thessalonians:5:22 @ ab omni specie mala abstinete vos

vul@1Thessalonians:5:23 @ ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur

vul@1Thessalonians:5:24 @ fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet

vul@1Thessalonians:5:25 @ fratres orate pro nobis

vul@1Thessalonians:5:26 @ salutate fratres omnes in osculo sancto

vul@1Thessalonians:5:27 @ adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus

vul@2Thessalonians:1:1 @ Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

vul@2Thessalonians:1:2 @ gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

vul@2Thessalonians:1:3 @ gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem

vul@2Thessalonians:1:4 @ ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis

vul@2Thessalonians:1:5 @ in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei pro quo et patimini

vul@2Thessalonians:1:6 @ si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant

vul@2Thessalonians:1:7 @ et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius

vul@2Thessalonians:1:8 @ in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu

vul@2Thessalonians:1:9 @ qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius

vul@2Thessalonians:1:10 @ cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo

vul@2Thessalonians:1:11 @ in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute

vul@2Thessalonians:1:12 @ ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi

vul@2Thessalonians:2:1 @ rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum

vul@2Thessalonians:2:2 @ ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini

vul@2Thessalonians:2:3 @ ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis

vul@2Thessalonians:2:4 @ qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus

vul@2Thessalonians:2:5 @ non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis

vul@2Thessalonians:2:6 @ et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore

vul@2Thessalonians:2:7 @ nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat

vul@2Thessalonians:2:8 @ et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui

vul@2Thessalonians:2:9 @ eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus

vul@2Thessalonians:2:10 @ et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent

vul@2Thessalonians:2:11 @ ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio

vul@2Thessalonians:2:12 @ ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati

vul@2Thessalonians:2:13 @ nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis

vul@2Thessalonians:2:14 @ ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi

vul@2Thessalonians:2:15 @ itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram

vul@2Thessalonians:2:16 @ ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia

vul@2Thessalonians:2:17 @ exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono

vul@2Thessalonians:3:1 @ de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos

vul@2Thessalonians:3:2 @ et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides

vul@2Thessalonians:3:3 @ fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo

vul@2Thessalonians:3:4 @ confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietis

vul@2Thessalonians:3:5 @ Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi

vul@2Thessalonians:3:6 @ denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis

vul@2Thessalonians:3:7 @ ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos

vul@2Thessalonians:3:8 @ neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus

vul@2Thessalonians:3:9 @ non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos

vul@2Thessalonians:3:10 @ nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet

vul@2Thessalonians:3:11 @ audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes

vul@2Thessalonians:3:12 @ his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent

vul@2Thessalonians:3:13 @ vos autem fratres nolite deficere benefacientes

vul@2Thessalonians:3:14 @ quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur

vul@2Thessalonians:3:15 @ et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem

vul@2Thessalonians:3:16 @ ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis

vul@2Thessalonians:3:17 @ salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo

vul@1Timothy:1:1 @ Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae

vul@1Timothy:1:2 @ Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro

vul@1Timothy:1:3 @ sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent

vul@1Timothy:1:4 @ neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide

vul@1Timothy:1:5 @ finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta

vul@1Timothy:1:6 @ a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium

vul@1Timothy:1:7 @ volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant

vul@1Timothy:1:8 @ scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur

vul@1Timothy:1:9 @ sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis

vul@1Timothy:1:10 @ fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur

vul@1Timothy:1:11 @ quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi

vul@1Timothy:1:12 @ gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio

vul@1Timothy:1:13 @ qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate

vul@1Timothy:1:14 @ superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu

vul@1Timothy:1:15 @ fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum

vul@1Timothy:1:16 @ sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam

vul@1Timothy:1:17 @ regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen

vul@1Timothy:1:18 @ hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam

vul@1Timothy:1:19 @ habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt

vul@1Timothy:1:20 @ ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare

vul@1Timothy:2:1 @ obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus

vul@1Timothy:2:2 @ pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate

vul@1Timothy:2:3 @ hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo

vul@1Timothy:2:4 @ qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire

vul@1Timothy:2:5 @ unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus

vul@1Timothy:2:6 @ qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis

vul@1Timothy:2:7 @ in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate

vul@1Timothy:2:8 @ volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione

vul@1Timothy:2:9 @ similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa

vul@1Timothy:2:10 @ sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona

vul@1Timothy:2:11 @ mulier in silentio discat cum omni subiectione

vul@1Timothy:2:12 @ docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio

vul@1Timothy:2:13 @ Adam enim primus formatus est deinde Eva

vul@1Timothy:2:14 @ et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit

vul@1Timothy:2:15 @ salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate

vul@1Timothy:3:1 @ fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat

vul@1Timothy:3:2 @ oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem

vul@1Timothy:3:3 @ non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum

vul@1Timothy:3:4 @ suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate

vul@1Timothy:3:5 @ si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit

vul@1Timothy:3:6 @ non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli

vul@1Timothy:3:7 @ oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli

vul@1Timothy:3:8 @ diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes

vul@1Timothy:3:9 @ habentes mysterium fidei in conscientia pura

vul@1Timothy:3:10 @ et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes

vul@1Timothy:3:11 @ mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus

vul@1Timothy:3:12 @ diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus

vul@1Timothy:3:13 @ qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu

vul@1Timothy:3:14 @ haec tibi scribo sperans venire ad te cito

vul@1Timothy:3:15 @ si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis

vul@1Timothy:3:16 @ et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria

vul@1Timothy:4:1 @ Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum

vul@1Timothy:4:2 @ in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam

vul@1Timothy:4:3 @ prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem

vul@1Timothy:4:4 @ quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur

vul@1Timothy:4:5 @ sanctificatur enim per verbum Dei et orationem

vul@1Timothy:4:6 @ haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es

vul@1Timothy:4:7 @ ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem

vul@1Timothy:4:8 @ nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae

vul@1Timothy:4:9 @ fidelis sermo et omni acceptione dignus

vul@1Timothy:4:10 @ in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium

vul@1Timothy:4:11 @ praecipe haec et doce

vul@1Timothy:4:12 @ nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate

vul@1Timothy:4:13 @ dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae

vul@1Timothy:4:14 @ noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii

vul@1Timothy:4:15 @ haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus

vul@1Timothy:4:16 @ adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt

vul@1Timothy:5:1 @ seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres

vul@1Timothy:5:2 @ anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate

vul@1Timothy:5:3 @ viduas honora quae vere viduae sunt

vul@1Timothy:5:4 @ si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo

vul@1Timothy:5:5 @ quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die

vul@1Timothy:5:6 @ nam quae in deliciis est vivens mortua est

vul@1Timothy:5:7 @ et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint

vul@1Timothy:5:8 @ si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior

vul@1Timothy:5:9 @ vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor

vul@1Timothy:5:10 @ in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est

vul@1Timothy:5:11 @ adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt

vul@1Timothy:5:12 @ habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt

vul@1Timothy:5:13 @ simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet

vul@1Timothy:5:14 @ volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia

vul@1Timothy:5:15 @ iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan

vul@1Timothy:5:16 @ si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat

vul@1Timothy:5:17 @ qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina

vul@1Timothy:5:18 @ dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua

vul@1Timothy:5:19 @ adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus

vul@1Timothy:5:20 @ peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant

vul@1Timothy:5:21 @ testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando

vul@1Timothy:5:22 @ manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi

vul@1Timothy:5:23 @ noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates

vul@1Timothy:5:24 @ quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur

vul@1Timothy:5:25 @ similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt

vul@1Timothy:6:1 @ quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur

vul@1Timothy:6:2 @ qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare

vul@1Timothy:6:3 @ si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae

vul@1Timothy:6:4 @ superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae

vul@1Timothy:6:5 @ conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem

vul@1Timothy:6:6 @ est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia

vul@1Timothy:6:7 @ nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus

vul@1Timothy:6:8 @ habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus

vul@1Timothy:6:9 @ nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem

vul@1Timothy:6:10 @ radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis

vul@1Timothy:6:11 @ tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem

vul@1Timothy:6:12 @ certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus

vul@1Timothy:6:13 @ praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem

vul@1Timothy:6:14 @ ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi

vul@1Timothy:6:15 @ quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium

vul@1Timothy:6:16 @ qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen

vul@1Timothy:6:17 @ divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum

vul@1Timothy:6:18 @ bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare

vul@1Timothy:6:19 @ thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam

vul@1Timothy:6:20 @ o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae

vul@2Timothy:1:1 @ Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu

vul@2Timothy:1:2 @ Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro

vul@2Timothy:1:3 @ gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die

vul@2Timothy:1:4 @ desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear

vul@2Timothy:1:5 @ recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te

vul@2Timothy:1:6 @ propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum

vul@2Timothy:1:7 @ non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis

vul@2Timothy:1:8 @ noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei

vul@2Timothy:1:9 @ qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia

vul@2Timothy:1:10 @ manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium

vul@2Timothy:1:11 @ in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium

vul@2Timothy:1:12 @ ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem

vul@2Timothy:1:13 @ formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu

vul@2Timothy:1:14 @ bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis

vul@2Timothy:1:15 @ scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes

vul@2Timothy:1:16 @ det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit

vul@2Timothy:1:17 @ sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit

vul@2Timothy:1:18 @ det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti

vul@2Timothy:2:1 @ tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu

vul@2Timothy:2:2 @ et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere

vul@2Timothy:2:3 @ labora sicut bonus miles Christi Iesu

vul@2Timothy:2:4 @ nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit

vul@2Timothy:2:5 @ nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit

vul@2Timothy:2:6 @ laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere

vul@2Timothy:2:7 @ intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum

vul@2Timothy:2:8 @ memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum

vul@2Timothy:2:9 @ in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum

vul@2Timothy:2:10 @ ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti

vul@2Timothy:2:11 @ fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus

vul@2Timothy:2:12 @ si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos

vul@2Timothy:2:13 @ si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest

vul@2Timothy:2:14 @ haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium

vul@2Timothy:2:15 @ sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis

vul@2Timothy:2:16 @ profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem

vul@2Timothy:2:17 @ et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus

vul@2Timothy:2:18 @ qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem

vul@2Timothy:2:19 @ sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini

vul@2Timothy:2:20 @ in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam

vul@2Timothy:2:21 @ si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum

vul@2Timothy:2:22 @ iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro

vul@2Timothy:2:23 @ stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites

vul@2Timothy:2:24 @ servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem

vul@2Timothy:2:25 @ cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem

vul@2Timothy:2:26 @ et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem

vul@2Timothy:3:1 @ hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa

vul@2Timothy:3:2 @ et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti

vul@2Timothy:3:3 @ sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate

vul@2Timothy:3:4 @ proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei

vul@2Timothy:3:5 @ habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita

vul@2Timothy:3:6 @ ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis

vul@2Timothy:3:7 @ semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes

vul@2Timothy:3:8 @ quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem

vul@2Timothy:3:9 @ sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit

vul@2Timothy:3:10 @ tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam

vul@2Timothy:3:11 @ persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus

vul@2Timothy:3:12 @ et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur

vul@2Timothy:3:13 @ mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes

vul@2Timothy:3:14 @ tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris

vul@2Timothy:3:15 @ et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu

vul@2Timothy:3:16 @ omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia

vul@2Timothy:3:17 @ ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus

vul@2Timothy:4:1 @ testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius

vul@2Timothy:4:2 @ praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina

vul@2Timothy:4:3 @ erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus

vul@2Timothy:4:4 @ et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur

vul@2Timothy:4:5 @ tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple

vul@2Timothy:4:6 @ ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat

vul@2Timothy:4:7 @ bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi

vul@2Timothy:4:8 @ in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius

vul@2Timothy:4:9 @ festina venire ad me cito

vul@2Timothy:4:10 @ Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam

vul@2Timothy:4:11 @ Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium

vul@2Timothy:4:12 @ Tychicum autem misi Ephesum

vul@2Timothy:4:13 @ paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas

vul@2Timothy:4:14 @ Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius

vul@2Timothy:4:15 @ quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris

vul@2Timothy:4:16 @ in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur

vul@2Timothy:4:17 @ Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis

vul@2Timothy:4:18 @ liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen

vul@2Timothy:4:19 @ saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum

vul@2Timothy:4:20 @ Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti

vul@2Timothy:4:21 @ festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes

vul@Titus:1:1 @ Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est

vul@Titus:1:2 @ in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia

vul@Titus:1:3 @ manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei

vul@Titus:1:4 @ Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro

vul@Titus:1:5 @ huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui

vul@Titus:1:6 @ si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos

vul@Titus:1:7 @ oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum

vul@Titus:1:8 @ sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem

vul@Titus:1:9 @ amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere

vul@Titus:1:10 @ sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt

vul@Titus:1:11 @ quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia

vul@Titus:1:12 @ dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri

vul@Titus:1:13 @ testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide

vul@Titus:1:14 @ non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate

vul@Titus:1:15 @ omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia

vul@Titus:1:16 @ confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi

vul@Titus:2:1 @ tu autem loquere quae decet sanam doctrinam

vul@Titus:2:2 @ senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia

vul@Titus:2:3 @ anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes

vul@Titus:2:4 @ ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant

vul@Titus:2:5 @ prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei

vul@Titus:2:6 @ iuvenes similiter hortare ut sobrii sint

vul@Titus:2:7 @ in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem

vul@Titus:2:8 @ verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis

vul@Titus:2:9 @ servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes

vul@Titus:2:10 @ non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus

vul@Titus:2:11 @ apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus

vul@Titus:2:12 @ erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo

vul@Titus:2:13 @ expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi

vul@Titus:2:14 @ qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum

vul@Titus:2:15 @ haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat

vul@Titus:3:1 @ admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse

vul@Titus:3:2 @ neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines

vul@Titus:3:3 @ eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem

vul@Titus:3:4 @ cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei

vul@Titus:3:5 @ non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti

vul@Titus:3:6 @ quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum

vul@Titus:3:7 @ ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae

vul@Titus:3:8 @ fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus

vul@Titus:3:9 @ stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae

vul@Titus:3:10 @ hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita

vul@Titus:3:11 @ sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus

vul@Titus:3:12 @ cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare

vul@Titus:3:13 @ Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit

vul@Titus:3:14 @ discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi

vul@Philemon:1:1 @ Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro

vul@Philemon:1:2 @ et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est

vul@Philemon:1:3 @ gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

vul@Philemon:1:4 @ gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis

vul@Philemon:1:5 @ audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos

vul@Philemon:1:6 @ ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu

vul@Philemon:1:7 @ gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater

vul@Philemon:1:8 @ propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet

vul@Philemon:1:9 @ propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi

vul@Philemon:1:10 @ obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo

vul@Philemon:1:11 @ qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis

vul@Philemon:1:12 @ quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe

vul@Philemon:1:13 @ quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii

vul@Philemon:1:14 @ sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium

vul@Philemon:1:15 @ forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum recipere

vul@Philemon:1:16 @ iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino

vul@Philemon:1:17 @ si ergo habes me socium suscipe illum sicut me

vul@Philemon:1:18 @ si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa

vul@Philemon:1:19 @ ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes

vul@Philemon:1:20 @ ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino

vul@Philemon:1:21 @ confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies

vul@Philemon:1:22 @ simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis

vul@Philemon:1:23 @ salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu

vul@Philemon:1:24 @ Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei

vul@Hebrews:1:1 @ multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis

vul@Hebrews:1:2 @ novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula

vul@Hebrews:1:3 @ qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis

vul@Hebrews:1:4 @ tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit

vul@Hebrews:1:5 @ cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium

vul@Hebrews:1:6 @ et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei

vul@Hebrews:1:7 @ et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis

vul@Hebrews:1:8 @ ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui

vul@Hebrews:1:9 @ dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis

vul@Hebrews:1:10 @ et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli

vul@Hebrews:1:11 @ ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent

vul@Hebrews:1:12 @ et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient

vul@Hebrews:1:13 @ ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

vul@Hebrews:1:14 @ nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis

vul@Hebrews:2:1 @ propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus

vul@Hebrews:2:2 @ si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem

vul@Hebrews:2:3 @ quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est

vul@Hebrews:2:4 @ contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem

vul@Hebrews:2:5 @ non enim angelis subiecit orbem terrae futurum de quo loquimur

vul@Hebrews:2:6 @ testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum

vul@Hebrews:2:7 @ minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum

vul@Hebrews:2:8 @ omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei

vul@Hebrews:2:9 @ eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem

vul@Hebrews:2:10 @ decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare

vul@Hebrews:2:11 @ qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens

vul@Hebrews:2:12 @ nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te

vul@Hebrews:2:13 @ et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus

vul@Hebrews:2:14 @ quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum

vul@Hebrews:2:15 @ et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti

vul@Hebrews:2:16 @ nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae adprehendit

vul@Hebrews:2:17 @ unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi

vul@Hebrews:2:18 @ in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari

vul@Hebrews:3:1 @ unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum

vul@Hebrews:3:2 @ qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius

vul@Hebrews:3:3 @ amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam

vul@Hebrews:3:4 @ omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus

vul@Hebrews:3:5 @ et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant

vul@Hebrews:3:6 @ Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus

vul@Hebrews:3:7 @ quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis

vul@Hebrews:3:8 @ nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto

vul@Hebrews:3:9 @ ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea

vul@Hebrews:3:10 @ quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas

vul@Hebrews:3:11 @ sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam

vul@Hebrews:3:12 @ videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo

vul@Hebrews:3:13 @ sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati

vul@Hebrews:3:14 @ participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus

vul@Hebrews:3:15 @ dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione

vul@Hebrews:3:16 @ quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen

vul@Hebrews:3:17 @ quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto

vul@Hebrews:3:18 @ quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt

vul@Hebrews:3:19 @ et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem

vul@Hebrews:4:1 @ timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse

vul@Hebrews:4:2 @ etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt

vul@Hebrews:4:3 @ ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis

vul@Hebrews:4:4 @ dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis

vul@Hebrews:4:5 @ et in isto rursum si introibunt in requiem meam

vul@Hebrews:4:6 @ quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem

vul@Hebrews:4:7 @ iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra

vul@Hebrews:4:8 @ nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac die

vul@Hebrews:4:9 @ itaque relinquitur sabbatismus populo Dei

vul@Hebrews:4:10 @ qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus

vul@Hebrews:4:11 @ festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum

vul@Hebrews:4:12 @ vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis

vul@Hebrews:4:13 @ et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo

vul@Hebrews:4:14 @ habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionem

vul@Hebrews:4:15 @ non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato

vul@Hebrews:4:16 @ adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno

vul@Hebrews:5:1 @ omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum ut offerat dona et sacrificia pro peccatis

vul@Hebrews:5:2 @ qui condolere possit his qui ignorant et errant quoniam et ipse circumdatus est infirmitate

vul@Hebrews:5:3 @ et propter eam debet quemadmodum et pro populo ita etiam pro semet ipso offerre pro peccatis

vul@Hebrews:5:4 @ nec quisquam sumit sibi honorem sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron

vul@Hebrews:5:5 @ sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex fieret sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie genui te

vul@Hebrews:5:6 @ quemadmodum et in alio dicit tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech

vul@Hebrews:5:7 @ qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia

vul@Hebrews:5:8 @ et quidem cum esset Filius didicit ex his quae passus est oboedientiam

vul@Hebrews:5:9 @ et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae

vul@Hebrews:5:10 @ appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech

vul@Hebrews:5:11 @ de quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum quoniam inbecilles facti estis ad audiendum

vul@Hebrews:5:12 @ etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo

vul@Hebrews:5:13 @ omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis iustitiae parvulus enim est

vul@Hebrews:5:14 @ perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali

vul@Hebrews:6:1 @ quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum

vul@Hebrews:6:2 @ baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni

vul@Hebrews:6:3 @ et hoc faciemus siquidem permiserit Deus

vul@Hebrews:6:4 @ inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti

vul@Hebrews:6:5 @ gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi

vul@Hebrews:6:6 @ et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes

vul@Hebrews:6:7 @ terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo

vul@Hebrews:6:8 @ proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem

vul@Hebrews:6:9 @ confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur

vul@Hebrews:6:10 @ non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis

vul@Hebrews:6:11 @ cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem

vul@Hebrews:6:12 @ ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones

vul@Hebrews:6:13 @ Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum

vul@Hebrews:6:14 @ dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te

vul@Hebrews:6:15 @ et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem

vul@Hebrews:6:16 @ homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum

vul@Hebrews:6:17 @ in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum

vul@Hebrews:6:18 @ ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem

vul@Hebrews:6:19 @ quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis

vul@Hebrews:6:20 @ ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum

vul@Hebrews:7:1 @ hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei

vul@Hebrews:7:2 @ cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis

vul@Hebrews:7:3 @ sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum

vul@Hebrews:7:4 @ intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha

vul@Hebrews:7:5 @ et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae

vul@Hebrews:7:6 @ cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit

vul@Hebrews:7:7 @ sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur

vul@Hebrews:7:8 @ et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit

vul@Hebrews:7:9 @ et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est

vul@Hebrews:7:10 @ adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech

vul@Hebrews:7:11 @ si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici

vul@Hebrews:7:12 @ translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat

vul@Hebrews:7:13 @ in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit

vul@Hebrews:7:14 @ manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est

vul@Hebrews:7:15 @ et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos

vul@Hebrews:7:16 @ qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis

vul@Hebrews:7:17 @ contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech

vul@Hebrews:7:18 @ reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem

vul@Hebrews:7:19 @ nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum

vul@Hebrews:7:20 @ et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt

vul@Hebrews:7:21 @ hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum

vul@Hebrews:7:22 @ in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus

vul@Hebrews:7:23 @ et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere

vul@Hebrews:7:24 @ hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium

vul@Hebrews:7:25 @ unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis

vul@Hebrews:7:26 @ talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus

vul@Hebrews:7:27 @ qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo

vul@Hebrews:7:28 @ lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum

vul@Hebrews:8:1 @ capitulum autem super ea quae dicuntur talem habemus pontificem qui consedit in dextera sedis Magnitudinis in caelis

vul@Hebrews:8:2 @ sanctorum minister et tabernaculi veri quod fixit Dominus et non homo

vul@Hebrews:8:3 @ omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat

vul@Hebrews:8:4 @ si ergo esset super terram nec esset sacerdos cum essent qui offerrent secundum legem munera

vul@Hebrews:8:5 @ qui exemplari et umbrae deserviunt caelestium sicut responsum est Mosi cum consummaret tabernaculum vide inquit omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte

vul@Hebrews:8:6 @ nunc autem melius sortitus est ministerium quanto et melioris testamenti mediator est quod in melioribus repromissionibus sanctum est

vul@Hebrews:8:7 @ nam si illud prius culpa vacasset non utique secundi locus inquireretur

vul@Hebrews:8:8 @ vituperans enim eos dicit ecce dies veniunt dicit Dominus et consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum novum

vul@Hebrews:8:9 @ non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Aegypti quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit Dominus

vul@Hebrews:8:10 @ quia hoc testamentum quod disponam domui Israhel post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum

vul@Hebrews:8:11 @ et non docebit unusquisque proximum suum et unusquisque fratrem suum dicens cognosce Dominum quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem eorum

vul@Hebrews:8:12 @ quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor

vul@Hebrews:8:13 @ dicendo autem novum veteravit prius quod autem antiquatur et senescit prope interitum est

vul@Hebrews:9:1 @ habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare

vul@Hebrews:9:2 @ tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta

vul@Hebrews:9:3 @ post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum

vul@Hebrews:9:4 @ aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti

vul@Hebrews:9:5 @ superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula

vul@Hebrews:9:6 @ his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes

vul@Hebrews:9:7 @ in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia

vul@Hebrews:9:8 @ hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum

vul@Hebrews:9:9 @ quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem

vul@Hebrews:9:10 @ solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis

vul@Hebrews:9:11 @ Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis

vul@Hebrews:9:12 @ neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa

vul@Hebrews:9:13 @ si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis

vul@Hebrews:9:14 @ quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi

vul@Hebrews:9:15 @ et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis

vul@Hebrews:9:16 @ ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris

vul@Hebrews:9:17 @ testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est

vul@Hebrews:9:18 @ unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est

vul@Hebrews:9:19 @ lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit

vul@Hebrews:9:20 @ dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus

vul@Hebrews:9:21 @ etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit

vul@Hebrews:9:22 @ et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio

vul@Hebrews:9:23 @ necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis

vul@Hebrews:9:24 @ non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis

vul@Hebrews:9:25 @ neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno

vul@Hebrews:9:26 @ alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit

vul@Hebrews:9:27 @ et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium

vul@Hebrews:9:28 @ sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem

vul@Hebrews:10:1 @ umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere

vul@Hebrews:10:2 @ alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati

vul@Hebrews:10:3 @ sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit

vul@Hebrews:10:4 @ inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata

vul@Hebrews:10:5 @ ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi

vul@Hebrews:10:6 @ holocaustomata et pro peccato non tibi placuit

vul@Hebrews:10:7 @ tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam

vul@Hebrews:10:8 @ superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur

vul@Hebrews:10:9 @ tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat

vul@Hebrews:10:10 @ in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel

vul@Hebrews:10:11 @ et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata

vul@Hebrews:10:12 @ hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei

vul@Hebrews:10:13 @ de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius

vul@Hebrews:10:14 @ una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos

vul@Hebrews:10:15 @ contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit

vul@Hebrews:10:16 @ hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas

vul@Hebrews:10:17 @ et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor amplius

vul@Hebrews:10:18 @ ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato

vul@Hebrews:10:19 @ habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi

vul@Hebrews:10:20 @ quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam

vul@Hebrews:10:21 @ et sacerdotem magnum super domum Dei

vul@Hebrews:10:22 @ accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda

vul@Hebrews:10:23 @ teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit

vul@Hebrews:10:24 @ et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum

vul@Hebrews:10:25 @ non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem

vul@Hebrews:10:26 @ voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia

vul@Hebrews:10:27 @ terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios

vul@Hebrews:10:28 @ irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur

vul@Hebrews:10:29 @ quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit

vul@Hebrews:10:30 @ scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suum

vul@Hebrews:10:31 @ horrendum est incidere in manus Dei viventis

vul@Hebrews:10:32 @ rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum

vul@Hebrews:10:33 @ et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti

vul@Hebrews:10:34 @ nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam

vul@Hebrews:10:35 @ nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem

vul@Hebrews:10:36 @ patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem

vul@Hebrews:10:37 @ adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit

vul@Hebrews:10:38 @ iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae

vul@Hebrews:10:39 @ nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae

vul@Hebrews:11:1 @ est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum

vul@Hebrews:11:2 @ in hac enim testimonium consecuti sunt senes

vul@Hebrews:11:3 @ fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent

vul@Hebrews:11:4 @ fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur

vul@Hebrews:11:5 @ fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo

vul@Hebrews:11:6 @ sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit

vul@Hebrews:11:7 @ fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus

vul@Hebrews:11:8 @ fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret

vul@Hebrews:11:9 @ fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem

vul@Hebrews:11:10 @ expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus

vul@Hebrews:11:11 @ fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat

vul@Hebrews:11:12 @ propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis

vul@Hebrews:11:13 @ iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram

vul@Hebrews:11:14 @ qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere

vul@Hebrews:11:15 @ et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi

vul@Hebrews:11:16 @ nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem

vul@Hebrews:11:17 @ fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones

vul@Hebrews:11:18 @ ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen

vul@Hebrews:11:19 @ arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit

vul@Hebrews:11:20 @ fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau

vul@Hebrews:11:21 @ fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius

vul@Hebrews:11:22 @ fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit

vul@Hebrews:11:23 @ fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum

vul@Hebrews:11:24 @ fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis

vul@Hebrews:11:25 @ magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem

vul@Hebrews:11:26 @ maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem

vul@Hebrews:11:27 @ fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit

vul@Hebrews:11:28 @ fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos

vul@Hebrews:11:29 @ fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt

vul@Hebrews:11:30 @ fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem

vul@Hebrews:11:31 @ fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace

vul@Hebrews:11:32 @ et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis

vul@Hebrews:11:33 @ qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum

vul@Hebrews:11:34 @ extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum

vul@Hebrews:11:35 @ acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem

vul@Hebrews:11:36 @ alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres

vul@Hebrews:11:37 @ lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti

vul@Hebrews:11:38 @ quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae

vul@Hebrews:11:39 @ et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem

vul@Hebrews:11:40 @ Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur

vul@Hebrews:12:1 @ ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen

vul@Hebrews:12:2 @ aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit

vul@Hebrews:12:3 @ recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes

vul@Hebrews:12:4 @ nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes

vul@Hebrews:12:5 @ et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris

vul@Hebrews:12:6 @ quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit

vul@Hebrews:12:7 @ in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater

vul@Hebrews:12:8 @ quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis

vul@Hebrews:12:9 @ deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus

vul@Hebrews:12:10 @ et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius

vul@Hebrews:12:11 @ omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae

vul@Hebrews:12:12 @ propter quod remissas manus et soluta genua erigite

vul@Hebrews:12:13 @ et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur

vul@Hebrews:12:14 @ pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum

vul@Hebrews:12:15 @ contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi

vul@Hebrews:12:16 @ ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua

vul@Hebrews:12:17 @ scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam

vul@Hebrews:12:18 @ non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam

vul@Hebrews:12:19 @ et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum

vul@Hebrews:12:20 @ non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur

vul@Hebrews:12:21 @ et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus

vul@Hebrews:12:22 @ sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae

vul@Hebrews:12:23 @ et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum

vul@Hebrews:12:24 @ et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel

vul@Hebrews:12:25 @ videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur

vul@Hebrews:12:26 @ cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum

vul@Hebrews:12:27 @ quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia

vul@Hebrews:12:28 @ itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia

vul@Hebrews:12:29 @ etenim Deus noster ignis consumens est

vul@Hebrews:13:1 @ caritas fraternitatis maneat

vul@Hebrews:13:2 @ hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis

vul@Hebrews:13:3 @ mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes

vul@Hebrews:13:4 @ honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus

vul@Hebrews:13:5 @ sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam

vul@Hebrews:13:6 @ ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo

vul@Hebrews:13:7 @ mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem

vul@Hebrews:13:8 @ Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula

vul@Hebrews:13:9 @ doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis

vul@Hebrews:13:10 @ habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt

vul@Hebrews:13:11 @ quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra

vul@Hebrews:13:12 @ propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est

vul@Hebrews:13:13 @ exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes

vul@Hebrews:13:14 @ non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus

vul@Hebrews:13:15 @ per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius

vul@Hebrews:13:16 @ beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus

vul@Hebrews:13:17 @ oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis

vul@Hebrews:13:18 @ orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari

vul@Hebrews:13:19 @ amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobis

vul@Hebrews:13:20 @ Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum

vul@Hebrews:13:21 @ aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen

vul@Hebrews:13:22 @ rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis

vul@Hebrews:13:23 @ cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos

vul@Hebrews:13:24 @ salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia

vul@James:1:1 @ Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem

vul@James:1:2 @ omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis

vul@James:1:3 @ scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur

vul@James:1:4 @ patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes

vul@James:1:5 @ si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei

vul@James:1:6 @ postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur

vul@James:1:7 @ non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino

vul@James:1:8 @ vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis

vul@James:1:9 @ glorietur autem frater humilis in exaltatione sua

vul@James:1:10 @ dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit

vul@James:1:11 @ exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet

vul@James:1:12 @ beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se

vul@James:1:13 @ nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat

vul@James:1:14 @ unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus

vul@James:1:15 @ dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem

vul@James:1:16 @ nolite itaque errare fratres mei dilectissimi

vul@James:1:17 @ omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio

vul@James:1:18 @ voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius

vul@James:1:19 @ scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram

vul@James:1:20 @ ira enim viri iustitiam Dei non operatur

vul@James:1:21 @ propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras

vul@James:1:22 @ estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos

vul@James:1:23 @ quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo

vul@James:1:24 @ consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit

vul@James:1:25 @ qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit

vul@James:1:26 @ si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio

vul@James:1:27 @ religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo

vul@James:2:1 @ fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae

vul@James:2:2 @ etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu

vul@James:2:3 @ et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum

vul@James:2:4 @ nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum

vul@James:2:5 @ audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se

vul@James:2:6 @ vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia

vul@James:2:7 @ nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos

vul@James:2:8 @ si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis

vul@James:2:9 @ si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores

vul@James:2:10 @ quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus

vul@James:2:11 @ qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod si non moechaberis occides autem factus es transgressor legis

vul@James:2:12 @ sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari

vul@James:2:13 @ iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio

vul@James:2:14 @ quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum

vul@James:2:15 @ si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano

vul@James:2:16 @ dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit

vul@James:2:17 @ sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam

vul@James:2:18 @ sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam

vul@James:2:19 @ tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones credunt et contremescunt

vul@James:2:20 @ vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est

vul@James:2:21 @ Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare

vul@James:2:22 @ vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est

vul@James:2:23 @ et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est

vul@James:2:24 @ videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum

vul@James:2:25 @ similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens

vul@James:2:26 @ sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est

vul@James:3:1 @ nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis

vul@James:3:2 @ in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus

vul@James:3:3 @ si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus

vul@James:3:4 @ ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit

vul@James:3:5 @ ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit

vul@James:3:6 @ et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna

vul@James:3:7 @ omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana

vul@James:3:8 @ linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero

vul@James:3:9 @ in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt

vul@James:3:10 @ ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri

vul@James:3:11 @ numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam

vul@James:3:12 @ numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam

vul@James:3:13 @ quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae

vul@James:3:14 @ quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem

vul@James:3:15 @ non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica

vul@James:3:16 @ ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum

vul@James:3:17 @ quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione

vul@James:3:18 @ fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem

vul@James:4:1 @ unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris

vul@James:4:2 @ concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis

vul@James:4:3 @ petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis

vul@James:4:4 @ adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur

vul@James:4:5 @ aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis

vul@James:4:6 @ maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam

vul@James:4:7 @ subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis

vul@James:4:8 @ adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo

vul@James:4:9 @ miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem

vul@James:4:10 @ humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos

vul@James:4:11 @ nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex

vul@James:4:12 @ unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum

vul@James:4:13 @ ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus

vul@James:4:14 @ qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur

vul@James:4:15 @ pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illud

vul@James:4:16 @ nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est

vul@James:4:17 @ scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi

vul@James:5:1 @ age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis

vul@James:5:2 @ divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt

vul@James:5:3 @ aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus

vul@James:5:4 @ ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit

vul@James:5:5 @ epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis

vul@James:5:6 @ addixistis occidistis iustum non resistit vobis

vul@James:5:7 @ patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum

vul@James:5:8 @ patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit

vul@James:5:9 @ nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistit

vul@James:5:10 @ exemplum accipite fratres laboris et patientiae prophetas qui locuti sunt in nomine Domini

vul@James:5:11 @ ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator

vul@James:5:12 @ ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis

vul@James:5:13 @ tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallat

vul@James:5:14 @ infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini

vul@James:5:15 @ et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei

vul@James:5:16 @ confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua

vul@James:5:17 @ Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex

vul@James:5:18 @ et rursum oravit et caelum dedit pluviam et terra dedit fructum suum

vul@James:5:19 @ fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum

vul@1Peter:1:1 @ Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis Ponti Galatiae Cappadociae Asiae et Bithyniae

vul@1Peter:1:2 @ secundum praescientiam Dei Patris in sanctificatione Spiritus in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi gratia vobis et pax multiplicetur

vul@1Peter:1:3 @ benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis

vul@1Peter:1:4 @ in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et inmarcescibilem conservatam in caelis in vobis

vul@1Peter:1:5 @ qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo

vul@1Peter:1:6 @ in quo exultatis modicum nunc si oportet contristati in variis temptationibus

vul@1Peter:1:7 @ ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi

vul@1Peter:1:8 @ quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non videntes credentes autem exultatis laetitia inenarrabili et glorificata

vul@1Peter:1:9 @ reportantes finem fidei vestrae salutem animarum

vul@1Peter:1:10 @ de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae qui de futura in vobis gratia prophetaverunt

vul@1Peter:1:11 @ scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias

vul@1Peter:1:12 @ quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de caelo in quae desiderant angeli prospicere

vul@1Peter:1:13 @ propter quod succincti lumbos mentis vestrae sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Iesu Christi

vul@1Peter:1:14 @ quasi filii oboedientiae non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis

vul@1Peter:1:15 @ sed secundum eum qui vocavit vos sanctum et ipsi sancti in omni conversatione sitis

vul@1Peter:1:16 @ quoniam scriptum est sancti eritis quia ego sanctus sum

vul@1Peter:1:17 @ et si Patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus in timore incolatus vestri tempore conversamini

vul@1Peter:1:18 @ scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis

vul@1Peter:1:19 @ sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi

vul@1Peter:1:20 @ praecogniti quidem ante constitutionem mundi manifestati autem novissimis temporibus propter vos

vul@1Peter:1:21 @ qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo

vul@1Peter:1:22 @ animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius

vul@1Peter:1:23 @ renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis

vul@1Peter:1:24 @ quia omnis caro ut faenum et omnis gloria eius tamquam flos faeni exaruit faenum et flos decidit

vul@1Peter:1:25 @ verbum autem Domini manet in aeternum hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vos

vul@1Peter:2:1 @ deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones

vul@1Peter:2:2 @ sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem

vul@1Peter:2:3 @ si gustastis quoniam dulcis Dominus

vul@1Peter:2:4 @ ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum

vul@1Peter:2:5 @ et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum

vul@1Peter:2:6 @ propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur

vul@1Peter:2:7 @ vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli

vul@1Peter:2:8 @ et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt

vul@1Peter:2:9 @ vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum

vul@1Peter:2:10 @ qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti

vul@1Peter:2:11 @ carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam

vul@1Peter:2:12 @ conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis

vul@1Peter:2:13 @ subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellenti

vul@1Peter:2:14 @ sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum

vul@1Peter:2:15 @ quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam

vul@1Peter:2:16 @ quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei

vul@1Peter:2:17 @ omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate

vul@1Peter:2:18 @ servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis

vul@1Peter:2:19 @ haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste

vul@1Peter:2:20 @ quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum

vul@1Peter:2:21 @ in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius

vul@1Peter:2:22 @ qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius

vul@1Peter:2:23 @ qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste

vul@1Peter:2:24 @ qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis

vul@1Peter:2:25 @ eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum

vul@1Peter:3:1 @ similiter mulieres subditae suis viris ut et si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant

vul@1Peter:3:2 @ considerantes in timore castam conversationem vestram

vul@1Peter:3:3 @ quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus

vul@1Peter:3:4 @ sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples

vul@1Peter:3:5 @ sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris

vul@1Peter:3:6 @ sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum vocans cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem

vul@1Peter:3:7 @ viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiae vitae uti ne inpediantur orationes vestrae

vul@1Peter:3:8 @ in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles

vul@1Peter:3:9 @ non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis

vul@1Peter:3:10 @ qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos coerceat linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum

vul@1Peter:3:11 @ declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et persequatur eam

vul@1Peter:3:12 @ quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala

vul@1Peter:3:13 @ et quis est qui vobis noceat si boni aemulatores fueritis

vul@1Peter:3:14 @ sed et si quid patimini propter iustitiam beati timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini

vul@1Peter:3:15 @ Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe

vul@1Peter:3:16 @ sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem

vul@1Peter:3:17 @ melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati quam malefacientes

vul@1Peter:3:18 @ quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu

vul@1Peter:3:19 @ in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit

vul@1Peter:3:20 @ qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animae salvae factae sunt per aquam

vul@1Peter:3:21 @ quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi

vul@1Peter:3:22 @ qui est in dextera Dei profectus in caelum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus

vul@1Peter:4:1 @ Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini quia qui passus est carne desiit a peccatis

vul@1Peter:4:2 @ ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis

vul@1Peter:4:3 @ sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus

vul@1Peter:4:4 @ in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem blasphemantes

vul@1Peter:4:5 @ qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos

vul@1Peter:4:6 @ propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut iudicentur quidem secundum homines in carne vivant autem secundum Deum spiritu

vul@1Peter:4:7 @ omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et vigilate in orationibus

vul@1Peter:4:8 @ ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam habentes quia caritas operit multitudinem peccatorum

vul@1Peter:4:9 @ hospitales invicem sine murmuratione

vul@1Peter:4:10 @ unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei

vul@1Peter:4:11 @ si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen

vul@1Peter:4:12 @ carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat

vul@1Peter:4:13 @ sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes

vul@1Peter:4:14 @ si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit

vul@1Peter:4:15 @ nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor

vul@1Peter:4:16 @ si autem ut Christianus non erubescat glorificet autem Deum in isto nomine

vul@1Peter:4:17 @ quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei si autem primum a nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio

vul@1Peter:4:18 @ et si iustus vix salvatur impius et peccator ubi parebit

vul@1Peter:4:19 @ itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori commendant animas suas in benefactis

vul@1Peter:5:1 @ seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator

vul@1Peter:5:2 @ pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie

vul@1Peter:5:3 @ neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animo

vul@1Peter:5:4 @ et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronam

vul@1Peter:5:5 @ similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam

vul@1Peter:5:6 @ humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis

vul@1Peter:5:7 @ omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis

vul@1Peter:5:8 @ sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret

vul@1Peter:5:9 @ cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri

vul@1Peter:5:10 @ Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit

vul@1Peter:5:11 @ ipsi imperium in saecula saeculorum amen

vul@1Peter:5:12 @ per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state

vul@1Peter:5:13 @ salutat vos quae est in Babylone cumelecta et Marcus filius meus

vul@2Peter:1:1 @ Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui coaequalem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi

vul@2Peter:1:2 @ gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Domini nostri

vul@2Peter:1:3 @ quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem donata est per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et virtute

vul@2Peter:1:4 @ per quae maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per haec efficiamini divinae consortes naturae fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem

vul@2Peter:1:5 @ vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam

vul@2Peter:1:6 @ in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem

vul@2Peter:1:7 @ in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem

vul@2Peter:1:8 @ haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione

vul@2Peter:1:9 @ cui enim non praesto sunt haec caecus est et manu temptans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum

vul@2Peter:1:10 @ quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non peccabitis aliquando

vul@2Peter:1:11 @ sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi

vul@2Peter:1:12 @ propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate

vul@2Peter:1:13 @ iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitione

vul@2Peter:1:14 @ certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi

vul@2Peter:1:15 @ dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis

vul@2Peter:1:16 @ non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores facti illius magnitudinis

vul@2Peter:1:17 @ accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui

vul@2Peter:1:18 @ et hanc vocem nos audivimus de caelo adlatam cum essemus cum ipso in monte sancto

vul@2Peter:1:19 @ et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis adtendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris

vul@2Peter:1:20 @ hoc primum intellegentes quod omnis prophetia scripturae propria interpretatione non fit

vul@2Peter:1:21 @ non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines

vul@2Peter:2:1 @ fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem

vul@2Peter:2:2 @ et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur

vul@2Peter:2:3 @ et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat

vul@2Peter:2:4 @ si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos reservari

vul@2Peter:2:5 @ et originali mundo non pepercit sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens

vul@2Peter:2:6 @ et civitates Sodomorum et Gomorraeorum in cinerem redigens eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens

vul@2Peter:2:7 @ et iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria conversatione eruit

vul@2Peter:2:8 @ aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos qui diem de die animam iustam iniquis operibus cruciabant

vul@2Peter:2:9 @ novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare

vul@2Peter:2:10 @ magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes

vul@2Peter:2:11 @ ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores non portant adversum se execrabile iudicium

vul@2Peter:2:12 @ hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribunt

vul@2Peter:2:13 @ percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes diei delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscum

vul@2Peter:2:14 @ oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filii

vul@2Peter:2:15 @ derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit

vul@2Peter:2:16 @ correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam

vul@2Peter:2:17 @ hii sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus exagitatae quibus caligo tenebrarum reservatur

vul@2Peter:2:18 @ superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur

vul@2Peter:2:19 @ libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est huius et servus est

vul@2Peter:2:20 @ si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus

vul@2Peter:2:21 @ melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato

vul@2Peter:2:22 @ contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti

vul@2Peter:3:1 @ hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem

vul@2Peter:3:2 @ ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et salvatoris

vul@2Peter:3:3 @ hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes

vul@2Peter:3:4 @ dicentes ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae

vul@2Peter:3:5 @ latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo

vul@2Peter:3:6 @ per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit

vul@2Peter:3:7 @ caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum

vul@2Peter:3:8 @ unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus

vul@2Peter:3:9 @ non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti

vul@2Peter:3:10 @ adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur

vul@2Peter:3:11 @ cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus

vul@2Peter:3:12 @ expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent

vul@2Peter:3:13 @ novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat

vul@2Peter:3:14 @ propter quod carissimi haec expectantes satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in pace

vul@2Peter:3:15 @ et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis

vul@2Peter:3:16 @ sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem

vul@2Peter:3:17 @ vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate

vul@1John:1:1 @ quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostrae temptaverunt de verbo vitae

vul@1John:1:2 @ et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobis

vul@1John:1:3 @ quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo

vul@1John:1:4 @ et haec scribimus vobis ut gaudium nostrum sit plenum

vul@1John:1:5 @ et haec est adnuntiatio quam audivimus ab eo et adnuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae

vul@1John:1:6 @ si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris ambulamus mentimur et non facimus veritatem

vul@1John:1:7 @ si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato

vul@1John:1:8 @ si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est

vul@1John:1:9 @ si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata et emundet nos ab omni iniquitate

vul@1John:1:10 @ si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum eius non est in nobis

vul@1John:2:1 @ filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum

vul@1John:2:2 @ et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi

vul@1John:2:3 @ et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata eius observemus

vul@1John:2:4 @ qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit mendax est in hoc veritas non est

vul@1John:2:5 @ qui autem servat verbum eius vere in hoc caritas Dei perfecta est in hoc scimus quoniam in ipso sumus

vul@1John:2:6 @ qui dicit se in ipso manere debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare

vul@1John:2:7 @ carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis

vul@1John:2:8 @ iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso et in vobis quoniam tenebrae transeunt et lumen verum iam lucet

vul@1John:2:9 @ qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc

vul@1John:2:10 @ qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est

vul@1John:2:11 @ qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius

vul@1John:2:12 @ scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius

vul@1John:2:13 @ scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est scribo vobis adulescentes quoniam vicistis malignum

vul@1John:2:14 @ scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi vobis patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis adulescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignum

vul@1John:2:15 @ nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo

vul@1John:2:16 @ quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo est

vul@1John:2:17 @ et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum

vul@1John:2:18 @ filioli novissima hora est et sicut audistis quia antichristus venit nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quoniam novissima hora est

vul@1John:2:19 @ ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis

vul@1John:2:20 @ sed vos unctionem habetis a Sancto et nostis omnia

vul@1John:2:21 @ non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem sed quasi scientibus eam et quoniam omne mendacium ex veritate non est

vul@1John:2:22 @ quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus non est Christus hic est antichristus qui negat Patrem et Filium

vul@1John:2:23 @ omnis qui negat Filium nec Patrem habet qui confitetur Filium et Patrem habet

vul@1John:2:24 @ vos quod audistis ab initio in vobis permaneat si in vobis permanserit quod ab initio audistis et vos in Filio et Patre manebitis

vul@1John:2:25 @ et haec est repromissio quam ipse pollicitus est nobis vitam aeternam

vul@1John:2:26 @ haec scripsi vobis de eis qui seducunt vos

vul@1John:2:27 @ et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis et non necesse habetis ut aliquis doceat vos sed sicut unctio eius docet vos de omnibus et verum est et non est mendacium et sicut docuit vos manete in eo

vul@1John:2:28 @ et nunc filioli manete in eo ut cum apparuerit habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius

vul@1John:2:29 @ si scitis quoniam iustus est scitote quoniam et omnis qui facit iustitiam ex ipso natus est

vul@1John:3:1 @ videte qualem caritatem dedit nobis Pater ut filii Dei nominemur et sumus propter hoc mundus non novit nos quia non novit eum

vul@1John:3:2 @ carissimi nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est

vul@1John:3:3 @ et omnis qui habet spem hanc in eo sanctificat se sicut et ille sanctus est

vul@1John:3:4 @ omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit et peccatum est iniquitas

vul@1John:3:5 @ et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in eo non est

vul@1John:3:6 @ omnis qui in eo manet non peccat omnis qui peccat non vidit eum nec cognovit eum

vul@1John:3:7 @ filioli nemo vos seducat qui facit iustitiam iustus est sicut et ille iustus est

vul@1John:3:8 @ qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli

vul@1John:3:9 @ omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est

vul@1John:3:10 @ in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum

vul@1John:3:11 @ quoniam haec est adnuntiatio quam audistis ab initio ut diligamus alterutrum

vul@1John:3:12 @ non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera eius maligna erant fratris autem eius iusta

vul@1John:3:13 @ nolite mirari fratres si odit vos mundus

vul@1John:3:14 @ nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte

vul@1John:3:15 @ omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem

vul@1John:3:16 @ in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere

vul@1John:3:17 @ qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo

vul@1John:3:18 @ filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et veritate

vul@1John:3:19 @ in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus et in conspectu eius suadeamus corda nostra

vul@1John:3:20 @ quoniam si reprehenderit nos cor maior est Deus corde nostro et novit omnia

vul@1John:3:21 @ carissimi si cor non reprehenderit nos fiduciam habemus ad Deum

vul@1John:3:22 @ et quodcumque petierimus accipiemus ab eo quoniam mandata eius custodimus et ea quae sunt placita coram eo facimus

vul@1John:3:23 @ et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis

vul@1John:3:24 @ et qui servat mandata eius in illo manet et ipse in eo et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit

vul@1John:4:1 @ carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex Deo sint quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum

vul@1John:4:2 @ in hoc cognoscitur Spiritus Dei omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse ex Deo est

vul@1John:4:3 @ et omnis spiritus qui solvit Iesum ex Deo non est et hoc est antichristi quod audistis quoniam venit et nunc iam in mundo est

vul@1John:4:4 @ vos ex Deo estis filioli et vicistis eos quoniam maior est qui in vobis est quam qui in mundo

vul@1John:4:5 @ ipsi de mundo sunt ideo de mundo loquuntur et mundus eos audit

vul@1John:4:6 @ nos ex Deo sumus qui novit Deum audit nos qui non est ex Deo non audit nos in hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris

vul@1John:4:7 @ carissimi diligamus invicem quoniam caritas ex Deo est et omnis qui diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum

vul@1John:4:8 @ qui non diligit non novit Deum quoniam Deus caritas est

vul@1John:4:9 @ in hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum

vul@1John:4:10 @ in hoc est caritas non quasi nos dilexerimus Deum sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris

vul@1John:4:11 @ carissimi si sic Deus dilexit nos et nos debemus alterutrum diligere

vul@1John:4:12 @ Deum nemo vidit umquam si diligamus invicem Deus in nobis manet et caritas eius in nobis perfecta est

vul@1John:4:13 @ in hoc intellegimus quoniam in eo manemus et ipse in nobis quoniam de Spiritu suo dedit nobis

vul@1John:4:14 @ et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi

vul@1John:4:15 @ quisque confessus fuerit quoniam Iesus est Filius Dei Deus in eo manet et ipse in Deo

vul@1John:4:16 @ et nos cognovimus et credidimus caritati quam habet Deus in nobis Deus caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo

vul@1John:4:17 @ in hoc perfecta est caritas nobiscum ut fiduciam habeamus in die iudicii quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo

vul@1John:4:18 @ timor non est in caritate sed perfecta caritas foras mittit timorem quoniam timor poenam habet qui autem timet non est perfectus in caritate

vul@1John:4:19 @ nos ergo diligamus quoniam Deus prior dilexit nos

vul@1John:4:20 @ si quis dixerit quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit mendax est qui enim non diligit fratrem suum quem vidit Deum quem non vidit quomodo potest diligere

vul@1John:4:21 @ et hoc mandatum habemus ab eo ut qui diligit Deum diligat et fratrem suum

vul@1John:5:1 @ omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo

vul@1John:5:2 @ in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum diligamus et mandata eius faciamus

vul@1John:5:3 @ haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus et mandata eius gravia non sunt

vul@1John:5:4 @ quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et haec est victoria quae vincit mundum fides nostra

vul@1John:5:5 @ quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei

vul@1John:5:6 @ hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas

vul@1John:5:7 @ quia tres sunt qui testimonium dant

vul@1John:5:8 @ Spiritus et aqua et sanguis et tres unum sunt

vul@1John:5:9 @ si testimonium hominum accipimus testimonium Dei maius est quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est quia testificatus est de Filio suo

vul@1John:5:10 @ qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo

vul@1John:5:11 @ et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est

vul@1John:5:12 @ qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habet

vul@1John:5:13 @ haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam qui creditis in nomine Filii Dei

vul@1John:5:14 @ et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius audit nos

vul@1John:5:15 @ et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo

vul@1John:5:16 @ qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget

vul@1John:5:17 @ omnis iniquitas peccatum est et est peccatum non ad mortem

vul@1John:5:18 @ scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum

vul@1John:5:19 @ scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est

vul@1John:5:20 @ et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna

vul@2John:1:1 @ senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem

vul@2John:1:2 @ propter veritatem quae permanet in nobis et nobiscum erit in aeternum

vul@2John:1:3 @ sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate

vul@2John:1:4 @ gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a Patre

vul@2John:1:5 @ et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum

vul@2John:1:6 @ et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius hoc mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis

vul@2John:1:7 @ quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristus

vul@2John:1:8 @ videte vosmet ipsos ne perdatis quae operati estis sed ut mercedem plenam accipiatis

vul@2John:1:9 @ omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem habet

vul@2John:1:10 @ si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite recipere eum in domum nec have ei dixeritis

vul@2John:1:11 @ qui enim dicit illi have communicat operibus illius malignis

vul@2John:1:12 @ plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sit

vul@3John:1:1 @ senior Gaio carissimo quem ego diligo in veritate

vul@3John:1:2 @ carissime de omnibus orationem facio prospere te ingredi et valere sicut prospere agit anima tua

vul@3John:1:3 @ gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae sicut tu in veritate ambulas

vul@3John:1:4 @ maiorem horum non habeo gratiam quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes

vul@3John:1:5 @ carissime fideliter facis quicquid operaris in fratres et hoc in peregrinos

vul@3John:1:6 @ qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae quos bene facies deducens digne Deo

vul@3John:1:7 @ pro nomine enim profecti sunt nihil accipientes a gentibus

vul@3John:1:8 @ nos ergo debemus suscipere huiusmodi ut cooperatores simus veritatis

vul@3John:1:9 @ scripsissem forsitan ecclesiae sed is qui amat primatum gerere in eis Diotrepes non recipit nos

vul@3John:1:10 @ propter hoc si venero commoneam eius opera quae facit verbis malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant nec ipse suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicit

vul@3John:1:11 @ carissime noli imitari malum sed quod bonum est qui benefacit ex Deo est qui malefacit non vidit Deum

vul@3John:1:12 @ Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate et nos autem testimonium perhibemus et nosti quoniam testimonium nostrum verum est

vul@3John:1:13 @ multa habui scribere tibi sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi

vul@3John:1:14 @ spero autem protinus te videre et os ad os loquemur

vul@Jude:1:1 @ Iudas Iesu Christi servus frater autem Iacobi his qui in Deo Patre dilectis et Iesu Christo conservatis vocatis

vul@Jude:1:2 @ misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur

vul@Jude:1:3 @ carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditae sanctis fidei

vul@Jude:1:4 @ subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes

vul@Jude:1:5 @ commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam Iesus populum de terra Aegypti salvans secundo eos qui non crediderunt perdidit

vul@Jude:1:6 @ angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit

vul@Jude:1:7 @ sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum ignis aeterni poenam sustinentes

vul@Jude:1:8 @ similiter et hii carnem quidem maculant dominationem autem spernunt maiestates autem blasphemant

vul@Jude:1:9 @ cum Michahel archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore non est ausus iudicium inferre blasphemiae sed dixit imperet tibi Dominus

vul@Jude:1:10 @ hii autem quaecumque quidem ignorant blasphemant quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur

vul@Jude:1:11 @ vae illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt

vul@Jude:1:12 @ hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae

vul@Jude:1:13 @ fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in aeternum servata est

vul@Jude:1:14 @ prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suis

vul@Jude:1:15 @ facere iudicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris quae locuti sunt contra eum peccatores impii

vul@Jude:1:16 @ hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas quaestus causa

vul@Jude:1:17 @ vos autem carissimi memores estote verborum quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi

vul@Jude:1:18 @ quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum

vul@Jude:1:19 @ hii sunt qui segregant animales Spiritum non habentes

vul@Jude:1:20 @ vos autem carissimi superaedificantes vosmet ipsos sanctissimae vestrae fidei in Spiritu Sancto orantes

vul@Jude:1:21 @ ipsos vos in dilectione Dei servate

vul@Jude:1:22 @ et hos quidem arguite iudicatos

vul@Jude:1:23 @ illos vero salvate de igne rapientes aliis autem miseremini in timore odientes et eam quae carnalis est maculatam tunicam

vul@Jude:1:24 @ ei autem qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in exultatione

vul@Revelation:1:1 @ apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni

vul@Revelation:1:2 @ qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit

vul@Revelation:1:3 @ beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope est

vul@Revelation:1:4 @ Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt

vul@Revelation:1:5 @ et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo

vul@Revelation:1:6 @ et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amen

vul@Revelation:1:7 @ ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae etiam amen

vul@Revelation:1:8 @ ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens

vul@Revelation:1:9 @ ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu

vul@Revelation:1:10 @ fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae

vul@Revelation:1:11 @ dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam

vul@Revelation:1:12 @ et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aurea

vul@Revelation:1:13 @ et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream

vul@Revelation:1:14 @ caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis

vul@Revelation:1:15 @ et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarum

vul@Revelation:1:16 @ et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua

vul@Revelation:1:17 @ et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus

vul@Revelation:1:18 @ et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni

vul@Revelation:1:19 @ scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec

vul@Revelation:1:20 @ sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt

vul@Revelation:2:1 @ angelo Ephesi ecclesiae scribe haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum

vul@Revelation:2:2 @ scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt et invenisti eos mendaces

vul@Revelation:2:3 @ et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti

vul@Revelation:2:4 @ sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti

vul@Revelation:2:5 @ memor esto itaque unde excideris et age paenitentiam et prima opera fac sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo nisi paenitentiam egeris

vul@Revelation:2:6 @ sed hoc habes quia odisti facta Nicolaitarum quae et ego odi

vul@Revelation:2:7 @ qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei

vul@Revelation:2:8 @ et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe haec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit

vul@Revelation:2:9 @ scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es et blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt sed sunt synagoga Satanae

vul@Revelation:2:10 @ nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae

vul@Revelation:2:11 @ qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis qui vicerit non laedetur a morte secunda

vul@Revelation:2:12 @ et angelo Pergami ecclesiae scribe haec dicit qui habet rompheam utraque parte acutam

vul@Revelation:2:13 @ scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat

vul@Revelation:2:14 @ sed habeo adversus te pauca quia habes illic tenentes doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israhel edere et fornicari

vul@Revelation:2:15 @ ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum

vul@Revelation:2:16 @ similiter paenitentiam age si quo minus venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei

vul@Revelation:2:17 @ qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum candidum et in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi qui accipit

vul@Revelation:2:18 @ et angelo Thyatirae ecclesiae scribe haec dicit Filius Dei qui habet oculos ut flammam ignis et pedes eius similes orichalco

vul@Revelation:2:19 @ novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus

vul@Revelation:2:20 @ sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quae se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolothytis

vul@Revelation:2:21 @ et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret et non vult paeniteri a fornicatione sua

vul@Revelation:2:22 @ ecce mitto eam in lectum et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus eius

vul@Revelation:2:23 @ et filios eius interficiam in morte et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra

vul@Revelation:2:24 @ vobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis quicumque non habent doctrinam hanc qui non cognoverunt altitudines Satanae quemadmodum dicunt non mittam super vos aliud pondus

vul@Revelation:2:25 @ tamen id quod habetis tenete donec veniam

vul@Revelation:2:26 @ et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea dabo illi potestatem super gentes

vul@Revelation:2:27 @ et reget illas in virga ferrea tamquam vas figuli confringentur

vul@Revelation:2:28 @ sicut et ego accepi a Patre meo et dabo illi stellam matutinam

vul@Revelation:2:29 @ qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis

vul@Revelation:3:1 @ et angelo ecclesiae Sardis scribe haec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas scio opera tua quia nomen habes quod vivas et mortuus es

vul@Revelation:3:2 @ esto vigilans et confirma cetera quae moritura erant non enim invenio opera tua plena coram Deo meo

vul@Revelation:3:3 @ in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris et serva et paenitentiam age si ergo non vigilaveris veniam tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te

vul@Revelation:3:4 @ sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis quia digni sunt

vul@Revelation:3:5 @ qui vicerit sic vestietur vestimentis albis et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius

vul@Revelation:3:6 @ qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis

vul@Revelation:3:7 @ et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe haec dicit sanctus et verus qui habet clavem David qui aperit et nemo cludit et cludit et nemo aperit

vul@Revelation:3:8 @ scio opera tua ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo potest cludere quia modicam habes virtutem et servasti verbum meum et non negasti nomen meum

vul@Revelation:3:9 @ ecce dabo de synagoga Satanae qui dicunt se Iudaeos esse et non sunt sed mentiuntur ecce faciam illos ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te

vul@Revelation:3:10 @ quoniam servasti verbum patientiae meae et ego te servabo ab hora temptationis quae ventura est in orbem universum temptare habitantes in terra

vul@Revelation:3:11 @ venio cito tene quod habes ut nemo accipiat coronam tuam

vul@Revelation:3:12 @ qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei et foras non egredietur amplius et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei novae Hierusalem quae descendit de caelo a Deo meo et nomen meum novum

vul@Revelation:3:13 @ qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis

vul@Revelation:3:14 @ et angelo Laodiciae ecclesiae scribe haec dicit Amen testis fidelis et verus qui est principium creaturae Dei

vul@Revelation:3:15 @ scio opera tua quia neque frigidus es neque calidus utinam frigidus esses aut calidus

vul@Revelation:3:16 @ sed quia tepidus es et nec frigidus nec calidus incipiam te evomere ex ore meo

vul@Revelation:3:17 @ quia dicis quod dives sum et locupletatus et nullius egeo et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus

vul@Revelation:3:18 @ suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples fias et vestimentis albis induaris et non appareat confusio nuditatis tuae et collyrio inungue oculos tuos ut videas

vul@Revelation:3:19 @ ego quos amo arguo et castigo aemulare ergo et paenitentiam age

vul@Revelation:3:20 @ ecce sto ad ostium et pulso si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum

vul@Revelation:3:21 @ qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius

vul@Revelation:3:22 @ qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis

vul@Revelation:4:1 @ post haec vidi et ecce ostium apertum in caelo et vox prima quam audivi tamquam tubae loquentis mecum dicens ascende huc et ostendam tibi quae oportet fieri post haec

vul@Revelation:4:2 @ statim fui in spiritu et ecce sedis posita erat in caelo et supra sedem sedens

vul@Revelation:4:3 @ et qui sedebat similis erat aspectui lapidis iaspidis et sardini et iris erat in circuitu sedis similis visioni zmaragdinae

vul@Revelation:4:4 @ et in circuitu sedis sedilia viginti quattuor et super thronos viginti quattuor seniores sedentes circumamictos vestimentis albis et in capitibus eorum coronas aureas

vul@Revelation:4:5 @ et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua et septem lampades ardentes ante thronum quae sunt septem spiritus Dei

vul@Revelation:4:6 @ et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile cristallo et in medio sedis et in circuitu sedis quattuor animalia plena oculis ante et retro

vul@Revelation:4:7 @ et animal primum simile leoni et secundum animal simile vitulo et tertium animal habens faciem quasi hominis et quartum animal simile aquilae volanti

vul@Revelation:4:8 @ et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas et in circuitu et intus plena sunt oculis et requiem non habent die et nocte dicentia sanctus sanctus sanctus Dominus Deus omnipotens qui erat et qui est et qui venturus est

vul@Revelation:4:9 @ et cum darent illa animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum viventi in saecula saeculorum

vul@Revelation:4:10 @ procident viginti quattuor seniores ante sedentem in throno et adorabunt viventem in saecula saeculorum et mittent coronas suas ante thronum dicentes

vul@Revelation:4:11 @ dignus es Domine et Deus noster accipere gloriam et honorem et virtutem quia tu creasti omnia et propter voluntatem tuam erant et creata sunt

vul@Revelation:5:1 @ et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris signatum sigillis septem

vul@Revelation:5:2 @ et vidi angelum fortem praedicantem voce magna quis est dignus aperire librum et solvere signacula eius

vul@Revelation:5:3 @ et nemo poterat in caelo neque in terra neque subtus terram aperire librum neque respicere illum

vul@Revelation:5:4 @ et ego flebam multum quoniam nemo dignus inventus est aperire librum nec videre eum

vul@Revelation:5:5 @ et unus de senioribus dicit mihi ne fleveris ecce vicit leo de tribu Iuda radix David aperire librum et septem signacula eius

vul@Revelation:5:6 @ et vidi et ecce in medio throni et quattuor animalium et in medio seniorum agnum stantem tamquam occisum habentem cornua septem et oculos septem qui sunt spiritus Dei missi in omnem terram

vul@Revelation:5:7 @ et venit et accepit de dextera sedentis de throno

vul@Revelation:5:8 @ et cum aperuisset librum quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram agno habentes singuli citharas et fialas aureas plenas odoramentorum quae sunt orationes sanctorum

vul@Revelation:5:9 @ et cantant novum canticum dicentes dignus es accipere librum et aperire signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione

vul@Revelation:5:10 @ et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes et regnabunt super terram

vul@Revelation:5:11 @ et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum et erat numerus eorum milia milium

vul@Revelation:5:12 @ dicentium voce magna dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem

vul@Revelation:5:13 @ et omnem creaturam quae in caelo est et super terram et sub terram et quae sunt in mari et quae in ea omnes audivi dicentes sedenti in throno et agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum

vul@Revelation:5:14 @ et quattuor animalia dicebant amen et seniores ceciderunt et adoraverunt

vul@Revelation:6:1 @ et vidi quod aperuisset agnus unum de septem signaculis et audivi unum de quattuor animalibus dicentem tamquam vocem tonitrui veni

vul@Revelation:6:2 @ et vidi et ecce equus albus et qui sedebat super illum habebat arcum et data est ei corona et exivit vincens ut vinceret

vul@Revelation:6:3 @ et cum aperuisset sigillum secundum audivi secundum animal dicens veni

vul@Revelation:6:4 @ et exivit alius equus rufus et qui sedebat super illum datum est ei ut sumeret pacem de terra et ut invicem se interficiant et datus est illi gladius magnus

vul@Revelation:6:5 @ et cum aperuisset sigillum tertium audivi tertium animal dicens veni et vidi et ecce equus niger et qui sedebat super eum habebat stateram in manu sua

vul@Revelation:6:6 @ et audivi tamquam vocem in medio quattuor animalium dicentem bilibris tritici denario et tres bilibres hordei denario et vinum et oleum ne laeseris

vul@Revelation:6:7 @ et cum aperuisset sigillum quartum audivi vocem quarti animalis dicentis veni et vidi

vul@Revelation:6:8 @ et ecce equus pallidus et qui sedebat desuper nomen illi Mors et inferus sequebatur eum et data est illi potestas super quattuor partes terrae interficere gladio fame et morte et bestiis terrae

vul@Revelation:6:9 @ et cum aperuisset quintum sigillum vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium quod habebant

vul@Revelation:6:10 @ et clamabant voce magna dicentes usquequo Domine sanctus et verus non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra

vul@Revelation:6:11 @ et datae sunt illis singulae stolae albae et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum donec impleantur conservi eorum et fratres eorum qui interficiendi sunt sicut et illi

vul@Revelation:6:12 @ et vidi cum aperuisset sigillum sextum et terraemotus factus est magnus et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus et luna tota facta est sicut sanguis

vul@Revelation:6:13 @ et stellae caeli ceciderunt super terram sicut ficus mittit grossos suos cum vento magno movetur

vul@Revelation:6:14 @ et caelum recessit sicut liber involutus et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt

vul@Revelation:6:15 @ et reges terrae et principes et tribuni et divites et fortes et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis et petris montium

vul@Revelation:6:16 @ et dicunt montibus et petris cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni

vul@Revelation:6:17 @ quoniam venit dies magnus irae ipsorum et quis poterit stare

vul@Revelation:7:1 @ post haec vidi quattuor angelos stantes super quattuor angulos terrae tenentes quattuor ventos terrae ne flaret ventus super terram neque super mare neque in ullam arborem

vul@Revelation:7:2 @ et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis habentem signum Dei vivi et clamavit voce magna quattuor angelis quibus datum est nocere terrae et mari

vul@Revelation:7:3 @ dicens nolite nocere terrae neque mari neque arboribus quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum

vul@Revelation:7:4 @ et audivi numerum signatorum centum quadraginta quattuor milia signati ex omni tribu filiorum Israhel

vul@Revelation:7:5 @ ex tribu Iuda duodecim milia signati ex tribu Ruben duodecim milia ex tribu Gad duodecim milia

vul@Revelation:7:6 @ ex tribu Aser duodecim milia ex tribu Nepthalim duodecim milia ex tribu Manasse duodecim milia

vul@Revelation:7:7 @ ex tribu Symeon duodecim milia ex tribu Levi duodecim milia ex tribu Issachar duodecim milia

vul@Revelation:7:8 @ ex tribu Zabulon duodecim milia ex tribu Ioseph duodecim milia ex tribu Beniamin duodecim milia signati

vul@Revelation:7:9 @ post haec vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum et in conspectu agni amicti stolas albas et palmae in manibus eorum

vul@Revelation:7:10 @ et clamabant voce magna dicentes salus Deo nostro qui sedet super thronum et agno

vul@Revelation:7:11 @ et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et quattuor animalium et ceciderunt in conspectu throni in facies suas et adoraverunt Deum

vul@Revelation:7:12 @ dicentes amen benedictio et claritas et sapientia et gratiarum actio et honor et virtus et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum amen

vul@Revelation:7:13 @ et respondit unus de senioribus dicens mihi hii qui amicti sunt stolis albis qui sunt et unde venerunt

vul@Revelation:7:14 @ et dixi illi domine mi tu scis et dixit mihi hii sunt qui veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine agni

vul@Revelation:7:15 @ ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in templo eius et qui sedet in throno habitabit super illos

vul@Revelation:7:16 @ non esurient neque sitient amplius neque cadet super illos sol neque ullus aestus

vul@Revelation:7:17 @ quoniam agnus qui in medio throni est reget illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum et absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum

vul@Revelation:8:1 @ et cum aperuisset sigillum septimum factum est silentium in caelo quasi media hora

vul@Revelation:8:2 @ et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei et datae sunt illis septem tubae

vul@Revelation:8:3 @ et alius angelus venit et stetit ante altare habens turibulum aureum et data sunt illi incensa multa ut daret orationibus sanctorum omnium super altare aureum quod est ante thronum

vul@Revelation:8:4 @ et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo

vul@Revelation:8:5 @ et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne altaris et misit in terram et facta sunt tonitrua et voces et fulgora et terraemotus

vul@Revelation:8:6 @ et septem angeli qui habebant septem tubas paraverunt se ut tuba canerent

vul@Revelation:8:7 @ et primus tuba cecinit et facta est grando et ignis mixta in sanguine et missum est in terram et tertia pars terrae conbusta est et tertia pars arborum conbusta est et omne faenum viride conbustum est

vul@Revelation:8:8 @ et secundus angelus tuba cecinit et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare et facta est tertia pars maris sanguis

vul@Revelation:8:9 @ et mortua est tertia pars creaturae quae habent animas et tertia pars navium interiit

vul@Revelation:8:10 @ et tertius angelus tuba cecinit et cecidit de caelo stella magna ardens tamquam facula et cecidit in tertiam partem fluminum et in fontes aquarum

vul@Revelation:8:11 @ et nomen stellae dicitur Absinthius et facta est tertia pars aquarum in absinthium et multi hominum mortui sunt de aquis quia amarae factae sunt

vul@Revelation:8:12 @ et quartus angelus tuba cecinit et percussa est tertia pars solis et tertia pars lunae et tertia pars stellarum ut obscuraretur tertia pars eorum et diei non luceret pars tertia et nox similiter

vul@Revelation:8:13 @ et vidi et audivi vocem unius aquilae volantis per medium caelum dicentis voce magna vae vae vae habitantibus in terra de ceteris vocibus tubae trium angelorum qui erant tuba canituri

vul@Revelation:9:1 @ et quintus angelus tuba cecinit et vidi stellam de caelo cecidisse in terram et data est illi clavis putei abyssi

vul@Revelation:9:2 @ et aperuit puteum abyssi et ascendit fumus putei sicut fumus fornacis magnae et obscuratus est sol et aer de fumo putei

vul@Revelation:9:3 @ et de fumo exierunt lucustae in terram et data est illis potestas sicut habent potestatem scorpiones terrae

vul@Revelation:9:4 @ et praeceptum est illis ne laederent faenum terrae neque omne viride neque omnem arborem nisi tantum homines qui non habent signum Dei in frontibus

vul@Revelation:9:5 @ et datum est illis ne occiderent eos sed ut cruciarentur mensibus quinque et cruciatus eorum ut cruciatus scorpii cum percutit hominem

vul@Revelation:9:6 @ et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient eam et desiderabunt mori et fugiet mors ab ipsis

vul@Revelation:9:7 @ et similitudines lucustarum similes equis paratis in proelium et super capita earum tamquam coronae similes auro et facies earum sicut facies hominum

vul@Revelation:9:8 @ et habebant capillos sicut capillos mulierum et dentes earum sicut leonum erant

vul@Revelation:9:9 @ et habebant loricas sicut loricas ferreas et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum

vul@Revelation:9:10 @ et habebant caudas similes scorpionum et aculei in caudis earum potestas earum nocere hominibus mensibus quinque

vul@Revelation:9:11 @ et habebant super se regem angelum abyssi cui nomen hebraice Abaddon graece autem Apollyon et latine habet nomen Exterminans

vul@Revelation:9:12 @ vae unum abiit ecce veniunt adhuc duo vae post haec

vul@Revelation:9:13 @ et sextus angelus tuba cecinit et audivi vocem unum ex cornibus altaris aurei quod est ante oculos Dei

vul@Revelation:9:14 @ dicentem sexto angelo qui habebat tubam solve quattuor angelos qui alligati sunt in flumine magno Eufrate

vul@Revelation:9:15 @ et soluti sunt quattuor angeli qui parati erant in horam et diem et mensem et annum ut occiderent tertiam partem hominum

vul@Revelation:9:16 @ et numerus equestris exercitus vicies milies dena milia audivi numerum eorum

vul@Revelation:9:17 @ et ita vidi equos in visione et qui sedebant super eos habentes loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas et capita equorum erant tamquam capita leonum et de ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur

vul@Revelation:9:18 @ ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum de igne et fumo et sulphure qui procedebat ex ore ipsorum

vul@Revelation:9:19 @ potestas enim equorum in ore eorum est et in caudis eorum nam caudae illorum similes serpentibus habentes capita et in his nocent

vul@Revelation:9:20 @ et ceteri homines qui non sunt occisi in his plagis neque paenitentiam egerunt de operibus manuum suarum ut non adorarent daemonia et simulacra aurea et argentea et aerea et lapidea et lignea quae neque videre possunt neque audire neque ambulare

vul@Revelation:9:21 @ et non egerunt paenitentiam ab homicidiis suis neque a veneficiis suis neque a fornicatione sua neque a furtis suis

vul@Revelation:10:1 @ et vidi alium angelum fortem descendentem de caelo amictum nube et iris in capite eius et facies eius erat ut sol et pedes eius tamquam columna ignis

vul@Revelation:10:2 @ et habebat in manu sua libellum apertum et posuit pedem suum dextrum supra mare sinistrum autem super terram

vul@Revelation:10:3 @ et clamavit voce magna quemadmodum cum leo rugit et cum clamasset locuta sunt septem tonitrua voces suas

vul@Revelation:10:4 @ et cum locuta fuissent septem tonitrua scripturus eram et audivi vocem de caelo dicentem signa quae locuta sunt septem tonitrua et noli ea scribere

vul@Revelation:10:5 @ et angelum quem vidi stantem supra mare et supra terram levavit manum suam ad caelum

vul@Revelation:10:6 @ et iuravit per viventem in saecula saeculorum qui creavit caelum et ea quae in illo sunt et terram et ea quae in ea sunt et mare et quae in eo sunt quia tempus amplius non erit

vul@Revelation:10:7 @ sed in diebus vocis septimi angeli cum coeperit tuba canere et consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas

vul@Revelation:10:8 @ et vox quam audivi de caelo iterum loquentem mecum et dicentem vade accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et supra terram

vul@Revelation:10:9 @ et abii ad angelum dicens ei ut daret mihi librum et dicit mihi accipe et devora illum et faciet amaricare ventrem tuum sed in ore tuo erit dulce tamquam mel

vul@Revelation:10:10 @ et accepi librum de manu angeli et devoravi eum et erat in ore meo tamquam mel dulce et cum devorassem eum amaricatus est venter meus

vul@Revelation:10:11 @ et dicunt mihi oportet te iterum prophetare populis et gentibus et linguis et regibus multis

vul@Revelation:11:1 @ et datus est mihi calamus similis virgae dicens surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo

vul@Revelation:11:2 @ atrium autem quod est foris templum eice foras et ne metieris eum quoniam datum est gentibus et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus

vul@Revelation:11:3 @ et dabo duobus testibus meis et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccos

vul@Revelation:11:4 @ hii sunt duo olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes

vul@Revelation:11:5 @ et si quis eos voluerit nocere ignis exiet de ore illorum et devorabit inimicos eorum et si quis voluerit eos laedere sic oportet eum occidi

vul@Revelation:11:6 @ hii habent potestatem cludendi caelum ne pluat diebus prophetiae ipsorum et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem et percutere terram omni plaga quotienscumque voluerint

vul@Revelation:11:7 @ et cum finierint testimonium suum bestia quae ascendit de abysso faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos

vul@Revelation:11:8 @ et corpora eorum in plateis civitatis magnae quae vocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus ubi et Dominus eorum crucifixus est

vul@Revelation:11:9 @ et videbunt de populis et tribubus et linguis et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium et corpora eorum non sinunt poni in monumentis

vul@Revelation:11:10 @ et inhabitantes terram gaudebunt super illis et iucundabuntur et munera mittent invicem quoniam hii duo prophetae cruciaverunt eos qui inhabitant super terram

vul@Revelation:11:11 @ et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos et steterunt super pedes suos et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos

vul@Revelation:11:12 @ et audierunt vocem magnam de caelo dicentem illis ascendite huc et ascenderunt in caelum in nube et viderunt illos inimici eorum

vul@Revelation:11:13 @ et in illa hora factus est terraemotus magnus et decima pars civitatis cecidit et occisi sunt in terraemotu nomina hominum septem milia et reliqui in timore sunt missi et dederunt gloriam Deo caeli

vul@Revelation:11:14 @ vae secundum abiit ecce vae tertium veniet cito

vul@Revelation:11:15 @ et septimus angelus tuba cecinit et factae sunt voces magnae in caelo dicentes factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius et regnabit in saecula saeculorum

vul@Revelation:11:16 @ et viginti quattuor seniores qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis ceciderunt in facies suas et adoraverunt Deum

vul@Revelation:11:17 @ dicentes gratias agimus tibi Domine Deus omnipotens qui es et qui eras quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti

vul@Revelation:11:18 @ et iratae sunt gentes et advenit ira tua et tempus mortuorum iudicari et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis et timentibus nomen tuum pusillis et magnis et exterminandi eos qui corruperunt terram

vul@Revelation:11:19 @ et apertum est templum Dei in caelo et visa est arca testamenti eius in templo eius et facta sunt fulgora et voces et terraemotus et grando magna

vul@Revelation:12:1 @ et signum magnum paruit in caelo mulier amicta sole et luna sub pedibus eius et in capite eius corona stellarum duodecim

vul@Revelation:12:2 @ et in utero habens et clamat parturiens et cruciatur ut pariat

vul@Revelation:12:3 @ et visum est aliud signum in caelo et ecce draco magnus rufus habens capita septem et cornua decem et in capitibus suis septem diademata

vul@Revelation:12:4 @ et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum caeli et misit eas in terram et draco stetit ante mulierem quae erat paritura ut cum peperisset filium eius devoraret

vul@Revelation:12:5 @ et peperit filium masculum qui recturus erit omnes gentes in virga ferrea et raptus est filius eius ad Deum et ad thronum eius

vul@Revelation:12:6 @ et mulier fugit in solitudinem ubi habet locum paratum a Deo ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta

vul@Revelation:12:7 @ et factum est proelium in caelo Michahel et angeli eius proeliabantur cum dracone et draco pugnabat et angeli eius

vul@Revelation:12:8 @ et non valuerunt neque locus inventus est eorum amplius in caelo

vul@Revelation:12:9 @ et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt

vul@Revelation:12:10 @ et audivi vocem magnam in caelo dicentem nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi eius quia proiectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte

vul@Revelation:12:11 @ et ipsi vicerunt illum propter sanguinem agni et propter verbum testimonii sui et non dilexerunt animam suam usque ad mortem

vul@Revelation:12:12 @ propterea laetamini caeli et qui habitatis in eis vae terrae et mari quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam sciens quod modicum tempus habet

vul@Revelation:12:13 @ et postquam vidit draco quod proiectus est in terram persecutus est mulierem quae peperit masculum

vul@Revelation:12:14 @ et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae ut volaret in desertum in locum suum ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis

vul@Revelation:12:15 @ et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen ut eam faceret trahi a flumine

vul@Revelation:12:16 @ et adiuvit terra mulierem et aperuit terra os suum et absorbuit flumen quod misit draco de ore suo

vul@Revelation:12:17 @ et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu

vul@Revelation:12:18 @ et stetit super harenam maris

vul@Revelation:13:1 @ et vidi de mare bestiam ascendentem habentem capita septem et cornua decem et super cornua eius decem diademata et super capita eius nomina blasphemiae

vul@Revelation:13:2 @ et bestiam quam vidi similis erat pardo et pedes eius sicut ursi et os eius sicut os leonis et dedit illi draco virtutem suam et potestatem magnam

vul@Revelation:13:3 @ et unum de capitibus suis quasi occisum in mortem et plaga mortis eius curata est et admirata est universa terra post bestiam

vul@Revelation:13:4 @ et adoraverunt draconem quia dedit potestatem bestiae et adoraverunt bestiam dicentes quis similis bestiae et quis poterit pugnare cum ea

vul@Revelation:13:5 @ et datum est ei os loquens magna et blasphemiae et data est illi potestas facere menses quadraginta duo

vul@Revelation:13:6 @ et aperuit os suum in blasphemias ad Deum blasphemare nomen eius et tabernaculum eius et eos qui in caelo habitant

vul@Revelation:13:7 @ et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos et data est ei potestas in omnem tribum et populum et linguam et gentem

vul@Revelation:13:8 @ et adorabunt eum omnes qui inhabitant terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae agni qui occisus est ab origine mundi

vul@Revelation:13:9 @ si quis habet aurem audiat

vul@Revelation:13:10 @ qui in captivitatem in captivitatem vadit qui in gladio occiderit oportet eum gladio occidi hic est patientia et fides sanctorum

vul@Revelation:13:11 @ et vidi aliam bestiam ascendentem de terra et habebat cornua duo similia agni et loquebatur sicut draco

vul@Revelation:13:12 @ et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu eius et facit terram et inhabitantes in eam adorare bestiam primam cuius curata est plaga mortis

vul@Revelation:13:13 @ et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram in conspectu hominum

vul@Revelation:13:14 @ et seducit habitantes terram propter signa quae data sunt illi facere in conspectu bestiae dicens habitantibus in terra ut faciant imaginem bestiae quae habet plagam gladii et vixit

vul@Revelation:13:15 @ et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae ut et loquatur imago bestiae et faciat quicumque non adoraverint imaginem bestiae occidantur

vul@Revelation:13:16 @ et faciet omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et liberos et servos habere caracter in dextera manu aut in frontibus suis

vul@Revelation:13:17 @ et ne quis possit emere aut vendere nisi qui habet caracter nomen bestiae aut numerum nominis eius

vul@Revelation:13:18 @ hic sapientia est qui habet intellectum conputet numerum bestiae numerus enim hominis est et numerus eius est sescenti sexaginta sex

vul@Revelation:14:1 @ et vidi et ecce agnus stabat supra montem Sion et cum illo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis

vul@Revelation:14:2 @ et audivi vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum et tamquam vocem tonitrui magni et vocem quam audivi sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis

vul@Revelation:14:3 @ et cantabant quasi canticum novum ante sedem et ante quattuor animalia et seniores et nemo poterat discere canticum nisi illa centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de terra

vul@Revelation:14:4 @ hii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt hii qui sequuntur agnum quocumque abierit hii empti sunt ex hominibus primitiae Deo et agno

vul@Revelation:14:5 @ et in ore ipsorum non est inventum mendacium sine macula sunt

vul@Revelation:14:6 @ et vidi alterum angelum volantem per medium caelum habentem evangelium aeternum ut evangelizaret sedentibus super terram et super omnem gentem et tribum et linguam et populum

vul@Revelation:14:7 @ dicens magna voce timete Deum et date illi honorem quia venit hora iudicii eius et adorate eum qui fecit caelum et terram et mare et fontes aquarum

vul@Revelation:14:8 @ et alius angelus secutus est dicens cecidit cecidit Babylon illa magna quae a vino irae fornicationis suae potionavit omnes gentes

vul@Revelation:14:9 @ et alius angelus tertius secutus est illos dicens voce magna si quis adoraverit bestiam et imaginem eius et acceperit caracterem in fronte sua aut in manu sua

vul@Revelation:14:10 @ et hic bibet de vino irae Dei qui mixtus est mero in calice irae ipsius et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum agni

vul@Revelation:14:11 @ et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendit nec habent requiem die ac nocte qui adoraverunt bestiam et imaginem eius et si quis acceperit caracterem nominis eius

vul@Revelation:14:12 @ hic patientia sanctorum est qui custodiunt mandata Dei et fidem Iesu

vul@Revelation:14:13 @ et audivi vocem de caelo dicentem scribe beati mortui qui in Domino moriuntur amodo iam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis opera enim illorum sequuntur illos

vul@Revelation:14:14 @ et vidi et ecce nubem candidam et supra nubem sedentem similem Filio hominis habentem in capite suo coronam auream et in manu sua falcem acutam

vul@Revelation:14:15 @ et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad sedentem super nubem mitte falcem tuam et mete quia venit hora ut metatur quoniam aruit messis terrae

vul@Revelation:14:16 @ et misit qui sedebat supra nubem falcem suam in terram et messa est terra

vul@Revelation:14:17 @ et alius angelus exivit de templo quod est in caelo habens et ipse falcem acutam

vul@Revelation:14:18 @ et alius angelus de altari qui habet potestatem supra ignem et clamavit voce magna qui habebat falcem acutam dicens mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineae terrae quoniam maturae sunt uvae eius

vul@Revelation:14:19 @ et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum

vul@Revelation:14:20 @ et calcatus est lacus extra civitatem et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sescenta

vul@Revelation:15:1 @ et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile angelos septem habentes plagas septem novissimas quoniam in illis consummata est ira Dei

vul@Revelation:15:2 @ et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne et eos qui vicerunt bestiam et imaginem illius et numerum nominis eius stantes supra mare vitreum habentes citharas Dei

vul@Revelation:15:3 @ et cantant canticum Mosi servi Dei et canticum agni dicentes magna et mirabilia opera tua Domine Deus omnipotens iustae et verae viae tuae rex saeculorum

vul@Revelation:15:4 @ quis non timebit Domine et magnificabit nomen tuum quia solus pius quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo quoniam iudicia tua manifestata sunt

vul@Revelation:15:5 @ et post haec vidi et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo

vul@Revelation:15:6 @ et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo vestiti lapide mundo candido et praecincti circa pectora zonis aureis

vul@Revelation:15:7 @ et unus ex quattuor animalibus dedit septem angelis septem fialas aureas plenas iracundiae Dei viventis in saecula saeculorum

vul@Revelation:15:8 @ et impletum est templum fumo a maiestate Dei et de virtute eius et nemo poterat introire in templum donec consummarentur septem plagae septem angelorum

vul@Revelation:16:1 @ et audivi vocem magnam de templo dicentem septem angelis ite et effundite septem fialas irae Dei in terram

vul@Revelation:16:2 @ et abiit primus et effudit fialam suam in terram et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines qui habent caracterem bestiae et eos qui adoraverunt imaginem eius

vul@Revelation:16:3 @ et secundus effudit fialam suam in mare et factus est sanguis tamquam mortui et omnis anima vivens mortua est in mari

vul@Revelation:16:4 @ et tertius effudit fialam suam super flumina et super fontes aquarum et factus est sanguis

vul@Revelation:16:5 @ et audivi angelum aquarum dicentem iustus es qui es et qui eras sanctus quia haec iudicasti

vul@Revelation:16:6 @ quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt et sanguinem eis dedisti bibere digni sunt

vul@Revelation:16:7 @ et audivi altare dicens etiam Domine Deus omnipotens vera et iusta iudicia tua

vul@Revelation:16:8 @ et quartus effudit fialam suam in solem et datum est illi aestu adficere homines et igni

vul@Revelation:16:9 @ et aestuaverunt homines aestu magno et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas neque egerunt paenitentiam ut darent illi gloriam

vul@Revelation:16:10 @ et quintus effudit fialam suam super sedem bestiae et factum est regnum eius tenebrosum et conmanducaverunt linguas suas prae dolore

vul@Revelation:16:11 @ et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus et vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis

vul@Revelation:16:12 @ et sextus effudit fialam suam in flumen illud magnum Eufraten et siccavit aquam eius ut praepararetur via regibus ab ortu solis

vul@Revelation:16:13 @ et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae spiritus tres inmundos in modum ranarum

vul@Revelation:16:14 @ sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa et procedunt ad reges totius terrae congregare illos in proelium ad diem magnum Dei omnipotentis

vul@Revelation:16:15 @ ecce venio sicut fur beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua ne nudus ambulet et videant turpitudinem eius

vul@Revelation:16:16 @ et congregavit illos in locum qui vocatur hebraice Hermagedon

vul@Revelation:16:17 @ et septimus effudit fialam suam in aerem et exivit vox magna de templo a throno dicens factum est

vul@Revelation:16:18 @ et facta sunt fulgora et voces et tonitrua et terraemotus factus est magnus qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram talis terraemotus sic magnus

vul@Revelation:16:19 @ et facta est civitas magna in tres partes et civitates gentium ceciderunt et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae eius

vul@Revelation:16:20 @ et omnis insula fugit et montes non sunt inventi

vul@Revelation:16:21 @ et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis quoniam magna facta est vehementer

vul@Revelation:17:1 @ et venit unus de septem angelis qui habebant septem fialas et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi damnationem meretricis magnae quae sedet super aquas multas

vul@Revelation:17:2 @ cum qua fornicati sunt reges terrae et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis eius

vul@Revelation:17:3 @ et abstulit me in desertum in spiritu et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiae habentem capita septem et cornua decem

vul@Revelation:17:4 @ et mulier erat circumdata purpura et coccino et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis habens poculum aureum in manu sua plenum abominationum et inmunditia fornicationis eius

vul@Revelation:17:5 @ et in fronte eius nomen scriptum mysterium Babylon magna mater fornicationum et abominationum terrae

vul@Revelation:17:6 @ et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine martyrum Iesu et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna

vul@Revelation:17:7 @ et dixit mihi angelus quare miraris ego tibi dicam sacramentum mulieris et bestiae quae portat eam quae habet capita septem et decem cornua

vul@Revelation:17:8 @ bestiam quam vidisti fuit et non est et ascensura est de abysso et in interitum ibit et mirabuntur inhabitantes terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi videntes bestiam quia erat et non est

vul@Revelation:17:9 @ et hic est sensus qui habet sapientiam septem capita septem montes sunt super quos mulier sedet et reges septem sunt

vul@Revelation:17:10 @ quinque ceciderunt unus est alius nondum venit et cum venerit oportet illum breve tempus manere

vul@Revelation:17:11 @ et bestia quae erat et non est et ipsa octava est et de septem est et in interitum vadit

vul@Revelation:17:12 @ et decem cornua quae vidisti decem reges sunt qui regnum nondum acceperunt sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt post bestiam

vul@Revelation:17:13 @ hii unum consilium habent et virtutem et potestatem suam bestiae tradunt

vul@Revelation:17:14 @ hii cum agno pugnabunt et agnus vincet illos quoniam Dominus dominorum est et rex regum et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles

vul@Revelation:17:15 @ et dixit mihi aquas quas vidisti ubi meretrix sedet populi sunt et gentes et linguae

vul@Revelation:17:16 @ et decem cornua quae vidisti et bestiam hii odient fornicariam et desolatam facient illam et nudam et carnes eius manducabunt et ipsam igni concremabunt

vul@Revelation:17:17 @ Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod illi placitum est ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba Dei

vul@Revelation:17:18 @ et mulier quam vidisti est civitas magna quae habet regnum super reges terrae

vul@Revelation:18:1 @ et post haec vidi alium angelum descendentem de caelo habentem potestatem magnam et terra inluminata est a gloria eius

vul@Revelation:18:2 @ et exclamavit in forti voce dicens cecidit cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus inmundi et custodia omnis volucris inmundae

vul@Revelation:18:3 @ quia de ira fornicationis eius biberunt omnes gentes et reges terrae cum illa fornicati sunt et mercatores terrae de virtute deliciarum eius divites facti sunt

vul@Revelation:18:4 @ et audivi aliam vocem de caelo dicentem exite de illa populus meus ut ne participes sitis delictorum eius et de plagis eius non accipiatis

vul@Revelation:18:5 @ quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum et recordatus est Deus iniquitatum eius

vul@Revelation:18:6 @ reddite illi sicut ipsa reddidit et duplicate duplicia secundum opera eius in poculo quo miscuit miscite illi duplum

vul@Revelation:18:7 @ quantum glorificavit se et in deliciis fuit tantum date illi tormentum et luctum quia in corde suo dicit sedeo regina et vidua non sum et luctum non videbo

vul@Revelation:18:8 @ ideo in una die venient plagae eius mors et luctus et fames et igni conburetur quia fortis est Deus qui iudicavit illam

vul@Revelation:18:9 @ et flebunt et plangent se super illam reges terrae qui cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt cum viderint fumum incendii eius

vul@Revelation:18:10 @ longe stantes propter timorem tormentorum eius dicentes vae vae civitas illa magna Babylon civitas illa fortis quoniam una hora venit iudicium tuum

vul@Revelation:18:11 @ et negotiatores terrae flebunt et lugebunt super illam quoniam merces eorum nemo emet amplius

vul@Revelation:18:12 @ mercem auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritis et byssi et purpurae et serici et cocci et omne lignum thyinum et omnia vasa eboris et omnia vasa de lapide pretioso et aeramento et ferro et marmore

vul@Revelation:18:13 @ et cinnamomum et amomum et odoramentorum et unguenti et turis et vini et olei et similae et tritici et iumentorum et ovium et equorum et raedarum et mancipiorum et animarum hominum

vul@Revelation:18:14 @ et poma tua desiderii animae discessit a te et omnia pinguia et clara perierunt a te et amplius illa iam non invenient

vul@Revelation:18:15 @ mercatores horum qui divites facti sunt ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum eius flentes ac lugentes

vul@Revelation:18:16 @ et dicentes vae vae civitas illa magna quae amicta erat byssino et purpura et cocco et deaurata est auro et lapide pretioso et margaritis

vul@Revelation:18:17 @ quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae et omnis gubernator et omnis qui in locum navigat et nautae et qui maria operantur longe steterunt

vul@Revelation:18:18 @ et clamaverunt videntes locum incendii eius dicentes quae similis civitati huic magnae

vul@Revelation:18:19 @ et miserunt pulverem super capita sua et clamaverunt flentes et lugentes dicentes vae vae civitas magna in qua divites facti sunt omnes qui habent naves in mari de pretiis eius quoniam una hora desolata est

vul@Revelation:18:20 @ exulta super eam caelum et sancti et apostoli et prophetae quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa

vul@Revelation:18:21 @ et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens hoc impetu mittetur Babylon magna illa civitas et ultra iam non invenietur

vul@Revelation:18:22 @ et vox citharoedorum et musicorum et tibia canentium et tuba non audietur in te amplius et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius et vox molae non audietur in te amplius

vul@Revelation:18:23 @ et lux lucernae non lucebit tibi amplius et vox sponsi et sponsae non audietur adhuc in te quia mercatores tui erant principes terrae quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes

vul@Revelation:18:24 @ et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est et omnium qui interfecti sunt in terra

vul@Revelation:19:1 @ post haec audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in caelo dicentium alleluia salus et gloria et virtus Deo nostro est

vul@Revelation:19:2 @ quia vera et iusta iudicia sunt eius quia iudicavit de meretrice magna quae corrupit terram in prostitutione sua et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius

vul@Revelation:19:3 @ et iterum dixerunt alleluia et fumus eius ascendit in saecula saeculorum

vul@Revelation:19:4 @ et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes amen alleluia

vul@Revelation:19:5 @ et vox de throno exivit dicens laudem dicite Deo nostro omnes servi eius et qui timetis eum pusilli et magni

vul@Revelation:19:6 @ et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium alleluia quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens

vul@Revelation:19:7 @ gaudeamus et exultemus et demus gloriam ei quia venerunt nuptiae agni et uxor eius praeparavit se

vul@Revelation:19:8 @ et datum est illi ut cooperiat se byssinum splendens candidum byssinum enim iustificationes sunt sanctorum

vul@Revelation:19:9 @ et dicit mihi scribe beati qui ad cenam nuptiarum agni vocati sunt et dicit mihi haec verba vera Dei sunt

vul@Revelation:19:10 @ et cecidi ante pedes eius ut adorarem eum et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu Deum adora testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae

vul@Revelation:19:11 @ et vidi caelum apertum et ecce equus albus et qui sedebat super eum vocabatur Fidelis et Verax vocatur et iustitia iudicat et pugnat

vul@Revelation:19:12 @ oculi autem eius sicut flamma ignis et in capite eius diademata multa habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse

vul@Revelation:19:13 @ et vestitus erat vestem aspersam sanguine et vocatur nomen eius Verbum Dei

vul@Revelation:19:14 @ et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in equis albis vestiti byssinum album mundum

vul@Revelation:19:15 @ et de ore ipsius procedit gladius acutus ut in ipso percutiat gentes et ipse reget eos in virga ferrea et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis

vul@Revelation:19:16 @ et habet in vestimento et in femore suo scriptum rex regum et Dominus dominantium

vul@Revelation:19:17 @ et vidi unum angelum stantem in sole et clamavit voce magna dicens omnibus avibus quae volabant per medium caeli venite congregamini ad cenam magnam Dei

vul@Revelation:19:18 @ ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum

vul@Revelation:19:19 @ et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo qui sedebat in equo et cum exercitu eius

vul@Revelation:19:20 @ et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiae qui et adorant imaginem eius vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure

vul@Revelation:19:21 @ et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum qui procedit de ore ipsius et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum

vul@Revelation:20:1 @ et vidi angelum descendentem de caelo habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua

vul@Revelation:20:2 @ et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas et ligavit eum per annos mille

vul@Revelation:20:3 @ et misit eum in abyssum et clusit et signavit super illum ut non seducat amplius gentes donec consummentur mille anni post haec oportet illum solvi modico tempore

vul@Revelation:20:4 @ et vidi sedes et sederunt super eas et iudicium datum est illis et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt caracterem in frontibus aut in manibus suis et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis

vul@Revelation:20:5 @ ceteri mortuorum non vixerunt donec consummentur mille anni haec est resurrectio prima

vul@Revelation:20:6 @ beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima in his secunda mors non habet potestatem sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis

vul@Revelation:20:7 @ et cum consummati fuerint mille anni solvetur Satanas de carcere suo et exibit et seducet gentes quae sunt super quattuor angulos terrae Gog et Magog et congregabit eos in proelium quorum numerus est sicut harena maris

vul@Revelation:20:8 @ et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam

vul@Revelation:20:9 @ et descendit ignis a Deo de caelo et devoravit eos et diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphuris ubi et bestia

vul@Revelation:20:10 @ et pseudoprophetes et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum

vul@Revelation:20:11 @ et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum a cuius aspectu fugit terra et caelum et locus non est inventus ab eis

vul@Revelation:20:12 @ et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est vitae et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum

vul@Revelation:20:13 @ et dedit mare mortuos qui in eo erant et mors et inferus dederunt mortuos qui in ipsis erant et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum

vul@Revelation:20:14 @ et inferus et mors missi sunt in stagnum ignis haec mors secunda est stagnum ignis

vul@Revelation:20:15 @ et qui non est inventus in libro vitae scriptus missus est in stagnum ignis

vul@Revelation:21:1 @ et vidi caelum novum et terram novam primum enim caelum et prima terra abiit et mare iam non est

vul@Revelation:21:2 @ et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo

vul@Revelation:21:3 @ et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus

vul@Revelation:21:4 @ et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quae prima abierunt

vul@Revelation:21:5 @ et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et dicit scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera

vul@Revelation:21:6 @ et dixit mihi factum est ego sum Alpha et Omega initium et finis ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis

vul@Revelation:21:7 @ qui vicerit possidebit haec et ero illi Deus et ille erit mihi filius

vul@Revelation:21:8 @ timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda

vul@Revelation:21:9 @ et venit unus de septem angelis habentibus fialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi sponsam uxorem agni

vul@Revelation:21:10 @ et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo a Deo

vul@Revelation:21:11 @ habentem claritatem Dei lumen eius simile lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis sicut cristallum

vul@Revelation:21:12 @ et habebat murum magnum et altum habens portas duodecim et in portis angelos duodecim et nomina inscripta quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israhel

vul@Revelation:21:13 @ ab oriente portae tres et ab aquilone portae tres et ab austro portae tres et ab occasu portae tres

vul@Revelation:21:14 @ et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agni

vul@Revelation:21:15 @ et qui loquebatur mecum habebat mensuram harundinem auream ut metiretur civitatem et portas eius et murum

vul@Revelation:21:16 @ et civitas in quadro posita est et longitudo eius tanta est quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt

vul@Revelation:21:17 @ et mensus est murus eius centum quadraginta quattuor cubitorum mensura hominis quae est angeli

vul@Revelation:21:18 @ et erat structura muri eius ex lapide iaspide ipsa vero civitas auro mundo simile vitro mundo

vul@Revelation:21:19 @ fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata fundamentum primum iaspis secundus sapphyrus tertius carcedonius quartus zmaragdus

vul@Revelation:21:20 @ quintus sardonix sextus sardinus septimus chrysolitus octavus berillus nonus topazius decimus chrysoprassus undecimus hyacinthus duodecimus amethistus

vul@Revelation:21:21 @ et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas et singulae portae erant ex singulis margaritis et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum

vul@Revelation:21:22 @ et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens templum illius est et agnus

vul@Revelation:21:23 @ et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus

vul@Revelation:21:24 @ et ambulabunt gentes per lumen eius et reges terrae adferent gloriam suam et honorem in illam

vul@Revelation:21:25 @ et portae eius non cludentur per diem nox enim non erit illic

vul@Revelation:21:26 @ et adferent gloriam et honorem gentium in illam

vul@Revelation:21:27 @ nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae agni

vul@Revelation:22:1 @ et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agni

vul@Revelation:22:2 @ in medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum vitae adferens fructus duodecim per menses singula reddentia fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium

vul@Revelation:22:3 @ et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in illa erunt et servi eius servient illi

vul@Revelation:22:4 @ et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum

vul@Revelation:22:5 @ et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in saecula saeculorum

vul@Revelation:22:6 @ et dixit mihi haec verba fidelissima et vera sunt et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito

vul@Revelation:22:7 @ et ecce venio velociter beatus qui custodit verba prophetiae libri huius

vul@Revelation:22:8 @ et ego Iohannes qui audivi et vidi haec et postquam audissem et vidissem cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi haec ostendebat

vul@Revelation:22:9 @ et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum qui servant verba libri huius Deum adora

vul@Revelation:22:10 @ et dicit mihi ne signaveris verba prophetiae libri huius tempus enim prope est

vul@Revelation:22:11 @ qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat adhuc et iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur adhuc

vul@Revelation:22:12 @ ecce venio cito et merces mea mecum est reddere unicuique secundum opera sua

vul@Revelation:22:13 @ ego Alpha et Omega primus et novissimus principium et finis

vul@Revelation:22:14 @ beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno vitae et portis intrent in civitatem

vul@Revelation:22:15 @ foris canes et venefici et inpudici et homicidae et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium

vul@Revelation:22:16 @ ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et matutina

vul@Revelation:22:17 @ et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni et qui sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae gratis

vul@Revelation:22:18 @ contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius si quis adposuerit ad haec adponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto

vul@Revelation:22:19 @ et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae huius auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta et de his quae scripta sunt in libro isto

vul@Revelation:22:20 @ dicit qui testimonium perhibet istorum etiam venio cito amen veni Domine Iesu

vul@B671:1 @ et haec verba libri quae scripsit Baruch filius Neeri filius Maasei filii Sedechiae filii Sedei filii Helchiae in Babylonia

vul@B671:2 @ in anno quinto in septima die mensis in tempore quo ceperunt Chaldei Hierusalem et succenderunt eam igni

vul@B671:3 @ et legit Baruch verba libri huius ad aures Iechoniae filii Ioachim regis Iuda et ad aures universi populi venientis ad librum

vul@B671:4 @ et ad aures potentium filiorum regum et ad aures presbyterorum et ad aures populi a minimo usque ad magnum eorum omnium habitantium in Babylonia ad flumen Sudi

vul@B671:5 @ qui audientes plorabant et ieiunabant et orabant in conspectu Domini

vul@B671:6 @ et collegerunt pecuniam secundum quod potuit uniuscuiusque manus

vul@B671:7 @ et miserunt in Hierusalem ad Ioachim filium Helchiae filii Salom sacerdotem et ad sacerdotes et ad omnem populum qui inventi sunt cum eo in Hierusalem

vul@B671:8 @ cum acciperet vasa templi Domini quae ablata fuerant de templo revocare in terram Iuda decima die illius sivan vasa argentea quae fecit Sedechias filius Iosiae rex Iuda

vul@B671:9 @ posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonum Iechoniam et principes et vinctos et potentes et populum terrae ab Hierusalem et duxit eos in Babyloniam

vul@B671:10 @ et dixerunt ecce misimus ad vos pecunias de quibus emite holocaustomata et tus et facite manna et offerte pro peccato ad aram Domini Dei nostri

vul@B671:11 @ et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babyloniae et pro vita Balthasar filii eius ut sint dies ipsorum sicut dies caeli super terram

vul@B671:12 @ et det Dominus virtutem nobis et inluminet oculos nostros ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babyloniae et sub umbra Balthasar filii eius et serviamus eis multis diebus et inveniamus gratiam in conspectu eorum

vul@B671:13 @ et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum quia peccavimus Domino Deo nostro et non est aversus furor eius a nobis usque in hunc diem

vul@B671:14 @ et legite librum istum quem misimus ad vos recitari in templo Domini in die sollemni et in die oportuno

vul@B671:15 @ et dicetis Domino Deo nostro iustitia nobis autem confusio faciei nostrae sicut dies haec omni Iuda et habitantibus in Hierusalem

vul@B671:16 @ regibus nostris et principibus nostris sacerdotibus nostris et prophetis nostris et patribus nostris

vul@B671:17 @ peccavimus ante Dominum nostrum et non credidimus diffidentes in eum

vul@B671:18 @ et non fuimus subiectibiles illi et non obaudivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in mandatis eius quibus dedit nobis

vul@B671:19 @ a die qua eduxit patres nostros de terra Aegypti usque in hunc diem eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum et dissipati recessimus ne audiremus vocem ipsius

vul@B671:20 @ et adheserunt nobis mala multa et maledictiones quae constituit Dominus Moysi servo suo qui eduxit patres nostros de terra Aegypti dare nobis terram fluentem lac et mel sicut hodierna die

vul@B671:21 @ et non audivimus vocem Domini Dei nostri secundum omnia verba prophetarum quos misit ad nos

vul@B671:22 @ et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni operari diis alienis facientes mala ante oculos Domini Dei nostri

vul@B672:1 @ propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum quod locutus est ad nos et ad iudices nostros qui iudicaverunt in Israhel et ad reges nostros et ad principes nostros et ad omnem Israhel et Iuda

vul@B672:2 @ ut adduceret Dominus super nos mala magna quae non sunt facta sub caelo quemadmodum facta sunt Hierusalem secundum quae scripta sunt in lege Moysi

vul@B672:3 @ ut manducaret homo carnes filii sui et carnes filiae suae

vul@B672:4 @ et dedit illos sub manus regum omnium qui sunt in circuitu nostro in inproperium et in desolationem et in omnibus populis quo nos dispersit Dominus

vul@B672:5 @ et facti sumus subtus et non supra quia peccavimus Domino Deo nostro non obaudiendo vocem ipsius

vul@B672:6 @ Domino Deo nostro iustitia nobis autem et patribus nostris confusio faciei sicut dies haec

vul@B672:7 @ quae locutus est Dominus super nos omnia mala haec quae evenerunt super nos

vul@B672:8 @ et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis

vul@B672:9 @ et vigilavit Dominus in malis et adduxit ea super nos quia iustus est Dominus in omnibus operibus suis quae mandavit nobis

vul@B672:10 @ et non audivimus vocem ipsius ut iremus in praeceptis Domini quae dedit ante faciem nostram

vul@B672:11 @ et nunc Domine Deus Israhel qui eduxisti plebem tuam de terra Aegypti in manu valida et in signis et in prodigiis et in virtute tua magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen sicut dies iste

vul@B672:12 @ peccavimus impie egimus inique gessimus Domine Deus noster in omnibus iustitiis tuis

vul@B672:13 @ avertatur ira tua a nobis quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos

vul@B672:14 @ exaudi Domine preces nostras et orationes nostras et educ nos propter te et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt

vul@B672:15 @ ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster et quia nomen tuum invocatum est super Israhel et super genus ipsius

vul@B672:16 @ respice Domine de domo sancta tua in nos et inclina aurem tuam et audi

vul@B672:17 @ aperi oculos tuos et vide quia non mortui qui sunt in inferno quorum spiritus acceptus est a visceribus suis dabunt honorem et iustificationem Domino

vul@B672:18 @ sed anima quae tristis est super magnitudine et incedit curva et infirmis et oculi deficientes et anima esuriens dat tibi gloriam et iustitiam Domino

vul@B672:19 @ quia non secundum iustitias patrum nostrorum nos fundimus misericordiam ante conspectum tuum Domine Deus noster

vul@B672:20 @ sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos sicut locutus es in manus puerorum tuorum prophetarum dicens

vul@B672:21 @ sic dicit Dominus inclinate umerum vestrum et cervicem vestram et opera facite regi Babylonis et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris

vul@B672:22 @ quod si autem non audieritis vocem Domini Dei vestri operari regi Babyloniae defectionem faciam de civitatibus Iuda et a foris Hierusalem

vul@B672:23 @ et auferam a vobis vocem iucunditatis et vocem gaudimonii et vocem sponsi et vocem sponsae et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam

vul@B672:24 @ et non audierunt vocem tuam ut operarentur regi Babyloniae et statuisti verba tua quae locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum ut proferrentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo

vul@B672:25 @ et ecce sunt proiecta in calore solis et in gelu noctis et mortui sunt in doloribus pessimis in fame et in gladio et in emissione

vul@B672:26 @ et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut haec dies propter iniquitatem domus Israhel et domus Iuda

vul@B672:27 @ et fecisti in nobis Domine Deus noster secundum omnem benignitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam

vul@B672:28 @ sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die qua praecepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israhel

vul@B672:29 @ dicens si non obaudieritis vocem meam ambitio haec magna et multa convertetur in minimo inter gentes quo ego dispergam illos

vul@B672:30 @ quia scio quod me non audiet populus populus est enim dura cervice et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suae

vul@B672:31 @ et scient quoniam ego sum Dominus Deus eorum et dabo eis cor et audient aures

vul@B672:32 @ et laudabunt me in terra captivitatis suae et memores erunt nominis mei

vul@B672:33 @ et avertent se a dorso suo duro et a malignitatibus suis quia reminiscentur viam patrum suorum qui peccaverunt in me

vul@B672:34 @ et revocabo illos in terram quam iuravi patribus illorum Abraham et Isaac et Iacob et dominabuntur eius et multiplicabo eos et non minorabuntur

vul@B672:35 @ et statuam illis testamentum alterum sempiternum ut sim illis in Deum et ipsi erunt mihi in populum et non movebo amplius populum meum filios Israhel a terra quam dedi illis

vul@B673:1 @ et nunc Domine omnipotens Deus Israhel anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te

vul@B673:2 @ audi Domine et miserere quia Deus es misericors et miserere nostri quia peccavimus ante te

vul@B673:3 @ quia tu sedes in sempiternum et nos peribimus in aevum

vul@B673:4 @ Domine omnipotens Deus Israhel audi nunc orationem mortuorum Israhel et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non audierunt vocem Domini Dei sui et adglutinata sunt nobis mala

vul@B673:5 @ noli meminisse iniquitates patrum nostrorum sed memento manus tuae et nominis tui in tempore isto

vul@B673:6 @ quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te Domine

vul@B673:7 @ quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris et ut invocemus nomen tuum et laudemus te in captivitate nostra quia convertemus iniquitatem patrum nostrorum qui peccaverunt ante te

vul@B673:8 @ et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster

vul@B673:9 @ audi Israhel mandata vitae auribus percipite ut scias prudentiam

vul@B673:10 @ quid est Israhel quid est quod in terra es inimicorum

vul@B673:11 @ inveterasti in terra aliena coinquinatus es cum mortuis deputatus es cum descendentibus in infernum

vul@B673:12 @ dereliquisti fontem sapientiae

vul@B673:13 @ si in via Dei ambulasses habitasses in pace sempiterna

vul@B673:14 @ disce ubi sit prudentia ubi sit virtus ubi sit intellectus ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus ubi sit lumen oculorum et pax

vul@B673:15 @ quis invenit locum eius et quis intravit in thesauros eius

vul@B673:16 @ ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias quae sunt super terram

vul@B673:17 @ qui in avibus caeli inludunt

vul@B673:18 @ qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidebant homines et non est finis adquisitionis eorum qui argentum fabricant et solliciti sunt nec est inventio operum illorum

vul@B673:19 @ exterminati sunt et ad inferos descenderunt et alii loco eorum exsurrexerunt

vul@B673:20 @ iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram viam autem disciplinae ignoraverunt

vul@B673:21 @ neque intellexerunt semitas eius neque filii eorum susceperunt eam a facie ipsorum longe facta est

vul@B673:22 @ non est audita in terra Chanaan neque visa est in Theman

vul@B673:23 @ filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quae de terra est negotiatores Merrae et Theman et fabulatores et exquisitores intellegentiae viam autem sapientiae nescierunt neque commemorati sunt semitas eius

vul@B673:24 @ o Israhel quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius

vul@B673:25 @ magnus et non habet finem excelsus et inmensus

vul@B673:26 @ ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum

vul@B673:27 @ non hos elegit Deus neque viam disciplinae dedit illis et perierunt

vul@B673:28 @ eo quod non haberent sapientiam et perierunt propter insipientiam suam

vul@B673:29 @ quis ascendit in caelum et accepit eam et deduxit eam de nubibus

vul@B673:30 @ quis transfretavit mare et invenit illam et adtulit illam super aurum electum

vul@B673:31 @ non est qui possit scire viam eius neque qui exquirat semitas eius

vul@B673:32 @ sed qui scit universa novit eam et invenit eam prudentia sua qui praeparavit terram in aeterno tempore et replevit eam pecudibus et quadrupedibus

vul@B673:33 @ qui emittit lumen et vadit et vocavit illud et obaudit illi in tremore

vul@B673:34 @ stellae autem lumen dederunt in custodiis suis et laetatae sunt

vul@B673:35 @ vocatae sunt et dixerunt adsumus et luxerunt ei cum iucunditate qui fecit illas

vul@B673:36 @ hic Deus noster non aestimabitur alius adversus eum

vul@B673:37 @ hic adinvenit omnem viam disciplinae et tradidit illam Iacob puero suo et Israhel dilecto suo

vul@B673:38 @ post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est

vul@B674:1 @ hic liber mandatorum Dei et lex quae est in aeternum omnes qui tenent eam ad vitam qui autem dereliquerint eam in mortem

vul@B674:2 @ convertere Iacob et adprehende eam ambula per viam ad splendorem eius contra lumen eius

vul@B674:3 @ ne tradas altero gloriam tuam et dignitatem tuam genti alienae

vul@B674:4 @ beati sumus Israhel quoniam quae Deo placent nobis manifesta sunt

vul@B674:5 @ animaequior esto populus Dei memorabilis Israhel

vul@B674:6 @ venundati estis gentibus non in perditionem sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum traditi estis adversariis

vul@B674:7 @ exacerbastis enim eum qui fecit vos Deum aeternum immolantes daemoniis et non Deo

vul@B674:8 @ obliti autem estis eum qui nutrivit vos et contristastis nutricem vestram Hierusalem

vul@B674:9 @ vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit audite confines Sion adduxit enim mihi Deus luctum magnum

vul@B674:10 @ vidi enim captivitatem populi mei filiorum meorum et filiarum quam superduxit illis Aeternus

vul@B674:11 @ nutrivi enim illos cum iucunditate dimisi autem illos cum fletu et luctu

vul@B674:12 @ nemo gaudeat super me viduam et desolatam a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum quia declinaverunt a lege Dei

vul@B674:13 @ iustitias autem ipsius nescierunt nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei neque per semitas veritatis eius cum iustitia ingressi sunt

vul@B674:14 @ veniant confines Sion et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum quam superduxit illis Aeternus

vul@B674:15 @ adduxit enim super illos gentem de longinquo gentem inprobam et alterius linguae

vul@B674:16 @ qui non sunt reveriti senem neque puerorum miserti sunt et abduxerunt dilectos viduae et a filiis unicam desolaverunt

vul@B674:17 @ ego autem quid possum adiuvare vos

vul@B674:18 @ qui enim adduxit super vos mala ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum

vul@B674:19 @ ambulate filii ambulate ego enim derelicta sum sola

vul@B674:20 @ exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis et clamabo ad Altissimum in diebus meis

vul@B674:21 @ animaequiores estote filii clamate ad Dominum et eripiet vos de manu principum inimicorum

vul@B674:22 @ ego enim speravi in Aeternum salutem vestram et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia quae veniet vobis ab Aeterno salutari nostro

vul@B674:23 @ emisi enim vos cum luctu et ploratu reducet autem vos mihi Deus cum gaudio et iucunditate in sempiternum

vul@B674:24 @ sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno

vul@B674:25 @ filii patienter sustinete iram quae supervenit vobis persecutus est enim te inimicus tuus sed cito videbis perditionem ipsius et super cervices ipsius ascendes

vul@B674:26 @ delicati mei ambulaverunt vias asperas ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis

vul@B674:27 @ animaequiores estote filii et proclamate ad Deum erit enim memoria vestra ab eo qui ducit vos

vul@B674:28 @ sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo decies tantum iterum convertentes requiretis eum

vul@B674:29 @ qui enim induxit vobis mala ipse rursum adducet vobis sempiternam iucunditatem cum salute vestra

vul@B674:30 @ animaequior esto Hierusalem exhortatur enim te qui te nominavit

vul@B674:31 @ nocentes parebunt qui te vexaverunt et qui gratulati sunt in tua ruina punientur

vul@B674:32 @ civitates quibus servierunt filii tui punietur quae accepit filios tuos

vul@B674:33 @ sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu sic contristabitur in sua desolatione

vul@B674:34 @ et amputabitur exultatio multitudinis eius et gaudimonium eius erit in luctum

vul@B674:35 @ ignis enim superveniet ei ab Aeterno in longiturnis diebus et habitabitur a daemoniis in multitudinem temporis

vul@B674:36 @ circumspice Hierusalem ad orientem et vide iucunditatem a Deo tibi venientem

vul@B674:37 @ ecce enim veniunt filii tui quos dimisisti dispersos veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes in honorem Dei

vul@B675:1 @ exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuae et indue te decore et honore eius quae a Deo tibi est in sempiterna gloriae

vul@B675:2 @ circumdato te deploide a Deo iustitiae et inpone mitram capiti tuo honoris Aeterni

vul@B675:3 @ Deus enim ostendet splendorem suum in te omni quod sub caelo est

vul@B675:4 @ nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum Pax iustitiae et Honor pietatis

vul@B675:5 @ exsurge Hierusalem et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes Dei memoria

vul@B675:6 @ exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni

vul@B675:7 @ constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in aequalitatem terrae ut ambulet Israhel diligenter in honorem Dei

vul@B675:8 @ obumbraverunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israhel mandato Dei

vul@B675:9 @ adducet enim Deus Israhel cum iucunditate in lumine maiestatis suae cum misericordia et iustitia quae est ab ipso

vul@B676:1 @ exemplum epistulae quam misit Hieremias ad abductos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum ut nuntiaret illis secundum quod praeceptum est illi a Deo propter peccata quae peccastis ante Deum abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonum

vul@B676:2 @ ingressi itaque in Babyloniam eritis illic annis plurimis et tempus longum usque ad generationes septem post hoc autem educam vos inde cum pace

vul@B676:3 @ nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos et lapideos et ligneos in umeros portari ostentantes metum gentibus

vul@B676:4 @ videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis et metuatis et metus vos capiat in ipsis

vul@B676:5 @ visa itaque turba de retro et ab ante adorantes dicite in cordibus vestris tibi oportet adorari Domine

vul@B676:6 @ angelus autem meus vobiscum est ipse autem exquiram animas vestras

vul@B676:7 @ nam lingua ipsorum polita a fabro ipsa etiam inaurata et inargentata falsa sunt et non possunt loqui

vul@B676:8 @ et sicut virgini amanti ornamenti ita accepto auro fabricati sunt

vul@B676:9 @ coronas certe habent aureas super capita sua dii illorum unde subtrahent sacerdotes ab eis aurum et argentum et erogant illud in semet ipsis

vul@B676:10 @ dant autem et ex ipso prostitutis et meretrices ornant et iterum cum receperint illud a meretricibus ornant deos suos

vul@B676:11 @ hii autem non liberantur ab erugine et tinea

vul@B676:12 @ opertis autem illis veste purpurea extergent faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos

vul@B676:13 @ sceptrum autem habet ut homo sicut iudex regionis qui in se peccantem non interficit

vul@B676:14 @ habet etiam gladium in manu et securem se autem de bello et a latronibus non liberat unde vobis notum sit quia non sunt dii

vul@B676:15 @ ne ergo timueritis eos sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur tales sunt et dii illorum

vul@B676:16 @ constitutis illis in domo oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introeuntium

vul@B676:17 @ et sicut alicui qui regem offendit circumseptae sunt ianuae aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum ita tutant sacerdotes ostia clusuris et seris ne a latronibus expolientur

vul@B676:18 @ lucernas accendunt illis et quidem multas ex quibus nullam videre possunt sunt autem sicut trabes in domo

vul@B676:19 @ corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt dum comedent eos et vestimentum ipsorum et non sentiunt

vul@B676:20 @ nigrae fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit

vul@B676:21 @ supra corpus eorum et supra caput volant noctuae et hirundines et aves etiam similiter et cattae

vul@B676:22 @ unde scietis quia non sunt dii ne ergo timueritis eos

vul@B676:23 @ aurum etiam quod habent ad speciem est nisi aliquis exterserit eruginem non fulgebunt neque enim dum conflarentur sentiebant

vul@B676:24 @ ex omni pretio empta sunt in quibus spiritus non est in ipsis

vul@B676:25 @ sine pedibus in umeris portantur ostentantes ignobilitatem suam hominibus confundantur etiam qui colunt ea

vul@B676:26 @ propterea si ceciderint in terram a semet ipsis non surgent neque si quis eum statuerit rectum per semet ipsum stabit sed sicut mortuis munera eorum illis adponentur

vul@B676:27 @ hostias illorum sacerdotes ipsorum vendunt et abutuntur similiter et mulieres eorum decerpentes neque infirmo neque mendicanti aliquid inpertiunt

vul@B676:28 @ de sacrificiis eorum fetae et menstruatae contingunt scientes itaque ex his quia non sunt dii ne timeatis eos

vul@B676:29 @ unde enim vocantur dii quia mulieres adponunt diis argenteis et aureis et ligneis

vul@B676:30 @ et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas et capita et barbas rasa quorum capita nuda sunt

vul@B676:31 @ rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in cena mortui

vul@B676:32 @ a vestimento eorum auferent sacerdotes et vestiunt uxores suas et filios suos

vul@B676:33 @ neque si quid mali patiantur ab aliquo neque si quid bonum poterunt retribuere neque regem constituere possunt neque auferre

vul@B676:34 @ similiter neque divitias dare possunt neque malum retribuere si quis illis votum voverit et non reddiderit nec hoc requirent

vul@B676:35 @ hominem a morte non liberant neque infimum a potentiore eripient

vul@B676:36 @ hominem caecum ad visum non restituent de necessitate hominem non liberabunt

vul@B676:37 @ viduae non miserebuntur neque orfanis benefacient

vul@B676:38 @ lapidibus de monte similes sunt dii illorum lignei et lapidei aurei et argentei qui autem colunt illa confundentur

vul@B676:39 @ quomodo ergo aestimandum est aut dicendum illos esse deos

vul@B676:40 @ adhuc enim ipsis Chaldeis non honorantibus ea qui cum audierint mutum non posse loqui offerent illum ad Bel postulantes ab eo loqui

vul@B676:41 @ quasi possint sentire qui non habent motum et ipsi cum intellexerint relinquent ea sensum enim non habent ipsi dii illorum

vul@B676:42 @ mulieres autem circumdatis funibus in viis sedent succendentes ossa olivarum

vul@B676:43 @ cum autem aliqua ex ipsis adtracta ab aliquo transeunte dormierit proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita sicut ipsa neque funis eius disruptus sit

vul@B676:44 @ omnia autem quae illis fiunt falsa sunt quomodo ergo aestimandum aut dicendum est esse illos deos

vul@B676:45 @ a fabris autem et ab aurificibus facta sunt nihil aliud erint nisi id quod volunt esse sacerdotes

vul@B676:46 @ aurifices ipsi etiam qui ea faciunt non sunt multi temporis numquid ergo possunt quae ab ipsis fabricata sunt esse dii

vul@B676:47 @ reliquerunt autem falsa et obprobrium postea futuris

vul@B676:48 @ nam cum supervenerit illis proelium et mala cogitant post se sacerdotes ubi se abscondant cum illis

vul@B676:49 @ quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt qui nec de bello se liberant neque de malis se eripiunt

vul@B676:50 @ nam cum sint lignea et inaurata et inargentata scietur postea quia falsa sunt gentibus universis et regibus quae manifestata sunt quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum opus Dei in illis

vul@B676:51 @ unde ergo notum est quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum Dei opus in ipsis est

vul@B676:52 @ regem regioni non suscitant neque pluviam hominibus dabunt

vul@B676:53 @ iudicium quoque non discernent neque regionem liberabunt ab iniuria quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli et terrae

vul@B676:54 @ etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum aureorum et argenteorum sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur ipsi vero sicut trabes in medio conburentur

vul@B676:55 @ regi autem et bello non resistent quomodo ergo aestimandum est aut recipiendum quia dii sunt

vul@B676:56 @ non a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et lapidei et inaurati et argentati quibus hii qui fortiores sunt

vul@B676:57 @ aurum et argentum et vestimentum quod operti sunt auferent illis et abibunt nec sibi auxilium ferunt

vul@B676:58 @ itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile in quo gloriabitur qui possidet illud quam falsi dii vel ostium in domo quod custodit quae in ipsa sunt quam falsi dii

vul@B676:59 @ sol quidem et luna sidera cum sint splendida et emissa ad utilitates obaudiunt

vul@B676:60 @ similiter et fulgur cum apparuerit perspicuum est id ipsum autem et spiritus in omni regione spirat

vul@B676:61 @ et nubes quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem perficiunt quod imperatum est eis

vul@B676:62 @ ignis etiam missus desuper ut consumat montes et silvas facit quod praeceptum est ei haec autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt

vul@B676:63 @ unde neque aestimandum est neque dicendum esse illos deos quando non possint neque iudicium iudicare neque benefacere hominibus

vul@B676:64 @ scientes itaque quia non sunt dii ne ergo timueritis eos

vul@B676:65 @ neque enim regibus maledicent neque benedicent

vul@B676:66 @ signa etiam in caelo gentibus non ostendunt neque ut sol lucebunt neque inluminabunt ut luna

vul@B676:67 @ bestiae meliores sunt illis quae possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi

vul@B676:68 @ nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii propter quod ne timeatis eos

vul@B676:69 @ nam sicut in cucumeraria formido nihil custodit ita sunt dii illorum lignei et argentei et inaurati

vul@B676:70 @ eodem modo et in horto spina alba supra quam omnis avis sedet similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii illorum lignei et inaurati et inargentati

vul@B676:71 @ a purpura quoque et marmore quae supra illos tineant scietis itaque quia non sunt dii ipsi etiam postremo comeduntur et erit obprobrium in regione

vul@B680:1 @ multorum nobis et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientiam demonstratam, in quibus oportet laudare Israhel doctrinae et sapientiae causa; quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri.

vul@B680:2 @ avus meus Iesus postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, volui et ipse scribere aliquid horum quae ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere et illorum periti facti magis magisque adtendant animo et confirmentur ad legitimam vitam.

vul@B680:3 @ hortor itaque venire vos cum benevolentia et adtentiore studio lectionem facere, et veniam habere in illis in quibus videmur sequentes imaginem sapientiae et deficere in verborum conpositione. nam deficiunt verba hebraica quando translata fuerint ad alteram linguam; non solum autem haec, sed et ipsa Lex et Prophetae ceteraque librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur.

vul@B680:4 @ nam in octavo et tricesimo anno temporibus Ptolomei Euergetis regis, postquam perveni in Aegyptum et cum multum temporis ibi fecissem, inveni libros relictos non parvae neque contemnendae doctrinae.

vul@B680:5 @ itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi istum librum; et multa vigilia adtuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quae ad finem ducunt librum dare, et illis qui volunt animum intendere et discere quemadmodum oporteat instituere mores qui secundum legem Domini proposuerunt vitam agere.

vul@B681:1 @ omnis sapientia a Deo Domino est et cum illo fuit semper et est ante aevum

vul@B681:2 @ harenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit altitudinem caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est

vul@B681:3 @ sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit

vul@B681:4 @ prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae ab aevo

vul@B681:5 @ fons sapientiae verbum Dei in excelsis et ingressus illius mandata aeterna

vul@B681:6 @ radix sapientiae cui revelata est et astutias illius quis agnovit

vul@B681:7 @ disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata et multiplicationem ingressus illius quis intellexit

vul@B681:8 @ unus est Altissimus creator omnipotens rex potens et metuendus nimis sedens super thronum illius et dominans Deus

vul@B681:9 @ ipse creavit illam spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est

vul@B681:10 @ et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum et praebuit illam diligentibus se

vul@B681:11 @ timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona exultationis

vul@B681:12 @ timor Domini delectabit cor et dabit laetitiam et gaudium in longitudine dierum

vul@B681:13 @ timenti Dominum bene erit in extremis et in die defunctionis suae benedicetur

vul@B681:14 @ dilectio Dei honorabilis sapientia

vul@B681:15 @ quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et in agnitione magnalium suorum

vul@B681:16 @ initium sapientiae timor Domini et cum fidelibus in vulva concreatus est et cum electis seminis creditur et cum iustis et fidelibus agnoscitur

vul@B681:17 @ timor Domini scientiae religiositas

vul@B681:18 @ religiositas custodiet et iustificabit cor iucunditatem atque gaudium dabit

vul@B681:19 @ timenti Deum bene erit et in diebus consummationis illius benedicetur

vul@B681:20 @ plenitudo sapientiae timere Deum et plenitudo a fructibus illius

vul@B681:21 @ omnem domum illius implebit a generationibus et receptacula a thesauris illius

vul@B681:22 @ corona sapientiae timor Domini repollens pacem et salutis fructum

vul@B681:23 @ et vidit et dinumeravit eam utraque autem sunt dona Dei

vul@B681:24 @ scientiam et intellectum prudentiae sapientia conpartietur et gloriam tenentium se inaltat

vul@B681:25 @ radix sapientiae est timere Dominum rami enim illius longevi

vul@B681:26 @ in thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas execratio autem peccatoribus sapientia

vul@B681:27 @ timor Dei expellit peccatum

vul@B681:28 @ nam qui sine timore est non poterit iustificari iracundia enim animositatis illius subversio illius est

vul@B681:29 @ usque in tempus sustinebit patiens et postea redditio iucunditatis

vul@B681:30 @ bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius

vul@B681:31 @ [

vul@B681:32 @ [

vul@B681:33 @ concupiscens sapientiam conserva iustitiam et Deus praebebit illam tibi

vul@B681:34 @ sapientia enim et disciplina timor Domini et quod beneplacitum est illi

vul@B681:35 @ fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius

vul@B681:36 @ non sis incredibilis timori Domini et ne accesseris ad illum duplici corde

vul@B681:37 @ ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis

vul@B681:38 @ adtende in illis ne forte cadas et adducas animae tuae inhonorationem

vul@B681:39 @ et revelet Deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te

vul@B681:40 @ quoniam accessisti maligne ad Dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia

vul@B682:1 @ fili accedens servituti Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem

vul@B682:2 @ deprime cor tuum et sustine declina aurem et excipe verba intellectus et ne festines in tempus obductionis

vul@B682:3 @ sustine sustentationes Dei coniungere Deo et sustine ut crescat in novissimo vita tua

vul@B682:4 @ omne quod tibi adplicitum fuerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam

vul@B682:5 @ quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino humiliationis

vul@B682:6 @ crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera in illum serva timorem illius et in illo veteresce

vul@B682:7 @ metuentes Deum sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo ne cadatis

vul@B682:8 @ qui timetis Deum credite illi et non evacuabitur merces vestra

vul@B682:9 @ qui timetis Deum sperate in illum et in oblectatione veniet vobis misericordia

vul@B682:10 @ qui timetis Deum diligite illum et inluminabuntur corda vestra

vul@B682:11 @ respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit in Dominum et confusus est

vul@B682:12 @ permansit in mandatis eius et derelictus est et quis invocavit illum et despexit illum

vul@B682:13 @ quoniam pius et misericors Deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate

vul@B682:14 @ vae duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis

vul@B682:15 @ vae dissolutis corde qui non credunt Deo ideo non protegentur ab eo

vul@B682:16 @ vae his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et deverterunt in vias pravas

vul@B682:17 @ et quid facietis cum inspicere coeperit Deus

vul@B682:18 @ qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservabunt viam illius

vul@B682:19 @ qui timent Dominum inquirent quae beneplacita sunt illi et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius

vul@B682:20 @ qui timent Dominum parabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas

vul@B682:21 @ qui timent Dominum custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius

vul@B682:22 @ dicentes si paenitentiam non egerimus incidemus in Dei manus et non in manus hominum

vul@B682:23 @ secundum enim magnitudinem illius sic et misericordia ipsius cum ipso

vul@B683:1 @ filii sapientiae ecclesia iustorum et natio illorum obaudientia et dilectio

vul@B683:2 @ iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis

vul@B683:3 @ Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris exquirens in filios

vul@B683:4 @ qui diligit Deum exorabit pro peccatis et continebit se ab illis in oratione dierum exaudietur

vul@B683:5 @ et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam

vul@B683:6 @ qui honorat patrem iucundabitur in filiis

vul@B683:7 @ qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem refrigerabit matri

vul@B683:8 @ qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt

vul@B683:9 @ in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum

vul@B683:10 @ ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio illius in novissimo manet

vul@B683:11 @ benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat fundamenta

vul@B683:12 @ ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio

vul@B683:13 @ gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis pater sine honore

vul@B683:14 @ fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius

vul@B683:15 @ et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione

vul@B683:16 @ nam pro peccato matris restituetur tibi bonum

vul@B683:17 @ et iniustitia aedificabitur tibi in die tribulationis commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata

vul@B683:18 @ quam malae famae est qui relinquit patrem et est maledictus a Deo qui exasperat matrem

vul@B683:19 @ fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam diligeris

vul@B683:20 @ quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam

vul@B683:21 @ quoniam magna potentia Dei solius et ab humilibus honoratur

vul@B683:22 @ altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed quae praecepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus

vul@B683:23 @ non est enim tibi necessarium ea quae abscondita sunt videre oculis tuis

vul@B683:24 @ in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus operibus eius non eris curiosus

vul@B683:25 @ plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi

vul@B683:26 @ multos enim inplanavit suspicio illorum et in vanitate detinuit sensus illorum

vul@B683:27 @ cor durum male habebit in novissimo et qui amat periculum in illo peribit

vul@B683:28 @ cor ingrediens duas vias non habebit successus et pravicordius in illis scandalizabitur

vul@B683:29 @ cor nequam gravabitur doloribus et peccator adiciet ad peccandum

vul@B683:30 @ synagogae superborum non est sanitas frutex enim peccati eradicabitur in illis et non intellegetur

vul@B683:31 @ cor sapiens intellegitur in sapientia et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam

vul@B683:32 @ sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit

vul@B683:33 @ ignem ardentem extinguit aqua et elemosyna resistit peccatis

vul@B683:34 @ et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus tui invenies firmamentum

vul@B684:1 @ fili elemosynam pauperis ne fraudes et oculos tuos ne transvertas a paupere

vul@B684:2 @ animam esurientem ne despexeris et non exasperes pauperem in inopia sua

vul@B684:3 @ cor inopis ne adflixeris et non protrahas datum angustianti

vul@B684:4 @ rogationem contribulati ne abicias et non avertas faciem tuam ab egeno

vul@B684:5 @ ab inope ne avertas oculos propter iram et non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere

vul@B684:6 @ maledicentis enim te in amaritudine exaudietur precatio illius exaudiet autem eum qui fecit illum

vul@B684:7 @ congregationi pauperum affabilem te facito et presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum

vul@B684:8 @ declina pauperi aurem tuam et redde debitum tuum et responde pacifica in mansuetudine

vul@B684:9 @ libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide feras in anima tua

vul@B684:10 @ in iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum

vul@B684:11 @ et eris velut filius Altissimi obaudiens et miserebitur tui magis quam mater

vul@B684:12 @ sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit exquirentes se et praeibit in viam iustitiae

vul@B684:13 @ et qui illam diligit diligit vitam et qui vigilaverint ad illam conplectebuntur placorem eius

vul@B684:14 @ qui tenuerint illam vitam hereditabunt et quo introibit benedicit Deus

vul@B684:15 @ qui serviunt ei obsequentes erunt Sancto et eos qui diligunt illam diligit Deus

vul@B684:16 @ qui audit illam iudicat gentes et qui intuetur illam permanebit confidens

vul@B684:17 @ si crediderit ei hereditabit illam et erunt in confirmatione creaturae illorum

vul@B684:18 @ quoniam in temptatione ambulat cum eo et in primis eligit eum

vul@B684:19 @ timorem et metum et adprobationem inducet super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae donec temptet illum in cogitationibus illius et credat animae illius

vul@B684:20 @ et firmabit illum et iterum adducet directum ad illum

vul@B684:21 @ et denudat absconsa sua et thesaurizat super illum scientiam et intellectum iustitiae

vul@B684:22 @ si autem oberraverit derelinquet eum et tradet illum in manus inimici sui

vul@B684:23 @ fili conserva tempus et devita a malo

vul@B684:24 @ pro anima tua non confundaris dicere verum

vul@B684:25 @ est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gloriam et gratiam

vul@B684:26 @ ne accipias faciem adversus faciem tuam nec adversus animam tuam mendacium

vul@B684:27 @ non reverearis proximum tuum in casum suum

vul@B684:28 @ nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas sapientiam tuam in decore eius

vul@B684:29 @ in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus iustitiae

vul@B684:30 @ non contradicas veritati ullo modo et de mendacio ineruditionis tuae confundere

vul@B684:31 @ non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te homini pro peccato

vul@B684:32 @ noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii

vul@B684:33 @ pro iustitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos

vul@B684:34 @ noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis

vul@B684:35 @ noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi

vul@B684:36 @ non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad reddendum collecta

vul@B685:1 @ noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis

vul@B685:2 @ non sequaris concupiscentiam cordis

vul@B685:3 @ et ne dixeris quomodo potui aut quis me subiciet propter facta mea Deus enim vindicans vindicabit

vul@B685:4 @ ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim est patiens redditor

vul@B685:5 @ de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum

vul@B685:6 @ et ne dicas miseratio Dei magna est multitudinis peccatorum meorum miserebitur

vul@B685:7 @ misericordia enim et ira ab illo et in peccatores respicit ira illius

vul@B685:8 @ non tardes converti ad Deum et ne differas de die in diem

vul@B685:9 @ subito enim venit ira illius et in tempore vindictae disperdet te

vul@B685:10 @ noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae

vul@B685:11 @ non ventiles te in omnem ventum et non eas in omni via sic enim peccator probatur duplici lingua

vul@B685:12 @ esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et scientia et prosequatur te verbum pacis et iustitiae

vul@B685:13 @ esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum sapientia fers responsum verum

vul@B685:14 @ si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris

vul@B685:15 @ honor et gloria in sermone sensati lingua inprudentis subversio ipsius

vul@B685:16 @ non appelleris susurrio et lingua tua capiaris et confundaris

vul@B685:17 @ super furem enim est confusio et paenitentia et denotatio pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia et contumelia

vul@B685:18 @ iustifica pusillo et magno similiter

vul@B686:1 @ noli fieri pro amico inimicus proximo inproperium enim et contumeliam malus hereditabit et omnis peccator invidus et bilinguis

vul@B686:2 @ non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus ne forte elidatur virtus tua per stultitiam

vul@B686:3 @ et folia tua comedet et fructus tuos perdet et relinqueris velut lignum aridum in heremo

vul@B686:4 @ anima enim nequa disperdet qui se habet et in gaudium inimici dat illum et deducit in sortem impiorum

vul@B686:5 @ verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos et lingua eucharis in bono homine abundat

vul@B686:6 @ multi pacifici sint tibi et consiliarii tibi sint unus de mille

vul@B686:7 @ si possides amicum in temptatione posside eum et non facile credas illi

vul@B686:8 @ est enim amicus secundum tempus suum et non permanebit in die tribulationis

vul@B686:9 @ et est amicus qui egreditur ad inimicitiam et est amicus qui odium et rixam et convicia denudabit

vul@B686:10 @ est autem amicus socius mensae et non permanet in die necessitatis

vul@B686:11 @ amicus si permanserit fixus erit tibi quasi coaequalis et in domesticis tuis fiducialiter aget

vul@B686:12 @ si humiliaverit se contra te et a facie tua abscondet se unianimem habebis amicitiam bonam

vul@B686:13 @ ab inimicis tuis separare et ab amicis tuis adtende

vul@B686:14 @ amicus fidelis protectio fortis qui autem invenit illum invenit thesaurum

vul@B686:15 @ amico fideli nulla est conparatio et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius

vul@B686:16 @ amicus fidelis medicamentum vitae et inmortalitatis et qui metuunt Dominum inveniunt illum

vul@B686:17 @ qui timet Deum aeque habebit amicitiam bonam quoniam secundum illum erit amicus illius

vul@B686:18 @ fili a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies sapientiam

vul@B686:19 @ quasi is qui arat et seminat accede ad illam et sustine bonos fructus illius

vul@B686:20 @ in opere enim ipsius exiguum laborabis et cito edes de generationibus illius

vul@B686:21 @ quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus et non permanet in illa excors

vul@B686:22 @ quasi lapidis virtus probatio erit in illis et non demorabuntur proicere illum

vul@B686:23 @ sapientia enim doctrinae secundum nomen est eius et non multis est manifesta quibus autem agnita est permanet usque ad conspectum Dei

vul@B686:24 @ audi fili et accipe consilium intellectus et ne abicias consilium meum

vul@B686:25 @ inice pedem tuum in conpedes illius et in torques eius tuum collum

vul@B686:26 @ subice umerum tuum et porta illam et ne acedieris vinculis eius

vul@B686:27 @ in omni animo tuo accede ad illam et in omni virtute tua serva vias eius

vul@B686:28 @ investiga illam et manifestabitur tibi et continens factus ne derelinqueris eam

vul@B686:29 @ in novissimis enim invenies requiem in ea et convertetur tibi in oblectationem

vul@B686:30 @ et erunt tibi conpedes in protectionem fortitudinis et bases virtutis et torques illius in stolam gloriae

vul@B686:31 @ decor enim vitae est in illa et vincula illius netura salutaris

vul@B686:32 @ stolam gloriae indues eam et coronam gratulationis superpones tibi

vul@B686:33 @ fili si adtenderis mihi disces et si adcommodaveris animam tuam sapiens eris

vul@B686:34 @ et si inclinaveris aurem tuam excipies doctrinam et si dilexeris audire sapiens eris

vul@B686:35 @ in multitudine presbyterorum prudentium sta et sapientiae illorum ex corde coniungere ut omnem narrationem Dei possis audire et proverbia laudis non effugiant te

vul@B686:36 @ et si videris sensatum evigila ad illum et gradus ostiorum illius exterat pes tuus

vul@B686:37 @ cogitatum habe in praeceptis Dei et in mandatis illius maxime adsiduus esto et ipse dabit cor tibi et concupiscentia sapientiae dabitur tibi

vul@B687:1 @ noli facere mala et non te adprehendent

vul@B687:2 @ discede ab iniquo et deficient mala abs te

vul@B687:3 @ non semines mala in sulcis iniuriae et non metes ea in septuplum

vul@B687:4 @ noli quaerere ab homine ducatum neque a rege cathedram honoris

vul@B687:5 @ non te iustifices ante Deum quoniam agnitor cordis ipse est et penes regem noli velle videri sapiens

vul@B687:6 @ noli quaerere fieri iudex nisi si valeas virtute inrumpere iniquitates ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua

vul@B687:7 @ non pecces in multitudinem civitatis nec te inmittas in populum

vul@B687:8 @ neque alliges duplicia peccata nec enim in uno eris inmunis

vul@B687:9 @ noli esse pusillanimis in anima tua

vul@B687:10 @ exorare et facere elemosynam non despicias

vul@B687:11 @ ne dicas in multitudine munerum meorum respiciet Deus et offerentem me Deo altissimo suscipiet munera mea

vul@B687:12 @ non inrideas hominem in amaritudine animae est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus

vul@B687:13 @ noli amare mendacium adversus fratrem tuum neque amico similiter facias

vul@B687:14 @ noli velle mentiri omne mendacium adsiduitas enim illius non bona

vul@B687:15 @ noli verbosus esse in multitudine presbyterorum et non iteres verbum in tua oratione

vul@B687:16 @ non oderis laboriosa opera et rusticationem ab Altissimo creatam

vul@B687:17 @ non te reputes in multitudine indisciplinatorum

vul@B687:18 @ memento irae quoniam non tardabit

vul@B687:19 @ humilia valde spiritum tuum quoniam vindicta carnis impii ignis et vermes

vul@B687:20 @ noli praevaricari in amicum pecunia differenti neque fratrem carissimum auro spreveris

vul@B687:21 @ noli discedere a muliere sensata et bona quam sortitus es in timore Dei gratia enim verecundiae illius super aurum

vul@B687:22 @ non laedas servum operantem in veritate neque mercennarium dantem animam suam

vul@B687:23 @ servus sensatus dilectus quasi anima tua non defraudes illum libertate neque inopem derelinquas illum

vul@B687:24 @ pecora tibi sunt adtende illis et si sunt utilia perseverent apud te

vul@B687:25 @ filii tibi sunt erudi illos et curva illos a pueritia illorum

vul@B687:26 @ filiae tibi sunt serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas

vul@B687:27 @ trade filiam et grande opus feceris et homini sensato da illam

vul@B687:28 @ mulier si est tibi secundum animam tuam non proicias illam et odibili non credas te in toto corde

vul@B687:29 @ honora patrem tuum et gemitus matris tuae ne obliviscaris

vul@B687:30 @ memento quoniam nisi per illos non fuisses et retribue illis quomodo et illi tibi

vul@B687:31 @ in tota anima tua time Deum et sacerdotes illius sanctifica

vul@B687:32 @ in omni virtute dilige eum qui te fecit et ministros eius non derelinquas

vul@B687:33 @ honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes et propurga te cum brachiis

vul@B687:34 @ da illi partem sicut mandatum est tibi primitiarum et purgationis et de neglegentia purga te cum paucis

vul@B687:35 @ datum brachiorum tuorum et sacrificium sanctificationis offers initia sanctorum

vul@B687:36 @ et pauperi porrige manum tuam ut perficiatur propitiatio et benedictio tua

vul@B687:37 @ gratia datus in conspectu omnis viventis et mortuo non prohibeas gratiam

vul@B687:38 @ non desis plorantibus in conrogatione et cum lugentibus ambula

vul@B687:39 @ non te pigeat visitare infirmum ex his enim in dilectione firmaberis

vul@B687:40 @ in omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in aeternum non peccabis

vul@B688:1 @ non litiges cum homine potente ne forte incidas in manus illius

vul@B688:2 @ non contendas cum viro locuplete ne forte contra consistat litem tibi

vul@B688:3 @ multos perdidit aurum atque argentum et usque cor regum extendit et convertit

vul@B688:4 @ non litiges cum homine linguato et non strues in igne illius ligna

vul@B688:5 @ non communices homini indocto ne male de progenie tua loquatur

vul@B688:6 @ ne despicias hominem avertentem se a peccato neque inproperes ei memento quoniam omnes sumus in correptionem

vul@B688:7 @ ne spernas hominem in sua senecta etenim ex nobis senescunt

vul@B688:8 @ noli de mortuo gaudere sciens quoniam omnes morimur et in gaudium nolumus venire

vul@B688:9 @ ne despicias narrationem presbyterorum sapientium et in proverbiis illorum conversare

vul@B688:10 @ ab ipsis enim disces doctrinam intellectus et servire magnatis sine querella

vul@B688:11 @ non te praetereat narratio seniorum et ipsi enim didicerunt a patribus suis

vul@B688:12 @ quoniam ab ipsis disces intellectum et in tempore necessitatis responsum

vul@B688:13 @ non incendas carbones peccatoris arguens eos ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum

vul@B688:14 @ ne contra faciem stes contumeliosi ne sedeat quasi insidiator ori tuo

vul@B688:15 @ noli fenerare homini fortiori te quod si feneraveris tamquam perditum habe

vul@B688:16 @ non spondeas super virtutem tuam quod si spoponderis quasi restituens cogita

vul@B688:17 @ non iudices contra iudicem quoniam secundum quod dignum est iudicat

vul@B688:18 @ cum audace non eas in via ne forte gravet mala sua in te ipse enim secundum voluntatem suam vadit et simul cum stultitia illius peries

vul@B688:19 @ cum iracundo non facias rixam cum audace non eas in desertum quoniam quasi nihil est ante illum sanguis et ubi non est adiutorium elidet te

vul@B688:20 @ cum fatuis ne consilium habeas non enim poterunt diligere nisi quae ipsis placent

vul@B688:21 @ coram extraneo ne facias consilium nescis enim quid pariet

vul@B688:22 @ non omni homini cor tuum manifestes ne forte inferat tibi gratiam et convicietur tibi

vul@B689:1 @ non zeles mulierem sinus tui ne ostendas super te malitiam doctrinae nequam

vul@B689:2 @ non des mulieri potestatem animae tuae ne ingrediatur in virtute tua et confundaris

vul@B689:3 @ ne respicias mulierem multivolam ne forte incidas in laqueos illius

vul@B689:4 @ cum psaltrice ne adsiduus sis nec audias illam ne forte pereas in efficacia illius

vul@B689:5 @ virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore illius

vul@B689:6 @ non des fornicariis animam tuam in nullo ne perdas te et hereditatem tuam

vul@B689:7 @ noli conspicere in vicis civitatis nec oberraveris in plateis illius

vul@B689:8 @ averte faciem tuam a muliere compta et non circumspicias speciem alienam

vul@B689:9 @ propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit

vul@B689:10 @ omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via conculcatur

vul@B689:11 @ speciem mulieris alienae multi admirati reprobi facti sunt conloquium enim illius quasi ignis exardescit

vul@B689:12 @ cum aliena muliere non accumbas super cubitum cum aliena muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum

vul@B689:13 @ et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa et sanguine tuo labaris in perditionem

vul@B689:14 @ ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis illi

vul@B689:15 @ vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate bibes illud

vul@B689:16 @ non zeles gloriam et opes peccatoris non enim scis quae futura sit illius subversio

vul@B689:17 @ non placeat tibi iniuria iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius

vul@B689:18 @ longe abesto ab homine potestatem habente occidendi et non suspicaberis timorem mortis

vul@B689:19 @ et si accesseris ad illum noli aliquid committere ne forte auferat vitam tuam

vul@B689:20 @ communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis

vul@B689:21 @ secundum virtutem tuam cave te a proximo et cum sapientibus et prudentibus tracta

vul@B689:22 @ viri iusti sint tibi convivae et in timore Dei sit gloriatio tibi

vul@B689:23 @ et in sensu sit tibi cogitatus et omnis narratio tua in praeceptis Altissimi

vul@B689:24 @ in manus artificum opera laudabitur et princeps populi in sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum

vul@B689:25 @ terribilis est in civitate sua homo linguosus et temerarius in verbo suo odibilis erit

vul@B6810:1 @ iudex sapiens vindicabit populum suum et principatus sensati stabilis erit

vul@B6810:2 @ secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes

vul@B6810:3 @ rex insipiens perdet populum suum et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium

vul@B6810:4 @ in manu Dei potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam

vul@B6810:5 @ in manu Dei potestas hominis et super faciem scribae inponet honorem suum

vul@B6810:6 @ omnis iniuriae proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriae

vul@B6810:7 @ odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium

vul@B6810:8 @ regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos

vul@B6810:9 @ avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et cinis

vul@B6810:10 @ nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua

vul@B6810:11 @ omnis potentatus brevis via

vul@B6810:12 @ brevem languorem praecidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur

vul@B6810:13 @ cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes

vul@B6810:14 @ initium superbiae hominis apostatare a Deo

vul@B6810:15 @ quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem

vul@B6810:16 @ propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit eos usque in finem

vul@B6810:17 @ sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro illis

vul@B6810:18 @ radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis gentibus

vul@B6810:19 @ terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum

vul@B6810:20 @ arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a terra

vul@B6810:21 @ perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu

vul@B6810:22 @ non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum

vul@B6810:23 @ semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini

vul@B6810:24 @ in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius

vul@B6810:25 @ gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est

vul@B6810:26 @ non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem

vul@B6810:27 @ magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum

vul@B6810:28 @ servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non honorabitur

vul@B6810:29 @ noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari in tempore angustiae

vul@B6810:30 @ melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem

vul@B6810:31 @ fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum

vul@B6810:32 @ peccantem in animam suam quis iustificabit et quis honorificabit exhonorantem animam suam

vul@B6810:33 @ pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam

vul@B6810:34 @ qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur

vul@B6811:1 @ sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet

vul@B6811:2 @ non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu suo

vul@B6811:3 @ brevis in volatilibus est apis et initium dulcoris habet fructus illius

vul@B6811:4 @ in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et invisa opera illius

vul@B6811:5 @ multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit diadema

vul@B6811:6 @ multi potentes pressi sunt valide et gloriosi traditi sunt in manus alterorum

vul@B6811:7 @ priusquam interroges ne vituperes quemquam et cum interrogaveris corripe iuste

vul@B6811:8 @ priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui

vul@B6811:9 @ de re ea quae te non molestat ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas

vul@B6811:10 @ fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si praecucurreris

vul@B6811:11 @ est laborans et festinans et dolens impius et tanto magis non abundat

vul@B6811:12 @ est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens virtute et abundans paupertate

vul@B6811:13 @ et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum

vul@B6811:14 @ bona et mala vita et mors et paupertas et honestas a Deo sunt

vul@B6811:15 @ [

vul@B6811:16 @ [

vul@B6811:17 @ datio Dei permanet iustis et profectus illius successus habebunt in aeternum

vul@B6811:18 @ est qui locupletatur parce agendo et haec pars mercedis illius

vul@B6811:19 @ in eo quod dicit inveni requiem mihi et nunc manducabo de bonis meis solus

vul@B6811:20 @ et nescit quod tempus praetereat et relinquet omnia aliis

vul@B6811:21 @ sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere mandatorum tuorum veteresce

vul@B6811:22 @ ne manseris in operibus peccatorum fide autem in Deo et mane in loco tuo

vul@B6811:23 @ facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem

vul@B6811:24 @ benedictio Dei in mercedem iusti festinat et in honore veloci processus illius fructificat

vul@B6811:25 @ ne dicas quid est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona

vul@B6811:26 @ ne dicas sufficiens sum et quid ex hoc pessimabor

vul@B6811:27 @ in die bonorum ne inmemor sis malorum et in die malorum ne inmemor sis bonorum

vul@B6811:28 @ quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas

vul@B6811:29 @ malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae et in fine hominis denudatio operum illius

vul@B6811:30 @ ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis suis agnoscitur vir

vul@B6811:31 @ non omnem hominem inducas in domum tuam multae enim insidiae sunt dolosi

vul@B6811:32 @ sicut enim eructant praecordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui

vul@B6811:33 @ bona enim in mala convertens insidiatur et in electis inponet maculam

vul@B6811:34 @ ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur

vul@B6811:35 @ adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum

vul@B6811:36 @ admitte ad te alienigenam et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis

vul@B6812:1 @ si benefeceris scito cui feceris et erit gratia in bonis tuis multa

vul@B6812:2 @ benefac iusto et invenies retributionem magnam et si non ab ipso certe a Domino

vul@B6812:3 @ non est ei bene qui adsiduus est malis et elemosynam non danti quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est paenitentibus

vul@B6812:4 @ da misericordi et ne suscipias peccatorem et impiis et peccatoribus reddet vindictam custodiens eos in die vindictae

vul@B6812:5 @ da bono et non receperis peccatorem

vul@B6812:6 @ benefac humili et non dederis impio prohibe panes illi dare ne in ipsis potentior te sit

vul@B6812:7 @ nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam

vul@B6812:8 @ non agnoscetur in bonis amicus et non abscondetur in malis inimicus

vul@B6812:9 @ in bonis viri inimici illius in tristitia et in malitia illius amicus agnitus est

vul@B6812:10 @ non credas inimico tuo in aeternum sicut enim aeramentum eruginat nequitia illius

vul@B6812:11 @ et si humiliatus vadat curvus adice animum tuum et custodi te ab illo

vul@B6812:12 @ non statuas illum penes te nec sedeat ad dexteram tuam ne conversus stet in loco tuo ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam et in novissimo cognoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris

vul@B6812:13 @ quis miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus qui adpropiant bestiis et qui comitatur cum viro iniquo et obvolutus est in peccatis eius

vul@B6812:14 @ una hora tecum permanebit si autem declinaveris non subportabit

vul@B6812:15 @ in labiis suis indulcat inimicus et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam

vul@B6812:16 @ in oculis suis lacrimatur inimicus et si invenerit tempus non satiabitur sanguine

vul@B6812:17 @ si incurrerint tibi mala invenies eum illic priorem

vul@B6812:18 @ in oculis suis lacrimatur inimicus et quasi adiuvans suffodiet plantas tuas

vul@B6812:19 @ caput suum movebit et plaudebit manu et multa susurrans commutabit vultum suum

vul@B6813:1 @ qui tetigerit picem inquinabitur ab illa et qui communicaverit superbo inducet superbiam

vul@B6813:2 @ pondus super se tollit qui honestiori communicat et ditiori te ne socius fueris

vul@B6813:3 @ quid communicabit caccabus ad ollam quando enim conliserint confringetur

vul@B6813:4 @ dives iniuste egit et fremebit pauper autem laesus tacebit

vul@B6813:5 @ si largitus fueris adsumet te et si non habueris derelinquet te

vul@B6813:6 @ si habes convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te

vul@B6813:7 @ si necessarius illi fueris subplantabit te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet quid opus est tibi

vul@B6813:8 @ et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te

vul@B6813:9 @ [

vul@B6813:10 @ adtende ne seductus in stultitiam humilieris

vul@B6813:11 @ noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in stultitiam seducaris

vul@B6813:12 @ advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit

vul@B6813:13 @ ne inprobus sis ne inpingaris et longe abesto ne eas in oblivionem

vul@B6813:14 @ ne retineas ex aequo loqui cum illo ne credas multis verbis illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis

vul@B6813:15 @ inmitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis

vul@B6813:16 @ cave tibi et adtende diligenter auditui tuo quoniam cum subversione tua ambulas

vul@B6813:17 @ audiens vero illa quasi in somnis vide et vigilabis

vul@B6813:18 @ omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua

vul@B6813:19 @ omne animal diligit similem sibi sic et omnis homo proximum sibi

vul@B6813:20 @ omnis caro ad similem sibi coniungitur et omnis homo simili sui sociabitur

vul@B6813:21 @ si communicabit lupus agno aliquando sic peccator iusto

vul@B6813:22 @ quae communicatio sancto homini ad canem aut quae pax bona diviti ad pauperem

vul@B6813:23 @ venatio leonis onager in heremo sic pascua sunt divitum pauperes

vul@B6813:24 @ et sicut abominatio est superbo humilitas sic execratio divitis pauper

vul@B6813:25 @ dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum ceciderit expellitur et a notis

vul@B6813:26 @ diviti decepto multi recuperatores locutus est superba et iustificaverunt illum

vul@B6813:27 @ humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est sensate et non est datus ei locus

vul@B6813:28 @ dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducent

vul@B6813:29 @ pauper locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit subvertunt illum

vul@B6813:30 @ bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et nequissima paupertas in ore impii

vul@B6813:31 @ cor hominis inmutat faciem illius sive in bona sive in mala

vul@B6813:32 @ vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore

vul@B6814:1 @ beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti

vul@B6814:2 @ felix qui non habuit animi sui tristitiam et non excidit ab spe sua

vul@B6814:3 @ viro cupido et tenaci sine ratione est substantia et homini livido ad quid aurum

vul@B6814:4 @ qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur

vul@B6814:5 @ qui sibi nequa est cui alii bonus erit et non iucundabitur in bonis suis

vul@B6814:6 @ qui sibi invidet nihil est illo nequius et haec redditio est malitiae illius

vul@B6814:7 @ et si bene fecerit ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam

vul@B6814:8 @ nequa est oculus lividi et avertens faciem et despiciens animam suam

vul@B6814:9 @ insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis non satiabitur donec consummet arefaciens animam suam

vul@B6814:10 @ oculus malus ad mala et non satiabitur pane et in tristitia erit super mensam suam

vul@B6814:11 @ fili si habes benefac tecum et Deo bonas oblationes offer

vul@B6814:12 @ memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim huius mundi morte morietur

vul@B6814:13 @ ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da pauperi

vul@B6814:14 @ non defrauderis a die bono et particula boni doni non te praetereat

vul@B6814:15 @ nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis

vul@B6814:16 @ da et accipe et iustifica animam tuam

vul@B6814:17 @ ante obitum tuum operare iustitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum

vul@B6814:18 @ omnis caro sicut faenum veterescit et sicut folium fructificans in arbore viridi

vul@B6814:19 @ alia generat et alia deicit sic generatio carnis et sanguinis alia finitur et alia nascitur

vul@B6814:20 @ omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur ibit cum ipso

vul@B6814:21 @ et omne opus electum iustificabitur et qui operatur illud honorabitur in illo

vul@B6814:22 @ beatus vir qui in sapientia sua morietur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei

vul@B6814:23 @ qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis illius intellegens vadens post illam quasi vestigator et in viis illius consistens

vul@B6814:24 @ qui respicit per fenestras et in ianuas illius audiens

vul@B6814:25 @ qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula eius bona per aevum

vul@B6814:26 @ statuet filios suos sub tegimen illius et sub ramis illius morabitur

vul@B6814:27 @ protegetur in subtegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet

vul@B6815:1 @ qui timet Deum faciet illud et qui continens est iustitiae adprehendet illam

vul@B6815:2 @ et obviabit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a virginitate suscipiet illum

vul@B6815:3 @ cibabit illum panem vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur

vul@B6815:4 @ et continebit illum et non confundetur et inaltabit illum apud proximos suos

vul@B6815:5 @ et in medio ecclesiae aperiet os illius adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stolam gloriae vestiet illum

vul@B6815:6 @ iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum et nomine aeterno hereditabit illum

vul@B6815:7 @ homines stulti non adprehendent illam et homines sensati obviabunt illi homines stulti non videbunt illam longe enim abest a superbia et dolo

vul@B6815:8 @ viri mendaces non erunt illius memores et viri veraces inveniuntur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei

vul@B6815:9 @ non est speciosa laus in ore peccatoris

vul@B6815:10 @ quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiae enim Dei adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi

vul@B6815:11 @ non dixeris per Deum abest quae odit enim ne feceris

vul@B6815:12 @ non dicas ille me inplanavit non enim necessarii sunt illi homines impii

vul@B6815:13 @ omne execramentum erroris odit Deus et non erit amabile timentibus illum

vul@B6815:14 @ Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui

vul@B6815:15 @ adiecit mandata et praecepta sua

vul@B6815:16 @ si volueris mandata conservabunt te et in perpetuum fidem placitam facere

vul@B6815:17 @ adposuit tibi aquam et ignem ad quod voles porrige manum tuam

vul@B6815:18 @ ante hominem vita et mors bonum et malum quod placuerit ei dabitur illi

vul@B6815:19 @ quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns omnes sine intermissione

vul@B6815:20 @ oculi Dei ad timentes eum et ipse agnoscit omnem operam hominis

vul@B6815:21 @ nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi

vul@B6815:22 @ non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium

vul@B6816:1 @ et ne iucunderis in filiis impiis si multiplicentur non oblecteris super ipsos si non est timor Dei cum illis

vul@B6816:2 @ non credas vitae illorum et ne respexeris in labores illorum

vul@B6816:3 @ melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii

vul@B6816:4 @ et utile mori sine filiis quam relinquere filios impios

vul@B6816:5 @ ab uno sensato inhabitabitur patria et a tribus impiis deseretur

vul@B6816:6 @ multa talia vidit oculus meus et fortiora horum audivit auris mea

vul@B6816:7 @ in synagoga peccantium exardebit ignis et in gente incredibili exardescit ira

vul@B6816:8 @ non exoraverunt pro peccatis suis antiquis gigantibus qui destruxerunt confidentes suae virtuti

vul@B6816:9 @ et non pepercit peregrinationi illorum et execratus est illos prae superbia verbi illorum

vul@B6816:10 @ non misertus est illis gentem totam perdens et extollentes se in suis peccatis

vul@B6816:11 @ et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis

vul@B6816:12 @ misericordia enim et ira est cum illo potens exoratio et effundens iram

vul@B6816:13 @ secundum misericordiam suam sic correptio illius hominem secundum operam suam iudicat

vul@B6816:14 @ non effugiet in rapinam peccator et non retardabit sufferentia misericordiam facientis

vul@B6816:15 @ omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum et secundum intellectum peregrinationis ipsius

vul@B6816:16 @ non dicas a Deo abscondar et ex summo quis mei memorabitur

vul@B6816:17 @ in populo magno non agnoscar quae est enim anima mea in tam inmensa creatura

vul@B6816:18 @ ecce caelum et caeli caelorum abyssus et universa terra et quae in eis sunt in conspectu illius commovebuntur

vul@B6816:19 @ montes simul et colles et fundamenta terrae et cum conspexerit illa Deus tremore concutientur

vul@B6816:20 @ et omne cor intellegetur

vul@B6816:21 @ et vias illius quis intellegit et procella quam nec oculus videbit hominis

vul@B6816:22 @ nam plurima opera illius sunt in absconsis opera iustitiae quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est

vul@B6816:23 @ qui minoratur corde cogitat inania et vir inprudens et errans cogitat stulta

vul@B6816:24 @ audi me fili et disce disciplinam sensus et in verbis meis adtende in corde

vul@B6816:25 @ edicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam et in verbis meis adtende in corde tuo et dico in aequitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio et in veritate enuntio scientiam eius

vul@B6816:26 @ in iudicio Dei opera ipsius ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum et initia ipsorum in gentibus suis

vul@B6816:27 @ ornavit in aeternum opera illorum nec esurierunt nec laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis

vul@B6816:28 @ unusquisque proximum sibi non angustiavit usque in aevum

vul@B6816:29 @ non incredibiles verbo illius

vul@B6816:30 @ post haec Deus in terram respexit et implevit illam bonis suis

vul@B6816:31 @ anima omnis vitalis denudavit ante faciem ipsius et ipsa iterum reversio illorum

vul@B6817:1 @ Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum

vul@B6817:2 @ et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtutem

vul@B6817:3 @ numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram

vul@B6817:4 @ posuit timorem illius super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volatilium

vul@B6817:5 @ creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos

vul@B6817:6 @ creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis

vul@B6817:7 @ posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum

vul@B6817:8 @ et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius

vul@B6817:9 @ addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos

vul@B6817:10 @ testamentum aeternum constituit cum illis et iudicia sua ostendit illis

vul@B6817:11 @ et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni iniquo

vul@B6817:12 @ et mandavit illis unicuique de proximo

vul@B6817:13 @ viae illorum coram ipso sunt semper non sunt absconsae ab oculis ipsius

vul@B6817:14 @ in unamquamque gentem praeposuit rectorem

vul@B6817:15 @ et pars Dei Israhel facta est manifesta

vul@B6817:16 @ omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum

vul@B6817:17 @ non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei

vul@B6817:18 @ elemosyna viri quasi sacculum cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit

vul@B6817:19 @ et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes terrae

vul@B6817:20 @ paenitentibus autem dedit viam iustitiae et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis

vul@B6817:21 @ convertere ad Deum et relinque peccata tua

vul@B6817:22 @ precare ante faciem et minue offendiculum

vul@B6817:23 @ refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis odito execrationem

vul@B6817:24 @ et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei

vul@B6817:25 @ in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem

vul@B6817:26 @ non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil perit

vul@B6817:27 @ confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius

vul@B6817:28 @ quam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se

vul@B6817:29 @ nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt

vul@B6817:30 @ quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur

vul@B6817:31 @ virtutem altitudinis caeli ipse conspicit et omnes homines terra et cinis

vul@B6818:1 @ qui vivit in aeternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum

vul@B6818:2 @ quis sufficit enarrare opera illius

vul@B6818:3 @ quis enim investigabit magnalia eius

vul@B6818:4 @ virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam eius

vul@B6818:5 @ non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei

vul@B6818:6 @ cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit operabitur

vul@B6818:7 @ quid homo et quae gratia illius et quid bonum aut quid nequam illius

vul@B6818:8 @ numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae aquae a mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi

vul@B6818:9 @ propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos misericordiam suam

vul@B6818:10 @ vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est

vul@B6818:11 @ ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam aequitatis

vul@B6818:12 @ miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem carnem

vul@B6818:13 @ qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor gregem suum

vul@B6818:14 @ misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius

vul@B6818:15 @ fili in bonis non des querellam et omni dato non des tristitiam verbi mali

vul@B6818:16 @ nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus

vul@B6818:17 @ nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine iustificato

vul@B6818:18 @ stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos

vul@B6818:19 @ ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris disce

vul@B6818:20 @ ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem

vul@B6818:21 @ ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem tuam

vul@B6818:22 @ non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum

vul@B6818:23 @ ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum

vul@B6818:24 @ memento irae in die consummationis et tempus retributionis in conversatione facies

vul@B6818:25 @ memento paupertatis in tempore abundantiae et necessitatem paupertatis in die divitiarum

vul@B6818:26 @ a mane usque ad vesperam mutatur tempus et haec omnia citata in oculis Dei

vul@B6818:27 @ homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum adtendet ab inertia

vul@B6818:28 @ omnis astutus agnovit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem

vul@B6818:29 @ sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et inploraverunt proverbia et iudicia

vul@B6818:30 @ de continentia animae post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere

vul@B6818:31 @ si praestes animae tuae concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis

vul@B6818:32 @ ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio illorum

vul@B6818:33 @ ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuae vitae

vul@B6819:1 @ operarius ebriacus non locupletabitur et qui spernit modica paulatim decidet

vul@B6819:2 @ vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes et arguent sensatos

vul@B6819:3 @ et qui se iungit fornicariis erit nequa putredo et vermes hereditabunt illum et extolletur in exemplum maius et tolletur de numero anima eius

vul@B6819:4 @ qui credit cito levis corde minorabitur et qui delinquit in animam suam insuper habebitur

vul@B6819:5 @ qui gaudet iniquitati denotabitur et qui odit correptionem comminuetur vita et qui odit loquacitatem extinguit malitiam

vul@B6819:6 @ qui peccat in animam suam paenitebitur et qui iucundatur malitia denotabitur

vul@B6819:7 @ ne iteres verbum nequam et durum et non minoraberis

vul@B6819:8 @ amico et inimico noli enarrare sensum tuum et si est tibi delictum noli denudare

vul@B6819:9 @ audiet enim te et custodiet te et quasi defendens peccatum odiet te et sic aderit tibi semper

vul@B6819:10 @ audisti verbum adversus proximum conmoriatur in te fidens quoniam non te disrumpet

vul@B6819:11 @ a facie verbi parturit fatuus tamquam gemitus partus infantis

vul@B6819:12 @ sagitta infixa femori carnis sic verbum in corde stulti

vul@B6819:13 @ corripe amicum ne forte non intellexerit et dicat non feci aut si fecerit ne iterum addat facere

vul@B6819:14 @ corripe proximum ne forte non dixerit et si dixerit ne forte iteret

vul@B6819:15 @ corripe amicum saepe enim fit commissio

vul@B6819:16 @ et non omni verbo credas est qui labitur lingua sed non ex animo

vul@B6819:17 @ quis est enim qui non deliquerit lingua sua corripe proximum antequam commineris

vul@B6819:18 @ et da locum timori Altissimi quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum et in omni sapientia dispositio legis

vul@B6819:19 @ et non est sapientia nequitiae disciplina et non est cogitatus peccatorum prudentia

vul@B6819:20 @ est nequitia et ipsa execratio et est insipiens qui minuitur sapientia

vul@B6819:21 @ melior est homo qui deficit sapientia et deficiens sensu in timore quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi

vul@B6819:22 @ est sollertia certa et ipsa iniqua

vul@B6819:23 @ et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem est qui nequiter humiliat se et interiora eius plena sunt dolo

vul@B6819:24 @ et est iustus qui se nimium submittit a multa humilitate et est iustus qui inclinat faciem et fingit non videre quod ignoratum est

vul@B6819:25 @ et si ab inbecillitate virium vetetur peccare si invenerit tempus malefaciendi malefaciet

vul@B6819:26 @ ex visu cognoscitur vir et ab occursu faciei cognoscitur sensatus

vul@B6819:27 @ amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo

vul@B6819:28 @ est correptio mendax in ira contumeliosi et est indicium quod non probatur esse bonum et est tacens et ipse est prudens

vul@B6820:1 @ quam bonum est arguere quam irasci et confitentem in oratione non prohibere

vul@B6820:2 @ concupiscentia spadonis devirginavit iuvenem

vul@B6820:3 @ sic qui facit per vim iudicium inique

vul@B6820:4 @ quam bonum est correptum manifestare paenitentiam sic enim effugies voluntarium peccatum est tacens qui invenitur sapiens

vul@B6820:5 @ et est odibilis qui procax est ad loquendum

vul@B6820:6 @ est autem tacens non habens sensum loquellae et est tacens sciens tempus apti temporis

vul@B6820:7 @ homo sapiens tacebit usque ad tempus lascivus autem et inprudens non servabunt tempus

vul@B6820:8 @ qui multis utitur verbis laedit animam suam et qui potestatem sibi adsumit iniuste odietur

vul@B6820:9 @ est processio in malis viro indisciplinato et est inventio in detrimentum

vul@B6820:10 @ est datus qui non sit utilis et est datus cuius retributio duplex

vul@B6820:11 @ est propter gloriam minoratio et est qui ab humilitate levavit caput

vul@B6820:12 @ est qui multa redimat modico pretio et restituens ea septuplum

vul@B6820:13 @ sapiens in verbis se ipsum amabilem facit gratiae autem fatuorum effundentur

vul@B6820:14 @ datus insipientis non erit utilis tibi oculi enim illius septimplices sunt

vul@B6820:15 @ exigua dabit et multa inproperabit et apertio oris illius inflammatio est

vul@B6820:16 @ hodie fenerat quis et cras expetit et odibilis homo huiusmodi

vul@B6820:17 @ fatuo non erit amicus et non erit gratia bonis illius

vul@B6820:18 @ qui enim edunt panem illius falsi linguae sunt quotiens et quanti inridebunt eum

vul@B6820:19 @ neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit similiter et quod non erat habendum

vul@B6820:20 @ lapsus falsae linguae quasi qui pavimento cadens nam et sic casus malorum festinanter venient

vul@B6820:21 @ homo acharis quasi fabula vana in ore indisciplinatorum adsidua erit

vul@B6820:22 @ ex ore fatui reprobabitur parabola non enim dicit illam in tempore suo

vul@B6820:23 @ est qui vetatur peccare ab inopia et in requie sua stimulabitur

vul@B6820:24 @ est qui perdit animam suam prae confusione et ab inprudenti persona perdet eam personae autem acceptione perdet se

vul@B6820:25 @ est qui prae confusione promittit amico et lucratus est eum inimicum gratis

vul@B6820:26 @ obprobrium nequa in homine mendacium et in ore indisciplinatorum adsidue erit

vul@B6820:27 @ potius furem quam adsiduitas viri mendacis perditionem autem ambo hereditabunt

vul@B6820:28 @ mores hominum mendacium sine honore et confusio illius cum ipso sine intermissione

vul@B6820:29 @ verbum parabolarum sapiens in verbis producet se ipsum et homo prudens placebit magnatis

vul@B6820:30 @ qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui operatur iustitiam ipse exaltabitur qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem

vul@B6820:31 @ xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum

vul@B6820:32 @ sapientia absconsa et thesaurus invisus quae utilitas in utrisque

vul@B6820:33 @ melius in hominibus qui abscondent insipientiam suam quam qui abscondunt sapientiam suam

vul@B6821:1 @ fili peccasti non adicias iterum sed et de pristinis deprecare ut tibi remittatur

vul@B6821:2 @ quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa suscipient te

vul@B6821:3 @ dentes leonis dentes eius interficientes animas hominum

vul@B6821:4 @ quasi romphea bis acuta omnis iniquitas plagae illius non est sanitas

vul@B6821:5 @ cataplectatio et iniuriae adnullabunt substantiam sic substantia superbiae eradicabitur

vul@B6821:6 @ deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius veniet et iudicium festinato adveniet illi

vul@B6821:7 @ qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum

vul@B6821:8 @ notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso

vul@B6821:9 @ qui aedificat domum inpendiis alienis quasi qui colligat lapides suos in hieme

vul@B6821:10 @ stuppa collecta synagoga peccantium et consummatio illorum flamma ignis

vul@B6821:11 @ via peccantium conplanata lapidibus et in fine illorum inferi et tenebrae et poena

vul@B6821:12 @ qui custodit iustitiam continebit sensum eius

vul@B6821:13 @ consummatio timoris Dei sapientia et sensus

vul@B6821:14 @ non erudietur qui non est sapiens in bono

vul@B6821:15 @ est autem insipientia quae abundat in malo et non est sensus ubi abundat amaritudo

vul@B6821:16 @ scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vitae permanet

vul@B6821:17 @ cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit

vul@B6821:18 @ verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum

vul@B6821:19 @ narratio fatui quasi sarcina in via nam in labiis sensati invenietur gratia

vul@B6821:20 @ os prudentis quaeritur in ecclesia et verba illius cogitabunt in cordibus suis

vul@B6821:21 @ tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia et scientia insensati inenarrabilia verba

vul@B6821:22 @ conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum supra manum dexteram

vul@B6821:23 @ fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix tacite ridebit

vul@B6821:24 @ ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro

vul@B6821:25 @ pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus confundetur a persona potentis

vul@B6821:26 @ stultus a fenestra respiciet in domum vir autem eruditus foris stabit

vul@B6821:27 @ stultitia hominis audire per ostium et prudens gravabitur contumelia

vul@B6821:28 @ labia inprudentium stulta narrabunt verba autem prudentium statera ponderabuntur

vul@B6821:29 @ et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os illorum

vul@B6821:30 @ dum maledicit impius diabolum maledicit ipse animam suam

vul@B6821:31 @ susurrio coinquinabit animam suam et in omnibus odietur et qui manserit odiosus erit tacitus et sensatus honorabitur

vul@B6822:1 @ in lapide luteo lapidatus est piger et omnes loquentur super aspernationem illius

vul@B6822:2 @ de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum excutiet manus

vul@B6822:3 @ confusio patris est de filio indisciplinato in filia autem in deminoratione fiet

vul@B6822:4 @ filia prudens hereditas viro suo nam quae confundit in contumeliam fit genitoris

vul@B6822:5 @ patrem et virum confundit audax et ab impiis non minorabitur ab utrisque autem inhonorabitur

vul@B6822:6 @ musica in luctu inportuna narratio flagella et doctrina in omni tempore sapientia

vul@B6822:7 @ qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam

vul@B6822:8 @ qui narrat verbum non adtendenti quasi qui excitat dormientem de gravi somno

vul@B6822:9 @ qui enumerat stulto et in fine dicit quis est hic

vul@B6822:10 @ super mortuum plora defecit enim lux eius et super fatuum plora defecit enim sensus

vul@B6822:11 @ modicum plora supra mortuum quoniam requievit

vul@B6822:12 @ nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui

vul@B6822:13 @ luctus mortui septem dies fatui autem et impii omnes dies vitae illorum

vul@B6822:14 @ cum stulto non multum loquaris et cum insensato ne abieris

vul@B6822:15 @ serva te ab illo ut non molestiam habeas et non coinquinaberis in inpactu illius

vul@B6822:16 @ deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitiam illius

vul@B6822:17 @ super plumbum gravabitur et quod illi aliud nomen quam fatuus

vul@B6822:18 @ harenam et salem et massam ferri facilius est portare quam hominem inprudentem et fatuum et impium

vul@B6822:19 @ loramentum ligneum conligatum fundamento aedificii non dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii

vul@B6822:20 @ cogitatus sensati in omni tempore vel metu non pravabitur

vul@B6822:21 @ sicut pali in excelsis et cementa in inpensa posita contra faciem venti non permanebunt

vul@B6822:22 @ sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistit

vul@B6822:23 @ sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuebit sic et qui in praeceptis Dei permanet semper

vul@B6822:24 @ pungens oculum deducens lacrimas et qui pungit cor proferet sensum

vul@B6822:25 @ mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam

vul@B6822:26 @ ad amicum et si produxeris gladium non desperes est enim regressus ad amicum

vul@B6822:27 @ si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio excepto convicio et inproperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus

vul@B6822:28 @ fidem posside cum proximo in paupertate illius ut et in bonis illius laeteris

vul@B6822:29 @ in tempore tribulationis illius permane illi fidelis ut et in hereditate illius coheres sis

vul@B6822:30 @ ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae

vul@B6822:31 @ amicum salutare non confundaris et a facie illius non me abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo

vul@B6822:32 @ omnis qui audiet cavebit se ab eo

vul@B6822:33 @ quis dabit ori meo custodiam et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me

vul@B6823:1 @ Domine pater et dominator vitae meae non relinquas me ne sinas me cadere in illis

vul@B6823:2 @ quis superponet in me in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientiae ut ignorationibus eorum non parcant mihi et non pareant delicta illorum

vul@B6823:3 @ et adincrescant ignorantiae meae et multiplicentur delicta mea et peccata mea abundent et incidam in conspectu adversariorum et gaudeat inimicus meus

vul@B6823:4 @ Domine pater et Deus vitae meae ne derelinquas me in cogitatu illorum

vul@B6823:5 @ extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne desiderium averte a me

vul@B6823:6 @ aufer a me ventris concupiscentias et concubitus concupiscentiae ne adprehendant me et animae inreverenti et infrunitae ne tradas me

vul@B6823:7 @ doctrina oris doctrinam oris audite filii et qui custodierit illam non periet in labiis suis nec scandalizabitur in operibus nequissimis

vul@B6823:8 @ in vanitate sua adprehendetur peccator et superbus et maledicus scandalizabitur in illo

vul@B6823:9 @ iurationi non adsuescat os tuum multus enim casus in illa

vul@B6823:10 @ nominatio vero Dei non sit adsidua in ore tuo et nominibus sanctorum non admiscearis quoniam non eris inmunis ab eis

vul@B6823:11 @ sicut enim servus interrogatus adsidue a livore non minuetur sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur

vul@B6823:12 @ vir multum iurans implebitur iniquitate et non discedet a domo illius plaga

vul@B6823:13 @ et si frustraverit delictum ipsius super ipsum erit et si dissimulaverit delinquet dupliciter

vul@B6823:14 @ et si in vacuum iuraverit non iustificabitur replebitur enim retributione domus illius

vul@B6823:15 @ est et alia loquella contraria morti non inveniatur in hereditate Iacob

vul@B6823:16 @ etenim a misericordibus omnia haec auferentur et in delictis non volutabunt

vul@B6823:17 @ indisciplinose non adsuescat os tuum est enim in illa verbum peccati

vul@B6823:18 @ memento patris et matris tuae in medio enim magnatorum consistis

vul@B6823:19 @ ne forte obliviscatur te in conspectu illorum et adsiduitate tua infatuatus inproperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tuae maledicas

vul@B6823:20 @ homo adsuetus in verbis inproperii in omnibus diebus suis non erudietur

vul@B6823:21 @ duo genera abundant in peccatis et tertium adducit iram et perditionem

vul@B6823:22 @ anima calida quasi ignis ardens non extinguetur donec aliquid gluttiat

vul@B6823:23 @ et homo nequam in ore carnis suae non desinet donec incendat ignem

vul@B6823:24 @ homini fornicario omnis panis dulcis non cessabit transgrediens a lecto suo

vul@B6823:25 @ omnis homo qui transgreditur lectum suum contemnens in animam suam et dicens quis me videt

vul@B6823:26 @ tenebrae circumdant me et parietes cooperiunt me et nemo circumspicit me quem vereor delictorum meorum non memorabitur Altissimus

vul@B6823:27 @ et non intelleget quoniam omnia videt oculus illius quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor et oculi hominum timentes illum

vul@B6823:28 @ et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes

vul@B6823:29 @ Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita sic et post perfectum respicit omnia

vul@B6823:30 @ hic in plateis civitatis vindicabitur quasi pullus equinus fugabitur et ubi non speravit adprehendetur

vul@B6823:31 @ et erit dedecus omnibus quod non intellexerit timorem Dei

vul@B6823:32 @ sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio

vul@B6823:33 @ primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi

vul@B6823:34 @ haec in ecclesiam adducetur et in filios eius respicietur

vul@B6823:35 @ non tradent filii eius radices et rami eius non dabunt fructum

vul@B6823:36 @ derelinquent in maledictum memoriam illius et dedecus illius non delebitur

vul@B6823:37 @ et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini

vul@B6823:38 @ et gloria magna est sequi Dominum longitudo enim dierum adsumetur ab eo

vul@B6824:1 @ sapientiae laus sapientia laudabit animam suam et in Deo honorabitur et in medio populi sui gloriabitur

vul@B6824:2 @ et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum et in conspectu virtutis illius gloriabitur

vul@B6824:3 @ in medio populo exaltabitur et in plenitudine sancta admirabitur

vul@B6824:4 @ in multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos benedicetur dicens

vul@B6824:5 @ ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam

vul@B6824:6 @ ego in caelis feci ut oriretur lumen indeficiens et sicut nebula texi omnem terram

vul@B6824:7 @ ego in altis habitavi et thronus meus in columna nubis

vul@B6824:8 @ gyrum caeli circuivi sola et in profundum abyssi penetravi et in fluctibus maris ambulavi

vul@B6824:9 @ et in omni terra steti et in omni populo

vul@B6824:10 @ et in omni gente primatum habui

vul@B6824:11 @ et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi et in his omnibus requiem quaesivi et in hereditate eius morabor

vul@B6824:12 @ tunc praecepit et dixit mihi creator omnium et qui creavit me requievit in tabernaculo meo

vul@B6824:13 @ et dixit mihi in Iacob inhabita et in Israhel hereditare et in electis meis ede radices

vul@B6824:14 @ ab initio ante saeculum creata sum et usque ad futurum saeculum non desinam et in habitatione sancta coram ipso ministravi

vul@B6824:15 @ et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata similiter requievi et in Hierusalem potestas mea

vul@B6824:16 @ et radicavi in populo honorificato et in parte Dei mei hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio mea

vul@B6824:17 @ quasi cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypressus in monte Sion

vul@B6824:18 @ et quasi palma exaltata sum in Cades et quasi plantatio rosae in Hiericho

vul@B6824:19 @ quasi oliva speciosa in campis et quasi platanus exaltata sum iuxta aquam in plateis

vul@B6824:20 @ sicut cinnamomum et aspaltum aromatizans odorem dedi quasi murra electa dedi suavitatem odoris

vul@B6824:21 @ et quasi storax et galbanus et ungula et gutta et quasi libanus non incisus vaporavi habitationem meam et quasi balsamum non mixtum odor meus

vul@B6824:22 @ ego quasi terebinthus extendi ramos meos et rami mei honoris et gratiae

vul@B6824:23 @ ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris et flores mei fructus honoris et honestatis

vul@B6824:24 @ ego mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanctae spei

vul@B6824:25 @ in me gratia omnis vitae et veritatis in me omnis spes vitae et virtutis

vul@B6824:26 @ transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis implemini

vul@B6824:27 @ spiritus enim meus super melle dulcis et hereditas mea super mel et favum

vul@B6824:28 @ memoria mea in generatione saeculorum

vul@B6824:29 @ qui edunt me adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient

vul@B6824:30 @ qui audit me non confundetur et qui operantur in me non peccabunt

vul@B6824:31 @ qui elucidant me vitam aeternam habebunt

vul@B6824:32 @ haec omnia liber vitae testamentum Altissimi et agnitio veritatis

vul@B6824:33 @ legem mandavit Moses in praeceptis iustitiarum et hereditatem domui Iacob et Israhel promissionis

vul@B6824:34 @ posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum in throno honoris sedentem in sempiternum

vul@B6824:35 @ qui implet quasi Phison sapientiam et sicut Tigris in diebus novorum

vul@B6824:36 @ qui adimplet quasi Eufrates sensum qui multiplicat quasi Iordanis in tempore messis

vul@B6824:37 @ qui mittit disciplinam sicut lucem et adsistens quasi Geon in die vindemiae

vul@B6824:38 @ qui perficit primus scire ipsam et infirmior non investigavit eam

vul@B6824:39 @ a mari enim abundavit cogitatio eius et consilium illius abysso magna

vul@B6824:40 @ ego sapientia effudi flumina

vul@B6824:41 @ ego quasi tramis aquae inmensae de fluvio ego quasi fluvius Doryx et sicut aquaeductus exivi a paradiso

vul@B6824:42 @ dixi rigabo meum hortum plantationum et inebriabo pratus mei fructum

vul@B6824:43 @ et ecce facta est mihi tramis abundans et fluvius meus propinquavit ad mare

vul@B6824:44 @ quoniam doctrinam quasi antelucanum inlumino omnibus et enarrabo illam usque in longinquo

vul@B6824:45 @ penetrabo inferiores partes terrae et inspiciam omnes dormientes et inluminabo sperantes in Deo

vul@B6824:46 @ adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam et relinquam illam quaerentibus sapientiam et non desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum

vul@B6824:47 @ videte quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus veritatem

vul@B6825:1 @ in tribus placitum est spiritui meo quae sunt probata coram Deo et hominibus

vul@B6825:2 @ concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier sibi consentientes

vul@B6825:3 @ tres species odivit anima mea et adgravor valde animae illorum

vul@B6825:4 @ pauperem superbum et divitem mendacem et senem fatuum et insensatum

vul@B6825:5 @ in iuventute tua non congregasti et quomodo invenies eam in senectute tua

vul@B6825:6 @ quam speciosum canitiae iudicium et presbyteris cognoscere consilium

vul@B6825:7 @ quam speciosa veteranis sapientia et gloriosis intellectus et consilium

vul@B6825:8 @ corona senum multa peritia et gloria illorum timor Dei

vul@B6825:9 @ novem insuspicabilia cordis magnificavi et decimum dicam in lingua hominibus

vul@B6825:10 @ homo qui iucundatur in filiis vivens et videns subversionem inimicorum

vul@B6825:11 @ beatus qui inhabitat cum muliere sensata et qui in lingua sua non est lapsus et qui non servivit indignis se

vul@B6825:12 @ beatus qui invenit amicum verum et qui enarrat iustitiam auri audienti

vul@B6825:13 @ quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam sed non est super timentem Deum

vul@B6825:14 @ timor Dei super omnia superposuit

vul@B6825:15 @ beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet illum cui adsimilabitur

vul@B6825:16 @ timor Dei initium dilectionis eius fidei autem initium adglutinandum est ei

vul@B6825:17 @ omnis plaga tristitia cordis est et omnis malitia nequitia mulieris est

vul@B6825:18 @ et omnem plagam et non plagam videbit cordis

vul@B6825:19 @ et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris

vul@B6825:20 @ et omnem obductum et non obductum odientium

vul@B6825:21 @ et omnem vindictam et non vindictam inimicorum

vul@B6825:22 @ non est caput nequius super caput colubri

vul@B6825:23 @ et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequa

vul@B6825:24 @ nequitia mulieris inmutat faciem eius et obcaecabit vultum suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum eius

vul@B6825:25 @ et audiens suspirabit modicum

vul@B6825:26 @ brevis malitia super malitiam mulieris sors peccatorum cadat super illam

vul@B6825:27 @ ascensus harenosus in pedibus veterani sic mulier linguata homini quieto

vul@B6825:28 @ ne respicias in mulieris speciem et non concupiscas mulierem in specie

vul@B6825:29 @ mulieris ira et inreverentia et confusio magna

vul@B6825:30 @ mulier si primatum habeat contraria est viro suo

vul@B6825:31 @ cor humile et facies tristis et plaga mortis mulier nequa

vul@B6825:32 @ manus debiles et genua dissoluta mulier quae non beatificat virum suum

vul@B6825:33 @ a muliere initium factum est peccati et per illam omnes morimur

vul@B6825:34 @ non des aquae tuae exitum nec modicum nec mulieri nequa veniam prodeundi

vul@B6825:35 @ si non ambulaverit ad manum tuam et confundet te in conspectu inimicorum

vul@B6825:36 @ a carnibus tuis abscide illam ne semper te abutatur

vul@B6826:1 @ mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum illorum duplex

vul@B6826:2 @ mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit

vul@B6826:3 @ pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis

vul@B6826:4 @ divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris

vul@B6826:5 @ a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit

vul@B6826:6 @ delatura civitatis et collectio populi

vul@B6826:7 @ et calumniam mendacem super mortem omnia gravia

vul@B6826:8 @ dolor cordis et luctus mulier zelotypa

vul@B6826:9 @ in muliere infideli flagellum linguae omnibus communicans

vul@B6826:10 @ sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem

vul@B6826:11 @ mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius non contegetur

vul@B6826:12 @ fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur

vul@B6826:13 @ in filia non avertente se firma custodiam ne inventa occasione utatur se

vul@B6826:14 @ ab omni inreverentia oculis cave et ne mireris si te neglexerit

vul@B6826:15 @ sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat

vul@B6826:16 @ gratia mulieris sedulae delectabit virum suum et ossa illius inpinguabit

vul@B6826:17 @ disciplina illius datus Dei

vul@B6826:18 @ mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae animae

vul@B6826:19 @ gratia super gratiam mulier sancta et pudorata

vul@B6826:20 @ omnis autem ponderatio non est digna continentis animae

vul@B6826:21 @ sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius

vul@B6826:22 @ lucerna splendens super candelabrum sanctum et species faciei super aetatem stabilem

vul@B6826:23 @ columnae aureae super bases argenteas et pedes firmi super plantas stabilis mulieris

vul@B6826:24 @ fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctae

vul@B6826:25 @ in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia mihi advenit

vul@B6826:26 @ vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus contemptus

vul@B6826:27 @ et qui transgreditur a iustitia ad peccatum Deus paravit eum ad rompheam

vul@B6826:28 @ duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt difficile exuitur negotians a neglegentia et non iustificabitur caupo a peccatis labiae

vul@B6827:1 @ propter inopiam multi deliquerunt et qui quaerit locupletari avertit oculum suum

vul@B6827:2 @ si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis

vul@B6827:3 @ conteretur delictum

vul@B6827:4 @ si non in timore Domini tenueris instanter cito subvertetur domus tua

vul@B6827:5 @ si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia hominis in cogitatu illius

vul@B6827:6 @ vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis

vul@B6827:7 @ sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic verbum excogitatum hominis cordis

vul@B6827:8 @ ante sermonem non conlaudes virum haec enim temptatio est hominum

vul@B6827:9 @ si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum

vul@B6827:10 @ volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur

vul@B6827:11 @ leo venationi insidiatur semper sic peccata operantibus iniquitates

vul@B6827:12 @ homo sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus sicut luna inmutatur

vul@B6827:13 @ in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem cogitantium adsiduus esto

vul@B6827:14 @ narratio peccantium odiosa et risus illorum delictis peccati

vul@B6827:15 @ loquella multum iurans horripilationem capiti statuet et inreverentia ipsius obturatio aurium

vul@B6827:16 @ effusio sanguinis in rixa superborum et maledictio illorum auditus gravis

vul@B6827:17 @ qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet amicum ad animum suum

vul@B6827:18 @ dilige proximum et coniungere fide cum illo

vul@B6827:19 @ quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post eum

vul@B6827:20 @ sicut enim homo qui perdit amicum suum sic qui perdit amicitiam proximi sui

vul@B6827:21 @ et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies

vul@B6827:22 @ non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est

vul@B6827:23 @ conligare et maledicti est concordatio

vul@B6827:24 @ denudare autem amici mysteria desperatio est

vul@B6827:25 @ annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet

vul@B6827:26 @ in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et super sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum

vul@B6827:27 @ multa audivi et non coaequavi ei et Dominus odiet illum

vul@B6827:28 @ qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et plaga dolosi dividet vulnera

vul@B6827:29 @ et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in illo

vul@B6827:30 @ facienti nequissimum super ipsum devolvetur et non agnoscet unde adveniat illi

vul@B6827:31 @ inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illi

vul@B6827:32 @ laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum dolor autem consumet illos antequam moriantur

vul@B6827:33 @ ira et furor utraque execrabilia et vir peccator continens erit illorum

vul@B6828:1 @ qui vindicari vult a Deo inveniet vindictam et peccata illius servans servabit

vul@B6828:2 @ relinque proximo tuo nocenti te et tunc deprecanti tibi peccata solventur

vul@B6828:3 @ homo homini servat iram et a Deo quaerit medellam

vul@B6828:4 @ et in hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur

vul@B6828:5 @ ipse dum caro sit reservat iram et propitiationem petit a Deo quis exorabit pro delictis illius

vul@B6828:6 @ memento novissimorum et desine inimicari

vul@B6828:7 @ tabitudo enim et mors inminet in mandatis

vul@B6828:8 @ memorare timorem Dei et non irascaris proximo

vul@B6828:9 @ memorare testamenti Altissimi et despice ignorantiam proximi

vul@B6828:10 @ abstine te a lite et minues peccata

vul@B6828:11 @ homo enim iracundus incendit litem et vir peccator turbabit amicos et in medium pacem habentium inmittit inimicitiam

vul@B6828:12 @ secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit et secundum virtutem hominis iracundia illius erit et secundum substantiam suam exaltabit iram suam

vul@B6828:13 @ certamen festinatum incendit ignem et lis festinans effundit sanguinem et lingua testificans adducit mortem

vul@B6828:14 @ si sufflaveris quasi ignis exardebit et si expueris super illam extinguetur utraque ex ore proficiscuntur

vul@B6828:15 @ susurrio et bilinguis maledictus multos enim turbavit pacem habentes

vul@B6828:16 @ lingua tertia multos commovit et dispersit illos a gente in gentem

vul@B6828:17 @ civitates muratas divitum destruxit et domos magnatorum effodit

vul@B6828:18 @ virtutes populorum concidit et gentes fortes dissolvit

vul@B6828:19 @ lingua tertia mulieres viritas eiecit et privavit illas laboribus suis

vul@B6828:20 @ qui respicit illam non habebit requiem nec habitabit cum requie

vul@B6828:21 @ flagelli plaga livorem facit plaga autem linguae comminuet ossa

vul@B6828:22 @ multi ceciderunt in ore gladii sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam

vul@B6828:23 @ beatus qui tectus est a lingua nequa qui in iracundia illius non transivit et qui non adtraxit iugum eius et in vinculis illius non est ligatus

vul@B6828:24 @ iugum enim illius iugum ferreum est et vinculum illius vinculum aereum est

vul@B6828:25 @ mors illius mors nequissima et utilis potius inferus quam illa

vul@B6828:26 @ perseverantia illius non permanebit sed obtinebit vias iniustorum et in flamma sua non conburet iustos

vul@B6828:27 @ qui derelinquunt Deum incident in illam et exardebit in illis et non extinguetur et inmittetur in illos quasi leo et quasi pardus laedebit illos

vul@B6828:28 @ sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam et ori tuo facito ostia et seras

vul@B6828:29 @ aurum tuum et argentum confla et verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos

vul@B6828:30 @ et adtende ne forte labaris in lingua et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi et sit casus tuus insanabilis in mortem

vul@B6829:1 @ de fenore qui facit misericordiam fenerat proximum et qui praevalet manu mandata servat

vul@B6829:2 @ fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo

vul@B6829:3 @ confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est

vul@B6829:4 @ multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et praestiterunt molestiam his qui se adiuvaverunt

vul@B6829:5 @ donec accipiant osculantur manum dantis et in promissionibus humiliant vocem suam

vul@B6829:6 @ et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba acediae et murmurationum et tempus causabitur

vul@B6829:7 @ si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet dimidium et conputabit illud quasi inventionem

vul@B6829:8 @ sin autem fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis

vul@B6829:9 @ et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam

vul@B6829:10 @ multi non causa nequitiae non feneraverunt sed fraudari gratis timuerunt

vul@B6829:11 @ verumtamen super humilem animo fortior esto et pro elemosyna non trahas illum

vul@B6829:12 @ propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas illum vacuum

vul@B6829:13 @ perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam sub lapide in perditionem

vul@B6829:14 @ pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi et proderit tibi magis quam aurum

vul@B6829:15 @ conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit ab omni malo

vul@B6829:16 @ [

vul@B6829:17 @ [

vul@B6829:18 @ super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit

vul@B6829:19 @ vir bonus fidem facit proximo suo et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi

vul@B6829:20 @ gratiam fideiussoris ne obliviscaris dedit enim pro te animam suam

vul@B6829:21 @ repromissorem fugit peccator et inmundus

vul@B6829:22 @ bona repromissoris sibi adscribit peccator et ingratus sensu derelinquet liberantem se

vul@B6829:23 @ vir repromittit de proximo suo et cum perdiderit reverentiam relinquetur ab eo

vul@B6829:24 @ repromissio nequissima multos perdidit dirigentes et commovit illos quasi fluctus maris

vul@B6829:25 @ viros potentes gyrans migrare fecit et vagati sunt in gentibus alienis

vul@B6829:26 @ peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem nequa et qui conatur multa agere incidet in iudicium

vul@B6829:27 @ recupera proximum secundum virtutem tuam et adtende tibi ne incidas

vul@B6829:28 @ initium vitae aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem

vul@B6829:29 @ melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio

vul@B6829:30 @ super minimum et magnum placeat tibi et inproperium peregrinationis non audies

vul@B6829:31 @ vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os

vul@B6829:32 @ hospitabit et pascet et potabit ingratos et ad haec amara audiet

vul@B6829:33 @ transi hospes et orna mensam et quae in manu habes ciba ceteros

vul@B6829:34 @ exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater

vul@B6829:35 @ gravia haec homini habenti sensum correptio domus et inproperium feneratoris

vul@B6830:1 @ de filiis qui diligit filium suum adsiduat illi flagella ut laetetur in novissimo suo

vul@B6830:2 @ qui docet filium suum laudabitur in illo et in medio domesticorum in illo gloriabitur

vul@B6830:3 @ qui docet filium suum in zelum mittit inimicum et in medio amicorum gloriabitur in illo

vul@B6830:4 @ mortuus est pater illius et quasi non est mortuus similem enim reliquit sibi post se

vul@B6830:5 @ in vita ipsius vidit et laetatus est in illo in obitu illius non est contristatus nec confusus est coram inimicis

vul@B6830:6 @ reliquit enim defensorem domus et amicis reddentem gratiam

vul@B6830:7 @ pro animabus filiorum conligabit vulnera sua et super omnem vocem turbabuntur viscera eius

vul@B6830:8 @ equus indomitus evadit durus et filius remissus evadit praeceps

vul@B6830:9 @ lacta filium et paventem te faciet lude cum eo et contristabit te

vul@B6830:10 @ non conrideas illi ne doleas et in novissimo obstupescent dentes tui

vul@B6830:11 @ non des illi potestatem in iuventute et ne despicias cogitatus illius

vul@B6830:12 @ curva cervicem eius in iuventute et tunde latera illius dum infans est ne forte induret et non credat tibi et erit tibi dolor animae

vul@B6830:13 @ doce filium tuum et operare in illum ne in turpitudinem illius offendas

vul@B6830:14 @ melior est pauper sanus et fortis viribus quam dives inbecillis et flagellatus malitia

vul@B6830:15 @ salus animae in sanctitate iustitiae et melior omni auro et argento et corpus validum quam census inmensus

vul@B6830:16 @ non est census super censum salutis corporis et non est oblectatio super cordis gaudium

vul@B6830:17 @ melior est mors quam vita amara et requies aeterna quam languor perseverans

vul@B6830:18 @ bona absconsa in ore cluso quasi adpositiones epularum circumpositae sepulchro

vul@B6830:19 @ quid proderit libatio idolo nec enim manducat nec odorabitur

vul@B6830:20 @ sic qui effugatur a Domino et portans mercedes iniquitatis

vul@B6830:21 @ videns oculis et ingemescens sicut spado conplectens virginem et suspirans

vul@B6830:22 @ tristitiam non des animae tuae et non adfligas temet ipsum in consilio tuo

vul@B6830:23 @ iucunditas cordis haec est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis et exultatio viri est longevitas

vul@B6830:24 @ miserere animae tuae placens Deo et contine et congrega cor tuum in sanctitate eius et tristitiam longe expelle a te

vul@B6830:25 @ multos enim occidit tristitia et non est utilitas in illa

vul@B6830:26 @ zelus et iracundia minuit dies et ante tempus senectam adducit cogitatus

vul@B6830:27 @ splendidum cor bonum in epulis epulae enim illius diligenter fiunt

vul@B6831:1 @ vigilia honestatis tabefacit carnes et cogitatus illius auferet somnum

vul@B6831:2 @ cogitatus praesentiae avertit sensum et infirmitas gravis sobriam facit animam

vul@B6831:3 @ laboravit dives in congregatione substantiae et in requie sua replebitur bonorum suorum

vul@B6831:4 @ laboravit pauper in diminutione victus et in fine inops fit

vul@B6831:5 @ qui aurum diligit non iustificabitur et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea

vul@B6831:6 @ multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius perditio illorum

vul@B6831:7 @ lignum offensionis est aurum sacrificantium vae illis qui sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo

vul@B6831:8 @ beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris

vul@B6831:9 @ quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita sua

vul@B6831:10 @ quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in gloria aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit

vul@B6831:11 @ ideo stabilita sunt bona illius in Deo et elemosynas illius enarrabit ecclesia sanctorum

vul@B6831:12 @ de continentia supra mensam magnam sedisti non aperias super illam faucem tuam prior

vul@B6831:13 @ non dicas simulata sunt quae super illa sunt

vul@B6831:14 @ memento quoniam malum oculus nequa

vul@B6831:15 @ nequius oculo quid creatum est ideo ab omni facie sua lacrimabitur cum viderit

vul@B6831:16 @ ne extendas manum tuam prior et invidia contaminatus obrubescas

vul@B6831:17 @ nec conprimaris in convivio

vul@B6831:18 @ intellege proximi tui ex te ipso

vul@B6831:19 @ utere quasi homo frugi quae tibi adponuntur et non cum manducas multum odio habearis

vul@B6831:20 @ cessa prior causa disciplinae et noli nimius esse ne forte offendas

vul@B6831:21 @ et si in medio multorum sedisti prior illis non extendas manum tuam nec prior poscas bibere

vul@B6831:22 @ quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem

vul@B6831:23 @ vigilia et cholera et tortura viro infrunito

vul@B6831:24 @ somnus sanitatis in homine parco dormiet usque in mane et anima illius cum ipso delectabitur

vul@B6831:25 @ et si coactus fueris in edendo multum surge e medio et vome et refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitates

vul@B6831:26 @ audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea verba

vul@B6831:27 @ in omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas non occurret tibi

vul@B6831:28 @ splendidum in panibus benedicent labia multorum et testimonium veritatis illius fidele

vul@B6831:29 @ in nequissimo pane murmurabit civitas et testimonium nequitiae illius verum est

vul@B6831:30 @ diligentes in vino noli provocare multos enim exterminavit vinum

vul@B6831:31 @ ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum

vul@B6831:32 @ aequavit in vita vinum hominibus si bibas illud moderate eris sobrius

vul@B6831:33 @ quae est vita quae minuitur vino

vul@B6831:34 @ quid defraudat vitam mors

vul@B6831:35 @ vinum in iucunditate creatum est non in ebrietate ab initio

vul@B6831:36 @ exultatio animae et cordis vinum moderate potatum

vul@B6831:37 @ sanitas est et corpori et animae

vul@B6831:38 @ vinum multum potatum inritationem et iram et ruinas multas facit

vul@B6831:39 @ amaritudo animae vinum multum potatum

vul@B6831:40 @ ebrietatis animositas inprudentis offensio minorans virtutem et faciens vulnera

vul@B6831:41 @ in convivio vini non arguas proximum et non despicias eum in iucunditate illius

vul@B6831:42 @ verba inproperii non dicas illi et non premas illum in repetendo

vul@B6832:1 @ rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus ex ipsis

vul@B6832:2 @ curam illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita recumbe

vul@B6832:3 @ ut laeteris propter illos et ornamentum gratiae accipias coronam et dignationem consequaris conrogationis

vul@B6832:4 @ loquere maior natu decet enim te

vul@B6832:5 @ primum verbum diligenti scientiam et non inpedias musica

vul@B6832:6 @ ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli extolli in sapientia tua

vul@B6832:7 @ gemmula carbunculi in ornamento auri et conparatio musicorum in convivio vini

vul@B6832:8 @ sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino

vul@B6832:9 @ audi tacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia

vul@B6832:10 @ adulescens loquere in tua causa vix

vul@B6832:11 @ si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum

vul@B6832:12 @ in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et quaerens

vul@B6832:13 @ in medio magnatorum non praesumas et ubi sunt senes non multum loquaris

vul@B6832:14 @ ante grandinem praeibit coruscatio et pro reverentia accedet tibi bona gratia

vul@B6832:15 @ et hora surgendi non te trices praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude

vul@B6832:16 @ et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo superbo

vul@B6832:17 @ et super his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis

vul@B6832:18 @ qui timet Deum excipiet doctrinam eius et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem

vul@B6832:19 @ qui quaerit legem replebitur ab ea et qui insidiose agit scandalizabitur in ea

vul@B6832:20 @ qui timent Dominum invenient iudicium iustum et iustitias quasi lucem accendent

vul@B6832:21 @ peccator homo devitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet conparationem

vul@B6832:22 @ vir consilii non disperiet intellegentia alienus et superbus non pertimescit timorem

vul@B6832:23 @ etiam postquam fecit cum eo sine consilio et suis insectationibus arguetur

vul@B6832:24 @ fili sine consilio nihil facias et post factum non paeniteberis

vul@B6832:25 @ in via ruinae non eas et non offendes in lapides ne credas te viae laboriosae ne ponas animae tuae scandalum

vul@B6832:26 @ et a filiis tuis cave et a domesticis tuis adtende

vul@B6832:27 @ in omni opere crede ex fide animae tuae haec est enim conservatio mandatorum

vul@B6832:28 @ qui credit Deo adtendit mandatis et qui confident in illo non minorabuntur

vul@B6833:1 @ timenti Dominum non occurrent mala sed in temptatione Deus illum conservat et liberabit a malis

vul@B6833:2 @ sapiens non odit mandata et iustitias et non inludetur quasi in procella navis

vul@B6833:3 @ homo sensatus credit legi Dei et lex illi fidelis

vul@B6833:4 @ qui interrogationem manifestat parabit verbum et sic deprecatus exaudietur et conservabit disciplinam et tunc respondebit

vul@B6833:5 @ praecordia fatui quasi rota carri et quasi axis versatilis cogitatus illius

vul@B6833:6 @ equus admissarius sicut amicus subsannator sub omni suprasedenti hinnit

vul@B6833:7 @ quare dies diem superat et iterum lux lucem et annus annum a sole

vul@B6833:8 @ a Domini scientia separati sunt facto sole et praeceptum custodiente

vul@B6833:9 @ et inmutavit tempora et dies festos ipsorum et in illis dies festos celebraverunt ad horam

vul@B6833:10 @ ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit in numerum dierum et homines omnes de solo et ex terra unde creatus est Adam

vul@B6833:11 @ in multitudine disciplinae Domini separavit eos et inmutavit vias eorum

vul@B6833:12 @ et ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis sanctificavit et ad se adplicavit et ex ipsis maledixit et humiliavit et convertit illos a separatione ipsorum

vul@B6833:13 @ quasi lutum figuli in manus ipsius plasmare illud et disponere

vul@B6833:14 @ omnes viae eius secundum dispositionem eius sic homo in manu illius qui se fecit reddet illis secundum iudicium suum

vul@B6833:15 @ contra malum bonum est et contra mortem vita sic et contra virum iustum peccator et sic intuere in omnia opera Altissimi duo duo unum contra unum

vul@B6833:16 @ et ego novissimus vigilavi et quasi qui colligit acinos post vindemiatores

vul@B6833:17 @ in benedictione Dei et ipse speravi et quasi qui vindemiat replevi torcular

vul@B6833:18 @ respicite quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus disciplinam

vul@B6833:19 @ audite me magnati et omnes populi et rectores ecclesiae auribus percipite

vul@B6833:20 @ filio et mulieri fratri et amico non des potestatem super te in vita tua non dederis alio possessionem tuam ne forte paeniteat te et depreceris pro illis

vul@B6833:21 @ dum adhuc superes et adspiras non inmutabit te omnis caro

vul@B6833:22 @ melius est enim ut filii tui te rogent quam te respicere in manus filiorum tuorum

vul@B6833:23 @ in omnibus operibus tuis praecellens esto

vul@B6833:24 @ ne dederis maculam in gloriam tuam in die consummationis dierum vitae tuae et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam

vul@B6833:25 @ cibaria et virga et onus asino panis et disciplina et opus servo

vul@B6833:26 @ operatur in disciplina et quaerit requiescere laxa manus illi et quaerit libertatem

vul@B6833:27 @ iugum et lorum curvant collum durum et servum inclinant operationes adsiduae

vul@B6833:28 @ servo malivolo tortura et conpedes mitte illum in operatione ne vacet

vul@B6833:29 @ multam enim malitiam docuit otiositas

vul@B6833:30 @ in opera constitue eum sic enim condecet illi quod si non obaudierit grava illum conpedibus et non amplifices super omnem carnem verum sine iudicio nihil facias grave

vul@B6833:31 @ si est tibi servus sit tibi quasi anima tua quasi fratrem sic eum tracta quoniam in sanguine animae parasti eum

vul@B6833:32 @ si laeseris illum iniuste

vul@B6833:33 @ et extollens discesserit quem quaeres et in qua via quaeras illum nescis

vul@B6834:1 @ vana spes et mendacium insensato viro et somnia extollunt inprudentes

vul@B6834:2 @ quasi qui adprehendit umbram et persequitur ventum sic et qui adtendit ad visa mendacia

vul@B6834:3 @ hoc secundum hoc visio somniorum ante faciem hominis similitudo hominis

vul@B6834:4 @ ab inmundo quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur

vul@B6834:5 @ divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est

vul@B6834:6 @ et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum

vul@B6834:7 @ multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis

vul@B6834:8 @ sine mendacio consummabitur verbum et sapientia in ore fidelis conplanabitur

vul@B6834:9 @ qui non temptatus est quid scit vir in multis expertus cogitavit multa et qui multa didicit enarrabit intellectum

vul@B6834:10 @ qui non est expertus pauca recognoscit qui autem in multis factus est multiplicabit malitiam

vul@B6834:11 @ [

vul@B6834:12 @ multa vidi errando et plurimas verborum consuetudines

vul@B6834:13 @ aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa et liberatus sum gratia Dei

vul@B6834:14 @ spiritus timentium Deum quaeretur et in respectu illius benedicentur

vul@B6834:15 @ spes enim illorum in salvantem illos et oculi Dei in diligentes se

vul@B6834:16 @ qui timet Dominum nihil trepidabit et non pavebit quoniam ipse est spes eius

vul@B6834:17 @ timentis Dominum beata est anima eius

vul@B6834:18 @ ad quem respicit et quis est fortitudo eius

vul@B6834:19 @ oculi Domini super timentes eum protector potentiae firmamentum virtutis tegimen ardoris et umbraculum meridiani

vul@B6834:20 @ et precatio offensionis et adiutorium casus exaltans animam et inluminans oculos dans sanitatem vitam et benedictionem

vul@B6834:21 @ immolans ex iniquo oblatio est maculata et non sunt beneplacitae subsannationes iniustorum

vul@B6834:22 @ Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae

vul@B6834:23 @ dona iniquorum non probat Altissimus in oblationibus iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis

vul@B6834:24 @ qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui victimat filium in conspectu patris sui

vul@B6834:25 @ panis egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo sanguinis

vul@B6834:26 @ qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum

vul@B6834:27 @ qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercedem mercennario

vul@B6834:28 @ unus aedificans et unus destruens quid prodest illis nisi labor

vul@B6834:29 @ unus orans et unus maledicens cuius vocem exaudiet Deus

vul@B6834:30 @ qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum quid proficit lavatione illius

vul@B6834:31 @ sic homo qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem faciens quid proficit humiliando se orationem illius quis exaudiet

vul@B6835:1 @ qui conservat legem multiplicat orationem

vul@B6835:2 @ sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab omni iniquitate

vul@B6835:3 @ et deprecatio recedere ab iniustitia

vul@B6835:4 @ [

vul@B6835:5 @ [

vul@B6835:6 @ non apparebis ante conspectum Dei vacuus

vul@B6835:7 @ haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt

vul@B6835:8 @ oblatio iusti inpinguat altare et odor suavitatis est in conspectu Altissimi

vul@B6835:9 @ sacrificium iusti acceptum est et memoriam eius non obliviscetur Dominus

vul@B6835:10 @ bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum

vul@B6835:11 @ in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione sanctifica decimas tuas

vul@B6835:12 @ da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem fac manuum tuarum

vul@B6835:13 @ quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi

vul@B6835:14 @ noli offerre munera prava non enim suscipiet illa

vul@B6835:15 @ et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est et non est apud illum gloria personae

vul@B6835:16 @ non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem laesi exaudiet

vul@B6835:17 @ non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat loquellam gemitus

vul@B6835:18 @ nonne lacrima ad maxillam descendit et exclamatio

vul@B6835:19 @ a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis

vul@B6835:20 @ qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes propinquabit

vul@B6835:21 @ oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus

vul@B6835:22 @ et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum

vul@B6835:23 @ et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet

vul@B6835:24 @ donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Adae et secundum praesumptionem illius

vul@B6835:25 @ donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit iustos misericordia sua

vul@B6835:26 @ speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi nubes pluviae in tempore siccitatis

vul@B6836:1 @ miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum

vul@B6836:2 @ et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua

vul@B6836:3 @ adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam

vul@B6836:4 @ sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in illis

vul@B6836:5 @ ut cognoscant te sicut et nos agnovimus quoniam non est Deus praeter te Domine

vul@B6836:6 @ innova signa et inmuta mirabilia

vul@B6836:7 @ glorifica manum et brachium dextrum

vul@B6836:8 @ excita furorem et effunde iram

vul@B6836:9 @ extolle adversarium et adflige inimicum

vul@B6836:10 @ festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua

vul@B6836:11 @ in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem

vul@B6836:12 @ contere caput principum inimicorum dicentium non est alius praeter nos

vul@B6836:13 @ congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio

vul@B6836:14 @ miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israhel quem coaequasti primogenito tuo

vul@B6836:15 @ miserere civitati sanctificationis tuae Hierusalem civitati requiei tuae

vul@B6836:16 @ reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum

vul@B6836:17 @ da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores

vul@B6836:18 @ da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum

vul@B6836:19 @ secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum

vul@B6836:20 @ omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior

vul@B6836:21 @ fauces contingit cibum ferae et cor sensatum verba mendacia

vul@B6836:22 @ cor pravum dabit tristitiam et homo peritus resistet illi

vul@B6836:23 @ omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiae

vul@B6836:24 @ species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium

vul@B6836:25 @ si est lingua curationis et mitigationis misericordiae non est vir illius contra filios hominum

vul@B6836:26 @ qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium contra illum est et columna ut requies

vul@B6836:27 @ ubi non est sepis diripietur possessio et ubi non est mulier gemescit egens

vul@B6836:28 @ cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem

vul@B6837:1 @ omnis amicus dicet et ego amicitiam copulavi sed est amicus solo nomine amicus nonne tristitia inest usque ad mortem

vul@B6837:2 @ sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur

vul@B6837:3 @ o praesumptio nequissima unde creata es cooperire aridam malitiam et dolositatem illius

vul@B6837:4 @ sodalis amico coniucundatur in oblectatione et in tempore tribulationis adversarius erit

vul@B6837:5 @ sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem accipiet scutum

vul@B6837:6 @ non obliviscaris amici tui in animo tuo et non inmemor sis illius in operibus tuis

vul@B6837:7 @ noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus te absconde consilium

vul@B6837:8 @ omnis consiliarius prodit consilium sed est consiliarius in semet ipso

vul@B6837:9 @ a consiliario serva animam tuam prius scito quae sit illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit

vul@B6837:10 @ ne forte mittat sudem in terram et dicat tibi

vul@B6837:11 @ bona est via tua et stet e contrario videre quid tibi eveniat

vul@B6837:12 @ cum viro inreligioso tracta de sanctitate et cum iniusto de iustitia et cum muliere de ea quae aemulatur cum timido de bello cum negotiatore de traiecticio cum emptore de venditione cum viro livido de gratiis agendis

vul@B6837:13 @ cum impio de pietate cum inhonesto de honestate cum operario agri de omni opere

vul@B6837:14 @ cum operario annuali de consummatione anni cum servo pigro de multa operatione non adtendas his in omni consilio

vul@B6837:15 @ cum viro sancto adsiduus esto quemcumque cognoveris observantem timorem Dei

vul@B6837:16 @ cuius anima est secundum animam tuam quicumque titubaverit in tenebris non condolebit tibi

vul@B6837:17 @ et cor boni consilii statue non est enim tibi aliud pluris illo

vul@B6837:18 @ anima viri sancti enuntiat aliquando vera quam septem circumspectores sedentes ad speculandum

vul@B6837:19 @ et in his omnibus deprecare Altissimum ut dirigat in veritate viam tuam

vul@B6837:20 @ ante omnem operam verbum verax praecedat te et ante omnem actum consilium stabile

vul@B6837:21 @ verbum nequa inmutabit cor quattuor partes oriuntur bonum et malum vita et mors et dominatrix illorum est adsidua lingua

vul@B6837:22 @ vir peritus multos erudivit et animae suae suavis est

vul@B6837:23 @ qui sofistice loquitur odibilis est omni re defraudabitur

vul@B6837:24 @ non est enim data illi a Domino gratia omni enim sapientia defraudatus est

vul@B6837:25 @ est sapiens animae suae sapiens et fructus sensus illius laudabilis

vul@B6837:26 @ vir sapiens plebem suam erudit et fructus sensus eius fideles sunt

vul@B6837:27 @ vir sapiens implebitur benedictione et videntes illum laudabunt

vul@B6837:28 @ vita viri in numero dierum dies autem Israhel innumerabiles sunt

vul@B6837:29 @ sapiens in populo hereditabit honorem et nomen illius erit vivens in aeternum

vul@B6837:30 @ fili in vita tua tempta animam tuam et si fuerit nequam non des illi potestatem

vul@B6837:31 @ non enim omnia omnibus expediunt et non omni animae omne genus placet

vul@B6837:32 @ noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas super omnem escam

vul@B6837:33 @ in multis enim escis erit infirmitas et aplestia adpropinquabit usque ad cholera

vul@B6837:34 @ propter aplestiam multi obierunt qui autem abstinens est adiciet vitam

vul@B6838:1 @ honora medicum propter necessitatem etenim illum creavit Altissimus

vul@B6838:2 @ a Deo est omnis medella et a rege accipiet dationem

vul@B6838:3 @ disciplina medici exaltabit caput illius et in conspectu magnatorum conlaudabitur

vul@B6838:4 @ Altissimus creavit de terra medicinam et vir prudens non abhorrebit illi

vul@B6838:5 @ nonne a ligno indulcata est amara aqua

vul@B6838:6 @ ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini scientiam Altissimus honorari in mirabilibus suis

vul@B6838:7 @ in his curans mitigavit dolorem et unguentarius facit pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non consummabuntur opera eius

vul@B6838:8 @ pax enim Dei super faciem terrae

vul@B6838:9 @ fili in tua infirmitate non despicias sed ora ad Dominum et ipse curabit te

vul@B6838:10 @ averte a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor tuum

vul@B6838:11 @ da suavitatem et memoriam similaginis et inpingua oblationem et da locum medico

vul@B6838:12 @ etenim illum Dominus creavit et non discedat a te quoniam opera eius sunt necessaria

vul@B6838:13 @ est enim tempus quando in manus eorum incurras

vul@B6838:14 @ ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conversationem illorum

vul@B6838:15 @ qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum incidat in manus medici

vul@B6838:16 @ fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare et secundum iudicium contine corpus illius et non despicias sepulturam illius

vul@B6838:17 @ propter delaturam amare fer luctum illius uno die et consolare propter tristitiam

vul@B6838:18 @ [

vul@B6838:19 @ a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et tristitia cordis flectet cervicem

vul@B6838:20 @ in abductione permanet tristitia et substantia inopis secundum cor eius

vul@B6838:21 @ non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te et memento novissimorum

vul@B6838:22 @ noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil proderis et te ipsum pessimabis

vul@B6838:23 @ memor esto iudicii mei sic enim erit et tuum mihi heri et tibi hodie

vul@B6838:24 @ in requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare illum in exitu spiritus sui

vul@B6838:25 @ sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur actu sapientiam percipiet qua sapientia replebitur

vul@B6838:26 @ qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo stimulo boves agit et conversatur in operibus eorum et narratio eius in filiis taurorum

vul@B6838:27 @ cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia eius in sagina vaccarum

vul@B6838:28 @ sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem transigit qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas eius variat picturam cor suum dabit in similitudinem picturae et vigilia sua perficit opus

vul@B6838:29 @ sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri vapor ignis uret carnes eius et in calore fornacis concertatur

vul@B6838:30 @ vox mallei innovabit aurem eius et contra similitudinem vasi oculi eius

vul@B6838:31 @ cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornabit in consummatione

vul@B6838:32 @ sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis rotam qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum et innumera est omnis operatio eius

vul@B6838:33 @ in brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit virtutem suam

vul@B6838:34 @ cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua mundabit fornacem

vul@B6838:35 @ omnes hi in manibus suis speraverunt et unusquisque in arte sua sapiens est

vul@B6838:36 @ sine his omnibus non aedificatur civitas

vul@B6838:37 @ et non inhabitabunt nec inambulabunt et in ecclesiam non transilient

vul@B6838:38 @ super sellam iudicis non sedebunt et testamentum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur

vul@B6838:39 @ sed creaturam aevi confirmabunt et deprecatio illorum in operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in lege Altissimi

vul@B6839:1 @ sapientiam omnium antiquorum exquiret et in prophetiis vacabit

vul@B6839:2 @ narrationem virorum nominatorum conservabit et in versutias parabolarum simul introibit

vul@B6839:3 @ occulta proverbiorum exquiret et in absconditis parabolarum conversabitur

vul@B6839:4 @ in medio magnatorum ministrabit et in conspectu praesidis apparebit

vul@B6839:5 @ in terram alienarum gentium pertransiet bona enim et mala in hominibus temptavit

vul@B6839:6 @ cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum et in conspectu Altissimi deprecabitur

vul@B6839:7 @ aperiet os suum in oratione et pro delictis suis deprecabitur

vul@B6839:8 @ si enim Dominus magnus voluerit spiritu intellegentiae replebit illum

vul@B6839:9 @ et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in oratione confitebitur Domino

vul@B6839:10 @ ipse diriget consilium eius et disciplinam et in absconditis suis consiliabitur

vul@B6839:11 @ ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege testamenti Domini gloriabitur

vul@B6839:12 @ conlaudabunt multi sapientiam eius et usque in saeculum non delebitur

vul@B6839:13 @ non recedet memoria eius et nomen eius requiretur a generatione in generationem

vul@B6839:14 @ sapientiam eius enarrabunt gentes et laudem eius nuntiabit ecclesia

vul@B6839:15 @ si inmanserit nomen derelinquet mille et si requieverit proderit illi

vul@B6839:16 @ adhuc consiliabor ut enarrem ut furore enim repletus sum

vul@B6839:17 @ in voce dicit obaudite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivum aquarum fructificate

vul@B6839:18 @ quasi libanus odorem suavitatis habete

vul@B6839:19 @ florete flores quasi lilium date odorem et frondete in gratiam et conlaudate canticum et benedicite Dominum in operibus suis

vul@B6839:20 @ date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in voce labiorum vestrorum in canticis labiorum et cinyris et sic dicetis in confessione

vul@B6839:21 @ opera Domini universa bona valde

vul@B6839:22 @ in verbo eius stetit aqua sicut congeries et in sermone oris eius sicut exceptoria aquarum

vul@B6839:23 @ quoniam in praecepto ipsius placor fit et non est minoratio in salute illius

vul@B6839:24 @ opera omnis carnis coram illo et non est quicquam absconditum ab oculis eius

vul@B6839:25 @ a saeculo usque in saeculum respicit et nihil est mirabile in conspectu eius

vul@B6839:26 @ non est dicere quid est hoc aut quid est illud omnia enim in tempore suo quaerentur

vul@B6839:27 @ benedictio illius quasi fluvius inundavit

vul@B6839:28 @ et quomodo cataclysmus aridam inebriavit sic ira ipsius gentes quae non exquisierunt eum hereditabit

vul@B6839:29 @ quomodo convertit aquas et siccata est terra et viae illius viis illorum directae sunt sic peccatoribus offensiones in ira eius

vul@B6839:30 @ bona bonis creata sunt ab initio sic nequissimis bona et mala

vul@B6839:31 @ initium necessariae rei vitae hominum aqua ignis et ferrum lac et panis similagineus et mel et botrus uvae et oleum et vestimentum

vul@B6839:32 @ haec omnia sanctis in bona sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur

vul@B6839:33 @ sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua

vul@B6839:34 @ in tempore consummationis effundent virtutem et furorem eius qui fecit illos confundent

vul@B6839:35 @ ignis grando famis et mors omnia haec ad vindictam creata sunt

vul@B6839:36 @ bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphea vindicans in exterminium impios

vul@B6839:37 @ in mandatis eius epulabuntur et super terram in necessitatem praeparabuntur et in temporibus suis non praeterient verbum

vul@B6839:38 @ propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et in scripta dimisi

vul@B6839:39 @ omnia opera Domini bona et omne opus hora sua subministrabit

vul@B6839:40 @ non est dicere hoc illo nequius est omnia enim in tempore suo conprobabuntur

vul@B6839:41 @ et nunc in omni corde et ore conlaudate et benedicite nomen Domini

vul@B6840:1 @ occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium

vul@B6840:2 @ cogitationes eorum et timores cordis adinventio expectationis et dies finitionis

vul@B6840:3 @ residentes super sedem gloriosam usque ad humiliatum in terra et cinere

vul@B6840:4 @ ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis iracundia perseverans et contentio

vul@B6840:5 @ et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat scientiam eius

vul@B6840:6 @ modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in die respectus

vul@B6840:7 @ conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum timorem

vul@B6840:8 @ cum omni carne ab homine usque ad pecus et super peccatores septuplum

vul@B6840:9 @ ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et flagella

vul@B6840:10 @ super iniquos creata sunt haec omnia et propter illos factus est cataclysmus

vul@B6840:11 @ omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae omnes in mare convertentur

vul@B6840:12 @ omne munus et iniquitas delebitur et fides in saeculum stabit

vul@B6840:13 @ substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia manebunt

vul@B6840:14 @ in aperiendo manus suas laetabitur sic praevaricatores in consummatione tabescent

vul@B6840:15 @ nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices inmundae super cacumen petrae sonant

vul@B6840:16 @ viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omnem faenum evelletur

vul@B6840:17 @ gratia sicut paradisus in benedictionibus et misericordia in saeculo permanet

vul@B6840:18 @ vita sibi sufficientis operarii condulcabitur et in ea invenies thesaurum

vul@B6840:19 @ fili aedificatio civitatis confirmabit nomen et super haec mulier inmaculata conputatur

vul@B6840:20 @ vinum et musica laetificant cor et super utraque dilectio sapientiae

vul@B6840:21 @ tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam et super utraque lingua suavis

vul@B6840:22 @ gratiam et speciem desiderabit oculus tuus et super hoc viride sationis

vul@B6840:23 @ amicus et sodalis in tempore convenientes et super utrosque mulier cum viro

vul@B6840:24 @ fratres in adiutorium in tempore tribulationis et super eos misericordia liberabit

vul@B6840:25 @ aurum et argentum constituet pedem et super utrumque consilium beneplacitum

vul@B6840:26 @ facultates et virtutes exaltant cor et super haec timor Domini

vul@B6840:27 @ non est in timore Domini minoratio et non est in eo inquirere adiutorium

vul@B6840:28 @ timor Domini sicut paradisus benedictionis et super omnem gloriam operuerunt illum

vul@B6840:29 @ fili in tempore vitae tuae ne indigeas melius est enim mori quam indigere

vul@B6840:30 @ vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis

vul@B6840:31 @ vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se

vul@B6840:32 @ in ore inprudentis condulcabitur inopia et in ventre eius ignis ardebit

vul@B6841:1 @ o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis

vul@B6841:2 @ viro quieto et cuius viae directae sunt in omnibus et adhuc valenti accipere cibum

vul@B6841:3 @ o mors bonum est iudicium tuum homini indigenti et qui minoratur viribus

vul@B6841:4 @ defecto aetate et cui de omnibus cura est et incredibili qui perdit sapientiam

vul@B6841:5 @ noli metuere iudicium mortis memento quae ante te fuerunt et quae superventura sunt tibi hoc iudicium a Domino omni carni

vul@B6841:6 @ et quid superveniet in beneplacita Altissimi sive decem sive centum sive mille anni

vul@B6841:7 @ non est enim in inferno accusatio vitae

vul@B6841:8 @ filii abominationum fiunt filii peccatorum et qui conversantur secus domos impiorum

vul@B6841:9 @ filiorum peccatorum periet hereditas et cum semine illorum adsiduitas obprobrii

vul@B6841:10 @ de patre impio queruntur filii quoniam propter illum sunt in obprobrio

vul@B6841:11 @ vae vobis viri impii qui dereliquistis legem Domini altissimi

vul@B6841:12 @ et si nati fueritis in maledictione nascemini et si mortui fueritis in maledictione erit pars vestra

vul@B6841:13 @ omnia quae de terra sunt in terram convertentur sic impii a maledicto in perditionem

vul@B6841:14 @ luctus hominum in corpore ipsorum nomen autem impiorum delebitur

vul@B6841:15 @ curam habe de bono nomine hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni pretiosi

vul@B6841:16 @ bonae vitae numerus dierum bonum autem nomen permanebit in aevo

vul@B6841:17 @ disciplinam in pace conservate filii sapientia enim abscondita et thesaurus occultus quae utilitas in utrisque

vul@B6841:18 @ melior est homo qui abscondit stultitiam suam quam homo qui abscondit sapientiam suam

vul@B6841:19 @ verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo

vul@B6841:20 @ non est enim bonum omnem inreverentiam observare et non omnia omnibus beneplacent in fide

vul@B6841:21 @ erubescite matrem et patrem de fornicatione et a praesidente et potente de mendacio

vul@B6841:22 @ a principe et iudice de delicto a synagoga et plebe de iniquitate

vul@B6841:23 @ a socio et amico de iniustitia de loco in quo habitas

vul@B6841:24 @ de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in panibus et ab offuscatione dati et accepti

vul@B6841:25 @ a salutantibus de silentio a respectu mulieris fornicariae et ab aversione vultus cognati

vul@B6841:26 @ ne avertas faciem a proximo tuo ab auferendo partem et non restituendo

vul@B6841:27 @ ne respicias mulierem alieni viri et ne scruteris ancillam eius neque steteris ad lectum eius

vul@B6841:28 @ ab amicis de sermonibus inproperii et cum dederis ne inproperes

vul@B6842:1 @ non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum ne pro his omnibus confundaris et ne accipias personam ut delinquas

vul@B6842:2 @ de lege Altissimi et testamento et de iudicio iustificare impium

vul@B6842:3 @ de verbo sociorum et viatorum et de datione hereditatis amicorum

vul@B6842:4 @ de aequalitate staterae et ponderum et de adquisitione multorum et paucorum

vul@B6842:5 @ de correptione emptionis et negotiatorum et de multa disciplina filiorum servo pessimo latus sanguinare

vul@B6842:6 @ super mulierem nequam bonum est signum

vul@B6842:7 @ ubi manus multae sunt clude et quodcumque trades numera et adpende datum vero et acceptum omne describe

vul@B6842:8 @ de disciplina insensati et fatui et de senioribus qui iudicantur ab adulescentibus et eris eruditus in omnibus et probabilis in conspectu omnium virorum

vul@B6842:9 @ filia patri abscondita est vigilia et sollicitudo eius auferet somnum ne forte in adulescentia sua adultera efficiatur et commorata cum viro odibilis fiat

vul@B6842:10 @ nequando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur ne forte cum viro commorata transgrediatur aut certe sterilis efficiatur

vul@B6842:11 @ super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi

vul@B6842:12 @ omni homini noli intendere in specie et in medio mulierum noli commorari

vul@B6842:13 @ de vestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas viri

vul@B6842:14 @ melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier et mulier confundens in obprobrium

vul@B6842:15 @ memor ero igitur operum Domini et quae vidi adnuntiabo in sermonibus Domini opera eius

vul@B6842:16 @ sol inluminans per omnia respexit et gloria Domini plenum est opus eius

vul@B6842:17 @ nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua quae confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua

vul@B6842:18 @ abyssum et cor hominum investigavit et in astutia illorum excogitavit

vul@B6842:19 @ cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi adnuntians quae praeterierunt et quae superventura sunt revelans vestigia occultorum

vul@B6842:20 @ non praeterit illum omnis cogitatus et non abscondit se ab eo ullus sermo

vul@B6842:21 @ magnalia sapientiae suae decoravit qui est ante saeculum et usque in saeculum neque adiectum est

vul@B6842:22 @ neque minuitur et non eget alicuius consilio

vul@B6842:23 @ quam desiderabilia omnia opera eius et tamquam scintillam quam est considerare

vul@B6842:24 @ omnia haec vivent et manent in saeculum et in omni necessitate omnia obaudiunt ei

vul@B6842:25 @ omnia duplicia unum contra unum et non fecit quicquam deesse

vul@B6842:26 @ uniuscuiusque confirmavit bona et quis satiabitur videns gloriam eius

vul@B6843:1 @ altitudinis firmamentum pulchritudo est species caeli in visione gloriae

vul@B6843:2 @ sol in aspectu adnuntians in exitu vas admirabile opus Excelsi

vul@B6843:3 @ in meridiano exuret terram in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris

vul@B6843:4 @ tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans et refulgens radiis suis obcaecat oculos

vul@B6843:5 @ magnus Dominus qui fecit illum et in sermonibus eius festinavit iter

vul@B6843:6 @ et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et signum aevi

vul@B6843:7 @ a luna signum diei festi luminare quod minuitur in consummatione

vul@B6843:8 @ mensis secundum nomen eius est crescens admirabiliter in consummatione

vul@B6843:9 @ vas castrorum in excelsis in firmamento caeli resplendens

vul@B6843:10 @ species caeli gloriosa stellarum mundum inluminans in excelsis Dominus

vul@B6843:11 @ in verbis Sancti stabunt ad iudicium et non exardescent in vigiliis suis

vul@B6843:12 @ vide arcum et benedic qui fecit illum valde speciosus est in splendore suo

vul@B6843:13 @ gyravit caelum in circuitu gloriae suae manus Excelsi aperuerunt illum

vul@B6843:14 @ imperio suo adceleravit nivem et adcelerat coruscationes emittere iudicii sui

vul@B6843:15 @ propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae sicut aves

vul@B6843:16 @ in magnitudine sua posuit nubes et confracti sunt lapides grandinis

vul@B6843:17 @ in conspectu eius commovebuntur montes et in voluntate eius adspirabit notus

vul@B6843:18 @ vox tonitrui eius exprobravit terram tempestas aquilonis et congregatio spiritus

vul@B6843:19 @ sicut avis deponens ad sedendum aspargit nivem et sicut lucusta demergens descensus eius

vul@B6843:20 @ pulchritudinem coloris eius admirabitur oculus et super imbrem eius expavescet cor

vul@B6843:21 @ gelum sicut salem effundet super terram et dum gelaverit fiet tamquam cacumina tribuli

vul@B6843:22 @ frigidus ventus aquilo flabit et gelabit cristallus ab aqua super omnem congregationem aquarum requiescet et sicut lorica induet se aquis

vul@B6843:23 @ devorabit montes et exuret desertum et extinguet viridem sicut ignem

vul@B6843:24 @ medicina omnium in festinationem nebulae ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum

vul@B6843:25 @ in sermone eius silebit ventus et plantavit illum Dominus Iesus

vul@B6843:26 @ qui navigat mare enarrat periculum eius et audientes auribus non admirabimur

vul@B6843:27 @ illic praeclara et mirabilia opera varia genera bestiarum et omnium pecorum et creatura beluarum

vul@B6843:28 @ propter ipsum confirmatus est itineris finis et in sermone eius conposita sunt omnia

vul@B6843:29 @ multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem sermonum ipse est in omnibus

vul@B6843:30 @ gloriantes ad quid valebimus ipse enim Omnipotens super omnia opera sua

vul@B6843:31 @ terribilis Dominus et magnus vehementer

vul@B6843:32 @ quantumcumque potueritis supervalebit adhuc et admirabilis magnificentia eius

vul@B6843:33 @ benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis maior est enim omni laude

vul@B6843:34 @ exaltantes eum replemini virtute ne laboretis non enim habebitis

vul@B6843:35 @ quis vidit eum et enarrabit et quis magnificabit eum sicut est ab initio

vul@B6843:36 @ multa abscondita sunt maiora horum pauca enim vidimus operum eius

vul@B6843:37 @ omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam

vul@B6844:1 @ laus patrum laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua

vul@B6844:2 @ multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a saeculo

vul@B6844:3 @ dominantes in potestatibus suis homines magni virtute et prudentia sua praediti nuntiantes in dignitate prophetarum

vul@B6844:4 @ et imperantes in praesenti populo et virtute prudentiae populi sanctissima verba

vul@B6844:5 @ in pueritia sua requirentes modos musicos et narrantes carmina in scriptura

vul@B6844:6 @ homines divites in virtute pulchritudinis studium habentes pacificantes in domibus suis

vul@B6844:7 @ omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt et in diebus suis habentur in laudibus

vul@B6844:8 @ qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum

vul@B6844:9 @ et sunt quorum non est memoria perierunt quasi non fuerint et nati sunt quasi non nati et filii ipsorum cum illis

vul@B6844:10 @ sed illi viri misericordiae sunt quorum pietates non defuerunt

vul@B6844:11 @ et cum semine ipsorum perseverat bona

vul@B6844:12 @ hereditas nepotum illorum et in testamentis stetit semen eorum

vul@B6844:13 @ et filii ipsorum propter illos usque in aeternum manet semen eorum et gloria eorum non derelinquetur

vul@B6844:14 @ corpora ipsorum in pace sepulta sunt et nomen eorum vivet in generationes et generationes

vul@B6844:15 @ sapientiam ipsorum narrent populi laudem eorum nuntiet ecclesia

vul@B6844:16 @ Enoch placuit Deo et translatus est in paradiso ut det gentibus paenitentiam

vul@B6844:17 @ Noe inventus est perfectus iustus et in tempore iracundiae factus est reconciliatio

vul@B6844:18 @ ideo dimissum est reliquum terrae cum factum est diluvium

vul@B6844:19 @ testamenta saeculi posita sunt apud illum ne deleri possit diluvio omnis caro

vul@B6844:20 @ Abraham magnus pater multitudinis gentium et non est inventus similis illi in gloria qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo

vul@B6844:21 @ in carne eius stare fecit testamentum et in temptatione inventus est fidelis

vul@B6844:22 @ ideo iureiurando dedit illi semen in gente sua crescere illum quasi terrae cumulum

vul@B6844:23 @ et ut stellas exaltare semen eius et hereditari illos a mari usque ad mare et a Flumine usque ad terminos terrae

vul@B6844:24 @ et in Isaac eodem fecit modo propter Abraham patrem ipsius

vul@B6844:25 @ benedictionem omnium gentium dedit illi et testamentum confirmavit super caput Iacob

vul@B6844:26 @ agnovit eum in benedictionibus suis et dedit illi hereditatem et divisit ei partem in tribus duodecim

vul@B6844:27 @ et conservavit illis homines misericordiae invenientes gratiam in oculis omnis carnis

vul@B6845:1 @ dilectus a Deo et hominibus Moses cuius memoria in benedictione est

vul@B6845:2 @ similem illum fecit in gloria sanctorum et magnificavit eum in timore inimicorum et in verbis suis monstra placavit

vul@B6845:3 @ glorificavit illum in conspectu regum et iussit illi coram populo suo et ostendit illi gloriam suam

vul@B6845:4 @ in fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum et elegit illum de omni carne

vul@B6845:5 @ audivit eum et vocem ipsius et induxit illum in nubem

vul@B6845:6 @ et dedit illi coram praecepta legem vitae et disciplinae docere Iacob testamentum et iudicia sua Israhel

vul@B6845:7 @ excelsum fecit Aaron fratrem eius et similem sibi de tribu Levi

vul@B6845:8 @ statuit ei testamentum aeternum et dedit illi sacerdotium gentis et beatificavit illum in gloria

vul@B6845:9 @ et circumcinxit illum zonam gloriae induit illum stolam gloriae et coronavit illum in vasis virtutis

vul@B6845:10 @ circumpedes et femoralia et umeralem posuit ei et cinxit illum tintinabulis aureis plurimis in gyro

vul@B6845:11 @ dare sonitum in successu suo auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suae

vul@B6845:12 @ stola sancta auro et hyacintho et purpura opus textile viri sapientis iudicio et veritate praediti

vul@B6845:13 @ torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri et opere lapidarii sculptilis in memoriam secundum numerum tribuum Israhel

vul@B6845:14 @ coronam auream supra mitram eius expressam signo sanctitatis gloria honoris et opus virtutis desideria oculorum ornata

vul@B6845:15 @ sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem

vul@B6845:16 @ non indutus est illa alienigena aliquis sed tantum filii ipsius soli et nepotes eius per omne tempus

vul@B6845:17 @ sacrificia ipsius consumpta sunt igni cotidie

vul@B6845:18 @ conplevit Moses manus eius et unxit illum oleo sancto

vul@B6845:19 @ factum est illi in testamentum aeternum et semini eius sicut dies caeli fungi sacerdotio et habere laudem et glorificare populum suum in nomine suo

vul@B6845:20 @ ipsum elegit eum ab omni vivente adferre sacrificium Deo incensum et bonum odorem in memoriam placere populo suo

vul@B6845:21 @ dedit illi in praeceptis suis potestatem in testamentis iudiciorum docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare Israhel

vul@B6845:22 @ quia contra illum steterunt alieni et propter invidiam circumdederunt illum in deserto homines qui erant cum Dathan et Abiron et congregatio Chore in iracundiam

vul@B6845:23 @ vidit Dominus Deus et non placuit illi et consumpti sunt in impetu iracundiae

vul@B6845:24 @ fecit illis monstra et consumpsit eos in flamma ignis

vul@B6845:25 @ et addidit Aaron gloriam et dedit illi hereditatem et primitias fructuum terrae divisit illi

vul@B6845:26 @ panem ipsis in primis paravit in satietatem nam sacrificia Domini edent quae dedit ipsi et semini eius

vul@B6845:27 @ ceterum in terra gentes hereditabit et pars non est illi in gente ipse enim pars eius est et hereditas

vul@B6845:28 @ et Finees filius Eleazari tertius in gloria est in imitando tantum in timore Domini

vul@B6845:29 @ et stare in reverentia gentis in bonitate et alacritate animae suae placuit de Israhel

vul@B6845:30 @ ideo statuit ad illum testamentum pacis principem sanctorum et gentis suae ut sit illi in sacerdotium sui dignitas in aeternum

vul@B6845:31 @ et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iuda hereditas ipsi et semini eius ut daret sapientiam in cor nostrum iudicare gentem suam in iustitia ne abolerentur bona ipsorum et gloriam eorum in gentem ipsorum aeternam fecit

vul@B6846:1 @ fortis in bello Iesus Nave successor Mosi in prophetis qui fuit magnus secundum nomen suum

vul@B6846:2 @ maximus in salutem electorum Dei expugnare insurgentes hostes ut consequeretur hereditatem Israhel

vul@B6846:3 @ quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem rompheas

vul@B6846:4 @ quis ante illum sic restitit nam hostes ipse Dominus perduxit

vul@B6846:5 @ aut non in iracundia eius inpeditus est sol et una dies facta est quasi duo

vul@B6846:6 @ invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis

vul@B6846:7 @ impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios

vul@B6846:8 @ ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes

vul@B6846:9 @ et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius Iepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae

vul@B6846:10 @ et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum inducere illos in hereditatem in terram quae manat lac et mel

vul@B6846:11 @ et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem et usque ad senectutem permansit illi virtus ut ascenderet in excelsum terrae locum et semen ipsius obtinuit hereditatem

vul@B6846:12 @ ut viderent omnes filii Israhel quod bonum est obsequi sancto Deo

vul@B6846:13 @ et iudices singuli suo nomine quorum non est corruptum cor qui non aversi sunt a Domino

vul@B6846:14 @ ut sit memoria illorum in benedictione et ossa eorum pullulent de loco suo

vul@B6846:15 @ et nomen eorum permanet in aeternum permanens ad filios illorum sanctorum virorum gloria

vul@B6846:16 @ dilectus a Domino suo Samuhel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua

vul@B6846:17 @ in lege Domini iudicavit congregationem et vidit Dominus Iacob et in fide sua probatus est propheta

vul@B6846:18 @ et cognitus est in verbis suis fidelis quia vidit Deum lucis

vul@B6846:19 @ et invocavit Deum potentem in obpugnando hostes circumstantes undique in oblatione viri inviolati

vul@B6846:20 @ et intonuit e caelo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam

vul@B6846:21 @ et conteruit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim

vul@B6846:22 @ et ante tempus finis vitae suae et saeculi testimonium praebuit in conspectu Domini et christi pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne non accepit et non accusavit illum homo

vul@B6846:23 @ et post hoc dormivit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit vocem eius de terra in prophetia delere impietatem gentis

vul@B6847:1 @ post hoc surrexit Nathan propheta in diebus David

vul@B6847:2 @ et quasi adeps separatus est a carne sic David a filiis Israhel

vul@B6847:3 @ cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit sicut cum agnis ovium in iuventute sua

vul@B6847:4 @ numquid non occidit gigantem et extulit obprobrium de gente

vul@B6847:5 @ in tollendo manum in saxo fundae deiecit exultationem Goliae

vul@B6847:6 @ ubi invocavit Dominum potentem et dedit in dexteram eius tollere hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis suae

vul@B6847:7 @ sic in milibus glorificavit illum et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriae

vul@B6847:8 @ conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philisthim contrarios usque in hodiernum diem conteruit cornum ipsorum usque in aeternum

vul@B6847:9 @ in omni opere dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriae

vul@B6847:10 @ de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam

vul@B6847:11 @ et stare fecit cantores contra altarium et in sono eorum dulces fecit modos

vul@B6847:12 @ et dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem vitae ut laudarent sanctum nomen Domini et amplificarent mane Dei sanctitatem

vul@B6847:13 @ Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornum ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem gloriae in Israhel

vul@B6847:14 @ post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum

vul@B6847:15 @ Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem in sempiternum quemadmodum eruditus est in iuventute sua

vul@B6847:16 @ et impletus est quasi flumen sapientia et terram retexit anima tua

vul@B6847:17 @ et replesti in conparationibus enigmata ad insulas longe distulisti nomen tuum et dilectus es in pace tua

vul@B6847:18 @ in cantilenis et proverbiis et conparationibus et interpretationibus miratae sunt te terrae

vul@B6847:19 @ et in nomine Domini Dei cui est cognomen Deus Israhel

vul@B6847:20 @ collegisti quasi auricalcum aurum et ut plumbum conplesti argentum

vul@B6847:21 @ et reclinasti femora tua mulieribus potestatem habuisti in tuo corpore

vul@B6847:22 @ dedisti maculam in gloria tua et profugasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos et incitari stultitiam tuam

vul@B6847:23 @ ut faceres imperium bipertitum et ex Efraim imperare imperium durum

vul@B6847:24 @ Deus autem non relinquit misericordiam suam et non corrumpit nec delebit opera sua neque perdet ab stirpe nepotes electi sui et semen eius qui diligit Dominum non corrumpet

vul@B6847:25 @ dedit autem reliquum Iacob et David de ipsa stirpe

vul@B6847:26 @ et finem habuit Salomon cum patribus suis

vul@B6847:27 @ et reliquit post se de semine suo gentis stultitiam

vul@B6847:28 @ et mutum prudentia Roboam qui avertit gentem consilio suo

vul@B6847:29 @ et Hieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israhel et dedit Efraim viam peccandi et plurima redundaverunt peccata ipsorum

vul@B6847:30 @ valde averterunt illos a terra sua

vul@B6847:31 @ et quaesivit omnes nequitias usque dum perveniret ad illos defensio et ab omnibus peccatis liberavit eos

vul@B6848:1 @ et surrexit Helias propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi fax ardebat

vul@B6848:2 @ qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt non poterant enim sustinere praecepta Domini

vul@B6848:3 @ verbo Domini exaltavit caelum et deiecit a se ignem terrae

vul@B6848:4 @ sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari tibi

vul@B6848:5 @ qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei

vul@B6848:6 @ qui deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo

vul@B6848:7 @ qui audis in Sina iudicium et in Coreb iudicia defensionis

vul@B6848:8 @ qui ungues reges ad paenitentiam et prophetas facis successores post te

vul@B6848:9 @ qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum

vul@B6848:10 @ qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Iacob

vul@B6848:11 @ beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt

vul@B6848:12 @ nam nos vita vivimus tantum post mortem autem non erit tale nomen nostrum

vul@B6848:13 @ Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum

vul@B6848:14 @ nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus eius

vul@B6848:15 @ in vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera ipsius

vul@B6848:16 @ in omnibus istis non paenituit populum et non recesserunt a peccatis suis usque dum deiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram

vul@B6848:17 @ et relicta est gens perpauca et princeps in domo David

vul@B6848:18 @ quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo alii autem multa commiserunt peccata

vul@B6848:19 @ Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum

vul@B6848:20 @ in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion et superbus factus est potentia sua

vul@B6848:21 @ tunc mota sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi parturientes mulieres

vul@B6848:22 @ et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus extulerunt ad caelum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum

vul@B6848:23 @ non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis sed purgavit illos in manu Esaiae sancti prophetae

vul@B6848:24 @ subiecit castra Assyriorum et conteruit illos angelus Dei

vul@B6848:25 @ nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esaias propheta magnus et fidelis in conspectu Dei

vul@B6848:26 @ in diebus ipsius retro rediit sol et addidit regi vitam

vul@B6848:27 @ spiritu magno vidit ultima et obsecratus est lugentes in Sion usque in sempiternum

vul@B6848:28 @ ostendit futura et abscondita antequam evenirent

vul@B6849:1 @ memoria Iosiae in conpositione odoris facti opus pigmentarii

vul@B6849:2 @ in omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria et ut musica in convivio vini

vul@B6849:3 @ ipse est directus divinitus in paenitentia gentis et tulit abominationes impietatis

vul@B6849:4 @ et gubernavit ad Dominum cor ipsius in diebus peccatorum corroboravit pietatem

vul@B6849:5 @ praeter David et Ezechiam et Iosiam omnes peccatum commiserunt

vul@B6849:6 @ nam reliquerunt legem Potentis reges Iudae et contempserunt timorem Dei

vul@B6849:7 @ dederunt enim regnum suum aliis et gloriam suam alienae genti

vul@B6849:8 @ incenderunt electam sanctitatis civitatem et desertas fecerunt vias ipsius in manu Hieremiae

vul@B6849:9 @ nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum aedificare et renovare

vul@B6849:10 @ Ezechihel qui vidit conspectum gloriae quam ostendit illi in curru cherubin

vul@B6849:11 @ nam commemoratus est inimicorum in imbri et benefacere illis qui ostenderunt rectas vias

vul@B6849:12 @ et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo nam rogaverunt Iacob et redimerunt se in fide virtutis

vul@B6849:13 @ quomodo amplificemus Zorobabel nam et ipse quasi signum in dextera manu in Israhel

vul@B6849:14 @ et Iesum Iosedec qui in diebus suis aedificaverunt domum et exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloria sempiterna

vul@B6849:15 @ et Neemia in memoria multi temporis qui erexit nobis muros eversos et stare fecit portas et seras qui erexit domos nostras

vul@B6849:16 @ nemo natus est in terra qualis Enoch nam et ipse receptus est a terra

vul@B6849:17 @ et Ioseph natus est homo princeps fratrum firmamentum gentis rector fratrum stabilimentum populi

vul@B6849:18 @ et ossa ipsius visitata sunt et post mortem prophetaverunt

vul@B6849:19 @ Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt et super omnem animam in origine Adam

vul@B6850:1 @ Simon Onii filius sacerdos magnus qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit

vul@B6850:2 @ templi etiam altitudo ab ipso fundata est duplex aedificatio excelsa parietis templi

vul@B6850:3 @ in diebus ipsius remanaverunt putei aquarum et quasi mare adimpleti sunt supra modum

vul@B6850:4 @ qui curavit gentem suam et liberavit illam a pernicie

vul@B6850:5 @ qui praevaluit amplificare civitatem qui adeptus est gloriam in conversatione gentis et ingressum domus et atrii amplificatus est

vul@B6850:6 @ quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis lucet

vul@B6850:7 @ et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo Dei

vul@B6850:8 @ quasi arcus effulgens in nebulam gloriae et quasi flos rosarum in diebus veris quasi lilia quae sunt in transitu aquae et quasi tus redolens in diebus aestatis

vul@B6850:9 @ quasi ignis effulgens et tus ardens in igni

vul@B6850:10 @ quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso

vul@B6850:11 @ quasi oliva pullulans et gyrus in altitudinem se tollens in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum consummatione virtutis

vul@B6850:12 @ in ascensu altarii sancti gloriam dedit sanctitatis amictum

vul@B6850:13 @ in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans iuxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano

vul@B6850:14 @ sic circa illum steterunt quasi rami in palma et omnes filii Aaron in gloria sua

vul@B6850:15 @ oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israhel et consummationem fungens in ara amplificare oblationem excelsi Regis

vul@B6850:16 @ porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvae

vul@B6850:17 @ et fudit in fundamenta altarii odorem divinum excelso Principi

vul@B6850:18 @ tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus sonaverunt et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram Deo

vul@B6850:19 @ tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum suum et dare preces Deo omnipotenti excelso

vul@B6850:20 @ et amplificaverunt psallentes in vocibus suis et in magna domo auctus est sonus suavitate plenus

vul@B6850:21 @ et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt

vul@B6850:22 @ tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem filiorum Israhel dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriari

vul@B6850:23 @ et iteravit orationem suam volens ostendere virtutem Dei

vul@B6850:24 @ et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit in omni terra qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae et fecit nobiscum secundum suam misericordiam

vul@B6850:25 @ det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israhel per dies sempiternos

vul@B6850:26 @ credere Israhel nobiscum esse misericordiam Dei ut sanet vos in diebus suis

vul@B6850:27 @ duas gentes odit anima mea tertia autem non est gens quam oderim

vul@B6850:28 @ qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus qui habitat in Sicimis

vul@B6850:29 @ doctrinam sapientiae et disciplinae scripsi in codice isto Iesus filius Sirach Hierosolymita qui renovavit sapientiam de corde suo

vul@B6850:30 @ beatus qui in istis versatur bonis qui ponit illa in corde suo sapiens erit semper

vul@B6850:31 @ si enim haec fecerit ad omnia valebit quia lux Dei vestigium eius est

vul@B6851:1 @ oratio Iesu filii Sirach confitebor tibi Domine rex et conlaudabo te Deum salvatorem meum

vul@B6851:2 @ confiteor nomini tuo quoniam adiutor et protector factus es mihi

vul@B6851:3 @ et liberasti corpus meum a perditione a laqueo linguae iniquae et a labiis operantium mendacium et in conspectu adstantium factus es mihi adiutor

vul@B6851:4 @ et liberasti me secundum multitudinem misericordiae nominis tui a rugientibus paratis ad escam

vul@B6851:5 @ de manibus quaerentium animam meam et de portis tribulationis quae circumdederunt me

vul@B6851:6 @ a pressura flammae quae circumdedit me et in medio ignis non sum aestuatus

vul@B6851:7 @ de altitudine ventris inferi et a lingua coinquinata et verbo mendacii a rege iniquo et lingua iniusta

vul@B6851:8 @ laudavit usque ad mortem anima mea Dominum

vul@B6851:9 @ et vita mea adpropinquans erat infero deorsum

vul@B6851:10 @ circumdederunt me undique et non erat qui adiuvaret respiciens eram ad adiutorium meum et non erat

vul@B6851:11 @ memoratus sum misericordiae tuae Domine et operationis tuae quae a saeculo sunt

vul@B6851:12 @ quoniam erues sustinentes te et liberas eos de manibus gentium

vul@B6851:13 @ exaltasti super terram habitationem meam et pro morte defluenti deprecatus sum

vul@B6851:14 @ invocavi Dominum patrem Domini mei ut non derelinquat me in die tribulationis meae et in tempore superborum sine adiutorio

vul@B6851:15 @ laudabo nomen tuum adsidue et conlaudabo illum in confessione exaudita est oratio mea

vul@B6851:16 @ liberasti me de perditione et eripuisti me de tempore iniquo

vul@B6851:17 @ propterea confitebor et laudem dicam tibi et benedicam nomen Domini

vul@B6851:18 @ cum adhuc iunior sum priusquam oberrem quaesivi sapientiam palam in oratione mea

vul@B6851:19 @ ante tempus postulabam pro illa et usque in novissimis inquiram eam defloriet tamquam praecox uva

vul@B6851:20 @ laetatum est cor meum in ea ambulavit pes meus iter rectum a iuventute mea investigabam eam

vul@B6851:21 @ inclinavi modice aurem meam et excepi illam

vul@B6851:22 @ multam inveni in me ipso sapientiam multum profeci in ea

vul@B6851:23 @ dans mihi sapientiam dabo gloriam

vul@B6851:24 @ consiliatus sum enim ut facerem illam zelatus sum bonum et non confundor

vul@B6851:25 @ conluctata est anima mea in illa et in faciendo eam confirmatus sum

vul@B6851:26 @ manus meas extendi in altum et insapientia eius luxi

vul@B6851:27 @ animam meam direxi ad illam et in agnitione inveni eam

vul@B6851:28 @ possedi cum ipsis cor ab initio propter hoc non derelinquar

vul@B6851:29 @ venter meus conturbatus est quaerendo illam propterea possidebo bonam possessionem

vul@B6851:30 @ dedit enim mihi Dominus linguam mercedem meam et in ipsa laudabo eum

vul@B6851:31 @ adpropiate ad me indocti et congregate vos in domum disciplinae

vul@B6851:32 @ quid adhuc retardatis et quid dicitis in his animae vestrae sitiunt vehementer

vul@B6851:33 @ aperui os meum et locutus sum conparate vobis sine argento

vul@B6851:34 @ et collum vestrum subicite sub iugo et suscipiat anima vestra disciplinam in proximo est enim invenire eam

vul@B6851:35 @ videte oculis vestris quoniam modice laboravi et inveni mihi multam requiem

vul@B6851:36 @ adsumite disciplinam in multo numero argenti et copiosum aurum possidete in ea

vul@B6851:37 @ laetetur anima vestra in misericordia eius et non confundemini in laude ipsius

vul@B6851:38 @ operamini opus vestrum ante tempus et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo

vul@B6852:1 @ et declinavit Salomon genua in conspectu totius ecclesiae Israhel et aperuit manus suas ad caelum et dixit

vul@B6852:2 @ Domine Deus Israhel non est tibi similis Deus in caelo sursum neque in terra deorsum

vul@B6852:3 @ qui custodis testamentum tuum et misericordiam pueris tuis euntibus in conspectu tuo in toto corde

vul@B6852:4 @ servans puero tuo David quae locutus es illi et locutus es in ore tuo et in manu tua supplesti quasi dies iste

vul@B6852:5 @ et nunc Domine Deus Israhel custodi puero tuo David quae locutus es illi dicens non deerit tibi vir a facie mea sedens in throno Israhel

vul@B6852:6 @ verum si custodierint filii tui manum suam ut in praeceptis meis ambulent sicut ambulaverunt in conspectu meo

vul@B6852:7 @ et nunc Domine Deus Israhel creditum est verbum quod locutus es puero tuo David

vul@B6852:8 @ quoniam si vere habitabit Deus cum hominibus in terra

vul@B6852:9 @ si caelum caeli non sufficit verum domus quam aedificavi

vul@B6852:10 @ et respicias ad orationem pueri tui et precationem Domine ut exaudias placationem orationis quam puer tuus orat coram te

vul@B6852:11 @ ut sint oculi tui super domum hanc die et nocte in locum quem dixisti invocari nomen tuum et exaudias orationem quam puer tuus orat in hunc locum

vul@B6852:12 @ et exaudias precationem pueri tui et populi tui Israhel si oraverint in loco isto

vul@B691:1 @ et egit Iosias pascha in Hierosolymis Domino suo et immolavit phase quartadecima luna primi mensis,

vul@B691:2 @ statuens sacerdotes per vices stolas amictos in templo Domini.

vul@B691:3 @ et dixit Levitis sacris servis Israhel, ut sanctificarent se Domino in positione Domini sanctam arcam in domo, quam aedificavit Salomon filius David rex.

vul@B691:4 @ non erit vobis tollere super umeros eam. et nunc deservite Domino nostro et curam agite gentis illius Israhel et parate secundum pagos et tribus nostras

vul@B691:5 @ secundum scripturam David regis Israhel et secundum magnificentiam Salomonis filii eius. et omnes in templo et secundum particulam principatus paternam vestram eorum Levitarum, qui stant in conspectu fratrum vestrorum filiorum Israhel,

vul@B691:6 @ immolate pascha et sacrificia parate fratribus vestris et facite secundum praeceptum Domini, quod datum est Moysi.

vul@B691:7 @ et donavit Iosias in plebem quae inventa est oves agnorum et hedorum et caprarum triginta milia, vitulos tria milia.

vul@B691:8 @ haec de regalibus data sunt secundum promissionem populo et sacerdotibus in pascha et Levitis. et dedit Helchias et Zaccharias et Hellus praepositi domus ipsis sacerdotibus in pascha oves numero duo milia sescentas v trecentos.

vul@B691:9 @ et Iechonias et Sameas et Nathanahel frater et Asabias et Ozihel et Ioram tribuni dederunt Levitis in phase oves quinque milia, vitulos septingentos.

vul@B691:10 @ et haec cum fierent, eleganter steterunt sacerdotes et Levitae, habentes azyma per tribus

vul@B691:11 @ et secundum partes principatus patrum in conspectu populi, offerre Domino secundum ea quae in libro Moysi scripta sunt. et sic ad diluculum.

vul@B691:12 @ et assaverunt phase igne prout oportebat, et hostias coxerunt in aeniolis et ollis cum beneolentia,

vul@B691:13 @ et tulerunt omnibus qui erant ex plebe. et post haec paraverunt sibi et sacerdotibus.

vul@B691:14 @ sacerdotes enim offerebant hostias et adipes, usque dum finita esset hora, et Levitae paraverunt sibi et fratribus suis filiis Aaron.

vul@B691:15 @ et sacri cantores filii Asaph erant super ordinem eorum secundum praeceptum David, et Asaph et Zaccharias et Ieddinus qui erat a rege.

vul@B691:16 @ et ostiarii per singulas ianuas, ita ut non praevaricaret unusquisque suum vicem; fratres enim ipsorum Levitae paraverunt illis.

vul@B691:17 @ et consummata sunt quae pertinebant ad sacrificium Domini

vul@B691:18 @ illa die, agi phase et offerri hostias super Domini sacrarium secundum praeceptum regis Iosiae.

vul@B691:19 @ et egerunt filii Israhel qui inventi sunt in tempore illo phase et diem festum azymorum per dies septem.

vul@B691:20 @ et non est celebratum phase tale in Israhel a temporibus Samuhel prophetae.

vul@B691:21 @ et omnes reges Israhel non celebraverunt pascha tale, quale egit Iosias et sacerdotes et Levitae et Iudaei et omnis Israhel, qui inventi sunt in commoratione Hierosolymis.

vul@B691:22 @ octavodecimo anno regnante Iosia celebratum est phase.

vul@B691:23 @ et directa sunt opera Iosiae in conspectu Domini sui in corde pleno metuentia.

vul@B691:24 @ et quae circa illum quidem conscripta sunt in pristinis temporibus, de eis qui peccaverunt quique inreligiosi fuerunt in Dominum prae omnem gentem et regnum et qui non quaerunt ipsum et verba Domini super Israhel.

vul@B691:25 @ et post omnem actum hunc Iosiae ascendit Pharao rex Aegypti, veniens bellum abicere in Charchamis super Eufraten, et exivit in obviam illi Iosias.

vul@B691:26 @ et misit rex Aegypti ad Iosiam dicens: quid mihi et tibi est rex Iudaeae?

vul@B691:27 @ non sum ad te missus a Domino, super Eufraten enim bellum meum est, et Dominus mecum est festinans, descende.

vul@B691:28 @ et non est Iosias reversus super currum suum, sed expugnare eum conabatur, non adtendens verbum prophetiae ex ore Domini.

vul@B691:29 @ sed constituit ad eum bellum in campo Metedaus. et descenderunt principes ad regem Iosiam.

vul@B691:30 @ et dixit rex pueris suis: amovete me a proelio; infirmatus sum enim valde. et statim amoverunt eum pueri ipsius de acie.

vul@B691:31 @ et ascendit super currum secundarium suum, et perveniens Hierosolymam vita functus est, et sepultus est in paterno sepulchro.

vul@B691:32 @ et in tota Iudaea lugebant Iosiam, et lamentabat Hieremias propheta pro Iosiam, et qui praesidebant cum uxoribus lamentabant eum usque in hunc diem. et datum est hoc fieri semper in omne genus Israhel.

vul@B691:33 @ haec autem proscripta sunt in libro historiarum regum Iudaeae, et singula gesta actus Iosiae, eius gloriae et intellectus eius in lege Domini, quaeque gesta sunt ab eo et quae nunc, conscripta sunt in libro regum Israhel et Iuda.

vul@B691:34 @ et adsumentes qui erant ex gente Iechoniam filium Iosiae constituerunt regem pro Iosia patre suo, cum esset annorum viginti trium.

vul@B691:35 @ et regnavit super Israhel mensibus tribus. et amoto eo rex Aegypti ne regnaret Hierosolymis,

vul@B691:36 @ multavit gentem argenti talenta centum et auri talenta decem.

vul@B691:37 @ et constituit rex Aegypti regem Ioachim fratrem ipsius regem Iudaeae et Hierusalem.

vul@B691:38 @ et alligavit magistratus Ioachim, Zaracele fratrem suum adprehendens reduxit Aegypto.

vul@B691:39 @ annorum autem erat Ioachim viginti quinque, cum regnaret in terra Iudaeae et in Hierusalem, et fecit malignum in conspectu Domini.

vul@B691:40 @ post hunc autem ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et alligans eum in aereo vinculo perduxit in Babyloniam.

vul@B691:41 @ et de sacris vasis Domini accepit Nabuchodonosor et tulit et consecravit in templo suo in Babylonia.

vul@B691:42 @ nam de inmunditia illius et inreligiositate scriptum est in libro temporum regum.

vul@B691:43 @ et regnavit Ioachim filius ipsius pro eo; cum autem constitutus esset, erat annorum octo.

vul@B691:44 @ regnavit autem menses tres et dies decem in Hierusalem, et fecit malignum in conspectu Domini.

vul@B691:45 @ et post annum mittens Nabuchodonosor transmigravit eum in Babyloniam simul cum sacris vasis Domini.

vul@B691:46 @ et constituit Sedeciam regem Iudaeae et Hierusalem, cum esset annorum viginti unius. regnavit autem annis undecim,

vul@B691:47 @ et fecit malignum in conspectu Domini, et non est veritus a verbis quae dicta sunt ab Hieremia propheta ex ore Domini.

vul@B691:48 @ et adiuratus a rege Nabuchodonosor in nomine Domini peierans discessit, et indurata cervice sua et corde suo transgressus est legitima Domini Dei Israhel.

vul@B691:49 @ et duces populi et sacerdotum multa inique gesserunt et impie egerunt super omnes inmunditias gentium, et polluerunt templum Domini quod sacratum erat in Hierosolymis.

vul@B691:50 @ et misit Deus patrum ipsorum per angelum suum revocare eos, propter quod parceret illis et tabernaculo suo.

vul@B691:51 @ ipsi vero subsannabant in angelis eius et, qua die locutus est Dominus, erant inludentes prophetas eius,

vul@B691:52 @ quoadusque ad iracundiam concitatus super gentem suam propter inreligiositates, praecepit ascendere reges Chaldeorum.

vul@B691:53 @ hii occiderunt iuvenes illorum in gladio in circuitu sancti templi eorum, et non pepercerunt iuveni et virgini et seni et adulescenti eorum.

vul@B691:54 @ sed omnes traditi sunt in manus ipsorum. et omnia sacra vasa Domini magna et pusilla et arcam Domini et regales apothecas resumentes tulerunt in Babyloniam.

vul@B691:55 @ et incenderunt domum Domini, et demolierunt muros Hierusalem et turres eius incenderunt in igne.

vul@B691:56 @ et consummaverunt et omnia honorifica eius ad nihilum redegerunt. et reliquos abduxerunt a gladio in Babylonem.

vul@B691:57 @ et erant servi illius et filii illius usque dum regnarent Persae, in repletione verbi Domini in ore Hieremiae,

vul@B691:58 @ quousque benigne ageret terra sabbata sua. omni tempore desertionis suae sabbatizavit in adimpletione annorum septuaginta.

vul@B692:1 @ regnante Cyro Persarum anno primo, in consummatione verbi Domini in ore Hieremiae,

vul@B692:2 @ suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum. et praedicavit in toto regno suo et simul per scripturam

vul@B692:3 @ dicens: haec dicit rex Persarum Cyrus: me constituit regem orbi terrarum Dominus Israhel, Dominus excelsus.

vul@B692:4 @ et significavit mihi aedificare sibi domum in Hierusalem quae est in Iudaea.

vul@B692:5 @ si quis est ex genere vestro, sit Dominus ipsius cum eo, et ascendens in Hierusalem quae est in Iudaea aedificet domum Domino Israhel; hic est Dominus inhabitans Hierusalem.

vul@B692:6 @ quotquot ergo circa loca habitant, adiuvent eum qui sunt in loco ipsius in auro et argento,

vul@B692:7 @ in dationibus cum equis et iumentis cumque aliis quae secundum vota adponuntur in aedem Domini quae est in Hierusalem.

vul@B692:8 @ et stantes principes tribuum pagorum Iudae et tribus Beniamin et sacerdotes et Levitae, quos excitavit Dominus ascendere et aedificare domum Domini quae est in Hierusalem, et qui erant in circuitu eorum,

vul@B692:9 @ adiuverunt in omni argento et auro, equis et iumentis et votis quam pluribus, multi quorum sensus excitatus est.

vul@B692:10 @ et rex Cyrus protulit vasa sacra Domini, quae transtulit Nabuchodonosor ex Hierusalem et consecravit ea in suo idolo.

vul@B692:11 @ et proferens ea Cyrus rex Persarum tradidit Mitridati qui erat super thesauros ipsius.

vul@B692:12 @ per hunc autem tradita sunt Salamanassaro praesidi Iudaeae.

vul@B692:13 @ horum autem is numerus: libatoria aurea mille, argentea sescenta, thyiscae argenteae triginta, fialae aureae triginta, item argenteae duo milia trecentae et alia vasa mille.

vul@B692:14 @ omnia autem vasa aurea et argentea quattuor milia quadringenta sexaginta novem.

vul@B692:15 @ et evacuata sunt a Salamanassaro simul cum his qui ex captivitate Babyloniae in Hierosolymam.

vul@B692:16 @ in Artaxersis autem Persarum regis temporibus scripserunt ei, de his qui inhabitabant in Iudaea et in Hierusalem, Balsamus et Mitridatis et Sabellius et Rathimus et Beltemus et Samelius scriba et reliqui deservientes ei et inhabitantes in Samaria et ceteris locis subiectam epistulam: regi Artaxersi,

vul@B692:17 @ domine, pueri tui Rathimus ab accedentibus et Sabellius scriba et reliqui curiae suae iudices in Coelensyriam et Foenicen

vul@B692:18 @ et nunc notum sit domino regi, quoniam Iudaei qui ascenderunt a vobis ad nos, venientes in Hierusalem civitatem refugam et pessimam, aedificant foros eius et statuunt muros et templum suscitant.

vul@B692:19 @ quod si civitas ista et muri consummati fuerint, tributa non sustinebunt pendere, sed etiam regibus resistent.

vul@B692:20 @ et quia id agitur circa templum, recte habere arbitrati sumus non despicere hoc ipsum,

vul@B692:21 @ sed notum facere domino regi, ut, si videbitur regi, quaeratur in libris patrum tuorum.

vul@B692:22 @ et invenies in admonitionibus scripta de his et scies, quoniam civitas ista fuit refuga et reges et civitates concutiens,

vul@B692:23 @ et Iudaei refugae et proelia committentes in ea ab aeterno, ob quam causam civitas ista deserta est.

vul@B692:24 @ nunc ergo notum facimus tibi, rex domine, quoniam si civitas ista aedificata fuerit, et huius muri erecti fuerint descensus tibi non erit in Coelensyriam et Foenicen.

vul@B692:25 @ tunc rescripsit rex Rathimo qui scribebat accedentia et Beltemo et Sabellio scribae et ceteris constitutis et inhabitantibus in Syriam et Foenicen et Samariam ea quae subiecta sunt:

vul@B692:26 @ legi epistulam quam misistis mihi. praecepi ergo inquiri et inventum est, quoniam civitas illa est ab aevo regibus resistens,

vul@B692:27 @ et homines refugae et proelia in ea efficientes, et reges fortissimi erant in Hierusalem dominantes et tributa exigentes a Coelensyria et Foenice.

vul@B692:28 @ nunc ergo praecepi prohibere homines illos aedificare civitatem et providere, ne quid ultra haec fiant,

vul@B692:29 @ sed nec procedant in plurimum ea quae sunt malitiae, ita ut regibus molestia inportetur.

vul@B692:30 @ tunc recitatis his quae a rege Artaxerse scripta fuerant, Rathimus et Sabellius scriba et qui cum his constituti erant iungentes festinanter venerunt in Hierusalem cum equitatu et turba et agmine,

vul@B692:31 @ coeperunt prohibere aedificantes, et vacabant ab aedificatione templi in Hierusalem usque secundo anno regni Darii Persarum regis.

vul@B693:1 @ rex Darius fecit cenam magnam omnibus vernaculis suis et omnibus magistratibus Mediae et Persis

vul@B693:2 @ et omnibus purpuratis et praetoribus et consulibus et praefectis sub illo, ab India usque Aethiopiam centum viginti septem provinciis.

vul@B693:3 @ et cum manducassent et bibissent et satiati revertebantur, tunc Darius rex ascendit in cubiculo suo et dormivit et expergefactu

vul@B693:4 @ tunc illi tres iuvenes, corporis custodes qui custodiebant corpus regis, dixerunt alter altero:

vul@B693:5 @ dicamus unusquisque nostrum sermonem, qui praecellat; et cuiuscumque apparuerit sermo sapientior alterius, dabit illi Darius rex dona magna et epinicia magna,

vul@B693:6 @ purpura cooperiri et in auro bibere et super aurum dormire et currum aureo freno et cidarim byssinam et torquem circa collum,

vul@B693:7 @ et secundo loco sedebit a Dario propter sapientiam suam et cognatus Darii vocabitur.

vul@B693:8 @ tunc scribentes singuli suum verbum signaverunt et posuerunt subtus cervical Darii regis.

vul@B693:9 @ et dixerunt: cum surrexerit rex, dabunt illi scripta sua; et quodcumque iudicaverit rex et tres magistratus Persidis, quoniam verbum eius sapientius est, ipsi dabitur victoria sicut scriptum est.

vul@B693:10 @ unus scripsit: fortius est vinum.

vul@B693:11 @ alius scripsit: fortior est rex.

vul@B693:12 @ tertius autem scripsit: fortiores sunt mulieres, super omnia autem vincit veritas.

vul@B693:13 @ et cum surrexisset rex, acceperunt scripta sua et dederunt illi et legit.

vul@B693:14 @ et mittens vocavit omnes magistratus Persarum et Medorum et purpuratos et praetores et praefectos.

vul@B693:15 @ et sederunt in consilio et lecta sunt scripta coram ipsis.

vul@B693:16 @ et dixit: vocate adulescentes, et ipsi indicabunt verba sua, et vocati sunt et introierunt.

vul@B693:17 @ et dixit illis: indicate nobis de his quae scripta sunt. et coepit prior, qui dixerat de fortitudine vini,

vul@B693:18 @ et dixit: viri, quam praevalet vinum! omnibus hominibus qui bibunt illud seducit mentem.

vul@B693:19 @ itemque regis et orfani facit mentem unam, item servi ac liberi, pauperis et divitis.

vul@B693:20 @ et omnem mentem convertit in securitatem et iucunditatem, et non meminit omnem tristitiam et debitum.

vul@B693:21 @ et omnia praecordia facit honesta, et non meminit regem nec magistratum, et omnia per talenta facit loqui.

vul@B693:22 @ et non meminerunt cum biberint amicitiam nec fraternitatem, sed post non multum sumunt gladios.

vul@B693:23 @ et cum a vino merserint et surrexerint, non meminerunt quae gesserunt.

vul@B693:24 @ o viri, non praecellit vinum quod sic cogit facere? et tacuit hoc dicto.

vul@B694:1 @ et inchoavit sequens dicere, qui dixit de fortitudine regis:

vul@B694:2 @ o viri, non praecellunt homines, qui terram et mare obtinent et omnia quae sunt in eis?

vul@B694:3 @ rex autem super omnia praecellit et dominatur eorum, et omne quodcumque dixerit illis faciunt.

vul@B694:4 @ et si miserit illos ad bellatores, vadunt et demoliunt montes et muros et turres,

vul@B694:5 @ iugulantur et iugulant, et regis verbum non praetereunt. nam si vicerint, adferunt regi omnia quaecumque praedati fuerint

vul@B694:6 @ semper et alia omnia. et quotquot non militant nec pugnant sed colunt terram, rursum cum fuerint metentes adferunt regi; et alter alterum cogentes adferunt tributa regi.

vul@B694:7 @ et ipse unus solus. et si dixerit occidere, occidunt; dixit remittere, remittunt;

vul@B694:8 @ dixit percutere, percutiunt; dixit exterminare, exterminant; dixit aedificare, aedificant;

vul@B694:9 @ dixit excidere, excidunt; dixit plantare, plantant.

vul@B694:10 @ et omnis plebs et virtutes eum obaudiunt. et super haec ipse recumbit et manducat et bibit et dormit;

vul@B694:11 @ hii autem custodiunt in circuitu eum, et non possunt ire singuli facere opera sua, sed nec indictoaudientes sunt ei.

vul@B694:12 @ o viri, quomodo non praecellit rex, qui sic diffamatur. et tacuit.

vul@B694:13 @ tertius, qui dixerat de mulieribus et veritate, hic est Zorobabel, coepit loqui:

vul@B694:14 @ viri, non magnus rex et multi homines? nec vinum praecellit? quis est ergo qui dominatur eorum?

vul@B694:15 @ nonne mulieres? genuerunt regem et omnem populum, qui dominantur mari et terrae.

vul@B694:16 @ et ex illis nati sunt, et ipsae educaverunt eos qui plantaverunt vineas, ex quibus vinum fit.

vul@B694:17 @ et ipsae faciunt stolas omnium hominum, et ipsae faciunt gloriam hominibus, et non possunt homines separari a mulieribus.

vul@B694:18 @ si congregaverint aurum et argentum et omnem rem speciosam, et viderint mulierem unam bono habitu et bona specie,

vul@B694:19 @ omnia haec relinquentes in eam intendunt et aperto ore conspiciunt, et eam eligunt magis quam aurum et argentum et omnem rem speciosam.

vul@B694:20 @ homo suum patrem derelinquit, qui enutriit eum, et suam regionem, et ad mulierem suam coniungit se.

vul@B694:21 @ et cum muliere remittit animam, et neque patrem meminit neque matrem neque regionem.

vul@B694:22 @ et hinc oportet vos scire, quoniam mulieres dominantur vestri. nonne doletis et laboratis, et omnia mulieribus confertis et datis?

vul@B694:23 @ et accipit homo gladium suum et vadit in via, furta facere et homicidia et mare navigare et flumina,

vul@B694:24 @ et leonem videt et in tenebris ingreditur. et cum furtum fecerit et fraudes et rapinas, amabili suae adfert.

vul@B694:25 @ et iterum diligit homo suam uxorem magis quam patrem aut matrem.

vul@B694:26 @ et multi dementes facti sunt propter suas uxores, et servi facti sunt propter illas.

vul@B694:27 @ et multi perierunt et iugulati sunt et peccaverunt propter mulieres.

vul@B694:28 @ et nunc mihi non creditis? nonne magnus est rex in potestate sua, quoniam omnes regiones verentur tangere eum?

vul@B694:29 @ videbam tamen Apemen, filiam Bezacis Mirifici, concubinam regis sedentem iuxta regem ad dexteram,

vul@B694:30 @ et auferentem diadema de capite regis et inponentem sibi; et palmis caedebat regem de sinistra manu.

vul@B694:31 @ et super haec rex aperto ore intuebatur eam. et si adriserit ei, ridet; nam si indignata fuerit ei, blanditur ei, donec reconcilietur ei in gratiam.

vul@B694:32 @ o viri, cur non mulieres quae ista agunt?

vul@B694:33 @ et tunc rex et purpurati intuebantur alterutrum. et inchoavit loqui de veritate:

vul@B694:34 @ o viri, nonne fortes sunt mulieres? magna est terra et excelsum est caelum et velox cursus solis, quoniam convertit in gyro caeli et rursum revertitur in locum suum in una die.

vul@B694:35 @ nonne magnificus est qui haec facit? et veritas magna et fortior prae omnibus.

vul@B694:36 @ omnis terra veritatem invocat, caelum etiam ipsam benedicit, et omnia opera moventur et tremunt eam, et non est cum ea quicquam iniquum.

vul@B694:37 @ vinum iniquum, iniquus rex, iniquae mulieres, iniqui omnes filii hominum, et iniqua omnia opera illorum, et non est in ipsis v sua iniquitate peribunt.

vul@B694:38 @ et veritas manet et invalescit in aeternum, et vivit et obtinet in saecula saeculorum.

vul@B694:39 @ nec est apud eam accipere personas neque differentias, sed quae iusta sunt facit omnibus iniustis ac malignis. et omnes benignantur in operibus eius,

vul@B694:40 @ et non est in iudicio eius iniquum. eique fortitudo et regnum et potestas et maiestas omnium aevorum. benedictus Deus veritatis.

vul@B694:41 @ et desiit loquendo. et omnis populus clamaverunt et dixerunt: magna veritas et praevalet.

vul@B694:42 @ tunc rex ait illi: pete si quid vis amplius quam quae scripta sunt, et dabo tibi, secundum quod inventus es sapientior proximis. et proximus mihi sedebis et cognatus meus vocaberis.

vul@B694:43 @ tunc ait regi: memor esto voti quod vovisti aedificare Hierusalem in die qua regnum accepisti,

vul@B694:44 @ et omnia vasa quae accepta sunt ex Hierusalem remittere, quae separavit Cyrus quando mactavit Babyloniam, et vovit remittere ea ibi.

vul@B694:45 @ et tu vovisti aedificare templum, quod incenderunt Idumei, quando exterminata est Iudaea a Chaldeis.

vul@B694:46 @ et nunc hoc est quod postulo a te, domine rex, et quod peto, et haec est maiestas a te quam postulo, ut facias votum quod vovisti Regi caeli ex ore tuo.

vul@B694:47 @ tunc surgens Darius rex osculatus est illum, et scripsit ei epistulas ad omnes dispensatores et praefectos et purpuratos, ut deducerent eum et eos qui cum illo erant omnes ascendentes aedificare Hierusalem.

vul@B694:48 @ et omnibus praefectis qui erant in Coelensyria et Foenice et Libano scripsit epistulas, ut transveherent ligna cedrina a Libano in Hierusalem, et ut aedificarent cum eis civitatem.

vul@B694:49 @ et scripsit omnibus Iudaeis qui ascendebant a regno in Iudaeam pro libertate, omnem potentem et magistratum et praefectum non supervenire ad ianuas ipsorum,

vul@B694:50 @ et omnem regionem quam obtinuerant esse inmunem eis, et Idumei relinquant castella quae obtinent Iudaeorum,

vul@B694:51 @ et in structuram templi dari per singulos annos talenta viginti, usque dum peraedificaretur,

vul@B694:52 @ et super sacrarium holocaustomata ustilari cotidie, sicut habent praeceptum, alia talenta decem offerre per singulos annos,

vul@B694:53 @ et omnibus qui procedunt a Babylonia condere civitatem ut esset libertas, tam ipsis quam filiis eorum, et omnibus sacerdotibus qui procedunt.

vul@B694:54 @ scripsit autem et quantitatem et sacram stolam, qua deservirent in ea.

vul@B694:55 @ et Levitis scripsit dari praebita usque in diem, qua consummabitur domus et Hierusalem extruetur.

vul@B694:56 @ et omnibus custodientibus civitatem scripsit dari eis sortes et stipendia.

vul@B694:57 @ et dimisit omnia vasa quae separaverat Cyrus a Babylonia; et omnia quaecumque dixit Cyrus fieri, etiam ipse praecepit fieri et mitti Hierusalem.

vul@B694:58 @ et cum processisset ille adulescens, elevans faciem in caelum et in Hierusalem benedixit Regem caeli

vul@B694:59 @ et dixit: abs te est victoria et abs te est sapientia et claritas, et ego tuus servus sum.

vul@B694:60 @ benedictus es qui dedisti mihi sapientiam, et tibi confiteor, Domine patrum nostrorum.

vul@B694:61 @ et accepit epistulas, et profectus est in Babyloniam, et venit et nuntiavit fratribus suis omnibus qui fuerunt in Babylonia.

vul@B694:62 @ et benedixerunt Deum patrum suorum, quoniam dedit illis remissionem et refrigerium,

vul@B694:63 @ ut ascenderent et aedificarent Hierusalem et templum, ubi nominatum est nomen eius in ipso. et exultabant cum musicis et laetitia diebus septem.

vul@B695:1 @ post haec autem electi sunt ut ascenderent principes pagorum domus per tribus suas, et uxores illorum et filii et filiae eorum et servi et ancillae ipsorum et pecora illorum.

vul@B695:2 @ et Darius misit una cum eis equites mille, donec deducerent eos in Hierusalem cum pace et cum musicis et cum tympanis et tibiis.

vul@B695:3 @ et omnes fratres eorum erant ludentes, et fecit eos ascendere simul cum illis.

vul@B695:4 @ et haec sunt nomina virorum qui ascenderunt per pagos suos in tribus et in partem principatus ipsorum.

vul@B695:5 @ sacerdotes filii Finees filii Aaron: Iesus filius Iosedech, Ioachim filius Zorobabel illius Salathihel de domo David ex progenie Phares, tribu autem Iuda,

vul@B695:6 @ qui locutus est sub Dario rege Persarum sermones mirificos, in secundo anno regni ipsius, mense nisan primo.

vul@B695:7 @ sunt autem hii qui ex Iudaea ascenderunt de captivitate transmigrationis, quos transmigravit Nabuchodonosor rex Babyloniae in Babyloniam. et reversus est in Hierusalem

vul@B695:8 @ et reliquam partem Iudaeae unusquisque in suam civitatem. qui venerunt cum Zorobabel et Iesu Neemia Sareo Reselimeo Emmanio Mardocheo Beelsuro Mepsato Thorolio Roebo Mauna de principibus eorum.

vul@B695:9 @ et numerus ab gentilibus eorum et praepositi eorum: filii Phares duo milia centum septuaginta duo,

vul@B695:10 @ filii Ares tria milia quinquaginta septem,

vul@B695:11 @ filii Femo centum quadraginta duo, in filiis Iesu et Ioab duo milia trecenti duo,

vul@B695:12 @ filii Demu duo milia quadringenti septuaginta, filii Chorab mille ducenti quinque, filii Baniae sescenti sexaginta octo,

vul@B695:13 @ filii Bebet quadringenti tres, filii Arcad quadringenti viginti septem,

vul@B695:14 @ filii Can triginta septem, filii Zoroar duo milia sexaginta sex, filii Adinu quadringenti sexaginta unus,

vul@B695:15 @ filii Azerectis centum octo, filii Ciaso et Zetas centum septem, filii Azoro quadringenti triginta novem,

vul@B695:16 @ filii Ebdarbone mille centum triginta duo, filii Ananiae centum triginta, filii Asom

vul@B695:17 @ filii Marsar trecenti viginti duo, filii Gebbarus nonaginta quinque, filii Sepolemon centum viginti tres,

vul@B695:18 @ filii ec Nepopas quinquaginta quinque, filii ec Banatus centum quinquaginta octo, filii ec Betamos centum triginta duo,

vul@B695:19 @ filii ec Cartapatros qui Enocadies et Modiae quadringenti viginti duo, qui ex Gramas et Gabes mille centum viginti unus,

vul@B695:20 @ qui ex Machaloth centum viginti duo, qui ex Basellon et Ceagge sexaginta quinque, qui ex Bastoro centum viginti duo,

vul@B695:21 @ qui ex Betonobes quinquaginta quinque, filii Liptis centum quinquaginta quinque, filii Labomu trecenti quinquaginta septem,

vul@B695:22 @ filii Sioen trecenti septuaginta, filii Saudon et Diomus trecenti septuaginta octo,

vul@B695:23 @ filii Ericus duo milia centum quadraginta quinque filii Anaas trecenti septuaginta. sacerdotes:

vul@B695:24 @ filii Ieddus filii Ieu inter filios Eliasib octingenti septuaginta duo, filii Emmerus ducenti quinquaginta duo,

vul@B695:25 @ filii Fasuru trecenti quinquaginta septem, filii Caree ducenti decem septem.

vul@B695:26 @ filii Levitae: filii Iesu in Caduhel et Banus et Serebias et Edias septuaginta quattuor. omnis numerus a duodecim annis triginta milia quadringenti sexaginta duo.

vul@B695:27 @ filii et filiae et uxores, omnis conputatio quadraginta milia ducenti quadraginta duo.

vul@B695:28 @ filii sacerdotes qui psallebant in templo: filii Asaph centum viginti octo.

vul@B695:29 @ ostiarii: filii Esmemu, filii Ater, filii Amon, filii Accub, Atopa, filii Tobi, omnes centum triginta novem.

vul@B695:30 @ sacerdotes servientes in templo: filii Sel, filii Gasipa, filii Tabloth, filii Cariae, filii Suu, filii Hellu, filii Labana, filii Acmata, filii Acub, filii Uta, filii Ceta, filii Aggab, filii Obai, filii Anan, filii Cavua, filii Geddu,

vul@B695:31 @ filii Au, filii Radiu, filii Desanum, filii Necoba, filii Caseba, filii Gaze, filii Oziu, filii Finoe, filii Atrem, filii Basten, filii Asiana, filii Manei, filii Nafisim, filii Accufu, filii Agifa, filii Ariu, filii Faricin, filii Fasalom,

vul@B695:32 @ filii Meedda, filii Fusa, filii Chared, filii Barchus, filii Sarea, filii Toesi, filii Nasit, filii Agifa, filii Pedon,

vul@B695:33 @ Salomon, filii eius: filii Asoffot, filii Farida, filii Celi, filii Dedon, filii Geddahel, filii Sefegi,

vul@B695:34 @ filii Aggia, filii Facaret, filii Sabatham, filii Saronet, filii Malsic, filii Ame, filii Safiu, filii Addus, filii Suba, filii Aeirra, filii Rabocis, filii Safat, filii Malmon.

vul@B695:35 @ omnes sacro servientes et pueri Salomonis quadringenti octoginta duo.

vul@B695:36 @ hii sunt filii qui ascenderunt a Thermeleth et Thelarsas, princeps eorum Carmellan et Chareth.

vul@B695:37 @ non poterant edicere civitates suas et progenies, quemadmodum sint ex Israhel: filii Dalaru, filii Tubam, filii Necoda mille quinquaginta duo.

vul@B695:38 @ et ex sacerdotibus qui fungebantur sacerdotio et non sunt inventi: filii Obia, filii Achisos, filii Addiu qui accepit Umin uxorem ex filiabus Fargeleu

vul@B695:39 @ et vocati sunt nomine eius. et horum quaesita est generis scriptura in pedatura et non est inventa, et prohibiti sunt sacerdotio fungi.

vul@B695:40 @ et dixit illis Neemias et Atharas, ne participentur sancta, donec exsurgat pontifex indutus in ostensionem et

vul@B695:41 @ omnis autem Israhel erant a duodecim annorum, exceptis servis et ancillis, quadraginta duo milia trecenti sexaginta.

vul@B695:42 @ servi horum et ancillae septem milia trecenti triginta septem, cantores et cantatrices ducenti sexaginta quinque,

vul@B695:43 @ cameli quadringenti triginta quinque, equi septem milia triginta sex, muli ducenti quadraginta quinque, subiugalia quinque milia quingenti viginti quinque.

vul@B695:44 @ et de praepositis ipsis per pagos, dum venirent in templum Dei quod erat in Hierusalem, vovere suscitare templum in loco suo secundum suam virtutem,

vul@B695:45 @ et dare in templum thesaurarium operum sacrum, auri minas decem milia et stolas sacerdotales centum.

vul@B695:46 @ et inhabitaverunt sacerdotes et Levitae et qui exierant ex plebe in Hierusalem et in regione, et sacri cantores et ostiarii et omnis Israhel in regionibus suis.

vul@B695:47 @ instante autem septimo mense cumque essent filii Israhel unusquisque in suis rebus, convenerunt unianimes in atrium quod erat ante ianuam orientalem.

vul@B695:48 @ et stantes Iesus filius Iosedech et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et huius fratres paraverunt altare,

vul@B695:49 @ ut offerrent super illud holocaustomata secundum quae in Moysi libro hominis Dei praescripta sunt.

vul@B695:50 @ et convenerunt ipsis ex aliis nationibus terrae. et erexerunt sacrarium in loco suo omnes gentes terrae, et offerebant hostias et holocaustomata Domino matutina.

vul@B695:51 @ et egerunt scenophegiam et diem sollemnem, sicuti praeceptum est in lege, et sacrificia cotidie, sicut oportebat,

vul@B695:52 @ et post haec oblationes instantiae et hostias sabbatorum et neomeniarum et dierum sollemnium omnium sanctificatorum.

vul@B695:53 @ et quotquot vovebant Domino, a neomenia septimi mensis coeperunt offerre hostias Deo, et templum Domini nondum erat aedificatum.

vul@B695:54 @ et dederunt pecuniam lapidariis et fabris, et potum et pabula cum gaudio

vul@B695:55 @ Sidoniis et Tyriis, ut transveherent illis de Libano trabes cedrinas in Ioppe portum, secundum decretum quod scriptum erat eis a Cyro Persarum rege.

vul@B695:56 @ et in secundo anno venientes in templum Dei in Hierusalem, mense secundo inchoavit Zorobabel filius Salathihel et Iesus filius Iosedech et fratres ipsorum et sacerdotes et Levitae et omnes qui advenerant de captivitate in Hierusalem.

vul@B695:57 @ et fundaverunt templum Dei novilunio secundi mensis secundi anni, cum venissent in Iudaeam et Hierusalem.

vul@B695:58 @ et statuerunt Levitas a viginti annis super opera Domini. et stetit Iesus et filius eius et fratres... omnes Levitae conspirantes et exsecutores legis et facientes opera in domo Domini. et fabricaverunt aedificantes templum Dei quod fabricabant.

vul@B695:59 @ et steterunt sacerdotes habentes stolas cum tubis, et Levitae filii Asaph habentes cymbala,

vul@B695:60 @ conlaudantes Dominum et benedicentes secundum David regem Israhel.

vul@B695:61 @ et cantabant canticum Domino, quoniam dulcedo eius et honor in saecula super omnem Israhel.

vul@B695:62 @ et omnis populus tuba cecinerunt et proclamaverunt voce magna, conlaudantes Dominum in suscitatione domus Domini.

vul@B695:63 @ et venerunt ex sacerdotibus et Levitis et praesidentibus secundum pagos senioribus qui viderant pristinam domum,

vul@B695:64 @ et ad huius aedificationem cum clamore et planctu magno, et multi cum tubis et gaudio magno,

vul@B695:65 @ in tantum ut populus non audiret tubas propter planctum populi. turba enim erat tubis canens magnifice, ita ut longe audiretur.

vul@B695:66 @ et audierunt inimici tribus Iudae et Beniamin et venerunt scire, quae esset vox tubarum.

vul@B695:67 @ et cognoverunt, quoniam qui erant ex captivitate aedificant templum Domino Deo Israhel.

vul@B695:68 @ et accedentes ad Zorobabel et Iesum et praepositos pagorum, dixerunt eis: aedificabimus una vobiscum;

vul@B695:69 @ similiter enim vobiscum audimus Dominum nostrum, et ipsi incendimus a diebus Asbasareth regis Assyriorum, qui transmigravit nos istinc.

vul@B695:70 @ et dixit illis Zorobabel et Iesus et principes pagorum Israhel:

vul@B695:71 @ non est vobis et nobis aedificare domum Domini Dei nostri; nos enim soli aedificabimus Domino Israhel, secundum ea quae praecepit nobis Cyrus rex Persarum.

vul@B695:72 @ gentes autem terrae incubantes his qui sunt in Iudaea et devastantes opus aedificationis et insidias et populos adducentes, prohibebant eos aedificare,

vul@B695:73 @ et adgressuras exercentes inpedierunt, ne consummaretur aedificium omni tempore vitae regis Cyri. et protraxerunt structuram per biennium usque ad Darii regnum.

vul@B696:1 @ in secundo autem anno regni Darii prophetavit Aggeus et Zaccharias filius Addin prophetae apud Iudaeam et in Hierusalem in nomine Domini Dei Israhel super eos.

vul@B696:2 @ tunc stans Zorobabel filius Salathihel et Iesus filius Iosedech inchoaverunt aedificare domum Domini quae est in Hierusalem,

vul@B696:3 @ cum adessent eis prophetae Domini et adiuvarent eos. in ipso tempore venit ad illos Sisennes, subregulus Syriae et Foenicis, et Satrabozanes et sodales eius

vul@B696:4 @ et dixerunt eis: quo praecipiente vobis domum hanc aedificatis et tectum istud et alia omnia perficitis? et qui sunt structores qui haec aedificant?

vul@B696:5 @ et habuerunt gratiam visitationis factae super eos qui erant ex captivitate a Domino seniores Iudaeorum.

vul@B696:6 @ et non sunt inpediti aedificare, donec significaretur Dario de omnibus istis et responsum acciperetur.

vul@B696:7 @ exemplum epistulae quam miserunt Dario: Sisennes, subregulus Syriae et Foenicis, et Satrabozanes et sodales eius in Syria et Foenice praesides regi Dario salutem.

vul@B696:8 @ omnia nota sint domino nostro regi, quia cum advenissemus in regionem Iudaeae et introissemus in Hierusalem, invenimus Iudaeos aedificantes domum Domini Dei magnam

vul@B696:9 @ et templum ex lapidibus politis magnis et pretiosis materiis in parietibus;

vul@B696:10 @ et opera illa instanter fieri, et suffragare et prosperare in manibus eorum, et in omni gloria quam diligentissime perfici.

vul@B696:11 @ tunc interrogavimus seniores dicentes: quo permittente vobis aedificatis domum istam et opera haec fundatis?

vul@B696:12 @ ideo autem interrogavimus eos, ut notum faceremus tibi homines et praepositos, et nominum scripturam praepositorum postulavimus illos.

vul@B696:13 @ at illi responderunt nobis dicentes: nos sumus servi Domini, qui fecit caelum et terram.

vul@B696:14 @ et aedificabatur haec domus ante istos annos multos a rege Israhel magno et fortissimo et consummata est.

vul@B696:15 @ et quoniam patres nostri exacerbantes erant, peccaverunt in Dominum Israhel, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babyloniae, regis Chaldeorum.

vul@B696:16 @ et domum istam demolientes incenderunt et populum captivum duxerunt in Babyloniam.

vul@B696:17 @ in primo autem anno regnante Cyro in regione Babyloniae, scripsit Cyrus rex domum hanc aedificare.

vul@B696:18 @ et illa sacra vasa aurea et argentea, quae extulerat Nabuchodonosor de domo quae est in Hierusalem et consecraverat ea in suo templo, rursus protulit ea Cyrus rex de templo quod erat in Babylonia, et tradita sunt Zorobabel et Salamanassaro subregulo.

vul@B696:19 @ et praeceptum est eis, ut ferrent haec vasa et reponerent in templo quod erat in Hierusalem, et templum ipsum Domini aedificare in loco suo.

vul@B696:20 @ tunc Salamanassarus subiecit fundamenta domus Domini quae est in Hierusalem, et exinde usque nunc aedificatur et non accepit consummationem.

vul@B696:21 @ nunc ergo si hoc iudicatur, rex, perquiratur in regalibus bibliothecis Cyri regis quae sunt in Babylonia.

vul@B696:22 @ et si inventum fuerit consilio Cyri regis coeptam esse structuram domus Domini quae est in Hierusalem, et iudicabitur a domino rege nostro, scribat de his nobis.

vul@B696:23 @ tunc rex Darius praecepit inquiri in bibliothecis quae erant in Babylonia, et inventus est in Ecbathanis, oppido quod est in Media regione, locus unus in quo scripta erant ista:

vul@B696:24 @ anno primo regnante Cyro, rex Cyrus praecepit domum Domini quae est in Hierusalem aedificare, ubi incendebant igni adsiduo;

vul@B696:25 @ cuius altitudo sit cubitorum sexaginta, et latitudo cubitorum sexaginta, quadratum lapidibus politis tribus, et meniano ligneo eiusdem regionis et meniano uno novo; et inpendia dari de domo Cyri regis;

vul@B696:26 @ et sacra vasa domus Domini tam aurea quam argentea, quae extulit Nabuchodonosor de domo quae erat in Hierusalem in Babyloniam, restitui in domum quae est in Hierusalem ubi erant posita ut ponantur illic.

vul@B696:27 @ et praecepit curam agere Sisennem, subregulum Syriae et Foenices, et Satrabozanen et sodales eius et qui ordinati erant in Syria et Foenice praesides, ut abstinerent se ab eodem loco; sinere autem puerum Domini Zorobabel et subregulum Iudaeae et seniores Iudaeorum domum Domini illam aedificare eodem loco.

vul@B696:28 @ et ego quoque praecepi in totum aedificare et prospici, ut adiuvent eos qui sunt ex captivitate Iudaeorum, donec consummetur templum aedis Domini;

vul@B696:29 @ et ab exactione tributorum Syriae Coeles et Foenicis diligenter quantitatem dari his hominibus ad sacrificium Domini, Zorobabel praefecto ad tauros et arietes et agnos,

vul@B696:30 @ similiter autem et frumentum et sal et vinum et oleum instanter per singulos annos, prout sacerdotes qui sunt in Hierusalem dictaverunt consumi cotidie sine ulla dilatione,

vul@B696:31 @ ut offerantur libationes Deo summo pro rege et pueris eius, et orent pro ipsorum vita.

vul@B696:32 @ et denuntietur ut quicumque transgressi fuerint aliquid ex his quae scripta sunt aut spreverint, accipiatur lignum de suis propriis et super hoc suspendantur, et bona ipsorum regi adscribantur.

vul@B696:33 @ propterea et Dominus, cuius nomen invocatum est ibi, exterminet omnem regem et gentem qui manum suam extenderit prohibere aut male tractare domum Domini illam quae est in Hierusalem.

vul@B696:34 @ ego Darius rex decrevi quam diligentissime secundum haec fieri.

vul@B697:1 @ tunc Sisennes, subregulus Coelensyriae et Foenicen, et Satrabozanes et sodales eius obsecuti his quae a Dario rege decreta erant,

vul@B697:2 @ insistebant sacrosanctis operibus diligentissime cooperantes cum senioribus Iudaeorum, principibus Syriae.

vul@B697:3 @ et prosperata sunt sacrosancta opera prophetantibus Aggeo et Zaccharia prophetis.

vul@B697:4 @ et consummaverunt ea per praeceptum Domini Dei Israhel et ex consilio Cyri et Darii et Artaxersis regis Persarum.

vul@B697:5 @ et consummata est domus sancta usque ad tertiam et vicesimam diem mensis adar, sexto anno Darii regis.

vul@B697:6 @ et fecerunt filii Israhel et sacerdotes et Levitae et ceteri qui erant ex captivitate, qui adpositi sunt, secundum ea quae scripta sunt in libro Moysi.

vul@B697:7 @ et obtulerunt in dedicatione templi Domini tauros centum, arietes ducentos, agnos quadringentos.

vul@B697:8 @ et hedos pro peccatis universi Israhel duodecim secundum numerum tribuum Israhel.

vul@B697:9 @ et steterunt sacerdotes et Levitae amicti stolis per tribus super opera Domini Dei Israhel secundum librum Moysi, et ostiarii per singulas ianuas.

vul@B697:10 @ et egerunt filii Israhel cum his qui erant ex captivitate illud phase quartadecima luna mensis primi, quando sanctificati sunt sacerdotes et Levitae.

vul@B697:11 @ et omnes filii captivitatis non sunt simul sanctificati, quia Levitae simul omnes sanctificati sunt

vul@B697:12 @ et immolaverunt phase universis filiis captivitatis et fratribus suis sacerdotibus et sibimet ipsis.

vul@B697:13 @ et manducaverunt filii Israhel qui erant ex captivitate, omnes qui recesserant ab omnibus execrationibus gentium terrae quaerentes Dominum,

vul@B697:14 @ et celebraverunt diem festum azymorum septem diebus, epulantes in conspectu Domini,

vul@B697:15 @ quoniam convertit consilium regis Assyriorum in eis, confortare manus eorum ad opera manus Domini Dei Israhel.

vul@B698:1 @ et post hunc regnante Artaxerse Persarum rege, accessit Ezras filius Azariae, filii Helciae, filii Saleme,

vul@B698:2 @ filii Sadduc, filii Achitob, filii Ameri, filii Azaei, filii Boccae, filii Abisaei, filii Finees, filii Eleazari, filii Aaron primi sacerdotis.

vul@B698:3 @ hic Ezras ascendit de Babylonia, cum esset scriba et ingeniosus in lege Moysi, quae data est a Domino Israhel dicere et facere.

vul@B698:4 @ et dedit ei rex gloriam, quod invenisset gratiam in omni dignitate et desiderio in conspectu eius.

vul@B698:5 @ et ascenderunt simul cum ipso ex filiis Israhel et sacerdotibus et Levitis et sacris cantoribus templi et ostiariis et servis templi in Hierusalem,

vul@B698:6 @ anno septimo regnante Artaxerse, in quinto mense; hic annus septimus est regni. exeuntes enim de Babylonia novilunio quinti mensis,

vul@B698:7 @ venerunt Hierosolymam iuxta praebitam illis prosperitatem itineris a Domino ipso.

vul@B698:8 @ in his enim Ezras magnam disciplinam obtinebat, ne praetermitteret quicquam eorum quae essent ex lege Domini et praeceptis, et docendo universum Israhel omnem iustitiam et iudicia.

vul@B698:9 @ accedentes autem qui scribebant scripta Artaxersis regis, tradiderunt scriptum quod obvenerat ab Artaxerse rege ad Ezram sacerdotem et lectorem legis Domini; cuius est exemplum subiectum:

vul@B698:10 @ rex Artaxerses Ezrae sacerdoti et lectori legis Domini salutem.

vul@B698:11 @ humaniora ego iudicans etiam beneficiis, praecepi eos qui desiderant ex gente Iudaeorum sua sponte et ex sacerdotibus et Levitis qui sunt in regno meo comitari tecum in Hierusalem.

vul@B698:12 @ si qui ergo cupiunt ire tecum, conveniant et proficiscantur, sicut placuit mihi et septem amicis meis consiliariis,

vul@B698:13 @ ut visitent ea quae aguntur secundum Iudaeam et Hierusalem observantes sicut habes in lege Domini,

vul@B698:14 @ et ferant munera Domino Israhel, quae vovi ego et amici, Hierusalem et omne aurum et argentum, quod inventum fuerit in regione Babyloniae, Domino in Hierusalem cum illo,

vul@B698:15 @ quod donatum est pro ipsa gente in templum Domini eorum quod est in Hierusalem, ut colligatur hoc aurum et argentum ad tauros et arietes et agnos et hedos et quae his sunt congruentia,

vul@B698:16 @ ut offerant hostias Domino super altare Domini ipsorum quod est in Hierusalem.

vul@B698:17 @ et omnia quaecumque volueris cum fratribus tuis facere auro et argento, perfice pro voluntate secundum praeceptum Domini Dei tui.

vul@B698:18 @ et sacrosancta vasa, quae data sunt tibi ad opera domus Domini Dei tui qui est in Hierusalem,

vul@B698:19 @ et cetera, quaecumque tibi subvenerint ad operam templi Dei tui, dabis de regali gazofilacio.

vul@B698:20 @ [

vul@B698:21 @ et ego quidem rex Artaxerses praecepi custodibus thesaurorum Syriae et Foenicis, ut quaecumque scripserit Ezras sacerdos et lector legis Domini excelsi, diligenter detur ei usque ad argenti talenta centum, similiter autem

vul@B698:22 @ et usque ad frumenti modios centum et vini amphoras centum, et alia quaecumque abundant sine taxatione.

vul@B698:23 @ omnia secundum Dei legem fiant Deo altissimo, ne qua forte exsurgat ira in regno regis et filiorum eius.

vul@B698:24 @ vobis autem dicitur, ut omnibus sacerdotibus et Levitis et sacris cantoribus templi et ianitoribus et servis templi et scribis templi huius

vul@B698:25 @ nullum tributum neque ulla alia indictio inrogetur, nec habeat quisque potestatem obicere eis quicquam.

vul@B698:26 @ tu autem Ezras, secundum sapientiam Dei constitue iudices et arbitros in tota Syria et Foenice, et omnes qui legem Dei tui noverunt docebis,

vul@B698:27 @ ut quotquot transgressi fuerint legem, diligenter plectantur sive morte sive cruciatu sive etiam pecuniae multatione vel abductione.

vul@B698:28 @ et dixit Ezras scriba: benedictus Dominus patrum meorum, qui dedit haec in cor regis, clarificare domum suam quae est in Hierusalem,

vul@B698:29 @ et me honorificavit in conspectu regis et consiliariorum et amicorum eius et purpuratorum eius.

vul@B698:30 @ et ego constans animo factus sum secundum opitulationem Domini Dei mei, et congregavi ex Israhel viros, ut simul ascenderent mecum.

vul@B698:31 @ et hii sunt praepositi secundum suas patrias et principatus portionales eorum, qui mecum ascenderunt de Babylonia in regno Artaxersis regis:

vul@B698:32 @ ex filiis Phares Gersomus, ex filiis Iemarut Amielus, filiorum David Attus filius Seceliae,

vul@B698:33 @ ex filiis Phares Zaccharias et cum eo reversi sunt viri centum quinquaginta,

vul@B698:34 @ ex filiis ductoris Moab Ilionas Zaraei et cum ipso viri ducenti,

vul@B698:35 @ ex filiis Zathues Iechonias Zetheeli et cum ipso viri ducenti, ex filiis Addeni filius Ionathae et cum ipso viri ducenti quinquaginta,

vul@B698:36 @ ex filiis Olam Aesias Gotholiae et cum ipso viri septuaginta,

vul@B698:37 @ ex filiis Safatiae Zarias Micheli et cum ipso viri octoginta,

vul@B698:38 @ ex filiis Iob Abdias Iezeli et cum ipso viri ducenti duodecim,

vul@B698:39 @ ex filiis Baniae Salimoth filius Iosaphiae et cum ipso viri centum sexaginta,

vul@B698:40 @ ex filiis Beer Zaccharias Bebei et cum ipso viri ducenti octo,

vul@B698:41 @ ex filiis Asath Iochannes Acariae et cum ipso viri centum decem;

vul@B698:42 @ ex filiis Adonicam ipsis postremis, et haec sunt nomina eorum: Elifalam filius Iebel et Sameas et cum ipso viri septuaginta, ex filiis Baneae filius Zaccuri et cum ipso viri septuaginta.

vul@B698:43 @ et congregavi eos ad fluvium qui dicitur Thia, et metati illic sumus triduo, et recognovi eos.

vul@B698:44 @ et ex filiis sacerdotum et Levitarum non inveni illic.

vul@B698:45 @ et misi ad Eleazarum et Eccelom et Masman et Maloban et Enaatam et Sameam et Ioribum Natham Ennagan Zacchariam et Mosolamun, ipsos ductores et peritos.

vul@B698:46 @ et dixi eis ut venirent ad Luddeum ductorem, qui erat apud locum gazofilacii.

vul@B698:47 @ et mandavi eis ut dicerent Luddeo et fratribus eius et illis qui erant in gazofilacio, ut mitterent nobis eos qui sacerdotio fungerentur in domo Domini Dei nostri.

vul@B698:48 @ et adduxerunt nobis secundum manum validam Domini Dei nostri viros peritos ex filiis Moolli filii Levi filii Israhel, Sebebian et filios et fratres qui erant decem et octo,

vul@B698:49 @ Asbian et Annun ex filiis filiorum Chananei et filii eorum viri viginti;

vul@B698:50 @ et ex his qui in templo serviebant, quos dedit David et ipsi principes ad operationem Levitis, templo servientium ducenti viginti. omnium nomina significata sunt in scripturis.

vul@B698:51 @ et vovi illic ieiunium iuvenibus in conspectu Domini Dei nostri, ut quaererem ab eo bonum iter nobis et qui nobiscum erant ex filiis et pecoribus propter insidias.

vul@B698:52 @ erubui enim petere regem pedites et equites in comitatu, tutelae gratia contra adversarios nostros.

vul@B698:53 @ diximus enim regi, quoniam virtus Domini erit cum eis qui inquirunt eum in omni affectu.

vul@B698:54 @ et iterum deprecati sumus Dominum Deum nostrum secundum haec, quem et propitium habuimus, et conpotes facti sumus Domini nostri.

vul@B698:55 @ et separavi ex plebis praepositis et sacerdotibus templi viros duodecim, et Sedebian et Asamian et cum eis ex fratribus eorum viros decem.

vul@B698:56 @ et adpendi eis argentum et aurum et vasa sacerdotalia domus Domini Dei nostri, quae donaverat rex et consiliarii eius et principes et omnis Israhel.

vul@B698:57 @ et cum adpendissem, tradidi argenti talenta centum quinquaginta et vasa argentea talentorum centum et auri talenta centum

vul@B698:58 @ et vasorum aureorum species viginti et vasa aerea de bono aeramento splendentia duodecim auri speciem reddentia.

vul@B698:59 @ et dixi eis: et vos sancti estis Domino, et vasa quae sunt sancta et aurum et argentum votum est Domino Deo patrum nostrorum.

vul@B698:60 @ vigilate et custodite, donec tradatis ex plebis praepositis et sacerdotibus et Levitis et principibus civitatum Israhel in Hierusalem in pastoforio domus Domini Dei nostri.

vul@B698:61 @ et hii qui susceperunt sacerdotes et Levitae aurum et argentum et vasa quae erant in Hierusalem intulerunt in templum Domini.

vul@B698:62 @ et promovimus a fluvio Thia die duodecima mensis primi, usquequo introivimus in Hierusalem secundum potentem manum Domini Dei nostri, quae super nos erat et liberavit nos ab omnibus inimicis nostris; et venimus in Hierusalem.

vul@B698:63 @ et cum factus fuisset tertius dies, quarta autem die ponderatum aurum et argentum traditum est in domo Domini Dei nostri Marimoth filio Iori sacerdoti.

vul@B698:64 @ et cum ipso erat Eleazar filius Finees, et erant cum ipsis Iosabdus filius Iesu et Moedias Banni filius Levitae. ad numerum et ad pondus universa

vul@B698:65 @ et scriptum est pondus ipsorum eadem hora.

vul@B698:66 @ qui autem venerunt ex captivitate, obtulerunt sacrificium Domini Israhel tauros duodecim pro omni Israhel arietes octoginta sex,

vul@B698:67 @ agnos septuaginta duos, hircos pro peccato duodecim, et pro salute vaccas duodecim, omnia sacrificium Domini.

vul@B698:68 @ et relegerunt praecepta regis regalibus dispensatoribus et subregulis Coelensyriae et Foenicis, et honorificaverunt gentem et templum Domini.

vul@B698:69 @ et consummatis his accesserunt ad me praepositi dicentes: non segregaverunt genus Israhel et principes et sacerdotes et Levitae

vul@B698:70 @ et alienigenae gentes et nationes terrae inmunditias suas a Chananeis et Hettheis et Ferezeis et Iebuseis et Moabitis et Aegyptiis et Idumeis.

vul@B698:71 @ coniuncti enim sunt filiabus eorum et ipsi et filii eorum, et commixtum est semen sanctum alienigenis gentibus terrae; et participes erant praepositi et magistratus iniquitatis huius ab initio ipsius rei.

vul@B698:72 @ et mox ut audivi ista, conscidi vestimenta et sacram tunicam, et lacerans capillos capitis et barbam sedi dolens et maestus.

vul@B698:73 @ et convenerunt ad me quotquot tunc movebantur in verbo Domini Dei Israhel, me lugente super iniquitatem istam. et sedebam tristis usque ad vespertinum sacrificium.

vul@B698:74 @ et surgens a ieiunio, conscissa habens vestimenta et sacram tunicam, ingeniculans et extendens manus ad Dominum

vul@B698:75 @ dicebam: Domine, confusus sum et reveritus sum ante faciem tuam.

vul@B698:76 @ peccata enim nostra multiplicata sunt super capita nostra, et iniquitates nostrae exaltatae sunt usque ad caelum,

vul@B698:77 @ quoniam a temporibus patrum nostrorum sumus in magno peccato usque in hunc diem.

vul@B698:78 @ et propter peccata nostra et patrum nostrorum sumus traditi cum fratribus nostris et cum sacerdotibus nostris regibus terrae in gladium et captivitatem et depraedationem cum confusione usque in hodiernum diem.

vul@B698:79 @ et nunc quantum est quod contigit nobis misericordia abs te, Domine Deus, derelinquere nobis radicem et nomen in locum sanctificationis tuae,

vul@B698:80 @ detegere luminare nostrum in domo Domini Dei nostri, dare nobis cibum in tempore servitutis nostrae.

vul@B698:81 @ et cum serviremus, non sumus derelicti a Domino Deo nostro, sed constituit nos in gratia penes reges Persarum, dare nobis cibum

vul@B698:82 @ et clarificare templum Domini nostri et aedificare deserta Sion, dare nobis stabilitatem in Iudaea et in Hierusalem.

vul@B698:83 @ et nunc quid dicemus, Domine, habentes haec? transgressi enim sumus praecepta tua, quae dedisti in manus puerorum tuorum prophetarum

vul@B698:84 @ dicens quoniam terra, in quam introistis possidere hereditatem eius, terra polluta est coinquinationibus alienigenarum terrae, et inmunditiae illorum repleverunt eam totam inmunditia sua.

vul@B698:85 @ et nunc filias vestras non coniungetis filiis illorum, et filias eorum non accipietis filiis vestris.

vul@B698:86 @ et non inquiretis pacem habere cum illis omni tempore, ut invalescentes manducetis optima terrae, et hereditatem distribuatis filiis vestris usque in aevum.

vul@B698:87 @ et quae contingunt nobis, omnia fiunt propter opera nostra maligna et magna peccata nostra.

vul@B698:88 @ et dedisti nobis talem radicem, et rursum reversi sumus transgredi legitima tua, uti commisceremur inmunditiae alienigenarum gentium terrae huius.

vul@B698:89 @ nonne irasceris nobis perdere nos, quoadusque non relinquatur radix et nomen nostrum?

vul@B698:90 @ Domine Deus Israhel, verax es; derelicta enim est radix usque in hodiernum diem,

vul@B698:91 @ ecce nunc sumus in conspectu tuo in iniquitatibus nostris; non est enim adhuc stare ante te in his.

vul@B698:92 @ et cum adorando confiteretur Ezras flens humi prostratus ante templum, congregati sunt ante eum ex Hierusalem turba magna valde, viri et mulieres et iuvenes et iuvenculae. fletus enim erat magnus in ipsa multitudine.

vul@B698:93 @ et cum clamasset Iechonias Ieeli ex filiis Israhel, dixit Ezrae: nos in Dominum peccavimus, quod conlocavimus nobis in matrimonium mulieres alienigenas ex gentibus terrae.

vul@B698:94 @ et nunc est super omnem Israhel. in his ergo sit iusiurandum ad Dominum, expellere omnes uxores nostras quae ex alienigenis sunt cum filiis earum,

vul@B698:95 @ sicut tibi decretum est a maioribus secundum legem Domini. exsurgens explica,

vul@B698:96 @ ad te enim spectat hoc negotium, et nos tecum sumus. viriliter fac.

vul@B698:97 @ et exsurgens Ezras adiuravit principes sacerdotum et Levitas et omnem Israhel facere secundum haec, et iuraverunt.

vul@B699:1 @ et exsurgens Ezras ab ante atrium templi, abiit in pastoforium Ionathae filii Nasibi.

vul@B699:2 @ et hospitatus illic, non gustavit panem nec aquam bibit, lugens super iniquitates multitudinis.

vul@B699:3 @ et facta est praedicatio in omni Iudaea et in Hierusalem omnibus qui erant ex captivitate congregari in Hierusalem

vul@B699:4 @ et quicumque non occurrerit biduo aut triduo diei secundum iudicium adsidentium seniorum, tollentur facultates eius, et ipse alienus iudicabitur a multitudine captivitatis.

vul@B699:5 @ et congregati sunt omnes qui erant ex tribu Iuda et Beniamin in tribus diebus in Hierusalem; hic mensis est nonus, vicesima mensis.

vul@B699:6 @ et adsedit omnis multitudo in area templi, trementes propter hiemem praesentem.

vul@B699:7 @ et exsurgens Ezras dixit illis: vos inique fecistis conlocando vobis in matrimonium uxores alienigenas, ut adderetis ad peccata Israhel.

vul@B699:8 @ et nunc date confessionem et magnificentiam Domino Deo patrum nostrorum,

vul@B699:9 @ et perficite voluntatem ipsius et discedite a gentibus terrae et ab uxoribus alienigenis.

vul@B699:10 @ et clamavit omnis multitudo et dixerunt magna voce: sicut dixisti faciemus.

vul@B699:11 @ sed quoniam multitudo magna est, et tempus hiberni est et non possumus in subdiali parte stare, et hoc opus non est nobis unius diei neque bidui, multum in his peccavimus,

vul@B699:12 @ stent praepositi multitudinis et omnes qui nobiscum inhabitant et quotquot habent apud se uxores alienigenas,

vul@B699:13 @ et adsistant accepto tempore et ex omni loco presbyteri et iudices, usquequo solvant iram Domini negotii huius.

vul@B699:14 @ Ionatha $W&!c autem filius Ezeli et Ozias Thochani susceperunt secundum haec, et Bosoramus et Levis et Sabbatheus simul cooperati sunt cum illis.

vul@B699:15 @ et fecerunt secundum haec omnia universi qui erant ex captivitate.

vul@B699:16 @ et elegit sibi viros Ezras sacerdos, principes magnos de patribus eorum secundum nomina, et consederunt novilunio mensis decimi examinare negotium istud.

vul@B699:17 @ et determinatum est de viris qui habebant uxores alienigenas usque ad neomenia primi mensis.

vul@B699:18 @ et inventi sunt ex sacerdotibus commixti qui habebant alienigenas uxores:

vul@B699:19 @ ex filiis Iesu filii Iosedech et fratribus eius Maseas et Eliezerus et Ioribus et Ioadeus.

vul@B699:20 @ et iniecerunt manus, ut expellerent uxores suas, et ad litandum in exoratione arietem pro ignorantia sua.

vul@B699:21 @ et ex filiis Emmeri Masseas et Esses et Ieel et Azarias.

vul@B699:22 @ et ex filiis Fosor Elionia, Assias, Ismahelus et Nathanaelus, Ioceddeus et Talsas.

vul@B699:23 @ et ex Levitis Iozabdus et Semeis et Colius et Calitas et Fatheas et Coluas et Elionas.

vul@B699:24 @ ex sacris cantoribus Eliasubus Zaccurus.

vul@B699:25 @ ex ostiariis Sallumus et Tolbanes.

vul@B699:26 @ et ex Israhel: ex filiis Foroos Ieremias et Ieddias et Melchias et Mielus et Eleazarus et Iemmebias et Baninas.

vul@B699:27 @ et ex filiis Iolam Mamthanias et Zaccharias, Iezrelus et Iobdius et Herimoth et Helias.

vul@B699:28 @ et ex filiis Zathom Eliadas et Eliasimus et Othias et Larimoth et Zabdus et Zebedias.

vul@B699:29 @ et ex filiis Bebe Iohannes et Ananias et Zabdias et Emethis.

vul@B699:30 @ et ex filiis Banni Olamus et Malluchus et Ieddaeus et Iasub et Asubus et Hierimoth.

vul@B699:31 @ et ex filiis Addin Naathus et Moosias et Calchurus et Raanas et Baseas, Mathathias et Beseel et Bonnus et Manasses.

vul@B699:32 @ et ex filiis Nuae Noneas et Aseas et Melchias et Sameas et Simon, Beniamin et Malchus et Marras.

vul@B699:33 @ et ex filiis Asom Carianeus, Mathathias et Bannus et Elifalat et Manasses et Semei.

vul@B699:34 @ et ex filiis Banni Ieremias et Moodias et Abramus et Ioel et Baneas et Pelias et Ionas et Marimoth et Eliasib et Mathaneus et Eliasis et Zorisas et Diaelus et Samedius et Sambris et Iosephus.

vul@B699:35 @ et ex filiis Nobaei Idaelus et Mathathias et Sabadus et Zetheda Sednu et Iessei Baneas.

vul@B699:36 @ omnes isti coniunxerunt sibi uxores alienigenas, et dimiserunt eas cum filiis.

vul@B699:37 @ et inhabitaverunt sacerdotes et Levitae et qui erant ex Israhel in Hierusalem et in tota regione una novilunio mensis septimi, et erant filii Israhel in commorationibus suis.

vul@B699:38 @ et congregata est omnis multitudo simul in aream quae est ab oriente portae sacrae.

vul@B699:39 @ et dixerunt Ezrae pontifici et lectori, ut adferret legem Moysi quae tradita est a Domino Deo Israhel.

vul@B699:40 @ et adtulit Ezras pontifex legem omni multitudini eorum a viro usque ad mulierem et omnibus sacerdotibus, audire legem novilunio mensis septimi.

vul@B699:41 @ et legebat in area quae est ante sacram portam templi a prima luce usque ad vesperam coram viris et mulieribus, et dederunt omnes sensum ad legem.

vul@B699:42 @ et stetit Ezras sacerdos et lector legis super ligneum tribunal quod fabricatum erat.

vul@B699:43 @ et steterunt ad eum Mathathias, Samus, Ananias, Azarias, Urias, Ezechias, et Balsamus ad dexteram,

vul@B699:44 @ et ad sinistram Faldeus, Misael, Malachias, Abustassabus, Nabadias et Zaccharias

vul@B699:45 @ et adsumpsit Ezras librum coram omni multitudine praesidebat enim in gloria in conspectu omnium.

vul@B699:46 @ et cum absolvisset legem, omnes recti steterunt. et benedixit Ezras Dominum Deum altissimum, Deum Sabaoth omnipotentem.

vul@B699:47 @ et respondit omnis populus: amen. et elevatis susum manibus procidentes in terram adoraverunt Dominum.

vul@B699:48 @ Iesus et Banaeus et Sarabias et Iadinus et Accubus et Sabbateus et Calites et Azarias et Ioradus et Ananias et Filias, Levitae

vul@B699:49 @ qui docebant legem Domini et in multitudine legebant legem Domini, et praeferebant singuli eos qui intellegebant lectionem.

vul@B699:50 @ et dixit Attarates Ezrae pontifici et lectori et Levitis qui docebant multitudinem

vul@B699:51 @ dicens: dies hic est sanctus Domino. et omnes flebant, cum audissent legem.

vul@B699:52 @ digressi ergo manducate pinguissima quaeque et bibite dulcissima quaeque et mittite munera his qui non habent.

vul@B699:53 @ sanctus est enim dies Domini, et nolite maesti esse, Dominus enim clarificavit vos.

vul@B699:54 @ et Levitae denuntiabant in publico omnibus dicentes: dies hic sanctus est, nolite maesti esse.

vul@B699:55 @ et abierunt omnes manducare et bibere et epulari et dare munera his qui non habent ut epulentur. magnifice enim sunt exaltati verbis quibus edocti sunt.

vul@B701:1 @ liber Ezrae prophetae, filii Sarei, filii Azarei, filii Helchiae, filii Salame, filii Sadoch, filii Acitob,

vul@B701:2 @ filii Achiae, filii Finees, filii Heli, filii Ameriae, filii Aziei, filii Marimoth, filii Arna, filii Oziae, filii Borith, filii Abissei, filii Finees, filii Eleazar,

vul@B701:3 @ filii Aaron ex tribu Levi, qui fuit captivus in regione Medorum, in regno Artaxersis regis Persarum.

vul@B701:4 @ et factum est verbum Domini ad me dicens:

vul@B701:5 @ vade adnuntia populo meo facinora ipsorum et filiis eorum iniquitates quas in me admiserunt, ut nuntient filiis filiorum suorum,

vul@B701:6 @ quia peccata parentum illorum in illis creverunt; obliti enim me sacrificaverunt diis alienis.

vul@B701:7 @ nonne ego eos eduxi de terra Aegypti de domo servitutis? ipsi autem inritaverunt me et consilia mea spreverunt.

vul@B701:8 @ tu autem excute comam capitis tui et proice omnia mala super illos, quoniam non oboedierunt legi meae; populus autem indisciplinatus.

vul@B701:9 @ usquequo eos sustinebo, quibus tanta beneficia contuli?

vul@B701:10 @ reges multos propter eos subverti, Pharaonem cum pueris suis et omnem exercitum eius percussi.

vul@B701:11 @ omnes gentes a facie eorum perdidi et in oriente provinciarum duarum populos Tyri et Sidonis dissipavi et omnes adversarios eorum interfeci.

vul@B701:12 @ tu vero loquere ad eos dicens: haec dicit Dominus:

vul@B701:13 @ nempe ego vos mare traieci et plateas vobis in invio munitas exhibui; ducem vobis dedi Moysen et Aaron sacerdotem.

vul@B701:14 @ lucem vobis per columnam ignis praestiti et magna mirabilia feci in vobis. vos autem mei obliti estis, dicit Dominus.

vul@B701:15 @ haec dicit Dominus omnipotens: coturnix vobis in signo fuit, castra vobis ad tutelam dedi, et illic murmurastis.

vul@B701:16 @ et non triumphastis in nomine meo de perditione inimicorum vestrorum, sed adhuc nunc usque murmuratis.

vul@B701:17 @ ubi sunt beneficia quae praestiti vobis? nonne in deserto cum esuriretis et sitiretis proclamastis ad me

vul@B701:18 @ dicentes: ut quid nos in desertum istud adduxisti interficere nos? melius nobis fuerat servire Agyptiis quam mori in deserto hoc.

vul@B701:19 @ ego dolui gemitos vestros et dedi mannam vobis in escam, panem angelorum manducastis.

vul@B701:20 @ nonne cum sitiretis petram excidi, et fluxerunt aquae in satietatem? propter aestus folia arborum vos texi.

vul@B701:21 @ divisi vobis terras pingues, Chananeos et Ferezeos et Philistheos a facie vestra proieci. quid faciam vobis adhuc? dicit Dominus.

vul@B701:22 @ haec dicit Dominus omnipotens: in deserto cum essetis in flumine amaro sitientes et blasphemantes nomen meum,

vul@B701:23 @ non ignem vobis pro blasphemiis dedi, sed mittens lignum in aqua dulce feci flumen.

vul@B701:24 @ quid tibi faciam, Iacob? noluisti me obaudire, Iuda. transferam me ad alias gentes et dabo eis nomen meum, ut custodiant legitima mea.

vul@B701:25 @ quoniam me dereliquistis, et ego vos derelinquam; petentibus vobis a me misericordiam, non miserebor vestri.

vul@B701:26 @ quando invocabitis me, ego non exaudiam vos. maculastis enim manus vestras sanguine, et pedes vestri impigri sunt ad committenda homicidia.

vul@B701:27 @ non quasi me dereliquistis, sed vos ipsos, dicit Dominus.

vul@B701:28 @ haec dicit Dominus omnipotens: nonne ego vos rogavi ut pater filios et ut mater filias et nutrix parvulos suos.

vul@B701:29 @ ut essetis mihi in populo et ego vobis in Deum, et vos mihi in filios et ego vobis in patrem?

vul@B701:30 @ ita vos collegi ut gallina filios suos sub alas suas. modo autem quid faciam vobis? proiciam vos a facie mea.

vul@B701:31 @ oblationes mihi cum obtuleritis, avertam faciem meam a vobis; dies enim festos vestros et neomenias et circumcisiones carnis repudiavi.

vul@B701:32 @ ego misi pueros meos prophetas ad vos, quos acceptos interfecistis et laniastis corpora illorum, quorum sanguinem exquiram, dicit Dominus.

vul@B701:33 @ haec dicit Dominus omnipotens: domus vestra deserta est, proiciam vos sicut ventus stipulam.

vul@B701:34 @ et filii procreationem non facient, quoniam mandatum meum vobiscum neglexerunt et quod malum est coram me fecerunt.

vul@B701:35 @ tradam domus vestras populo venienti. qui me non audientes credunt; quibus signa non ostendi, facient quae praecepi.

vul@B701:36 @ prophetas non viderunt et memorabuntur antiquitatum eorum.

vul@B701:37 @ testor populi venientis gratiam, cuius parvuli exultant cum laetitia, me non videntes oculis carnalibus, sed spiritu credent quae dixi.

vul@B701:38 @ et nunc, pater, aspice cum gloria et vide populum venientem ab oriente.

vul@B701:39 @ quibus dabo ducatum Abraham, Isaac et Iacob et Osee et Amos et Michae et Iohelis et Abdiae et Ionae

vul@B701:40 @ et Naum et Abacuc, Sofoniae. Aggei, Zacchariae et Malachiae, qui et angelus Domini vocatus est.

vul@B702:1 @ haec dicit Dominus: ego eduxi populum istum de servitute, quibus mandata dedi per pueros meos prophetas, quos audire noluerunt, sed irrita fecerunt mea consilia.

vul@B702:2 @ mater quae eos generavit dicit illis: ite, filii, quia ego vidua sum et derelicta.

vul@B702:3 @ educavi vos cum laetitia et amisi vos cum luctu et tristitia, quoniam peccastis coram Domino Deo et quod malum est coram me fecistis.

vul@B702:4 @ modo autem quid faciam vobis? ego enim vidua sum et derelicta. ite, filii, et petite a Domino misericordiam.

vul@B702:5 @ ego autem te, pater, testem invoco super matrem filiorum, quia noluerunt testamentum meum servare,

vul@B702:6 @ ut des eis confusionem et matrem eorum in direptionem, ne generatio eorum fiat.

vul@B702:7 @ dispergantur in gentes, nomina eorum deleantur a terra, quoniam spreverunt testamentum meum.

vul@B702:8 @ vae tibi, Assur, qui abscondis iniquos penes te. gens mala, memorare quid fecerim Sodomae et Gomorrae,

vul@B702:9 @ quorum terra iacet in piceis glebis et aggeribus cinerum. sic dabo eos qui me non audierunt, dicit Dominus omnipotens.

vul@B702:10 @ haec dicit Dominus ad Ezram: adnuntia populo meo, quoniam dabo eis regnum Hierusalem, quod daturus eram Israhel.

vul@B702:11 @ et sumam mihi gloriam illorum et dabo eis tabernacula aeterna, quae praeparaveram illis.

vul@B702:12 @ lignum vitae erit illis in odore unguenti, et non laborabunt neque fatigabuntur.

vul@B702:13 @ ite et accipietis, rogate vobis dies paucos ut minorentur; iam paratum est vobis regnum, vigilate.

vul@B702:14 @ testare testare, caelum et terram, omisi enim malum et creavi bonum, quia vivo ego, dicit Dominus.

vul@B702:15 @ mater, conplectere filios tuos, educa illos cum laetitia sicut columba, confirma pedes eorum, quoniam te elegi, dicit Dominus.

vul@B702:16 @ et resuscitabo mortuos de locis suis et de monumentis educam illos, quoniam cognovi nomen meum in illis.

vul@B702:17 @ noli timere, mater filiorum, quoniam te elegi, dicit Dominus.

vul@B702:18 @ mittam tibi adiutorium pueros meos Esaiam et Hieremiam, ad quorum consilium sanctificavi et paravi tibi arbores duodecim gravatas variis fructibus

vul@B702:19 @ et totidem fontes fluentes lac et mel et montes inmensos septem habentes rosam et lilium, in quibus gaudio replebo filios tuos.

vul@B702:20 @ viduam iustifica, pupillo iudica, egenti da, orfanum tuere, nudum vesti,

vul@B702:21 @ confractum et debilem cura, claudum inridere noli, tutare mancum, et caecum ad visionem claritatis meae admitte,

vul@B702:22 @ senem et iuvenem intra muros tuos serva,

vul@B702:23 @ mortuos ubi inveneris signans commenda sepulchro, et dabo tibi primam sessionem in resurrectione mea.

vul@B702:24 @ pausa et quiesce, populus meus, quia veniet requies tua.

vul@B702:25 @ nutrix bona, nutri filios tuos, confirma pedes eorum.

vul@B702:26 @ servos quos tibi dedi, nemo ex eis interiet, ego enim eos requiram de numero tuo.

vul@B702:27 @ noli satagere, cum venerit enim dies pressurae et angustiae, alii plorabunt et tristes erunt, tu autem hilaris et copiosa eris.

vul@B702:28 @ zelabunt gentes et nihil adversum te poterunt, dicit Dominus.

vul@B702:29 @ manus meae tegent te, ne filii tui gehennam videant.

vul@B702:30 @ iucundare, mater, cum filiis tuis, quia ego te eripiam, dicit Dominus.

vul@B702:31 @ filios tuos dormientes memorare, quoniam ego eos educam de latibulis terrae et misericordiam cum illis faciam, quoniam misericors sum, dicit Dominus omnipotens.

vul@B702:32 @ amplectere natos tuos usque dum venio et praedica illis misericordiam, quoniam exuberant fontes mei et gratia mea no A.

vul@B702:33 @ ego Ezra accepi praeceptum a Domino in monte Horeb, ut irem ad Israhel. ad quos cum venirem, reprobaverunt me et respuerunt mandatum Domini.

vul@B702:34 @ ideoque vobis dico, gentes quae auditis et intellegitis: expectate pastorem vestrum, requiem aeternitatis dabit vobis, quoniam in proximo est ille, qui in finem saeculi adveniet.

vul@B702:35 @ parati estote ad praemia regni, quia lux perpetua lucebit vobis per aeternitatem temporis.

vul@B702:36 @ fugite umbram saeculi huius, accipite iucunditatem gloriae vestrae. ego testor palam salvatorem meum.

vul@B702:37 @ commendatum Domini accipite et iucundamini gratias agentes ei qui vos ad caelestia regna vocavit.

vul@B702:38 @ surgite et state et videte numerum signatorum in convivio Domini.

vul@B702:39 @ qui se de umbra saeculi transtulerunt, splendidas tunicas a Domino acceperunt.

vul@B702:40 @ recipe, Sion, numerum tuum et conclude candidatos tuos, qui legem Domini conpleverunt.

vul@B702:41 @ filiorum tuorum, quos optabas, plenus est numerus; roga imperium Domini, ut sanctificetur populus tuus, qui vocatus est ab initio.

vul@B702:42 @ ego Ezra vidi in monte Sion turbam magnam, quam numerare non potui, et omnes canticis conlaudabant Dominum.

vul@B702:43 @ et in medio eorum erat iuvenis statura celsus, eminentior omnibus illis, et singulis eorum capitibus inponebat coronas, et magis exaltabatur; ego autem miraculo tenebar.

vul@B702:44 @ tunc interrogavi angelum et dixi: qui sunt hii, domine?

vul@B702:45 @ qui respondens dixit mihi: hii sunt qui mortalem tunicam deposuerunt et inmortalem sumpserunt et confessi sunt nomen Dei; modo coronantur et accipiunt palmas.

vul@B702:46 @ et dixi ad angelum: ille iuvenis quis est, qui eis coronas inponit et palmas in manus tradit?

vul@B702:47 @ qui respondens dixit mihi: ipse est Filius Dei, quem in saeculo confessi sunt. ego autem magnificare eos coepi, qui fortiter pro nomine Domini steterunt.

vul@B702:48 @ tunc dixit mihi angelus: vade et adnuntia populo meo, qualia et quanta mirabilia Domini Dei vidisti.

vul@B703:1 @ anno tricesimo ruinae civitatis eram in Babylone, ego Salathihel qui et Ezras, et conturbatus sum super cubili meo recumbens, et cogitationes meae ascendebant super cor meum,

vul@B703:2 @ quoniam vidi desertionem Sion et abundantiam eorum qui habitabant in Babylone.

vul@B703:3 @ et ventilatus est spiritus meus valde, et coepi loqui ad Altissimum verba timorata,

vul@B703:4 @ et dixi: o Domine Dominator, tu dixisti ab initio, quando plantasti terram, et hoc solus, et imperasti pulveri,

vul@B703:5 @ et dedit Adam corpus mortuum. sed et ipsum figmentum manuum tuarum erat, et insuflasti in eum spiritum vitae, et factus est vivens coram te.

vul@B703:6 @ et induxisti eum in paradisum, quem plantavit dextera tua antequam terra adventaret.

vul@B703:7 @ et huic mandasti diligentiam unam tuam, et praeterivit eam, et statim instituisti in eum mortem et in nationibus eius. et natae sunt ex eo gentes et tribus, populi et cognationes, quorum non est numerus.

vul@B703:8 @ et ambulavit unaquaque gens in voluntate sua, et impie agebant coram te et spernebant praecepta tua, et tu non prohibuisti eos.

vul@B703:9 @ iterum autem in tempore induxisti diluvium super habitantes saeculum et perdidisti eos.

vul@B703:10 @ et factum est in uno casui eorum, sicut Adae mors sic et his diluvium.

vul@B703:11 @ dereliquisti autem ex his unum Noe cum domo sua; ex eo iustos omnes.

vul@B703:12 @ et factum est cum coepissent multiplicari qui habitabant super terram, et multiplicaverunt filios et populos et gentes multas, et coeperunt iterato impietatem facere plus quam priores.

vul@B703:13 @ et factum est cum iniquitatem facerent coram te, elegisti tibi ex his unum, cui nomen erat Abraham.

vul@B703:14 @ et dilexisti eum et demonstrasti ei temporum finem solo secrete noctu.

vul@B703:15 @ et disposuisti ei testamentum aeternum et dixisti ei, ut non umquam derelinquas semen eius. et dedisti ei Isaac, et Isaac dedis Esau.

vul@B703:16 @ et segregasti tibi Iacob, Esau autem separasti. et factus est Iacob in multitudine magna.

vul@B703:17 @ et factum est cum educeres semen eius ex Aegypto, et adduxisti eos super montem Sina.

vul@B703:18 @ et inclinasti caelos et statuisti terram et commovisti orbem et tremere fecisti abyssos et conturbasti saeculum.

vul@B703:19 @ et transiit gloria tua portas quattuor, ignis et terraemotus et spiritus et gelu, ut dares semini Iacob legem et generationi Israhel diligentiam.

vul@B703:20 @ et non abstulisti ab eis cor malignum, ut faceret lex tua in eis fructum.

vul@B703:21 @ cor enim malignum baiulans primus Adam transgressus et victus est, sed et omnes qui ex eo nati sunt.

vul@B703:22 @ et facta est permanens infirmitas et lex cum corde populi cum malignitate radicis, et discessit quod bonum est et mansit malignum.

vul@B703:23 @ et transierunt tempora et finiti sunt anni, et suscitasti tibi servum nomine David.

vul@B703:24 @ et dixisti ei aedificare civitatem nominis tui et offerre tibi in ea de tuis oblationes.

vul@B703:25 @ et factum est hoc annis multis. et dereliquerunt qui habitabant civitatem,

vul@B703:26 @ in omnibus facientes sicut fecit Adam et omnes generationes eius; utebantur enim et ipsi cor malignum.

vul@B703:27 @ et tradidisti civitatem tuam in manus inimicorum tuorum.

vul@B703:28 @ et dixi ego tunc in corde meo: numquid meliora faciunt qui habitant in Babylone, et propter hoc dominabit Sion?

vul@B703:29 @ factum est autem cum venissem huc, et vidi impietates quorum non est numerus, et delinquentes multos vidit anima mea hoc tricesimo anno. et excessit cor meum,

vul@B703:30 @ quoniam vidi quomodo sustines eos peccantes et pepercisti impie agentibus, et perdidisti populum tuum et conservasti inimicos tuos, et non significasti

vul@B703:31 @ nihil nemini quomodo debeat derelinqui via haec. numquid meliora facit Babylon quam Sion,

vul@B703:32 @ aut alia gens cognovit te praeter Israhel? aut quae tribus crediderunt testamentis sicut haec Iacob.

vul@B703:33 @ quarum merces non conparuit neque labor fructificavit? pertransiens enim pertransivi in gentibus, et vidi abundantes eas et non memorantes mandatorum tuorum.

vul@B703:34 @ nunc ergo pondera in statera nostras iniquitates et eorum qui habitant in saeculo, et invenietur momentum puncti ubi declinet.

vul@B703:35 @ aut quando non peccaverunt in conspectu tuo qui habitant terram, aut quae gens sic observavit mandata tua?

vul@B703:36 @ homines quidem per nomina invenies servasse mandata tua, gentes autem non invenies.

vul@B704:1 @ et respondit ad me angelus qui missus est ad me, cui nomen Urihel,

vul@B704:2 @ et dixit mihi: excedens excessit cor tuum in saeculo hoc, et conprehendere cogitas viam Altissimi?

vul@B704:3 @ et dixi: ita, domine meus, et respondit mihi et dixit: tres vias missus sum ostendere tibi et tres similitudines proponere coram te.

vul@B704:4 @ de quibus si mihi renuntiaveris unam ex his, et ego tibi demonstrabo viam quam desideras videre, et doceam te quare cor malignum.

vul@B704:5 @ et dixi: loquere, domine meus. et dixit ad me: vade, pondera mihi ignis pondus, aut mensura mihi flatum venti, aut revoca mihi diem quae praeteriit.

vul@B704:6 @ et respondi et dixi: quis natorum poterit facere, ut me interroges de his?

vul@B704:7 @ et dixit ad me: si eram interrogans te dicens: quantae habitationes sunt in corde maris, aut quantae venae sunt in principio abyssi, aut quantae venae sunt super firmamentum, aut qui sint exitus paradisi,

vul@B704:8 @ dicebas fortassis mihi: in abyssum non descendi neque in infernum adhuc, neque in caelis umquam ascendi.

vul@B704:9 @ nunc autem non interrogavi te nisi de igne et vento et diem per quem transisti, et sine quibus separari non potes, et non respondisti mihi de eis.

vul@B704:10 @ et dixit mihi: tu quae tua sunt tecum coadulescentia non potes cognoscere,

vul@B704:11 @ et quomodo poterit vas tuum capere Altissimi viam?... et iam exterritus corrupto saeculo intellegere incorruptionem? et cum haec audissem, cecidi in faciem meam

vul@B704:12 @ et dixi illi: melius erat nos non adesse, quam advenientes vivere in impietatibus et pati et non intellegere de qua re.

vul@B704:13 @ et respondit ad me et dixit: proficiscens profectus sum ad silvam lignorum campi, et cogitaverunt cogitationem

vul@B704:14 @ et dixerunt: venite et eamus et faciamus ad mare bellum, ut recedat coram nos, et faciamus nobis alias silvas,

vul@B704:15 @ et similiter fluctus maris et ipsi cogitaverunt cogitationem et dixerunt: venite ascendentes debellemus silvam campi, ut et ibi consummemus nobismet ipsis aliam regionem.

vul@B704:16 @ et factus est cogitatus silvae in vano, venit enim ignis et consumpsit eam.

vul@B704:17 @ similiter et cogitatus fluctuum maris, stetit enim harena et prohibuit eam.

vul@B704:18 @ si enim eras iudex horum, quem incipiebas iustificare aut quem condemnare?

vul@B704:19 @ et respondi et dixi: utrique vanam cogitationem cogitaverunt, terra enim data est silvae, et maris locus portare fluctus suos.

vul@B704:20 @ et respondit ad me et dixit: bene tu iudicasti, et quare non iudicasti tibimet ipso?

vul@B704:21 @ quemadmodum enim terra silvae data est et mare fluctibus suis, et qui super terram inhabitant quae sunt super terram intellegere solummodo possunt, et qui super caelos super altitudinem caelorum.

vul@B704:22 @ et respondi et dixi: deprecor te, domine, ut mihi datus est sensus intellegendi.

vul@B704:23 @ non enim volui interrogare de superioribus viis, sed de his quae pertranseunt per nos cotidie, propter quod Israhel datus est in obprobrium gentibus, quem dilexisti populum datus est tribubus impiis, et lex patrum nostrorum in interitum deducta est, et dispositiones scriptae nusquam sunt.

vul@B704:24 @ et pertransivimus de saeculo ut lucustae, et vita nostra ut vapor, et nec digni sumus misericordiam consequi.

vul@B704:25 @ sed quid faciet nomini suo quod invocatum est super nos? et his interrogavi.

vul@B704:26 @ et respondit ad me et dixit: si fueris videbis, et si vixeris, frequenter miraberis, quoniam festinans festinat saeculum pertransire.

vul@B704:27 @ non capiet portare quae in temporibus iustis repromissa sunt, quoniam plenum maestitia est saeculum hoc et infirmitatibus.

vul@B704:28 @ seminatum est enim malum, quibus me interrogas de ea, et necdum venit destrictio ipsius.

vul@B704:29 @ si ergo non messum fuerit quod seminatum est, et discesserit locus ubi seminatum est malum, non veniet ager ubi seminatum est bonum.

vul@B704:30 @ quoniam granum seminis mali seminatum est in corde Adam ab initio, et quantum impietatis generavit usque nunc et generabit usque cum veniat area.

vul@B704:31 @ aestima autem apud te, granum mali seminis quantum fructum impietatis generaverit.

vul@B704:32 @ quando seminatae fuerint spicae quarum non est numerus, quam magnam aream incipient facere.

vul@B704:33 @ et respondi et dixi: quo et quando haec? quare modici et mali anni nostri?

vul@B704:34 @ et respondit ad me et dixit: non festina spiritu super Altissimum; tu enim festinas propter temet ipsum spiritum, nam Excelsus pro multis.

vul@B704:35 @ nonne de his interrogaverunt animae iustorum in promptuariis suis dicentes: usquequo spero sic? et quando venit fructus areae mercedis nostrae?

vul@B704:36 @ et respondit ad ea Hieremihel archangelus et dixit: quando impletus fuerit numerus similium vobis, quoniam in statera ponderavit saeculum

vul@B704:37 @ et mensura mensuravit tempora et numero numeravit tempora, et non commovet nec excitabit usque dum impleatur praedicta mensura.

vul@B704:38 @ et respondi et dixi: o dominator domine, sed et nos omnes pleni sumus impietate.

vul@B704:39 @ et ne forte propter nos inpediatur iustorum area, propter peccata inhabitantium super terram.

vul@B704:40 @ et respondit ad me et dixit: vade et interroga praegnantem, si quando impleverit novem menses suos, adhuc poterit matrix eius retinere fetus in semet ipsa.

vul@B704:41 @ et dixi: non potest, domine. et dixit ad me: in inferno promptuaria animarum matrici adsimilata sunt.

vul@B704:42 @ quemadmodum enim festinavit quae parit effugere necessitatem partus, sic et haec festinat reddere ea quae commendata sunt

vul@B704:43 @ ab initio. tunc tibi demonstrabitur de his quae concupiscis videre.

vul@B704:44 @ et respondi et dixi: si inveni gratiam ante oculos tuos, et si possibile est, et si idoneus sum,,

vul@B704:45 @ demonstra mihi et hoc si plus quam praeteriti habet venire aut plura pertransierunt super nos,

vul@B704:46 @ quoniam quod pertransivit scio, quid autem futuri sit ignoro.

vul@B704:47 @ et dixit ad me: sta super dexteram partem et demonstrabo tibi interpretationem similitudinis.

vul@B704:48 @ et steti et vidi, et ecce fornax ardens transiit coram me; et factum est cum transiret flamma, et vidi et ecce superavit fumus.

vul@B704:49 @ et post hoc transiit coram me nubes plena aquae et inmisit pluviam impetu multam; et cum transisset impetus pluviae et superaverunt in ea guttae.

vul@B704:50 @ et dixit ad me: cogita tibi. sicut enim crescit pluvia amplius quam guttae, et ignis amplius quam fumus, sic superabundavit quae transivit mensura, superaverunt autem guttae et fumus.

vul@B704:51 @ et oravi et dixi: putas vivo usque in diebus illis, vel quis erit in diebus illis?

vul@B704:52 @ respondit ad me et dixit: de signis de quibus me perrogas, ex parte possum tibi dicere, de vita autem tua non sum missus dicere tibi, sed nescio.

vul@B705:1 @ de signis autem: ecce dies venient, et adprehendentur qui inhabitant super terram in excessu multo, et abscondetur veritatis via, et sterilis erit a fide regio.

vul@B705:2 @ et multiplicabitur iniustitia super hanc quam ipse tu vides et super quam audisti olim.

vul@B705:3 @ et erit inconposita vestigio quam nunc vides regnare regionem, et videbunt eam desertam.

vul@B705:4 @ si autem tibi dederit Altissimus vivere, et videbis post tertiam turbatam, et relucescet subito sol noctu et luna interdie.

vul@B705:5 @ et de ligno sanguis stillabit, et lapis dabit vocem suam; et populi commovebuntur, et gressus commutabuntur.

vul@B705:6 @ et regnabit quem non sperant qui inhabitant super terram; et volatilia conmigrationem facient.

vul@B705:7 @ et mare Sodomitum pisces reiciet. et dabit vocem noctu quem non noverant multi, omnes autem audient vocem eius.

vul@B705:8 @ et chaus fiet per loca multa, et ignis frequenter emittetur, et bestiae agrestes transmigrabunt regionem suam, et mulieres parient menstruatae monstra,

vul@B705:9 @ et in dulcibus aquis salsae invenientur. et amici omnes semet ipsos expugnabunt; et abscondetur tunc sensus, et intellectus separabitur in promptuarium suum.

vul@B705:10 @ et quaeretur a multis et non invenietur, et multiplicabitur iniustitia et incontinentia super terram.

vul@B705:11 @ et interrogabit regio proximam suam et dicet: numquid per te pertransiit iustitia iustum faciens? et haec negabit.

vul@B705:12 @ et erit in illo tempore, et sperabunt homines et non inpetrabunt, laborabunt et non dirigentur viae eorum.

vul@B705:13 @ haec signa dicere tibi permissum est mihi. et si oraveris iterum et ploraveris sicut et nunc et ieiunaveris septem diebus, audies iterato horum maiora.

vul@B705:14 @ et evigilavi, et corpus meum horruit valde, et anima mea laboravit ut deficeret.

vul@B705:15 @ et tenuit me qui venit angelus, qui loquebatur in me, et confortavit me et statuit me super pedes.

vul@B705:16 @ et factum est in nocte secunda, et venit ad me Phalthihel dux populi et dixit mihi: ubi eras et quare vultus tuus tristis?

vul@B705:17 @ aut nescis quoniam tibi creditus est Israhel in regione transmigrationis eorum?

vul@B705:18 @ exsurge ergo et gusta panem alicuius, et non derelinquas nos sicut pastor gregem suum in manibus luporum malignorum.

vul@B705:19 @ et dixi ei: vade a me et non ad me accedas usque diebus septem, et tunc venies ad me. et audivit ut dixi et recessit a me.

vul@B705:20 @ et ego ieiunavi diebus septem ululans et plorans, sicut mihi mandavit Urihel angelus.

vul@B705:21 @ et factum est post dies septem, et iterum cogitationes cordis mei molestae erant mihi valde.

vul@B705:22 @ et resumpsit anima mea spiritum intellectus, et iterum coepi loqui coram Altissimo sermones

vul@B705:23 @ et dixi: Dominator Domine, ex omni silva terrae et ex omnium arborum eius elegisti vineam unam,

vul@B705:24 @ et ex omnium terrarum orbis elegisti tibi foveam unam, et ex omnibus floribus orbis elegisti tibi lilium unum,

vul@B705:25 @ et ex omnibus abyssis maris replesti tibi rivum unum, et ex omnibus aedificatis civitatibus sanctificasti tibimet ipsi Sion,

vul@B705:26 @ et ex omnibus creatis volatilibus nominasti tibi columbam unam, et ex omnibus plasmatis pecoribus providisti tibi ovem unam,

vul@B705:27 @ et ex omnibus multiplicatis populis adquisisti tibi populum unum, et ab omnibus probatam legem donasti huic quem desiderasti populo.

vul@B705:28 @ et nunc Domine, ut quid tradidisti unum plurimis et praeparasti unam radicem super alias et dispersisti unicum tuum in multis?

vul@B705:29 @ et conculcaverunt qui contradicebant sponsionibus tuis quique tuis testamentis credebant.

vul@B705:30 @ et si odiens odisti populum tuum tuis manibus debet castigari.

vul@B705:31 @ et factum est, cum locutus essem sermones istos, et missus est angelus ad me qui ante venerat ad me praeterita nocte,

vul@B705:32 @ et dixit mihi: audi me et instruam te, et intende mihi et adiciam coram te.

vul@B705:33 @ et dixi: loquere, dominus meus. et

vul@B705:34 @ dixit ad me: valde in excessu mentis factus es in Israhel; aut plus dilexisti eum super eum qui fecit eum: non, domine, sed dol torquent enim me renes mei per omnem horam quaerentem adprehendere semitam Altissimi et investigare partem iudicii eius.

vul@B705:35 @ et dixit ad me: non potes. et dixi: quare, domine, aut quid nascebar, aut quare non fiebat matrix matris meae mihi sepulchrum, ut non viderem laborem Iacob et defatigationem generis Israhel?

vul@B705:36 @ et dixit ad me: numera mihi qui necdum venerunt, et collige mihi dispersas guttas, et revirida mihi aridos flores,

vul@B705:37 @ et aperi mihi clausa promptuaria et produc mihi inclusos in eis flatus, aut monstra mihi vocis imaginem, et tunc ostendam tibi eum laborem quem rogas videre.

vul@B705:38 @ et dixi: dominator domine, quis enim est qui potest haec scire, nisi qui cum hominibus habitationem non habet?

vul@B705:39 @ ego autem insipiens, et quomodo potero dicere de his quibus me interrogasti?

vul@B705:40 @ et dixit ad me: quomodo non potes facere unum de his quae dicta sunt, sic non poteris invenire iudicium meum aut finem caritatis quem pro populo meo promisi.

vul@B705:41 @ et dixi: sed ecce, domine, tu praees his qui in fine sunt, et quid facient qui ante me sunt aut nos aut hii qui post nos?

vul@B705:42 @ et dixit ad me: coronae adsimilabo iudicium meum. sicut non novissimorum tarditas, sic nec priorum velocitas.

vul@B705:43 @ et respondi et dixi: nec enim poteras facere qui facti sunt et qui sunt et qui futuri sunt in unum, ut celerius iudicium tuum ostendas?

vul@B705:44 @ et respondit ad me et dixit: non potest festinare creatura super creatorem, nec sustinere saeculum qui in eo creati sunt in unum.

vul@B705:45 @ et dixi: quomodo dixisti servo tuo, quoniam vivificans vivificabis a te creatam creaturam in unum? si ergo viventes vivent in unum et sustinebit creatura, poterit et nunc portare praesentes in unum.

vul@B705:46 @ et dixit ad me: interroga matricem mulieris et dices ad eam: decem si paris, quare per tempus? roga ergo eam, ut det decem in unum.

vul@B705:47 @ et dixi: non utique poterit, sed secundum tempus.

vul@B705:48 @ et dixit ad me: et ego dedi matricem terrae his qui seminati sunt super eam per tempus.

vul@B705:49 @ quemadmodum enim infans non parit nec ea quae senuit adhuc, sic ego disposui a me creatum saeculum.

vul@B705:50 @ et interrogavi et dixi: cum iam dederis mihi viam, loquar coram te; nam mater nostra, de qua dixisti mihi, adhuc iuvenis est, iam ad senectutem adpropinquat?

vul@B705:51 @ et respondit ad me et dixit: interroga quae parit, et dicet tibi.

vul@B705:52 @ dices enim ei: quare quos peperisti nunc non sunt similes his qui ante, sed minores statu?

vul@B705:53 @ et dicet tibi et ipsa: alii sunt qui in iuventute virtutis nati sunt, et alii qui sub tempus senectutis deficiente matrice sunt nati.

vul@B705:54 @ considera ergo et tu, quoniam minores statu estis prae his qui ante vos,

vul@B705:55 @ et qui post vos quam ut vos, quasi iam senescentis creaturae et fortitudinem iuventutis praeterientis. et dixi: rogo domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, demonstra servo tuo per quem visitas creaturam tuam.

vul@B706:1 @ et dixit ad me: initium terreni orbis, et antequam starent exitus saeculi, et antequam spirarent conventiones ventorum,

vul@B706:2 @ et antequam sonarent voces tonitruum, et antequam splenderent nitores coruscuum, et antequam confirmarentur fundamenta paradisi,

vul@B706:3 @ et antequam viderentur decores flores, et antequam confirmarentur motuum virtutes, et antequam colligerentur innumerabiles militiae angelorum,

vul@B706:4 @ et antequam extollerentur altitudines aerum, et antequam nominarentur mensurae firmamentorum, et antequam aestimaretur scabillum Sion,

vul@B706:5 @ et antequam investigarentur praesentes anni, et antequam abalienarentur eorum qui nunc peccant adinventiones et consignarentur qui fidem thesaurizaverunt,

vul@B706:6 @ tunc cogitavi, et facta sunt haec per me solum et non per alium, ut et finis per me et non per alium.

vul@B706:7 @ et respondi et dixi: quae erit separatio temporum, aut quando prioris finis aut sequentis initium?

vul@B706:8 @ et dixit ad me: ab Abraham usque ad Abraham, quoniam ab eo natus est Iacob et Esau, manus enim Iacob tenebat ab initio calcaneum Esau.

vul@B706:9 @ finis enim huius saeculi Esau, et principium sequentis Iacob.

vul@B706:10 @ finis enim hominis calcaneum et principium hominis manus, inter calcaneum et manum aliud noli quaerere, Ezra.

vul@B706:11 @ et respondi et dixi: o dominator domine, si inveni gratiam ante oculos tuos,

vul@B706:12 @ ut demonstres servo tuo finem signorum tuorum, quorum ex parte mihi demonstrasti nocte praecedente.

vul@B706:13 @ et respondit et dixit ad me: surge super pedes tuos et audies vocem plenissimam sonus.

vul@B706:14 @ et erit, si commotione commovebitur locus, in quo stas super eum,

vul@B706:15 @ in eo cum loqueretur, tu non expaveas, quoniam de fine verbum. et fundamenta terrae intellegetur,

vul@B706:16 @ quoniam de ipsis sermo, tremescet et commovebitur; scit enim, quoniam finem eorum oportet commutari.

vul@B706:17 @ et factum est cum audissem, et surrexi super pedes meos et audivi, et ecce vox loquens, et sonus eius sicut sonus aquarum multarum.

vul@B706:18 @ et dixit: ecce dies veniunt, et erit quando adpropinquare incipio, ut visitem habitantes in terram,

vul@B706:19 @ et quando inquirere incipiam ab eis qui iniuste nocuerunt iniustitia sua, et quando suppleta fuerit humilitas Sion,

vul@B706:20 @ et cum supersignabitur saeculum quod incipiet pertransire, haec signa faciam: libri aperientur ante faciem firmamenti et omnes videbunt simul,

vul@B706:21 @ et anniculi infantes loquentur vocibus suis, et praegnantes inmaturos parient infantes trium et quattuor mensuum et vivent et scirtabuntur,

vul@B706:22 @ et subito apparebunt seminata loca non seminata, et plena promptuaria subito invenientur vacua,

vul@B706:23 @ et tuba canet cum sono, quam cum omnes audierint subito expavescent.

vul@B706:24 @ et erit in illo tempore, debellabunt amici amicos ut inimici, et expavescet terra cum his qui inhabitant in eam, et venae fontium stabunt ut non decurrant in horis tribus.

vul@B706:25 @ et erit, omnis qui derelictus fuerit ex omnibus istis quibus praedixi tibi, ipse salvabitur et videbit salutare meum et finem saeculi mei,

vul@B706:26 @ et videbunt qui recepti sunt homines, qui mortem non gustaverunt a nativitate sua, et mutabitur cor inhabitantium et convertetur in sensum alium.

vul@B706:27 @ delebitur enim malum et extinguetur dolus.

vul@B706:28 @ florebit autem fides et vincetur corruptela, et ostendebitur veritas quae sine fructu fuit tantis temporibus.

vul@B706:29 @ et factum est cum loqueretur mihi, et ecce paulatim movebatur locus super quem stabam super eum.

vul@B706:30 @ et dixit ad me: haec veni tibi ostendere et venturae nocti.

vul@B706:31 @ si ergo iterum rogaveris et iterum ieiunaveris septem diebus, iterum tibi renuntiabo horum maiora per diem,

vul@B706:32 @ quoniam auditu audita est vox tua apud Altissimum. vidit enim Fortis directionem tuam et providit pudicitiam quam a iuventute tua habuisti.

vul@B706:33 @ et propter hoc misit me demonstrare tibi: haec omnia et dicere tibi confide et noli timere,

vul@B706:34 @ et noli festinare in prioribus temporibus cogitare vana, ut non properes a novissimis temporibus.

vul@B706:35 @ et factum est post haec, et flevi iterum et similiter ieiunavi septem diebus, ut suppleam tres ebdomadas quae dictae sunt mihi.

vul@B706:36 @ et factum est in octava nocte, et cor meum iterato turbabatur in me et coepi loqui coram Altissimo.

vul@B706:37 @ inflammabatur enim spiritus meus valde et anima mea anxiabatur.

vul@B706:38 @ et dixi: o Domine, loquens locutus es ab initio creaturae in primo die dicens: fiat caelum et terra, et tuum verbum opus perfecit.

vul@B706:39 @ et erat tunc spiritus volans, et tenebrae circumferebantur et silentium, sonus vocis hominis nondum erat abs te.

vul@B706:40 @ tunc dixisti de thesauris tuis proferri lumen quod luminis, ut apparerent tunc opera tua.

vul@B706:41 @ et in die secundo iterum creasti spiritum firmamenti et imperasti ei, ut divideret et divisionem faceret inter aquas, ut pars quidem sursum recederet, pars vero deorsum maneret.

vul@B706:42 @ et tertio die imperasti aquis congregari in septima parte terrae, sex vero partes siccasti et conservasti, ut ex his sint coram te ministrantia seminata adeo et culta.

vul@B706:43 @ verbum enim tuum processit, et opus statim fiebat.

vul@B706:44 @ processit enim subito fructus multitudinis inmensus et concupiscentia gustus multiformis et flores colore inimitabili et odores odoramentis investigabiles. et die tertio haec facta sunt.

vul@B706:45 @ quarta autem die imperasti fieri solis splendorem, lunae lumen stellarum dispositionem,

vul@B706:46 @ et imperasti eis, ut deservirent futuro plasmato homini.

vul@B706:47 @ quinto autem die dixisti septimae parti ubi erat aqua congregata, ut procrearet animalia, volatilia et pisces, et ita fiebat

vul@B706:48 @ aqua muta et sine anima, quod ei iubebatur, animalia faciens, ut ex hoc mirabilia tua nationes enarrent.

vul@B706:49 @ et tunc conservasti duas animas, nomen uni vocasti Enoch et nomen secundi vocasti Leviathan.

vul@B706:50 @ et separasti ea ab alterutro; non enim poterat septima pars ubi erat aqua congregata capere ea.

vul@B706:51 @ et dedisti Enoch unam partem quae siccata est tertio die, ut inhabitet in ea, ubi sunt montes mille.

vul@B706:52 @ Leviathae autem dedisti septimam partem humidam. et servasti ea, ut fiant in devorationem quibus vis et quando vis.

vul@B706:53 @ sexto autem die imperasti terrae, ut crearet coram te iumenta et bestias et reptilia,

vul@B706:54 @ et super his Adam, quem constituisti ducem super omnibus factis quae fecisti, et ex eo educimur nos omnes quem elegisti populum.

vul@B706:55 @ haec autem omnia dixi coram te, Domine, quoniam dixisti quia propter nos creasti primogenitum saeculum.

vul@B706:56 @ residuas autem gentes ab Adam natas dixisti eas nihil esse, et quoniam salivae adsimilatae sunt, et sicut stillicidium de vaso similasti abundantiam eorum.

vul@B706:57 @ et nunc, Domine, ecce istae gentes quae in nihilum deputatae sunt dominari nostri et devorare nos.

vul@B706:58 @ nos autem populus tuus quem vocasti primogenitum, unigenitum, aemulatorem, carissimum, traditi sumus in manibus eorum.

vul@B706:59 @ et si propter nos creatum est saeculum, quare non hereditatem possidemus nostrum saeculum? usquequo haec?

vul@B707:1 @ et factum est cum finissem loqui verba haec, et missus est ad me angelus, qui missus fuerat ad me primis noctibus,

vul@B707:2 @ et dixit ad me: surge, Ezra, et audi sermones quos veni loqui ad te.

vul@B707:3 @ et dixi: loquere, dominus meus. et dixit ad me: mare positum est in spatioso loco ut esset altum et inmensum.

vul@B707:4 @ erit autem ei introitus in angusto loco positus, ut esset similis fluminis.

vul@B707:5 @ si quis enim volens voluerit ingredi mare videre eum vel dominari eius, si non transierit angustum, in latitudinem venire quomodo poterit?

vul@B707:6 @ item aliud: civitas est aedificata et posita in loco campestri, est autem plena omnium bonorum.

vul@B707:7 @ introitus autem eius angustus et in praecipiti positus, ut esset a dextris quidem ignis, a sinistris vero aqua alta.

vul@B707:8 @ semita autem est una sola inter eos posita, hoc est ignis et aqua, ut non capiat semita nisi solummodo vestigium hominis.

vul@B707:9 @ si autem data dabitur civitas homini in hereditatem, si non heres antepositum periculum pertransierit, quomodo accipiet hereditatem suam?

vul@B707:10 @ et dixi: sic, domine. et dixit ad me: sic est et Israhel pars.

vul@B707:11 @ propter eos enim feci saeculum, et quando transgressus est Adam constitutiones meas, iudicatum est quod factum est.

vul@B707:12 @ et facti sunt introitus huius saeculi angusti et dolentes et laboriosi, paucae autem et malae et periculorum plenae et laborum magnorum fultae.

vul@B707:13 @ nam maioris saeculi introitus spatiosi et securi et facientes inmortalitatis fructum.

vul@B707:14 @ si ergo non ingredientes ingressi fuerint qui vivunt angusta et vana haec, non poterunt recipere quae sunt reposita.

vul@B707:15 @ nunc ergo tu quare conturbaris, corruptibilis cum sis? et quid moveris tu, cum sis mortalis?

vul@B707:16 @ et quare non accepisti in corde tuo quod futurum, sed quod in praesenti?

vul@B707:17 @ et respondi et dixi: dominator domine, ecce disposuisti in lege tua, quoniam iusti hereditabunt haec, impii autem peribunt.

vul@B707:18 @ iusti autem ferent angusta sperantes spatiosa; qui enim impie gesserunt, et angustiam passi sunt et spatiosa non viderunt.

vul@B707:19 @ et dixit ad me: non es iudex super Dominum neque intellegens super Altissimum.

vul@B707:20 @ pereant enim multi praesentes, quam neglegatur quae anteposita est Dei lex.

vul@B707:21 @ mandans enim mandavit Dominus venientibus quando venerunt, quid facientes viverent, et quid observantes non punirentur.

vul@B707:22 @ hii autem non sunt persuasi et contradixerunt ei. et constituerunt sibi cogitamenta vanitatis

vul@B707:23 @ et proposuerunt sibi circumventiones delictorum. et superdixerunt Altissimum non esse, et vias eius non cognoverunt.

vul@B707:24 @ et legem eius spreverunt et sponsiones eius abnegaverunt et legitimis eius fidem non habuerunt et opera eius non perfecerunt.

vul@B707:25 @ propter hoc, Ezra, vacua vacuis et plena plenis.

vul@B707:26 @ ecce enim tempus veniet, et erit quando venient signa quae praedixi tibi, et apparebit sponsa et apparescens civitas et ostendetur quae nunc subducitur terra.

vul@B707:27 @ et omnis qui liberatus est de praedictis malis, ipse videbit mirabilia mea.

vul@B707:28 @ revelabitur enim Filius meus Iesus cum his qui cum eo, et iucundabit qui relicti sunt annis quadringentis.

vul@B707:29 @ et erit post annos hos, et morietur Filius meus Christus et omnes qui spiramentum habent hominis.

vul@B707:30 @ et convertetur saeculum in antiquum silentium diebus septem sicut in prioribus initiis, ita ut nemo derelinquatur.

vul@B707:31 @ et erit post dies septem, et excitabitur qui nondum vigilat saeculum et morietur corruptum.

vul@B707:32 @ et terra reddet qui in eam dormiunt, et pulvis qui in eo silentio habitant, et promptuaria reddent quae eis commendatae sunt animae.

vul@B707:33 @ et revelabitur Altissimus super sedem iudicii, et pertransibunt misericordiae, et longanimitas congregabitur,

vul@B707:34 @ iudicium autem solum remanebit. et veritas stabit et fides convalescet,

vul@B707:35 @ et opus subsequetur et merces ostendetur. et iustitiae vigilabunt et iniustitiae non dormibunt.

vul@B707:36 @ et apparebit lacus tormenti et contra illum erit locus requietionis, et clibanus gehennae ostendetur et contra eam iucunditatis paradisus.

vul@B707:37 @ et dicet tunc Altissimus ad excitatas gentes: videte et intellegite quem negastis vel cui non servistis vel cuius diligentias sprevistis.

vul@B707:38 @ videte contra et in contra, hic iucunditas et requies et ibi ignis et tormenta. haec autem loquetur ad eos in die iudicii.

vul@B707:39 @ haec talis quae neque solem habet neque lunam neque stellas,

vul@B707:40 @ neque nubem neque tonitruum neque coruscationem, neque ventum neque aquam neque aerem, neque tenebras neque sero neque mane,

vul@B707:41 @ neque aestatem neque ver neque aestum, neque hiemem neque gelum neque frigus, neque grandinem neque pluviam neque ros,

vul@B707:42 @ neque meridiem neque noctem neque ante lucem, neque nitorem neque claritatem neque lucem, nisi solummodo splendorem claritatis Altissimi, unde omnes incipiant videre quae anteposita sunt.

vul@B707:43 @ spatium enim habebit sicut ebdomada annorum.

vul@B707:44 @ hoc est iudicium meum et constitutio eius, tibi autem soli ostendi haec.

vul@B707:45 @ et respondi: tunc et dixi, domine, et nunc dico: beati praesentes et observantes quae a te constituta sunt.

vul@B707:46 @ sed de quibus erat oratio mea, quis enim est de praesentibus qui non peccavit, vel quis natorum qui non praeterivit sponsionem tuam.

vul@B707:47 @ et nunc video, quoniam ad paucos pertinebit futurum saeculum iucunditatem facere, multis autem tormenta.

vul@B707:48 @ increvit enim in nos cor malum, quod nos abalienavit ab his et deduxit nos in corruptionem, et itinera mortis ostendit nobis, semitas perditionis, et longe fecit nos a vita; et hoc non paucos, sed paene omnes qui creati sunt.

vul@B707:49 @ et respondit ad me et dixit: audi me et instruam te et de sequenti corripiam te.

vul@B707:50 @ propter hoc non fecit Altissimus unum saeculum sed duo.

vul@B707:51 @ tu enim quia dixisti non esse multos iustos sed paucos, impios vero multiplicari, audi ad haec.

vul@B707:52 @ lapides electos si habueris paucos valde, ad numerum eorum conpones eos tibi, plumbum autem et fictile abundat.

vul@B707:53 @ et dixi: domine, quomodo poterit?

vul@B707:54 @ et dixit ad me: non hoc solummodo, sed interroga terram et dicet tibi, adulare ei et narrabit tibi.

vul@B707:55 @ dices enim ei: aurum creas et argentum et aeramentum et ferrum quoque et plumbum et fictile.

vul@B707:56 @ multiplicatur autem argentum super aurum, et aeramentum super argentum, et ferrum super aeramentum, plumbum super ferrum, et fictile super plumbum.

vul@B707:57 @ aestima ergo tu quae haec sint pretiosa et desiderabilia, quod multiplicatur aut quod rarum nascitur.

vul@B707:58 @ et dixi: dominator domine, quod abundat vilius, quod enim rarius pretiosius est.

vul@B707:59 @ et respondit ad me et dixit: in te ista pondera quae cogitasti, quoniam qui habet quod difficile est, gaudet super eum qui habet abundantia.

vul@B707:60 @ sic et a me repromissa creatura. iucundabor enim super paucis qui salvabuntur, propterea quod ipsi sunt qui gloriam meam nunc dominationem fecerunt et per quos nunc nomen meum nominatum est.

vul@B707:61 @ et non contristabor super multitudinem eorum qui perierunt, ipsi enim sunt qui vapori nunc adsimilati sunt et flammae ac fumo adaequati sunt et exarserunt et ferverunt et extincti sunt.

vul@B707:62 @ et respondi et dixi: o tu terra, quid peperisti? si sensus factus est de pulvere sicut et cetera creatura,

vul@B707:63 @ melius enim erat et ipsum pulverem non esse natum, ut non sensus inde fieret.

vul@B707:64 @ nunc autem nobiscum crescit sensus, et propter hoc torquemur, quoniam scientes perimus.

vul@B707:65 @ lugeat hominum genus et agrestes bestiae laetentur; lugeant omnes qui nati sunt, quadrupedia vero et pecora iucundentur.

vul@B707:66 @ multum enim melius est illis quam nobis. non enim sperant iudicium, nec enim sciunt cruciamenta nec salutem post mortem repromissam sibi.

vul@B707:67 @ nobis autem quid prodest, quoniam salvati salvabimur sed tormento tormentabimur?

vul@B707:68 @ omnes enim qui nati sunt commixti sunt iniquitatibus et pleni sunt peccatis et gravati delictis.

vul@B707:69 @ et si non essemus post mortem in iudicio venientes, melius fortassis nobis venisset.

vul@B707:70 @ et respondit ad me et dixit: et quando Altissimus faciens faciebat saeculum et Adam et omnes qui ex eo venerunt, primum praeparavit iudicium et quae sunt iudicii.

vul@B707:71 @ et nunc de sermonibus tuis intellege, quoniam dixisti quia sensus nobiscum crescit.

vul@B707:72 @ qui ergo commorantes sunt in terra hinc cruciabuntur, quoniam sensum habentes iniquitatem fecerunt, et mandata accipientes non servaverunt ea, et legem consecuti fraudaverunt eam quam acceperunt.

vul@B707:73 @ et quid habebunt dicere in iudicio vel quomodo respondebunt in novissimis temporibus?

vul@B707:74 @ quantum enim tempus, ex quo longanimitatem habuit Altissimus his qui inhabitant saeculum, et non propter eos, sed propter ea quae providit tempora.

vul@B707:75 @ et respondi et dixi: si inveni gratiam coram te, domine demonstra et hoc servo tuo, si post mortem vel nunc quando reddemus unusquisque animam suam, si conservati conservabimur in requie, donec veniant tempora illa in quibus incipies creaturam renovare aut amodo cruciabimur?

vul@B707:76 @ et respondit ad me et dixit: ostendam tibi et hoc. tu autem noli commisceri cum eis qui spreverunt, neque connumeres te cum his qui cruciantur.

vul@B707:77 @ etenim est tibi thesaurus operum repositus apud Altissimum, sed non tibi demonstrabitur usque in novissimis temporibus.

vul@B707:78 @ nam de morte sermo: quando profectus fuerit terminus sententiae ab Altissimo ut homo moriatur, recedente inspiratione de corpore ut dimittatur iterum ad eum qui dedit, adorare gloriam Altissimi primum.

vul@B707:79 @ et si quidem esset eorum qui spreverunt et non servaverunt viam Altissimi et eorum qui contempserunt legem eius et eorum qui oderunt eos qui timent Deum,

vul@B707:80 @ haec inspirationes inhabitationes non ingredientur, sed vagantes erunt amodo in cruciamentis, dolentes semper et tristes, per septem vias.

vul@B707:81 @ via prima, quia spreverunt legem Altissimi.

vul@B707:82 @ secunda via, quia iam non possunt reversionem bonam facere, ut vivant.

vul@B707:83 @ tertia via, vident repositam mercedem his qui testamentis Altissimi crediderunt.

vul@B707:84 @ quarta via, considerabunt sibi in novissimis repositum cruciamentum.

vul@B707:85 @ quinta via, videntes aliorum habitacula ab angelis conservari cum silentio magno.

vul@B707:86 @ sexta via, videntes quemadmodum de eis pertransientem cruciamentum.

vul@B707:87 @ septima via, quae omnium supradictarum viarum maior est, quoniam detabescent in confusione et consumentur inhonoribus et marcescent in timoribus, videntes gloriam Altissimi coram quem viventes peccaverunt et coram quem incipient in novissimis temporibus iudicari.

vul@B707:88 @ nam eorum qui servaverunt vias Altissimi ordo hic est, quando separari incipient a vaso corruptibili.

vul@B707:89 @ in eo tempore commoratae servierunt cum labore Altissimo et omni hora sustinuerunt periculum, uti perfecte custodirent legislatoris legem.

vul@B707:90 @ propter quod hic de his sermo:

vul@B707:91 @ in primis vident cum exultatione multa gloriam eius qui suscipit eas, requiescent enim per septem ordines.

vul@B707:92 @ ordo primus, quoniam cum labore multo certati sunt, ut vincerent cum eis plasmatum cogitamentum malum, ut non eas seducat a vita ad mortem.

vul@B707:93 @ secundus ordo, quoniam vident conplicationem in qua vagantur impiorum animae et quae in eis manet punitio.

vul@B707:94 @ tertius ordo, videntes testimonium quod testificatus est eis qui plasmavit eas, quoniam viventes servaverunt quae per fidem data est lex.

vul@B707:95 @ quartus ordo, intellegentes requiem quam nunc in promptuariis eorum congregati requiescent cum silentio multo ab angelis conservati, et quae in novissimis eorum manet gloriam.

vul@B707:96 @ quintus ordo, exultantes quomodo corruptibile effugerunt nunc, et futurum quomodo hereditatem possidebunt, adhuc autem videntes angustum et labore plenum quo iam liberati sunt et spatiosum incipiunt recipere, frunescentes et inmortales.

vul@B707:97 @ sextus ordo, quando eis ostendetur quomodo incipiet vultus eorum fulgere sicut sol, et quomodo incipient stellis adsimilari lumini, amodo non corrupti.

vul@B707:98 @ septimus ordo, qui est omnibus supradictis maior, quoniam exultabunt cum fiducia et quoniam confidebunt non confusi et gaudebunt non reverentes; festinant enim videre vultum eius cui serviunt viventes et a quo incipiunt gloriosi mercedem recipere.

vul@B707:99 @ hic ordo animarum iustorum, ut amodo adnuntiatur; praedictae viae cruciatus quas patiuntur amodo qui neglexerint.

vul@B707:100 @ et respondi et dixi: ergo dabitur tempus animabus, postquam separatae fuerint de corporibus, ut videant de quo mihi dixisti?

vul@B707:101 @ et dixit mihi: septem diebus erit libertas earum, ut videant in septem diebus qui praedicti sunt sermones, et postea congregabuntur in habitaculis suis.

vul@B707:102 @ et respondi et dixi: si inveni gratiam ante oculos tuos, demonstra mihi adhuc servo tuo, si in die iudicii iusti impios excusare poterint vel deprecari pro eis Altissimum,

vul@B707:103 @ si patres pro filiis vel filii pro parentibus, si fratres pro fratribus, si adfines pro proximis, si fidentes pro carissimis.

vul@B707:104 @ et respondit ad me et dixit: quoniam invenisti gratiam coram oculis meis, et hoc tibi demonstrabo. dies iudicii audax est et omnibus signaculum veritatis demonstrans. quemadmodum nunc non mittit pater filium vel filius patrem aut dominus servum vel fidus carissimum, ut pro eo intellegat aut dormiat aut manducet aut curetur,

vul@B707:105 @ sic numquam nemo pro aliquo rogabit; omnes enim portabunt unusquisque tunc iniustitias suas aut iustitias.

vul@B707:106 @ et respondi et dixi: et quomodo invenimus modo, quoniam rogavit primus Abraham propter Sodomitas, et Moyses pro patribus qui in deserto peccaverunt,

vul@B707:107 @ et Iesus qui post eum pro Israhel in diebus Achar, et Samuhel in diebus Saul,

vul@B707:108 @ et David pro confractione, et Salomon pro eis qui in sanctificationem,

vul@B707:109 @ et Helias pro his qui pluviam acceperunt et pro mortuo ut viveret,

vul@B707:110 @ et Ezechias pro populo in diebus Sennacherib, et multi pro multis?

vul@B707:111 @ si ergo modo, quando corruptibile increvit et iniustitia multiplicata est, exoraverunt iusti pro impiis quare et tunc sic non erit?

vul@B707:112 @ et respondit ad me et dixit: praesens saeculum non est finis, gloria in eo non frequens manet, propter hoc oraverunt qui potuerunt pro invalidis.

vul@B707:113 @ dies enim iudicii erit finis temporis huius et initium futuri inmortalis temporis, in quo pertransivit corruptela,

vul@B707:114 @ soluta est intemperantia, abscisa est incredulitas, crevit autem iustitia, orta est veritas.

vul@B707:115 @ tunc ergo nemo poterit misereri eius qui in iudicio victus fuerit, neque demergere eum qui vicerit.

vul@B707:116 @ et respondi et dixi: hic sermo meus primus et novissimus, quoniam melius erat non dare terram Adam vel, cum iam dedisset, coercere eum ut non peccaret.

vul@B707:117 @ quid enim prodest omnibus in praesenti vivere in tristitia et mortuos sperare punitionem?

vul@B707:118 @ o tu quid fecisti, Adam? si enim tu peccasti, non est factum solius tuus casus sed et nostrum qui ex te advenimus.

vul@B707:119 @ quid enim nobis prodest, si promissum est nobis inmortale tempus, nos vero mortalia opera egimus?

vul@B707:120 @ et quoniam praedicta est nobis perennis spes, nos vero pessime vani facti sumus?

vul@B707:121 @ et quoniam reposita sunt habitacula sanitatis et securitatis, nos vero male conversati sumus?

vul@B707:122 @ et quoniam incipiet gloria Altissimi protegere eos qui caste conversati sunt, nos autem pessimis viis ambulavimus?

vul@B707:123 @ et quoniam ostendetur paradisus, cuius fructus incorruptus perseverat, in quo est saturitas et medella,

vul@B707:124 @ nos vero non ingrediemur, ingratis enim locis conversati sumus?

vul@B707:125 @ et quoniam super stellas fulgebunt facies eorum qui abstinentiam habuerunt, nostrae vero facies super tenebras nigrae?

vul@B707:126 @ non enim cogitavimus viventes quando iniquitatem faciebamus, quid incipientes post mortem pati.

vul@B707:127 @ et respondit et dixit: hoc est cogitamentum certaminis, quem certavit qui super terram natus est homo,

vul@B707:128 @ ut si victus fuerit patiatur quod dixisti, si autem vicerit recipiet quod dico,

vul@B707:129 @ quoniam haec est via, quam Moyses dixit cum viveret ad populum dicens: elige tibi vitam ut vivas.

vul@B707:130 @ non crediderunt autem ei, sed nec post eum prophetis, sed nec mihi qui locutus sum ad eos,

vul@B707:131 @ quoniam non esset tristitia in perditione eorum, sicut et futurum est gaudium super eos quibus persuasa est salus.

vul@B707:132 @ et respondi et dixi: scio, domine, quoniam nunc vocatus est Altissimus misericors, in eo quod misereatur qui nondum in saeculo advenerunt,

vul@B707:133 @ et miserator, in eo quod miseretur illis qui conversionem faciunt in lege eius,

vul@B707:134 @ et longanimis, quoniam longanimitatem praestat his qui peccaverunt quasi suis operibus,

vul@B707:135 @ et munificus, quoniam quidem donare vult pro exigere,

vul@B707:136 @ et multae misericordiae, quoniam multiplicat magis misericordias his qui praesentes sunt et qui praeterierunt et qui futuri sunt.

vul@B707:137 @ si enim non multiplicaverit, non vivificabitur saeculum cum his qui habitant in eo.

vul@B707:138 @ et donator, quoniam si non donaverit de bonitate sua, ut adleventur hii qui iniquitates fecerunt de suis iniquitatibus, non poterit decies millesima pars hominum vivificari,

vul@B707:139 @ et iudex, si non ignoverit his qui creati sunt verbo eius et deleverit multitudinem contemptionum, non fortassis derelinquentur innumerabilem multitudinem nisi pauci valde.

vul@B708:1 @ et respondit ad me et dixit: hoc saeculum fecit Altissimus propter multos, futurum autem propter paucos.

vul@B708:2 @ dicam autem coram te similitudinem, Ezra. quomodo autem interrogabis terram et dicet tibi, quoniam dabit terram multam magis unde fiat fictile, parvum autem pulverem unde aurum fit, sic et actus praesentis saeculi.

vul@B708:3 @ multi quidem creati sunt, pauci autem salvabuntur.

vul@B708:4 @ et respondi et dixi: absolve ergo anima sensum et devoret quod sapit.

vul@B708:5 @ convenisti inobaudire et profecta es nolens, nec enim tibi est datum spatium nisi solum modicum vivere.

vul@B708:6 @ o Domine super nos, si permittes servo tuo, ut oremus coram te et des nobis semen cordis et sensui culturam unde fructum fiat, unde vivere possit omnis corruptus qui portabit locum hominis.

vul@B708:7 @ solus enim es, et una plasmatio nos sumus manuum tuarum, sicut locutus es.

vul@B708:8 @ et quoniam vivificas nunc in matrice plasmatum corpus et praestas membra, conservatur in igne et aqua tua creatio et novem mensibus patitur tua plasmatio tuae creaturae quae in eo creata est.

vul@B708:9 @ ipsum autem quod servat et quod servatur utraque servabuntur servatione tua. et quando iterum reddit matrix quae in ea creverint,

vul@B708:10 @ imperasti ut ex ipsis membris, hoc est mamillis, praebere lac, fructum mamillarum.

vul@B708:11 @ ut nutriatur id quod plasmatum est usque in tempus aliquem. et postea dispones eum tuae misericordiae,

vul@B708:12 @ enutristi eum tuae iustitiae, et erudisti eum in lege tua et corripuisti eum tuo intellectu,

vul@B708:13 @ et mortificabis eum ut tuam creaturam et vivificabis eum ut tuum opus.

vul@B708:14 @ si ergo perdideris qui tantis laboribus plasmatus est tuo iussu, facili ordine, et ut quid fiebat?

vul@B708:15 @ et nunc dicens dicam: de omni homine tu magis scis, de populo autem tuo quod mihi dolet,

vul@B708:16 @ et de hereditate tua propter quam lugeo, et de Israhel propter quem tristis sum, et de semine Iacob propter quod conturbor.

vul@B708:17 @ ideo incipiam orare coram te pro me et pro eis, quoniam video lapsos nostros qui inhabitamus terram,

vul@B708:18 @ sed audivi celeritatem iudicii quod futurum est.

vul@B708:19 @ ideo audi meam vocem et intellege sermonum meorum, et loquar coram te.

vul@B708:20 @ initium verborum Ezrae priusquam adsumeretur, et dixit: Domine qui habitas in saeculum, cuius oculi elati et superna in aerem,

vul@B708:21 @ et cuius thronus inaestimabilis et gloria inconprehensibilis, cui adstat exercitus angelorum cum tremore,

vul@B708:22 @ quorum servatio in vento et igni convertitur, cuius verbum verum et dicta perseverantia,

vul@B708:23 @ cuius iussio fortis et dispositio terribilis, cuius aspectus arefecit abyssos et indignatio tabescere facit montes et veritas testificatur.

vul@B708:24 @ exaudi, Domine, orationem servi tui et auribus percipe precationem figmenti tui, intende verba mea.

vul@B708:25 @ dum enim vivo loquar et dum sapio respondeam.

vul@B708:26 @ ne aspicias populi tui delicta, sed qui tibi in veritate serviunt.

vul@B708:27 @ nec adtendas impie agentium studia, sed qui tua testimonia cum doloribus custodierunt.

vul@B708:28 @ neque cogites qui in conspectu tuo false conversati sunt, sed memorare qui ex voluntate tuum timorem cognoverunt.

vul@B708:29 @ neque volueris perdere qui pecorum mores habuerunt, sed respicias eos qui legem tuam splendide docuerunt.

vul@B708:30 @ neque indigneris eis qui bestiis peius sunt iudicati, sed diligas eos qui semper in tua gloria confiderunt.

vul@B708:31 @ quoniam nos et patres nostri mortalibus moribus egimus, tu autem propter nos peccatores misericors vocaberis.

vul@B708:32 @ si enim desideraveris ut nostri miserearis, tunc misericors vocaberis, nobis enim non habentibus opera iustitiae.

vul@B708:33 @ iusti enim, quibus sunt operae multae repositae apud te, ex propriis operibus recipient mercedem.

vul@B708:34 @ quid est enim homo, ut ei indigneris, aut genus corruptibile, ut ita amariceris de ipso.

vul@B708:35 @ in veritate enim nemo de genitis est qui non impie gessit, et de confitentibus qui non deliquit.

vul@B708:36 @ in hoc enim adnuntiabitur iustitia tua, et bonitas tua Domine, cum misertus fueris eis qui non habent substantiam operum bonorum.

vul@B708:37 @ et respondit ad me et dixi:t recte locutus es aliqua, et iuxta sermones tuos sic et fiet,

vul@B708:38 @ quoniam vere non cogitabo super plasma eorum qui peccaverunt aut mortem aut iudicium aut perditionem,

vul@B708:39 @ sed iucundabor super iustorum figmentum, peregrinationes quoque et salvationes et mercedis receptiones.

vul@B708:40 @ quomodo ergo locutus sum, sic et est.

vul@B708:41 @ sicut enim agricola serit super terram semina multa et plantationis multitudinem plantat, sed non in tempore non omnia quae seminata sunt salvabuntur, sed nec omnia quae plantata sunt radicabunt, sic et qui in saeculo seminati sunt non omnes salvabuntur.

vul@B708:42 @ et respondi et dixi: si inveni gratiam loquar.

vul@B708:43 @ quoniam semen agricolae, si non ascenderit -- non enim accepit pluviam tuam in tempore -- et si corruptum fuerit multitudine pluviae,

vul@B708:44 @ hoc perit; sed homo qui manibus tuis plasmatus est et tuae imagini nominatus, quoniam similatus est per quem omnia plasmasti, et similasti eum semini agricolae.

vul@B708:45 @ non super nos, sed parce populo tuo et miserere hereditati tuae, tuae enim creaturae misereris.

vul@B708:46 @ et respondit ad me et dixit: quae sunt praesentia praesentibus et quae futura futuris.

vul@B708:47 @ multum enim tibi restat, ut possis diligere meam creaturam super me. tu autem frequenter te et ipsum proximasti iniustis numquam.

vul@B708:48 @ sed et in hoc mirabilis eris coram Altissimo,

vul@B708:49 @ quoniam humiliasti te, sicut decet te, et non iudicasti te inter iustos. plurimum glorificeris,

vul@B708:50 @ propter quod miseriae multae miserabiles efficientur qui inhabitant saeculum in novissimis, quia in multa superbia ambulaverunt.

vul@B708:51 @ tu autem pro te intellege et de similibus tuis inquire gloriam.

vul@B708:52 @ vobis enim apertus est paradisus, plantata est arbor vitae, praeparatum est futurum tempus praeparata est abundantia, aedificata est civitas, probata est requies, perfecta est bonitas ante perfecta sapientia.

vul@B708:53 @ radix signata est a vobis, infirmitas extincta est a vobis et mors absconsa est, infernum fugit et corruptio in oblivionem.

vul@B708:54 @ transierunt dolores et ostensus est in finem thesaurus inmortalitatis.

vul@B708:55 @ noli ergo adicere inquirendo de multitudine eorum qui pereunt.

vul@B708:56 @ nam et ipsi accipientes libertatem spreverunt Altissimum et legem eius contempserunt et vias eius dereliquerunt.

vul@B708:57 @ adhuc autem et iustos eius conculcaverunt.

vul@B708:58 @ et dixerunt in corde suo non esse Deum, et quidem scientes quoniam moriuntur.

vul@B708:59 @ sicut enim vos suscipient quae praedicta sunt, sic eos sitis et cruciatus quae praeparata sunt, non enim Altissimus vo v. A. A hominem disperdi.

vul@B708:60 @ sed ipsi qui creati sunt coinquinaverunt nomen eius qui fecit eos, et ingrati fuerunt ei qui praeparavit eis nunc vitam.

vul@B708:61 @ quapropter iudicium meum modo adpropinquat,

vul@B708:62 @ quod non omnibus demonstravi nisi tibi et tibi similibus paucis. et respondi et dixi:

vul@B708:63 @ ecce nunc, Domine, demonstrasti mihi multitudinem signorum quae incipies facere in novissimis, sed non demonstrasti mihi quo tempore.

vul@B709:1 @ et respondit ad me et dixit: metiens metire in temet ipso, et erit cum videris, quoniam transivit pars quaedam signorum quae praedicta sunt,

vul@B709:2 @ tunc intelleges, quoniam ipsud est tempus, in quo incipiet Altissimus visitare saeculum qui ab eo factus est.

vul@B709:3 @ et quando videbitur in saeculo motio locorum, populorum turbatio, gentium cogitationes, ducum inconstantia, principum turbatio.

vul@B709:4 @ et tunc intelleges, quoniam de his erat Altissimus locutus a diebus qui fuerunt ante ab initio.

vul@B709:5 @ sicut enim omne quod factum est in saeculo, initium per consummationem et consummatio manifesta,

vul@B709:6 @ sic et Altissimi tempora, initia manifesta in prodigiis et virtutibus, et consummatio in actu et in signis.

vul@B709:7 @ et erit, omnis qui salvus factus fuerit et qui poterit effugere per opera sua vel per fidem in qua credidit, is

vul@B709:8 @ relinquetur de praedictis periculis et videbit salutare meum in terra mea et in finibus meis, quae sanctificavi mihi a saeculo.

vul@B709:9 @ et tunc mirabuntur qui nunc abusi sunt vias meas, et in cruciamentis commorabuntur hii qui eos proiecerunt in contemptu.

vul@B709:10 @ quotquot enim non cognoverunt me viventes beneficia consecuti,

vul@B709:11 @ et quotquot fastidierunt legem meam, cum adhuc erant habentes libertatem,

vul@B709:12 @ et cum adhuc esset eis apertum paenitentiae locus non intellexerunt sed spreverunt, hos oportet post mortem in cruciamento cognoscere.

vul@B709:13 @ tu ergo adhuc noli curiosus esse quomodo impii cruciabuntur, sed inquire quomodo iusti salvabuntur, et quorum saeculum et propter quos saeculum et quando.

vul@B709:14 @ respondi et dixi:

vul@B709:15 @ olim locutus sum et nunc dico et postea dicam, quoniam plures sunt qui pereunt quam qui salvabuntur,

vul@B709:16 @ sicut multiplicat fluctus super guttam. et respondit ad me et dixit:

vul@B709:17 @ qualis ager, talia et semina, et quales flores, tales et tincturae, et qualis opera, talis et creatio, et qualis agricola, talis et area. quoniam tempus erat saeculi,

vul@B709:18 @ et tunc cum essem parans eis, his qui nunc, antequam fieret illis saeculum in quo inhabitarent, et nemo contradixit mihi

vul@B709:19 @ tunc, nec enim erat quisquam, et nunc creati in hoc mundo parato et mensa indeficienti et lege investigabili, corrupti sunt moribus eorum.

vul@B709:20 @ et consideravi saeculum meum, et ecce erat perditum et orbem meum, et ecce erat periculi propter cogitationes quae in eo advenerunt.

vul@B709:21 @ Et vidi et peperci eis vix valde, et salvavi mihi acinum de botru et plantationem de tribu multa.

vul@B709:22 @ pereat ergo multitudo quae sine causa nata est, et servetur acinus meus et plantatio mea, quia cum multo labore perfeci haec.

vul@B709:23 @ tu autem si adhuc intermittas septem dies alios, sed non ieiunabis in eis,

vul@B709:24 @ ibis autem in campum florum, ubi domus non est aedificata, et manduca solummodo de floribus campi, et carnem non gustabis et vinum non bibes sed solummodo flores,

vul@B709:25 @ et deprecare Altissimum sine intermissione, et veniam et loquar tecum.

vul@B709:26 @ et profectus sum, sicut dixit mihi, in campum quod vocatur Ardat, et sedi ibi in floribus et de herbis agri manducavi et facta est esca earum mihi in saturitatem.

vul@B709:27 @ et factum est post dies septem, et ego discumbebam supra faenum et cor meum iterum turbabatur sicut et ante.

vul@B709:28 @ et apertum est os meum et inchoavi dicere coram Altissimo et dixi:

vul@B709:29 @ o Domine, in nobis ostendens ostensus es patribus nostris in deserto, quando erant exientes de Aegypto et quando veniebant in deserto quod non calcatur et infructuoso, et dicens dixisti:

vul@B709:30 @ tu Israhel audi me, et semen Iacob intendite sermonibus meis.

vul@B709:31 @ ecce enim ego semino in vobis legem meam, et faciet in vobis fructum, et glorificamini in eo per saeculum.

vul@B709:32 @ nam patres nostri accipientes legem non servaverunt et legitima mea non custodierunt. et factum est fructum legis non periens; nec enim poterat, quoniam tuus erat.

vul@B709:33 @ nam qui acceperunt perierunt, non custodientes quod in eis seminatum fuerat.

vul@B709:34 @ et ecce consuetudo est ut, cum acceperit terra semen vel navem mare vel vas aliud escas vel potus,, et cum fuerit ut exterminetur

vul@B709:35 @ quod seminatum est vel quod missum est vel quae suscepta sunt, exterminentur haec, susceptoria vero manent. apud nos si enim non sic factum est.

vul@B709:36 @ nos quidem qui legem accepimus peccantes peribimus et cor nostrum quod suscepit eam.

vul@B709:37 @ nam lex non perit sed permanet in suo honore.

vul@B709:38 @ et cum loquor haec in corde meo, et respexi oculis meis et vidi mulierem in dextera parte, et ecce haec lugebat et plorabat cum voce magna, et animo dolebat valde, et vestimenta eius discisa et cinis super caput eius.

vul@B709:39 @ et dimisi cogitatus in quibus eram cogitans et conversus sum ad eam et dixi ei:

vul@B709:40 @ ut quid fles et quid doles animo? et dixit ad me:

vul@B709:41 @ dimitte me, dominus meus, ut defleam me et adiciam dolorem, quoniam valde amara sum animo et humiliata sum valde.

vul@B709:42 @ et dixi ei: quid passa es, dic mihi. et dixit ad me:

vul@B709:43 @ sterilis fui ego famula tua et non peperi habens maritum annis triginta.

vul@B709:44 @ ego enim per singulas horas et per singulos dies in annis triginta his deprecabar Altissimum nocte ac die.

vul@B709:45 @ et factum est post triginta annos, exaudivit me Deus ancillae tuae et pervidit humilitatem meam et adtendit tribulationi meae et dedit mihi filium. et iucundata sum super eum valde ego et vir meus et omnes cives mei, et honorificabamus valde Fortem.

vul@B709:46 @ et nutrivi eum cum labore multo.

vul@B709:47 @ et factum est cum crevisset et venissem accipere illi uxorem, et feci diem epuli.

vul@B7010:1 @ et factum est cum introisset filius meus in thalamo suo, cecidit et mortuus est.

vul@B7010:2 @ et evertimus omnes lumina, et surrexerunt omnes cives mei ad consolandam me, et quievi usque in alium diem usque noctem.

vul@B7010:3 @ et factum est cum omnes quievissent ut me consolarentur ut quiescerem, et surrexi nocte et fugi et veni, sicut vides, in hoc campo.

vul@B7010:4 @ et cogito iam non reverti in civitatem sed hic consistere, et neque manducabo neque bibam, sed sine intermissione lugere et ieiunare usque dum moriar.

vul@B7010:5 @ et dereliqui adhuc sermones in quibus eram et respondi cum iracundia ad eam et dixi:

vul@B7010:6 @ stulta super omnes mulieres, non vides luctum nostrum et quae nobis contigerunt.

vul@B7010:7 @ quoniam Sion mater nostra omnium in tristitia contristatur et humilitate humiliata est. lugete validissime

vul@B7010:8 @ et nunc quoniam omnes lugemus, et tristes este quoniam omnes contristati sumus. tu autem contristaris in uno filio.

vul@B7010:9 @ interroga enim terram et dicet tibi, quoniam haec est quae debeat lugere tantorum superstes germinantium.

vul@B7010:10 @ et ex ipsa initio omnes nati et alii venient, et ecce paene omnes in perditionem ambulant et in exterminium fit multitudo eorum.

vul@B7010:11 @ et quis ergo debet lugere magis nisi haec quae tam magnam multitudinem perdidit, quam tu quae pro uno doles? si autem dices mihi

vul@B7010:12 @ quoniam non est similis planctus meus terrae, quoniam fructum ventris mei perdidi, quem cum maeroribus peperi et cum doloribus genui,

vul@B7010:13 @ terra autem secundum viam terrae, abiit quae in ea multitudo praesens quomodo et venit et ego tibi dico:

vul@B7010:14 @ sicut tu cum dolore peperisti, sic et terra dedit fructum suum hominem ab initio ei qui fecit eam.

vul@B7010:15 @ nunc ergo retine apud temet ipsam dolorem tuum et fortiter fer quae tibi contigerunt casus.

vul@B7010:16 @ si enim iustificaveris terminum Dei, et filium tuum recipies in tempore et in mulieribus conlaudaberis.

vul@B7010:17 @ ingredere ergo in civitatem ad virum tuum. et dixit ad me:

vul@B7010:18 @ non faciam neque ingrediar civitatem, sed hic moriar.

vul@B7010:19 @ et adposui adhuc loqui ad eam et dixi:

vul@B7010:20 @ noli facere sermonem hunc, sed consenti persuaderi -- quid enim casus Sion -- et consolare propter dolorem Hierusalem.

vul@B7010:21 @ vides enim, quoniam sanctificatio nostra deserta effecta est et altare nostrum demolitum est et templum nostrum destructum est,

vul@B7010:22 @ et psalterium nostrum humiliatum est et hymnus noster conticuit et exultatio nostra dissoluta est, et lumen candelabri nostri extinctum est et arca testamenti nostri direpta est et sancta nostra contaminata sunt, et nomen quod nominatum est super nos paene profanatum est, et liberi nostri contumeliam passi sunt, et sacerdotes nostri succensi sunt et Levitae nostri in captivitate abierunt, et virgines nostrae coinquinatae sunt et mulieres nostrae vim passae sunt, et iusti nostri rapti sunt et parvuli nostri proditi sunt, et iuvenes nostri servierunt et fortes nostri invalidi facti sunt.

vul@B7010:23 @ et quod omnium maius, signaculum Sion, quoniam resignata est de gloria sua nunc et tradita est in manibus eorum qui nos oderunt.

vul@B7010:24 @ tu ergo excute tuam multam tristitiam et depone abs te multitudinem dolorum, ut tibi repropitietur Fortis et requiem faciat tibi Altissimus, requietionem laborum.

vul@B7010:25 @ et factum est cum loquebar ad eam, et ecce facies eius fulgebat valde subito, et species coruscus fiebat visus eius, ut etiam paverem valde ad eam, et cogitarem quid esset hoc.

vul@B7010:26 @ et ecce subito emisit sonum vocis magnum timore plenum, ut commoveretur terra a sono. et vidi,

vul@B7010:27 @ et ecce amplius mulier non conparebat mihi, sed civitas aedificabatur et locus demonstrabatur de fundamentis magnis. et timui et clamavi voce magna et dixi:

vul@B7010:28 @ ubi est Urihel angelus, qui a principio venit ad me? quoniam ipse me fecit venire in multitudinem excessus mentis huius, et factus est finis meus in corruptionem et oratio mea in inproperium.

vul@B7010:29 @ et cum essem loquens ego haec, et ecce venit ad me angelus qui in principio venerat ad me et vidit me,

vul@B7010:30 @ et ecce eram positus ut mortuus et intellectus meus alienatus erat, et tenuit dexteram meam et confortavit me et statuit me super pedes meos et dixit mihi:

vul@B7010:31 @ quid tibi est et quare conturbaris et quid conturbatum est intellectum tuum et sensus cordis tui? et dixi:

vul@B7010:32 @ quoniam derelinquens dereliquisti me. ego quidem feci secundum sermones tuos et exivi in campum, et ecce vidi et video quod non possum enarrare. et dixit ad me:

vul@B7010:33 @ sta ut vir, et commonebo te. et dixi:

vul@B7010:34 @ loquere, dominus meus, tantum me noli derelinquere, ut non frustra moriar,

vul@B7010:35 @ quoniam vidi quae non sciebam, et audio quae non scio.

vul@B7010:36 @ aut numquid sensus meus fallitur et anima mea somniat?

vul@B7010:37 @ nunc ergo deprecor te, ut demonstres servo tuo de excessu hoc. et respondit ad me et dixit:

vul@B7010:38 @ audi me, et doceam te et dicam tibi de quibus times, quoniam Altissimus revelavit tibi mysteria multa.

vul@B7010:39 @ vidit rectam viam tuam quoniam sine intermissione contristabaris pro populo tuo et valde lugebas propter Sion.

vul@B7010:40 @ hic ergo intellectus visionis: mulier quae tibi apparuit ante paululum,

vul@B7010:41 @ quam vidisti lugentem et inchoasti consolare eam,

vul@B7010:42 @ nunc autem iam non speciem mulieris vides, sed apparuit tibi civitas aedificari.

vul@B7010:43 @ et quoniam enarrabat tibi de casu filii sui, haec absolutio est:

vul@B7010:44 @ haec mulier quam vidisti haec est Sion, quam nunc conspicis ut civitatem aedificatam.

vul@B7010:45 @ et quoniam dixit tibi, quia sterilis fuit annis triginta, propter quod erant anni saeculo tria milia, quando non erat in ea adhuc oblatio oblata.

vul@B7010:46 @ et factum est post annos tres, et aedificavit Salomon civitatem et obtulit oblationes. tunc fuit quando peperit sterilis filium.

vul@B7010:47 @ et quod tibi dixit quoniam nutrivi eum cum labore, haec erat habitatio Hierusalem.

vul@B7010:48 @ et quoniam dixit tibi quod filius meus veniens in suo thalamo mortuus esset et contigisset ei casus, haec erat quae facta est ruina Hierusalem.

vul@B7010:49 @ et ecce vidisti similitudinem eius, quomodo filium luget, et tu inchoasti consolare eam de his quae contigerunt. haec erant tibi aperienda.

vul@B7010:50 @ et nunc videns Altissimus, quoniam ex animo contristatus es et quoniam ex toto corde pateris pro ea, ostendit tibi claritatem gloriae eius et pulchritudinem decoris eius.

vul@B7010:51 @ propterea enim dixi tibi, ut maneres in campo, ubi domus non est aedificata.

vul@B7010:52 @ sciebam enim ego, quoniam Altissimus incipiebat tibi ostendere haec.

vul@B7010:53 @ propterea dixi tibi, ut venires in agrum, ubi non est fundamentum aedificii.

vul@B7010:54 @ nec enim poterat opus aedificii hominis sustinere in loco, ubi incipiebat Altissimi civitas ostendi.

vul@B7010:55 @ tu ergo noli timere neque expavescat cor tuum, sed ingredere et vide splendorem vel magnitudinem aedificii, quantum capax est tibi visu oculorum videre.

vul@B7010:56 @ et post haec audies, quantum capit auditus aurium tuarum audire.

vul@B7010:57 @ tu enim beatus es prae multis et vocatus es apud Altissimum sicut et pauci.

vul@B7010:58 @ nocte autem quae in crastinum futura est manebis hic,

vul@B7010:59 @ et ostendet tibi Altissimus eas visiones somniorum, quae faciet Altissimus his qui inhabitant super terram a novissimis diebus.

vul@B7010:60 @ et dormivi illam noctem et aliam sicut dixerat mihi.

vul@B7011:1 @ et factum est secunda nocte, et vidi somnium, et ecce ascendebat de mari aquila, cui erant duodecim alae pinnarum et capita tria.

vul@B7011:2 @ et vidi, et ecce expandebat alas suas in omnem terram, et omnes venti caeli insuflabant ad eam et nubes ad eam colligebantur.

vul@B7011:3 @ et vidi, et de pinnis eius nascebantur contrariae pinnae, et ipsae fiebant in pinnaculis minutis et modicis.

vul@B7011:4 @ nam capita eius erant quiescentia, et de medium caput erat maius aliorum capitum, sed et ipsa quiescebat cum eis.

vul@B7011:5 @ et vidi, et ecce aquila volavit in pinnis suis et regnavit super terram et super eos qui inhabitant in ea.

vul@B7011:6 @ et vidi, quomodo subiecta erant ei omnia quae sub caelo, et nemo illi contradicebat, neque unus de creatura quae est super terram.

vul@B7011:7 @ et vidi, et ecce surrexit aquila super ungues suos et emisit vocem pinnis suis dicens:

vul@B7011:8 @ nolite omnes simul vigilare, dormite unusquisque in loco suo et per tempus vigilate,

vul@B7011:9 @ capita autem in novissimo serventur.

vul@B7011:10 @ et vidi, et ecce vox non exiebat de capitibus eius, sed de medietate corporis eius.

vul@B7011:11 @ et numeravi contrarias pinnas eius, et ecce ipsae erant octo.

vul@B7011:12 @ et vidi, et ecce a dextera parte surrexit una pinna et regnavit super omnem terram.

vul@B7011:13 @ et factum est cum regnaret, et venit ei finis et non apparuit, ita ut non appareret locus eius. et sequens exsurrexit et regnabat et ipsa multum tenuit tempus.

vul@B7011:14 @ et factum est cum regnaret, et veniebat finis eius, ut non appareret sicut prior.

vul@B7011:15 @ et ecce vox emissa est illi dicens:

vul@B7011:16 @ audi, tu quae toto tempore tenuisti terram, hoc adnuntii, antequam incipias non parere:

vul@B7011:17 @ nemo post te tenebit tempus tuum, sed nec dimidium eius.

vul@B7011:18 @ et levavit se tertia et tenuit principatum sicut priores, et non apparuit et ipsa.

vul@B7011:19 @ et sic contingebat omnibus alis singillatim principatum gerere et iterum nusquam conparere.

vul@B7011:20 @ et vidi, et ecce in tempore sequentes pinnae erigebantur et ipsae a dextera parte. ut tenerent et ipsae principatum; et ex his erant quae tenebant, sed tamen statim non conparescebant.

vul@B7011:21 @ nam et aliquae ex eis erigebantur, sed non tenebant principatum.

vul@B7011:22 @ et vidi post haec, et ecce non conparuerunt duodecim pinnae et duo pinnacula.

vul@B7011:23 @ et nihil superavit in corpore aquilae nisi tria capita quiescentia et sex pinnacula.

vul@B7011:24 @ et vidi, et ecce de sex pinnaculis divisa sunt duo et manserunt sub capite quod est ad dexteram partem; nam quattuor manserunt in loco suo.

vul@B7011:25 @ et vidi, et ecce hae subalares cogitabant se erigere et tenere principatus.

vul@B7011:26 @ et vid,i et ecce una erecta est, sed statim non conparuit.

vul@B7011:27 @ et secunda, et haec velocius quam prior non conparuit.

vul@B7011:28 @ et vidi, et ecce duae quae superaverunt apud semet ipsas cogitabant et ipsae regnare.

vul@B7011:29 @ et in eo cum cogitarent, et ecce unum de quiescentium capitum, quod erat medium, evigilabat, hoc enim erat duorum capitum maior.

vul@B7011:30 @ et vidi, quomodo conplexa est duo capita secum,

vul@B7011:31 @ et ecce conversum est caput cum his qui cum ea erant et comedit duas subalares quae cogitabant regnare.

vul@B7011:32 @ hoc autem caput percontinuit omnem terram et dominavit qui inhabitant in ea cum labore multo, et potentatum tenuit orbem terrarum super omnes alas quae fuerunt.

vul@B7011:33 @ et vidi post haec, et ecce medium caput subito non conparuit, et hoc sicut alae.

vul@B7011:34 @ superaverunt autem duo capita, quae et ipsa similiter regnaverunt super terram et super eos qui habitant in ea.

vul@B7011:35 @ et vidi, et ecce devoravit caput a dextera parte illud quod est a leva.

vul@B7011:36 @ et audivi vocem dicentem mihi: conspice contra te et considera quod vides.

vul@B7011:37 @ et vidi, et ecce sicut leo suscitatus de silva mugiens, et audivi quomodo emisit vocem hominis ad aquilam et dixit dicens:

vul@B7011:38 @ audi tu, et loquar ad te, et dicit Altissimus tibi:

vul@B7011:39 @ nonne tu es, quae superasti de quattuor animalibus quae feceram regnare saeculi mei, et ut per eos veniret finis temporum meorum?

vul@B7011:40 @ et quartus veniens devicit omnia animalia quae transierunt, et potentatum tenens saeculum cum tremore multo et omnem orbem cum labore pessimo, et inhabitabant tot temporibus orbem terrarum cum dolo.

vul@B7011:41 @ et iudicasti terram non cum veritate.

vul@B7011:42 @ tribulasti enim mansuetos et laesisti quiescentes, odisti verum dicentes et dilexisti mendaces, et destruxisti habitationes eorum qui fructificabant, et humiliasti muros eorum qui te non nocuerunt.

vul@B7011:43 @ et ascendit contumelia ad Altissimum et superbia tua ad Fortem.

vul@B7011:44 @ et respexit Altissimus super sua tempora, et ecce finita sunt et saecula eius conpleta sunt.

vul@B7011:45 @ propterea non apparens non appareas, tu aquila et alae tuae horribiles et pinnacula tua pessima et capita tua maligna et ungues tui pessimi et omne corpus tuum vanum,

vul@B7011:46 @ uti refrigeret omnis terra et relevetur liberata de tua vi et speret iudicium et misericordiam eius qui fecit eam.

vul@B7012:1 @ et factum est dum loqueretur leo verba haec ad aquilam, et vidi,

vul@B7012:2 @ et ecce quod superaverat caput et non conparuit, et alae duae quae ad eum transierunt et erectae sunt ut regnarent, et erat regnum eorum exile et tumultu plenum.

vul@B7012:3 @ et vidi et ecce ipsa non apparescebant, et omne corpus aquilae incendebatur, et expavescebat terra valde. et ego a multo excessu mentis et a magno timore vigilavi, et dixi spiritui meo:

vul@B7012:4 @ ecce tu mihi praestitisti haec, in eo quod scrutas vias Altissimi.

vul@B7012:5 @ ecce adhuc fatigatus sum animo et spiritu meo invalidus sum valde, et nec modica est in me virtus a multo timore quem expavi nocte hac.

vul@B7012:6 @ nunc ergo orabo Altissimum, ut me confortet usque in finem.

vul@B7012:7 @ et dixi: Dominator Domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, et si iustificatus sum apud te prae multis, et si certum ascendit deprecatio mea ante faciem tuam,

vul@B7012:8 @ conforta me et ostende servo tuo mihi interpretationem et distinctionem visus horribilis huius, ut plenissime consoles animam meam.

vul@B7012:9 @ dignum enim me habuisti ostendere mihi temporum finem et temporum novissima. et dixit ad me:

vul@B7012:10 @ haec est interpretatio visionis huius quam vidisti:

vul@B7012:11 @ aquilam quam vidisti ascendentem de mari, hoc est regnum quartum, quod visum est in visu Danihelo fratri tuo,

vul@B7012:12 @ sed non est illi interpretatum, quomodo ego nunc tibi interpretor vel interpretavi.

vul@B7012:13 @ ecce dies veniunt, et exsurget regnum super terram et erit timoratior omnium regnorum quae fuerunt ante eam.

vul@B7012:14 @ regnabunt autem in ea duodecim reges, unus post unum.

vul@B7012:15 @ nam secundus qui incipiet regnare, ipse tenebit amplius tempus prae duodecim.

vul@B7012:16 @ haec est interpretatio duodecim alarum quas vidisti.

vul@B7012:17 @ et quoniam audisti vocem quae locuta est non de capitibus eius exientem, sed de medio corpore eius.

vul@B7012:18 @ haec est interpretatio, quoniam post tempus regni illius nascentur contentiones non modicae, et periclitabitur ut cadat, et non cadet tunc, sed iterum constituetur in suum initium.

vul@B7012:19 @ et quoniam vidisti subalares octo coherentes alis eius,

vul@B7012:20 @ haec est interpretatio: exsurgent enim in ipso octo reges, quorum erunt tempora levia et anni citati, et duo quidem ex ipsis perient

vul@B7012:21 @ adpropinquante tempore medio, quattuor autem servabuntur in tempore, cum incipiet adpropinquare tempus eius ut finiatur, duo vero in finem servabuntur.

vul@B7012:22 @ et quoniam vidisti tria capita quiescentia,

vul@B7012:23 @ haec est interpretatio: in novissimis eius suscitabit Altissimus tria regna et renovabit in ea multa, et dominabunt terram

vul@B7012:24 @ et qui inhabitant in ea cum labore multo super omnes qui fuerunt ante hos. propter hoc ipsi vocati sunt capita aquilae.

vul@B7012:25 @ isti enim erunt qui recapitulabunt impietates eius et qui perficient novissima eius.

vul@B7012:26 @ et quoniam vidisti caput maius non apparescentem, quoniam unus ex eis super lectum suum morietur, et tamen cum tormentis.

vul@B7012:27 @ nam duo qui perseveraverunt, gladius eos comedet.

vul@B7012:28 @ unius enim gladius comedet qui cum eo, sed tamen et hic gladio in novissimis cadet.

vul@B7012:29 @ et quoniam vidisti duas subalares treicientes super caput quod est a dextera parte,

vul@B7012:30 @ haec est interpretatio: hii sunt quos conservavit Altissimus in finem suam, hoc erat regnum exile et turbationis plenum,

vul@B7012:31 @ sicut vidisti. et leonem quem vidisti de silva evigilantem mugientem et loquentem ad aquilam et arguentem eam iniustitias ipsius per omnes sermones eius, sicut audisti.

vul@B7012:32 @ hic est unctus, quem reservavit Altissimus in finem ad eos et impietates ipsorum. arguet illos de iniustitiis ipsorum et infulciet coram ipsis spretiones eorum.

vul@B7012:33 @ statuet enim eos primum in iudicium vivos, et erit cum arguerit eos, tunc corrumpet eos.

vul@B7012:34 @ nam residuum populum meum liberabit cum misericordia, qui salvati sunt super fines meos, et iucundabit eos, quoadusque veniat finis, dies iudicii, de quo locutus sum tibi ab initio.

vul@B7012:35 @ hoc somnium quod vidisti, et haec interpretatio eius.

vul@B7012:36 @ tu ergo solus dignus fuisti scire Altissimi secretum hoc.

vul@B7012:37 @ scribe ergo omnia ista in libro quae vidisti, et pones ea in loco abscondito.

vul@B7012:38 @ et docebis ea sapientes de populo tuo, quorum scis corda posse capere et servare secreta haec.

vul@B7012:39 @ tu autem adhuc sustine hic alios dies septem, ut tibi ostendatur quicquid visum fuerit Altissimo ostendere tibi.

vul@B7012:40 @ et profectus est a me. et factum est cum audisset omnis populus, quoniam pertransierunt septem dies, et ego non fuissem reversus in civitatem, et congregavit se omnis a minimo usque ad maximum et venit ad me, et dixerunt mihi dicentes:

vul@B7012:41 @ quid peccavimus tibi et quid iniuste egimus in te, quoniam derelinquens nos sedisti in loco hoc?

vul@B7012:42 @ tu enim nobis superasti ex omnibus prophetis, sicut botrus de vindemia et sicut lucerna in loco obscuro, et sicut portus navi salvatae a tempestate.

vul@B7012:43 @ aut non sufficiunt nobis mala quae contigerunt?

vul@B7012:44 @ si ergo tu nos dereliqueris, quanto erat nobis melius, si essemus succensi et nos incendio Sion.

vul@B7012:45 @ nec enim nos meliores sumus eorum, qui ibi mortui sunt. et ploraverunt voce magna. et respondi ad eos et dixi:

vul@B7012:46 @ confide, Israhel, et noli tristari, tu domus Iacob.

vul@B7012:47 @ est enim memoria vestri coram Altissimo, et Fortis non est oblitus vestri in contentione.

vul@B7012:48 @ ego enim non dereliqui vos neque excessi a vobis, sed veni in hunc locum, ut deprecarer pro desolatione Sion, et ut quaererem misericordiam pro humilitate sanctificationis vestrae.

vul@B7012:49 @ et nunc ite unusquisque vestrum in domum suam, et ego veniam ad vos post dies istos.

vul@B7012:50 @ et profectus est populus, sicut dixi, ei in civitatem.

vul@B7012:51 @ ego autem sedi in campo septem diebus, sicut mihi mandavit, et manducabam de floribus solummodo agri, de herbis facta est mihi esca in diebus illis.

vul@B7013:1 @ et factum est post dies septem, et somniavi somnium nocte.

vul@B7013:2 @ et ecce de mari ventus exsurgebat, ut conturbaret omnes fluctus eius.

vul@B7013:3 @ et vidi, et ecce convolabat ipse homo cum nubibus caeli. et ubi vultum suum convertebat ut consideraret, tremebant omnia quae sub eo videbantur.

vul@B7013:4 @ et ubicumque exiebat vox de ore eius, ardescebant omnes qui audiebant voces eius. sicut liquescit cera quando senserit ignem.

vul@B7013:5 @ et vidi post haec, et ecce congregabatur multitudo hominum, quorum non erat numerus, de quattuor ventis caeli, ut debellarent hominem qui ascenderat de mari.

vul@B7013:6 @ et vidi, et ecce sibimet ipso sculpsit montem magnum et volavit super eum.

vul@B7013:7 @ ego autem quaesivi videre regionem vel locum, unde sculptus esset mons, et non potui.

vul@B7013:8 @ et post haec vidi, et ecce omnes, qui congregati sunt ad eum ut expugnarent eum, timebant valde, tamen audebant pugnare.

vul@B7013:9 @ et ecce ut vidit impetum multitudinis venientis, non levavit manum suam neque frameam tenebat neque aliquod vas bellicosum, nisi solummodo vidi,

vul@B7013:10 @ quomodo emittit de ore suo sicut fluctum ignis, et de labiis eius spiritum flammae, et de lingua eius emittebat scintillas tempestatis. et commixta sunt simul omnia haec, fluctus et multitudo tempestat

vul@B7013:11 @ et concidit super multitudinis impetum quod paratum erat pugnare, et succendit omnes, ut subito nihil videretur de innumerabili multitudine nisi solummodo pulvis cineris et fumi odor. et vidi et extiti.

vul@B7013:12 @ et post haec vidi ipsum hominem descendentem de monte et advocantem ad se multitudinem aliam pacificam.

vul@B7013:13 @ et accedebant ad eum vultus hominum multorum, quorumdam gaudentium, quorumdam tristantium, aliqui vero alligati, aliqui adducentes ex eis qui offerebantur. et ego a multitudine pavoris expergefactus sum et deprecatus sum Altissimum et dixi:

vul@B7013:14 @ tu ab initio demonstrasti servo tuo mirabilia haec et dignum me habuisti, ut susciperes deprecationem meam.

vul@B7013:15 @ et nunc demonstra mihi adhuc et interpretationem somnii huius.

vul@B7013:16 @ sicut enim existimo in sensu meo, vae qui derelicti fuerint in diebus illis, et multo plus vae his qui non sunt derelicti.

vul@B7013:17 @ qui enim non sunt derelicti, tristes erunt

vul@B7013:18 @ intellegentes quae sunt reposita in novissimis diebus, et non occurrentes eis. sed et qui derelicti sunt

vul@B7013:19 @ propter hoc vae, viderunt enim pericula magna et necessitates multas, sicut ostendunt somnia haec.

vul@B7013:20 @ attamen facilius est periclitantem venire in haec, quam pertransire sicut nubem a saeculo et non videre quae contigerunt in novissimo. et respondit ad me et dixit:

vul@B7013:21 @ et visionis interpretationem dicam tibi, sed et de quibus locutus es adaperiam tibi.

vul@B7013:22 @ quoniam dixisti de his qui derelicti sunt, et de his qui non derelicti sunt haec interpretatio:

vul@B7013:23 @ qui adferet periculum in illo tempore, ipse custodibit qui in periculo inciderint, qui habent operas et fidem ad Fortissimum.

vul@B7013:24 @ scito ergo, quoniam magis beatificati sunt qui derelicti super eos qui mortui sunt.

vul@B7013:25 @ interpretatio enim visionis haec: quia vidisti virum ascendentem de corde maris,

vul@B7013:26 @ ipse est quem conservat Altissimus multis temporibus, qui per semet ipsum liberabit creaturam suam, et ipse disponet qui derelicti sunt.

vul@B7013:27 @ et quoniam vidisti de ore eius exire ut spiritum et ignem et tempestatem,

vul@B7013:28 @ et quoniam non tenebat frameam neque vas bellicosum, corrumpit enim impetum eius multitudinis quae venerat ad expugnare eum, haec interpretatio:

vul@B7013:29 @ ecce dies veniunt, quando incipiet Altissimus liberare eos qui super terram sunt.

vul@B7013:30 @ et veniet excessus mentis super eos qui inhabitant terram.

vul@B7013:31 @ et in alisalio cogitabunt bellare, civitates civitatem et locus locum et gens ad gentem et regnum adversus regnum.

vul@B7013:32 @ et erit cum fient haec et contingent signa quae ante ostendi tibi, et tunc revelabitur Filius meus quem vidisti virum ascendentem.

vul@B7013:33 @ et erit quando audierint omnes gentes vocem eius, et derelinquet unusquisque regionem suam et bellum quod habent in alterutro,

vul@B7013:34 @ et colligetur in unum multitudo innumerabilis, sicut vidisti volentes venire et expugnare eum.

vul@B7013:35 @ ipse autem stabit super cacumen montis Sion.

vul@B7013:36 @ Sion autem veniet et ostendetur omnibus parata et aedificata, sicut vidisti montem sculpi sine manibus.

vul@B7013:37 @ ipse autem Filius meus arguet quae advenerunt gentes impietates eorum, has quae tempestati adpropiaverunt, et inproperabit coram eis mala cogitamenta eorum et cruciamenta quibus incipient cruciari,

vul@B7013:38 @ quae adsimilatae sunt flammae, et perdet eos sine labore et legem quae igni adsimilata est.

vul@B7013:39 @ et quoniam vidisti eum colligentem ad se aliam multitudinem pacificam,

vul@B7013:40 @ haec sunt novem tribus, quae captivae factae sunt de terra sua in diebus Iosiae regis, quem captivum duxit Salmanassar rex Assyriorum, et transtulit eos trans Flumen, et translati sunt in terram aliam.

vul@B7013:41 @ ipsi autem sibi dederunt consilium hoc, ut derelinquerent multitudinem gentium, et proficiscerentur in ulteriorem regionem, ubi numquam quisquam inhabitavit ibi genus humanum.

vul@B7013:42 @ ut vel ibi observarent legitima sua, quae non fuerant servantes in regione sua.

vul@B7013:43 @ per introitus autem angustos fluminis Eufraten introierunt.

vul@B7013:44 @ fecit enim eis tunc Altissimus signa, et statuit venas Fluminis usquequo transirent.

vul@B7013:45 @ per eam enim regionem erat via multa itineris anni unius et dimidii, nam regio illa vocatur Arzar et,

vul@B7013:46 @ tunc inhabitaverunt ibi usque in novissimo tempore. et nunc iterum coeperunt venire,

vul@B7013:47 @ iterum Altissimus statuit venas Fluminis, ut possint transire, propter hoc vidisti multitudinem collectam cum pace,

vul@B7013:48 @ sed et qui derelicti sunt de populo tuo, qui invenientur intra terminum meum

vul@B7013:49 @ sanctum. erit ergo quando incipiet perdere multitudinem earum quae collectae sunt gentes, proteget qui superaverit populum.

vul@B7013:50 @ et tunc ostendet eis multa plurima portenta.

vul@B7013:51 @ et dixi ego: Dominator Domine, hoc mihi ostende, propter quod vidi virum ascendentem de corde maris. et dixit mihi:

vul@B7013:52 @ sicut non potest hoc vel scrutinare vel scire quis, quid sit in profundo maris, sic non poterit quisquam super terram videre Filium meum vel eos qui cum eo sunt nisi in tempore diei.

vul@B7013:53 @ haec est interpretatio somnii quem vidisti, et propter quod inluminatus es haec solus.

vul@B7013:54 @ dereliquisti enim tua et circa mea vacasti et legem meam exquisisti.

vul@B7013:55 @ vitam enim tuam disposuisti in sapientiam, et sensum tuum vocasti matrem.

vul@B7013:56 @ et propter hoc ostendi tibi haec, merces apud Altissimum. erit enim post alios tres dies, ad te alia loquar et exponam tibi gravia et mirabilia.

vul@B7013:57 @ et profectus sum et transii in campum, multum glorificans et laudans Altissimum de mirabilibus, quae per tempus faciebat,

vul@B7013:58 @ et quoniam gubernat tempora et quae sunt in temporibus inlata. et sedi ibi tribus diebus.

vul@B7014:1 @ et factum est tertio die, et ego sedebam sub quercu,

vul@B7014:2 @ et ecce vox exivit contra me de rubo et dixit: Ezra, Ezra. et dixi: ecce ego, Domine. et surrexi super pedes meos. et dixit ad me:

vul@B7014:3 @ revelans revelatus sum super rubum et locutus sum Moysi, quando populus meus serviebat in Aegypto.

vul@B7014:4 @ et misi eum et eduxi populum meum de Aegypto, et adduxi eum super montem Sina et detinebam eum apud me diebus multis.

vul@B7014:5 @ et enarravi ei mirabilia multa, et ostendi ei temporum secreta et temporum finem. et praecepi ei dicens:

vul@B7014:6 @ haec in palam facies verba et haec abscondes.

vul@B7014:7 @ et nunc tibi dico:

vul@B7014:8 @ signa quae demonstravi et somnia quae vidisti et interpretationes quas tu audisti in corde tuo repone ea.

vul@B7014:9 @ tu enim recipieris ab hominibus, et converteris residuum cum Filio meo et cum similibus tuis, usquequo finiantur tempora.

vul@B7014:10 @ quoniam saeculum perdidit iuventutem suam et tempora adpropinquant senescere.

vul@B7014:11 @ duodecim enim partibus divisum est saeculum, et transierunt eius decem iam et dimidium decimae partis,

vul@B7014:12 @ superant autem eius duae prae medium decimae partis

vul@B7014:13 @ nunc ergo dispone domum tuam, et corripe populum tuum, et consolare humiles eorum, et renuntia iam corruptae vitae,

vul@B7014:14 @ et dimitte abs te mortales cogitationes, et proice abs te pondera humana, et exue te iam infirmam naturam, et repone in unam partem molestissima tibi cogitamenta, et festina transmigrare a temporibus his.

vul@B7014:15 @ quae enim vidisti nunc contigisse mala, iterum horum deteriora facientur,

vul@B7014:16 @ quantum enim invalidum fieri saeculum a senectute, tantum multiplicabunt super inhabitantes mala,

vul@B7014:17 @ prolongavit enim magis veritas et adpropinquavit mendacium, iam enim festinat aquila venire, quam vidisti in visionem.

vul@B7014:18 @ et respondi: dixi coram te, Domine.

vul@B7014:19 @ ecce enim ego abibo sicut praecepisti mihi, et corripiam praesentem populum. qui autem iterum nati fuerint, quis commonebit?

vul@B7014:20 @ positum est ergo saeculum in tenebris, et qui inhabitant in eo sine lumine,

vul@B7014:21 @ quoniam lex tua incensa est, propter quod nemo scit quae a te facta sunt vel quae incipient operae.

vul@B7014:22 @ si enim inveni gratiam coram te, inmitte in me spiritum sanctum, et scribam omne quod factum est in saeculo ab initio, quae erant in lege tua scripta, ut possint homines invenire semitam, et qui voluerint vivere in novissimis vivant.

vul@B7014:23 @ et respondit ad me et dixit: vadens congrega populum et dices ad eos, ut non te quaerant diebus quadraginta.

vul@B7014:24 @ tu autem praepara tibi buxos multos et accipe tecum Saream, Dabriam, Selemiam, Ethanum et Asihel, quinque hos qui parati sunt ad scribendum velociter.

vul@B7014:25 @ et venies hic, et ego accendam in corde tuo lucernam intellectus, quae non extinguetur quoadusque finiantur quae incipies scribere.

vul@B7014:26 @ et cum perfeceris, quaedam palam facies, quaedam sapientibus absconse trades. in crastinum enim hac hora incipies scribere.

vul@B7014:27 @ et profectus sum, sicut mihi praecepit, et congregavi omnem populum et dixi:

vul@B7014:28 @ audi, Israhel, verba haec:

vul@B7014:29 @ peregrinantes peregrinati sunt patres nostri ab initio in Aegypto, et liberati sunt inde.

vul@B7014:30 @ et acceperunt legem vitae quem non custodierunt, quem et vos post eos transgressi estis.

vul@B7014:31 @ et data est vobis terra in sortem in terra Sion, et vos et patres vestri iniquitatem fecistis et non servastis vias, quas vobis praecepit Altissimus.

vul@B7014:32 @ iustus iudex cum sit, abstulit a vobis in tempore quod donaverat.

vul@B7014:33 @ et nunc vos hic estis, et fratres vestri introrsus vestrum sunt.

vul@B7014:34 @ si ergo imperaveritis sensui vestro et erudieritis cor vestrum, vivi conservati eritis et post mortem misericordiam consequemini.

vul@B7014:35 @ iudicium enim post mortem veniet, quando iterum revivescemus, et tunc iustorum nomina parebunt et impiorum facta ostendentur.

vul@B7014:36 @ ad me autem nemo accedat nunc, neque requirent me usque diebus quadraginta.

vul@B7014:37 @ et accepi quinque viros, sicut mandavit mihi, et profecti sumus in campo et mansimus ibi.

vul@B7014:38 @ et factus sum in crastinum, et ecce vox vocavit me dicens: Ezra, aperi os tuum et bibe quod te potiono.

vul@B7014:39 @ et aperui os meum, et ecce calix plenus porrigebatur mihi; hoc erat plenum sicut aqua, color autem eius ut ignis similis.

vul@B7014:40 @ et accepi et bibi, et in eo cum bibissem cor meum eructabatur intellectum et in pectus meum increscebat sapientia. nam spiritus meus conservabat memoriam,

vul@B7014:41 @ et apertum est os meum et non est clausum amplius.

vul@B7014:42 @ Altissimus autem dedit intellectum quinque viris, et scripserunt quae dicebantur ex successione notis quas non sciebant, et sederunt quadraginta diebus. ipsi autem per diem scribebant,

vul@B7014:43 @ nocte autem manducabant panem; ego autem per diem loquebar et nocte non tacebam.

vul@B7014:44 @ scripti sunt autem in quadraginta diebus libri nongenti quattuor.

vul@B7014:45 @ et factum est cum conpleti essent quadraginta dies, et locutus est Altissimus dicens: priora quae scripsisti in palam pone, et legant digni et indigni.

vul@B7014:46 @ novissimos autem septuaginta conservabis, ut tradas eos sapientibus de populo tuo.

vul@B7014:47 @ in his enim est vena intellectus et sapientiae fons et scientiae flumen. et feci sic.

vul@B7015:1 @ ecce loquere in aures plebi meae sermones prophetiae quos inmisero in os tuum, dicit Dominus,

vul@B7015:2 @ et fac in carta scribi eos, quoniam fideles et veri sunt.

vul@B7015:3 @ ne timeas a cogitationibus adversum te, nec conturbent te incredulitates dicentium,

vul@B7015:4 @ quoniam omnis incredulus in incredulitate sua morietur.

vul@B7015:5 @ ecce ego induco, dicit Dominus, super orbem terrarum mala, gladium et famem et mortem et interitum,

vul@B7015:6 @ propter quod superposuit iniquitas omnem terram et adimpletae sunt operationes eorum.

vul@B7015:7 @ propterea dicit Dominus:

vul@B7015:8 @ iam non silebo impietates eorum quae inreligiose agunt, nec sustinebo in his quae inique exercent. ecce sanguis innoxius et iustus clamat ad me, et animae iustorum clamant perseveranter.

vul@B7015:9 @ vindicans vindicabo illos, dicit Dominus, et accipiam omnem sanguinem innocuum ex illis ad me.

vul@B7015:10 @ ecce populus meus quasi grex ad occisionem ducitur. iam non patiar illum habitare in terra Aegypti,

vul@B7015:11 @ sed educam eum in manu potenti et brachio excelso, et percutiam Aegyptum plaga sicut prius, et corrumpam terram omnem eius.

vul@B7015:12 @ lugeat Aegyptus et fundamenta eius a plaga verberati et mastigati quam inducet Dominus.

vul@B7015:13 @ lugeant cultores operantes terram, quoniam deficient semina eorum et vastabuntur ligna eorum ab uredine et grandine et a sidus terribile.

vul@B7015:14 @ vae saeculo et qui habitant in eum.

vul@B7015:15 @ quia adpropinquavit gladius et extritio illorum, et exsurget gens contra gentem ad pugnam, et romphea in manibus eorum.

vul@B7015:16 @ erit enim constabilitio hominibus, alisalios supervalescentes non curabunt regem suum et principem megestanorum suorum in potentia sua.

vul@B7015:17 @ concupiscet enim homo in civitatem ire et non poterit.

vul@B7015:18 @ propter superbiam enim eorum civitates turbabuntur, domus exterentur, homines metuent.

vul@B7015:19 @ non miserebitur homo proximo suo ad irritum faciendum in domos eorum in gladium, ad diripiendas substantias eorum propter famem panis et tribulationem multam.

vul@B7015:20 @ ecce ego convoco, dicit Deus, omnes reges terrae ad movendum, qui sunt a borea et a noto et ab euro et a libano, ad convertendos in se et reddere quae dederunt illis.

vul@B7015:21 @ sicut faciunt usque hodie electis meis, sic faciam et reddam in sinum ipsorum. haec dicit Dominus Deus:

vul@B7015:22 @ non parcet dextera mea super peccantes nec cessabit romphea super effundentes sanguinem innocuum super terram.

vul@B7015:23 @ et exiit ignis ab ira eius et devoravit fundamenta terrae et peccatores quasi stramen incensum.

vul@B7015:24 @ vae eis qui peccant et non observant mandata mea, dicit Dominus,

vul@B7015:25 @ non parcam illis, discedite, filii apostatae, nolite contaminare sanctificationem meam.

vul@B7015:26 @ novit Deus qui peccant in eum, propterea tradet eos in mortem et in occisionem.

vul@B7015:27 @ iam enim venerunt super orbem terrarum mala, et manebitis in illis; non enim liberabit vos Deus, propter quod peccastis in eum.

vul@B7015:28 @ ecce visio horribilis, et facies illius ab oriente.

vul@B7015:29 @ et exient nationes draconum Arabum in curris multis, et sibilatus eorum a die itineris fertur super terram, ut etiam timeant et trepidentur omnes qui illos audient.

vul@B7015:30 @ Carmonii insanientes in ira exient de silva et advenient in virtute magna et constabunt in pugnam cum illis et vastabunt portionem terrae Assyriorum in dentibus suis.

vul@B7015:31 @ et post haec supervalescet draco nativitatis memoria suae, et si converterint se conspirantes in virtute magna ad persequendos eos,

vul@B7015:32 @ et isti turbabuntur et silebunt in virtute illorum et convertent pedes suos in fugam,

vul@B7015:33 @ et a territorio Assyriorum subsessor subsedebit eos et consumet unum ex illis, et erit timor et tremor in exercitum illorum et inconstabilitio in regno illorum.

vul@B7015:34 @ ecce nubs ab oriente et a septentrione usque ad meridianum, et facies illorum horrida valde, plena irae et procellae.

vul@B7015:35 @ et conlident se invicem et effundent sidus copiosum super terram et sidus illorum, et erit sanguis a gladio usque ad ventrem equi

vul@B7015:36 @ et femur hominis et suffraginem cameli. et erit timor et tremor multus super terram,

vul@B7015:37 @ et horrebunt qui videbunt iram illam, et tremor adprehendet illos. et post haec movebuntur nimbi copiosi

vul@B7015:38 @ a meridiano et septentrione, et portio alia ab occidente.

vul@B7015:39 @ et superinvalescent venti ab oriente et recludent eum et nubem quam suscitavit in ira, et sidus ad faciendam exteritionem ab orientalem notum et occidentem violabitur.

vul@B7015:40 @ et exaltabuntur nubes magnae et validae plenae irae et sidus, ut exterant omnem terram et inhabitantes eam, et fundent super omnem altum et eminentem sidus terribile.

vul@B7015:41 @ ignem et grandinem et rompheas volantes et aquas multas, ut etiam impleantur omnes campi et omnes rivi a plenitudine aquarum illarum.

vul@B7015:42 @ et demolient civitates et muros et montes et colles et ligna silvarum et faena pratorum et frumenta eorum.

vul@B7015:43 @ et transibunt constanter usque Babylonem et exterent eam.

vul@B7015:44 @ convenient ad ipsam et circuibunt eam et effundent sidus et omnem iram super eam, et subibit pulvis et fumus usque ad caelum, et omnes in circuitu lugebunt eam,

vul@B7015:45 @ et qui subremanserint servientes his qui eam exteruerunt.

vul@B7015:46 @ et tu Asia consors in specie Babylonis et gloria personae eius,

vul@B7015:47 @ vae tibi, misera, propter quod adsimilasti ei, ornasti filias tuas in fornicatione ad placendum et gloriandum in amatoribus tuis, qui te cupierunt semper fornicari.

vul@B7015:48 @ odibilem imitata es in omnibus operibus eius et adinventionibus eius. propterea dicit Deus:

vul@B7015:49 @ inmittam tibi mala, viduitatem, paupertatem et famem et gladium et pestem ad devastandas domos tuas, ad violationem et mortem. et gloria virtutis tuae

vul@B7015:50 @ sicut flos siccabitur, cum exsurget ardor qui emissus est super te.

vul@B7015:51 @ et infirmaberis et paupera a plaga et mastigata a vulneribus, ut non possis tuos suscipere potentes et amatores.

vul@B7015:52 @ numquid ego sic zelabo te, dicit Dominus,

vul@B7015:53 @ nisi occidisses electos meos in omni tempore, exultans percussione manuum et dicens, super mortem eorum cum inebriata es:

vul@B7015:54 @ exorna speciem vultus tui?

vul@B7015:55 @ merces fornicariae in sinus tuos, propterea redditionem percipies.

vul@B7015:56 @ sicut facies electis meis, dicit Dominus, sic faciet tibi Deus et tradet te in malis.

vul@B7015:57 @ et nati tui fame interient, et tu romphea cades, et civitates tuae conterentur, et omnes tui in campo gladio cadent.

vul@B7015:58 @ et qui sunt in montibus fame peribunt, et manducabunt carnes suas et sanguinem bibent a fame panis et siti aquae.

vul@B7015:59 @ propter priora misera es et iterum excipies mala.

vul@B7015:60 @ et in transitum adlident civitatem oditam et exterent eam, portionem aliquam gloriae tuae et territorii tui, dum revertuntur a Babylonia.

vul@B7015:61 @ extrita illis eris in stramine, et ipsi tibi erunt ignis.

vul@B7015:62 @ omnes hii comedunt te et civitates tuas et territoria tua et montes, et omnem silvam tuam et ligna pomifera igne consument.

vul@B7015:63 @ et natos tuos captivabunt et honestatem tuam spoliabunt et gloriam faciei tuae exterminabunt.

vul@B7016:1 @ vae tibi, Babylon et Asia, vae tibi, Aegypte et Syria.

vul@B7016:2 @ praecingite vos saccos, plangite filios vestros et dolete de his, quia adpropinquavit contritio vestra.

vul@B7016:3 @ inmissus est gladius vobis, et quis est qui avertat eum.

vul@B7016:4 @ inmissus est vobis ignis, et quis est qui extinguat eum.

vul@B7016:5 @ inmissa sunt vobis mala, et quis est qui recutiet ea?

vul@B7016:6 @ numquid recutiet aliquis leonem esurientem in silva aut numquid extinguet ignem, cum stramen incensum fuerit?

vul@B7016:7 @ aut numquid recutiet sagittam inmissam a sagittario forte?

vul@B7016:8 @ Dominus Deus mittit mala, et quis recutiet ea?

vul@B7016:9 @ et exiet ignis ex iracundia eius, et quis est qui extinguat eum?

vul@B7016:10 @ coruscabit, et quis non timebit? tonabit, et quis non horrebit?

vul@B7016:11 @ Dominus comminatur, quis non conterretur a facie eius?

vul@B7016:12 @ tremet terra a fundamento eius, mare fluctuatur de profundo, et fluctus eius turbabuntur et pisces eius a facie Domini et a gloria virtutis eius,

vul@B7016:13 @ quoniam fortis gloriae qui tendit sagittam, et acumen eius acutum, quae dimissa est ab eo, non deficiet missa super fines terrae.

vul@B7016:14 @ ecce mittuntur mala et non revertentur, donec venient super terram.

vul@B7016:15 @ et ignis incendetur et non extinguetur, donec excomedat frumenta terrae.

vul@B7016:16 @ quomodo non revertitur sagitta missa a sagittario valido, sic non revertentur mala quae fuerint emissa in terram.

vul@B7016:17 @ vae mihi, vae mihi, quis me liberabit in diebus illis?

vul@B7016:18 @ initium gemitus et copiosi suspirantium, initium famis et multi disperient, initium belli et timebunt potestates, initium malor

vul@B7016:19 @ ab eis; quid facient, cum venerint mala?

vul@B7016:20 @ ecce famis plaga dimissa est, et tribulatio eius tamquam mastix, castigatio in disciplina.

vul@B7016:21 @ et super his omnibus non se avertent ab iniquitatibus suis nec super has plagas memorantur sempiterna.

vul@B7016:22 @ ecce erit annonae vilitas in brevi super terram, ut putent sibi esse directam pacem. tunc superflorescent mala super terram, gladius et famis.

vul@B7016:23 @ et aporiant vitam super terram, et gladius dispersit quae superaverint a fame.

vul@B7016:24 @ et mortui quasi stercora proicientur, et non habent qui consolentur eos. et derelinquetur deserta terra, et civitates eius demolientur.

vul@B7016:25 @ non derelinquetur agricola, qui colit terram et qui seminat eam.

vul@B7016:26 @ ligna fructiferabunt, et quis vindemiet illa?

vul@B7016:27 @ et uva tradet se ad vindemiam, et quis adligabit eam? erit enim et locis desertio multa.

vul@B7016:28 @ concupiscet enim homo hominem videre vel certe vocem eius audire.

vul@B7016:29 @ relinquentur enim decem de civitate et duo ex agro, qui absconderint se in silva et in fissuras petrarum.

vul@B7016:30 @ quemadmodum relinquentur in oliveto tres vel quattuor olivae,

vul@B7016:31 @ aut sicut in vinea vindemiata et subremanet racemus patens ab scrutantibus vindemiam diligenter,

vul@B7016:32 @ sic remanebunt in diebus illis tres vel quattuor ab scrutantibus domos eorum in romphea.

vul@B7016:33 @ et relinquetur deserta terra, et agri eius inveteraverunt, et viae eius et omnes semitae germinabunt spinas, eo quod non transient oves per eam.

vul@B7016:34 @ lugebunt virgines non habentes sponsos, lugebunt mulieres non habentes viros, lugebunt filiae earum non habentes adiutorium.

vul@B7016:35 @ sponsi earum in bello consumentur, et viri earum in fame exterentur.

vul@B7016:36 @ audite vero ista et cognoscite, ea servi Domini.

vul@B7016:37 @ ecce verbum Domini, excipite eum, ne discredatis de quibus dicit Dominus:

vul@B7016:38 @ ecce adpropinquant mala et non tardantur.

vul@B7016:39 @ quemadmodum praegnans in nono mense filium suum in adpropinquante hora partus eius, ante horas duas vel tres gementes dolores circum ventrem eius, et prodiente infante de ventre non tardabit uno puncto,

vul@B7016:40 @ sic non morabuntur mala ad prodiendum super terram, et saeculum gemet et dolores circumtenent illum.

vul@B7016:41 @ audite verbum, plebs mea, parate vos ad pugnam in malis. sic estote quasi advenae terrae:

vul@B7016:42 @ qui vendit, quasi qui fugiet; et qui emit, quasi qui perditurus;

vul@B7016:43 @ qui mercatur, quasi qui fructum non capiat; et qui aedificat, quasi non habitaturus;

vul@B7016:44 @ qui seminat, quasi non messem facturus; et qui putat, quasi non vindemiaturus;

vul@B7016:45 @ qui nubunt, sic quasi filios non facturi; et qui non nubunt, sic quasi vidui.

vul@B7016:46 @ propter quod qui laborant sine causa laborant,

vul@B7016:47 @ fructus enim illorum alienigenae metent et substantiam illorum rapient et domos evertent et filios eorum captivabunt, quia in captivitate et fame generant natos suos

vul@B7016:48 @ et qui negotiantur negotiantur in rapina. quamdiu exornant civitates et domos suas et possessiones et personas suas,

vul@B7016:49 @ tanto magis adzelabor eos super peccata dicit Dominus.

vul@B7016:50 @ quomodo zelatur fornicaria mulierem idoneam et bonam valde,

vul@B7016:51 @ sic zelabitur iustitia iniquitatem cum exornat se, et accusat eam in faciem, cum venerit qui defendat exquirentem omnem peccatum super terram.

vul@B7016:52 @ propterea nolite similari eam nec operibus eius,

vul@B7016:53 @ quoniam ecce adhuc pusillum, et tolletur iniquitas a terra et iustitia regnabit in nos.

vul@B7016:54 @ non dicat peccator non se peccasse quoniam carbones ignis conburet super caput eius qui dicit: non peccavi coram Deo et gloria ipsius.

vul@B7016:55 @ ecce Dominus cognoscit omnia opera hominis et adinventiones illorum et cogitatum illorum et corda illorum.

vul@B7016:56 @ qui dixit: fiat terra, et facta est, fiat caelum, et factum est,

vul@B7016:57 @ et in verbo illius stellae fundatae sunt, et novit numerum stellarum,

vul@B7016:58 @ qui scrutat abyssum et thesauros illorum, qui metitus est mare et conceptum eius,

vul@B7016:59 @ qui conclusit mare in medio aquarum et suspendit terram super aquam verbo suo,

vul@B7016:60 @ qui extendit caelum quasi cameram et super aquas fundavit eum,

vul@B7016:61 @ qui posuit in deserto fontes aquarum et super vertices montium lacus ad emittendum flumina ab eminenti ut potaret terra,

vul@B7016:62 @ qui finxit hominem et posuit cor in medio corporis et misit ei spiritum et vitam et intellectum

vul@B7016:63 @ et spiramentum Dei omnipotentis, qui fecit omnia et scrutinat absconsa in absconsis; certe

vul@B7016:64 @ hic novit adinventionem vestram et quae cogitatis in cordibus vestris. vae peccantibus et volentibus occultare peccata sua.

vul@B7016:65 @ propter quod Dominus scrutinando scrutinabit omnia opera eorum et traducet vos omnes.

vul@B7016:66 @ et vos confusi eritis, cum processerint peccata vestra coram hominibus, et iniquitates erint quae accusatores stabunt in die illo.

vul@B7016:67 @ quid facietis aut quomodo abscondetis peccata vestra coram Domino et gloria eius?

vul@B7016:68 @ ecce iudex Deus, timete eum, et desinite a peccatis vestris et obliviscimini iniquitates vestras iam agere eas sempiterno, et Deus educabit vos et liberabit de omni tribulatione.

vul@B7016:69 @ ecce enim incenditur ardor super vos turbae copiosae, et rapient quosdam ex vobis et cibabunt idolis occisam.

vul@B7016:70 @ et qui consenserint eis, erunt illis in derisum et in inproperium et in conculcationem.

vul@B7016:71 @ erit enim Lociis et in vicinas civitates exsurrectio multa super timentes Dominum.

vul@B7016:72 @ erunt quasi insani neminem parcentes ad diripiendum et devastandum adhuc timentes Dominum,

vul@B7016:73 @ quia devastabunt et diripient substantias eorum et de domo sua eos eicient,

vul@B7016:74 @ tunc parebit probatio electorum meorum, ut aurum quod probatur ab igne.

vul@B7016:75 @ audite, electi mei, dicit Dominus, ecce adsunt dies tribulationis, et de his liberabo vos.

vul@B7016:76 @ ne timeatis nec haesitemini, quoniam Deus dux vester est.

vul@B7016:77 @ et qui servatis mandata et praecepta mea, dicit Dominus Deus, ne praeponderent vos peccata vestra nec superelevent se iniquitates vestrae.

vul@B711:1 @ Arfaxat itaque rex Medorum subiugaverat multas gentes imperio suo et ipse aedificavit civitatem potentissimam quam appellavit Igbathanis

vul@B711:2 @ ex lapidibus quadratis et sectis fecit muros eius in altitudine cubitorum septuaginta et in latitudine cubitorum triginta turres vero eius posuit in altitudinem cubitorum centum

vul@B711:3 @ per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur posuitque portas eius in altitudine turrium

vul@B711:4 @ et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui et in gloria quadrigarum suarum

vul@B711:5 @ anno igitur duodecimo regni sui Nabuchodonosor rex Assyriorum qui regnabat in Nineven civitatem magnam pugnavit contra Arfaxat et obtinuit eum

vul@B711:6 @ in campo magno qui appellatur Ragau circa Eufraten et Tigrin et Hyadas in campo Erioch regis Elicorum

vul@B711:7 @ tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor et cor eius elatum est et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia et Damasco et Libano

vul@B711:8 @ et ad gentes quae sunt in Carmelo et Cedar et inhabitantes Galileam in campo magno Hesdraelon

vul@B711:9 @ et ad omnes qui erant in Samaria et trans flumen Iordanem usque Hierusalem et omnem terram Iesse quousque perveniatur ad montes Aethiopiae

vul@B711:10 @ ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum

vul@B711:11 @ qui omnes uno animo contradixerunt et remiserunt eos vacuos ac sine honore abiecerunt

vul@B711:12 @ tunc indignatus est Nabuchodonosor rex ad omnem terram illam et iuravit per regnum et thronum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his

vul@B712:1 @ anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda die mensis primi factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se

vul@B712:2 @ vocavitque omnes maiores omnesque duces bellatores suos et habuit cum eis mysterium consilii sui

vul@B712:3 @ dixitque cogitationem suam in eo esse ut omnem terram suo subiugaret imperio

vul@B712:4 @ quod dictum cum placuisset omnibus vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiae suae

vul@B712:5 @ et dixit egredere adversum omne regnum occidentis et contra eos praecipue qui contempserunt imperium meum

vul@B712:6 @ non parcet oculus meus ulli regno omnemque urbem munitam subiugabis mihi

vul@B712:7 @ tunc Holofernis vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum et dinumeravit viros in expeditione sicut praecepit ei rex centum viginti milia peditum pugnatorum et equites sagittarios duodecim milia

vul@B712:8 @ omnemque expeditionem suam fecit praeire multitudinem innumerabilium camelorum cum his quae exercitibus sufficerent copiose boum quoque armenta gregesque ovium quorum non erat numerus

vul@B712:9 @ frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit

vul@B712:10 @ aurum vero et argentum de domo regis adsumpsit multum nimis

vul@B712:11 @ et profectus est ipse et omnis exercitus cum quadrigis et equitibus et sagittariis qui cooperuerunt faciem terrae sicut lucustae

vul@B712:12 @ cumque pertransisset fines Assyriorum venit ad magnos montes Angae qui sunt a sinistro Ciliciae ascenditque omnia castella eorum et obtinuit omnem munitionem

vul@B712:13 @ effregit autem civitatem opinatissimam Meluthi praedavitque omnes filios Tharsis et filios Ismahel qui erant contra faciem deserti et ad austrum terrae Celeon

vul@B712:14 @ et transiit Eufraten et venit ad Mesopotamiam et fregit omnes civitates excelsas quae erant ibi a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare

vul@B712:15 @ et occupavit terminos eius a Cilicia usque ad fines Iafeth qui sunt ad austrum

vul@B712:16 @ abduxitque omnes filios Madian ac praedavit omnem locupletationem eorum omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii

vul@B712:17 @ et post haec descendit in campos Damasci in diebus messis et succendit omnia sata omnesque arbores ac vineas fecit incidi

vul@B712:18 @ et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram

vul@B713:1 @ tunc miserunt legatos suos universarum urbium et provinciarum reges ac principes Syriae scilicet Mesopotamiae et Syriae Sobal et Lybiae atque Ciliciae qui venientes ad Holofernem dixerunt

vul@B713:2 @ desinat indignatio tua circa nos melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno et subditi simus tibi quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostrae damna patiamini

vul@B713:3 @ omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et montes et campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum camelorumque et universae facultates nostrae atque familiae in conspectu tuo sunt

vul@B713:4 @ sint omnia sub lege tua

vul@B713:5 @ nos iam et filii nostri servi tui sumus

vul@B713:6 @ veni nobis pacificus dominus et utere servitia nostra sicut placuerit tibi

vul@B713:7 @ tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna et obtinuit omnem civitatem et omnem inhabitantem terram

vul@B713:8 @ de universis autem urbibus adsumpsit sibi auxiliarios viros fortes et electos ad bellum

vul@B713:9 @ tantusque metus provinciis illius incubuit ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent in obviam venienti

vul@B713:10 @ excipientes eum cum coronis et lampadibus ducentes choros in tibiis et tympanis

vul@B713:11 @ nec ista tamen facientes ferocitatem eius pectoris mitigare potuerunt

vul@B713:12 @ nam et civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit

vul@B713:13 @ praeceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos terrae exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quae potuissent Holofernis potentia subiugari

vul@B713:14 @ pertransiens autem Syriam Subal et omnem Apamiam omnemque Mesopotamiam venit ad Idumeos in terra Gabaa

vul@B713:15 @ accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies in quibus diebus adunari praecepit universum exercitum virtutis suae

vul@B714:1 @ tunc audientes haec filii Israhel qui habitabant in terra Iudaeae timuerunt valde a facie eius

vul@B714:2 @ tremor etiam et horror invasit sensus eorum ne hoc faceret Hierusalem et templo Domini quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum

vul@B714:3 @ et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Hiericho et praeoccupaverunt omnes vertices montium

vul@B714:4 @ et muris circumdederunt vicos suos et congregaverunt frumenta in praeparatione pugnae

vul@B714:5 @ sacerdos etiam Heliachim scripsit ad universos qui erant contra Hesdraelon quae est contra faciem campi magni iuxta Dothain et universis per quos transitus esse poterat

vul@B714:6 @ ut obtinerent ascensus montium per quos via esse poterat ad Hierusalem ut illic custodirent ubi angustum iter esse poterat inter montes

vul@B714:7 @ et fecerunt filii Israhel secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Heliachim

vul@B714:8 @ et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna et humiliaverunt animas suas in ieiuniis ipsi et mulieres eorum

vul@B714:9 @ et induerunt se sacerdotes ciliciis et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini et altare Domini operuerunt cilicio

vul@B714:10 @ et clamaverunt ad Deum Israhel unianimiter ne darentur in praedam infantes eorum et uxores eorum in divisionem et civitates eorum in exterminium et sancta eorum in pollutionibus

vul@B714:11 @ tunc Heliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israhel adlocutusque est eos

vul@B714:12 @ dicens scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras si manentes permanseritis in ieiuniis et orationibus in conspectu Domini

vul@B714:13 @ memores estote Mosi servi Domini qui Amalech confidentem in virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clypeis suis et in curribus suis et in equitibus suis non ferro pugnando sed precibus sanctis orando deiecit

vul@B714:14 @ sic erunt universi hostes Israhel si perseveraveritis in hoc opere quo coepistis

vul@B714:15 @ ad hanc igitur exhortationem eius deprecantes Dominum permanebant in conspectu Domini

vul@B714:16 @ ita ut etiam hii qui holocausta Domino offerebant praecincti ciliciis offerrent sacrificia Domino et erat cinis super capita eorum

vul@B714:17 @ et ex toto corde suo omnes orabant Deum ut visitaret populum suum Israhel

vul@B715:1 @ nuntiatumque est Holoferni principi militiae Assyriorum quod filii Israhel praepararent se ad resistendum ac montium itinera conclusissent

vul@B715:2 @ et furore nimio exarsit iracundia magna vocavitque omnes principes Moab et duces Ammon

vul@B715:3 @ et dixit eis dicite mihi quid sit populus iste qui montana obsidet aut quae et quales et quantae sint civitates eorum quae etiam sit virtus eorum aut quae sit multitudo eorum vel quis rex militiae illorum

vul@B715:4 @ quare prae omnibus qui habitant in oriente isti contempserunt et non exierunt in obviam nobis ut susciperent nos cum pace

vul@B715:5 @ tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens ait si digneris audire domine meus dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto qui in montanis habitat et non egredietur verbum falsum ex ore meo

vul@B715:6 @ populus iste ex progenie Chaldeorum est

vul@B715:7 @ hic primum in Mesopotamiam habitavit quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum qui erant in terra Chaldeorum

vul@B715:8 @ deserentes itaque caerimonias patrum suorum quae in multitudine deorum erant

vul@B715:9 @ unum Deum caeli coluerunt qui et praecepit eis ut exirent inde et habitarent in Charam cumque cooperuisset omnem terram fames descenderunt in Aegyptum illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt ut dinumerari eorum non possit exercitus

vul@B715:10 @ cumque gravaret eos rex Aegypti atque in aedificationibus urbium suarum in luto et latere subiugasset eos clamaverunt ad Deum suum et percussit totam terram Aegypti plagis variis

vul@B715:11 @ cumque eiecissent eos a se Aegyptii et cessasset plaga ab eis et iterum eos vellent capere et ad suum servitium revocare

vul@B715:12 @ fugientibus his Deus caeli mare aperuit ita ut hinc inde aquae quasi murus solidarentur et isti pede sicco fundum maris perambulando transirent

vul@B715:13 @ in quo loco dum innumerabilis exercitus Aegyptiorum eos persequeretur ita aquis coopertus est ut non remaneret vel unus qui factum posteris nuntiaret

vul@B715:14 @ egressis etiam mare Rubrum deserta Sina montis occurrerunt in quibus numquam homo habitare potuit vel filius hominis requievit

vul@B715:15 @ illic fontes amari obdulcati sunt eis ad bibendum et per annos quadraginta annonam de caelo consecuti sunt

vul@B715:16 @ ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta et absque scuta et gladio Deus eorum pro eis pugnavit et vicit

vul@B715:17 @ et non fuit qui insultaret populo isti nisi quando recessit a cultura Domini Dei sui

vul@B715:18 @ quotienscumque autem praeter ipsum Deum suum alterum coluerunt dati sunt in praedam et in gladium et in obprobrium

vul@B715:19 @ quotienscumque autem paenituerunt se recessisse a cultura Dei sui dedit eis Deus caeli virtutem resistendi

vul@B715:20 @ denique Chananeum regem et Iebuseum et Ferezeum et Hettheum et Eveum et Amorreum et omnes potentes in Esebon prostraverunt et terras eorum et civitates eorum ipsi possederunt

vul@B715:21 @ et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui erant cum illis bona Deus enim illorum odit iniquitatem

vul@B715:22 @ nam et ante hos annos cum recessissent a via quam dederat illis Deus ut ambularent in eam exterminati sunt proeliis multis nationibus et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam

vul@B715:23 @ nuper autem reversi ad Deum suum ex dispersione qua dispersi fuerant adunati sunt et ascenderunt montana haec omnia et iterum possident Hierusalem ubi sunt sancta eorum

vul@B715:24 @ nunc ergo meus domine perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum ascendamus ad illos quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi et subiugati erunt sub iugo potentiae tuae

vul@B715:25 @ si autem non est offensio populi huius coram Deo suo non poterimus resistere illis quoniam Deus eorum defendet illos et erimus in obprobrium universae terrae

vul@B715:26 @ et factum est cum cessasset loqui Achior verba irati sunt omnes magnates Holofernis et cogitabant interficere eum dicentes ad alterutrum

vul@B715:27 @ quis iste est qui filios Israhel posse dicat resistere regi Nabuchodonosor et exercitibus eius homines inermes et sine virtute et sine peritia artis pugnae

vul@B715:28 @ ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos ascendemus in montana et cum capti fuerint potentes eorum tunc cum eisdem gladio transverberabitur

vul@B715:29 @ ut sciat omnis gens quoniam Nabuchodonosor deus terrae est et praeter ipsum alius non est

vul@B716:1 @ factum est autem cum cessassent loqui indignatus Holofernis vehementer dixit ad Achior

vul@B716:2 @ quoniam prophetasti nobis dicens quod gens Israhel defendatur a Deo suo ut ostendam tibi quia non est deus nisi Nabuchodonosor

vul@B716:3 @ cum percusserimus eos omnes sicut hominem unum tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis et omnis Israhel tecum perditione disperiet

vul@B716:4 @ et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universae terrae tuncque gladius militiae meae transiet per latera tua et confixus cades inter vulneratos Israhel et non respirabis ultra donec extermineris cum illis

vul@B716:5 @ porro autem si prophetiam tuam veram existimas non concidat vultus tuus et pallor qui faciem tuam obtinuit abscedat a te si verba mea haec putas impleri non posse

vul@B716:6 @ ut autem noveris quia simul cum illis haec experieris ecce ex hac hora illorum populo sociaberis ut dum dignas mei gladii poenas exceperint ipse simul ultioni subiaceas

vul@B716:7 @ tunc Holofernis praecepit servis suis ut conprehenderent Achior ut ducerent eum in Bethuliam et traderent eum in manu filiorum Israhel

vul@B716:8 @ et accipientes eum servi Holofernis profecti sunt per campestria sed cum adpropinquassent ad montana exierunt contra eos fundibalarii

vul@B716:9 @ illi autem divertentes a latere montis ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus et sic vinctum de restibus dimiserunt eum et reversi sunt ad dominum suum

vul@B716:10 @ porro filii Israhel descendentes de Bethulia venerunt ad eum quem solventes duxerunt ad Bethuliam atque in medio populi illum statuentes percontati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent

vul@B716:11 @ in diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tribu Symeon et Carmi qui et Gothonihel

vul@B716:12 @ in medio itaque seniorum et in conspectu omnium Achior dixit omnia quae locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum

vul@B716:13 @ quemadmodum ipse Holofernis iratus iusserit eum Israhelitis hac de causa tradi ut dum vinceret filios Israhel tunc etiam ipsum Achior diversis iubeat suppliciis interire propter hoc quod dixisset Deus caeli defensor eorum est

vul@B716:14 @ cumque universa Achior exposuisset omnis populus cecidit in faciem adorantes Dominum et communi lamentatione et fletu unianimes preces suas Deo effuderunt

vul@B716:15 @ dicentes Domine Deus caeli et terrae intuere superbiam illorum et respice ad nostram humilitatem et faciem tuorum sanctorum adtende et ostende quia non derelinquis praesumentes de te et praesumentes de se et de sua virtute gloriantes humilias

vul@B716:16 @ finito itaque fletu et per totum diem populorum oratione conpleta consolati sunt Achior

vul@B716:17 @ dicentes Deus patrum nostrorum cuius tu virtutem praedicasti ipse tibi hanc dabit vicissitudinem ut eorum magis tu interitum videas

vul@B716:18 @ cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis sit et tecum Deus in medio nostri ut sicut placuerit tibi ita cum tuis omnibus converseris

vul@B716:19 @ tunc Ozias finito consilio suscepit eum in domum suam et fecit cenam magnam

vul@B716:20 @ et vocatis omnibus presbyteris simul expleto ieiunio refecerunt

vul@B716:21 @ postea vero convocatus omnis populus et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt petentes auxilium a Deo Israhel

vul@B717:1 @ Holofernis autem altera die praecepit exercitibus suis ut ascenderent contra Bethuliam

vul@B717:2 @ erant autem pedites bellatorum centum viginti milia et equites viginti duo milia praeter praeparationes virorum illorum quos occupaverat captivitas et adducti fuerant de provinciis et urbibus universae iuventutis

vul@B717:3 @ omnes pariter paraverunt se ad pugnam contra filios Israhel et venerunt per crepidinem montis usque ad apicem qui respicit super Dothain a loco qui dicitur Belma usque Chelmo qui est contra Hesdraelon

vul@B717:4 @ filii autem Israhel ut viderunt multitudinem illorum prostraverunt se super terram mittentes cinerem super capita sua unianimes orantes ut Deus Israhel misericordiam suam ostenderet super populum suum

vul@B717:5 @ et adsumentes arma sua bellica sederunt per loca quae angusti itineris tramitem dirigunt inter montuosa et erant custodientes ea tota die et nocte

vul@B717:6 @ porro Holofernis dum circuit per gyrum repperit quod fons qui influebat aquaeductum illorum a parte australi extra civitatem dirigeret incidi praecepit aquaeductum eorum

vul@B717:7 @ erant tamen non longe a muris fontes ex quibus furtim videbantur haurire aquam ad refocilandum potius quam ad potandum

vul@B717:8 @ sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem dicentes filii Israhel non in lancea nec in sagitta confidunt sed montes defendunt illos et muniunt illos colles in praecipitio constituti

vul@B717:9 @ ut ergo sine congressione pugnae possis superare eos pone custodes fontium ut non hauriant ex eis et sine gladio interficies eos vel certe fatigati tradent civitatem suam quam putant civitatem montibus positam superari non posse

vul@B717:10 @ et placuerunt verba haec coram Holoferne et coram omnibus satellitibus eius et constituit per gyrum centenarios per singulos fontes

vul@B717:11 @ cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta defecerunt cisternae et collectiones aquarum omnibus inhabitantibus in Bethuliam ita ut non esset intra civitatem unde satiarentur vel una die quoniam ad mensuram dabatur populis aqua cotidie

vul@B717:12 @ tunc ad Oziam congregati omnes viri feminaeque iuvenes et parvuli simul omnes una voce

vul@B717:13 @ dixerunt iudicet Deus inter nos et te quoniam fecisti in nos mala nolentes loqui pacifice cum Assyriis et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum

vul@B717:14 @ et ideo non est qui adiuvet cum prosternamur ante oculos eorum in siti et perditione magna

vul@B717:15 @ et nunc congregate universos qui in civitate sunt ut sponte nos tradamus omnes populo Holofernis

vul@B717:16 @ melius est enim ut captivi benedicamus Deum viventes quam moriamur et simus obprobrium omni carni cum videamus uxores nostras et infantes nostros mori ante oculos nostros

vul@B717:17 @ contestamur hodie caelum et terram et Deum patrum nostrorum qui ulciscitur nos secundum peccata nostra ut iam tradatis civitatem in manu militiae Holofernis et sit finis noster brevis in ore gladii qui longior efficitur in ariditate sitis

vul@B717:18 @ et cum haec dixissent factus est fletus et ululatus magnus in ecclesia omnibus et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum dicentes

vul@B717:19 @ peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus

vul@B717:20 @ tu quia pius es miserere nostri aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te

vul@B717:21 @ ut non dicant inter gentes ubi est Deus eorum

vul@B717:22 @ et cum fatigati his clamoribus et his fletibus lassati siluissent

vul@B717:23 @ exsurgens Ozias infusus lacrimis dixit aequo animo estote fratres et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam

vul@B717:24 @ forsitan enim indignationem suam abscidet et dat gloriam nomini suo

vul@B717:25 @ si autem transactis quinque diebus non venerit adiutorium faciemus haec verba quae locuti estis

vul@B718:1 @ et factum est cum audisset haec Iudith vidua quae erat filia Merari filii Idox filii Ioseph filii Oziae filii Elai filii Iamnor filii Gedeon filii Rafoin filii Acitob filii Melchiae filii Enam filii Nathaniae filii Salathihel filii Symeon filii Ruben

vul@B718:2 @ et vir eius fuit Manasses qui mortuus est in diebus messis hordiariae

vul@B718:3 @ instabat enim super alligantes manipulos in campo et venit aestus super caput eius et mortuus est in Bethuliam civitatem suam et sepultus est illic cum patribus suis

vul@B718:4 @ erat autem Iudith relicta eius vidua iam annis tribus et mensibus sex

vul@B718:5 @ et in superioribus domus suae fecit sibi secretum cubiculum in quo cum puellis suis clausa morabatur

vul@B718:6 @ et habens super lumbos suos cilicium ieiunabat omnibus diebus vitae suae praeter sabbata et neomenia et festa domus Israhel

vul@B718:7 @ erat autem eleganti aspectu nimis cui vir suus reliquerat divitias multas et familiam copiosam ac possessiones armentis boum et gregibus ovium plenas

vul@B718:8 @ et erat haec in eo omnibus famosissima quoniam timebat Dominum valde nec erat qui loqueretur de illa verbum malum

vul@B718:9 @ haec itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem misit ad presbyteros Chabri et Carmin

vul@B718:10 @ et venerunt ad illam et dixit illis quod est hoc verbum in quo consensit Ozias ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adiutorium

vul@B718:11 @ et qui estis vos qui temptatis Dominum

vul@B718:12 @ non est iste sermo qui misericordiam provocet sed potius qui iram excitet et furorem accendat

vul@B718:13 @ posuistis vos tempus miserationis Domini et in arbitrium vestrum diem constituistis ei

vul@B718:14 @ sed quia patiens est Dominus in hoc ipso paeniteamur et indulgentiam eius lacrimis postulemus

vul@B718:15 @ non enim quasi homo Deus sic comminabitur neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur

vul@B718:16 @ et ideo humiliemus illi animas nostras et in spiritu constituti humiliato servientes illi

vul@B718:17 @ dicamus flentes Domino ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum ita etiam de nostra humilitate gloriemur

vul@B718:18 @ quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum qui dereliquerunt Deum suum et adoraverunt deos alienos

vul@B718:19 @ pro scelere quo dati sunt in gladium et in rapinam et in confusionem inimicis suis nos autem alterum deum nescimus praeter ipsum

vul@B718:20 @ expectemus humiles consolationem eius et exquiret sanguinem nostrum de adflictionibus inimicorum nostrorum et humiliabit omnes gentes quaecumque insurgunt contra nos et faciet illas sine honore Dominus Deus noster

vul@B718:21 @ et nunc fratres quoniam vos qui estis presbyteri in populo Dei ex vobis pendet anima illorum adloquio vestro corda eorum erigite ut memores sint quia temptati sunt patres nostri ut probarentur si vere colerent Deum suum

vul@B718:22 @ memores esse debent quomodo pater noster Abraham temptatus est et per multas tribulationes probatus Dei amicus effectus est

vul@B718:23 @ sic Isaac sic Iacob sic Moses et omnes qui placuerunt Deo per multas tribulationes transierunt fideles

vul@B718:24 @ illi autem qui temptationes non susceperunt cum timore Domini et patientia sua inproperium murmurationis suae contra Dominum protulerunt

vul@B718:25 @ exterminati sunt ab exterminatore et a serpentibus perierunt

vul@B718:26 @ et nos ergo non ulciscamur nos pro his quae patimur

vul@B718:27 @ sed reputantes peccatis nostris haec ipsa minora esse supplicia flagella Domini quasi servi qui corripimur ad emendationem non ad perditionem nostram evenisse credamus

vul@B718:28 @ et dixerunt illi Ozias et presbyteri omnia quae locuta es vera sunt et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio

vul@B718:29 @ nunc ergo ora pro nobis quoniam mulier sancta es et timens Dominum

vul@B718:30 @ et dixit illis Iudith sicut quod loqui potui Dei esse cognoscitis

vul@B718:31 @ ita quod facere disposui probate si ex Deo est et orate ut firmum faciat consilium meum Deus

vul@B718:32 @ stabitis vos ad portam nocte ista et ego exeam cum abra mea et orate ut sicut dixistis in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israhel

vul@B718:33 @ vos autem nolo scrutemini actum meum et usque dum renuntiem vobis nihil aliud fiat nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum

vul@B718:34 @ et dixit ad eam Ozias princeps Iudaeae vade in pace et Dominus sit tecum in ultione inimicorum nostrorum et revertentes abierunt

vul@B719:1 @ quibus abscedentibus Iudith ingressa est oratorium suum et induens se cilicio posuit cinerem super caput suum et prosternens se Domino clamavit ad Dominum dicens

vul@B719:2 @ Domine Deus patris mei Symeon qui dedisti illi gladium in defensione alienigenarum qui violatores extiterunt in coinquinatione sua et denudaverunt femur virginis in confusionem

vul@B719:3 @ et dedisti mulieres eorum in praedam et filias eorum in captivitatem et omnem praedam in divisionem servis tuis qui zelaverunt zelum tuum subveni quaeso te Domine Deus meus mihi viduae

vul@B719:4 @ tu enim fecisti priora et illa post illa cogitasti et hoc factum est quod ipse voluisti

vul@B719:5 @ omnes enim viae tuae paratae sunt et tua iudicia in providentia tua posuisti

vul@B719:6 @ respice castra Assyriorum nunc sicut tunc castra videre Aegyptiorum dignatus es quando post servos tous armati currebant confidentes in quadrigis et in equitatu suo et in multitudine bellatorum

vul@B719:7 @ sed aspexisti super castra eorum et tenebrae fatigaverunt eos

vul@B719:8 @ tenuit pedes eorum abyssus et aquae operuerunt eos

vul@B719:9 @ sic fiant et isti Domine qui confidunt in multitudine sua et in corribus suis et in contis et in sagittis suis et in lanceis gloriantur

vul@B719:10 @ et nesciunt quia tu ipse es Deus noster qui conteris bella ab initio et Dominus nomen est tibi

vul@B719:11 @ erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem eorum in virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui promittunt se violare sancta tua et polluere tabernaculum honoris tui et deicere gladio suo cornu altaris tui

vul@B719:12 @ fac Domine ut gladio proprio eius superbia amputetur

vul@B719:13 @ capiatur laqueo oculorum suorum in me et percuties eum ex labiis caritatis meae

vul@B719:14 @ da mihi in animo constantiam ut contemnam illum et virtutem ut evertam illum

vul@B719:15 @ erit enim memoriale nominis tui cum manus feminea deiecerit eum

vul@B719:16 @ non enim in multitudine est virtus tua Domine neque in equorum viribus voluntas tua nec superbi ab initio placuerunt tibi sed humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio

vul@B719:17 @ Deus caelorum creator aquarum et dominus totius creaturae exaudi me miseram deprecantem et de tua misericordia praesumentem

vul@B719:18 @ memento Domine testamenti tui et da verbum in ore meo et in corde meo consilium corrobora ut domus tua in tua sanctificatione permaneat

vul@B719:19 @ et omnes gentes agnoscant quoniam tu es Deus et non est alius praeter te

vul@B7110:1 @ factum est autem cum cessasset clamare ad Dominum surrexit de loco quo iacuerat prostrata Domino

vul@B7110:2 @ vocavitque abram suam et descendens in domum suam abstulit a se cilicium et exuit se vestimentis viduitatis suae

vul@B7110:3 @ et lavit corpus suum et unxit se myrro optimo et discriminavit crinem capitis sui et inposuit mitram super caput suum et induit se vestimentis iucunditatis suae induitque sandalia pedibus suis adsumpsitque dextraliola et lilia et inaures et anulos et omnibus ornamentis suis ornavit se

vul@B7110:4 @ cui etiam Dominus contulit splendorem quoniam omnis ista conpositio non ex libidine sed ex virtute pendebat et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit ut inconparabili decore omnium oculis appareret

vul@B7110:5 @ inposuit itaque abrae suae ascopam vini et vas olei et pulenta et palatas et panes et caseum et profecta est

vul@B7110:6 @ cumque venisset ad portas civitatis invenerunt expectantem Oziam et presbyteros civitatis

vul@B7110:7 @ qui cum vidissent eam stupentes mirati sunt nimis pulchritudinem eius

vul@B7110:8 @ nihil tamen interrogantes eam dimiserunt transire dicentes Deus patrum nostrorum det tibi gratiam et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret ut glorietur super te Hierusalem et sit nomen tuum in numero sanctorum et iustorum

vul@B7110:9 @ et dixerunt hii qui illic erant omnes una voce fiat fiat

vul@B7110:10 @ Iudith vero orans Dominum transiit portas ipsa et abra eius

vul@B7110:11 @ factum est autem cum descenderet montem circa ortum diei occurrerunt ei exploratores Assyriorum et tenuerunt illam dicentes unde venis aut quo vadis

vul@B7110:12 @ quae respondit filia sum Hebraeorum ideo ego fugi a facie eorum quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in depraedationem pro eo quod contemnentes vos noluerunt ultro tradere se ipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro

vul@B7110:13 @ hac de causa cogitavi mecum dicens vadam ad faciem principis Holofernis ut indicem illi secreta illorum et ostendam illi quo aditu possit obtinere eos ita ut non cadat unus vir de exercitu eius

vul@B7110:14 @ et cum audissent viri verba eius considerabant faciem eius et erat in oculis eorum stupor quoniam mirabantur pulchritudinem eius nimis

vul@B7110:15 @ et dixerunt ad eam conservasti animam tuam eo quod tale repperisti consilium ut descenderes ad dominum nostrum

vul@B7110:16 @ hoc autem scias quoniam cum steteris in conspectu eius bene tibi faciet et eris gratissima in corde eius duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis et nuntiantes eam

vul@B7110:17 @ cumque intrasset ante faciem eius statim captus est in suis oculis Holofernis

vul@B7110:18 @ dixeruntque ad eum satellites eius quis contemnat populum Hebraeorum qui tam decoras mulieres habent ut non pro his merito pugnare contra eos debeamus

vul@B7110:19 @ videns itaque Holofernem Iudith sedentem in conopeo quod erat ex purpura et auro et zmaragdo et lapidibus pretiosis intextum

vul@B7110:20 @ et cum in faciem eius intendisset adoravit eum prosternens se super terram et levaverunt illam servi Holofernis iubente domino suo

vul@B7111:1 @ tunc Holofernis dixit ei aequo animo esto et noli pavere in corde tuo quoniam ego numquam nocui virum qui voluit servire Nabuchodonosor regi

vul@B7111:2 @ populus autem tuus si non contempsisset me non adlevassem lanceam meam super illum

vul@B7111:3 @ nunc autem dic mihi qua ex causa recessisti ab illis et placuit tibi ut venires ad nos

vul@B7111:4 @ et dixit illi Iudith sume verba ancillae tuae quoniam si secutus fueris verba ancillae tuae perfectam rem faciet Dominus tecum

vul@B7111:5 @ vivit enim Nabuchodonosor rex terrae et vivit virtus eius quae est in te ad correptionem omnium animarum errantium quoniam non solum homines serviunt illi per te sed et bestiae agri obtemperant illi

vul@B7111:6 @ nuntiatur enim industria animi tui universis gentibus et indicatum est omni saeculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno eius et disciplina tua omnibus provinciis praedicatur

vul@B7111:7 @ nec hoc latet quod locutus est Achior nec illud ignoratur quod ei iusseris evenire

vul@B7111:8 @ constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eos pro peccatis suis

vul@B7111:9 @ et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israhel tremor tuus super ipsos est

vul@B7111:10 @ insuper etiam fames invasit eos et ab ariditate aquae iam inter mortuos conputantur

vul@B7111:11 @ denique hoc ordinant ut interficiant pecora sua et sanguinem eorum bibant

vul@B7111:12 @ et sancta Domini sui quae praecepit Deus non contingi in frumento vino et oleo haec cogitaverunt inpendere et volunt consumere quae nec manibus deberent contingere ergo quoniam haec faciunt certum est quod in perditione dabuntur

vul@B7111:13 @ quod ego ancilla tua cognoscens fugi ab illis et misit me Dominus haec ipsa nuntiare tibi

vul@B7111:14 @ ego enim ancilla tua Deum colo etiam nunc apud te et exiet ancilla tua et orabo Deum

vul@B7111:15 @ et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum et veniens nuntiabo tibi ita ut ego adducam te per mediam Hierusalem et habebis omnem populum Israhel sicut oves quibus non est pastor et non latrabit vel unus contra te

vul@B7111:16 @ quoniam haec mihi dicta sunt per providentiam Dei

vul@B7111:17 @ et quoniam iratus est illis Deus hoc ipsa missa sum nuntiare tibi

vul@B7111:18 @ placuerunt autem omnia verba haec coram Holoferne et coram pueris eius et mirabantur ad sapientiam eius et dicebant alter ad alterum

vul@B7111:19 @ non est talis mulier super terram in aspectu in pulchritudine et in sensu verborum

vul@B7111:20 @ et dixit ad illam Holofernis bene fecit Deus qui misit te ante populum ut des illum tu in manibus nostris

vul@B7111:21 @ et quoniam bona est promissio tua si fecerit mihi hoc Deus tuus erit et meus Deus et tu in domo Nabuchodonosor magna eris et nomen tuum nominabitur in universa terra

vul@B7112:1 @ tunc iussit eam introire ubi repositi erant thesauri eius et iussit illic manere eam et constituit quid daretur illi de convivio suo

vul@B7112:2 @ cui respondens Iudith dixit nunc non potero manducare ex his quae mihi praecipis tribui ne veniat super me offensio ex his autem quae mihi detuli manducabo

vul@B7112:3 @ cui Holofernis ait si defecerint tibi ista quae tecum detulisti quid faciemus tibi

vul@B7112:4 @ et dixit Iudith vivit anima tua domine meus quoniam non expendet omnia haec ancilla tua donec faciat Deus in manu mea haec quae cogitavi et induxerunt illam servi eius in tabernaculo quo praeceperat

vul@B7112:5 @ et petiit dum introiret ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem et deprecandi Dominum

vul@B7112:6 @ et praecepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi exiret et introiret ad orandum Deum suum per triduum

vul@B7112:7 @ et exiebat noctibus in vallem Bethuliae et baptizabat se in fontem aquae

vul@B7112:8 @ et ut ascendebat orabat Dominum Deum Israhel ut dirigeret viam eius ad liberationem populi sui

vul@B7112:9 @ et introiens munda manebat in tabernaculum usque dum acciperet escam suam in vesperam

vul@B7112:10 @ et factum est quarto die Holofernis fecit cenam servis suis et dixit ad Bagao eunuchum vade et suade Hebraeam illam ut sponte consentiat habitare mecum

vul@B7112:11 @ foedum est enim apud Assyrios si femina inrideat virum agendo ut inmunis transeat ab eo

vul@B7112:12 @ tunc introivit Bagao ad Iudith et dixit non vereatur bona puella introire ad dominum meum ut honorificetur ante faciem eius et manducet cum eo et bibat vinum in iucunditate

vul@B7112:13 @ cui Iudith respondit quae ego sum ut contradicam domino meo

vul@B7112:14 @ omne quod erit ante oculos eius bonum et optimum faciam quicquid autem illi placuerit hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitae meae

vul@B7112:15 @ et surrexit et ornavit se vestimento suo et ingressa stetit ante faciem eius

vul@B7112:16 @ cor autem Holofernis concussum est erat enim ardens in concupiscentia eius

vul@B7112:17 @ et dixit ad eam Holofernis bibe nunc et accumbe in iucunditate quoniam gratiam invenisti coram me

vul@B7112:18 @ et dixit Iudith bibam domine quoniam magnificata est anima mea hodie prae omnibus diebus meis

vul@B7112:19 @ et accepit et manducavit et bibit coram ipso ea quae paraverat illi ancilla eius

vul@B7112:20 @ et iucundus factus est Holofernis ad illam bibitque vinum nimis multum quantum numquam biberat in vita sua

vul@B7113:1 @ ut autem sero factum est festinaverunt servi illius ad hospitia sua et conclusit Bagao ostia cubiculi et abiit

vul@B7113:2 @ erant autem omnes fatigati a vino

vul@B7113:3 @ eratque Iudith sola in cubiculo

vul@B7113:4 @ porro Holofernis iacebat in lecto nimia ebrietate sopitus

vul@B7113:5 @ dixitque Iudith puellae suae ut staret foras ante cubiculum et observaret

vul@B7113:6 @ stetitque Iudith ante lectum orans cum lacrimis et labiorum motu in silentio

vul@B7113:7 @ dicens confirma me Domine Deus Israhel et respice in hac hora ad opera manuum mearum ut sicut promisisti Hierusalem civitatem tuam erigas et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi perficiam

vul@B7113:8 @ et haec cum dixisset accessit ad columnam quae erat ad caput lectuli eius et pugionem eius qui in ea ligatus pendebat exsolvit

vul@B7113:9 @ cumque evaginasset illud adprehendit comam capitis eius et ait confirma me Domine Deus Israhel in hac hora

vul@B7113:10 @ et percussit bis in cervicem eius et abscidit caput eius et abstulit conopeum eius a columnis et evolvit corpus eius truncum

vul@B7113:11 @ et post pusillum exivit et tradidit caput Holofernis ancillae suae et iussit ut mitteret illud in peram suam

vul@B7113:12 @ et exierunt duae secundum consuetudinem suam quasi ad orationem et transierunt castra et gyrantes vallem venerunt ad portam civitatis

vul@B7113:13 @ et dixit Iudith a longe custodibus murorum aperite portas quoniam nobiscum est Deus qui fecit virtutem in Israhel

vul@B7113:14 @ et factum est cum audissent viri vocem eius vocaverunt presbyteros civitatis

vul@B7113:15 @ et concurrerunt ad eam omnes a minimo usque ad maximum quoniam speraverunt eam iam non esse venturam

vul@B7113:16 @ et accendentes luminaria congyraverunt circa eam universi illa autem ascendens in eminentiori loco iussit fieri silentium cumque omnes tacuissent

vul@B7113:17 @ dixit Iudith laudate Dominum Deum nostrum qui non deseruit sperantes in se

vul@B7113:18 @ et in me ancillam suam adimplevit misericordiam suam quam promisit domui Israhel et interfecit in manu mea hostem populi sui in hac nocte

vul@B7113:19 @ et proferens de pera caput Holofernis ostendit illis dicens ecce caput Holofernis principis militiae Assyriorum et ecce conopeum illius in quo recumbebat in ebrietate sua ubi et per manum feminae percussit illum Dominus Deus noster

vul@B7113:20 @ vivit autem ipse Dominus quoniam custodivit me angelus eius et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem et non permisit me ancillam suam Dominus coinquinari sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua in evasione mea in liberatione vestra

vul@B7113:21 @ confiteamur illi omnes quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius

vul@B7113:22 @ universi autem adorantes Dominum dixerunt ad eam benedixit te Dominus in virtute sua quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros

vul@B7113:23 @ porro Ozias princeps populi Israhel dixit ad eam benedicta es tu filia a Domino Deo excelso prae omnibus mulieribus super terram

vul@B7113:24 @ benedictus Dominus qui creavit caelum et terram qui te direxit in vulnere capitis principis inimicorum nostrorum

vul@B7113:25 @ quia hodie nomen tuum ita magnificavit ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in aeternum pro quibus non pepercisti animae tuae propter angustias et tribulationem generis tui sed subvenisti ruinae ante conspectum Dei nostri

vul@B7113:26 @ et dixit omnis populus fiat fiat

vul@B7113:27 @ porro Achior vocatus venit et dixit ei Deus Israhel cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur de inimicis suis ipse caput omnium incredulorum incidit in hac nocte in manu mea

vul@B7113:28 @ ut probes quia ita est ecce caput Holofernis qui in contemptu superbiae suae Deum Israhel contempsit et tibi interitum minabatur dicens cum captus fuerit populus Israhel gladio perforari praecipiam latera tua

vul@B7113:29 @ videns autem Achior caput Holofernis angustiatus prae pavore cecidit in faciem suam super terram et aestuavit anima eius

vul@B7113:30 @ postea vero quam resumpto spiritu recreatus est procidit ad pedes eius et adoravit eam et dixit

vul@B7113:31 @ benedicta tu Deo tuo in omni tabernaculo Iacob quoniam in omni gente quae audierit nomen tuum magnificabit Deum Israhel super te

vul@B7114:1 @ dixit autem Iudith ad omnem populum audite me fratres suspendite caput hoc super muros nostros

vul@B7114:2 @ et erit cum exierit sol accipiat unusquisque arma sua et exite cum impetu non ut descendatis deorsum sed quasi impetum facientes

vul@B7114:3 @ tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum excitandum ad pugnam

vul@B7114:4 @ cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum decidet super eos timor

vul@B7114:5 @ cumque cognoveritis fugere illos ite post illos securi quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris

vul@B7114:6 @ tunc Achior videns virtutem quam fecit Deus Israhel relicto gentilitatis ritu credidit Deo et circumcidit carnem praeputii sui et adpositus est ad populum Israhel et omnis successio generis eius usque in hodiernum diem

vul@B7114:7 @ mox autem ut ortus est dies suspenderunt super muros caput Holofernis accepitque unusquisque vir arma sua et egressi sunt cum grandi strepitu et ululatu

vul@B7114:8 @ quod videntes exploratores ad tabernaculum cucurrerunt

vul@B7114:9 @ porro hii qui in tabernaculo erant venientes et ante ingressum cubiculi perstrepentes excitandi gratia inquietudinem arte moliebantur ut non ab excitantibus sed a sonantibus Holofernis evigilaret

vul@B7114:10 @ nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando aut intrando aperire

vul@B7114:11 @ sed cum venissent duces eius et tribuni et universi maiores exercitus Assyriorum dixerunt cubiculariis

vul@B7114:12 @ intrate et excitate illum quoniam egressi mures de cavernis suis ausi sunt provocare ad proelium

vul@B7114:13 @ tunc ingressus Bagao cubiculum eius stetit ante cortinam et plausum fecit manibus suis suspicabatur enim illum cum Iudith dormire

vul@B7114:14 @ sed cum nullum motum iacentis sensu aurium caperet accessit proximans ad cortinam et elevans eam videns iacens cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum iacere super terram et clamavit voce magna cum fletu et scidit vestimenta sua

vul@B7114:15 @ et ingressus tabernaculum Iudith non invenit eam et exilivit foras ad populum

vul@B7114:16 @ et dixit una mulier hebraea fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor ecce enim Holofernis iacet in terra et caput ipsius non est in illo

vul@B7114:17 @ quod cum audissent principes virtutis Assyriorum sciderunt omnes vestimenta sua et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos et turbati sunt animi eorum valde

vul@B7114:18 @ et factus est clamor inconparabilis in media castra eorum

vul@B7115:1 @ cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset fugit mens et consilium ab eis et solo tremore et metu agitati fugae praesidium sumunt

vul@B7115:2 @ ita ut nullus loqueretur cum proximo suo sed inclinato capite relictis omnibus evadere Hebraeos quos armatos venire super se audierant fugientes per vias camporum et semitas collium

vul@B7115:3 @ videntes itaque filii Israhel fugientes illos descenderunt clangentes tubis et ululantes post ipsos

vul@B7115:4 @ et quoniam Assyrii non adunati in fuga ibant praecipites filii autem Israhel uno agmine persequentes debilitabant omnes quos invenire potuissent

vul@B7115:5 @ misitque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israhel

vul@B7115:6 @ omnis itaque regio omnisque urbs electam iuventutem misit armatam post eos et persecuti sunt eos in ore gladii quousque pervenirent ad extremitatem finium suarum

vul@B7115:7 @ reliqui autem qui erant in Bethulia ingressi sunt castra Assyriorum et praedam quam fugientes Assyrii reliquerant abstulerunt et honestati sunt valde

vul@B7115:8 @ hii vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam omnia quaeque erant illorum abstulerunt secum ita ut non esset numerus in pecoribus in iumentis et universis mobilibus eorum ut a minimo usque ad magnum omnes divites fierent de praedationibus eorum

vul@B7115:9 @ Ioachim autem summus pontifex de Hierusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Iudith

vul@B7115:10 @ quae cum exisset ad illum benedixerunt illam omnes una voce dicentes tu gloria Hierusalem tu laetitia Israhel tu honorificentia populi nostri

vul@B7115:11 @ quia fecisti viriliter et confortatum est cor tuum eo quod castitatem amaveris et post virum tuum alterum non scieris ideo et manus Domini confortavit te et ideo eris benedicta in aeternum

vul@B7115:12 @ et dixit omnis populus fiat fiat

vul@B7115:13 @ per dies autem triginta vix collecta est spolia Assyriorum a populo Israhel

vul@B7115:14 @ porro autem universa quae Holofernis peculiaria fuisse probata sunt dederunt Iudith in auro et argento et vestibus et gemmis et omni supellectile et tradita sunt illi omnia a populo

vul@B7115:15 @ et omnes populi gaudebant cum mulieribus et virginibus et iuvenibus in organis et citharis

vul@B7116:1 @ tunc cantavit canticum hoc Domino Iudith dicens

vul@B7116:2 @ incipite Domino in tympanis cantate Deo in cymbalis modulamini illi psalmum novum exaltate et invocate nomen eius

vul@B7116:3 @ Dominus conterens bella Dominus nomen est illi

vul@B7116:4 @ qui posuit castra sua in medio populi sui ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum

vul@B7116:5 @ venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suae cuius multitudo obturavit torrentes et equi eorum cooperuerunt valles

vul@B7116:6 @ dixit se incensurum fines meos et iuvenes meos occisurum gladio infantes meos dare in praedam et virgines in captivitatem

vul@B7116:7 @ Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus feminae et confudit eum

vul@B7116:8 @ non enim cecidit potens eorum a iuvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum

vul@B7116:9 @ exuit enim se vestimenta viduitatis et induit se vestimenta laetitiae in exultatione filiorum Israhel

vul@B7116:10 @ unxit faciem suam unguento conligavit cincinnos suos mitra ad decipiendum illum

vul@B7116:11 @ sandalia eius rapuerunt oculos eius pulchritudo eius captivam fecit animam eius amputavit pugione cervicem eius

vul@B7116:12 @ horruerunt Persae constantiam eius et Medi audaciam eius

vul@B7116:13 @ tunc ululaverunt castra Assyriorum quando apparuerunt humiles mei arescentes in siti

vul@B7116:14 @ filii puellarum conpunxerunt eos et sicut pueros fugientes occiderunt eos perierunt in proelio a facie Domini mei

vul@B7116:15 @ hymnum cantemus Domino hymnum novum cantemus Deo nostro

vul@B7116:16 @ Adonai Domine magnus es tu et praeclarus in virtute et quem superare nemo potest

vul@B7116:17 @ tibi serviat omnis creatura tua quia dixisti et facta sunt misisti spiritum tuum et creata sunt et non est qui resistat voci tuae

vul@B7116:18 @ montes a fundamentis movebuntur cum aquis petrae sicut cera liquescent ante faciem tuam

vul@B7116:19 @ qui autem timent te magni erunt apud te prae omnia

vul@B7116:20 @ vae genti insurgenti super genus meum Dominus enim omnipotens vindicabit in eis in die iudicii visitabit illos

vul@B7116:21 @ dabit enim ignem et vermes in carnes eorum ut urantur et sentiant usque in sempiternum

vul@B7116:22 @ et factum est post haec omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas

vul@B7116:23 @ porro Iudith universa vasa bellica Holofernis quae dedit illi populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema oblivionis

vul@B7116:24 @ erat autem populus iucundus secundum faciem sanctorum et per tres menses gaudium huius victoriae celebratum est cum Iudith

vul@B7116:25 @ post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Iudith magna facta est in Bethulia et praeclarior erat universae terrae Israhel

vul@B7116:26 @ erat etiam virtuti castitatis adiuncta ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitae suae ex quo defunctus est Manasses vir eius

vul@B7116:27 @ erat autem diebus festis procedens cum gloria magna

vul@B7116:28 @ mansit autem in domo viri sui annos centum quinque et dimisit abram suam liberam et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethuliam

vul@B7116:29 @ luxitque illam omnis populus diebus septem

vul@B7116:30 @ in omni autem spatio vitae eius non fuit qui perturbaret Israhel et post mortem eius annis multis

vul@B721:1 @ Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum, fratribus qui sunt Laodiciae.

vul@B721:2 @ gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Iesu Christo.

vul@B721:3 @ gratias ago Christo per omnem orationem meam, quod permanentes estis in eo et perseverantes in operibus eius, promissum expectantes in diem iudicii.

vul@B721:4 @ neque destituant vos quorundam vaniloquia insinuantium, ut vos evertant a veritate evangelii quod a me praedicatur.

vul@B721:5 @ et nunc faciet Deus, ut qui sunt ex me ad profectum veritatis evangelii deservientes et facientes benignitatem operum quae salutis vitae aeternae

vul@B721:6 @ et nunc palam sunt vincula mea quae patior in Christo; quibus laetor et gaudeo.

vul@B721:7 @ et hoc mihi est ad salutem perpetuam; quod ipsum factum orationibus vestris et administrantem Spiritum Sanctum, sive per vitam sive per mortem.

vul@B721:8 @ est enim mihi vere vita in Christo et mori gaudium.

vul@B721:9 @ et in ipsum in vobis faciet misericordiam suam, ut eandem dilectionem habeatis et sitis unianimes.

vul@B721:10 @ ergo, dilectissimi, ut audistis praesentia mei, ita retinete et facite in timore Dei, et erit vobis vita in aeternum;

vul@B721:11 @ est enim Deus qui operatur in vos.

vul@B721:12 @ et facite sine retractu quaecumque facitis.

vul@B721:13 @ et quod est, dilectissimi, gaudete in Christo. et praecavete sordidos in lucro.

vul@B721:14 @ omnes sint petitiones vestrae palam apud Deum. et estote firmi in sensu Christi.

vul@B721:15 @ et quae integra et vera et pudica et iusta et amabilia facite.

vul@B721:16 @ et quae audistis et accepistis, in corde retinete, et erit vobis pax.

vul@B721:17 @ salutate omnes fratres in osculo sancto.

vul@B721:18 @ salutant vos sancti.

vul@B721:19 @ gratia Domini Iesu cum spiritu vestro.

vul@B731:1 @ et factum est postquam percussit Alexander Philippi Macedo qui primus regnavit in Graecia egressus de terra Cetthim Darium regem Persarum et Medorum

vul@B731:2 @ constituit proelia multa et omnium obtinuit munitiones et interfecit reges terrae

vul@B731:3 @ et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium et siluit terra in conspectu eius

vul@B731:4 @ et congregavit virtutem exercituum fortem nimis et exaltatum est et elevatum cor eius

vul@B731:5 @ et obtinuit regiones gentium et tyrannos et facti sunt illi in tributum

vul@B731:6 @ et post haec decidit in lectum et cognovit quia moritur

vul@B731:7 @ et vocavit pueros suos nobiles qui secum erant nutriti a iuventute et divisit illis regnum suum cum adhuc viveret

vul@B731:8 @ et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est

vul@B731:9 @ et obtinuerunt pueri eius regnum unusquisque in loco suo

vul@B731:10 @ et inposuerunt sibi omnes diademata post mortem eius et filii eorum post eos annis multis et multiplicata sunt mala in terra

vul@B731:11 @ et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus Inlustris filius Antiochi regis qui fuerat Romae obses et regnavit in anno centesimo tricesimo et septimo regni Graecorum

vul@B731:12 @ in diebus illis exierunt ex Israhel filii iniqui et suaserunt multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum gentibus quae circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala

vul@B731:13 @ et bonus visus est sermo in oculis eorum

vul@B731:14 @ et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem et dedit illis potestatem ut facerent iustitiam gentium

vul@B731:15 @ et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum

vul@B731:16 @ et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venundati sunt ut facerent malum

vul@B731:17 @ et paratum est regnum in conspectu Antiochi et coepit regnare in terra Aegypti ut regnaret super duo regna

vul@B731:18 @ et intravit in Aegyptum in multitudine gravi in curribus et elefantis et equitibus et copiosa navium multitudine

vul@B731:19 @ et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Aegypti et veritus est Ptolomeus a facie eius et fugit et ceciderunt vulnerati multi

vul@B731:20 @ et conprehendit civitates munitas in terra Aegypti et accepit spolia terrae Aegypti

vul@B731:21 @ et convertit Antiochus postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo et tertio anno et ascendit ad Israhel

vul@B731:22 @ et ascendit Hierosolymis in multitudine gravi

vul@B731:23 @ et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius et mensam propositionis et libatoria et fialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat et comminuit omnia

vul@B731:24 @ et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos quos invenit et sublatis omnibus abiit in terram suam

vul@B731:25 @ et fecit caedem hominum et locutus est superbia magna

vul@B731:26 @ et factus est planctus magnus in Israhel et in omni loco eorum

vul@B731:27 @ et ingemuerunt principes et seniores virgines et iuvenes infirmati sunt et speciositas mulierum inmutata est

vul@B731:28 @ omnis maritus sumpsit lamentum quae sedebant in toro maritali lugebant

vul@B731:29 @ et commota est terra super habitantes in ea et universa domus Iacob induit confusionem

vul@B731:30 @ et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iuda et venit Hierusalem cum turba magna

vul@B731:31 @ et locutus est ad eos verba pacifica in dolo et crediderunt ei

vul@B731:32 @ et inruit super civitatem repente et percussit eam plaga et perdidit populum multum ex Israhel

vul@B731:33 @ et accepit spolia civitatis et succendit eam igni et destruxit domos eius et muros eius in circuitu

vul@B731:34 @ et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt

vul@B731:35 @ et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis et facta est illis in arcem

vul@B731:36 @ et posuerunt illic gentem peccatorum viros iniquos et convaluerunt in ea et posuerunt arma et escas et congregaverunt spolia Hierusalem

vul@B731:37 @ et reposuerunt illic et facti sunt in laqueum magnum

vul@B731:38 @ et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in diabolum malum in Israhel

vul@B731:39 @ et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem

vul@B731:40 @ et fugerunt habitatores Hierusalem propter eos et facta est habitatio exterorum et facta est extera semini suo et nati eius reliquerunt eam

vul@B731:41 @ sanctificatio eius desolata est sicut solitudo dies festi eius conversi sunt in luctum sabbata eius in obprobrium honores eius in nihilum

vul@B731:42 @ secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius et sublimitas eius conversa est in luctum

vul@B731:43 @ et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus et reliquerunt unusquisque legem suam

vul@B731:44 @ et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi

vul@B731:45 @ et multi ex Israhel consenserunt ei et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum

vul@B731:46 @ et misit rex Antiochus libros per manus nuntiorum in Hierusalem et in omnes civitates Iudae ut sequerentur legem gentium terrae

vul@B731:47 @ et prohiberent holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei

vul@B731:48 @ et prohiberent celebrari sabbatum et dies sollemnes

vul@B731:49 @ et coinquinari sancta et sanctum populum Israhel

vul@B731:50 @ et iussit aedificari aras et templa et idola et immolari carnes suillas et pecora communia

vul@B731:51 @ et relinquere filios suos incircumcisos et coinquinari animas eorum in omnibus inmundis et abominationibus ita ut obliviscerentur legem et inmutarent omnes iustificationes Dei

vul@B731:52 @ et quicumque non fecisset secundum verbum regis Antiochi moreretur

vul@B731:53 @ secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et praeposuit principes populo qui haec fieri cogerent

vul@B731:54 @ et iusserunt civitatibus Iudae sacrificare

vul@B731:55 @ et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini et fecerunt mala super terram

vul@B731:56 @ et effugaverunt populum Israhel in abditis et in absconditis fugitivorum locis

vul@B731:57 @ die quintadecima mensis casleu quinto et quadragesimo anno aedificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei et per universas civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras

vul@B731:58 @ et ante ianuas domorum et in plateis incendebant tura et sacrificabant

vul@B731:59 @ et libros legis Dei conbuserunt igni scindentes eos

vul@B731:60 @ et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini et quicumque observabant legem Domini secundum edictum regis trucidabant eum

vul@B731:61 @ in virtute sua faciebant haec populo Israhel qui inveniebantur in omni mense in civitatibus

vul@B731:62 @ et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram quae erat contra altare

vul@B731:63 @ et mulieres quae circumcidebant filios suos trucidabantur secundum iussum regis Antiochi

vul@B731:64 @ et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum et eos qui circumciderunt eos trucidabant

vul@B731:65 @ et multi de populo Israhel definierunt apud se ut non manducarent inmunda et elegerunt magis mori quam cibis coinquinari inmundis

vul@B731:66 @ et noluerunt infringere legem Dei sanctam et trucidati sunt

vul@B731:67 @ et facta est ira magna super populum valde

vul@B732:1 @ in illis diebus surrexit Matthathias filius Iohannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Ioarim ab Hierusalem et consedit in monte Modin

vul@B732:2 @ et habebat filios quinque Iohannan qui cognominabatur Gaddis

vul@B732:3 @ et Simeon qui cognominabatur Thasi

vul@B732:4 @ et Iudas qui vocabatur Macchabeus

vul@B732:5 @ et Eleazarus qui cognominabatur Abaron et Ionathas qui cognominabatur Apphus

vul@B732:6 @ hii viderunt mala quae fiebant in populo Iuda et in Hierusalem

vul@B732:7 @ et dixit Matthathias vae mihi ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae et sedere illic cum datur in manibus inimicorum

vul@B732:8 @ sancta in manu extraneorum facta sunt templum eius sicut homo ignobilis

vul@B732:9 @ vasa gloriae eius captiva abducta sunt trucidati sunt iuvenes eius in plateis et iuvenes eius ceciderunt gladio inimicorum

vul@B732:10 @ quae gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit spolia eius

vul@B732:11 @ omnis conpositio eius ablata est quae erat libera facta est ancilla

vul@B732:12 @ et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et claritas nostra desolata est et coinquinaverunt eam gentes

vul@B732:13 @ quo ergo nobis adhuc vivere

vul@B732:14 @ et scidit Matthathias et filii eius vestimenta sua et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde

vul@B732:15 @ et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho ut cogerent eos qui confugerant in civitate Modin immolare et accendere et a lege Dei discedere

vul@B732:16 @ et multi de populo Israhel consentientes accesserunt ad eos sed Matthathias et filii eius constanter steterunt

vul@B732:17 @ et respondentes qui missi erant ab Antiocho dixerunt Matthathiae princeps et clarissimus et magnus es in hac civitate et ornatus filiis et fratribus

vul@B732:18 @ ergo accede prior et fac iussum regis sicut fecerunt omnes gentes et viri Iuda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu et filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro et muneribus multis

vul@B732:19 @ et respondit Matthathias et dixit magna voce et si omnes gentes regi Antiocho oboediunt ut discedat unusquisque a servitute patrum suorum et consentiunt mandatis eius

vul@B732:20 @ ego et filii mei et fratres mei oboediemus legi patrum nostrorum

vul@B732:21 @ propitius sit nobis Deus non est nobis utile relinquere legem et iustitias Dei

vul@B732:22 @ non audibimus verba regis Antiochi nec sacrificabimus transgredientes legis nostrae mandata ut eamus altera via

vul@B732:23 @ et ut cessavit loqui verba haec accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin secundum iussum regis

vul@B732:24 @ et vidit Matthathias et doluit et contremuerunt renes eius et ascendit furor eius secundum iudicium legis et insiliens trucidavit eum super aram

vul@B732:25 @ sed et virum quem miserat rex Antiochus qui cogebat immolari occidit in ipso tempore et aram destruxit

vul@B732:26 @ et zelatus est legem sicut fecit Finees Zambri filio Salomi

vul@B732:27 @ et exclamavit Matthathias voce magna dicens omnis qui zelum habet legis statuens testamentum exeat post me

vul@B732:28 @ et fugit ipse et filii eius in montes et reliquerunt quaecumque habebant in civitate

vul@B732:29 @ tunc descenderunt multi quaerentes iudicium et iustitiam in desertum

vul@B732:30 @ ut sederent ibi ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora eorum quoniam induraverunt super eos mala

vul@B732:31 @ et renuntiatum est viris regis et exercitui qui erat in Hierusalem civitate David quoniam discessissent viri quidam qui dissipaverunt mandatum regis in loca occulta in deserto et abissent post illos multi

vul@B732:32 @ et statim perrexerunt ad eos et constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorum

vul@B732:33 @ et dixerunt ad eos resistitis et nunc adhuc exite et facite secundum verbum regis et vivetis

vul@B732:34 @ et dixerunt non exibimus neque faciemus verbum regis ut polluamus diem sabbatorum

vul@B732:35 @ et concitaverunt adversus eos proelium

vul@B732:36 @ et non responderunt eis nec oppilaverunt loca occulta

vul@B732:37 @ dicentes moriamur omnes in simplicitate nostra et testes erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos

vul@B732:38 @ et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum

vul@B732:39 @ et cognovit Matthathias et amici eius et luctum habuerunt super eos valde

vul@B732:40 @ et dixit vir proximo suo si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et iustificationibus nostris citius disperdent nos a terra

vul@B732:41 @ et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum pugnemus adversus eum et non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri in occultis

vul@B732:42 @ tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis viribus ex Israhel omnis voluntarius in lege

vul@B732:43 @ et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum

vul@B732:44 @ et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua et ceteri fugerunt ad nationes ut evaderent

vul@B732:45 @ et circuivit Matthathias et amici eius et destruxerunt aras

vul@B732:46 @ et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israhel in fortitudine

vul@B732:47 @ et persecuti sunt filios superbiae et prosperatum est opus in manu eorum

vul@B732:48 @ et obtinuerunt legem de manibus gentium et de manibus regum et non dederunt cornu peccatori

vul@B732:49 @ et adpropinquaverunt dies Matthathiae moriendi et dixit filiis suis nunc confortata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis

vul@B732:50 @ nunc ergo o filii aemulatores estote legis et date animas vestras pro testamento patrum

vul@B732:51 @ et mementote operum patrum quae fecerunt in generationibus suis et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum

vul@B732:52 @ Abraham nonne in temptatione inventus est fidelis et reputatum est ei ad iustitiam

vul@B732:53 @ Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et factus est dominus Aegypti

vul@B732:54 @ Finees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii aeterni

vul@B732:55 @ Iesus dum implet verbum factus est dux Israhel

vul@B732:56 @ Chaleb dum testificatur in ecclesia accepit hereditatem

vul@B732:57 @ David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula

vul@B732:58 @ Helias dum zelat zelum legis receptus est in caelum

vul@B732:59 @ Ananias Azarias Misahel credentes liberati sunt de flamma

vul@B732:60 @ Danihel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum

vul@B732:61 @ et ita cogitate per generationem et generationem quia omnes qui sperant in eum non infirmantur

vul@B732:62 @ et a verbis viri peccatoris non timueritis quia gloria eius stercus et vermis est

vul@B732:63 @ hodie extollitur et cras non invenietur quia conversus est in terram suam et cogitatio eius periet

vul@B732:64 @ vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia in ipsa gloriosi eritis

vul@B732:65 @ et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est ipsum audite semper et ipse vobis erit pater

vul@B732:66 @ et Iudas Macchabeus fortis viribus a iuventute sua sit vobis princeps militiae et ipse aget bellum populi

vul@B732:67 @ et vos adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri

vul@B732:68 @ et retribuite retributionem gentibus et intendite in praeceptum legis

vul@B732:69 @ et benedixit eos et adpositus est ad patres suos

vul@B732:70 @ et defunctus est centesimo et quadragesimo et sexto anno et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno

vul@B733:1 @ et surrexit Iudas qui vocabatur Macchabeus filius eius pro eo

vul@B733:2 @ et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi qui se coniunxerant patri eius et proeliabantur proelium Israhel cum laetitia

vul@B733:3 @ et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigans et succinxit se arma bellica sua in proeliis et protegebat castra gladio suo

vul@B733:4 @ similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venatione

vul@B733:5 @ et persecutus est iniquos perscrutans eos et qui conturbabant populum suum succendit flammis

vul@B733:6 @ et repulsi sunt inimici prae timore eius et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu eius

vul@B733:7 @ et exacerbabat reges multos et laetificabat Iacob in operibus suis et in saeculum memoria eius in benedictione

vul@B733:8 @ et perambulavit civitates Iuda et perdidit impios ex eis et avertit iram ab Israhel

vul@B733:9 @ et nominatus est usque ad novissimum terrae et congregavit pereuntes

vul@B733:10 @ et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israhel

vul@B733:11 @ et cognovit Iudas et exiit obviam illi et percussit et occidit illum et ceciderunt vulnerati multi et reliqui fugerunt

vul@B733:12 @ et accepit spolia eorum et gladium Apollonii abstulit Iudas et erat pugnans in eo omnibus diebus

vul@B733:13 @ et audivit Seron princeps exercitus Syriae quod congregavit Iudas congregationem et ecclesiam fidelium secum

vul@B733:14 @ et ait faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam et eos qui cum ipso sunt qui spernebant verbum regis

vul@B733:15 @ et praeparavit se et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israhel

vul@B733:16 @ et adpropinquaverunt usque Bethoron et exivit Iudas obviam illi cum paucis

vul@B733:17 @ ut viderunt autem exercitum venientem sibi obviam dixerunt Iudae quomodo poterimus pauci pugnare ad multitudinem tantam tam fortem et nos fatigati sumus ieiunio hodie

vul@B733:18 @ et ait Iudas facile est concludi multos in manus paucorum et non est differentia in conspectu Dei caeli liberare in multis et in paucis

vul@B733:19 @ quia non in multitudine exercitus victoria belli sed de caelo fortitudo est

vul@B733:20 @ ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci et superba ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos

vul@B733:21 @ nos vero pugnabimus pro animabus nostris et legibus nostris

vul@B733:22 @ et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram vos autem ne timueritis eos

vul@B733:23 @ ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito et contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius

vul@B733:24 @ et persequebatur eum in descensu Bethoron usque in campum et ceciderunt ex eis octingenti viri reliqui autem fugerunt in terram Philisthim

vul@B733:25 @ et cecidit timor Iudae ac fratrum eius et formido super omnes gentes in circuitu eorum

vul@B733:26 @ et pervenit ad regem nomen eius et de proeliis Iudae narrabant omnes gentes

vul@B733:27 @ ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo et misit et congregavit exercitum universi regni sui castra fortia valde

vul@B733:28 @ et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis ut essent parati ad omnia

vul@B733:29 @ et vidit quod defecit pecunia de thesauris et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra ut tolleret legitima quae erant a primis diebus

vul@B733:30 @ et timuit ne non haberet et semel et bis in sumptus et donativa quae dederat ante larga manu et abundaverat super reges qui ante eum fuerant

vul@B733:31 @ consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum

vul@B733:32 @ et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super negotia regia a flumine Eufraten usque ad flumen Aegypti

vul@B733:33 @ et ut nutriret Antiochum filium suum donec rediret

vul@B733:34 @ et tradidit ei medium exercitum et elefantos et mandavit ei de omnibus quae volebat et de inhabitantibus Iudaeam et Hierusalem

vul@B733:35 @ ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israhel et reliquias Hierusalem et auferendam memoriam de loco

vul@B733:36 @ et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram eorum

vul@B733:37 @ et rex adsumpsit partem exercitus residui et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo et septimo et transfretavit Eufraten flumen et perambulabat superiores regiones

vul@B733:38 @ et elegit Lysias Ptolomeum filium Dorimini et Nicanorem et Gorgiam viros potentes ex amicis regis

vul@B733:39 @ et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum ut venirent in terram Iuda et disperderent eam secundum verbum regis

vul@B733:40 @ et processerunt ut irent cum universa virtute sua et venerunt et adplicuerunt Ammaum in terra campestri

vul@B733:41 @ et audierunt mercatores regionum nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et pueros et venerunt in castra ut acciperent filios Israhel in servos et additi sunt ad eos exercitus Syriae et terrae alienigenarum

vul@B733:42 @ et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala et exercitus adplicabat ad fines eorum et cognoverunt verba regis quae mandavit populo facere in interitum et consummationem

vul@B733:43 @ et dixerunt unusquisque ad proximum suum erigamus deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris

vul@B733:44 @ et congregatus est conventus ut essent parati in proelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes

vul@B733:45 @ et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius et sanctum conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce ibi erat habitatio gentium et ablata est voluptas ab Iacob et defecit ibi tibia et cithara

vul@B733:46 @ et congregati sunt et venerunt in Masefat contra Hierusalem quia locus orationis erat in Masefat ante Israhel

vul@B733:47 @ et ieiunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinere in capite suo et destituerunt vestimenta sua

vul@B733:48 @ et expanderunt librum legis de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum

vul@B733:49 @ et adtulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et decimas et suscitaverunt nazoreos qui impleverant dies

vul@B733:50 @ et clamaverunt voce magna in caelum dicentes quid faciemus istis et quo eos ducemus

vul@B733:51 @ et sancta tua conculcata sunt et contaminata sunt et sacerdotes tui in luctu et humilitate

vul@B733:52 @ et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant tu scis quae cogitant in nos

vul@B733:53 @ quomodo poterimus subsistere ante facies illorum nisi tu adiuves nos

vul@B733:54 @ et tubis exclamaverunt voce magna

vul@B733:55 @ et post hoc constituit Iudas duces populi tribunos et centuriones et pentecontarcos et decuriones

vul@B733:56 @ et dixit his qui aedificabant domos et sponsabant uxores et plantabant vineas et formidolosis ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem

vul@B733:57 @ et moverunt castra et conlocaverunt ad austrum Ammaum

vul@B733:58 @ et ait Iudas accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane ut pugnetis adversus nationes has quae convenerunt disperdere nos et sancta nostra

vul@B733:59 @ quoniam melius est nos mori in bello quam videre mala gentis nostrae et sanctorum

vul@B733:60 @ sicut autem fuerit voluntas in caelo sic fiat

vul@B734:1 @ et adsumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites electos et moverunt castra nocte

vul@B734:2 @ ut adplicarent ad castra Iudaeorum et percuterent eos subito et filii qui erant ex arce erant illi duces

vul@B734:3 @ et audivit Iudas et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis quae erat in Ammaum

vul@B734:4 @ adhuc enim dispersus erat exercitus a castris

vul@B734:5 @ et venit Gorgias in castra Iudae noctu et neminem invenit et quaerebant eos in montibus quoniam dixit fugiunt hii a nobis

vul@B734:6 @ et cum dies factus esset apparuit Iudas in campo cum tribus milibus virorum tantum quia tegumenta et gladios non habebant

vul@B734:7 @ et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum et hii docti proelium

vul@B734:8 @ et ait Iudas viris qui secum erant ne timueritis multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis

vul@B734:9 @ mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro cum sequeretur eos Pharao cum exercitu

vul@B734:10 @ et nunc clamemus in caelum et miserebitur nostri et testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie

vul@B734:11 @ et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israhel

vul@B734:12 @ et levaverunt alienigenae oculos suos et viderunt eos venientes ex adverso

vul@B734:13 @ et exierunt de castris in proelium et tuba cecinerunt hii qui fuerant cum Iuda

vul@B734:14 @ et congressi sunt et contritae sunt gentes et fugerunt in campum

vul@B734:15 @ novissimi autem ceciderunt gladio et persecuti sunt eos usque Gesoron et usque in campos Idumeae et Azoti et Iamniae et ceciderunt ex illis ad tria milia virorum

vul@B734:16 @ et reversus est Iudas et exercitus eius sequens eum

vul@B734:17 @ et dixit ad populum non concupiscatis spolia quia bellum contra nos est

vul@B734:18 @ et Gorgias et exercitus eius in monte prope nos sed state contra inimicos nostros et expugnate eos et post hoc sumetis spolia

vul@B734:19 @ et adhuc loquente Iuda haec apparuit pars quaedam prospiciens de monte

vul@B734:20 @ et vidit quod in fugam conversi sunt et succensa sunt castra fumus enim qui videbatur declarabat quod factum est

vul@B734:21 @ quibus illi conspectis timuerunt valde aspicientes simul et Iudam et exercitum in campo paratum ad proelium

vul@B734:22 @ et fugerunt omnes in campo alienigenarum

vul@B734:23 @ et Iudas reversus est ad spolia castrorum et acceperunt aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas

vul@B734:24 @ et conversi hymnum canebant et benedicebant in caelum quoniam bonum est quoniam in saeculum misericordia eius

vul@B734:25 @ et facta est salus magna in Israhel in illa die

vul@B734:26 @ quicumque autem alienigenarum evaserunt venerunt et nuntiaverunt Lysiae universa quae acciderant

vul@B734:27 @ quibus auditis ille consternatus est animo deficiebat quod non qualia voluit talia contigerunt in Israhel et qualia mandavit rex

vul@B734:28 @ et sequenti anno congregavit electorum virorum sexaginta milia et equitum quinque milia ut debellaret eos

vul@B734:29 @ et venerunt in Iudaeam et castra posuerunt in Bethoron et occurrit illis Iudas cum decem milibus viris

vul@B734:30 @ et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit benedictus es salvator Israhel qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manus Ionathae filii Saul et armigeri eius

vul@B734:31 @ conclude exercitum istum in manu populi tui Israhel et confundantur in exercitu suo et equitibus

vul@B734:32 @ da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum et commoveantur contritione sua

vul@B734:33 @ deice eos gladio diligentium te et conlaudent te omnes qui noverunt nomen tuum in hymnis

vul@B734:34 @ et commiserunt et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque milia virorum

vul@B734:35 @ videns autem Lysias suorum fugam et Iudaeorum audaciam et quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam et elegit milites ut multiplicatus rursus veniret in Iudaeam

vul@B734:36 @ dixit autem Iudas et fratres eius ecce contriti sunt inimici nostri ascendamus nunc mundare sancta et renovare

vul@B734:37 @ et congregatus est omnis exercitus et ascenderunt in montem Sion

vul@B734:38 @ et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel montibus et pastoforia diruta

vul@B734:39 @ sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno et inposuerunt cinerem

vul@B734:40 @ et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunt tubis signorum et clamaverunt in caelum

vul@B734:41 @ tunc ordinavit Iudas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce donec emundarent sancta

vul@B734:42 @ et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege Dei

vul@B734:43 @ et mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis in locum inmundum

vul@B734:44 @ et cogitavit de altare holocaustorum quod profanatum erat quid de eo faceret

vul@B734:45 @ et incidit illi consilium bonum ut destrueret illud ne forte esset illis in obprobrium quia contaminaverunt illud gentes et demoliti sunt illud

vul@B734:46 @ et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto quoadusque veniret propheta et responderet de eis

vul@B734:47 @ et acceperunt lapides integros secundum legem et aedificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius

vul@B734:48 @ et aedificaverunt sancta et quae intra domum intrinsecus et aedem et atria sanctificaverunt

vul@B734:49 @ et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum

vul@B734:50 @ et incensum posuerunt super altare et accenderunt lucernas quae super candelabrum erant et lucebant in templo

vul@B734:51 @ et posuerunt super mensam panes et adpenderunt vela et consummaverunt omnia opera quae fecerunt

vul@B734:52 @ et ante matutinum surrexerunt quinta et vicesima mensis noni hic mensis casleu centesimi quadragesimi octavi anni

vul@B734:53 @ et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum quod fecerunt

vul@B734:54 @ secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes in ipsa renovatum est in canticis et citharis et cinyris et cymbalis

vul@B734:55 @ et cecidit omnis populus et adoraverunt et benedixerunt in caelum ei qui prosperavit eis

vul@B734:56 @ et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cum laetitia et salutaria laudis

vul@B734:57 @ et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et dedicaverunt portas et pastoforia et inposuerunt eis ianuas

vul@B734:58 @ et facta est laetitia in populo magna valde et aversum est obprobrium gentium

vul@B734:59 @ et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israhel ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vicesima mensis casleu cum laetitia et gaudio

vul@B734:60 @ et aedificaverunt in tempore illo montem Sion et per circuitum muros altos et turres firmas nequando venirent gentes et conculcarent eam sicut antea fecerunt

vul@B734:61 @ et conlocavit illic exercitum ut servarent eam et munivit eam ad custodiendam Bethsuram ut haberet populus munitionem contra faciem Idumeae

vul@B735:1 @ et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia aedificatum est altare et sancta sicut prius et iratae sunt valde

vul@B735:2 @ et cogitabant tollere genus Iacob qui erant inter eos et coeperunt occidere de populo et persequi

vul@B735:3 @ et debellabat Iudas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia circumsedebant Israhelitas et percussit eos plaga magna

vul@B735:4 @ et recordatus est malitiam filiorum Bean qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes in via

vul@B735:5 @ et conclusi sunt ab eo in turribus et adplicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant

vul@B735:6 @ et transiit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum

vul@B735:7 @ et commisit cum eis proelia multa et contriti sunt in conspectu eorum et percussit eos

vul@B735:8 @ et cepit Iazer civitatem et filias eius et reversus est in Iudaeam

vul@B735:9 @ et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad adversus Israhelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman munitionem

vul@B735:10 @ et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos

vul@B735:11 @ et parant venire et occupare munitionem in quam confugimus et Timotheus est dux exercitus eorum

vul@B735:12 @ nunc ergo veni eripe nos de manibus eorum quia cecidit multitudo de nobis

vul@B735:13 @ et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et peremerunt illic ferme mille viros

vul@B735:14 @ et adhuc epistulae legebantur et ecce alii nuntii venerunt de Galilea conscissis tunicis nuntiantes secundum verba haec

vul@B735:15 @ dicentes convenisse adversum se a Ptolomaida et Tyro et Sidone et omni Galilea alienigenas ut nos consumant

vul@B735:16 @ ut audivit autem Iudas et populus sermones istos convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis

vul@B735:17 @ dixitque Iudas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus Ionathas ibimus in Galaditin

vul@B735:18 @ et reliquit Iosepphum filium Zacchariae et Azariam duces populi cum residuo exercitu in Iudaeam ad custodiendum

vul@B735:19 @ et praecepit illi dicens praeesto populo huic et nolite bellum committere adversus gentes donec revertamur

vul@B735:20 @ et dati sunt Simoni viri tria milia ut iret in Galileam Iudae autem octo milia in Galaditin

vul@B735:21 @ et abiit Simon in Galileam et commisit proelia multa cum gentibus et contritae sunt gentes a facie eius et persecutus est eos usque ad portam

vul@B735:22 @ Ptolomaidis et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum et accepit spolia eorum

vul@B735:23 @ et sumpsit eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum uxoribus et natis et omnibus quae erant illis et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna

vul@B735:24 @ et Iudas Macchabeus et Ionathas et fratres eius transierunt Iordanem et abierunt viam trium dierum per desertum

vul@B735:25 @ et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice et narraverunt eis omnia quae acciderunt fratribus in Galaditide

vul@B735:26 @ et quia multi ex eis conprehensi sunt in Basara et Bosor et in Alimis et in Casfor et Macet et Carnain hae omnes civitates munitae et magnae

vul@B735:27 @ sed et in ceteris civitatibus Galaditidis tenentur conprehensi et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his et conprehendere et tollere eos in una die

vul@B735:28 @ et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosor repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni

vul@B735:29 @ et surrexerunt inde nocte et ibant usque ad munitionem

vul@B735:30 @ et factum est diluculo cum adlevassent oculos suos ecce populus multus cuius non erat numerus portantes scalas et machinas ut conprehenderent munitionem et expugnarent eos

vul@B735:31 @ et vidit Iudas quia coepit bellum et clamor belli ascendit in caelum sicut tuba et clamor magnus de civitate

vul@B735:32 @ et exercitui dixit pugnate hodie pro fratribus vestris

vul@B735:33 @ et venit tribus ordinibus post eos et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione

vul@B735:34 @ et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est et refugerunt a facie eius et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa die fere octo milia virorum

vul@B735:35 @ et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam et occidit omnem masculum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igni

vul@B735:36 @ inde perrexit et cepit Casbon et Maged et Bosor et reliquas civitates Galaditidis

vul@B735:37 @ post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Rafon trans torrentem

vul@B735:38 @ et misit Iudas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes quae in circuitu nostro sunt exercitus multus nimis

vul@B735:39 @ et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans torrentem parati venire ad te in proelium et abiit Iudas obviam illis

vul@B735:40 @ et ait Timotheus principibus exercitus sui cum adpropiaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos

vul@B735:41 @ si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen transfretemus ad eos et poterimus adversus illum

vul@B735:42 @ ut autem adpropinquavit Iudas ad torrentem aquae statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in proelium

vul@B735:43 @ et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum et contritae sunt ante faciem eorum omnes gentes et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnain

vul@B735:44 @ et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iudae

vul@B735:45 @ et congregavit Iudas universos Israhelitas qui erant in Galaditiden a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et exercitum magnum valde ut venirent in terram Iudae

vul@B735:46 @ et venerunt usque Efron et haec civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel sinistra sed per mediam iter erat

vul@B735:47 @ et incluserunt se qui erant in civitate et obstruxerunt portas lapidibus et misit ad eos Iudas verbis pacificis

vul@B735:48 @ dicens transeamus per terram vestram ut eamus in terram nostram et nemo vobis nocebit tantum pedibus transibimus et nolebant eis aperire

vul@B735:49 @ et praecepit Iudas praedicare in castris ut adplicarent unusquisque in quo erat loco

vul@B735:50 @ et adplicuerunt viri virtutis et obpugnavit civitatem illam tota die et tota nocte et tradita est civitas in manu eius

vul@B735:51 @ et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transiit per totam civitatem super interfectos

vul@B735:52 @ et transgressi sunt Iordanem in campo magno contra Bethsan

vul@B735:53 @ et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Iuda

vul@B735:54 @ et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace

vul@B735:55 @ et in diebus quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad et Simeon frater eius in Galilea contra faciem Ptolomaidis

vul@B735:56 @ audivit Iosepphus Zacchariae filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et proelia quae facta sunt

vul@B735:57 @ et dixit faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversum gentes quae in circuitu nostro sunt

vul@B735:58 @ et praecepit his qui erant in exercitu suo et abierunt Iamniam

vul@B735:59 @ et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illi in pugnam

vul@B735:60 @ et fugati sunt Iosepphus et Azarias usque in fines Iudae et ceciderunt illa die de populo Israhel ad duo milia viri et facta est fuga magna in populo

vul@B735:61 @ quia non audierunt Iudam et fratres eius existimantes se fortiter facturos

vul@B735:62 @ ipsi autem non erant de semine virorum illorum per quos salus facta est in Israhel

vul@B735:63 @ et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israhel et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum

vul@B735:64 @ et convenerunt ad eos fausta adclamantes

vul@B735:65 @ et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra quae ad austrum est et percussit Chebron et filias eius et muros eius et turres succendit in circuitu

vul@B735:66 @ et movit castra ut iret in terra alienigenarum et perambulabat Samariam

vul@B735:67 @ in illa die ceciderunt sacerdotes in bello dum vult fortiter facere dum sine consilio exiit in proelium

vul@B735:68 @ et declinavit Iudas in Azotum in terra alienigenarum et vidit aras eorum et spolia deorum ipsorum succendit igni et cepit spolia civitatum et regressus est in terram Iuda

vul@B736:1 @ et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in argento et auro

vul@B736:2 @ templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus in Graecia

vul@B736:3 @ et venit et quaerebat civitatem capere et praedare eam et non potuit quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate

vul@B736:4 @ et insurrexerunt in proelium et fugit inde et abiit cum tristitia magna et reversus est Babyloniam

vul@B736:5 @ et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra quae erant in terra Iuda

vul@B736:6 @ et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie Iudaeorum et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis quas ceperunt

vul@B736:7 @ et quia diruerunt abominationem quam aedificaverat super altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam

vul@B736:8 @ et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia quia non est factum sicut cogitabat

vul@B736:9 @ et erat illic dies multos quia renovata est in eo tristitia magna et arbitratus est se mori

vul@B736:10 @ et vocavit omnes amicos suos et dixit illis recessit somnus ab oculis meis et concidi et corrui corde prae sollicitudine

vul@B736:11 @ et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in quos fluctus tristitiae in qua nunc sum qui iucundus eram et dilectus in potestate mea

vul@B736:12 @ nunc vero reminiscor malorum quae feci in Hierusalem unde abstuli omnia spolia argentea et aurea quae erant in ea et misi auferri habitantes Iudaeam sine causa

vul@B736:13 @ cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce pereo tristitia magna in terra aliena

vul@B736:14 @ et vocavit Philippum unum de amicis suis et praeposuit eum super universum regnum suum

vul@B736:15 @ et dedit ei diadema et stolam suam et anulum ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum et regnaret

vul@B736:16 @ et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et nono

vul@B736:17 @ et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit regnare Antiochum filium eius quem nutrivit adulescentem et vocavit nomen eius Eupator

vul@B736:18 @ et hii qui erant in arce concluserant Israhel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper ad firmamentum gentium

vul@B736:19 @ et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum populum ut obsiderent eos

vul@B736:20 @ et coirent simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas

vul@B736:21 @ et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur et adiunxerunt se illis aliqui ex impiis Israhel

vul@B736:22 @ et abierunt ad regem et dixerunt quousque non facies iudicium et vindicas fratres nostros

vul@B736:23 @ nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in praeceptis eius et obsequi edictis eius

vul@B736:24 @ et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a nobis et quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur et hereditates nostrae diripiebantur

vul@B736:25 @ et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines nostros

vul@B736:26 @ et ecce adplicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare eam et munitionem in Bethsuram munierunt

vul@B736:27 @ et nisi praeveneris eos velocius maiora quam haec facient nec poteris obtinere eos

vul@B736:28 @ et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant

vul@B736:29 @ sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad eum exercitus conducticius

vul@B736:30 @ et erat numerus exercitus centum milia peditum et viginti milia equitum et elefanti triginta duo docti ad proelium

vul@B736:31 @ et venerunt per Idumeam et adplicuerunt ad Bethsuram et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igni et pugnaverunt viriliter

vul@B736:32 @ et recessit Iudas ab arce et admovit castra ad Bethzacara contra castra regis

vul@B736:33 @ et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et conparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt

vul@B736:34 @ et elefantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium

vul@B736:35 @ et diviserunt bestias per legiones et adstiterunt singulis elefantis mille viri in loricis concatenatis et galeae aereae in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi erant

vul@B736:36 @ hii ante tempus ubicumque erat bestia erant et quocumque ibat ibant non discedebant ab ea

vul@B736:37 @ sed et turres ligneas super eos firmae protegentes super singulas bestias et super eas machinae et super singulas viri virtutis triginta duo qui pugnabant desuper et intus magister bestiae

vul@B736:38 @ et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes tubis et exercitum commovere et perurguere constipati in legionibus eius

vul@B736:39 @ et ut refulsit sol in clypeos aureos et aereos resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades ignis

vul@B736:40 @ et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos et alii per loca humilia et ibant caute et ordinate

vul@B736:41 @ et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbae et conlisionis armorum erat enim exercitus magnus valde et fortis

vul@B736:42 @ et adpropiavit Iudas et exercitus eius in proelium et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri

vul@B736:43 @ et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum est ei quod in ea esset rex

vul@B736:44 @ et dedit se ut liberaret populum suum et adquireret sibi nomen aeternum

vul@B736:45 @ et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et illuc

vul@B736:46 @ et ivit sub pedes elefanti et subposuit ei et occidit eum et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic

vul@B736:47 @ et videntes virtutem regis et impetum exercitus eius deverterunt ab eis

vul@B736:48 @ castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et adplicuit castra rex ad Iudaeam et montem Sion

vul@B736:49 @ et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia sabbata erant terrae

vul@B736:50 @ et conprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam

vul@B736:51 @ et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et spicula et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula

vul@B736:52 @ fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos

vul@B736:53 @ escae autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et qui remanserant in Iudaea de gentibus consumpserant reliquias eorum quae repositae fuerant

vul@B736:54 @ et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos fames et dispersi sunt unusquisque in locum suum

vul@B736:55 @ et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum ut regnaret

vul@B736:56 @ et reversus esset a Perside et Media et exercitus qui abierat cum ipso et quia quaerit suscipere regni negotia

vul@B736:57 @ festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus deficimus cotidie et esca nobis modica est et locus quem obsidemus est munitus et incumbit nobis ordinare de regno

vul@B736:58 @ nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum

vul@B736:59 @ et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius propter legitima enim ipsorum quae despeximus irati sunt et fecerunt omnia haec

vul@B736:60 @ et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit ad eos pacem facere et receperunt illam

vul@B736:61 @ et iuravit illis rex et principes et exierunt de munitione

vul@B736:62 @ et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et rupit ius iuramenti quod iuravit et mandavit destruere murum in gyro

vul@B736:63 @ et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem

vul@B737:1 @ anno centesimo quinquagesimo et primo exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic

vul@B737:2 @ et factum est ut ingressus est in domum regni patrum suorum conprehendit exercitus Antiochum et Lysiam ut adduceret eos ad eum

vul@B737:3 @ et res ei innotuit et ait nolite mihi ostendere faciem eorum

vul@B737:4 @ et occidit eos exercitus et sedit Demetrius super sedem regni sui

vul@B737:5 @ et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israhel et Alchimus dux eorum qui volebat fieri sacerdos

vul@B737:6 @ et accusaverunt populum apud regem dicentes perdidit Iudas et fratres eius amicos tuos et nos disperdit de terra nostra

vul@B737:7 @ nunc ergo mitte virum cui credis et eat et videat exterminium omne quod fecit nobis et regionibus regis et puniit omnes amicos eius et adiutores eorum

vul@B737:8 @ et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans Flumen magnum in regno et fidelem regi et misit eum

vul@B737:9 @ et Alchimum impium constituit in sacerdotio et mandavit ei facere ultionem in filios Israhel

vul@B737:10 @ et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iuda et miserunt nuntios et locuti sunt ad Iudam et fratres eius verbis pacificis in dolo

vul@B737:11 @ et non intenderunt sermonibus eorum viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno

vul@B737:12 @ et convenerunt ad Alchimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quae iusta sunt

vul@B737:13 @ et primi Asidei qui erant in filiis Israhel et exquirebant ab eis pacem

vul@B737:14 @ dixerunt enim homo sacerdos de semine Aaron venit non decipiet nos

vul@B737:15 @ et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens non inferemus vobis malum neque amicis vestris

vul@B737:16 @ et crediderunt ei et conprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die secundum verbum quod scriptum est

vul@B737:17 @ carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret

vul@B737:18 @ et incubuit timor et tremor in omnem populum quia dixerunt non est ei veritas et iudicium transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum quod iuraverunt

vul@B737:19 @ et movit Bacchides castra ab Hierusalem et adplicuit in Bethzetha et misit et conprehendit multos ex eis qui a se refugerant et quosdam de populo mactavit et in puteum magnum proiecit

vul@B737:20 @ et commisit regionem Alchimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi et abiit Bacchides ad regem

vul@B737:21 @ et satis agebat Alchimus pro principatu sacerdotii sui

vul@B737:22 @ et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum et obtinuerunt terram Iuda et fecerunt plagam magnam in Israhel

vul@B737:23 @ et vidit Iudas omnia mala quae fecit Alchimus et qui cum eo erant in filios Israhel plus multo quam gentes

vul@B737:24 @ et exiit in omnes fines Iudae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores et cessaverunt ultra exire in regionem

vul@B737:25 @ vidit autem Alchimus quod praevaluit Iudas et qui cum eo sunt et cognovit quia non potest sustinere eos et regressus est ad regem et accusavit eos multis criminibus

vul@B737:26 @ et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus qui erat inimicitias exercens contra Israhel et mandavit ei evertere populum

vul@B737:27 @ et venit Nicanor in Hierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratres eius cum dolo verbis pacificis

vul@B737:28 @ dicens non sit pugna inter me et vos veniam cum viris paucis et videam facies vestras cum pace

vul@B737:29 @ et venit ad Iudam et salutaverunt se invicem pacifice et hostes parati erant rapere Iudam

vul@B737:30 @ et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius

vul@B737:31 @ et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Capharsalama

vul@B737:32 @ et ceciderunt de Nicanoris fere quinque milia viri et fugerunt in civitatem David

vul@B737:33 @ et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace et demonstrare ei holocaustomata quae offerebantur pro rege

vul@B737:34 @ et inridens sprevit eos et polluit et locutus est superbe

vul@B737:35 @ et iuravit cum ira dicens nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo cum regressus fuero in pace succendam domum istam et exiit cum ira magna

vul@B737:36 @ et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et templi et flentes dixerunt

vul@B737:37 @ tu elegisti domum istam Domine ad invocandum nomen tuum in ea ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo

vul@B737:38 @ fac vindictam in homine isto et exercitu eius et cadant gladio memento blasphemias eorum et ne dederis eis ut permaneant

vul@B737:39 @ et exiit Nicanor ab Hierusalem et castra adplicuit ad Bethoron et occurrit illi exercitus Syriae

vul@B737:40 @ et Iudas adplicuit in Adarsa cum tribus milibus viris et oravit Iudas et dixit

vul@B737:41 @ qui missi erant a rege Sennacherib Domine qui blasphemaverunt te exiit angelus et percussit ex eis centum octoginta quinque milia

vul@B737:42 @ sic percute exercitum istum in conspectu nostro hodie et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua et iudica illum secundum malitiam illius

vul@B737:43 @ et commiserunt exercitus proelium tertiadecima die mensis adar et contrita sunt castra Nicanoris et cecidit ipse primus in proelio

vul@B737:44 @ ut vidit autem exercitus eius quia cecidit Nicanor proiecerunt arma sua et fugerunt

vul@B737:45 @ et persecuti sunt eos viam diei unius ab Adasor usquequo veniatur Gazera et tubis cecinerunt post eos cum significationibus

vul@B737:46 @ et exierunt de omnibus castellis Iudae in circuitu et ventilabant eos cornibus et convertebantur iterum ad eos et ceciderunt omnes gladio et non est relictus ex eis nec unus

vul@B737:47 @ et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius quam extenderat superbe et adtulerunt et suspenderunt contra Hierusalem

vul@B737:48 @ et laetatus est populus valde et egerunt diem illam in laetitia magna

vul@B737:49 @ et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis adar

vul@B737:50 @ et siluit terra Iuda dies paucos

vul@B738:1 @ et audivit Iudas nomen Romanorum quia sunt potentes viribus et adquiescunt ad omnia quae postulantur ab eis et quicumque accesserunt ad eos statuerunt cum eis amicitias et quia sunt potentes viribus

vul@B738:2 @ audierunt proelia eorum et virtutes bonas quas faciunt in Galatia quia obtinuerunt eos et duxerunt sub tributum

vul@B738:3 @ et quanta fecerunt in regione Hispaniae et quod in potestate redegerunt metalla argenti et auri quae illic sunt et possederunt omnem locum consilio suo et patientia

vul@B738:4 @ locos qui longe erant valde ab eis et reges qui supervenerant illis ab extremis terrae contriverunt et percusserunt eos plaga magna ceteri autem dant eis tributum omnibus annis

vul@B738:5 @ et Philippum et Persen Citiorum regem et ceteros qui adversus eos arma tulerunt contriverunt bello et obtinuerunt eos

vul@B738:6 @ et Antiochum magnum regem Asiae qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elefantos et exercitum magnum valde contritum ab eis

vul@B738:7 @ et quia ceperunt eum vivum et statuerunt ei ut daret ipse et qui regnaverint post eum tributum magnum et daret obsides et constitutum

vul@B738:8 @ et regionem Medorum et Lydos et Medos de optimis regionibus eorum et acceptas eas ab illis dederunt Eumeni regi

vul@B738:9 @ et quia qui erant apud Elladam voluerunt ire et tollere eos et innotuit sermo his

vul@B738:10 @ et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt muros eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem

vul@B738:11 @ et residua regna et insulas quae aliquando restiterant illis exterminaverunt et in potestatem redegerunt

vul@B738:12 @ cum amicis autem suis et qui in ipsis requiem habebant conservaverunt amicitiam et obtinuerunt regna quae erant proxima et quae longe quia quicumque audiebant nomen eorum timebant eos

vul@B738:13 @ quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent regnabant et exaltati sunt valde

vul@B738:14 @ et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura ut magnificaretur in ea

vul@B738:15 @ et quia curiam fecerunt sibi et cotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine ut quae digna sunt gerant

vul@B738:16 @ et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universae terrae suae et omnes oboediunt uni et non est invidia neque zelus inter eos

vul@B738:17 @ et elegit Iudas Eupolemum filium Iohannis filii Iacob et Iasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem

vul@B738:18 @ et ut auferrent ab eis iugum Graecorum quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israhel

vul@B738:19 @ et abierunt Romam viam multam valde et introierunt curiam et dixerunt

vul@B738:20 @ Iudas Macchabeus et fratres eius et populus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribi nos socios et amicos vestros

vul@B738:21 @ et placuit sermo in conspectu eorum

vul@B738:22 @ et hoc rescriptum quod rescripserunt in tabulis aereis et miserunt Hierusalem ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis

vul@B738:23 @ bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in aeternum gladiusque et hostis procul sit ab eis

vul@B738:24 @ quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum

vul@B738:25 @ auxilium feret gens Iudaeorum prout tempus dictaverit corde pleno

vul@B738:26 @ et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum arma pecuniam naves sicut placuit Romanis et custodient mandata eorum nihil ab eis accipientes

vul@B738:27 @ similiter autem et si genti Iudaeorum prius acciderit bellum adiuvabunt Romani ex animo prout eis tempus permiserit

vul@B738:28 @ et adiuvantibus non dabitur triticum arma pecunia naves sicut placuit Romanis et custodiant mandata eorum absque dolo

vul@B738:29 @ secundum haec verba constituerunt Romani populo Iudaeorum

vul@B738:30 @ quod si post haec verba hii aut illi addere vel demere ad haec aliquid voluerint facient ex proposito suo et quaecumque addiderint vel dempserint rata erunt

vul@B738:31 @ sed et de malis quae Demetrius rex fecit in eos scripsimus ei dicentes quare gravasti iugum tuum super amicos nostros et socios Iudaeos

vul@B738:32 @ si ergo iterum adierint nos adversum te faciemus illis iudicium et pugnabimus tecum mari terraque

vul@B739:1 @ interea ubi audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus eius in proelio adposuit Bacchidem et Alchimum rursum mittere in Iudaeam et dextrum cornu cum illis

vul@B739:2 @ et abierunt viam quae ducit in Galgala et castra posuerunt in Mesaloth quae est in Arbellis et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas

vul@B739:3 @ et mense primo anni centesimi quinquagesimi et secundi adplicuerunt exercitum ad Hierusalem

vul@B739:4 @ et surrexerunt et abierunt in Berea viginti milia virorum et duo milia equitum

vul@B739:5 @ et Iudas castra posuerat in Laisa et tria milia viri cum eo electi

vul@B739:6 @ et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde et multi subtraxerunt se de castris et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri

vul@B739:7 @ et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus et bellum perurguebat eum confractus est corde quia non habebat tempus congregandi eos et dissolutus est

vul@B739:8 @ et dixit his qui residui erant surgamus et eamus ad adversarios nostros si poterimus pugnare adversus eos

vul@B739:9 @ et avertebant eum dicentes non poterimus sed liberemus animas nostras modo et revertemur ad fratres nostros et pugnabimus adversus eos nos autem pauci sumus

vul@B739:10 @ et ait Iudas absit istam rem facere ut fugiamus ab eis et si adpropiavit tempus nostrum moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae

vul@B739:11 @ et movit exercitus de castris et steterunt illis obviam et divisi sunt equites in duas partes et fundibalarii et sagittarii praeibant exercitum et primi certaminis omnes potentes

vul@B739:12 @ Bacchides autem erat in dextro cornu et proximavit legio ex duabus partibus et clamabant tubis

vul@B739:13 @ exclamaverunt autem et hii qui erant ex parte Iudae etiam ipsi et commota est terra a voce exercituum et commissum est proelium a mane usque ad vesperam

vul@B739:14 @ et vidit Iudas quia firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris et convenerunt cum ipso omnes constantes corde

vul@B739:15 @ et contrita est dextra pars ab eis et persecutus est eos usque ad montem Azoti

vul@B739:16 @ et qui in sinistro cornu erant viderunt quod contritum est dextrum cornu et secuti sunt post Iudam et qui cum ipso erant a tergo

vul@B739:17 @ et ingravatum est proelium et ceciderunt vulnerati multi ex his et illis

vul@B739:18 @ et Iudas cecidit et ceteri fugerunt

vul@B739:19 @ et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum in Modin

vul@B739:20 @ et fleverunt eum omnis populus Israhel planctu magno et lugebant dies multos

vul@B739:21 @ et dixerunt quomodo cecidit potens qui salvum faciebat Israhel

vul@B739:22 @ et cetera verba Iudae bellorum et virtutum quas fecit non sunt descripta multa enim erant valde

vul@B739:23 @ et factum est post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israhel et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem

vul@B739:24 @ in diebus illis facta est fames magna valde et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis

vul@B739:25 @ et elegit Bacchides impios viros et constituit eos dominos regionis

vul@B739:26 @ et exquirebant et perscrutabantur amicos Iudae et adducebant eos ad Bacchidem et vindicabat in illos et inludebat

vul@B739:27 @ et facta est tribulatio magna in Israhel qualis non fuit ex qua die non est visus propheta in Israhel

vul@B739:28 @ et congregati sunt omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae

vul@B739:29 @ ex quo frater tuus Iudas defunctus est vir similis ei non est qui exeat contra inimicos Bacchidem et eos qui inimici sunt genti nostrae

vul@B739:30 @ nunc itaque te elegimus hodie esse nobis principem et ducem ad bellandum bellum nostrum

vul@B739:31 @ et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit loco Iudae fratris sui

vul@B739:32 @ et cognovit Bacchides et quaerebat eum occidere

vul@B739:33 @ et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes qui cum eo erant et fugerunt in desertum Thecuae et consederunt ad aquam lacus Asphar

vul@B739:34 @ et cognovit Bacchides et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem

vul@B739:35 @ et misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabatheos amicos suos ut commendaret illis adparatum suum qui erat copiosus

vul@B739:36 @ et exierunt filii Iambri ex Madabas et conprehenderunt Iohannem et omnia quae habebat et abierunt habentes ea

vul@B739:37 @ post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna

vul@B739:38 @ et recordati sunt sanguinis Iohannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis

vul@B739:39 @ et levaverunt oculos suos et viderunt et ecce tumultus et adparatus multus et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis

vul@B739:40 @ et surrexerunt ad eos cum insidiis et occiderunt eos et ceciderunt multi vulnerati et residui fugerunt in montem et acceperunt omnia spolia eorum

vul@B739:41 @ et conversae sunt nuptiae in luctum et vox musicorum ipsorum in lamentum

vul@B739:42 @ et vindicaverunt vindicta sanguinem fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis

vul@B739:43 @ et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute multa

vul@B739:44 @ et dixit ad suos Ionathas surgamus et pugnemus contra inimicos nostros non est enim hodie sicut heri et nudius tertius

vul@B739:45 @ ecce enim bellum ex adverso aqua vero Iordanis hinc et inde et ripae et paludes et saltus et non est locus devertendi

vul@B739:46 @ nunc ergo clamate in caelum ut liberemini de manu inimicorum vestrorum et commissum est bellum

vul@B739:47 @ et extendit Ionatha manum suam percutere Bacchidem et devertit ab eo retro

vul@B739:48 @ et desiluit Ionathan et transnataverunt ad eos Iordanem

vul@B739:49 @ et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri et reversi sunt Hierusalem

vul@B739:50 @ et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea munitionem quae erat in Hiericho et in Ammaum et in Bethoron et Bethel et Tamnatan et Phara et Thopo muris excelsis et portis et seris

vul@B739:51 @ et posuit custodiam in eis ut inimicitias exercerent in Israhel

vul@B739:52 @ et munivit civitatem Bethsuram et Gazara et arcem et posuit in eis auxilia et adparatum escarum

vul@B739:53 @ et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos in arce in Hierusalem in custodia

vul@B739:54 @ et anno centesimo quinquagesimo tertio mense secundo praecepit Alchimus destrui muros domus sanctae interioris et destrui opera prophetarum et coepit destruere

vul@B739:55 @ in tempore illo percussus est Alchimus et inpedita sunt opera illius et obclusum est os eius et dissolutus est paralysin nec ultra loqui potuit verbum et mandare de domo sua

vul@B739:56 @ et mortuus est Alchimus in tempore illo cum tormento magno

vul@B739:57 @ et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alchimus et reversus est ad regem et siluit terra annis duobus

vul@B739:58 @ et cogitaverunt omnes iniqui dicentes ecce Ionathas et qui cum eo sunt in silentio habitant confidentes nunc ergo adducamus Bacchidem et conprehendet eos omnes in una nocte

vul@B739:59 @ et abierunt et consilium ei dederunt

vul@B739:60 @ et surrexit ut veniret cum exercitu multo et misit occulte epistulas sociis suis qui erant in Iudaea ut conprehenderent Ionathan et eos qui cum eo erant sed non potuerunt quia innotuit eis consilium eorum

vul@B739:61 @ et adprehendit de viris regionis qui principes erant malitiae quinquaginta viros et occidit eos

vul@B739:62 @ et secessit Ionathas et Simon et qui cum eo erant in Bethbessi quae est in deserto et struxit diruta eius et firmaverunt eam

vul@B739:63 @ et agnovit Bacchides et congregavit universam multitudinem suam et his qui de Iuda erant denuntiavit

vul@B739:64 @ et venit et castra posuit desuper a Bethbesse et obpugnavit eam dies multos et fecit machinas

vul@B739:65 @ et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum in civitate et exiit in regionem et venit cum numero

vul@B739:66 @ et percussit Odaren et fratres eius et filios Phaseron in tabernaculo ipsorum et coepit caedere et crescere in virtutibus

vul@B739:67 @ Simon vero et qui cum ipso erant exierunt de civitate et succenderunt machinas

vul@B739:68 @ et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et adflixerunt eum valde quoniam consilium eius et congressus eius erat inanis

vul@B739:69 @ et iratus contra viros iniquos qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum multos ex eis occidit ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam

vul@B739:70 @ et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos conponere cum ipso pacem et reddere ei captivitatem

vul@B739:71 @ et libenter accepit et fecit secundum verba eius et iuravit nihil se ei facturum mali omnibus diebus vitae eius

vul@B739:72 @ et reddidit ei captivitatem quam prius erat praedatus de terra Iuda et conversus abiit in terram suam et non adposuit amplius venire in fines eius

vul@B739:73 @ et cessavit gladius ex Israhel et habitavit Ionathas in Machemas et coepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminavit impios ex Israhel

vul@B7310:1 @ et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius qui cognominatus est Nobilis et occupavit Ptolomaidam et receperunt eum et regnavit illic

vul@B7310:2 @ et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum valde copiosum et exivit obviam illi in proelium

vul@B7310:3 @ et misit Demetrius ad Ionathan epistulam verbis pacificis ut magnificaret eum

vul@B7310:4 @ dixit enim anticipemus pacem facere cum eo priusquam faciat cum Alexandro adversus nos

vul@B7310:5 @ recordabitur enim omnium quae fecimus in eum et in fratrem eius et in gentem eius

vul@B7310:6 @ et dedit ei potestatem congregandi exercitum et fabricare arma et esse ipsum socium eius et obsides qui erant in arce iussit tradi ei

vul@B7310:7 @ et venit Ionathas in Hierusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum qui in arce erant

vul@B7310:8 @ et timuerunt timore magno quoniam audierunt quod dedit ei rex in potestatem congregandi exercitum

vul@B7310:9 @ et traditi sunt Ionathae obsides et reddidit eos parentibus suis

vul@B7310:10 @ et habitavit Ionathas in Hierusalem et coepit aedificare et innovare civitatem

vul@B7310:11 @ et dixit facientibus opera ut struerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem et ita fecerunt

vul@B7310:12 @ et fugerunt alienigenae qui erant in munitionibus quas aedificaverat Bacchides

vul@B7310:13 @ et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam

vul@B7310:14 @ tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui reliquerant legem et praecepta Dei erat enim haec eis ad refugium

vul@B7310:15 @ et audivit Alexander rex promissa quae promisit Demetrius Ionathae et narraverunt ei proelia et virtutes quas ipse fecit et fratres eius et labores quos laboraverunt

vul@B7310:16 @ et ait numquid inveniemus aliquem virum talem et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum

vul@B7310:17 @ et scripsit epistulam et misit ei secundum haec verba dicens

vul@B7310:18 @ rex Alexander fratri Ionathae salutem

vul@B7310:19 @ audivimus de te quod vir potens viribus et aptus es ut sis amicus noster

vul@B7310:20 @ et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae et ut amicus regis voceris et misit ei purpuram et coronam auream ut quae nostra sunt sentias et conserves amicitias ad nos

vul@B7310:21 @ et induit se Ionathas stolam sanctam septimo mense anno centesimo sexagesimo in die sollemni scenophegiae et congregavit exercitum et fecit arma copiosa

vul@B7310:22 @ et audivit Demetrius verba ista et contristatus est et ait

vul@B7310:23 @ quid hoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander adprehendere amicitiam Iudaeorum ad munimen sui

vul@B7310:24 @ scribam et ego illi verba deprecatoria et dignitates et dona ut sit mecum in adiutorio

vul@B7310:25 @ et scripsit in haec verba rex Demetrius genti Iudaeorum salutem

vul@B7310:26 @ quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros audivimus et gavisi sumus

vul@B7310:27 @ et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem et retribuemus vobis bona pro his quae fecistis nobiscum

vul@B7310:28 @ et remittemus vobis praestationes multas et dabimus vobis donationes

vul@B7310:29 @ et nunc absolvo vos et omnes Iudaeos a tributis et pretia salis indulgeo et coronas remitto et tertias seminis

vul@B7310:30 @ et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis meae relinquo vobis ex hodierno et deinceps ne accipiatur a terra Iuda et a tribus civitatibus quae additae sunt illi ex Samaria et Galilea ex hodierna die et in totum tempus

vul@B7310:31 @ et Hierusalem sit sancta et libera cum finibus suis et decimae et tributa ipsius sint

vul@B7310:32 @ remitto etiam potestatem arcis quae est in Hierusalem et do eam summo sacerdoti et constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit qui custodiant eam

vul@B7310:33 @ et omnem animam Iudaeorum quae captiva est a terra Iuda in omni regno meo relinquo liberam gratis ut omnes a tributis resolvantur etiam pecorum suorum

vul@B7310:34 @ et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres post diem sollemnem sint omnes inmunitatis et remissionis omnibus Iudaeis qui sunt in regno meo

vul@B7310:35 @ et nemo potestatem agere aliquid habeat et movere negotii adversus aliquem eorum in omni causa

vul@B7310:36 @ et ut adscribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta milia virorum et dabuntur illis copiae ut oportet omnibus exercitibus regis et ex ipsis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni

vul@B7310:37 @ et ex his constituentur supra negotia regni quae aguntur ex fide et principes sint ex eis et ambulent legibus suis sicut praecepit rex in terra Iuda

vul@B7310:38 @ et tres civitates quae additae sunt Iudaeae ex regione Samariae cum Iudaea reputentur ut sint sub uno et non oboediant aliae potestati nisi summi sacerdotis

vul@B7310:39 @ Ptolomaidam et confines eius quas dedi donum sanctis qui sunt in Hierusalem ad necessarios sumptus sanctorum

vul@B7310:40 @ et ego singulis annis dabo quindecim milia siclorum argenti de rationibus regis quae me contingunt

vul@B7310:41 @ et omne quod reliquum fuit quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus ex hoc dabunt in opera domus

vul@B7310:42 @ et super haec quinque milia siclorum argenti quae accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos et haec ad sacerdotes pertineant qui ministerio funguntur

vul@B7310:43 @ et quicumque fugerint in templum quod est in Hierosolymis et in omnibus finibus eius obnoxios regi in omni negotio dimittatis et universa quae sunt eis in regno meo libera habeant

vul@B7310:44 @ et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus dabuntur de ratione regis

vul@B7310:45 @ et ad extruendos muros Hierusalem et communiendos in circuitu sumptus dabuntur de ratione regis et ad construendos muros in Iudaea

vul@B7310:46 @ ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos non crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitiae magnae quam fecerat in Israhel et tribulaverat eos valde

vul@B7310:47 @ et conplacuit eis in Alexandrum quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus

vul@B7310:48 @ et congregavit Alexander rex exercitum magnum et admovit castra ad Demetrium

vul@B7310:49 @ et commiserunt proelium reges et fugit exercitus Alexandri et insecutus est eum Demetrius et incubuit super eos

vul@B7310:50 @ et invaluit proelium nimis donec occidit sol et cecidit Demetrius in illa die

vul@B7310:51 @ et misit Alexander ad Ptolomeum regem Aegypti legatos secundum haec verba dicens

vul@B7310:52 @ quoniam ingressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram

vul@B7310:53 @ et commisi cum eo pugnam et contritus est ipse et castra eius a nobis et sedimus in sede regni eius

vul@B7310:54 @ et nunc statuamus ad invicem amicitiam et da mihi filiam tuam uxorem et ero gener tuus et ipsi dignitatem

vul@B7310:55 @ et respondit Ptolomeus rex dicens felix dies in qua reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum

vul@B7310:56 @ et nunc faciam tibi quae scripsisti sed occurre Ptolomaidae ut videamus nos invicem et spondeam tibi sicut dixisti

vul@B7310:57 @ et exiit Ptolomeus de Aegypto ipse et Cleopatra filia eius et venit Ptolomaidae anno centesimo sexagesimo secundo

vul@B7310:58 @ et occurrit ei Alexander rex et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias eius Ptolomaidae sicut reges in magna gloria

vul@B7310:59 @ et scripsit rex Alexander Ionathae ut veniret obviam sibi

vul@B7310:60 @ et abiit cum gloria Ptolomaidem et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum

vul@B7310:61 @ et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israhel viri iniqui interpellantes adversus eum et non intendit ad eos rex

vul@B7310:62 @ et iussit expoliari Ionathan vestimentis suis et induit eum purpura et ita fecerunt et conlocavit eum rex sedere secum

vul@B7310:63 @ dixitque principibus exite cum eo in medio civitatis et praedicate ut nemo interpellet adversus eum de ullo negotio nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione

vul@B7310:64 @ et factum est ut viderunt qui interpellabant gloriam eius quae praedicabatur et opertum eum purpura fugerunt omnes

vul@B7310:65 @ et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus

vul@B7310:66 @ et reversus est Ionathan in Hierusalem cum pace et laetitia

vul@B7310:67 @ in anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum

vul@B7310:68 @ et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam

vul@B7310:69 @ et constituit Demetrius Apollonium qui praeerat Coelesyriae et congregavit exercitum magnum et accessit ad Iamniam et misit ad Ionathan summum sacerdotem

vul@B7310:70 @ dicens tu solus resistis nobis ego autem factus sum in derisum et in obprobrium propterea quia tu potestatem exerces in montibus

vul@B7310:71 @ nunc ergo si confidis in virtutibus tuis descende ad nos in campum et conparemus illic invicem quia mecum est virtus bellorum

vul@B7310:72 @ interroga et disce qui sim ego et ceteri qui auxilio sunt mihi qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua

vul@B7310:73 @ et nunc quomodo poteris sustinere equitatum exercitum tantum in campo ubi non est lapis neque saxum neque locus fugiendi

vul@B7310:74 @ ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem et concurrit ei Simon frater eius in adiutorium

vul@B7310:75 @ et adplicuerunt castra in Ioppen et exclusit eum a civitate quia custodia Apollonii Ioppe erat et obpugnavit eam

vul@B7310:76 @ et exterriti qui erant intra civitatem aperuerunt ei et obtinuit Ionathas Ioppen

vul@B7310:77 @ et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum

vul@B7310:78 @ et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis et insecutus est eum Ionathas in Azotum et proelium commiserunt

vul@B7310:79 @ et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte

vul@B7310:80 @ et cognovit Ionathas quoniam sunt insidiae post se et circuierunt castra eius a mane usque ad vesperam

vul@B7310:81 @ populus autem stabat sicut praecepit Ionathas et laboraverunt equi eorum

vul@B7310:82 @ et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem equites enim fatigati erant et contriti sunt ab eo et fugerunt

vul@B7310:83 @ et qui dispersi sunt in campum fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum ut se liberarent

vul@B7310:84 @ et succendit Ionathas Azotum et civitates quae erant in circuitu eius et accepit spolia eorum et templum Dagon et eos qui fugerunt in illud succendit igni

vul@B7310:85 @ et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt fere octo milia virorum

vul@B7310:86 @ et movit inde Ionathas castra et adplicuit ea Ascalona et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria

vul@B7310:87 @ et reversus est Ionathas in Hierusalem cum suis habentibus spolia multa

vul@B7310:88 @ et factum est ut audivit Alexander rex sermones istos addidit adhuc glorificare Ionathan

vul@B7310:89 @ et misit ei fibulam auream sicuti est consuetudo dari cognatis regum et dedit ei Accaron et omnes fines eius in possessionem

vul@B7311:1 @ et rex Aegypti congregavit exercitum sicut harena quae est circa ora maris et naves multas et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo

vul@B7311:2 @ et exiit in Syriam verbis pacificis et aperiebant ei quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam eo quod socer suus esset

vul@B7311:3 @ cum introiret autem civitatem Ptolomeus ponebat custodias militum in singulis civitatibus

vul@B7311:4 @ et ut adpropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et cetera eius demolita et corpora proiecta et eorum qui caesi erant in bello tumulos quos fecerat secus viam

vul@B7311:5 @ et narraverunt regi quia haec fecit Ionathas ut invidiam facerent ei et tacuit rex

vul@B7311:6 @ et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria et invicem se salutaverunt et dormierunt illic

vul@B7311:7 @ et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus et reversus est Hierusalem

vul@B7311:8 @ rex autem Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala

vul@B7311:9 @ et misit legatos ad Demetrium dicens veni conponamus inter nos pactum et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander et regnabis in regno patris tui

vul@B7311:10 @ paenituit enim me quod dederim illi filiam meam quaesivit enim me occidere

vul@B7311:11 @ et vituperavit eum propterea quod concupierat regnum eius

vul@B7311:12 @ et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et abalienavit se ab Alexandro et manifestae factae sunt inimicitiae eius

vul@B7311:13 @ et intravit Ptolomeus Antiochiam et inposuit duo diademata capiti suo Aegypti et Asiae

vul@B7311:14 @ Ptolomeus autem rex erat in Cilicia illis temporibus quia rebellabant qui erant in locis illius

vul@B7311:15 @ et audivit Alexander et venit ad eum in bello et produxit Ptolomeus rex exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum

vul@B7311:16 @ et fugit Alexander in Arabiam ut ibi protegeretur rex autem Ptolomeus exaltatus est

vul@B7311:17 @ et abstulit Gaddihel Arabs caput Alexandri et misit Ptolomeo

vul@B7311:18 @ et rex Ptolomeus mortuus est in die tertia et qui erant in munitionibus perierunt ab his qui erant intra castra

vul@B7311:19 @ et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo

vul@B7311:20 @ in diebus illis congregavit Ionathas eos qui erant in Iudaea ut expugnarent arcem quae est in Hierusalem et fecerunt contra eam machinas multas

vul@B7311:21 @ et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem

vul@B7311:22 @ et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam et scripsit Ionathae ne obsideret sed occurreret sibi ad conloquium festinato

vul@B7311:23 @ ut audivit autem Ionathas iussit obsideri et elegit de senioribus Israhel et de sacerdotibus et dedit se periculo

vul@B7311:24 @ et accepit aurum et argentum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem Ptolomaidae et invenit gratiam in conspectu eius

vul@B7311:25 @ et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua

vul@B7311:26 @ et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante ipsum fuerant et exaltavit eum ante conspectu amicorum omnium

vul@B7311:27 @ et statuit ei principatum sacerdotii et quaecumque alia habuit prius pretiosa et fecit eum principem amicorum

vul@B7311:28 @ et postulavit Ionathas a rege ut inmunem faceret Iudaeam toparcias id est et Samariam et promisit ei talenta trecenta

vul@B7311:29 @ et consensit rex et scripsit Ionathae epistulas de his omnibus hunc modum continentes

vul@B7311:30 @ rex Demetrius Ionathae fratri salutem et genti Iudaeorum

vul@B7311:31 @ exemplum epistulae quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis misimus ad vos ut sciretis

vul@B7311:32 @ rex Demetrius Lastheni parenti salutem

vul@B7311:33 @ genti Iudaeorum amicis nostris et conservantibus quae iusta sunt apud nos decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum quam erga nos habent

vul@B7311:34 @ statuimus ergo illis omnes fines Iudaeae et tres civitates Lyddam et Ramathae quae additae sunt Iudaeae ex Samaria et omnes confines earum sequestra omnibus sacrificantibus in Hierosolymis pro his quae ab eis rex accipiebat per singulos annos et pro fructibus terrae et pomorum

vul@B7311:35 @ et alia quae ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore remittimus eis et areas salinarum et coronas quae nobis deferebantur

vul@B7311:36 @ omnia ipsis concedimus et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne tempus

vul@B7311:37 @ nunc ergo curate facere horum exemplum et detur Ionathae et ponatur in monte sancto in loco celebri

vul@B7311:38 @ et vidit Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo et nihil ei resistit dimisit totum exercitum suum unumquemque in locum suum excepto peregrino exercitu quem contraxit ab insulis gentium et inimici erant ei omnis exercitus patrum eius

vul@B7311:39 @ Tryfon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurat contra Demetrium et iit ad Emalcuhel Arabum qui nutriebat Antiochum filium Alexandri

vul@B7311:40 @ et adsidebat ei ut traderet eum ipsi ut regnaret loco patris sui et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius et inimicitias exercituum eius adversum illum et mansit illic diebus multis

vul@B7311:41 @ et misit Ionathas ad Demetrium regem ut eicerent eos qui in arce erant in Hierusalem et qui in praesidiis erant quia inpugnabant Israhel

vul@B7311:42 @ et misit Demetrius ad Ionathan dicens non haec tantum faciam tibi et genti tuae sed gloria inlustrabo te et gentem tuam cum fuerit oportunum

vul@B7311:43 @ nunc ergo recte feceris si miseris viros in auxilium quia discessit omnis exercitus meus

vul@B7311:44 @ et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam et venerunt ad regem et delectatus est rex in adventu eorum

vul@B7311:45 @ et convenerunt qui erant de civitate centum viginti milia virorum et volebant interficere regem

vul@B7311:46 @ et fugit rex in aulam et occupaverunt qui erant de civitate itinera civitatis et coeperunt pugnare

vul@B7311:47 @ et vocavit rex Iudaeos in auxilium et convenerunt omnes simul ad eum et dispersi sunt omnes per civitatem

vul@B7311:48 @ et occiderunt in illa die centum milia hominum et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in illa die et liberaverunt regem

vul@B7311:49 @ et viderunt qui erant de civitate quod obtinuissent Iudaei civitatem sicut volebant et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes

vul@B7311:50 @ da nobis dextras et cessent Iudaei obpugnantes nos et civitatem

vul@B7311:51 @ et proiecerunt arma et fecerunt pacem et glorificati sunt Iudaei in conspectu regis et in conspectu omnium qui erant in regno eius et nominati sunt in regno et regressi sunt in Hierusalem habentes spolia multa

vul@B7311:52 @ et sedit Demetrius rex in sede regni sui et siluit terra in conspectu eius

vul@B7311:53 @ et mentitus est omnia quaecumque dixit et alienavit se ab Ionathan et non retribuit ei secundum beneficia quae sibi tribuerat et vexabat eum valde

vul@B7311:54 @ post haec autem reversus est Tryfon et Antiochus cum eo puer adulescens et regnavit et inposuit diadema

vul@B7311:55 @ et congregati sunt ad eum omnis exercitus quos disperserat Demetrius et pugnaverunt contra eum et fugit et terga vertit

vul@B7311:56 @ et accepit Tryfon bestias et obtinuit Antiochiam

vul@B7311:57 @ et scripsit Antiochus adulescens Ionathae dicens constituo tibi sacerdotium et constituo te super quattuor civitates ut sis de amicis regis

vul@B7311:58 @ et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam auream

vul@B7311:59 @ et Simonem fratrem eius constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines Aegypti

vul@B7311:60 @ et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen civitates et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium et venit Ascalona et occurrerunt ei de civitate honorifice

vul@B7311:61 @ et abiit inde Gazam et concluserunt se qui erant Gazae et obsedit eam et succendit quae in circuitu erant civitates et praedatus est eas

vul@B7311:62 @ et rogaverunt Gazenses Ionathan et dedit illis dextram et accepit filios eorum obsides et misit illos in Hierusalem et perambulavit regionem usque Damascum

vul@B7311:63 @ et audivit Ionathas quia praevaricati sunt principes Demetrii in Cades quae est in Galilea cum exercitu multo volentes eum removere a negotio regni

vul@B7311:64 @ et occurrit illis fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam

vul@B7311:65 @ et adplicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos

vul@B7311:66 @ et postulaverunt ab eo dextras accipere et dedit illis et eiecit eos inde et cepit civitatem et posuit in ea praesidium

vul@B7311:67 @ et Ionatha et castra eius adplicuerunt ad aquam Gennesar et ante lucem vigilaverunt in campum Asor

vul@B7311:68 @ et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo et tendebant ei insidias in montibus ipse autem occurrit ex adverso

vul@B7311:69 @ insidiae vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt proelium

vul@B7311:70 @ et fugerunt qui erant ex parte Ionathae omnes et nemo relictus est ex eis nisi Matthathias filius Absolomi et Iudas filius Chalfi princeps militiae exercitus

vul@B7311:71 @ et scidit Ionathas vestimenta sua et posuit terram in capite suo et oravit

vul@B7311:72 @ et reversus est ad eos in proelium et convertit illos et pugnaverunt

vul@B7311:73 @ et viderunt qui fugiebant partis illius et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades ad castra sua et pervenerunt usque illuc

vul@B7311:74 @ et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum et regressus est Ionatha in Hierusalem

vul@B7312:1 @ et vidit Ionathas quia tempus eum iuvat et elegit viros et misit Romam statuere et renovare cum eis amicitiam

vul@B7312:2 @ et ad Spartas et ad alia loca misit epistulas secundum eandem formam

vul@B7312:3 @ et abierunt Romam et intraverunt in curiam et dixerunt Ionathas summus sacerdos et gens Iudaeorum miserunt nos ut renovetis amicitiam et societatem secundum pristinam

vul@B7312:4 @ et dederunt illis epistulas ad ipsos per loca ut deducerent eos in terram Iuda cum pace

vul@B7312:5 @ et hoc exemplum epistularum quas scripsit Ionathas Spartiatis

vul@B7312:6 @ Ionathas summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes et reliquus populus Iudaeorum Spartiatis fratribus salutem

vul@B7312:7 @ iam pridem missae erant epistulae ad Onian summum sacerdotem a Dario qui regnabat apud vos quoniam estis fratres nostri sicut rescriptum continet quod subiectum est

vul@B7312:8 @ et suscepit Onias virum qui fuerat missus cum honore et accepit epistulas in quibus significabatur de societate et amicitia

vul@B7312:9 @ nos cum nullo horum indigeremus habentes solacio sanctos libros qui sunt in manibus nostris

vul@B7312:10 @ maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam ne forte alieni efficiamur a vobis multa enim tempora transierunt ex quo misistis ad nos

vul@B7312:11 @ nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris quibus oportet memores sumus vestri in sacrificiis quae offerimus et observationibus sicut fas est et decet meminisse fratrum

vul@B7312:12 @ laetamur itaque de gloria vestra

vul@B7312:13 @ nos autem circumdederunt multae tribulationes et multa proelia et inpugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro

vul@B7312:14 @ noluimus ergo vobis molesti esse neque ceteris sociis et amicis nostris in his proeliis

vul@B7312:15 @ habuimus enim de caelo auxilium et liberati sumus nos et humiliati sunt inimici nostri

vul@B7312:16 @ elegimus itaque Numenium Antiochi et Antipatrum Iasonis filium et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam

vul@B7312:17 @ mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos et salutent vos ut reddant vobis epistulas nostras de innovatione fraternitatis nostrae

vul@B7312:18 @ et nunc bene facietis respondentes nobis ad haec

vul@B7312:19 @ et hoc rescriptum epistularum quod miserat Onias

vul@B7312:20 @ rex Spartiarum Onias Ionathae sacerdoti magno salutem

vul@B7312:21 @ inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudaeis quoniam sunt fratres et quia sunt de genere Abraham

vul@B7312:22 @ et nunc ex quo haec cognovimus bene facitis scribentes nobis de pace vestra

vul@B7312:23 @ sed et nos rescripsimus vobis pecora nostra et possessiones nostrae vestrae sunt et vestra nostra mandavimus itaque haec nuntiari vobis

vul@B7312:24 @ et audivit Ionathas quoniam egressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum

vul@B7312:25 @ et exiit ab Hierusalem et occurrit eis in Amathite regione non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem eius

vul@B7312:26 @ et misit speculatores in castra eorum et reversi renuntiaverunt quia constituunt supervenire illis nocte

vul@B7312:27 @ cum occidisset autem sol praecepit Ionathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte et posuit custodes per circuitum castrorum

vul@B7312:28 @ et audierunt adversarii quia paratus est Ionathas cum suis in bello et timuerunt et formidaverunt corde suo et accenderunt focos in castris suis

vul@B7312:29 @ Ionathas autem et qui cum eo erant non cognoverunt usque mane videbant enim lumina ardentia

vul@B7312:30 @ et secutus est Ionatha et non conprehendit eos transierant enim flumen Eleutherum

vul@B7312:31 @ et divertit Ionathas ad Arabas qui vocantur Zabadei et percussit eos et accepit spolia eorum

vul@B7312:32 @ et iunxit et venit Damascum et perambulavit omnem regionem illam

vul@B7312:33 @ Simon autem exiit et venit usque ad Ascalona et ad proxima praesidia et declinavit in Ioppen et occupavit eam

vul@B7312:34 @ audivit enim quod vellent praesidium tradere partibus Demetrii et posuit ibi custodes ut custodirent eam

vul@B7312:35 @ et reversus est Ionathas et convocavit seniores populi et cogitavit cum eis aedificare praesidia in Iudaea

vul@B7312:36 @ et aedificare muros in Hierusalem et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis ut separaret eam a civitate ut esset ipsa singulariter et neque emant neque vendant

vul@B7312:37 @ et convenerunt ut aedificarent civitatem et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis et reparavit eum qui vocatur Caphetetha

vul@B7312:38 @ et Simon aedificavit Adiada in Sephela et munivit eam et inposuit portas et seras

vul@B7312:39 @ et cum cogitasset Tryfon regnare Asiae et adsumere diadema et extendere manum in Antiochum regem

vul@B7312:40 @ timens ne forte non permitteret eum Ionathas sed pugnaret adversus eum quaerebat conprehendere eum et occidere et exsurgens abiit in Bethasan

vul@B7312:41 @ et exiit Ionathas obviam cum quadraginta milibus virorum electorum in proelium et venit Bethasan

vul@B7312:42 @ et vidit Tryfon quia venit cum exercitu multo ut extenderet in eum manus et timuit

vul@B7312:43 @ et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et praecepit exercitibus suis ut oboedirent ei sicut sibi

vul@B7312:44 @ et dixit Ionathae ut quid vexasti universum populum cum bellum nobis non sit

vul@B7312:45 @ et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros paucos qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam tibi et reliqua praesidia et exercitum et universos praepositos negotii et conversus abibo propterea enim veni

vul@B7312:46 @ et credidit ei et fecit sicut dixit et dimisit exercitum et abierunt in terram Iudam

vul@B7312:47 @ retinuit autem secum tria milia virorum ex quibus remisit in Galileam duo milia mille autem cum eo venerunt

vul@B7312:48 @ ut intravit autem Ionathas Ptolomaidam cluserunt portas Ptolomenses et conprehenderunt eum et omnes qui cum eo intraverant gladio interfecerunt

vul@B7312:49 @ et misit Tryfon exercitum et equites in Galileam et in campum magnum ut perderent omnes socios Ionathae

vul@B7312:50 @ at illi cum cognovissent quia conprehensus est et periit et omnes qui cum eo erant hortati sunt semet ipsos et exierunt parati in proelium

vul@B7312:51 @ et videntes hii qui insecuti fuerant quia pro anima res est illis reversi sunt

vul@B7312:52 @ illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iuda et planxerunt Ionathan et eos qui cum eo fuerant valde et luxit Israhel luctu magno

vul@B7312:53 @ et quaesierunt omnes gentes quae erant in circuitu eorum perdere eos dixerunt enim

vul@B7312:54 @ non habent principem et adiuvantem nunc ergo expugnemus illos et tollamus de hominibus memoriam eorum

vul@B7313:1 @ et audivit Simon quod congregavit Tryfon exercitum copiosum ut veniret in terram Iuda et adtereret eam

vul@B7313:2 @ videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit populum

vul@B7313:3 @ et adhortans dixit vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis proelia et angustias quales vidimus

vul@B7313:4 @ horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israhel et relictus sum ego solus

vul@B7313:5 @ et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis non enim melior sum fratribus meis

vul@B7313:6 @ vindicabo itaque gentem meam et sancta natosque vestros et uxores quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratis

vul@B7313:7 @ et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos

vul@B7313:8 @ et responderunt voce magna dicentes tu es dux noster loco Iudae et Ionathae fratris tui

vul@B7313:9 @ pugna proelium nostrum et omnia quaecumque dixeris nobis faciemus

vul@B7313:10 @ et congregans omnes viros bellatores adceleravit consummare omnes muros Hierusalem et munivit eam in gyro

vul@B7313:11 @ et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in Ioppen et eiectis his qui erant in ea mansit illic ipse

vul@B7313:12 @ et movit Tryfon a Ptolomaida cum exercitu multo ut veniret in terram Iuda et Ionatha cum eo in custodia

vul@B7313:13 @ Simon autem adplicuit in Addus contra faciem campi

vul@B7313:14 @ et ut cognovit Tryfon quia surrexit Simon in loco Ionathae fratris sui misit ad eum legatos

vul@B7313:15 @ dicens pro argento quod debebat frater tuus Ionathas in ratione regis detinuimus eum

vul@B7313:16 @ et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides ut non dimissus fugiat a nobis et remittemus eum

vul@B7313:17 @ et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum iussit tamen dari argentum et pueros ne inimicitiam magnam sumeret ad Israhel populum dicentem

vul@B7313:18 @ quia non misit argentum et pueros propterea periit

vul@B7313:19 @ et mentitus est et non dimisit Ionathan

vul@B7313:20 @ et post haec venit Tryfon intra regionem ut contereret eam et gyraverunt per viam quae ducit Ador et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum quocumque ibant

vul@B7313:21 @ qui autem in arce erant miserunt ad Tryfonem legatos ut festinaret venire per desertum et mitteret illis alimonias

vul@B7313:22 @ et paravit Tryfon omnem equitatum ut veniret illa nocte erat autem nix valde multa et non venit in Galaditin

vul@B7313:23 @ et cum adpropiasset Baschama occidit Ionathan et filios eius

vul@B7313:24 @ et convertit Tryfon et abiit in terram suam

vul@B7313:25 @ et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et sepelivit ea in Modin civitate patrum eius

vul@B7313:26 @ et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno et luxerunt eum dies multos

vul@B7313:27 @ et aedificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum aedificium altum visu lapide polito retro et ante

vul@B7313:28 @ et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et matri et quattuor fratribus

vul@B7313:29 @ et his circumposuit columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas quae viderentur ab omnibus navigantibus mare

vul@B7313:30 @ hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem

vul@B7313:31 @ Tryfon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adulescente dolo occidit eum

vul@B7313:32 @ et regnavit loco eius et inposuit sibi diadema Asiae et fecit plagam magnam in terra

vul@B7313:33 @ et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta in munitionibus

vul@B7313:34 @ et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni quia actus omnes Tryfonis per direptionem fuerant gesti

vul@B7313:35 @ et Demetrius rex ad verba ista respondit et scripsit epistulam talem

vul@B7313:36 @ rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudaeorum salutem

vul@B7313:37 @ coronam auream et baen quam misistis suscepimus et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis regis remittere vobis quae indulsimus

vul@B7313:38 @ quaecumque enim constituimus vobis constant munitiones quas aedificastis sint vobis

vul@B7313:39 @ remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam quam debebatis et si quid aliud erat tributarium Hierusalem iam non sit tributarium

vul@B7313:40 @ et si qui in vobis apti sunt conscribi inter nostros conscribantur et sit inter nos pax

vul@B7313:41 @ anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israhel

vul@B7313:42 @ et coepit populus Israhel scribere in tabulis et gestis publicis anno primo sub Simone sacerdote magno duce et principe Iudaeorum

vul@B7313:43 @ in illis diebus Simon adplicuit ad Gazam et circumdedit eam castris et fecit machinas et adplicuit ad civitatem et percussit turrem unam et conprehendit

vul@B7313:44 @ et qui eruperunt erant intra machinam in civitate et factus est motus magnus in civitate

vul@B7313:45 @ et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari

vul@B7313:46 @ et dixerunt non nobis reddas secundum malitias nostras sed secundum misericordias tuas

vul@B7313:47 @ et flexus Simon non debellavit eos eiecit tamen eos de civitate et emundavit aedes in quibus fuerant simulacra et tunc intravit in ea cum hymnis benedicens Dominum

vul@B7313:48 @ et eiecta ex ea omni inmunditia conlocavit in ea viros qui legem facerent et munivit eam et fecit sibi habitationem

vul@B7313:49 @ qui autem erant in arce Hierusalem prohibebantur egredi et ingredi in regionem et emere ac vendere et esurierunt valde et multi ex eis fame perierunt

vul@B7313:50 @ et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus

vul@B7313:51 @ et intraverunt in ea tertia et vicesima secundi mensis anno centesimo septuagesimo primo cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis quia contritus est inimicus magnus ex Israhel

vul@B7313:52 @ et constituit ut omnibus annis agerentur dies hii cum laetitia

vul@B7313:53 @ et munivit montem templi qui erat secus arcem et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant

vul@B7313:54 @ et vidit Simon Iohannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum et habitavit Gazaris

vul@B7314:1 @ anno centesimo septuagesimo secundo et congregavit rex Demetrius exercitus suos et abiit Mediam ad contrahenda sibi auxilia et expugnare Tryfonem

vul@B7314:2 @ et audivit Arsaces rex Persidis et Mediae quia intravit Demetrius confines suos et misit unum de principibus suis ut conprehenderent eum vivum et adducerent eum ad se

vul@B7314:3 @ et abiit et percussit castra Demetrii et conprehendit eum et duxit eum ad Arsacen et posuit eum in custodiam

vul@B7314:4 @ et siluit terra Iuda omnibus diebus Simonis et quaesivit bona genti suae et placuit illis potestas eius et gloria eius omnibus diebus

vul@B7314:5 @ et cum omni gloria sua accepit Ioppen in portum et fecit introitum in insulis maris

vul@B7314:6 @ et dilatavit fines gentis suae et obtinuit regionem

vul@B7314:7 @ et congregavit captivitatem multam et dominatus est Gazarae et Bethsurae et arci et abstulit inmunditias ex ea et non erat qui resisteret ei

vul@B7314:8 @ et unusquisque colebat terram suam cum pace et terra dabat fructus suos et ligna camporum fructum suum

vul@B7314:9 @ seniores in plateis sedebant omnes et de bonis terrae tractabant et iuvenes induebant se gloriam et stolas belli

vul@B7314:10 @ civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas ut essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriae eius usque ad extremum terrae

vul@B7314:11 @ fecit pacem super terram et laetatus est Israhel laetitia magna

vul@B7314:12 @ et sedit unusquisque sub vite sua et sub ficulnea nec erat qui eos terreret

vul@B7314:13 @ defecit inpugnans eos super terram reges contriti sunt in diebus illis

vul@B7314:14 @ et confirmavit omnes humiles populi sui et legem exquisivit et abstulit omnem iniquum et malum

vul@B7314:15 @ sancta glorificavit et multiplicavit vasa sanctorum

vul@B7314:16 @ et auditum est Romae quia defunctus est Ionathas et usque in Sparta et contristati sunt valde

vul@B7314:17 @ ut audierunt autem quod Simon frater eius factus esset summus sacerdos loco eius et ipse obtineret regionem et civitates in ea

vul@B7314:18 @ scripserunt ad eum tabulis aereis ut renovaret amicitias et societatem quam fecerunt cum Iuda et Ionatha fratribus eius

vul@B7314:19 @ et lectae sunt in conspectu ecclesiae in Hierusalem et hoc exemplum epistularum quas miserunt Spartiatae

vul@B7314:20 @ Spartianorum princeps et civitatis Simoni sacerdoti magno et senioribus et sacerdotibus et reliquo populo Iudaeorum fratribus salutem

vul@B7314:21 @ legati qui missi sunt ad populum nostrum nuntiaverunt nobis de vestra gloria et honore ac laetitia et gavisi sumus in introitu eorum

vul@B7314:22 @ et scripsimus quae ab ipsis erant dicta in conciliis populi sic Numenius Antiochi et Antipater Iasonis filius legati Iudaeorum venerunt ad nos renovantes nobiscum amicitiam

vul@B7314:23 @ et placuit populo excipere viros gloriose et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris ut sit ad memoriam populo Spartiarum exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti

vul@B7314:24 @ post haec autem misit Simon Numenium Romam habentem clypeum aureum magnum pondus minarum mille ad statuendam cum eis societatem cum audisset autem populus romanus

vul@B7314:25 @ sermones istos dixerunt quam gratiarum actionem reddemus Simoni et filiis eius

vul@B7314:26 @ restituit enim ipse fratres suos et expugnavit inimicos Israhel et statuerunt ei libertatem et descripserunt in tabulis aereis et posuerunt in titulis in montem Sion

vul@B7314:27 @ octava decima die mensis elul anno centesimo septuagesimo secundo anno tertio sub Simone sacerdote magno in Asaramel

vul@B7314:28 @ in conventu magno sacerdotum et populi et principum gentis et seniorum regis nota facta sunt haec quoniam frequenter facta sunt proelia in regione nostra

vul@B7314:29 @ Simon autem Matthathiae filius ex filiis Iarib et fratres eius dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis suae ut starent sancta ipsorum et lex et gloria magna glorificaverunt gentem suam

vul@B7314:30 @ et congregavit Ionathas gentem suam et factus est illis sacerdos magnus et adpositus est ad populum suum

vul@B7314:31 @ et voluerunt inimici eorum calcare et adterere regionem ipsorum et extendere manus in sancta eorum

vul@B7314:32 @ tunc restitit Simon et pugnavit pro gente sua et erogavit multas pecunias et armavit viros virtutis gentis suae et dedit eis stipendia

vul@B7314:33 @ et munivit civitates Iudaeae et Bethsuram quae erat in finibus Iudaeae ubi erant arma hostium antea et posuit illic praesidium viros iudaeos

vul@B7314:34 @ et Ioppen munivit quae erat ad mare et Gazaram quae est in finibus Azoti in qua hostes antea habitabant et conlocavit illic Iudaeos et quaecumque apta erant ad correptionem eorum posuit in eis

vul@B7314:35 @ et vidit populus actum Simonis et gloriam quam cogitabat facere genti suae et posuerunt ducem suum et principem sacerdotum eo quod ipse fecerat haec omnia et iustitiam et fidem quam conservavit genti suae et exquisivit omni modo exaltare populum suum

vul@B7314:36 @ et in diebus eius prosperatum est in manibus eius ut tollerentur gentes de regione ipsorum qui in civitate David erant in Hierusalem in arce de qua procedebant et contaminabant omnia quae in circuitu sanctorum sunt et inferebant plagam magnam castitati

vul@B7314:37 @ et conlocavit in ea viros iudaeos tutamentum regionis et civitatis et exaltavit muros Hierusalem

vul@B7314:38 @ et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium

vul@B7314:39 @ secundum haec fecit eum amicum suum et glorificavit eum gloria magna

vul@B7314:40 @ audivit enim quod appellati sunt Iudaei a Romanis amici et socii et fratres et quia susceperunt legatos Simonis gloriose

vul@B7314:41 @ et quia Iudaei et sacerdotes eorum consenserunt esse eum ducem suum et summum sacerdotem in aeternum donec surgat propheta fidelis

vul@B7314:42 @ et ut sit super eos dux et ut cura esset illi pro sanctis et ut constitueret praepositos super opera eorum et super regionem et super arma et super praesidia

vul@B7314:43 @ et cura sit illi de sanctis et ut audiatur ab omnibus et ut scribantur in nomine eius omnes conscriptiones in regione et ut operiatur purpura et auro

vul@B7314:44 @ et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum et contradicere his quae ab eo dicuntur aut convocare conventum in regione sine ipso et vestiri purpura et uti fibula aurea

vul@B7314:45 @ qui autem fecerit extra haec aut irritum fecerit aliquid horum reus erit

vul@B7314:46 @ et conplacuit omni populo statuere Simonem et facere secundum verba ista

vul@B7314:47 @ et suscepit Simon et placuit ut summo sacerdotio fungeretur et esset dux et princeps gentis Iudaeorum et sacerdotum et praeesset omnibus

vul@B7314:48 @ et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis aereis et ponere eas in peribolo sanctorum in loco celebri

vul@B7314:49 @ exemplum autem eorum ponere in aerario ut habeat Simon et filii eius

vul@B7315:1 @ et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et universae genti

vul@B7315:2 @ et erant continentes hunc modum rex Antiochus Simoni sacerdoti magno et genti Iudaeorum salutem

vul@B7315:3 @ quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum volo autem vindicare regnum et restituere illud sicut erat antea electum feci multitudinem exercitus et feci naves bellicas

vul@B7315:4 @ volo autem procedere per regiones ut ulciscar in eos qui corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates multas in regno meo

vul@B7315:5 @ nunc ergo statuo tibi omnes oblationes quas remiserunt tibi ante me reges et quaecumque alia dona remiserunt tibi

vul@B7315:6 @ et permitto tibi facere percussuram proprii nomismatis in regione tua

vul@B7315:7 @ Hierusalem autem sanctam esse et liberam et omnia arma quae fabricata sunt et praesidia quae struxisti quae tenes maneant tibi

vul@B7315:8 @ [

vul@B7315:9 @ cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra

vul@B7315:10 @ anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum et convenerunt ad eum omnis exercitus ita ut pauci relicti essent cum Tryfone

vul@B7315:11 @ et insecutus est eum Antiochus rex et venit Doram fugiens per maritimam

vul@B7315:12 @ sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit eum exercitus

vul@B7315:13 @ et adplicuit Antiochus super Doram cum centum viginti milibus virorum belligeratorum et octo milibus equitum

vul@B7315:14 @ et circuivit civitatem et naves a mari accesserunt et vexabant civitatem a terra et mari et neminem sinebant egredi

vul@B7315:15 @ venit autem Numenius et qui cum eo fuerant ab urbe Roma habentes epistulas regibus et regionibus scriptas in quibus continebantur haec

vul@B7315:16 @ Lucius consul Romanorum Ptolomeo regi salutem

vul@B7315:17 @ legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri renovantes pristinam amicitiam et societatem missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudaeorum

vul@B7315:18 @ adtulerunt autem et clypeum aureum minarum mille

vul@B7315:19 @ placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus ut non inferant illis mala neque inpugnent eos et civitates eorum et regiones eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos

vul@B7315:20 @ visum est autem nobis accipere ab eis clypeum

vul@B7315:21 @ si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos tradite eos Simoni principi sacerdotum ut vindicet in eos secundum legem suam

vul@B7315:22 @ haec eadem scripta sunt Demetrio regi et Attalo et Arahae et Arsaci

vul@B7315:23 @ et in omnes regiones et Samsamae et Spartanis et Delo et Mydo et Sicyone et Cariae et Samum et Pamphiliam et Lyciam et Alacarnasum et Rhodum et Faselida et Choo et Siden et Arado et Gortinam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen

vul@B7315:24 @ exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum

vul@B7315:25 @ Antiochus autem rex adplicuit castra in Dora secundo admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryfonem ne procederet

vul@B7315:26 @ et misit ei Simon duo milia virorum electorum in auxilium et argentum et aurum et vasa copiosa

vul@B7315:27 @ et noluit ea accipere sed inrupit omnia quae pactus est cum eo antea et alienavit se ab eo

vul@B7315:28 @ et misit ad eum Athenovium unum de amicis suis ut tractaret cum ipso dicens vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem quae est in Hierusalem civitates regni mei

vul@B7315:29 @ fines earum desolastis et fecistis plagam magnam super terram et dominati estis per loca multa in regno meo

vul@B7315:30 @ nunc ergo tradite civitates quas occupastis et tributa locorum quibus dominati estis extra fines Iudaeae

vul@B7315:31 @ sin autem date pro illis quingenta talenta argenti et exterminii quod exterminastis et tributorum civitatium alia talenta quingenta sin autem veniemus et expugnabimus vos

vul@B7315:32 @ et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et adparatum copiosum et obstipuit et rettulit ei verba regis

vul@B7315:33 @ et respondit Simon et dixit ei neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum quae ab inimicis nostris iniuste aliquo tempore possessa est

vul@B7315:34 @ nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum

vul@B7315:35 @ nam de Ioppen et Gazara quae expostulas ipsi faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra horum damus talenta centum et non respondit illi verbum

vul@B7315:36 @ reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa quae vidit et iratus est rex ira magna

vul@B7315:37 @ Tryfon autem fugit navi in Orthosiada

vul@B7315:38 @ et constituit rex Cendebeum ducem maritimum et exercitum equitum et peditum dedit illi

vul@B7315:39 @ et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et mandavit ei aedificare Caedronem et obstruere portas civitatis et debellare populum rex autem persequebatur Tryfonem

vul@B7315:40 @ et pervenit Cendebeus Iamniam et coepit inritare plebem et conculcare Iudaeam et captivare populum et interficere et aedificare Caedronem

vul@B7315:41 @ et conlocavit illic equites et exercitum ut egressi perambularent viam Iudaeae sicut constituit ei rex

vul@B7316:1 @ et ascendit Iohannis de Gazaris et nuntiavit Simoni patri suo quae fecit Cendebeus

vul@B7316:2 @ et vocavit Simon duos filios suos seniores Iudam et Iohannem et ait illis ego et fratres mei expugnavimus hostes Israhel ab adulescentia usque in hunc diem et prosperatum est in manibus nostris liberare Israhel aliquotiens

vul@B7316:3 @ nunc autem senui sed estote loco meo et fratris mei et egressi pugnate pro gente nostra auxilium vero de caelo vobiscum sit

vul@B7316:4 @ et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum et equites et profecti sunt ad Cendebeum et dormierunt in Modin

vul@B7316:5 @ et surrexerunt mane et abierunt in campum et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum et fluvius torrens erat inter medium ipsorum

vul@B7316:6 @ et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem et transfretavit primus et viderunt eum viri et transierunt post eum

vul@B7316:7 @ et divisit populum et equites in medio peditum erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis

vul@B7316:8 @ et exclamaverunt sacris tubis et in fugam conversus est Cendebeus et castra eius et ceciderunt ex eis multi vulnerati residui autem fugerunt in munitionem

vul@B7316:9 @ tunc vulneratus est Iudas frater Iohannis Iohannes autem insecutus est eos donec venit Caedronam quam aedificavit

vul@B7316:10 @ et fugerunt usque ad turres quae erant in agris Azoti et succendit eas igni et ceciderunt ex illis duo milia virorum et reversus est Iudaeam in pace

vul@B7316:11 @ et Ptolomeus filius Abobi constitutus erat dux in campo Hiericho et habebat argentum et aurum multum

vul@B7316:12 @ erat enim gener summi sacerdotis

vul@B7316:13 @ et exaltatum est cor eius et volebat obtinere regionem et cogitabat dolum adversus Simonem et filios eius ut tolleret eos

vul@B7316:14 @ Simon autem perambulans civitates quae erant in regione et sollicitudinem gerens earum descendit Hiericho ipse et Matthathias filius eius et Iudas anno centesimo septuagesimo septimo mense undecimo hic mensis sabath

vul@B7316:15 @ et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam quae vocatur Doch cum dolo quam aedificavit et fecit eis convivium magnum et abscondit illic viros

vul@B7316:16 @ et cum inebriatus esset Simon et filii eius surrexit Ptolomeus cum suis et sumpserunt arma sua et intraverunt in convivium et occiderunt eum et duos filios eius et quosdam pueros eius

vul@B7316:17 @ et fecit deceptionem magnam in Israhel et reddidit mala pro bonis

vul@B7316:18 @ et scripsit haec Ptolomeus et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium et traderet regionem et civitates eorum et tributa

vul@B7316:19 @ et misit alios in Gazaram tollere Iohannem et tribunis misit epistulas ut venirent ad se et daret eis argentum et aurum et dona

vul@B7316:20 @ et alios misit occupare Hierusalem et montem templi

vul@B7316:21 @ et praecurrens quidam nuntiavit Iohanni in Gazara quia periit pater eius et fratres eius et quia misit te quoque interfici

vul@B7316:22 @ ut audivit autem vehementer expavit et conprehendit viros qui venerant perdere eum et occidit eos cognovit enim quia quaerebant eum perdere

vul@B7316:23 @ et cetera sermonum Iohannis et bellorum eius et bonarum virtutum quibus fortiter gessit et aedificii murorum quos struxit et rerum gestarum eius

vul@B741:1 @ fratribus qui sunt per Aegyptum Iudaeis salutem dicunt fratres qui sunt in Hierosolymis Iudaei et qui in regione Iudaeae et pacem bonam

vul@B741:2 @ benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui quod est ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium

vul@B741:3 @ et det vobis cor omnibus ut colatis eum et faciatis eius voluntatem corde magno et animo volente

vul@B741:4 @ adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis eius et faciat pacem

vul@B741:5 @ exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo

vul@B741:6 @ et nunc hic sumus orantes pro vobis

vul@B741:7 @ regnante Demetrio anno centesimo sexagesimo nono nos Iudaei scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis ex quo recessit Iason a sancta terra et a regno

vul@B741:8 @ portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem et oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificium et similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes

vul@B741:9 @ et nunc frequentate dies scenophegiae mensis casleu

vul@B741:10 @ anno centesimo octogesimo octavo populus qui est Hierosolymis et in Iudaea senatusque et Iudas Aristobolo magistro Ptolomei regis qui est de genere christorum sacerdotum et his qui in Aegypto sunt Iudaeis salutem et sanitatem

vul@B741:11 @ de magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias ipsi utpote qui adversus talem regem dimicavimus

vul@B741:12 @ ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra nos

vul@B741:13 @ nam cum in Perside esset dux ipse et cum ipso inmensus exercitus cecidit in templo Naneae consilio deceptus sacerdotis Naneae

vul@B741:14 @ ut enim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et amici eius et ut acciperet pecunias multas dotis nomine

vul@B741:15 @ cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani clauserunt templum

vul@B741:16 @ cum intrasset Antiochus apertoque occulto aditu templi mittentes lapides percusserunt ducem et qui cum eo erant et diviserunt membratim et capitibus amputatis foras proiecerunt

vul@B741:17 @ per omnia benedictus Deus qui tradidit impios

vul@B741:18 @ facturi igitur quinta et vicesima mensis casleu purificationem templi necessarium duximus significare vobis ut vos quoque agatis diem scenophegiae et diem ignis qui datus est quando Neemias aedificato templo et altari obtulit sacrificia

vul@B741:19 @ nam cum in Persidem ducerentur patres nostri sacerdotes qui tunc Dei cultores erant acceptum ignem de altario occulte absconderunt in valle ubi erat puteus altus siccus et in eo contutati sunt eum ita ut omnibus ignotus esset locus

vul@B741:20 @ cum praeterissent autem multi anni et placuit Deo ut mitteretur Neemias a rege Persidis nepotes sacerdotum illorum qui absconderant misit ad requirendum ignem et sicut narraverunt nobis non invenerunt ignem sed aquam crassam

vul@B741:21 @ et iussit eos haurire et adferre sibi et sacrificia quae inposita erant iussit sacerdos Neemias aspargi aqua ipsa et ligna et quae erant superposita

vul@B741:22 @ utque hoc factum est et tempus adfuit quo sol refulsit qui prius erat in nubilo accensus est ignis magnus ita ut omnes mirarentur

vul@B741:23 @ orationem autem faciebant omnes sacerdotes dum consummaretur sacrificium Ionatha inchoante ceteris autem respondentibus

vul@B741:24 @ et Neemiae erat oratio hunc habens modum Domine Deus omnium creator terribilis et fortis iustus et misericors qui solus es rex bonus

vul@B741:25 @ solus praestans solus iustus et omnipotens et aeternus qui liberas Israhel de omni malo qui fecisti patres electos et sanctificasti eos

vul@B741:26 @ accipe sacrificium pro universo populo tuo Israhel et custodi partem tuam et sanctifica

vul@B741:27 @ congrega dispersionem nostram libera eos qui serviunt gentibus contemptos et abominatos respice ut sciant gentes quod tu es Deus noster

vul@B741:28 @ adflige opprimentes et contumeliam facientes in superbia

vul@B741:29 @ constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moses

vul@B741:30 @ sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium

vul@B741:31 @ cum autem consummatum fuisset sacrificium ex residua aqua Neemias iussit lapides maiores perfundi

vul@B741:32 @ quod ut factum est flamma ex eis accensa est sed ex lumine quod refulsit ab altari consumpta est

vul@B741:33 @ ut vero manifestata essent haec renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificaverunt sacrificia

vul@B741:34 @ considerans autem rex et rem diligenter examinans fecit ei templum

vul@B741:35 @ et si quibus donaverat rex multa bona accipiebat ex hoc et tribuebat

vul@B741:36 @ appellavit autem Neemias hoc Nepthar quod interpretatur purificatio vocatur autem apud plures Nephi

vul@B742:1 @ invenitur autem in descriptionibus Hieremiae prophetae quod iussit accipere ignem eos qui transmigrabantur ut significatum est et ut mandavit transmigratis

vul@B742:2 @ et dedit illis legem ne obliviscerentur praecepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum

vul@B742:3 @ et alia huiuscemodi dicens hortabatur ne legem amoverent a corde suo

vul@B742:4 @ erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta divino responso ad se facto comitari secum usquequo exiit in montem in quo Moses ascendit et vidit Dei hereditatem

vul@B742:5 @ et veniens ibi Hieremias invenit locum speluncae et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit

vul@B742:6 @ et accesserunt quidam simul qui sequebantur ut notarent sibi locum et non potuerunt invenire

vul@B742:7 @ ut autem cognovit Hieremias culpans illos dixit quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi et propitius fiat

vul@B742:8 @ et tunc Dominus ostendet haec et apparebit maiestas Domini et nubes erit sicut et Mosi manifestabatur et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo manifestabat haec

vul@B742:9 @ et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi

vul@B742:10 @ sicut et Moses orabat ad Dominum et descendit ignis de caelo et consumpsit holocaustum

vul@B742:11 @ et dixit Moses eo quod non sit mundatum quod erat pro peccato et consumptum est

vul@B742:12 @ similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem

vul@B742:13 @ inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Neemiae haec eadem et ut construens bibliothecam congregavit de regibus libros et prophetarum et David et epistulas regum et de donariis

vul@B742:14 @ similiter autem et Iudas ea quae didicerat per bellum quod nobis acciderat congregavit omnia et sunt apud nos

vul@B742:15 @ si ergo desiderastis haec mittite qui perferant vobis

vul@B742:16 @ acturi itaque purificationem scripsimus vobis bene igitur facietis si egeritis hos dies

vul@B742:17 @ Deus autem qui liberavit populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem

vul@B742:18 @ sicut promisit in lege speramus quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum

vul@B742:19 @ eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit

vul@B742:20 @ de Iuda vero Macchabeo et fratribus eius et de templi magni purificatione et de arae dedicatione

vul@B742:21 @ sed et de proeliis quae pertinent ad Antiochum Nobilem et filium eius Eupatorem

vul@B742:22 @ et de inluminationibus quae de caelo factae sunt ad eos qui pro Iudaeis fortiter fecerunt ita ut universam regionem cum pauci essent vindicarent et barbaram multitudinem fugarent

vul@B742:23 @ et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent ut leges quae abolendae erant restituerentur Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis

vul@B742:24 @ itemque ab Iasone Cyreneo quinque libris conprehensa temptavimus nos uno volumine breviare

vul@B742:25 @ considerantes enim multitudinem librorum et difficultatem volentibus adgredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum

vul@B742:26 @ curavimus volentibus quidem legere ut esset animi oblectatio studiosis vero ut facile possint memoriae commendare omnibus autem legentibus utilitas conferatur

vul@B742:27 @ et nobis quidem ipsis qui opus hoc breviandi causa suscepimus non facilem laborem immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris adsumpsimus

vul@B742:28 @ sicut hii qui praeparant convivium et quaerunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam libenter laborem sustinemus

vul@B742:29 @ veritatem quidem de singulis auctori concedentes ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes

vul@B742:30 @ sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est ei vero qui pingere conatur quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt ita aestimandum est et in nobis

vul@B742:31 @ etenim intellectum colligere et ordinare sermonem et curiosius partes singulas quasque disquaerere historiae congruit auctori

vul@B742:32 @ brevitatem vero dictionis sectari et exsecutiones rerum vitare brevitati concedendum est

vul@B742:33 @ hinc igitur narrationem incipiemus de praefatione tantum dixisse sufficiat stultum etenim est ante historiam effluere in ipsa autem historia succingi

vul@B743:1 @ igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace leges etiam adhuc optime custodirentur propter Oniae pontificis pietatem et animos odio habentes mala

vul@B743:2 @ fiebat ut ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent et templum maximis muneribus inlustrarent

vul@B743:3 @ ita ut Seleucus Asiae rex de reditibus suis praestaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes

vul@B743:4 @ Simon autem de tribu Beniamin praepositus templi constitutus contendebat obsistente sibi principe sacerdotum iniquum aliquid in civitate moliri

vul@B743:5 @ sed cum vincere Onian non posset venit ad Apollonium Tharseae filium qui illo tempore erat dux Coelesyriae et Foenicis

vul@B743:6 @ et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse aerarium Hierosolymis et communes copias inmensas esse quae non pertinent ad rationem sacrificiorum esse autem possibile sub potestate regis cadere universa

vul@B743:7 @ cumque rettulisset Apollonius ad regem de pecuniis quae delatae erant ille accitum Heliodorum qui erat super negotia eius misit cum mandatis ut praedictam pecuniam transportaret

vul@B743:8 @ statimque Heliodorus iter adgressus specie quidem quasi per Coelesyriam et Foenicen civitates esset peragraturus re autem vera regis propositum perfecturus

vul@B743:9 @ sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus narravit de dato indicio pecuniarum et cuius rei gratia adesset apparuit interrogabat autem si vere haec ita essent

vul@B743:10 @ tunc summus sacerdos ostendit deposita esse haec et victualia viduarum ac pupillorum

vul@B743:11 @ quaedam vero esse Hircani Tobiae viri valde eminentis in his quae detulerat impius Simon universa autem argenti talenta quadringenta esse et auri ducenta

vul@B743:12 @ decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate inpossibile omnino esse

vul@B743:13 @ at ille pro his quae habebat in mandatis a rege dicebat omni genere regiae deferenda

vul@B743:14 @ constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus non modica vero per universam civitatem erat trepidatio

vul@B743:15 @ sacerdotes autem ante altare cum sacerdotalibus stolis iactaverunt se et invocabant de caelo eum qui de depositis legem posuit ut his qui deposuerant ea salva custodiret

vul@B743:16 @ iam vero qui videret summi sacerdotis vultum mente vulnerabatur facies enim et color inmutatus declarabat internum animi dolorem

vul@B743:17 @ circumfusa enim erat viro maestitia quaedam et horror corporis per quae manifestus aspicientibus dolor cordis eius efficiebatur

vul@B743:18 @ alii etiam congregati de domibus confluebant publica supplicatione obsecrantes pro eo quod in contemptum locus esset venturus

vul@B743:19 @ accinctaeque mulieres ciliciis pectus per plateas confluebant sed et virgines quae conclusae erant procurrebant ad Onian aliae autem ad muros quaedam vero per fenestras aspiciebant

vul@B743:20 @ universae autem protendentes manus in caelum deprecabantur

vul@B743:21 @ erat enim misera commixtae multitudinis et magni sacerdotis in agone constituti expectatio

vul@B743:22 @ et hii quidem invocabant omnipotentem Deum ut credita sibi his qui crediderant cum omni integritate conservarentur

vul@B743:23 @ Heliodorus autem quod decreverat perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa aerarium praesens

vul@B743:24 @ sed spiritus Omnipotentis magnam fecit suae ostensionis evidentiam ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei ruentes Dei virtute in dissolutionem et formidinem converterentur

vul@B743:25 @ apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem optimis operimentis adornatus isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit qui autem ei sedebat videbatur arma habere aurea

vul@B743:26 @ alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori optimi gloria speciosique amictu qui circumsteterunt eum et ex utraque parte flagellabant sine intermissione multis plagis verberantes

vul@B743:27 @ subito autem Heliodorus concidit in terram eumque multa caligine circumfusum rapuerunt atque in sella gestatoria positum eiecerunt

vul@B743:28 @ et is qui cum multis cursoribus et satellitibus praedictum ingressus est aerarium portabatur nullo sibi auxilium ferente manifesta cognita Dei virtute

vul@B743:29 @ et ille quidem per divinam virtutem iacebat mutus

vul@B743:30 @ hii autem Dominum benedicebant quia magnificavit locum suum et templum quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum apparente omnipotente Domino gaudio et laetitia impletum est

vul@B743:31 @ tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Onian ut invocaret Altissimum et vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus

vul@B743:32 @ considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Iudaeis circa Heliodorum consummatam obtulit pro salute viri hostiam salutarem

vul@B743:33 @ cumque summus sacerdos exoraret idem iuvenes eisdem vestibus amicti adstantes Heliodoro dixerunt Oniae sacerdoti gratias age nam propter eum tibi Dominus vitam donavit

vul@B743:34 @ tu autem ab eo flagellatus nuntia omnibus magnalia Dei et potestatem et his dictis non conparuerunt

vul@B743:35 @ Heliodorus autem hostia Deo oblata et votis magnis promisit ei qui vivere illi concessit et Oniae gratias agens recepto exercitu repedabat ad regem

vul@B743:36 @ testabatur autem omnibus ea quae sub oculis suis viderat opera magni Dei

vul@B743:37 @ cum autem rex interrogasset Heliodorum quis est aptus adhuc semel Hierosolymam mitti ait

vul@B743:38 @ si quem habes hostem aut regni tui insidiatorem mitte illuc et flagellatum eum recipies si tamen evaserit eo quod in loco vere sit Dei quaedam virtus

vul@B743:39 @ nam ipse qui habet in caelis habitationem visitator et adiutor est loci illius et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit

vul@B743:40 @ igitur de Heliodoro et aerarii custodia ita se res habet

vul@B744:1 @ Simon autem praedictus pecuniarum et patriae delator male loquebatur de Onia tamquam ipse Heliodorum instigasset ad haec et ipse fuisset incentor malorum

vul@B744:2 @ provisoremque civitatis ac defensorem gentis suae et aemulatorem legis Dei audebat insidiatorem regni dicere

vul@B744:3 @ sed cum inimicitiae in tantum procederent ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent

vul@B744:4 @ considerans Onias periculum contentionis et Apollonium insanire utpote ducem Coelesyriae et Foenicis ad augendam malitiam Simonis ad regem se contulit

vul@B744:5 @ non ut civium accusator sed communem utilitatem apud semet ipsum universae multitudinis considerans

vul@B744:6 @ videbat enim sine regali providentia inpossibile esse pacem rebus dari nec Simonem posse cessare ab stultitia sua

vul@B744:7 @ sed post Seleuci vitae excessum cum suscepisset regnum Antiochus qui Nobilis appellabatur ambiebat Iason frater Oniae summum sacerdotium

vul@B744:8 @ adito rege promittens ei argenti talenta sexaginta et trecenta et ex reditibus aliis talenta octoginta

vul@B744:9 @ super haec promittebat et alia centum quinquaginta si potestati eius concederetur gymnasium et ephoebian sibi constituere et eos qui in Hierosolymis erant Antiochenos scribere

vul@B744:10 @ quod cum rex agnovisset et obtinuisset principatum statim ad gentilem ritum contribules suos transferre coepit

vul@B744:11 @ et amotis his quae humanitatis causa Iudaeis a regibus fuerant constituta per Iohannem patrem Eupolemi qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legationem legitimam civium iura destituens prava instituta sancibat

vul@B744:12 @ etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere et optimos quosque ephoeborum in lupanaribus ponere

vul@B744:13 @ erat autem hoc non initium sed incrementum quoddam et profectus gentilis et alienigenae conversationis propter impii et non sacerdotis Iasonis nefarium et inauditum scelus

vul@B744:14 @ ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti essent sed contempto templo et sacrificiis neglectis festinarent participes fieri palestrae et praebitionis eius iniustae et in exercitiis disci

vul@B744:15 @ et patrios quidem honores nihil habentes graecas glorias optimas arbitrabantur

vul@B744:16 @ quarum gratia periculosa eos contentio habebat et eorum instituta aemulabantur ac per omnia his consimiles esse cupiebant quos hostes et peremptores habuerant

vul@B744:17 @ in leges enim divinas impie agere inpune non cedit sed haec sequens tempus declaravit

vul@B744:18 @ cum autem quinquennalis agon Tyro celebraretur et rex praesens esset

vul@B744:19 @ misit Iason facinorosus ab Hierosolymis viros peccatores portantes argenti didragmas trecentas in sacrificiis Herculis quas postulaverunt hii qui adportaverant ne in sacrificiis erogarentur quia non oporteret sed in alios sumptus eas deputari

vul@B744:20 @ sed haec oblata sunt quidem ab eo qui miserat in sacrificium Herculis propter praesentes autem datae sunt in fabricam navium triremis

vul@B744:21 @ misso autem in Aegypto Apollonio Mnesthei filio propter primatus Filometoris regis cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum propriis utilitatibus consulens profectus inde venit Ioppen et inde Hierosolymam

vul@B744:22 @ et magnifice ab Iasone et civitate susceptus cum facularum luminibus et laudibus ingressus est et inde Foenicen exercitum convertit

vul@B744:23 @ et post triennii tempus misit Iason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi et de negotiis necessariis responsa perlaturum

vul@B744:24 @ at ille commendatus regi cum magnificasset faciem potestatis eius in semet ipsum retorsit summum sacerdotium superponens Iasonem talenta argenti trecenta

vul@B744:25 @ acceptisque a rege mandatis venit nihil quidem dignum habens sacerdotio animos vero crudelis tyranni et ferae beluae iram gerens

vul@B744:26 @ et Iason quidem qui proprium fratrem captivaverat ipse deceptus profugus in ammaniten expulsus est regionem

vul@B744:27 @ Menelaus autem principatum quidem obtinuit de pecuniis vero regi promissis nihil agebat cum exactionem faceret Sostratus qui arce erat praepositus

vul@B744:28 @ nam ad hunc exactio vectigalium pertinebat quam ob causam utrique ad regem vocati

vul@B744:29 @ Menelaus motus est sacerdotio succedente Lysimacho fratre suo Sostratus autem praelatus est Cypris

vul@B744:30 @ et cum haec agerentur contigit Tarsenses et Mallotas seditionem movere eo quod Antiochidi concubinae regis dono essent dati

vul@B744:31 @ festinanter itaque rex venit sedare illos relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico

vul@B744:32 @ ratus autem Menelaus accepisse se tempus oportunum aurea quaedam vasa templo furatus donavit Andronico et alia vendiderat Tyro et per vicinas civitates

vul@B744:33 @ quod cum certissime cognovisset Onias arguebat eum ipse in loco tuto se continens Antiochiae secus Dafnen

vul@B744:34 @ unde Menelaus accedens ad Andronicum rogabat ut Onian interficeret qui cum venisset ad Onian et datis dextris cum iureiurando quamvis esset ei suspectus suasisset asylo procedere statim eum peremit non veritus iustitiam

vul@B744:35 @ ob quam causam non solum Iudaei sed et aliae quoque nationes indignabantur et moleste ferebant de nece tanti viri iniusta

vul@B744:36 @ sed regressum regem de Ciliciae locis adierunt Iudaei apud Antiochiam simul et Graeci conquerentes de iniqua nece Oniae

vul@B744:37 @ contristatus itaque ad animam Antiochus et flexus ad misericordiam lacrimas fudit recordatus defuncti sobrietatem et modestiam

vul@B744:38 @ accensusque animis Andronicum purpura exutum circumduci per totam civitatem iubet et eodem loco quo in Onian impietatem commiserat sacrilegum vita privari Domino illi dignam poenam tribuente

vul@B744:39 @ multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio et divulgata fama congregata est multitudo adversus Lysimachum multo iam auro exportato

vul@B744:40 @ turbis autem insurgentibus et animis ira repletis Lysimachus armatis fere tribus milibus iniquis manibus uti coepit duce quodam Tyranno aetate pariter et dementia provecto

vul@B744:41 @ sed ut intellexerunt conatum Lysimachi alii lapides alii fustes validos arripere quidam vero cinerem in Lysimachum iacere

vul@B744:42 @ et multi quidem vulnerati quidam autem et prostrati omnes vero in fugam versi sunt ipsum etiam sacrilegum secus aerarium interfecerunt

vul@B744:43 @ de his ergo coepit iudicium adversus Menelaum agitari

vul@B744:44 @ et cum venisset rex Tyrum ad ipsum negotium detulerunt missi viri tres a senioribus

vul@B744:45 @ et cum superaretur Menelaus promisit Ptolomeo multas pecunias ad suadendum regi

vul@B744:46 @ itaque Ptolomeus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit et a sententia deduxit

vul@B744:47 @ et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus absolvit miseros autem qui etiam si apud Scytas causam dixissent innocentes iudicarentur morte damnavit

vul@B744:48 @ cito ergo iniustam poenam dederunt qui pro civitate et populo et sacris vasis causam prosecuti sunt

vul@B744:49 @ quam ob rem Tyri quoque indignati erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt

vul@B744:50 @ Menelaus autem propter eorum qui in potentia erant avaritiam permanebat in potestate crescens in malitia et ad insidias civium

vul@B745:1 @ eodem tempore Antiochus secundam profectionem paravit in Aegyptum

vul@B745:2 @ contigit autem per universam Hierosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aera equites discurrentes auratas stolas habentes et hastis quasi cohortes armatas

vul@B745:3 @ et cursus equorum per ordines digestos et congressiones fieri comminus et scutorum motus et galeatorum multitudinem gladiis destrictis et telorum iactus et aureorum armorum splendorem omnisque generis loricarum

vul@B745:4 @ quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti

vul@B745:5 @ sed cum falsus rumor exisset tamquam vita excessisset Antiochus adsumptis Iason non minus mille viris repente adgressus est civitatem et civibus ad murum convolantibus ad ultimum adprehensa civitate Menelaus fugit in arcem

vul@B745:6 @ Iason vero non parcebat in caede civibus suis nec cogitabat prosperitatem adversus cognatos malum esse maximum arbitrans hostium et non civium se tropea capturum

vul@B745:7 @ et principatum quidem non obtinuit finem vero insidiarum suarum confusione cepit et profugus iterum abiit in Ammaniten

vul@B745:8 @ ad ultimum in exitum sui conclusus ab Areta Arabum tyrannum fugiens de civitate in civitatem omnibus odiosus ut refuga legum et execrabilis ut patriae et civium hostis in Aegyptum extrusus est

vul@B745:9 @ et qui multos de patria expulerat peregre periit Lacedemonas profectus quasi pro cognatione ibi refugium habiturus

vul@B745:10 @ et qui insepultos abiecerat multos ipse et inlamentatus et insepultus abicitur sepultura neque peregrina usus neque patrio sepulchro participans

vul@B745:11 @ his ita gestis suspicatus est rex societatem deserturos Iudaeos et ob hoc profectus ex Aegypto efferatis animis civitatem quidem armis cepit

vul@B745:12 @ iussit autem militibus interficere nec parcere occursantibus et per domos ascendentes trucidare

vul@B745:13 @ fiebant ergo caedes iuvenum ac seniorum mulierum et natorum exterminia virginumque et parvulorum neces

vul@B745:14 @ erant autem toto triduo octoginta milia interfecti quadraginta milia vincti

vul@B745:15 @ sed nec ista sufficiunt ausus est intrare templum universa terra sanctius Menelao ductore qui legum et patriae fuit proditor

vul@B745:16 @ et scelestis manibus sumens sancta vasa quae ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad ornatum loci et gloriam contrectabat indigne et contaminabat

vul@B745:17 @ ita alienatus mente Antiochus non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus propter quod et accidit circa locum despectio

vul@B745:18 @ alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos sicut Heliodorus qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum aerarium etiam hic statim adveniens flagellatus et repulsus utique fuisset ab audacia

vul@B745:19 @ verum non propter locum gentem sed propter gentem locum Dominus elegit

vul@B745:20 @ ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum postea autem fiet socius et bonorum et qui derelictus in ira Dei omnipotentis iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur

vul@B745:21 @ igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis velociter Antiochiam regressus est existimans se prae superbia terram ad navigandum pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem

vul@B745:22 @ reliquit autem et praepositos ad adfligendam gentem Hierosolymis quidem Philippum genere Frigem moribus crudeliorem eo ipso a quo constitutus est

vul@B745:23 @ in Garizin autem Andronicum et Menelaum qui gravius quam ceteri inminebant civibus

vul@B745:24 @ cumque adpositus esset contra Iudaeos misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus milibus praecipiens ei omnes perfectae aetatis interficere mulieres ac iuvenes vendere

vul@B745:25 @ qui cum venisset Hierosolymam pacem simulans quievit usque ad sanctum diem sabbati et tunc feriatis Iudaeis arma capere suis praecepit

vul@B745:26 @ omnesque qui ad spectaculum processerant trucidavit et civitatem cum armatis discurrens ingentem multitudinem peremit

vul@B745:27 @ Iudas autem Macchabeus qui decimus fuerat secesserat in desertum locum ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat et faeni cibo vescentes demorabantur ne participes essent coinquinationis

vul@B746:1 @ sed non post multum temporis misit rex senem quendam antiochenum qui conpelleret Iudaeos ut se transferrent a patriis et Dei legibus

vul@B746:2 @ contaminare etiam quod in Hierosolymis erat templum et cognominare Iovis Olympii et in Garizin prout erant hii qui locum inhabitabant Iovis Hospitalis

vul@B746:3 @ pessima autem universis et gravis malorum erat incursio

vul@B746:4 @ nam templum luxuria et comesationibus erat plenum et scortantium cum meretricibus sacratisque aedibus mulieres se ultro ingerebant intro ferentes ea quae non licebat

vul@B746:5 @ altare etiam plenum erat inlicitis quae legibus prohibebantur

vul@B746:6 @ neque autem sabbata custodiebantur neque dies sollemnes patrii servabantur nec simpliciter se quisquam Iudaeum esse confitebatur

vul@B746:7 @ ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia et cum Liberi sacra celebrarentur cogebantur hedera coronati Libero circumire

vul@B746:8 @ decretum autem exiit in proximas gentilium civitates suggerentibus Ptolomeis ut pari modo et ipsi adversus Iudaeos agerent ut sacrificarent

vul@B746:9 @ eos autem qui nollent transire ad instituta gentilium interficerent erat ergo videre miseriam

vul@B746:10 @ duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse quas infantibus ad ubera suspensis cum publice per civitatem circumduxissent per muros praecipitaverunt

vul@B746:11 @ alii vero ad proximas coeuntes speluncas et latenter sabbati diem celebrantes cum indicati essent Philippo flammis succensi sunt eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre

vul@B746:12 @ obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt ne abhorrescant propter adversos casus sed reputent ea quae acciderunt non ad interitum sed ad correptionem generis esse nostri

vul@B746:13 @ etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere sed statim ultiones adhibere magni beneficii est indicium

vul@B746:14 @ non enim sicut in aliis nationibus Dominus patienter expectat ut eas cum iudicii dies venerit in plenitudine peccatorum puniat

vul@B746:15 @ ita et in nobis statuit ut peccatis nostris in finem devolutis ita demum in nos vindicet

vul@B746:16 @ propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet corripiens vero in adversis populum suum non derelinquit

vul@B746:17 @ sed haec nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis iam autem veniendum est ad narrationem

vul@B746:18 @ igitur Eleazarus de primoribus scribarum vir aetate provectus et vultu decorus aperto ore hians conpellebatur carnem porcinam manducare

vul@B746:19 @ at ille gloriosam mortem magis quam odibilem vitam amplectens voluntarie praeibat ad supplicium

vul@B746:20 @ intuens autem quemadmodum oportet accedere patienter sustinens destinavit non admittere inlicita propter vitae amorem

vul@B746:21 @ hii autem qui adstabant iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam tollentes eum secreto rogabant adferri carnes quibus vesci ei licebat et simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus

vul@B746:22 @ ut hoc facto a morte liberaretur et propter veterem amicitiam hanc in eo facerent humanitatem

vul@B746:23 @ at ille cogitationem cepit aetatis ac senectutis suae eminentiam dignam et ingenuitatem nobilitatis canitiem atque a puero optimae conversationis et secundum sanctae et a Deo conditae legis constituta respondit cito dicens praemitti se velle in infernum

vul@B746:24 @ non enim aetatem nostram dignum est inquit fingere ut multi adulescentium arbitrati Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum

vul@B746:25 @ et ipsi propter meam simulationem et propter modicum corruptibilis vitae tempus decipiantur et per hoc maculam atque execrationem meae senectuti conquiram

vul@B746:26 @ nam et si in praesenti tempore suppliciis hominum eripiar sed manus Omnipotentis neque vivens neque defunctus effugiam

vul@B746:27 @ quam ob rem fortiter vitam excedendo senectute quidem dignus apparebo

vul@B746:28 @ adulescentibus autem exemplum forte relinquam si prompto animo ac fortiter pro gravissimis et sanctissimis legibus honesta morte perfungar his dictis confestim ad supplicium trahebatur

vul@B746:29 @ hii autem qui eum ducebant et paulo ante fuerant mitiores in iram versi sunt propter sermones ab eo dictos quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur

vul@B746:30 @ sed cum plagis perimeretur ingemuit et dixit Domine qui habes sanctam scientiam manifeste scis tu quia cum a morte possim liberari duros corporis sustineo dolores secundum animam vero propter timorem tuum libenter haec patior

vul@B746:31 @ et iste quidem hoc modo vita decessit non solum iuvenibus sed et universae genti memoriam mortis suae ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens

vul@B747:1 @ contigit autem et septem fratres cum matre adprehensos conpelli a rege contra fas ad carnes porcinas flagris et taureis cruciatos

vul@B747:2 @ unus autem ex illis qui erat primus sic ait quid quaeris et quid vis discere a nobis parati sumus mori magis quam patrias Dei leges praevaricari

vul@B747:3 @ iratus itaque rex iussit sartagines et ollas aeneas succendi quibus statim succensis

vul@B747:4 @ iussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam et cute capitis abstracta summas quoque manus ei et pedes praecidi ceteris eius fratribus et matre inspicientibus

vul@B747:5 @ et cum iam per omnia inutilis factus esset iussit ignem admoveri et adhuc spirantem torreri in sartaginem in qua cum diu cruciaretur ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter

vul@B747:6 @ dicentes Dominus Deus aspiciat veritatem et consolabitur in nobis quemadmodum protestationem cantici declaravit Moses et in servis suis consolabitur

vul@B747:7 @ mortuo itaque primo illo hoc modo sequentem deducebant ad inludendum et cute capitis eius cum capillis detracta interrogabant si manducaret priusquam toto corpore per membra singula puniretur

vul@B747:8 @ at ille respondens patria voce dixit non faciam propter quod et iste sequenti loco primi tormenta suscepit

vul@B747:9 @ et in ultimo spiritu constitutus ait tu quidem scelestissime in praesenti vita nos perdis sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternae vitae resurrectione suscitabit

vul@B747:10 @ post hunc tertius inludebatur et linguam postulatus cito protulit et manus constanter extendit

vul@B747:11 @ et cum fiducia ait e caelo ista possideo sed propter Dei leges nunc haec ipsa despicio quoniam ab ipso me ea recepturum spero

vul@B747:12 @ ita ut rex et qui cum ipso erant mirarentur adulescentis animum quod tamquam nihili duceret cruciatus

vul@B747:13 @ et hoc ita defuncto quartum similiter vexabant torquentes

vul@B747:14 @ et cum iam esset ad mortem sic ait potius est ab hominibus morti datos spem expectare a Deo iterum ab ipso resuscitandos tibi enim resurrectio ad vitam non erit

vul@B747:15 @ et cum admovissent quintum vexabant eum at ille respiciens in eum

vul@B747:16 @ dixit potestatem inter homines habens cum sis corruptibilis facis quod vis noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum

vul@B747:17 @ patienter sustine et videbis magna potestas ipsius qualiter te et semen tuum torquebit

vul@B747:18 @ post hunc ducebant et sextum et is mori incipiens sic ait noli frustra errare nos enim propter nosmet ipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum et digna admiratione facta sunt in nobis

vul@B747:19 @ tu autem ne existimes tibi inpune futurum quod contra Deum pugnare temptaveris

vul@B747:20 @ supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat

vul@B747:21 @ singulos illorum hortabatur patria voce fortiter repleta sapientia et femineae cogitationi masculinum animum inserens

vul@B747:22 @ dixit ad eos nescio qualiter in utero meo apparuistis neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam et singulorum membra non ego ipsa conpegi

vul@B747:23 @ sed enim mundi creator qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam sicut nunc vosmet ipsos despicitis propter leges eius

vul@B747:24 @ Antiochus autem contemni se arbitratus simul et exprobrantis voce despecta cum adhuc adulescentior superesset non solum verbis hortabatur sed et iuramento adfirmabat divitem se et beatum facturum et translatum a patriis legibus amicum habiturum et res necessarias praebiturum

vul@B747:25 @ sed ad ista cum adulescens nequaquam inclinaretur vocavit rex matrem et suadebat ut adulescenti fieret in salutem

vul@B747:26 @ cum autem multis eam verbis esset hortatus promisit suasuram se filio suo

vul@B747:27 @ itaque inclinata ad illum inridens crudelem tyrannum ait patria voce fili mi miserere mei quae te in utero decem menses portavi et lac triennio dedi et alui et in aetatem istam perduxi

vul@B747:28 @ peto nate aspicias in caelum et terram et ad omnia quae in eis sunt et intellegas quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum genus

vul@B747:29 @ ita fit ut non timeas carnificem istum sed dignus fratribus tuis effectus suscipe mortem ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam

vul@B747:30 @ cum haec illa adhuc diceret ait adulescens quem sustinetis non oboedio praecepto regis sed praecepto legis quae data est nobis per Mosen

vul@B747:31 @ tu vero qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos non effugies manum Dei

vul@B747:32 @ nos enim pro peccatis nostris haec patimur

vul@B747:33 @ et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus noster modicum iratus est sed iterum reconciliabitur servis suis

vul@B747:34 @ tu autem o sceleste et omnium hominum flagitiosissime noli frustra extolli vanis spebus in servos eius inflammatus

vul@B747:35 @ nondum enim omnipotentis Dei et omnia inspicientis iudicium effugisti

vul@B747:36 @ nam fratres mei modico nunc dolore sustentato sub testamento aeternae vitae effecti sunt tu vero iudicio Dei iustas superbiae poenas solves

vul@B747:37 @ ego autem sicut fratres mei animam et corpus meum trado pro patriis legibus invocans Deum maturius genti nostrae propitium fieri teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus

vul@B747:38 @ in me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira quae super omne genus nostrum iuste superducta est

vul@B747:39 @ tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius desaeviit indigne ferens derisum se

vul@B747:40 @ et hic itaque mundus obiit per omnia in Domino confidens

vul@B747:41 @ novissime autem et mater consummata est

vul@B747:42 @ igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis dictum

vul@B748:1 @ Iudas vero Macchabeus et qui cum illo erant introibant latenter in castella et convocantes cognatos et eos qui permanserant in iudaismo adsumentes eduxerunt ad sex milia viros

vul@B748:2 @ et invocabant Dominum ut respiceret in populum qui ab omnibus calcabatur misereretur templo quod contaminabatur ab impiis

vul@B748:3 @ misereretur etiam exterminio civitatis quae esset ilico conplananda et vocem sanguinis ad se clamantis audiret

vul@B748:4 @ memoraretur quoque iniquissimas mortes innocentium parvulorum et blasphemias nomini suo inlatas et indignaretur super his

vul@B748:5 @ at Macchabeus congregata multitudine intolerabilis gentibus efficiebatur ira enim Domini in misericordiam conversa est

vul@B748:6 @ et superveniens castellis et civitatibus inprovisus succendebat eas et oportuna loca occupans non paucas hostium strages dabat

vul@B748:7 @ maxime autem noctibus ad huiuscemodi excursus ferebatur et fama virtutis eius ubique diffundebatur

vul@B748:8 @ videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac frequentius res ei prospere cedere ad Ptolomeum ducem Coelesyriae et Foenicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis

vul@B748:9 @ at ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum datis ei permixtis gentibus armatis non minus viginti milibus ut universum Iudaeorum genus deleret adiuncto ei Gorgia viro militari

vul@B748:10 @ constituit autem Nicanor regi ut tributum Romanis quod erat dandum duo milia talentum de captivitate Iudaeorum suppleret

vul@B748:11 @ statimque ad maritimas misit civitates convocans ad coemptionem iudaeorum mancipiorum promittens se nonaginta mancipia talento distracturum non respiciens ad vindictam quae eum ab Omnipotente esset consecutura

vul@B748:12 @ Iudas autem ubi conperit indicavit his qui secum erant Iudaeis Nicanoris adventum

vul@B748:13 @ ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei iustitiae in fugam vertebantur

vul@B748:14 @ alii vero si quid eis supererat vendebant simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore qui eos priusquam in comminus veniret vendiderat

vul@B748:15 @ si non propter eos propter testamentum quod erat ad patres eorum et propter invocationem sancti et magnifici nominis eius super ipsos

vul@B748:16 @ convocatis autem Macchabeus septem milibus qui cum ipso erant rogabat ne hostibus reconciliarentur neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem sed fortiter contenderent

vul@B748:17 @ ante oculos habentes contumeliam quae in locum sanctum ab his iniuste esset inlata itemque et ludibria habitae civitatis iniuriam adhuc etiam veterum instituta convulsa

vul@B748:18 @ nam illi quidem armis confidunt ait simul et audacia nos autem in omnipotente Domino qui potest venientes adversus nos et universum mundum uno nutu delere confidimus

vul@B748:19 @ admonuit autem eos et de auxiliis Dei quae facta sunt erga parentes et sub Sennacherim centum octoginta quinque milia ut perierunt

vul@B748:20 @ et de proelio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia ut omnes ubi ad rem ventum est Macedonibus sociis haesitantibus ipsi sex milia soli peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum e caelo et beneficia pro his plurima consecuti sunt

vul@B748:21 @ his verbis constantes effecti sunt et pro legibus et patria mori parati

vul@B748:22 @ constituit itaque fratres suos duces utrique ordini Simonem et Iosepphum et Ionathan subiectis unicuique millenis et quingentenis

vul@B748:23 @ ad hoc etiam ab Ezra lecto illis sancto libro et dato signo adiutorio Dei in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore

vul@B748:24 @ et facto sibi adiutore Omnipotente interfecerunt super novem milia hominum maiorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere conpulerunt

vul@B748:25 @ pecuniis vero eorum qui ad emptionem ipsorum venerant sublatis ipsos usquequaque persecuti sunt

vul@B748:26 @ sed reverterunt hora conclusi nam erat ante sabbatum quam ob causam non perseveraverunt insequentes

vul@B748:27 @ arma autem ipsorum et spolia congregantes sabbatum agebant benedicentes Dominum qui liberavit eos in isto die misericordiae initium stillans in eos

vul@B748:28 @ post sabbatum vero debilibus et orfanis et viduis diviserunt spolia et residua ipsi cum suis habuere

vul@B748:29 @ his ita gestis et communiter ab omnibus facta obsecratione misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis reconciliaretur

vul@B748:30 @ et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se contendentes super viginti milia interfecerunt et munitiones excelsas obtinuerunt et plures praedas diviserunt aequam portionem debilibus pupillis et viduis sed et senioribus facientes

vul@B748:31 @ et cum arma eorum collegissent diligenter omnia conposuerunt in locis oportunis residua vero spolia Hierosolymam detulerunt

vul@B748:32 @ et phylarchen qui cum Timotheo erat interfecerunt virum scelestum qui in multis Iudaeos adflixerat

vul@B748:33 @ et cum epicinia agerent in Hierosolymis eos qui sacras ianuas incenderant id est Callistenen cum in quodam domicilio refugisset incenderunt digna ei mercede pro impietatibus suis reddita

vul@B748:34 @ facinorosissimus autem Nicanor qui mille negotiantes ad Iudaeorum venditionem adduxerat

vul@B748:35 @ humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat deposita veste gloriae per mediterranea fugiens solus venit Antiochiam summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus

vul@B748:36 @ et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Hierosolymorum praedicabat nunc protectorem Deum habere Iudaeos et ob ipsum invulnerabiles esse eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas

vul@B749:1 @ eodem tempore Antiochus inhoneste revertebatur de Perside

vul@B749:2 @ intraverat enim ea quae dicitur Persipolis et temptavit expoliare templa et civitatem opprimere sed multitudine ad arma concurrente in fugam versi sunt et ita contigit ut Antiochus post fugam turpiter rediret

vul@B749:3 @ et cum venisset circa Ecbatana recognovit quae erga Nicanorem et Timotheum gesta sunt

vul@B749:4 @ elatus autem ira arbitrabatur se iniuriam illorum qui se fugaverant posse in Iudaeos retorquere ideoque iussit agitari currum sine intermissione agens iter caelesti eum iudicio perurguente quod ita superbe locutus est venturum se Hierosolymam et congeriem sepulchri Iudaeorum eam facturum

vul@B749:5 @ sed qui universa conspicit Dominus Israhel percussit eum insanabili et invisibili plaga ut enim finivit hunc ipsum sermonem adprehendit eum dolor dirus viscerum et amara internorum tormenta

vul@B749:6 @ et quidem satis iuste quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera licet ille nullo modo a sua malitia cessaret

vul@B749:7 @ super haec autem superbia repletus ignem spirans animo in Iudaeos et praecipiens adcelerare negotium contigit illum impetu euntem de curru cadere et gravi corporis conlisione membra vexare

vul@B749:8 @ isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare supra humanum modum superbia repletus et montium altitudines in statera adpendere nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur manifestam Dei virtutem in semet ipso contestans

vul@B749:9 @ ita ut de corpore impii vermes scaturrirent ac viventes in doloribus carnes eius effluerent odore etiam illius et fetore exercitus gravaretur

vul@B749:10 @ et qui paulo ante sidera caeli contingere se arbitrabatur eum nemo poterat propter intolerantiam fetoris portare

vul@B749:11 @ hinc igitur coepit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire divina admonitus plaga per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus

vul@B749:12 @ et cum nec ipse iam fetorem suum ferre posset ita ait iustum est subditum esse Deo et mortalem non paria Deo sentire

vul@B749:13 @ orabat autem haec scelestus Dominum a quo non esset misericordiam consecuturus

vul@B749:14 @ et civitatem ad quam festinans veniebat ut eam ad solum deduceret et sepulchrum congestorum faceret nunc optat liberam reddere

vul@B749:15 @ et Iudaeos quos nec sepultura quidem se dignos habituros sed avibus ac feris diripiendos traditurum et cum parvulis exterminaturum dixerat aequales nunc Atheniensibus facturum pollicetur

vul@B749:16 @ templum etiam sanctum quod prius expoliaverat optimis donis ornaturum et sancta vasa multiplicaturum et pertinentes ad sacrificia sumptus de reditibus suis praestaturum

vul@B749:17 @ super haec et Iudaeum futurum et omnem locum terrae perambulaturum et praedicaturum Dei potestatem

vul@B749:18 @ sed non cessantibus doloribus supervenerat enim in eum iustum Dei iudicium desperans scripsit ad Iudaeos in modum deprecationis epistulam haec continentem

vul@B749:19 @ optimis civibus Iudaeis plurimam salutem et bene valere et esse felices rex et princeps Antiochus

vul@B749:20 @ si bene valetis et filii vestri et ex sententia vobis cuncta sunt maximas agimus gratias

vul@B749:21 @ et ego in infirmitate constitutus vestri autem benigne memor regressus de Persidis locis et infirmitate gravi adprehensus necessarium duxi pro communi utilitate curam habere

vul@B749:22 @ non desperans memet ipsum sed spem multam habeo effugiendi infirmitatem

vul@B749:23 @ respiciens autem quod et pater quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum ostendit qui post se susciperet principatum

vul@B749:24 @ ut si quid contrarium accideret aut difficile nuntiaretur scientes hii qui in regionibus erant cui esset rerum summa derelicta non turbarentur

vul@B749:25 @ ad haec considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes et eventum expectantes designavi filium meum Antiochum regem quem saepe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam et scripsi ad eum quae subiecta sunt

vul@B749:26 @ orate itaque vos et peto memores beneficiorum publice et privatim ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum

vul@B749:27 @ confido enim eum modeste et humane acturum et sequentem propositum meum communem vobis fore

vul@B749:28 @ igitur homicida et blasphemus pessime percussus et ut ipse alios tractaverat peregre in montibus miserabili obitu vita functus est

vul@B749:29 @ transferebat autem corpus Philippus conlactaneus eius qui metuens filium Antiochi ad Ptolomeum Filometora in Aegyptum abiit

vul@B7410:1 @ Macchabeus autem et qui cum illo erant Domino se protegente templum quidem et civitatem recepit

vul@B7410:2 @ aras autem quas alienigenae per plateas extruxerant itemque delubra demolitus est

vul@B7410:3 @ et purgato templo aliud altare fecerunt et de ignitis lapidibus igne concepto obtulerunt sacrificia post biennium et incensum et lucernas et panes propositionis posuerunt

vul@B7410:4 @ quibus gestis rogabant Dominum prostrati in terram ne amplius malis talibus inciderent sed et si quando peccassent ut ab ipso mitius corriperentur et non blasphemis ac barbaris hominibus traderentur

vul@B7410:5 @ qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat contigit eadem die purgationem fieri vicesima et quinta mensis qui fuit casleu

vul@B7410:6 @ et cum laetitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus more bestiarum egerant

vul@B7410:7 @ propter quod tyrsos et ramos virides et palmas praeferebant ei qui prosperavit mundari locum suum

vul@B7410:8 @ et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti Iudaeorum omnibus annis agere dies istos

vul@B7410:9 @ et Antiochi quidem qui appellatus est Nobilis vitae excessus ita se habuit

vul@B7410:10 @ nunc autem de Eupatore Antiochi filio impii quae gesta sunt narrabimus breviantes mala quae in bellis gesta sunt

vul@B7410:11 @ hic suscepto regno constituit super negotia regni Lysiam quendam Foenicis et Syriae militiae principem

vul@B7410:12 @ nam Ptolomeus qui dicebatur Macer iusti tenax erga Iudaeos esse instituit et praecipue propter iniquitatem quae facta erat in eos et pacifice agere cum eis

vul@B7410:13 @ sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem cum frequenter proditor audiret eo quod Cyprum creditus a Filometore Nobilem translatus etiam ab eo recessisset veneno vitam finivit

vul@B7410:14 @ Gorgias autem cum esset dux locorum adsumptis advenis frequenter Iudaeos debellabat

vul@B7410:15 @ Iudaei vero qui tenebant oportunas munitiones fugatos ab Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant

vul@B7410:16 @ hii vero qui erant cum Macchabeo per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones Idumeorum

vul@B7410:17 @ multaque vi insistentes loca obtinuerunt occurrentes interemerunt et omnes simul non minus a viginti milibus trucidaverunt

vul@B7410:18 @ quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas omnem adparatum ad repugnandum habentes

vul@B7410:19 @ Macchabeus ad eorum expugnationem relicto Simone et Ioseppho item Macchabeo eisque qui cum ipsis erant satis multis ipse ad eas quae amplius perurguebant pugnas conversus est

vul@B7410:20 @ hii vero qui cum Simone erant cupiditate ducti a quibusdam qui in turribus erant suasi sunt pecunia et septuaginta milibus didragmis acceptis dimiserunt quosdam effugere

vul@B7410:21 @ cum autem Macchabeo nuntiatum esset quod factum est congregatis principibus populi accusavit quod pecunia fratres vendidissent adversariis eorum dimissis

vul@B7410:22 @ hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres occupavit

vul@B7410:23 @ armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit

vul@B7410:24 @ Timotheus qui prius a Iudaeis fuerat superatus convocato exercitu peregrinae multitudinis et congregato exercitu asiano advenit quasi armis Iudaeam capturus

vul@B7410:25 @ Macchabeus autem et qui cum ipso erant adpropiante illo deprecabantur Deum caput terra aspergentes lumbosque ciliciis praecincti

vul@B7410:26 @ ad altaris crepidinem provoluti ut sibi propitius inimicis autem eorum esset inimicus et adversaretur sicut lex dicit

vul@B7410:27 @ et ita post orationem sumptis armis longius de civitate procedentes et proximi hostibus effecti resederunt

vul@B7410:28 @ primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem victoriae et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes illi autem ducem belli animum habebant

vul@B7410:29 @ sed cum vehemens pugna esset apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis frenis aureis decori ducatum Iudaeis praestantes

vul@B7410:30 @ ex quibus duo Macchabeum medium habentes armis suis circumseptum incolomem conservabant in adversarios autem tela et fulmina iaciebant ex quo et caecitate confusi et repleti perturbatione cadebant

vul@B7410:31 @ interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti

vul@B7410:32 @ Timotheus autem confugit in Gazara praesidium munitum cui praeerat Caereas

vul@B7410:33 @ Macchabeus autem et qui cum eo erant laetantes obsederunt praesidium diebus quattuor

vul@B7410:34 @ at hii qui in turres erant loci firmitate confisi super modum maledicebant et sermones nefandos iactabant

vul@B7410:35 @ sed cum dies quinta inlucesceret viginti iuvenes ex his qui cum Macchabeo erant accensi animis propter blasphemiam viriliter accesserunt ad murum et feroci animo incedentes ascendebant

vul@B7410:36 @ sed et alii similiter ascendentes turres portasque succendere adgressi atque ipsos maledicos vivos concremare

vul@B7410:37 @ per continuum autem biduum praesidio vastato Timotheum occultantem se in quodam reppertum loco peremerunt et fratrem illius Caerean et Apollofanem occiderunt

vul@B7410:38 @ quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum qui magna fecit cum Israhel et victoriam illi dedit

vul@B7411:1 @ sed parvo post tempore Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum praepositus graviter ferens de his quae acciderant

vul@B7411:2 @ congregatis octoginta milibus et equitatu universo veniebat adversus Iudaeos existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum

vul@B7411:3 @ templum vero in pecuniae quaestu sicut cetera delubra gentium habiturum et per singulos annos venale sacerdotium

vul@B7411:4 @ nusquam recogitans Dei potestatem sed mente effrenatus in multitudine peditum et in milibus equitum et in octoginta elefantis confidebat

vul@B7411:5 @ ingressus autem Iudaeam et adpropians Bethsurae quod erat in angusto loco ab Hierosolyma intervallo quinque stadiorum illud praesidium expugnabat

vul@B7411:6 @ ut autem Macchabeus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari praesidia cum fletu et lacrimis rogabant Dominum et omnis turba simul ut bonum angelum mitteret ad salutem Israhel

vul@B7411:7 @ et ipse primus Macchabeus sumptis armis ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis

vul@B7411:8 @ cumque pariter prompto animo procederent Hierosolymis apparuit praecedens eos eques in veste candida armis aureis hastam vibrans

vul@B7411:9 @ tum simul omnes benedixerunt misericordem Dominum et convaluerunt animis non solum homines sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare

vul@B7411:10 @ ibant igitur prompti de caelo habentes adiutorem et miserantem eos Dominum

vul@B7411:11 @ leonum autem impetu inruentes hostibus prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equites mille sescentos

vul@B7411:12 @ universos autem in fugam verterunt plures vero ex eis vulnerati nudi evaserunt sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit

vul@B7411:13 @ et quia non insensatus erat secum ipse reputans factam erga se diminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos Dei auxilio nitentes misit ad eos

vul@B7411:14 @ promisitque consensurum se omnibus quae iusta sunt et regem conpulsurum amicum fieri

vul@B7411:15 @ annuit autem Macchabeus precibus Lysiae in omnibus utilitati consulens et quaecumque Macchabeus scripsit Lysiae de Iudaeis ea rex concessit

vul@B7411:16 @ nam erant scriptae Iudaeis epistulae a Lysia quidem hunc modum continentes Lysias populo Iudaeorum salutem

vul@B7411:17 @ Iohannes et Abessalom qui missi sunt a vobis tradentes scripta postulabant ut ea quae per illos significabantur implerem

vul@B7411:18 @ quaecumque igitur regi potuerunt perferri exposui et quae res permittebat concessit

vul@B7411:19 @ si igitur in negotiis fidem conservaveritis etiam deinceps honorum vobis causa esse temptabo

vul@B7411:20 @ de ceteris autem per singula verbo mandavi et istis et his qui a me missi sunt conloqui vobiscum

vul@B7411:21 @ bene valete anno centesimo quadragesimo octavo dioscori die mensis vicesima et quarta

vul@B7411:22 @ regis autem epistula ista continebat rex Antiochus Lysiae fratri salutem

vul@B7411:23 @ patre nostro inter deos translato nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere et rebus suis adhibere diligentiam

vul@B7411:24 @ audivimus Iudaeos non consensisse patri ut transferrentur ad ritum Graecorum sed tenere velle suum institutum ac propterea postulare concedi sibi legitima sua

vul@B7411:25 @ volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse statuentes iudicavimus templum restitui illis ut agerent secundum maiorum suorum consuetudinem

vul@B7411:26 @ bene igitur feceris si miseris ad eos et dextram dederis ut cognita nostra voluntate bono animo sint et utilitatibus propriis deserviant

vul@B7411:27 @ ad Iudaeos autem regis epistula talis erat rex Antiochus senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem

vul@B7411:28 @ si valetis sic estis ut volumus sed et ipsi bene valemus

vul@B7411:29 @ adiit nos Menelaus dicens velle vos descendere ad vestros qui sunt apud nos

vul@B7411:30 @ his igitur qui commeant usque ad diem tricesimum mensis xandici damus dextras securitatis

vul@B7411:31 @ ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quae per ignorantiam gesta sunt

vul@B7411:32 @ misi autem et Menelaum qui vos adloquatur

vul@B7411:33 @ valete anno centesimo quadragesimo octavo xandici mensis quintadecima

vul@B7411:34 @ miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum populo Iudaeorum salutem

vul@B7411:35 @ de his quae Lysias cognatus regis concessit vobis et nos concessimus

vul@B7411:36 @ de quibus autem iudicavit referendum confestim aliquem mittite diligentius inter vos conferentes ut decernamus sicut congruit vobis nos enim Antiochiam accedimus

vul@B7411:37 @ ideoque festinate scribere ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis

vul@B7411:38 @ bene valete anno centesimo quadragesimo octavo quintadecima die mensis xandici

vul@B7412:1 @ his factis pactionibus Lysias pergebat ad regem Iudaei autem agriculturae operam dabant

vul@B7412:2 @ sed hii qui resederant Timotheus et Apollonius gehennae filius sed et Hieronimus et Demofon super hos et Nicanor cypriarches non sinebant eos in silentio agere et quiete

vul@B7412:3 @ Ioppitae vero tale quoddam flagitium perpetrarunt rogaverunt Iudaeos cum quibus habitabant ascendere scaphas quas paraverant cum uxoribus et filiis quasi nullis inimicitiis inter eos subiacentibus

vul@B7412:4 @ secundum communem itaque decretum civitatis et ipsis adquiescentibus pacisque causa nihil suspectum habentibus cum in altum processissent submerserunt non minus ducentos

vul@B7412:5 @ quam crudelitatem Iudas in suae gentis homines factam ut cognovit praecepit viris qui erant cum ipso et invocato iusto iudice Deo

vul@B7412:6 @ venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu succendit scaphas exusit eos autem qui ab igne refugerant gladio peremit

vul@B7412:7 @ et cum haec ita egisset discessit quasi iterum reversurus et universos Ioppitas eradicaturus

vul@B7412:8 @ sed cum cognovisset et eos qui erant Iamniae velle pari modo facere habitantibus secum Iudaeis

vul@B7412:9 @ Iamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus succendit ita ut lumen ignis pareret Hierosolymis ab stadiis ducentis quadraginta

vul@B7412:10 @ inde cum abissent novem stadiis et iter facerent ad Timotheum commiserunt cum eo Arabes quinque milia viri et equites quingenti

vul@B7412:11 @ cumque pugna valida fieret et auxilio Dei prospere cessisset residui victi Arabes petebant a Iuda dextras sibi dari promittentes pascua daturos et in ceteris profuturos

vul@B7412:12 @ Iudas autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit pacem dextrisque acceptis discessere ad tabernacula sua

vul@B7412:13 @ adgressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus murisque circumseptam quae a turbis habitabatur gentium promiscuarum cui nomen Caspin

vul@B7412:14 @ hii vero qui intus erant confidentes in stabilitate murorum et adparatu alimoniarum remissius agebant maledictis lacessentes Iudam ac blasphemantes et loquentes quae fas non est

vul@B7412:15 @ Macchabeus autem invocato magno mundi principe qui sine arietibus et machinis temporibus Iesu praecipitavit Hiericho inruit ferociter muris

vul@B7412:16 @ et capta civitate per Domini voluntatem inenarrabiles caedes fecit ita ut adiacens stagnum stadiorum duo latitudinis sanguine infectum fluere videretur

vul@B7412:17 @ inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta et venerunt in Characa ad eos qui dicuntur Tubianei Iudaeos

vul@B7412:18 @ et Timotheum quidem in illis locis conprehenderunt nulloque negotio perfecto regressus est relicto in quodam loco firmissimo praesidio

vul@B7412:19 @ Dositheus autem et Sosipater qui erant duces cum Macchabeo peremerunt a Timotheo relictos in praesidio decem milia viros

vul@B7412:20 @ at Macchabeus ordinatis circum se sex milibus et constitutis per cohortes adversus Timotheum processit habentem secum centum viginti milia peditum equitumque duo milia quingentos

vul@B7412:21 @ cognito autem Iudae adventu Timotheus praemisit mulieres et filios et reliquum adparatum in praesidium quod Carnion dicitur erat enim inexpugnabile et accessu difficile propter locorum angustias

vul@B7412:22 @ cumque cohors Iudae prima apparuisset timor hostibus incussus est ex praesentia Dei qui universa conspicit et in fugam versi sunt alius alio ita ut magis a suis deicerentur et gladiorum suorum ictibus debilitarentur

vul@B7412:23 @ Iudas autem vehementer instabat puniens profanos et prostravit ex eis triginta milia virorum

vul@B7412:24 @ ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatri et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur eo quod multorum ex Iudaeis parentes haberet ac fratres quos morte eius decipi eveniret

vul@B7412:25 @ et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum inlaesum eum dimiserunt propter fratrum salutem

vul@B7412:26 @ Iudas autem egressus est a Carnio interfectis viginti quinque milibus

vul@B7412:27 @ post horum fugam et necem movit exercitum ad Efron civitatem munitam in qua multitudo diversarum gentium habitabat et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant in hac autem machinae multae et telorum erat adparatus

vul@B7412:28 @ sed cum Omnipotentem invocassent qui potestate vires hostium confregit ceperunt civitatem et ex eis qui intus erant viginti quinque milia prostraverunt

vul@B7412:29 @ inde ad civitatem Scytarum abierunt quae ab Hierosolymis sescentis stadiis aberat

vul@B7412:30 @ contestantibus autem his qui apud Scytopolitas erant Iudaeis quod benigne ab eis haberentur etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint

vul@B7412:31 @ gratias agentes eis exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse venerunt Hierosolymam die sollemni septimanarum instante

vul@B7412:32 @ et post pentecosten abierunt contra Gorgiam praepositum Idumeae

vul@B7412:33 @ exivit autem cum peditibus tribus milibus et equitibus quadringentis

vul@B7412:34 @ quibus congressis contigit paucos ruere Iudaeorum

vul@B7412:35 @ Dositheus vero quidam de Bachenoris eques vir fortis Gorgiam tenebat et cum vellet illum capere vivum eques quidam de Thracibus inruit in eum umerumque eius amputavit atque ita Gorgias effugit in Marisa

vul@B7412:36 @ at illis qui cum Esdrin erant diutius pugnantibus et fatigatis invocavit Dominum Iudas adiutorem et ducem belli fieri

vul@B7412:37 @ incipiens voce patria et cum hymnis clamorem extollens fugam Gorgiae militibus incussit

vul@B7412:38 @ Iudas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam et cum septima dies superveniret secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatum egerunt

vul@B7412:39 @ et sequenti die venit cum suis Iudas ut corpora prostratorum tolleret et cum parentibus poneret in sepulchris paternis

vul@B7412:40 @ invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum quae apud Iamnian fuerunt a quibus lex prohibet Iudaeos omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse

vul@B7412:41 @ omnes itaque benedixerunt iustum iudicium Domini qui occulta fecerit manifesta

vul@B7412:42 @ atque ita ad preces conversi rogaverunt ut id quod factum erat delictum obliteraretur at vero fortissimus Iudas hortabatur populum conservare se sine peccato sub oculis videntes quae facta sint pro peccato eorum qui prostrati sunt

vul@B7412:43 @ et facta conlatione duodecim milia dragmas argenti misit Hierosolymam offerri pro peccato sacrificium bene et religiose de resurrectione cogitans

vul@B7412:44 @ nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret superfluum videretur et vanum orare pro mortuis

vul@B7412:45 @ et quia considerabat quod hii qui cum pietate dormitionem acceperant optimam haberent repositam gratiam

vul@B7412:46 @ sancta ergo et salubris cogitatio pro defunctis exorare ut a peccato solverentur

vul@B7413:1 @ anno centesimo quadragesimo nono cognovit Iudas Antiochum Eupatoris venire cum multitudine adversus Iudaeam

vul@B7413:2 @ et cum eo Lysiam procuratorem et praepositum negotiorum secum habentem peditum centum decem milia et equitum quinque milia et elefantos viginti duo currus cum falcibus trecentos

vul@B7413:3 @ commiscuit autem se illis et Menelaus et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum non pro patriae salute sed sperans se constitui in principatum

vul@B7413:4 @ sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum iussit ut eis est consuetudo conprehensum in eodem loco necari

vul@B7413:5 @ erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum aggestum undique habens cineris haec prospectum habebat in praeceps

vul@B7413:6 @ inde in cinerem deici iussit sacrilegum omnibus eum propellentibus ad interitum

vul@B7413:7 @ et tali lege praevaricatorem legis contigit mori nec terrae dari Menelaum

vul@B7413:8 @ et quidem satis iuste nam quia multa erga aram Dei delicta commisit cuius ignis et cinis erat sanctus ipse in cineris morte damnatus est

vul@B7413:9 @ sed rex mente effrenatus veniebat nequiorem se Iudaeis ostensurus

vul@B7413:10 @ quibus Iudas cognitis praecepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent quo sicut semper et nunc adiuvaret eos

vul@B7413:11 @ quippe qui lege et patria sanctoque templo privari vererentur ac populum qui nuper paululum respirasset ne sineret blasphemis rursum nationibus subdi

vul@B7413:12 @ omnibus itaque id simul facientibus et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et ieiuniis per triduum continuum prostratis hortatus est eos Iudas ut se praepararent

vul@B7413:13 @ ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Iudaeam et obtineret civitatem exire et Domini iudicio committere exitum rei

vul@B7413:14 @ dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori et hortatus suos ut fortiter dimicarent et usque ad mortem pro legibus templo civitate patria et civibus starent circa Modin exercitum constituit

vul@B7413:15 @ et dato signo suis Dei victoria iuvenibus fortissimis electis nocte adgressus aulam regiam in castris interfecit viros quattuor milia et maximum elefantorum cum his qui superpositi erant

vul@B7413:16 @ summoque metu ac perturbatione hostium replentes rebus prospere gestis abierunt

vul@B7413:17 @ hoc autem factum est die inlucescente adiuvante eum Domini protectione

vul@B7413:18 @ sed rex accepto gustu audaciae Iudaeorum arte difficultates locorum temptabat

vul@B7413:19 @ et Bethsurae quod erat Iudaeorum praesidium munitum castra admovebat sed fugabatur inpingebat minuebatur

vul@B7413:20 @ his autem qui intus erant Iudas necessaria mittebat

vul@B7413:21 @ enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de iudaico exercitu qui requisitus conprehensus conclusus est

vul@B7413:22 @ iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris dextram dedit accepit abiit

vul@B7413:23 @ commisit cum Iuda superatus est ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiae qui relictus erat super negotia mente consternatus Iudaeos deprecans subditusque eis iurat de omnibus quibus iustum visum est et reconciliatus obtulit sacrificium honorificavit templum et munera posuit

vul@B7413:24 @ Macchabeum amplexus est et fecit eum ab Ptolomaide usque Gerrenos ducem et principem

vul@B7413:25 @ ut autem venit Ptolomaidam graviter ferebant Ptolomenses amicitiae conventionem indignantes ne forte foedus inrumperent

vul@B7413:26 @ tunc ascendit Lysias tribunal et exposuit rationem et populum sedavit regressusque est Antiochiam et hoc modo regi profectio et reditus processit

vul@B7414:1 @ sed post triennii tempus cognovit Iudas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portum Tripoli ascendisse ad loca oportuna

vul@B7414:2 @ et tenuisse regiones adversus Antiochum et eius ducem Lysiam

vul@B7414:3 @ Alchimus autem quidam qui summus sacerdos fuerat sed voluntarie coinquinatus est temporibus commixtionis considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare

vul@B7414:4 @ venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno offerens ei auream coronam et palmam super haec et tallos qui templi esse videbantur et ipsa quidem die siluit

vul@B7414:5 @ tempus autem oportunum dementiae suae nanctus convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quibus rebus et consiliis Iudaei niterentur

vul@B7414:6 @ respondit ipsi qui dicuntur Asidei Iudaeorum quibus praeest Iudas Macchabeus bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse quietum

vul@B7414:7 @ nam et ego defraudatus parentum gloria dico autem summo sacerdotio huc veni

vul@B7414:8 @ primo quidem utilitatibus regis fidem servans secundo autem etiam civibus consulens nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur

vul@B7414:9 @ sed his singulis oro rex cognitis et regioni et generi secundum pervulgatam omnibus humanitatem tuam prospice

vul@B7414:10 @ nam quamdiu superest Iudas inpossibile est pacem esse negotiis

vul@B7414:11 @ talibus autem ab hoc dictis et ceteri amici hostiliter habentes adversus Iudam inflammaverunt Demetrium

vul@B7414:12 @ qui statim Nicanorem praepositum elefantorum ducem misit Iudaeam

vul@B7414:13 @ datis mandatis ipsum quidem Iudam caperet eos vero qui cum illo erant dispergeret et constitueret Alchimum maximi templi summum sacerdotem

vul@B7414:14 @ tunc gentes quae de Iudaea fugerant Iudam segregatim se Nicanori miscebant miserias et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum existimantes

vul@B7414:15 @ audito itaque Iudaei Nicanoris adventu et conventu nationum conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit eum in aeternum custodiret quique suam portionem signis evidentibus protegit

vul@B7414:16 @ imperante autem duce statim inde moverunt et convenerunt ad castellum Dessau

vul@B7414:17 @ Simon vero frater Iudae commiserat cum Nicanore sed conterritus est repentino adventu adversariorum

vul@B7414:18 @ Nicanor tamen audiens virtutem comitum Iudae et animi magnitudinem quam pro patriae certaminibus habebant sanguine iudicium facere metuebat

vul@B7414:19 @ quam ob rem misit Possidonium et Theodotum et Matthathiam ut darent dextras atque acciperent

vul@B7414:20 @ et cum diu de his consilium ageretur et ipse dux ad multitudinem rettulisset omnium una fuit sententia amicitiis annuere

vul@B7414:21 @ itaque diem constituerunt qua secreto inter se agerent et a singulis sellae prolatae sunt et positae

vul@B7414:22 @ praecepit autem Iudas armatos esse locis oportunis ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur et congruum conloquium fecerunt

vul@B7414:23 @ morabatur autem Nicanor Hierosolymis et nihil inique agebat gregesque turbarum quae congregatae fuerant dimisit

vul@B7414:24 @ habebat autem semper Iudam carum ex animo erat vero inclinatus

vul@B7414:25 @ rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare nuptias fecit quiete egit communiterque vivebant

vul@B7414:26 @ Alchimus autem videns caritatem illorum ad invicem et conventiones venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem rebus alienis adsentare Iudamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse

vul@B7414:27 @ itaque rex exasperatus et pessimis huius criminationibus inritatus scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de amicitiae conventione iubere tamen Macchabeum citius vinctum mittere Antiochiam

vul@B7414:28 @ quibus cognitis Nicanor consternabatur et graviter ferebat si ea quae convenerant irrita faceret nihil laesus a viro

vul@B7414:29 @ sed quia regi resistere non poterat oportunitatem observabat qua praeceptum perficeret

vul@B7414:30 @ at Macchabeus videns austerius secum agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem intellegens non ex bono esse austeritatem istam paucis suorum congregatis occultavit se a Nicanore

vul@B7414:31 @ quod ut ille cognovit fortiter se a viro praeventum venit ad maximum et sanctissimum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus iussit sibi tradi virum

vul@B7414:32 @ quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset qui quaerebatur extendens manum ad templum

vul@B7414:33 @ iuravit nisi mihi vinctum Iudam tradideritis istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hoc Libero patri consecrabo

vul@B7414:34 @ et his dictis abiit sacerdotes autem protendentes manus in caelum invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum haec dicentes

vul@B7414:35 @ tu Domine qui universitatis nullius indiges voluisti templum habitationis tuae fieri in nobis

vul@B7414:36 @ et nunc sancte sanctorum omnium Domine conserva in aeternum inpollutam domum istam quae nuper mundata est

vul@B7414:37 @ Razias autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori vir amator civitatis et bene audiens qui pro adfectu pater Iudaeorum appellabatur

vul@B7414:38 @ hic multis temporibus continentiae propositum tenuit in iudaismo corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia

vul@B7414:39 @ volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Iudaeos misit milites quingentos ut eum conprehenderent

vul@B7414:40 @ putabat enim si illum decepisset se cladem maximam Iudaeis inlaturum

vul@B7414:41 @ turbis autem inruere domum eius et ianuam disrumpere atque ignem admovere cupientibus cum iam conprehenderetur gladio se petit

vul@B7414:42 @ eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et contra natales suos indignis iniuriis agi

vul@B7414:43 @ sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset et turbae intra ostia inrumperent recurrens audenter ad murum praecipitavit semet ipsum viriliter in turbas

vul@B7414:44 @ quibus velociter locum dantibus casui eius venit per mediam cervicem

vul@B7414:45 @ et cum adhuc spiraret accensis animis surrexit cum et sanguis eius magno fluxu deflueret saucius cursu turbam pertransiit

vul@B7414:46 @ et stans super petram quandam praeruptam et iam exsanguis effectus conplexus intestina sua utrisque manibus proiecit super turbas invocans Dominatorem vitae ac spiritus ut haec illi iterum redderet atque ita vita defunctus est

vul@B7415:1 @ Nicanor autem ut conperit Iudam esse in locis Samariae cogitavit die sabbati cum omni impetu committere

vul@B7415:2 @ Iudaeis vero qui illum per necessitatem sequebantur dicentibus ne ita ferociter et barbare feceris sed honorem tribue diei sanctificationis et honora eum qui universa conspicit

vul@B7415:3 @ at ille infelix interrogavit si est potens in saeculo qui imperavit agi diem sabbatorum

vul@B7415:4 @ et respondentibus illis est Dominus vivus ipse in caelo potens qui iussit agi septimam diem

vul@B7415:5 @ at ille ait et ego potens sum super terram qui impero sumi arma et negotia regis impleri tamen non obtinuit ut consilium perficeret

vul@B7415:6 @ et Nicanor quidem cum summa superbia erectus cogitaverat commune tropeum statuere de Iuda

vul@B7415:7 @ Macchabeus autem confidebat semper cum omni spe auxilium sibi a Domino adfuturum

vul@B7415:8 @ et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum sed in mente haberent adiutoria sibi facta de caelo et nunc sperarent ab Omnipotente adfuturam sibi victoriam

vul@B7415:9 @ et adlocutus illos de lege et prophetis admonens etiam certaminum quae fecerant prius promptiores eos constituit

vul@B7415:10 @ et ita animis eorum erectis simul ostendens gentium fallaciam et iuramentorum praevaricationem

vul@B7415:11 @ singulos autem illorum armavit non clypei et hastae munitione sed sermonibus optimis et hortationibus exposito digno fide somnio per quod universos laetificavit

vul@B7415:12 @ erat autem huiusmodi visus Onian qui fuerat summus sacerdos virum bonum et benignum verecundum visu modestum moribus et eloquio decorum et qui a puero in virtutibus exercitatus sit manus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum

vul@B7415:13 @ post haec apparuisse et alium virum aetate et gloria mirabilem et magni decoris habitudine circa illum

vul@B7415:14 @ respondentem vero Onian dixisse hic est fratrum amator et populi Israhel hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate Hieremias propheta Dei

vul@B7415:15 @ extendisse autem Hieremiam dexteram et dedisse Iudae gladium aureum dicentem

vul@B7415:16 @ accipe sanctum gladium munus a Deo quo deicies adversarios populi mei Israhel

vul@B7415:17 @ exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde de quibus extolli possit impetus et animi iuvenum confortari statuerunt dimicare et confligere fortiter ut virtus de negotiis iudicaret eo quod civitas et sancta et templum periclitaretur

vul@B7415:18 @ erat enim pro uxoribus et filiis itemque pro fratribus et cognatis minor sollicitudo maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi

vul@B7415:19 @ sed et eos qui in civitate erant non minima sollicitudo habebat pro his qui congressi erant

vul@B7415:20 @ et cum iam omnes sperarent iudicium futurum hostisque adesset atque exercitus esset ordinatus bestiae equitesque oportuno in loco conpositi

vul@B7415:21 @ considerans Macchabeus adventum multitudinis et adparatum varium armorum ac ferocitatem bestiarum extendens manum in caelum prodigia facientem Dominum invocavit qui non secundum armorum potentiam sed prout ipsi placet dat dignis victoriam

vul@B7415:22 @ dixit autem invocans hoc modo tu Domine misisti angelum tuum sub Ezechia rege Iudae et interfecisti de castris Sennacherim centum octoginta quinque milia

vul@B7415:23 @ et nunc Dominator caelorum mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui

vul@B7415:24 @ ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum et hic quidem ita peroravit

vul@B7415:25 @ Nicanor autem et qui cum ipso erant cum tubis et canticis admovebant

vul@B7415:26 @ Iudas vero et qui cum eo erant invocato Deo per orationes congressi sunt

vul@B7415:27 @ manu quidem pugnantes sed cordibus Dominum orantes prostraverunt non minus triginta milia praesentia Dei magnifice delectati

vul@B7415:28 @ cumque cessassent et cum gaudio redirent cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis

vul@B7415:29 @ facto itaque clamore et perturbatione suscitata patria voce omnipotentem Dominum benedicebant

vul@B7415:30 @ praecepit autem Iudas qui per omnia corpore et animo emori pro civibus paratus erat caput Nicanoris et manum cum umero abscisam Hierosolymam perferri

vul@B7415:31 @ quo cum convenisset convocatis contribulibus et sacerdotibus ad altare arcersiit et eos qui in arce erant

vul@B7415:32 @ et ostenso capite Nicanoris et manu nefaria quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est

vul@B7415:33 @ linguam etiam impii Nicanoris praecisam iussit particulatim avibus dari manum autem dementis contra templum suspendi

vul@B7415:34 @ omnes igitur caeli Dominum benedixerunt dicentes benedictus qui locum suum incontaminatum conservavit

vul@B7415:35 @ suspendit autem Nicanoris caput in summa arce evidens ut esset et manifestum sit auxilii Dei

vul@B7415:36 @ itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate praeterire

vul@B7415:37 @ habere autem celebritatem tertiadecima die mensis adar quod dicitur voce syriaca pridie Mardochei die

vul@B7415:38 @ igitur his erga Nicanorem gestis et ex illis temporibus ab Hebraeis civitate possessa ego quoque in his finem faciam sermonis

vul@B7415:39 @ et siquidem bene et ut historiae conpetit et ipse velim si autem minus digne concedendum est mihi

vul@B771:1 @ Domine Deus omnipotens patrum nostrorum, Abraham, Isaac et Iacob et semini eorum iusto,

vul@B771:2 @ qui fecisti caelum et terram cum omni ornatu eorum,

vul@B771:3 @ qui signasti mare verbo praecepti tui, qui conclusisti abyssum et signasti terribili et laudabili nomini tuo,

vul@B771:4 @ quod omnes pavent et tremunt a vultu virtutis tuae.

vul@B771:5 @ et insustentabilis ira super peccatores comminationis tuae,

vul@B771:6 @ inmensa vero et investigabilis misericordia promissionis tuae,

vul@B771:7 @ quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram, longanimis et multum misericors et paenitens super malitias hominum. tu autem Domine, secundum bonitatem tuam promisisti paenitentiam remissionis peccatorum,

vul@B771:8 @ et tu Deus iustorum, non posuisti paenitentiam iustis Abraham, Isaac et Iacob, his qui tibi non peccaverunt.

vul@B771:9 @ quoniam peccavi super numerum harenae maris, multiplicatae sunt iniquitates meae.

vul@B771:10 @ incurvatus sum multo vinculo ferri et non est respiratio mihi, quia excitavi iracundiam tuam et malum coram te feci, statuens abominationes et multiplicans offensiones.

vul@B771:11 @ et nunc flecto genua cordis mei, precans ad te bonitatem, Domine.

vul@B771:12 @ peccavi Domine, peccavi et iniquitatem meam agnosco.

vul@B771:13 @ peto rogans te Domine remitte mihi, remitte mihi, ne simul perdas me cum iniquitatibus meis neque in aeternum reserves mala mihi,

vul@B771:14 @ quia indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam.

vul@B781:1 @ hic psalmus proprie scriptus David et extra numerum cum pugnavit cum Goliad pusillus eram inter fratres meos et adulescentior in domo patris mei pascebam oves patris mei

vul@B781:2 @ manus meae fecerunt organum digiti mei aptaverunt psalterium

vul@B781:3 @ et quis adnuntiabit Domino meo ipse Dominus ipse omnium exaudiet

vul@B781:4 @ ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei et unxit me in misericordia unctionis suae

vul@B781:5 @ fratres mei boni et magni et non fuit beneplacitum in eis Domino

vul@B781:6 @ exivi obviam alienigenae et maledixit mihi in simulacris suis

vul@B791:1 @ Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quae est in superioribus Galileae supra Naasson post viam quae ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem Sephet

vul@B791:2 @ cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit

vul@B791:3 @ ita ut omnia quae habere poterat cotidie concaptivis fratribus qui erant ex genere inpertiret

vul@B791:4 @ cumque esset iunior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen puerile gessit in opere

vul@B791:5 @ denique cum irent omnes ad vitulos aureos quos Hieroboam fecerat rex Israhel hic solus fugiebat consortia omnium

vul@B791:6 @ et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israhel omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens

vul@B791:7 @ ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem

vul@B791:8 @ haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat

vul@B791:9 @ cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei

vul@B791:10 @ ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato

vul@B791:11 @ igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua

vul@B791:12 @ et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum

vul@B791:13 @ et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis

vul@B791:14 @ et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem quaecumque facere voluisset

vul@B791:15 @ pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate et monita salutis dabat eis

vul@B791:16 @ cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti

vul@B791:17 @ et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui erat ex tribu eius sub chirografo dedit illi memoratum pondus argenti

vul@B791:18 @ post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius eius pro eo et filios Israhel exosos haberet in conspectu suo

vul@B791:19 @ Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis

vul@B791:20 @ esurientes alebat nudis vestimenta praebebat et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat

vul@B791:21 @ denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Iudaea plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israhel Tobias sepeliebat corpora eorum

vul@B791:22 @ at ubi nuntiatum est regi iussit eum occidi et tulit ei omnem substantiam eius

vul@B791:23 @ Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit quia multi diligebant eum

vul@B791:24 @ post dies vero quadraginta et quinque occiderunt regem filii ipsius

vul@B791:25 @ et reversus est Tobias ad domum suam omnisque facultas eius restituta est ei

vul@B792:1 @ post haec vero cum esset dies festus Domini et factum esset prandium bonum in domo Tobis

vul@B792:2 @ dixit filio suo vade et adduc aliquos ex tribu nostra timentes Deum et epulentur nobiscum

vul@B792:3 @ cumque abisset reversus nuntiat unum ex filiis Israhel iugulatum iacere in platea statimque exiliens de accubitu suo relinquens prandium ieiunus pervenit ad corpus

vul@B792:4 @ tollensque illud portavit ad domum suam occulte ut dum sol occubuisset caute sepeliret eum

vul@B792:5 @ cumque occultasset corpus manducavit panem cum luctu et tremore

vul@B792:6 @ memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos prophetam dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum

vul@B792:7 @ cum vero sol occubuisset abiit et sepelevit eum

vul@B792:8 @ arguebant autem illum omnes proximi sui dicentes iam huius rei causa interfici iussus es et vix effugisti mortis imperium et iterum sepelis mortuos

vul@B792:9 @ sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus sepeliebat ea

vul@B792:10 @ contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura veniens domum iactasset se iuxta parietem et obdormisset

vul@B792:11 @ ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora insiderent super oculos eius fieretque caecus

vul@B792:12 @ hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi ut posteris daretur exemplum patientiae eius sicut et sancti Iob

vul@B792:13 @ nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit et mandata eius custodierit non est contristatus contra Deum quod plaga caecitatis evenerit ei

vul@B792:14 @ sed inmobilis in Dei timore permansit agens gratias Deo omnibus diebus vitae suae

vul@B792:15 @ nam sicut beato Iob insultabant reges ita isti parentes et cognati eius et inridebant vitam eius dicentes

vul@B792:16 @ ubi est spes tua pro qua elemosynas et sepulturas faciebas

vul@B792:17 @ Tobias vero increpabat eos dicens nolite ita loqui

vul@B792:18 @ quoniam filii sanctorum sumus et vitam illam expectamus quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo

vul@B792:19 @ Anna vero uxor eius ibat ad textrinum opus cotidie et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat deferebat

vul@B792:20 @ unde factum est ut hedum caprarum accipiens detulisset domi

vul@B792:21 @ cuius cum vocem balantis vir eius audisset dixit videte ne forte furtivus sit reddite eum dominis suis quia non licet nobis ex furto aliquid aut edere aut contingere

vul@B792:22 @ ad haec uxor eius irata respondit manifeste vana facta est spes tua et elemosynae tuae modo paruerunt

vul@B792:23 @ atque his et aliis huiusmodi verbis exprobrabat ei

vul@B793:1 @ tunc Tobias ingemuit et coepit orare cum lacrimis

vul@B793:2 @ dicens iustus es Domine et omnia iudicia tua iusta sunt et omnes viae tuae misericordia et veritas et iudicium

vul@B793:3 @ et nunc Domine memor esto mei ne vindictam sumas de peccatis meis neque reminiscaris delicta mea vel parentum meorum

vul@B793:4 @ quoniam non oboedivimus praeceptis tuis et traditi sumus in direptionem et captivitatem et mortem et in fabulam et in inproperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos

vul@B793:5 @ et nunc Domine magna iudicia tua quia non egimus secundum praecepta tua et non ambulavimus sinceriter coram te

vul@B793:6 @ et nunc Domine secundum voluntatem tuam fac mecum et praecipe in pace recipi spiritum meum expedit enim mihi mori magis quam vivere

vul@B793:7 @ eadem itaque die contigit ut Sarra filia Raguhel in civitate Medorum ut et ipsa audiret inproperium ab una ex ancillis patris sui

vul@B793:8 @ quoniam tradita fuerat septem viris et daemonium nomine Asmodeus occiderat eos mox ut ingressi fuissent ad eam

vul@B793:9 @ ergo cum pro culpa sua increparet puellam respondit ei dicens amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram interfectrix virorum tuorum

vul@B793:10 @ numquid et me occidere vis sicut et iam septem occidisti ad hanc vocem perrexit in superiori cubiculo domus suae et tribus diebus et tribus noctibus non manducavit neque bibit

vul@B793:11 @ sed in oratione persistens lacrimis deprecabatur Dominum ut ab isto inproperio liberaret eam

vul@B793:12 @ factum est autem tertia die dum conpleret orationem benedicens Dominum

vul@B793:13 @ dixit benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum qui cum iratus fueris misericordiam facies et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te

vul@B793:14 @ ad te Domine faciem meam converto ad te oculos meos converto

vul@B793:15 @ peto Domine ut de vinculo inproperii huius absolvas me aut certe desuper terra eripias me

vul@B793:16 @ tu scis Domine quia numquam concupivi virum et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia

vul@B793:17 @ numquam cum ludentibus miscui me neque cum his qui in levitate ambulant participem me praebui

vul@B793:18 @ virum autem cum timore tuo non libidine mea consensi suscipere

vul@B793:19 @ et aut ego indigna fui illis aut illi mihi forsitan digni non fuerunt quia forsitan viro alio conservasti me

vul@B793:20 @ non est enim in hominis potestate consilium tuum

vul@B793:21 @ hoc autem certum habet omnis qui colit te quia vita eius si in probatione fuerit coronabitur si autem in tribulatione fuerit liberabitur et si in correptione fuerit ad misericordiam tuam pervenire licebit

vul@B793:22 @ non enim delectaris in perditionibus nostris quia post tempestatem tranquillum facis et post lacrimationem et fletum exultationem infundis

vul@B793:23 @ sit nomen tuum Deus Israhel benedictum in saecula

vul@B793:24 @ in illo tempore exauditae sunt preces amborum in conspectu gloriae summi Dei

vul@B793:25 @ et missus est angelus Domini sanctus Rafahel ut curaret ambos quorum uno tempore fuerat oratio in conspectu Domini recitata

vul@B794:1 @ igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset vocavit ad se Tobiam filium suum

vul@B794:2 @ dixitque ei audi fili mi verba oris mei et ea in corde tuo quasi fundamentum construe

vul@B794:3 @ cum acceperit Deus animam meam corpus meum sepeli et honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae eius

vul@B794:4 @ memor enim esse debes quae et quanta pericula passa sit propter te in utero suo

vul@B794:5 @ cum autem et ipsa conpleverit tempus vitae suae sepelies eam circa me

vul@B794:6 @ omnibus autem diebus vitae tuae Deum in mente habe et cave ne aliquando peccato consentias et praetermittas praecepta Dei nostri

vul@B794:7 @ ex substantia tua fac elemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini

vul@B794:8 @ quomodo potueris ita esto misericors

vul@B794:9 @ si multum tibi fuerit abundanter tribue si exiguum fuerit etiam exiguum libenter inpertire stude

vul@B794:10 @ praemium enim tibi bonum thesaurizas in die necessitatis

vul@B794:11 @ quoniam elemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non patietur animam ire in tenebras

vul@B794:12 @ fiducia magna erit coram summo Deo elemosyna omnibus qui faciunt eam

vul@B794:13 @ adtende tibi fili mi ab omni fornicatione et praeter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire

vul@B794:14 @ superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio

vul@B794:15 @ quicumque aliquid tibi operatus fuerit statim mercedem ei restitue et merces mercennarii apud te omnino non maneat

vul@B794:16 @ quod ab alio odis fieri tibi vide ne alteri tu aliquando facias

vul@B794:17 @ panem tuum cum esurientibus et egenis comede et de vestimentis tuis nudos tege

vul@B794:18 @ panem tuum et vinum super sepulturam iusti constitue et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus

vul@B794:19 @ consilium semper a sapiente perquire

vul@B794:20 @ omni tempore benedic Deum et pete ab eo ut vias tuas dirigat et omnia consilia tua in ipso permaneant

vul@B794:21 @ indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti dum infantulus esses Gabelo in Rages civitate Medorum et chirografum eius apud me habeo

vul@B794:22 @ et ideo perquire quomodo ad eum pervenias et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti et restituas ei chirografum suum

vul@B794:23 @ noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus sed multa bona habemus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene

vul@B795:1 @ tunc Tobias respondit patri suo et dixit omnia quaecumque praecepisti mihi faciam pater

vul@B795:2 @ quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit neque ego illum quod signum dabo illi sed neque viam qua pergatur illuc aliquando cognovi

vul@B795:3 @ tunc pater suus respondit illi et dixit chirografum quidem eius penes me habeo quem dum illi ostenderis statim restituet

vul@B795:4 @ sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat tecum salva mercede sua dum adhuc vivo ut recipias ea

vul@B795:5 @ tunc egressus Tobias invenit iuvenem splendidum stantem praecinctum et quasi paratum ad ambulandum

vul@B795:6 @ et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit unde te habemus bone iuvenis

vul@B795:7 @ at ille respondit ex filiis Israhel et Tobias dixit ei nosti viam quae ducit in regionem Medorum

vul@B795:8 @ cui respondit novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quae posita est in monte Exbathanis

vul@B795:9 @ cui Tobias ait sustine me obsecro donec haec ipsa nuntiem patri meo

vul@B795:10 @ tunc ingressus indicavit universa haec patri suo super quae admiratus pater rogat ut introiret ad eum

vul@B795:11 @ ingressus itaque salutavit eum et dixit gaudium tibi semper sit

vul@B795:12 @ et Tobias ait quale mihi gaudium erit qui in tenebris sedeo et lumen caeli non video

vul@B795:13 @ cui ait iuvenis forti animo esto in proximo est ut a Deo cureris

vul@B795:14 @ dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam

vul@B795:15 @ et dixit ei angelus ego eum ducam et reducam ad te

vul@B795:16 @ cui Tobias respondit rogo te indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu

vul@B795:17 @ cui Rafahel angelus dixit genus quaeris mercennarii an ipsum mercennarium qui cum filio tuo eat

vul@B795:18 @ sed ne forte sollicitum te reddam ego sum Azarias Ananiae magni filius

vul@B795:19 @ et Tobias respondit ex magno genere es tu sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum

vul@B795:20 @ dixit autem illi angelus ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum

vul@B795:21 @ respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus eius comitetur vobiscum

vul@B795:22 @ tunc paratis omnibus quae erant in via portanda fecit Tobias vale patri et matri suae et ambulaverunt ambo simul

vul@B795:23 @ cumque profecti essent coepit flere mater eius et dicere baculum senectutis nostrae tulisti et transmisisti a nobis

vul@B795:24 @ numquam esset ipsa pecunia pro qua misisti eum

vul@B795:25 @ sufficiebat enim nobis paupertas nostra ut divitias conputaremus hoc quod videbamus filium nostrum

vul@B795:26 @ dixitque ei Tobias noli flere salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt eum

vul@B795:27 @ credo enim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei et bene disponat omnia quae circa ipsum geruntur ita ut cum gaudio revertatur ad nos

vul@B795:28 @ ad hanc vocem cessavit mater eius flere et tacuit

vul@B796:1 @ profectusque est Tobias et canis secutus est eum et mansit prima mansione iuxta fluvium Tigris

vul@B796:2 @ et exivit ut lavaret pedes suos et ecce piscis inmanis exivit ad devorandum eum

vul@B796:3 @ quem expavescens clamavit voce magna dicens Domine invadet me

vul@B796:4 @ et dixit ei angelus adprehende brancia eius et trahe eum ad te quod cum fecisset adtraxit eum in sicco et palpitare coepit ante pedes eius

vul@B796:5 @ tunc dixit ei angelus extentera hunc piscem et cor eius et fel eius et iecur repone tibi sunt enim haec necessaria ad medicamenta utiliter

vul@B796:6 @ quod cum fecisset assavit carnes eius et secum sustulerunt in via cetera salierunt quae sufficerent eis quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum

vul@B796:7 @ tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei obsecro te Azarias frater ut dicas mihi quod remedium habebunt ista quae de pisce servare iussisti

vul@B796:8 @ respondensque dixit ei cordis eius particulam si super carbones ponas fumus eius extricat omne daemonium sive a viro sive a muliere ita ut ultra non accedat ad eos

vul@B796:9 @ [

vul@B796:10 @ et dixit ei ubi vis ut maneamus

vul@B796:11 @ respondensque angelus ait est hic Raguhel nomine propinquus vir de tribu tua et hic habet filiam nomine Sarram sed neque masculum neque feminam ullum habet alium praeter eam

vul@B796:12 @ tibi debetur omnis substantia eius et oportet te eam accipere coniugem

vul@B796:13 @ pete ergo eam a patre eius et dabit tibi eam uxorem

vul@B796:14 @ tunc respondit Tobias et dixit audio quia tradita est viris septem et mortui sunt sed et haec audivi quia daemonium illos occidit

vul@B796:15 @ timeo ergo ne forte mihi haec eveniant et cum sim unicus parentibus meis deponam senectutem illorum cum tristitia ad infernum

vul@B796:16 @ tunc angelus Rafahel dixit ei audi me et ostendam tibi qui sunt quibus praevalere potest daemonium

vul@B796:17 @ hii namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se sua mente excludant et suae libidini ita vacent sicut equus et mulus in quibus non est intellectus habet potestatem daemonium super eos

vul@B796:18 @ tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea

vul@B796:19 @ ipsa autem nocte incenso iecore piscis fugabitur daemonium

vul@B796:20 @ secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris

vul@B796:21 @ tertia autem nocte benedictione consequeris ut filii ex vobis incolomes procreentur

vul@B796:22 @ transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore Domini amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine Abrahae benedictionem in filiis consequaris

vul@B797:1 @ ingressi sunt autem ad Raguhelem et suscepit eos Raguhel cum gaudio

vul@B797:2 @ intuensque Tobiam Raguhel dixit Annae uxori suae quam similis est iuvenis iste consobrino meo

vul@B797:3 @ et cum haec dixisset ait unde estis iuvenes fratres nostri at illi dixerunt ex tribu Nepthalim sumus ex captivitate Nineven

vul@B797:4 @ dixit illis Raguhel nostis Tobiam fratrem meum qui dixerunt novimus

vul@B797:5 @ cumque multa bona loquerentur de eo dixit angelus ad Raguhel Tobias de quo interrogas pater huius est

vul@B797:6 @ et misit se Raguhel et cum lacrimis osculatus est eum et plorans super collum eius

vul@B797:7 @ dixit benedictio sit tibi fili mi quia boni et optimi viri filius es

vul@B797:8 @ et Anna uxor eius et Sarra filia ipsorum lacrimatae sunt

vul@B797:9 @ postquam autem locuti sunt praecepit Raguhel occidi arietem et parari convivium cumque hortaretur eos discumbere ad prandendum

vul@B797:10 @ Tobias dixit hic ego hodie non manducabo neque bibam nisi prius petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Sarram filiam tuam

vul@B797:11 @ quo audito verbo Raguhel expavit sciens quid evenerit illis septem viris et timere coepit ne forte et huic similiter accideret et cum nutaret et non daret ullum petenti responsum

vul@B797:12 @ dixit ei angelus noli timere dare illam isti quoniam huic timenti Deum debetur coniux filia tua propterea alius non potuit habere illam

vul@B797:13 @ tunc dixit Raguhel non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit

vul@B797:14 @ et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista coniungeretur cognationi suae secundum legem Mosi et nunc noli dubium gerere quod tibi eam non tradam

vul@B797:15 @ et adprehendens dexteram filiae suae dexterae Tobiae tradidit dicens Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob sit vobiscum et ipse coniungat vos impleatque benedictionem suam in vobis

vul@B797:16 @ et accepta carta fecerunt conscriptionem coniugii

vul@B797:17 @ et post haec epulati sunt benedicentes Deum

vul@B797:18 @ vocavitque ad se Raguhel Annam uxorem suam et praecepit ei ut praepararet alterum cubiculum

vul@B797:19 @ et introduxit in eum Sarram filiam suam et lacrimata est

vul@B797:20 @ dixitque ei forti animo esto filia mi Dominus caeli det tibi gaudium pro taedio quo perpessa es

vul@B798:1 @ postquam vero cenaverunt introduxerunt iuvenem ad eam

vul@B798:2 @ recordatus itaque Tobias sermonem angeli protulit de cassidile suo partem iecoris posuitque eam super carbones vivos

vul@B798:3 @ tunc Rafahel angelus adprehendit daemonium et religavit eum in deserto superioris Aegypti

vul@B798:4 @ tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei Sarra exsurge deprecemus Deum hodie et cras et secundum cras quia istis tribus noctibus Deo iungimur tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio

vul@B798:5 @ filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi sicut et gentes quae ignorant Deum

vul@B798:6 @ surgentes autem pariter instanter orabant ambo ut sanitas daretur eis

vul@B798:7 @ dixitque Tobias Domine Deus patrum nostrorum benedicant te caeli et terra et mare fontes et flumina et omnis creatura tua quae in eis sunt

vul@B798:8 @ tu fecisti Adam de limo terrae dedistique ei adiutorium Evam

vul@B798:9 @ et nunc Domine tu scis quia non luxuriae causa accipio sororem meam sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum

vul@B798:10 @ dixit itaque Sarra miserere nobis Domine miserere nobis et consenescamus ambo pariter sani

vul@B798:11 @ et factum est circa pullorum cantum accersiri iussit Raguhel servos suos et abierunt pariter ut foderent sepulchrum

vul@B798:12 @ dicebat enim ne simili modo evenerit ei quod et ceteris illis septem qui sunt ingressi ad eam

vul@B798:13 @ cumque parassent fossam reversus ad uxorem suam Raguhel dixit

vul@B798:14 @ mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est ut sepeliam illum antequam inlucescat

vul@B798:15 @ at illa mittens unam ex ancillis suis ingressa cubiculum repperitque eos incolomes secum pariter dormientes

vul@B798:16 @ reversa nuntiavit bonum nuntium et benedixerunt Deum Raguhel videlicet et Anna uxor eius

vul@B798:17 @ et dixerunt benedicimus te Domine Deus Israhel quia non contigit nobis quemadmodum putabamus

vul@B798:18 @ fecisti enim nobiscum misericordiam tuam et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos

vul@B798:19 @ misertus es autem duobus unicis fac eos Domine in plenius benedicere te et sacrificium tibi laudis tuae et suae sanitatis offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra

vul@B798:20 @ statimque praecepit servis suis Raguhel ut replerent fossam quam fecerant priusquam lucesceret

vul@B798:21 @ uxori autem suae dixit ut instrueret convivium et praepararet omnia quae in cibos erant iter agentibus necessaria

vul@B798:22 @ duas quoque vaccas pingues et quattuor arietes occidi fecit et parari epulas omnibus vicinis suis et cunctis amicis

vul@B798:23 @ et adiuravit Raguhel Tobiam ut duas ebdomadas moraretur apud eum

vul@B798:24 @ de omnibus autem quae possidebat Raguhel dimidiam partem dedit Tobiae et fecit hanc scripturam ut pars dimidia quae supererat post obitum eorum Tobis dominio deveniret

vul@B799:1 @ tunc vocavit ad se Tobias angelum quem quidem hominem aestimabat et dixit ei Azarias frater peto ut auscultes verba mea

vul@B799:2 @ si me ipsum tradam tibi servum non ero condignus providentiae tuae

vul@B799:3 @ tamen obsecro ut adsumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages Medorum reddasque ei chirografum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas

vul@B799:4 @ scis enim ipse quoniam numerat dies pater meus et si tardavero una die plus contristatur anima eius

vul@B799:5 @ et certe vides quomodo Raguhel coniuraverit me cuius adiuramentum spernere non possum

vul@B799:6 @ tunc Rafahel adsumens quattuor ex servis Raguhelis et duos camelos in Rages Medorum perrexit et inveniens Gabelum dedit ei chirografum suum et recepit omnem pecuniam

vul@B799:7 @ indicavitque ei de Tobia filio Tobiae omnia quae gesta sunt fecitque eum secum venire ad nuptias

vul@B799:8 @ cumque ingressus esset domum Raguhelis invenit Tobiam discumbentem et exiliens osculati sunt se alterutrum flevit itaque Gabelus et benedixit Deum

vul@B799:9 @ et dixit benedicat te Dominus Deus Israhel quia filius es viri optimi et iusti et timentis Deum et elemosynas facientis

vul@B799:10 @ et dicatur benedictio super uxorem tuam et super parentes vestros

vul@B799:11 @ et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum a Deo Israhel qui regnat in saecula saeculorum

vul@B799:12 @ cumque omnes dixissent amen accesserunt ad convivium sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant

vul@B7910:1 @ cum vero moras faceret Tobias causa nuptiarum sollicitus erat pater eius Tobias dicens putas quare moratur filius meus aut quare detentus est ibi

vul@B7910:2 @ putasne Gabelus mortuus est et nemo illi reddet pecuniam

vul@B7910:3 @ coepit autem contristari nimis ipse et Anna uxor eius cum eo et coeperunt ambo simul flere eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos

vul@B7910:4 @ flebat igitur mater eius inremediabilibus lacrimis atque dicebat heu heu me fili mi ut quid te misimus peregrinari lumen oculorum nostrorum baculum senectutis nostrae solacium vitae nostrae spem posteritatis nostrae

vul@B7910:5 @ omnia in te uno habentes te non debuimus dimittere ire a nobis

vul@B7910:6 @ cui dicebat Tobias tace et noli turbari sanus est filius noster satis fidelis est vir ille cum quo misimus eum

vul@B7910:7 @ illa autem nullo modo consolari poterat sed cotidie exiliens circumspiciebat et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur ut procul videret eum si fieri possit venientem

vul@B7910:8 @ at vero Raguhel dicebat ad generum suum mane hic et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum

vul@B7910:9 @ cui Tobias dixit ego novi quia pater meus et mater mea modo dies conputant et cruciatur spiritus eorum in ipsis

vul@B7910:10 @ cumque verbis multis rogaret Raguhel Tobiam et ille eum nulla ratione vellet audire tradidit ei Sarram et dimidiam partem omnis substantiae suae in pueris et in puellis et in pecudibus et in camelis et in pecunia multa et salvum atque gaudentem dimisit eum a se

vul@B7910:11 @ dicens angelus Domini sanctus sit in itinere vestro perducatque vos incolomes et inveniatis omnia recte circa conparentes vestros et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar

vul@B7910:12 @ et adprehendentes parentes filiam suam osculati sunt eam et dimiserunt ire

vul@B7910:13 @ monentes eam honorare soceros diligere maritum regere familiam gubernare domum et se ipsam inreprehensibilem exhibere

vul@B7911:1 @ cumque reverterentur pervenerunt ad Charram quae est in medio itinere contra Nineven undecimo die

vul@B7911:2 @ dixit angelus Tobias frater scis quemadmodum reliquisti patrem tuum

vul@B7911:3 @ si placet itaque tibi praecedamus et lento gradu insequentur iter nostrum familiae simul cum coniuge tua et cum animalibus

vul@B7911:4 @ cumque hoc placuisset ut irent dixit Rafahel ad Tobiam tolle tecum ex felle piscis erit enim necessarium tulit itaque Tobias ex felle illo et abierunt

vul@B7911:5 @ Anna vero sedebat secus viam in supercilio montis unde respicere poterat de longinquo

vul@B7911:6 @ et dum ex eodem loco specularetur adventum eius vidit a longe et ilico agnovit venientem filium suum et currens nuntiavit viro suo dicens ecce venit filius tuus

vul@B7911:7 @ dixitque Rafahel ad Tobiam adubi introieris domum tuam statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum

vul@B7911:8 @ statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis quod portas tecum scias enim quoniam mox aperientur oculi eius et videbit pater tuus lumen caeli et in aspectu tuo gaudebit

vul@B7911:9 @ tunc praecucurrit canis qui simul fuerat in via et quasi nuntius adveniens blandimento suae caudae gaudebat

vul@B7911:10 @ unde contigit ut exsurgens caecus pater coepit offendens pedibus currere et data manu puero occurrit in obviam filio suo

vul@B7911:11 @ et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua et coeperunt flere prae gaudio

vul@B7911:12 @ cumque adorassent Dominum et gratias egissent consederunt

vul@B7911:13 @ tunc sumens Tobias de felle piscis linivit oculos patri suo

vul@B7911:14 @ et sustinens quasi dimidiam fere horam coepit albugo ex oculis eius quasi membrana ovi egredi

vul@B7911:15 @ quem adprehendens Tobias traxit ab oculis eius statimque visum recepit

vul@B7911:16 @ et glorificabant Deum ipse videlicet et uxor eius et omnes qui sciebant eum

vul@B7911:17 @ dicebatque Tobias benedico te Domine Deus Israhel quoniam tu castigasti me et tu sanasti me et ecce video Tobiam filium meum

vul@B7911:18 @ ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii eius et omnes familiae et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo

vul@B7911:19 @ et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei quae fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat

vul@B7911:20 @ veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiae gaudentes ad Tobin congratulantes ei de omnibus bonis quae circa illum ostenderat Deus

vul@B7911:21 @ et per septem dies epulantes omnes gaudio magno gavisi sunt

vul@B7912:1 @ tunc vocavit ad se Tobias filium suum dixitque ei quid possumus dare viro isti sancto qui venit tecum

vul@B7912:2 @ respondens Tobias dixit pater quam mercedem dabimus ei aut quid dignum poterit esse beneficiis eius

vul@B7912:3 @ me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit uxorem ipse me habere fecit et daemonium ab ea conpescuit gaudium parentibus eius fecit me ipsum a devoratione piscis eripuit te quoque fecit videre lumen caeli et bonis omnibus per eum repleti sumus quid illi ad haec dignum poterimus dare

vul@B7912:4 @ sed peto te pater mi ut roges eum si forte dignabitur medietatem de omnibus quae adlata sunt sibi adsumere

vul@B7912:5 @ et vocantes eum pater scilicet et filius tulerunt eum in partem et rogare coeperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quae adtulerant acceptam habere

vul@B7912:6 @ tunc dixit eis occulte benedicite Deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini illi quoniam fecit vobiscum misericordiam suam

vul@B7912:7 @ etenim sacramentum regis abscondere bonum est opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est

vul@B7912:8 @ bona est oratio cum ieiunio et elemosyna magis quam thesauros auri condere

vul@B7912:9 @ quoniam elemosyna a morte liberat et ipsa est quae purgat peccata et faciet invenire vitam aeternam

vul@B7912:10 @ qui autem faciunt peccatum et iniquitatem hostes sunt animae suae

vul@B7912:11 @ manifesto ergo vobis veritatem et non abscondam a vobis sermonem occultum

vul@B7912:12 @ quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte sepeliebas ego obtuli orationem tuam Domino

vul@B7912:13 @ et quia acceptus eras Deo necesse fuit ut temptatio probaret te

vul@B7912:14 @ et nunc misit me Dominus ut curarem te et Sarram uxorem filii tui a daemonio liberarem

vul@B7912:15 @ ego enim sum Rafahel angelus unus ex septem qui adstamus ante Dominum

vul@B7912:16 @ cumque haec audissent turbati sunt et trementes ceciderunt super faciem suam

vul@B7912:17 @ dixitque eis angelus pax vobis nolite timere

vul@B7912:18 @ etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei ipsum benedicite et cantate illi

vul@B7912:19 @ videbar quidem vobiscum manducare et bibere sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor

vul@B7912:20 @ tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite Deum et narrate omnia mirabilia eius

vul@B7912:21 @ et cum haec dixisset ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt

vul@B7912:22 @ tunc prostrati per horas tres in faciem benedixerunt Deum et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia eius

vul@B7913:1 @ aperiens autem Tobias senior os suum benedixit Dominum et dixit magnus es Domine in aeternum et in omnia saecula regnum tuum

vul@B7913:2 @ quoniam tu flagellas et salvas deducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam

vul@B7913:3 @ confitemini Domino filii Israhel et in conspectu gentium laudate eum

vul@B7913:4 @ quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non est alius Deus omnipotens praeter eum

vul@B7913:5 @ ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam

vul@B7913:6 @ aspicite ergo quae fecit vobiscum et cum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum exaltate in operibus vestris

vul@B7913:7 @ ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi quoniam ostendit maiestatem suam in gentem peccatricem

vul@B7913:8 @ convertimini itaque peccatores et facite iustitiam coram Deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam

vul@B7913:9 @ ego autem et anima mea in eo laetabimur

vul@B7913:10 @ benedicite Dominum omnes electi eius agite dies laetitiae et confitemini illi

vul@B7913:11 @ Hierusalem civitas Dei castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum

vul@B7913:12 @ confitere Domino in bonis et benedic Deum saeculorum ut reaedificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes captivos et gaudeas in omnia saecula saeculorum

vul@B7913:13 @ luce splendida fulgebis et omnes fines terrae adorabunt te

vul@B7913:14 @ nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes adorabunt Dominum in te et terram tuam in sanctificatione habebunt

vul@B7913:15 @ nomen magnum invocabunt in te

vul@B7913:16 @ maledicti erunt qui contempserint te et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te benedictique erunt qui aedificaverint te

vul@B7913:17 @ tu autem laetaberis in filiis tuis quoniam omnes benedicentur et congregabuntur ad Dominum

vul@B7913:18 @ beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pace tua

vul@B7913:19 @ anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam

vul@B7913:20 @ beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Hierusalem

vul@B7913:21 @ portae Hierusalem ex sapphyro et zmaragdo aedificabuntur et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius

vul@B7913:22 @ ex lapide candido et mundo omnes plateae eius sternentur et per vicos eius alleluia cantabitur

vul@B7913:23 @ benedictus Dominus qui excitavit eam ut sit regnum eius in saecula saeculorum super eam amen

vul@B7914:1 @ et consummati sunt sermones Tobi et posteaquam inluminatus est vixit annis quadraginta duobus et vidit filios nepotum suorum

vul@B7914:2 @ conpletis itaque annis centum duobus sepultus est honorifice in Nineven

vul@B7914:3 @ quinquaginta namque et sex annorum oculorum lumen amisit sexagenarius vero recepit

vul@B7914:4 @ reliquum vero vitae suae in gaudio fuit et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace

vul@B7914:5 @ in hora autem mortis suae vocavit ad se Tobiam filium suum et septem iuvenes filios eius nepotes suos dixitque eis

vul@B7914:6 @ prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israhel revertentur ad eam

vul@B7914:7 @ omnis autem deserta terra eius replebitur et domus Dei quae in ea incensa est iterum reaedificabitur ibique revertentur omnes timentes Deum

vul@B7914:8 @ et relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem et inhabitabunt in ea

vul@B7914:9 @ et gaudebunt in ea omnes adorantes regem Israhel

vul@B7914:10 @ audite ergo filii mei patrem vestrum servite Domino in veritate et inquirite ut faciatis quae sunt placita illi

vul@B7914:11 @ et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et elemosynas ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua

vul@B7914:12 @ nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc

vul@B7914:13 @ video enim quoniam iniquitas eius finem dabit ei

vul@B7914:14 @ factum est autem post obitum matris suae Tobias abscessit ex Nineven cum uxore sua et filiis et reversus est ad soceros suos

vul@B7914:15 @ invenitque eos incolomes in senectute bona et curam eorum gessit et ipse clausit oculos eorum et omnem hereditatem domus Raguhel ipse percepit viditque quintam generationem filios filiorum suorum

vul@B7914:16 @ et conpletis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum

vul@B801:1 @ diligite iustitiam qui iudicatis terram sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum

vul@B801:2 @ quoniam invenitur ab his qui non temptant illum apparet autem eis qui fidem habent in illum

vul@B801:3 @ perversae enim cogitationes separant a Deo probata autem virtus corripit insipientes

vul@B801:4 @ quoniam in malivolam animam non intrabit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis

vul@B801:5 @ sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu et corripietur superveniente iniquitate

vul@B801:6 @ benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis eius scrutator est verus et linguae illius auditor

vul@B801:7 @ quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis

vul@B801:8 @ propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec praeteriet illum corripiens iudicium

vul@B801:9 @ in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius

vul@B801:10 @ quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur

vul@B801:11 @ custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest et a detractione parcite linguae quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam

vul@B801:12 @ nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque adquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum

vul@B801:13 @ quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum

vul@B801:14 @ creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra

vul@B801:15 @ iustitia enim inmortalis est

vul@B801:16 @ impii autem manibus et verbis arcessierunt illam et aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam quoniam digni sunt qui sunt ex parte illius

vul@B802:1 @ dixerunt enim apud se cogitantes non recte exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae et non est refrigerium in fine hominis et non est qui agnitus sit reversus ab inferis

vul@B802:2 @ quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam non fuerimus quoniam fumus afflatus est in naribus nostris et sermo scintillae ad commovendum cor nostrum

vul@B802:3 @ quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis aer et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur quae fugata est a radiis solis et a calore illius adgravata

vul@B802:4 @ et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus et nemo memoriam habebit operum nostrorum

vul@B802:5 @ umbrae enim transitus est tempus nostrum et non est reversio finis nostri quoniam consignata est et nemo revertetur

vul@B802:6 @ venite ergo et fruamur bonis quae sunt et utamur creaturam tamquam in iuventute celeriter

vul@B802:7 @ vino pretioso et unguentis nos impleamus et non praetereat nos flos temporis

vul@B802:8 @ coronemus nos rosis antequam marcescant nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra

vul@B802:9 @ ubique relinquamus signa laetitiae quoniam haec est pars nostra et haec est sors

vul@B802:10 @ opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec veterani revereamur canos multi temporis

vul@B802:11 @ sit autem fortitudo nostra lex iniustitiae quod infirmum est enim inutile invenitur

vul@B802:12 @ circumveniamus ergo iustum quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae

vul@B802:13 @ promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat

vul@B802:14 @ factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum

vul@B802:15 @ gravis est nobis etiam ad videndum quoniam dissimilis est aliis vita illius et inmutatae sunt viae eius

vul@B802:16 @ tamquam nugaces aestimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab inmunditiis et praefert novissima iustorum et gloriatur patrem Deum se habere

vul@B802:17 @ videamus ergo si sermones illius veri sunt et temptemus quae ventura sunt illi et sciemus quae erunt novissima illius

vul@B802:18 @ si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit eum de manu contrariorum

vul@B802:19 @ contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus reverentiam illius et probemus patientiam ipsius

vul@B802:20 @ morte turpissima condemnemus illum erit enim ei respectus ex sermonibus illius

vul@B802:21 @ haec cogitaverunt et erraverunt excaecavit enim illos malitia eorum

vul@B802:22 @ et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt iustitiae nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum

vul@B802:23 @ quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem suae similitudinis fecit illum

vul@B802:24 @ invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum

vul@B802:25 @ imitantur autem illum qui sunt ex parte illius

vul@B803:1 @ iustorum autem animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis

vul@B803:2 @ visi sunt in oculis insipientium mori et aestimata est adflictio exitus illorum

vul@B803:3 @ et quod a nobis est iter exterminii illi autem sunt in pace

vul@B803:4 @ et si coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum inmortalitate plena est

vul@B803:5 @ et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se

vul@B803:6 @ tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum

vul@B803:7 @ fulgebunt et tamquam scintillae in harundineto discurrent

vul@B803:8 @ iudicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit Dominus illorum in perpetuum

vul@B803:9 @ qui confidunt in illum intellegent veritatem et fideles in dilectione adquiescent illi quoniam donum et pax est electis illius

vul@B803:10 @ impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem habebunt qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt

vul@B803:11 @ sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est et vacua est spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia opera illorum sunt

vul@B803:12 @ mulieres eorum insensatae sunt et nequissimi filii eorum

vul@B803:13 @ maledicta creatura illorum quoniam felix sterilis incoinquinata quae non scivit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum

vul@B803:14 @ et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Domini acceptissima

vul@B803:15 @ bonorum enim laborum gloriosus est fructus et quae non concidat radix sapientiae

vul@B803:16 @ filii autem adulterorum inconsummati erunt et ab iniquo toro semen exterminabitur

vul@B803:17 @ et si quidem longae vitae erunt in nihilum conputabuntur et sine honore erit novissima senectus illorum

vul@B803:18 @ et si celerius defuncti fuerint non habebunt spem nec in die agnitionis adlocutionem

vul@B803:19 @ nationis enim iniquae dirae sunt consummationes

vul@B804:1 @ melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines

vul@B804:2 @ cum praesens est imitantur illam et desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum praemium vincens

vul@B804:3 @ multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuria vitulamina non dabunt radices altas nec stabile firmamentum conlocabunt

vul@B804:4 @ et si in ramis in tempore germinaverint infirmiter posita a vento commovebuntur et a nimietate ventorum eradicabuntur

vul@B804:5 @ confringentur rami inconsummati et fructus illorum inutilis et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti

vul@B804:6 @ ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua

vul@B804:7 @ iustus autem si morte praeoccupatus fuerit in refrigerio erit

vul@B804:8 @ senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum conputata cani sunt autem sensus hominibus

vul@B804:9 @ et aetas senectutis vita inmaculata

vul@B804:10 @ placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus est

vul@B804:11 @ raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio decipiat animam illius

vul@B804:12 @ fascinatio enim nugacitatis obscurat bona et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia

vul@B804:13 @ consummatus in brevi explevit tempora multa

vul@B804:14 @ placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia

vul@B804:15 @ quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et respectus in electos illius

vul@B804:16 @ condemnat autem iustus mortuus vivos impios et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti

vul@B804:17 @ videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus et quare munierit illum Dominus

vul@B804:18 @ videbunt enim et contemnent illos autem Dominus inridebit

vul@B804:19 @ et erunt post haec decidentes sine honore et in contumelia inter mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos sine voce et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes et memoria illorum periet

vul@B804:20 @ venient in cogitatione peccatorum suorum timidi et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum

vul@B805:1 @ tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt et qui abstulerunt labores illorum

vul@B805:2 @ videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis

vul@B805:3 @ dicent inter se paenitentiam agentes et per angustiam spiritus gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine inproperii

vul@B805:4 @ nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore

vul@B805:5 @ quomodo conputati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est

vul@B805:6 @ ergo erravimus a via veritatis et iustitiae lumen non luxit nobis et sol non est ortus nobis

vul@B805:7 @ lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles viam autem Domini ignoravimus

vul@B805:8 @ quid nobis profuit superbia aut quid divitiarum iactatio contulit nobis

vul@B805:9 @ transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius percurrens

vul@B805:10 @ et tamquam navis quae pertransit fluctuantem aquam cuius cum praeterierit non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus

vul@B805:11 @ aut avis quae transvolat in aere nullum invenitur argumentum itineris illius sed tantum sonitus est alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris aerem commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius

vul@B805:12 @ aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum divisus aer continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius

vul@B805:13 @ sic et nos nati continuo desivimus esse et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere in malignitate autem nostra consumpti sumus

vul@B805:14 @ talia dixerunt et peccaverunt

vul@B805:15 @ quoniam spes impii tamquam lanugo est quae a vento tollitur et tamquam spuma gracilis quae a procella dispergitur et tamquam fumus qui a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis

vul@B805:16 @ iusti autem in perpetuum vivent et apud Dominum est merces eorum et cogitatio illorum apud Altissimum

vul@B805:17 @ ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos

vul@B805:18 @ accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum

vul@B805:19 @ induet pro torace iustitiam et accipiet pro galea iudicium certum

vul@B805:20 @ sumet scutum inexpugnabilem aequitatem

vul@B805:21 @ acuet autem duram iram in lanceam et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos

vul@B805:22 @ ibunt directae emissiones fulgorum et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur et ad certum locum insilient

vul@B805:23 @ et a petrosa ira plenae mittentur grandines et scandescet in illos aqua maris et flumina concurrent duriter

vul@B805:24 @ contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbedo venti dividet illos et ad heremiam perducet omnem terram iniquitatis et malignitas evertet sedes potentium

vul@B806:1 @ melior est sapientia quam vires et vir prudens magis quam fortis

vul@B806:2 @ audite ergo reges et intellegite discite iudices finium terrae

vul@B806:3 @ praebete aures vos qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum

vul@B806:4 @ quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur

vul@B806:5 @ quoniam cum essetis ministri regni illius non recte iudicastis neque custodistis legem iustitiae neque secundum voluntatem Dei ambulastis

vul@B806:6 @ horrende et cito apparebit vobis quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt fiet

vul@B806:7 @ exiguo enim conceditur misericordia potentes autem potenter tormenta patientur

vul@B806:8 @ non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus nec reverebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et aequaliter cura est illi pro omnibus

vul@B806:9 @ fortioribus autem fortior instat cruciatio

vul@B806:10 @ ad vos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis sapientiam et non excidatis

vul@B806:11 @ qui enim custodierint iusta iuste iustificabuntur et qui didicerint ista invenient quid respondeant

vul@B806:12 @ concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam

vul@B806:13 @ clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenietur ab his qui quaerunt illam

vul@B806:14 @ praeoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat

vul@B806:15 @ qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit adsidentem enim illam foribus suis inveniet

vul@B806:16 @ cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit propter illam cito erit securus

vul@B806:17 @ quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis

vul@B806:18 @ initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia

vul@B806:19 @ cura ergo disciplinae dilectio est et dilectio custoditio legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est

vul@B806:20 @ incorruptio autem facit esse proximum Deo

vul@B806:21 @ concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum

vul@B806:22 @ si ergo delectamini sedibus et stemmatibus reges populi diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis

vul@B806:23 @ [

vul@B806:24 @ quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem

vul@B806:25 @ neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam ista non erit particeps sapientiae

vul@B806:26 @ multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum et rex sapiens populi stabilimentum est

vul@B806:27 @ ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit vobis

vul@B807:1 @ sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno illius qui prior finctus est et in ventre matris figuratus sum caro

vul@B807:2 @ decem mensuum tempore coagulatus in sanguine ex semine hominis et delectamento somni conveniente

vul@B807:3 @ et ego natus accepi communem aerem et in similiter factam decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans

vul@B807:4 @ in involumentis nutritus sum et curis magnis

vul@B807:5 @ nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium

vul@B807:6 @ unus ergo introitus est omnibus ad vitam et similis exitus

vul@B807:7 @ propter hoc optavi et datus est mihi sensus et invocavi et venit in me spiritus sapientiae

vul@B807:8 @ et praeposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in conparatione illius

vul@B807:9 @ nec conparavi illi lapidem pretiosum quoniam omne aurum in conparatione illius harena est exigua et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius

vul@B807:10 @ super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam quoniam inextinguibile est lumen illius

vul@B807:11 @ venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius

vul@B807:12 @ et laetatus sum in omnibus quoniam antecedebat ista sapientia et ignorabam quoniam horum omnium mater est

vul@B807:13 @ quam sine fictione didici et sine invidia communico et honestatem illius non abscondo

vul@B807:14 @ infinitus enim thesaurus est hominibus quod qui usi sunt participes facti sunt amicitiae Dei propter disciplinae dona commendati

vul@B807:15 @ mihi autem det Deus dicere ex sententia et praesumere digna horum quae dantur quoniam ipse et sapientiae dux est et sapientium emendator

vul@B807:16 @ in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientiae disciplina

vul@B807:17 @ ipse enim mihi dedit horum quae sunt scientiam veram ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum

vul@B807:18 @ initium et consummationem et medietatem temporum et meditationem omnium morum mutationes et divisiones temporum

vul@B807:19 @ anni cursus et stellarum dispositiones

vul@B807:20 @ naturas animalium et iras bestiarum vim ventorum et cogitationes hominum differentias arborum et virtutes radicum

vul@B807:21 @ et quaecumque sunt absconsa et inprovisa didici omnium enim artifex docuit me sapientia

vul@B807:22 @ est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere

vul@B807:23 @ humanus stabilis certus securus omnem habens virtutem omnia prospiciens et qui capiat omnes spiritus intellegibiles mundos subtiles

vul@B807:24 @ omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia adtingit autem ubique et capit propter suam munditiam

vul@B807:25 @ vapor est enim virtutis Dei et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illa incurrit

vul@B807:26 @ candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius

vul@B807:27 @ et cum sit una omnia potest et permanens in se omnia innovat et per nationes in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas constituit

vul@B807:28 @ neminem enim diligit Deus nisi eum qui cum sapientia inhabitat

vul@B807:29 @ est enim haec speciosior sole et super omnem stellarum dispositionem luci conparata invenitur prior

vul@B807:30 @ illi enim succedit nox sapientiam autem non vincit malitia

vul@B808:1 @ adtingit enim a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter

vul@B808:2 @ hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam mihi adsumere et amator factus sum formae illius

vul@B808:3 @ generositatem glorificat contubernium habens Dei sed et omnium Dominus dilexit illam

vul@B808:4 @ doctrix est enim disciplinae Dei et electrix operum illius

vul@B808:5 @ et si divitiae appetuntur in vita quid sapientiae locupletius quae omnia operatur

vul@B808:6 @ si autem sensus operatur quis horum quae sunt magis quam illa est artifex

vul@B808:7 @ et si iustitiam quis diligit labores huius magnas habent virtutes sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et virtutem quibus utilius nihil est in vita hominibus

vul@B808:8 @ et si multitudinem scientiae desiderat quis scit praeterita et de futuris aestimat scit versutias sermonum et dissolutiones argumentorum signa et monstra scit antequam fiant et eventus temporum et saeculorum

vul@B808:9 @ proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum sciens quoniam communicabit mecum de bonis et erit adlocutio cogitationis et taedii mei

vul@B808:10 @ habebo propter hanc claritatem ad turbas et honorem apud seniores iuvenis

vul@B808:11 @ acutus inveniar in iudicio et in conspectu potentium admirabilis ero et facies principum mirabuntur me

vul@B808:12 @ tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et sermocinante plura manus ori suo inponent

vul@B808:13 @ propterea habebo per hanc inmortalitatem et memoriam aeternam his qui post me futuri sunt relinquam

vul@B808:14 @ disponam populos et nationes mihi erunt subiectae

vul@B808:15 @ timebunt me audientes reges horrendi in multitudine videbor bonus et in bello fortis

vul@B808:16 @ intrans in domum meam conquiescam cum illa non enim habet amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus ipsius sed laetitiam et gaudium

vul@B808:17 @ haec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam inmortalitas est in cogitatione sapientiae

vul@B808:18 @ et in amicitia illius delectatio bona et in operibus manuum illius honestas sine defectione et in certamine loquellae illius sapientia et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius circuibam quaerens ut mihi illam adsumerem

vul@B808:19 @ puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam

vul@B808:20 @ et cum essem magis bonus veni ad corpus incoinquinatum

vul@B808:21 @ et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc donum adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis praecordiis meis

vul@B809:1 @ Deus parentum et Domine misericordiae tuae qui fecisti omnia verbo tuo

vul@B809:2 @ et sapientia tua constituisti hominem ut dominetur creaturae quae a te facta est

vul@B809:3 @ ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicet

vul@B809:4 @ da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis

vul@B809:5 @ quoniam ego servus tuus et filius ancillae tuae sum homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum

vul@B809:6 @ et si quis erit consummatus inter filios hominum si afuerit ab illo sapientia tua in nihilum conputabitur

vul@B809:7 @ tu me elegisti regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum

vul@B809:8 @ dixisti aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae aram similitudinem tabernaculi sancti tui quod praeparasti ab initio

vul@B809:9 @ et tecum sapientia quae novit opera tua quae et adfuit tunc cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis

vul@B809:10 @ mitte illam de sanctis caelis tuis et mitte illam a sede magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid acceptum sit apud te

vul@B809:11 @ scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia

vul@B809:12 @ et erunt accepta opera mea et disponam populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei

vul@B809:13 @ quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis poterit cogitare quid velit Dominus

vul@B809:14 @ cogitationes enim mortalium timidae et incertae providentiae nostrae

vul@B809:15 @ corpus enim quod corrumpitur adgravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem

vul@B809:16 @ et difficile aestimamus quae in terra sunt et quae in prospectu sunt invenimus cum labore quae in caelis sunt autem quis investigavit

vul@B809:17 @ sensum autem tuum quis scivit nisi tu dederis sapientiam et miseris sanctum spiritum tuum de altissimis

vul@B809:18 @ et sic correctae sunt semitae eorum qui in terris sunt et quae tibi placent didicerunt homines

vul@B809:19 @ et per sapientiam sanati sunt

vul@B8010:1 @ haec illum qui primus finctus est patrem orbis terrarum cum solus esset creatus custodivit

vul@B8010:2 @ et eduxit illum a delicto suo et dedit illi virtutem continendi omnia

vul@B8010:3 @ ab hac ut recessit iniustus in ira sua per iram homicidii fraternitatis deperiit

vul@B8010:4 @ propter quem cum aqua deleret terram iterum sanavit sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans

vul@B8010:5 @ haec et in consensu nequitiae cum se nationes contulissent scivit iustum et servavit sine querella Deo et in filii misericordia fortem custodivit

vul@B8010:6 @ haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem descendentem ignem in Pentapoli

vul@B8010:7 @ cuius in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animae memoria stans figmentum salis

vul@B8010:8 @ sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam ut in his quae peccaverunt nec latere potuissent

vul@B8010:9 @ sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit

vul@B8010:10 @ haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum honestavit illum in laboribus et conplevit labores illius

vul@B8010:11 @ in fraude circumvenientium illum adfuit et honestum illum fecit

vul@B8010:12 @ custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum et certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia

vul@B8010:13 @ haec venditum iustum non dereliquit sed a peccatoribus liberavit illum descendit cum illo in foveam

vul@B8010:14 @ et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem aeternam

vul@B8010:15 @ haec populum iustum et semen sine querella liberavit a nationibus quae illum conprimebant

vul@B8010:16 @ intravit in animam servi Domini et stetit contra reges horrendos in portentis et signis

vul@B8010:17 @ et reddidit iustis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum nocte

vul@B8010:18 @ transtulit illos mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam

vul@B8010:19 @ inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos ideo iusti tulerunt spolia impiorum

vul@B8010:20 @ et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt pariter

vul@B8010:21 @ quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit dissertas

vul@B8011:1 @ direxit opera illorum in manibus prophetae sancti

vul@B8011:2 @ iter fecerunt per deserta quae non inhabitabantur et in locis secretis fixerunt casas

vul@B8011:3 @ steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt

vul@B8011:4 @ sitierunt et invocaverunt te et data est illis de petra altissima aqua et requies sitis de lapide duro

vul@B8011:5 @ per quae enim poenas passi sunt inimici illorum

vul@B8011:6 @ per haec cum illis deesset bene cum illis actum est

vul@B8011:7 @ nam pro fonte quidem sempiterni fluminis humanum sanguinem dedisti iniustis

vul@B8011:8 @ qui comminuerentur in traductione infantum occisorum dedisti illis abundantem aquam insperate

vul@B8011:9 @ ostendens per sitim quae tunc fuit quemadmodum tuos exaltares et adversarios illorum necares

vul@B8011:10 @ cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia disciplinam accipientes scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur

vul@B8011:11 @ hos quidem tamquam pater monens probasti illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti

vul@B8011:12 @ absentes enim et praesentes similiter torquebantur

vul@B8011:13 @ duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum

vul@B8011:14 @ cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt Dominum

vul@B8011:15 @ quem enim in expositione prava proiectum deriserunt in finem eventus mirati sunt non similiter iustis faciens

vul@B8011:16 @ pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam

vul@B8011:17 @ ut scirent quia per quae peccat quis per haec et torquetur

vul@B8011:18 @ non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quae creavit orbem terrarum ex materia invisa inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones

vul@B8011:19 @ aut novi generis ira plenas et ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut odorem fumi proferentes aut horrendas ab oculis scintillas emittentes

vul@B8011:20 @ quarum non solum laesura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere

vul@B8011:21 @ sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tuae sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti

vul@B8011:22 @ multum enim valere tibi soli superat semper et virtuti brachii tui quis resistet

vul@B8011:23 @ quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum et tamquam gutta roris antelucani quae descendit in terram

vul@B8011:24 @ sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam

vul@B8011:25 @ diligis enim omnia quae sunt et nihil odisti horum quae fecisti nec enim odiens aliquid constituisti

vul@B8011:26 @ quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses aut quod a te vocatum non esset conservaretur

vul@B8011:27 @ parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas amas

vul@B8012:1 @ bonus enim spiritus tuus est in omnibus

vul@B8012:2 @ propter quod hos qui exerrant partibus corripis et de quibus peccant admonens adloqueris ut relicta malitia credant in te Domine

vul@B8012:3 @ et illos enim antiquos inhabitatores sanctae tuae terrae odiens

vul@B8012:4 @ quoniam odibilia tibi opera faciebant per medicamina et sacrificia iniusta

vul@B8012:5 @ et filiorum necatores sine misericordia et comestores viscerum hominum devorationem et sanguinis a medio sacramento tuo

vul@B8012:6 @ et auctores parentes animarum inauxiliatarum voluisti perdere per manus parentum nostrorum

vul@B8012:7 @ ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei quae tibi omnium carior est terra

vul@B8012:8 @ sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas ut illos paulatim exterminarent

vul@B8012:9 @ non quia inpotens eras in bello subicere impios iustis aut bestiis saevis aut verbo duro simul exterminare

vul@B8012:10 @ sed partibus iudicans dabas locum paenitentiae non ignorans quoniam nequa est natio illorum et naturalis malitia ipsorum et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum

vul@B8012:11 @ semen enim erat maledictum ab initio nec timens aliquem veniam dabas peccatis illorum

vul@B8012:12 @ quis enim dicet tibi quid fecisti aut quis stabit contra iudicium tuum aut quis in conspectum tuum veniet vindex iniquorum hominum aut quis tibi inputabit si nationes perierint quas tu fecisti

vul@B8012:13 @ nec enim est alius Deus quam tu cuius cura est de omnibus ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti

vul@B8012:14 @ neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti

vul@B8012:15 @ cum sis ergo iustus iuste omnia disponis ipsum quoque qui non debet puniri condemnas exterum aestimas a tua virtute

vul@B8012:16 @ virtus enim tua iustitiae initium est et ob hoc quod omnium Dominus es omnibus te parcere facis

vul@B8012:17 @ virtutem enim ostendis tu qui non crederis esse in virtute consummatus et hos qui sciunt audaciam traducis

vul@B8012:18 @ tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas et cum magna reverentia disponis nos subest enim tibi cum voles posse

vul@B8012:19 @ docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam oportet iustum esse et humanum et bonae spei fecisti filios tuos quoniam das locum in peccatis paenitentiae

vul@B8012:20 @ si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta cruciasti adtentione et liberasti dans tempus et locum per quae possint mutari a malitia

vul@B8012:21 @ cum quanta diligentia iudicasti filios tuos quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum

vul@B8012:22 @ cum ergo nobis disciplinam das inimicos nostros multipliciter flagellas ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et cum de nobis iudicatur speremus misericordiam

vul@B8012:23 @ unde et illis qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt per haec quae coluerunt dedisti summa tormenta

vul@B8012:24 @ etenim in erroris via diutius erraverunt deos aestimantes haec quae in animalibus sunt supervacua infantum insensatorum more viventes

vul@B8012:25 @ propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti

vul@B8012:26 @ qui autem ludibriis increpationis non correpti sunt dignum Dei iudicium experti sunt

vul@B8012:27 @ in his enim quae patiebantur moleste ferebant in quibus patientes indignabantur per haec quos putabant deos in ipsis cum exterminarentur videntes illum quem olim negabant se nosse Deum verum agnoverunt propter quod et finis condemnationis illis veniet

vul@B8013:1 @ vani sunt autem omnes homines quibus non subest scientia Dei et de his quae videntur bona non potuerunt intellegere eum qui est neque operibus adtendentes agnoverunt quis esset artifex

vul@B8013:2 @ sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem et lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt

vul@B8013:3 @ quorum si specie delectati deos putaverunt sciant quanto dominator eorum speciosior est speciei enim generator haec omnia constituit

vul@B8013:4 @ aut si virtutem et opera eorum mirati sunt intellegant ab ipsis quoniam qui haec constituit fortior est illis

vul@B8013:5 @ a magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit horum creator videri

vul@B8013:6 @ sed tamen adhuc in his minor est querella et hii enim fortassis errant Deum quaerentes et volentes invenire

vul@B8013:7 @ etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt et persuasum habent quoniam bona sunt quae videntur

vul@B8013:8 @ iterum autem nec his debet ignosci

vul@B8013:9 @ si enim tantum potuerunt scire ut possent aestimare saeculum quomodo huius Dominum non facilius invenerunt

vul@B8013:10 @ infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum aurum et argentum artis inventionem similitudines animalium aut lapidem inutilem opus manus antiquae

vul@B8013:11 @ aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secaverit et huius docte eradat omnem corticem et arte sua usus diligenter fabricet vas utile in conversatione vitae

vul@B8013:12 @ reliquias autem eius operis ad praeparationem escae abutatur

vul@B8013:13 @ et reliquum horum quod ad nullos usus facit lignum curvum et verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et per scientiam artis suae figuret illud et adsimilet illud imagini hominis

vul@B8013:14 @ aut alicui ex animalibus illud conparet perliniens lubrica et rubicundum faciens fuco colorem illius et omnem maculam quae in illo est perliniens

vul@B8013:15 @ et faciat ei dignam habitationem in pariete ponens illud confirmans ferro

vul@B8013:16 @ ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest se adiuvare imago enim est et opus est illi adiutorio

vul@B8013:17 @ et de substantia sua et filiis suis et nuptiis votum faciens inquirit non erubescit loqui cum illo qui sine anima est

vul@B8013:18 @ et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro vita mortuum rogat et in adiutorium inutilem invocat

vul@B8013:19 @ et pro itinere petit ab hoc qui ambulare non potest et de adquirendo et de operando et de omnium rerum eventu petit ab eo qui in omnibus est inutilis

vul@B8014:1 @ iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus incipiens iter facere ligno portante se fragilius lignum invocat

vul@B8014:2 @ illud enim cupiditas adquirendi excogitavit et artifex sapientia fabricavit sua

vul@B8014:3 @ tua autem pater gubernat providentia quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam

vul@B8014:4 @ ostendens quoniam potes ex omnibus sanare etiam si sine rate aliquis adeat

vul@B8014:5 @ sed ut non esset vacua sapientiae tuae opera propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt

vul@B8014:6 @ sed ab initio cum perirent superbi gigantes spes orbis terrarum ad ratem confugiens remisit saeculo semen nativitatis quae manu tua erat gubernata

vul@B8014:7 @ benedictum est enim lignum per quod fit iustitia

vul@B8014:8 @ per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est

vul@B8014:9 @ similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius

vul@B8014:10 @ etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur

vul@B8014:11 @ propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam creaturae Dei in odium factae sunt et in temptationem animis hominum et in muscipulum pedibus insipientium

vul@B8014:12 @ initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et adinventio illorum corruptio vitae est

vul@B8014:13 @ neque erant ab initio neque erunt in perpetuum

vul@B8014:14 @ supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum et ideo brevis illorum finis inventus est

vul@B8014:15 @ acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere coepit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia

vul@B8014:16 @ deinde interveniente tempore convalescente iniqua consuetudine hic error tamquam lex custodita est et tyrannorum imperio colebantur figmenta

vul@B8014:17 @ hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum adlata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam praesentem colerent sua sollicitudine

vul@B8014:18 @ provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia

vul@B8014:19 @ ille enim volens placere illi qui se adsumpsit elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret

vul@B8014:20 @ multitudo autem adducta per speciem operis eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc deum existimaverunt

vul@B8014:21 @ et haec fuit vitae humanae deceptio quoniam aut adfectui aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis inposuerunt

vul@B8014:22 @ et non sufficerat errasse eos circa Dei scientiam sed et in magno viventes inscientiae bello tot et tam magna mala pacem appellant

vul@B8014:23 @ aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insaniae plenas vigilias habentes

vul@B8014:24 @ neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt sed alius alium per invidiam occidit aut adulterans contristat

vul@B8014:25 @ et omnia commixta sunt sanguis homicidium furtum et fictio corruptio infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum

vul@B8014:26 @ Domini inmemoratio animarum inquinatio nativitatis inmutatio nuptiarum inconstantia moechiae et inpudicitia

vul@B8014:27 @ infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est et initium et finis

vul@B8014:28 @ aut enim dum laetantur insaniunt aut vaticinantur falsa aut vivunt iniuste aut periurant cito

vul@B8014:29 @ dum enim confidunt in idolis quae sunt sine anima male iurantes renoceri se non sperant

vul@B8014:30 @ utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt de Deo adtendentes idolis et iniuste iuraverunt in dolo contemnentes iustitiam

vul@B8014:31 @ non enim iurantium est virtus sed peccantium poena perambulat semper in iniustorum praevaricationem

vul@B8015:1 @ tu autem Deus noster suavis et verus es patiens et misericordia disponens omnia

vul@B8015:2 @ etenim si peccaverimus tui sumus scientes magnitudinem tuam et si non peccaverimus scimus quoniam apud te sumus conputati

vul@B8015:3 @ nosse enim te consummata iustitia est et scire iustitiam et virtutem tuam radix est inmortalitatis

vul@B8015:4 @ non enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio nec umbra picturae labor sine fructu effigies sculpta per varios colores

vul@B8015:5 @ cuius aspectus insensato dat concupiscentiam et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima

vul@B8015:6 @ malorum amatores digni qui spem in talibus habent et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt

vul@B8015:7 @ sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum vasa similiter et quae his sunt contraria horum autem vasorum qui sit usus iudex est figulus

vul@B8015:8 @ et cum labore vanum deum de eodem fingit luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum se ducit unde acceptus est repetitus debitum animae quem habebat

vul@B8015:9 @ sed est illi cura non quia laboraturus est nec quoniam brevis illi vita est sed concertatur aurificibus et argentariis sed et aerarios imitatur et gloriam praefert quoniam res supervacuas fingit

vul@B8015:10 @ cinis est cor eius et terra supervacua spes illius et luto vilior vita illius

vul@B8015:11 @ quoniam ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi animam quae operatur et qui insuflavit spiritum vitalem

vul@B8015:12 @ sed aestimaverunt ludum esse vitam nostram et conversationem vitae conpositam ad lucrum et oportere undecumque etiam ex malo adquirere

vul@B8015:13 @ hic enim super omnes scit se delinquere qui ex terrae materia fragilia vasa et sculptilia fingit

vul@B8015:14 @ omnes enim insipientes et infelices supra modum animae superbi sunt inimici populi tui et imperantes illi

vul@B8015:15 @ quoniam omnia idola nationum aestimaverunt deos quibus neque oculorum visus est ad videndum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum

vul@B8015:16 @ homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is finxit illos nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere

vul@B8015:17 @ cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis melior est enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum esset mortalis illi autem numquam

vul@B8015:18 @ sed et animalia miserrima colunt insensate enim conparata his aliis sunt deteriora

vul@B8015:19 @ sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere effugit autem Dei laudem et benedictionem eius

vul@B8016:1 @ propter hoc per his similia passi sunt digne tormenta et per multitudinem bestiarum exterminati sunt

vul@B8016:2 @ pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam parans eis ortygometram

vul@B8016:3 @ ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quae illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam

vul@B8016:4 @ oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur

vul@B8016:5 @ etenim cum supervenit illis saeva bestiarum ira morsibus perversarum colubrarum exterminabantur

vul@B8016:6 @ non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae

vul@B8016:7 @ qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem

vul@B8016:8 @ et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo

vul@B8016:9 @ illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas animae illorum quia digni erant ab huiusmodi exterminari

vul@B8016:10 @ filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes misericordia enim tua adveniens sanabat illos

vul@B8016:11 @ in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio

vul@B8016:12 @ etenim neque herba neque malagma sanavit illos sed tuus Domine sermo qui sanat omnia

vul@B8016:13 @ tu enim vitae et mortis habes potestatem et deducis ad portas mortis et reducis

vul@B8016:14 @ homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum exibit spiritus non revertetur nec revocabit animam quae recepta est

vul@B8016:15 @ sed tuam manum effugere inpossibile est

vul@B8016:16 @ negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi et per ignem consummati

vul@B8016:17 @ quod enim mirabile erat in aqua quae omnia extinguit plus ignis valebat vindex est enim orbis iustorum

vul@B8016:18 @ quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quae ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem

vul@B8016:19 @ et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut iniquae terrae nationem exterminaret

vul@B8016:20 @ pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem

vul@B8016:21 @ substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat et serviens uniuscuiusque voluntati ad quod quis volebat convertebatur

vul@B8016:22 @ nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans

vul@B8016:23 @ hoc autem iterum ut nutrirentur iusti etiam suae virtutis oblitus est

vul@B8016:24 @ creatura enim tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt

vul@B8016:25 @ propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiae tuae deserviebant ad voluntatem horum qui a te desiderati sunt

vul@B8016:26 @ ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat

vul@B8016:27 @ quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat

vul@B8016:28 @ ut notum omnibus esset quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam et ad orientem lucis tibi adorare

vul@B8016:29 @ ingrati enim fides tamquam hibernalis glacies tabescit et disperiet tamquam aqua supervacua

vul@B8017:1 @ magna enim sunt iudicia tua et inenarrabilia verba tua propter hoc indisciplinatae animae erraverunt

vul@B8017:2 @ dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae vinculis tenebrarum et longae noctis conpediti inclusi sub tectis fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt

vul@B8017:3 @ et dum putant se latere in obscuris peccatis tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt paventes horrende et cum admiratione nimia perturbati

vul@B8017:4 @ neque enim quae continebat illos spelunca sine timore custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et personae tristes apparentes pavorem illis praestabant

vul@B8017:5 @ et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere nec siderum limpidae flammae inluminare poterant illam noctem horrendam

vul@B8017:6 @ apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus et timore percussi illius quae non videbatur faciei aestimabant deteriora esse quae videbantur

vul@B8017:7 @ et magicae artis adpositi erant derisus et sapientiae gloriae correptio cum contumelia

vul@B8017:8 @ illi enim qui promittebant timores turbationes expellere se ab anima languente hi cum derisu pleni timore languebant

vul@B8017:9 @ nam et si nihil illos ex monstris perturbabat transitu animalium et serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant et aerem quem nulla ratione quis effugere posset negantes se videre

vul@B8017:10 @ cum sit enim timida nequitia dat testimonium condemnata semper enim praesumit saeva conturbata conscientia

vul@B8017:11 @ nihil enim est timor nisi praesumptionis adiutorium proditio cogitationis auxiliorum

vul@B8017:12 @ et dum ab intro minor est expectatio maiorem putat scientiam eius causae de qua tormentum praestat

vul@B8017:13 @ illi autem qui inpotentem vere noctem et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem eundem somnum dormientes

vul@B8017:14 @ aliquando monstrorum exagitabantur timore aliquando animae deficiebant traductione subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat

vul@B8017:15 @ deinde si quicumque ex illis decidisset custodiebatur in carcere sine ferro reclusus

vul@B8017:16 @ si enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius praeoccupatus esset ineffugibilem sustinebat necessitatem

vul@B8017:17 @ una enim catena tenebrarum omnes erant conligati sive spiritus sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis aut vis aquae decurrentis nimium

vul@B8017:18 @ aut sonus validus praecipitarum petrarum aut ludentium animalium cursus invisus aut mugientium valida bestiarum vox aut resonans de altissimis montibus echo deficientes faciebat illos prae timore

vul@B8017:19 @ omnis enim orbis terrarum limpido luminabatur lumine et non inpeditis operibus continebatur

vul@B8017:20 @ solis autem illis superposita erat gravis nox imago tenebrarum quae superventura illis erat ipsi ergo sibi erant graviores tenebris

vul@B8018:1 @ sanctis autem tuis maxima erat lux et horum quidem vocem audiebant sed figuram non videbant et quia non et ipsi per eadem passi erant magnificabant

vul@B8018:2 @ et qui ante laesi erant quoniam non laedebantur gratias agebant et ut esset differentia donum petebant

vul@B8018:3 @ propter quod igni ardentem columnam ducem habuerunt ignotae viae et solem sine laesura boni hospitii praestitisti

vul@B8018:4 @ digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari

vul@B8018:5 @ cum cogitarent iustorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam

vul@B8018:6 @ illa nox ante cognita est a parentibus nostris ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt animaequiores essent

vul@B8018:7 @ suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem iustorum iniustorum autem exterminatio

vul@B8018:8 @ sicut enim laesisti adversarios sic nos provocans magnificasti

vul@B8018:9 @ absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et iustitiae legem in concordia disposuerunt similiter bona et mala percepturos iustos patri iam decantantes laudes

vul@B8018:10 @ resonabat autem inconveniens inimicorum vox et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium

vul@B8018:11 @ simili autem poena servus cum domino adflictus et popularis homo regi similia passus

vul@B8018:12 @ similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam uno momento quae erat praeclarior natio illorum exterminata est

vul@B8018:13 @ de omnibus enim non credentes propter veneficia tunc cum fuit exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se esse

vul@B8018:14 @ cum enim quietum silentium contineret omnia et nox in suo cursu medium iter haberet

vul@B8018:15 @ omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit

vul@B8018:16 @ gladius acutus insimulatum imperium tuum portans et stans replevit omnia morte et usque ad caelum adtingebat stans in terra

vul@B8018:17 @ tum continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos et timores supervenerunt insperati

vul@B8018:18 @ et alius alibi proiectus semivivus propter quam moriebatur causam demonstrabat

vul@B8018:19 @ visiones enim quae illos turbaverunt haec praemonebant ne inscii quare mala patiebantur perirent

vul@B8018:20 @ tetigit autem tunc et iustos temptatio mortis et commotio in heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira

vul@B8018:21 @ properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis suae scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit irae et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus

vul@B8018:22 @ vicit autem turbas non virtute corporis nec armatura potentiae sed verbo vexatorem subiecit iuramenta parentum et testamentum commemorans

vul@B8018:23 @ cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui interstetit et amputavit impetum et divisit illam quae ad vivos ducebat viam

vul@B8018:24 @ in veste enim poderis quam habebat totus erat orbis terrarum et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum erant sculpta et magnificentia tua in diademate capitis illius erat scripta

vul@B8018:25 @ haec autem his cessit qui exterminabat et haec extimuit erat enim sola temptatio irae sufficiens

vul@B8019:1 @ impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit praesciebat enim et futura illorum

vul@B8019:2 @ quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum magna sollicitudine praemisissent illos consequebantur illos paenitentia acti

vul@B8019:3 @ adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem inscientiae et quos rogantes proiecerunt hos tamquam fugitivos persequebantur

vul@B8019:4 @ ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum quae acciderant memorationem amittebant

vul@B8019:5 @ ut eam quae deerat tormentis replerent punitionem et populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam mortem invenirent

vul@B8019:6 @ omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur deserviens tuis praeceptis ut pueri tui custodirentur inlaesi

vul@B8019:7 @ nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quae ante erat terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et campus germinans de profundo nimio

vul@B8019:8 @ per quem omnis natio transivit quae tegebatur tua manu videntes mirabilia monstra

vul@B8019:9 @ tamquam equi enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt magnificantes te Domine qui liberasti illos

vul@B8019:10 @ memores enim erant adhuc eorum quae in incolatu illorum facta fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum

vul@B8019:11 @ novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti concupiscentia postulaverunt escam epulationis

vul@B8019:12 @ in adlocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine illis quae ante facta erant argumentis per vim fluminum iuste enim patiebantur secundum suas nequitias

vul@B8019:13 @ etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt alii quidem ignotos non recipiebant advenas alii autem bonos hospites in servitutem accipiebant

vul@B8019:14 @ et non solum hoc sed et alius quis respectus erit illorum quoniam inviti recipiebant extraneos

vul@B8019:15 @ qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant iustitiis saevissimis adflixerunt doloribus

vul@B8019:16 @ percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui transitum quaerebat

vul@B8019:17 @ in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde est aestimare et ex ipso certo visu

vul@B8019:18 @ agrestia enim in aquatica convertebantur et quaecumque erant natantia in terram transiebant

vul@B8019:19 @ ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis naturae obliviscebatur

vul@B811:1 @ beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit

vul@B811:2 @ sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte

vul@B811:3 @ et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur

vul@B811:4 @ non sic impii %non sic; sed tamquam pulvis quem proicit ventus %a facie terrae;

vul@B811:5 @ ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum

vul@B811:6 @ quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit

vul@B812:1 @ psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania

vul@B812:2 @ adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma

vul@B812:3 @ disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum

vul@B812:4 @ qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos

vul@B812:5 @ tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos

vul@B812:6 @ ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum eius

vul@B812:7 @ Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te

vul@B812:8 @ postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae

vul@B812:9 @ reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos

vul@B812:10 @ et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram

vul@B812:11 @ servite Domino in timore et exultate ei in tremore

vul@B812:12 @ adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta

vul@B812:13 @ cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo

vul@B813:1 @ psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui

vul@B813:2 @ Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me

vul@B813:3 @ multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo %eius; diapsalma

vul@B813:4 @ tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum

vul@B813:5 @ voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma

vul@B813:6 @ ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me

vul@B813:7 @ non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus

vul@B813:8 @ quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti

vul@B813:9 @ Domini est salus et super populum tuum benedictio tua

vul@B814:1 @ in finem in carminibus psalmus David

vul@B814:2 @ cum invocarem exaudivit me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam

vul@B814:3 @ filii hominum usquequo gravi corde ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium diapsalma

vul@B814:4 @ et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum

vul@B814:5 @ irascimini et nolite peccare quae dicitis in cordibus vestris in cubilibus vestris conpungimini diapsalma

vul@B814:6 @ sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino multi dicunt quis ostendet nobis bona

vul@B814:7 @ signatum est super nos lumen vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo

vul@B814:8 @ a fructu frumenti et vini et olei sui multiplicati sunt

vul@B814:9 @ in pace in id ipsum dormiam et requiescam

vul@B814:10 @ quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me

vul@B815:1 @ in finem pro ea quae hereditatem consequitur psalmus David

vul@B815:2 @ verba mea auribus percipe Domine intellege clamorem meum

vul@B815:3 @ intende voci orationis meae rex meus et Deus meus

vul@B815:4 @ quoniam ad te orabo Domine mane exaudies vocem meam

vul@B815:5 @ mane adstabo tibi et videbo quoniam non deus volens iniquitatem tu es

vul@B815:6 @ neque habitabit iuxta te malignus neque permanebunt iniusti ante oculos tuos

vul@B815:7 @ odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes %omnes; qui loquuntur mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus

vul@B815:8 @ ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo

vul@B815:9 @ Domine deduc me in iustitia tua propter inimicos meos dirige in conspectu meo viam tuam

vul@B815:10 @ quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est

vul@B815:11 @ sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant iudica illos Deus decidant a cogitationibus suis secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos quoniam inritaverunt te Domine

vul@B815:12 @ et laetentur omnes qui sperant in te in aeternum exultabunt et habitabis in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum

vul@B815:13 @ quoniam tu benedices iusto Domine ut scuto bonae voluntatis coronasti nos

vul@B816:1 @ in finem in carminibus pro octava psalmus David

vul@B816:2 @ Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me

vul@B816:3 @ miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea

vul@B816:4 @ et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo

vul@B816:5 @ convertere Domine eripe animam meam salvum me fac propter misericordiam tuam

vul@B816:6 @ quoniam non est in morte qui memor sit tui in inferno autem quis confitebitur tibi

vul@B816:7 @ laboravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum meum in lacrimis meis stratum meum rigabo

vul@B816:8 @ turbatus est a furore oculus meus inveteravi inter omnes inimicos meos

vul@B816:9 @ discedite a me omnes qui operamini iniquitatem quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei

vul@B816:10 @ exaudivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscepit

vul@B816:11 @ erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei convertantur et erubescant valde velociter

vul@B817:1 @ psalmus David quem cantavit Domino pro verbis Chusi filii Iemini

vul@B817:2 @ Domine Deus meus in te speravi salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me

vul@B817:3 @ nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat

vul@B817:4 @ Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis

vul@B817:5 @ si reddidi retribuentibus mihi mala decidam merito ab inimicis meis inanis

vul@B817:6 @ persequatur inimicus animam meam et conprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat diapsalma

vul@B817:7 @ exsurge Domine in ira tua exaltare in finibus inimicorum meorum et exsurge Domine Deus meus in praecepto quod mandasti

vul@B817:8 @ et synagoga populorum circumdabit te et propter hanc in altum regredere

vul@B817:9 @ Dominus iudicat populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam super me

vul@B817:10 @ consummetur nequitia peccatorum et diriges iustum et scrutans corda et renes Deus

vul@B817:11 @ iustum adiutorium meum a Deo qui salvos facit rectos corde

vul@B817:12 @ Deus iudex iustus et fortis et patiens numquid irascitur per singulos dies

vul@B817:13 @ nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit arcum suum tetendit et paravit illum

vul@B817:14 @ et in eo paravit vasa mortis sagittas suas ardentibus effecit

vul@B817:15 @ ecce parturiit iniustitiam *et; concepit dolorem et peperit iniquitatem

vul@B817:16 @ lacum aperuit et effodit eum et incidet in foveam quam fecit

vul@B817:17 @ convertetur dolor eius in caput eius et in verticem ipsius iniquitas eius descendet

vul@B817:18 @ confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini altissimi

vul@B818:1 @ in finem pro torcularibus psalmus David

vul@B818:2 @ Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos

vul@B818:3 @ ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem

vul@B818:4 @ quoniam videbo caelos * tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti

vul@B818:5 @ quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum

vul@B818:6 @ minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum

vul@B818:7 @ et constituisti eum super opera manuum tuarum

vul@B818:8 @ omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi

vul@B818:9 @ volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris

vul@B818:10 @ Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra

vul@B819:1 @ in finem pro occultis filii psalmus David

vul@B819:2 @ confitebor tibi Domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua

vul@B819:3 @ laetabor et exultabo in te psallam nomini tuo Altissime

vul@B819:4 @ in convertendo inimicum meum retrorsum infirmabuntur et peribunt a facie tua

vul@B819:5 @ quoniam fecisti iudicium meum et causam meam sedisti super thronum qui iudicas iustitiam

vul@B819:6 @ increpasti gentes %et; periit impius nomen eorum delisti in aeternum et in saeculum %saeculi;

vul@B819:7 @ inimici defecerunt frameae in finem et civitates destruxisti periit memoria eorum cum sonitu

vul@B819:8 @ et Dominus in aeternum permanet paravit in iudicio thronum suum

vul@B819:9 @ et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate iudicabit populos in iustitia

vul@B819:10 @ et factus est Dominus refugium pauperi adiutor in oportunitatibus in tribulatione

vul@B819:11 @ et sperent in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine

vul@B819:12 @ psallite Domino qui habitat in Sion adnuntiate inter gentes studia eius

vul@B819:13 @ quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est non est oblitus clamorem pauperum

vul@B819:14 @ miserere mei Domine vide humilitatem meam de inimicis meis

vul@B819:15 @ qui exaltas me de portis mortis ut adnuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion

vul@B819:16 @ exultabo in salutari tuo infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt in laqueo isto quem absconderunt conprehensus est pes eorum

vul@B819:17 @ cognoscitur Dominus iudicia faciens in operibus manuum suarum conprehensus est peccator canticum diapsalmatis

vul@B819:18 @ convertantur peccatores in infernum omnes gentes quae obliviscuntur Deum

vul@B819:19 @ quoniam non in finem oblivio erit pauperis patientia pauperum non peribit in finem

vul@B819:20 @ exsurge Domine non confortetur homo iudicentur gentes in conspectu tuo

vul@B819:21 @ constitue Domine legislatorem super eos sciant gentes quoniam homines sunt diapsalma

vul@B819:22 @ ut quid Domine recessisti longe dispicis in oportunitatibus in tribulatione

vul@B819:23 @ dum superbit impius incenditur pauper conprehenduntur in consiliis quibus cogitant

vul@B819:24 @ quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae et iniquus benedicitur

vul@B819:25 @ exacerbavit Dominum peccator secundum multitudinem irae suae non quaeret

vul@B819:26 @ non est Deus in conspectu eius inquinatae sunt viae illius in omni tempore auferuntur iudicia tua a facie eius omnium inimicorum suorum dominabitur

vul@B819:27 @ dixit enim in corde suo non movebor a generatione in generationem sine malo

vul@B819:28 @ cuius maledictione os plenum est et amaritudine et dolo sub lingua eius labor et dolor

vul@B819:29 @ sedet in insidiis cum divitibus in occultis ut interficiat innocentem

vul@B819:30 @ oculi eius in pauperem respiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua insidiatur ut rapiat pauperem rapere pauperem dum adtrahit eum

vul@B819:31 @ in laqueo suo humiliabit eum inclinabit se et cadet cum dominatus fuerit pauperum

vul@B819:32 @ dixit enim in corde suo oblitus est Deus avertit faciem suam ne videat in finem

vul@B819:33 @ exsurge Domine Deus exaltetur manus tua ne obliviscaris pauperum

vul@B819:34 @ propter quid inritavit impius Deum dixit enim in corde suo non requiret

vul@B819:35 @ vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor

vul@B819:36 @ contere brachium peccatoris et maligni quaeretur peccatum illius et non invenietur

vul@B819:37 @ Dominus regnabit in aeternum et in saeculum %saeculi; peribitis gentes de terra illius

vul@B819:38 @ desiderium pauperum exaudivit Dominus praeparationem cordis eorum audivit auris tua

vul@B819:39 @ iudicare pupillo et humili ut non adponat ultra magnificare se homo super terram

vul@B8110:1 @ in finem psalmus David

vul@B8110:2 @ in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer

vul@B8110:3 @ quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde

vul@B8110:4 @ quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus %autem; quid fecit

vul@B8110:5 @ Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius %in pauperem; respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum

vul@B8110:6 @ Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam

vul@B8110:7 @ pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum

vul@B8110:8 @ quoniam iustus Dominus %et; iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius

vul@B8111:1 @ in finem pro octava psalmus David

vul@B8111:2 @ salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus quoniam deminutae sunt veritates a filiis hominum

vul@B8111:3 @ vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum labia dolosa in corde et corde locuti sunt

vul@B8111:4 @ disperdat Dominus universa labia dolosa linguam magniloquam

vul@B8111:5 @ qui dixerunt linguam nostram magnificabimus labia nostra a nobis sunt quis noster dominus est

vul@B8111:6 @ propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam dicit Dominus ponam in salutari fiducialiter agam in eo

vul@B8111:7 @ eloquia Domini eloquia casta argentum igne examinatum probatum terrae purgatum septuplum

vul@B8111:8 @ tu Domine servabis nos et custodies nos a generatione hac et in aeternum

vul@B8111:9 @ in circuitu impii ambulant secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum

vul@B8112:1 @ in finem psalmus David usquequo Domine oblivisceris me in finem usquequo avertis faciem tuam a me

vul@B8112:2 @ quamdiu ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem

vul@B8112:3 @ usquequo exaltabitur inimicus meus super me

vul@B8112:4 @ respice exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem

vul@B8112:5 @ nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum qui tribulant me exultabunt si motus fuero

vul@B8112:6 @ ego autem in misericordia tua speravi exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino qui bona tribuit mihi et psallam nomini Domini altissimi

vul@B8113:1 @ in finem psalmus David dixit insipiens in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis %suis; non est qui faciat bonum %non est usque ad unum;

vul@B8113:2 @ Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videat si est intellegens %aut; requirens Deum

vul@B8113:3 @ omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum = sepulchrum patens est guttur eorum = linguis suis dolose agebant = venenum aspidum sub labiis eorum = quorum os maledictione et amaritudine plenum est = veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem = contritio et infelicitas in viis eorum = et viam pacis non cognoverunt % non est timor Dei ante oculos eorum;

vul@B8113:4 @ nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam sicut escam panis

vul@B8113:5 @ Dominum non invocaverunt illic trepidaverunt timore %ubi non erat timor;

vul@B8113:6 @ quoniam Deus in generatione iusta consilium inopis confudistis quoniam Dominus spes eius est

vul@B8113:7 @ quis dabit ex Sion salutare Israhel cum averterit Dominus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel

vul@B8114:1 @ psalmus David Domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo

vul@B8114:2 @ qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam

vul@B8114:3 @ qui loquitur veritatem in corde suo qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et obprobrium non accepit adversus proximos suos

vul@B8114:4 @ ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus timentes autem Dominum glorificat qui iurat proximo suo et non decipit

vul@B8114:5 @ qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentes non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum

vul@B8115:1 @ tituli inscriptio ipsi David conserva me Domine quoniam in te speravi

vul@B8115:2 @ dixi Domino Dominus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges

vul@B8115:3 @ sanctis qui sunt in terra eius mirificavit *mihi; omnes voluntates meas in eis

vul@B8115:4 @ multiplicatae sunt infirmitates eorum postea adceleraverunt non congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum eorum per labia mea

vul@B8115:5 @ Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu es qui restitues hereditatem meam mihi

vul@B8115:6 @ funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea praeclara est mihi

vul@B8115:7 @ benedicam Domino qui tribuit mihi intellectum insuper et usque ad noctem increpaverunt me renes mei

vul@B8115:8 @ providebam Dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne commovear

vul@B8115:9 @ propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe

vul@B8115:10 @ quoniam non derelinques animam meam in inferno non dabis sanctum tuum videre corruptionem notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum vultu tuo delectatio in dextera tua usque in finem

vul@B8116:1 @ oratio David exaudi Domine iustitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis

vul@B8116:2 @ de vultu tuo iudicium meum prodeat oculi tui videant aequitates

vul@B8116:3 @ probasti cor meum visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas

vul@B8116:4 @ ut non loquatur os meum opera hominum propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras

vul@B8116:5 @ perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea

vul@B8116:6 @ ego clamavi quoniam exaudisti me Deus inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea

vul@B8116:7 @ mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te

vul@B8116:8 @ a resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum proteges me

vul@B8116:9 @ a facie impiorum qui me adflixerunt inimici mei animam meam circumdederunt *super me;

vul@B8116:10 @ adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbia

vul@B8116:11 @ proicientes me nunc circumdederunt me oculos suos statuerunt declinare in terram

vul@B8116:12 @ susceperunt me sicut leo paratus ad praedam et sicut catulus leonis habitans in abditis

vul@B8116:13 @ exsurge Domine praeveni eum et subplanta eum eripe animam meam ab impio frameam tuam

vul@B8116:14 @ ab inimicis manus tuae Domine a paucis de terra divide eos in vita eorum de absconditis tuis adimpletus est venter eorum saturati sunt filiis et dimiserunt reliquias suas parvulis suis

vul@B8116:15 @ ego autem in iustitia apparebo conspectui tuo satiabor cum apparuerit gloria tua

vul@B8117:1 @ in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et dixit

vul@B8117:2 @ diligam te Domine fortitudo mea

vul@B8117:3 @ Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus

vul@B8117:4 @ laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero

vul@B8117:5 @ circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me

vul@B8117:6 @ dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis

vul@B8117:7 @ cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi exaudivit de templo %sancto; suo vocem meam et clamor meus in conspectu eius introibit in aures eius

vul@B8117:8 @ et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis

vul@B8117:9 @ ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit carbones succensi sunt ab eo

vul@B8117:10 @ inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius

vul@B8117:11 @ et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum

vul@B8117:12 @ et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris

vul@B8117:13 @ prae fulgore in conspectu eius nubes * eius; transierunt grando et carbones ignis

vul@B8117:14 @ et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam *grando et carbones ignis;

vul@B8117:15 @ et misit sagittas et dissipavit eos et fulgora multiplicavit et conturbavit eos

vul@B8117:16 @ et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae

vul@B8117:17 @ misit de summo et accepit me adsumpsit me de aquis multis

vul@B8117:18 @ eripiet me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confirmati sunt super me

vul@B8117:19 @ praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus protector meus

vul@B8117:20 @ et eduxit me in latitudinem salvum me faciet quoniam voluit me

vul@B8117:21 @ %et; retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam %et; secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi

vul@B8117:22 @ quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo

vul@B8117:23 @ quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt et iustitias eius non reppuli a me

vul@B8117:24 @ et ero inmaculatus cum eo et observabo ab iniquitate mea

vul@B8117:25 @ et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius

vul@B8117:26 @ cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris

vul@B8117:27 @ et cum electo electus eris et cum perverso perverteris

vul@B8117:28 @ quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis

vul@B8117:29 @ quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus inluminas tenebras meas

vul@B8117:30 @ quoniam in te eripiar a temptatione et in Deo meo transgrediar murum

vul@B8117:31 @ Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata protector est omnium sperantium in eum

vul@B8117:32 @ quoniam quis deus praeter Dominum et quis deus praeter Deum nostrum

vul@B8117:33 @ Deus qui praecingit me virtute et posuit inmaculatam viam meam

vul@B8117:34 @ qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me

vul@B8117:35 @ qui doces manus meas in proelium et posuisti arcum aereum brachia mea

vul@B8117:36 @ et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit

vul@B8117:37 @ dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea

vul@B8117:38 @ persequar inimicos meos et conprehendam illos et non convertar donec deficiant

vul@B8117:39 @ confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos

vul@B8117:40 @ et praecinxisti me virtute ad bellum subplantasti insurgentes in me subtus me

vul@B8117:41 @ et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdisti

vul@B8117:42 @ clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum nec exaudivit eos

vul@B8117:43 @ et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos

vul@B8117:44 @ eripe me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium

vul@B8117:45 @ populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi

vul@B8117:46 @ filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis

vul@B8117:47 @ vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltetur Deus salutis meae

vul@B8117:48 @ Deus qui dat vindictas mihi et subdidit populos sub me liberator meus de gentibus iracundis

vul@B8117:49 @ et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me

vul@B8117:50 @ propterea confitebor tibi in nationibus Domine et psalmum dicam nomini tuo

vul@B8117:51 @ magnificans salutes regis eius et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum

vul@B8118:1 @ in finem psalmus David

vul@B8118:2 @ caeli enarrant gloriam Dei et opera manuum eius adnuntiat firmamentum

vul@B8118:3 @ dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam

vul@B8118:4 @ non sunt loquellae neque sermones quorum non audiantur voces eorum

vul@B8118:5 @ in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum

vul@B8118:6 @ in sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut gigans ad currendam viam %suam;

vul@B8118:7 @ a summo caeli egressio eius et occursus eius usque ad summum eius nec est qui se abscondat a calore eius

vul@B8118:8 @ lex Domini inmaculata convertens animas testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis

vul@B8118:9 @ iustitiae Domini rectae laetificantes corda praeceptum Domini lucidum inluminans oculos

vul@B8118:10 @ timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi iudicia Domini vera iustificata in semet ipsa

vul@B8118:11 @ desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum

vul@B8118:12 @ etenim servus tuus custodit ea in custodiendis illis retributio multa

vul@B8118:13 @ delicta quis intellegit ab occultis meis munda me

vul@B8118:14 @ et ab alienis parce servo tuo si mei non fuerint dominati tunc inmaculatus ero et emundabor a delicto maximo

vul@B8118:15 @ et erunt ut conplaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper Domine adiutor meus et redemptor meus

vul@B8119:1 @ in finem psalmus David

vul@B8119:2 @ exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob

vul@B8119:3 @ mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te

vul@B8119:4 @ memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat diapsalma

vul@B8119:5 @ tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet

vul@B8119:6 @ laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri magnificabimur

vul@B8119:7 @ impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae eius

vul@B8119:8 @ hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus

vul@B8119:9 @ ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et erecti sumus

vul@B8119:10 @ Domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te

vul@B8120:1 @ in finem psalmus David

vul@B8120:2 @ Domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exultabit vehementer

vul@B8120:3 @ desiderium animae eius tribuisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum diapsalma

vul@B8120:4 @ quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso

vul@B8120:5 @ vitam petiit a te et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum et in saeculum saeculi

vul@B8120:6 @ magna gloria eius in salutari tuo gloriam et magnum decorem inpones super eum

vul@B8120:7 @ quoniam dabis eum benedictionem in saeculum saeculi laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo

vul@B8120:8 @ quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi non commovebitur

vul@B8120:9 @ inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis dextera tua inveniat %omnes; qui te oderunt

vul@B8120:10 @ pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in ira sua conturbabit eos et devorabit eos ignis

vul@B8120:11 @ fructum eorum de terra perdes et semen eorum a filiis hominum

vul@B8120:12 @ quoniam declinaverunt in te mala cogitaverunt consilia quae non potuerunt %stabilire;

vul@B8120:13 @ quoniam pones eos dorsum in reliquis tuis praeparabis vultum eorum

vul@B8120:14 @ exaltare Domine in virtute tua cantabimus et psallemus virtutes tuas

vul@B8121:1 @ in finem pro adsumptione matutina psalmus David

vul@B8121:2 @ Deus Deus meus %respice me; quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum

vul@B8121:3 @ Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi

vul@B8121:4 @ tu autem in sancto habitas Laus Israhel

vul@B8121:5 @ in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos

vul@B8121:6 @ ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi

vul@B8121:7 @ ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis

vul@B8121:8 @ omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput

vul@B8121:9 @ speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum

vul@B8121:10 @ quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae

vul@B8121:11 @ in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu

vul@B8121:12 @ ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet

vul@B8121:13 @ circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me

vul@B8121:14 @ aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens

vul@B8121:15 @ sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei

vul@B8121:16 @ aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me

vul@B8121:17 @ quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos

vul@B8121:18 @ dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me

vul@B8121:19 @ diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem

vul@B8121:20 @ tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice

vul@B8121:21 @ erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam

vul@B8121:22 @ salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam

vul@B8121:23 @ narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te

vul@B8121:24 @ qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum

vul@B8121:25 @ timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit %me;

vul@B8121:26 @ apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum

vul@B8121:27 @ edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi

vul@B8121:28 @ reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium

vul@B8121:29 @ quoniam Dei est regnum et %ipse; dominabitur gentium

vul@B8121:30 @ manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram

vul@B8121:31 @ et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi

vul@B8121:32 @ adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit %Dominus;

vul@B8122:1 @ psalmus David Dominus reget me et nihil mihi deerit

vul@B8122:2 @ in loco pascuae %ibi; me conlocavit super aquam refectionis educavit me

vul@B8122:3 @ animam meam convertit deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum

vul@B8122:4 @ nam et si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt

vul@B8122:5 @ parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me inpinguasti in oleo caput meum et calix meus inebrians quam praeclarus est

vul@B8122:6 @ et misericordia tua subsequitur me omnibus diebus vitae meae et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum

vul@B8123:1 @ psalmus David prima sabbati Domini est terra et plenitudo eius orbis terrarum et %universi; qui habitant in eo

vul@B8123:2 @ *quia; ipse super maria fundavit eum et super flumina praeparavit eum

vul@B8123:3 @ quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius

vul@B8123:4 @ innocens manibus et mundo corde qui non accepit in vano animam suam nec iuravit in dolo proximo suo

vul@B8123:5 @ hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salvatore suo

vul@B8123:6 @ haec est generatio quaerentium eum quaerentium faciem Dei Iacob diapsalma

vul@B8123:7 @ adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae

vul@B8123:8 @ quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus potens in proelio

vul@B8123:9 @ adtollite portas principes vestras et elevamini portae aeternales et introibit rex gloriae

vul@B8123:10 @ quis est iste rex gloriae Dominus virtutum ipse est rex gloriae diapsalma

vul@B8124:1 @ psalmus David ad te Domine levavi animam meam

vul@B8124:2 @ Deus meus in te confido non erubescam

vul@B8124:3 @ neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur

vul@B8124:4 @ confundantur %omnes; iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi %et; semitas tuas doce me

vul@B8124:5 @ dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die

vul@B8124:6 @ reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt

vul@B8124:7 @ delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei * tu; propter bonitatem tuam Domine

vul@B8124:8 @ dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via

vul@B8124:9 @ diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas

vul@B8124:10 @ universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius

vul@B8124:11 @ propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim

vul@B8124:12 @ quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit

vul@B8124:13 @ anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram

vul@B8124:14 @ firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis

vul@B8124:15 @ oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos

vul@B8124:16 @ respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego

vul@B8124:17 @ tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me

vul@B8124:18 @ vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea

vul@B8124:19 @ respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me

vul@B8124:20 @ custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te

vul@B8124:21 @ innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te

vul@B8124:22 @ libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis

vul@B8125:1 @ psalmus David iudica me Domine quoniam ego in innocentia mea ingressus sum et in Domino sperans non infirmabor

vul@B8125:2 @ proba me Domine et tempta me ure renes meos et cor meum

vul@B8125:3 @ quoniam misericordia tua ante oculos meos est et conplacui in veritate tua

vul@B8125:4 @ non sedi cum concilio vanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo

vul@B8125:5 @ odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo

vul@B8125:6 @ lavabo inter innocentes manus meas et circumdabo altare tuum Domine

vul@B8125:7 @ ut audiam vocem laudis et enarrem universa mirabilia tua

vul@B8125:8 @ Domine dilexi decorem domus tuae et locum habitationis gloriae tuae

vul@B8125:9 @ ne perdas cum impiis animam meam et cum viris sanguinum vitam meam

vul@B8125:10 @ in quorum manibus iniquitates sunt dextera eorum repleta est muneribus

vul@B8125:11 @ ego autem in innocentia mea ingressus sum redime me et miserere mei

vul@B8125:12 @ pes meus stetit in directo in ecclesiis benedicam %te; Domine

vul@B8126:1 @ David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo

vul@B8126:2 @ dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt

vul@B8126:3 @ si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo

vul@B8126:4 @ unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius

vul@B8126:5 @ quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui

vul@B8126:6 @ in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino

vul@B8126:7 @ exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me

vul@B8126:8 @ tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram

vul@B8126:9 @ ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus

vul@B8126:10 @ quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me

vul@B8126:11 @ legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos

vul@B8126:12 @ ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi

vul@B8126:13 @ credo videre bona Domini in terra viventium

vul@B8126:14 @ expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum

vul@B8127:1 @ huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum

vul@B8127:2 @ exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum

vul@B8127:3 @ ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem %ne perdideris me; qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum

vul@B8127:4 @ da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis

vul@B8127:5 @ quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos

vul@B8127:6 @ benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae

vul@B8127:7 @ Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei

vul@B8127:8 @ Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est

vul@B8127:9 @ salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum

vul@B8128:1 @ psalmus David in consummatione tabernaculi adferte Domino filii Dei adferte Domino filios arietum

vul@B8128:2 @ adferte Domino gloriam et honorem adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in atrio sancto eius

vul@B8128:3 @ vox Domini super aquas Deus maiestatis intonuit Dominus super aquas multas

vul@B8128:4 @ vox Domini in virtute vox Domini in magnificentia

vul@B8128:5 @ vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani

vul@B8128:6 @ et comminuet eas tamquam vitulum Libani et dilectus quemadmodum filius unicornium

vul@B8128:7 @ vox Domini intercidentis flammam ignis

vul@B8128:8 @ vox Domini concutientis desertum et commovebit Dominus desertum Cades

vul@B8128:9 @ vox Domini praeparantis cervos et revelabit condensa et in templo eius omnis dicet gloriam

vul@B8128:10 @ Dominus diluvium inhabitare facit et sedebit Dominus rex in aeternum

vul@B8128:11 @ Dominus virtutem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace

vul@B8129:1 @ psalmus cantici in dedicatione domus David

vul@B8129:2 @ exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me

vul@B8129:3 @ Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me

vul@B8129:4 @ Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum

vul@B8129:5 @ psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius

vul@B8129:6 @ quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia

vul@B8129:7 @ ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum

vul@B8129:8 @ Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus

vul@B8129:9 @ ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor

vul@B8129:10 @ quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam

vul@B8129:11 @ audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est adiutor meus

vul@B8129:12 @ convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia

vul@B8129:13 @ ut cantet tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi

vul@B8130:1 @ in finem psalmus David

vul@B8130:2 @ in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua libera me

vul@B8130:3 @ inclina ad me aurem tuam adcelera ut eruas me esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias

vul@B8130:4 @ quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me

vul@B8130:5 @ educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus

vul@B8130:6 @ in manus tuas commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis

vul@B8130:7 @ odisti observantes vanitates supervacue ego autem in Domino speravi

vul@B8130:8 @ exultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam

vul@B8130:9 @ nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos

vul@B8130:10 @ miserere mei Domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus

vul@B8130:11 @ quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt

vul@B8130:12 @ super omnes inimicos meos factus sum obprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me

vul@B8130:13 @ oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum

vul@B8130:14 @ quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversus me accipere animam meam consiliati sunt

vul@B8130:15 @ ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu

vul@B8130:16 @ in manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me

vul@B8130:17 @ inlustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua

vul@B8130:18 @ Domine ne confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum

vul@B8130:19 @ muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus iustum iniquitatem in superbia et in abusione

vul@B8130:20 @ quam magna multitudo dulcedinis tuae %Domine; quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum

vul@B8130:21 @ abscondes eos in abdito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum

vul@B8130:22 @ benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita

vul@B8130:23 @ ego autem dixi in excessu mentis meae proiectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te

vul@B8130:24 @ diligite Dominum omnes sancti eius %quoniam; veritates requirit Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam

vul@B8130:25 @ viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in Domino

vul@B8131:1 @ huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata

vul@B8131:2 @ beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus

vul@B8131:3 @ quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die

vul@B8131:4 @ quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna *mea; dum configitur %mihi; spina diapsalma

vul@B8131:5 @ delictum meum cognitum *tibi; feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma

vul@B8131:6 @ pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt

vul@B8131:7 @ tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma

vul@B8131:8 @ intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos

vul@B8131:9 @ nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te

vul@B8131:10 @ multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit

vul@B8131:11 @ laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde

vul@B8132:1 @ psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio

vul@B8132:2 @ confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi

vul@B8132:3 @ cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione

vul@B8132:4 @ quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide

vul@B8132:5 @ diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra

vul@B8132:6 @ verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum

vul@B8132:7 @ congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos

vul@B8132:8 @ timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem

vul@B8132:9 @ quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt

vul@B8132:10 @ Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum %et reprobat consilia principum;

vul@B8132:11 @ consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem

vul@B8132:12 @ beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi

vul@B8132:13 @ de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum

vul@B8132:14 @ de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram

vul@B8132:15 @ qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum

vul@B8132:16 @ non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae

vul@B8132:17 @ fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur

vul@B8132:18 @ ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius

vul@B8132:19 @ ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame

vul@B8132:20 @ anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est

vul@B8132:21 @ quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus

vul@B8132:22 @ fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te

vul@B8133:1 @ David cum inmutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit eum et abiit

vul@B8133:2 @ benedicam Dominum in omni tempore semper laus eius in ore meo

vul@B8133:3 @ in Domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur

vul@B8133:4 @ magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius in id ipsum

vul@B8133:5 @ exquisivi Dominum et exaudivit me et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me

vul@B8133:6 @ accedite ad eum et inluminamini et facies vestrae non confundentur

vul@B8133:7 @ iste pauper clamavit et Dominus exaudivit %eum; et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum

vul@B8133:8 @ vallabit angelus Domini in circuitu timentium eum et eripiet eos

vul@B8133:9 @ gustate et videte quoniam suavis est Dominus beatus vir qui sperat in eo

vul@B8133:10 @ timete Dominum %omnes; sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum

vul@B8133:11 @ divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono diapsalma

vul@B8133:12 @ venite filii audite me timorem Domini docebo vos

vul@B8133:13 @ quis est homo qui vult vitam cupit videre dies bonos

vul@B8133:14 @ prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum

vul@B8133:15 @ deverte a malo et fac bonum inquire pacem et persequere eam

vul@B8133:16 @ oculi Domini super iustos et aures eius in precem eorum

vul@B8133:17 @ facies Domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum

vul@B8133:18 @ clamaverunt iusti et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos

vul@B8133:19 @ iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit

vul@B8133:20 @ multae tribulationes iustorum et de omnibus his liberavit eos

vul@B8133:21 @ Dominus custodit omnia ossa eorum unum ex his non conteretur

vul@B8133:22 @ mors peccatorum pessima et qui oderunt iustum delinquent

vul@B8133:23 @ redimet Dominus animas servorum suorum et non delinquent omnes qui sperant in eum

vul@B8134:1 @ huic David iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me

vul@B8134:2 @ adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi

vul@B8134:3 @ effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum

vul@B8134:4 @ confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala

vul@B8134:5 @ fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos

vul@B8134:6 @ fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos

vul@B8134:7 @ quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam

vul@B8134:8 @ veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso

vul@B8134:9 @ anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo

vul@B8134:10 @ omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum

vul@B8134:11 @ surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me

vul@B8134:12 @ retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae

vul@B8134:13 @ ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur

vul@B8134:14 @ quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar

vul@B8134:15 @ et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi

vul@B8134:16 @ dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis

vul@B8134:17 @ Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam

vul@B8134:18 @ confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te

vul@B8134:19 @ non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis

vul@B8134:20 @ quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia * terrae loquentes; dolos cogitabant

vul@B8134:21 @ et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri

vul@B8134:22 @ vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me

vul@B8134:23 @ exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam

vul@B8134:24 @ iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non supergaudeant mihi

vul@B8134:25 @ non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum

vul@B8134:26 @ erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me

vul@B8134:27 @ exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius

vul@B8134:28 @ et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam

vul@B8135:1 @ in finem servo Domini David

vul@B8135:2 @ dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius

vul@B8135:3 @ quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium

vul@B8135:4 @ verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret

vul@B8135:5 @ iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit

vul@B8135:6 @ Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes

vul@B8135:7 @ iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine

vul@B8135:8 @ quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt

vul@B8135:9 @ inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos

vul@B8135:10 @ quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen

vul@B8135:11 @ praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde

vul@B8135:12 @ non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me

vul@B8135:13 @ ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare

vul@B8136:1 @ ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem

vul@B8136:2 @ quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident

vul@B8136:3 @ spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius

vul@B8136:4 @ delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui

vul@B8136:5 @ revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet

vul@B8136:6 @ et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem

vul@B8136:7 @ subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias

vul@B8136:8 @ desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris

vul@B8136:9 @ quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram

vul@B8136:10 @ et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non invenies

vul@B8136:11 @ mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis

vul@B8136:12 @ observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis

vul@B8136:13 @ Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius

vul@B8136:14 @ gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde

vul@B8136:15 @ gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur

vul@B8136:16 @ melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas

vul@B8136:17 @ quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus

vul@B8136:18 @ novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit

vul@B8136:19 @ non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur

vul@B8136:20 @ quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt

vul@B8136:21 @ mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet

vul@B8136:22 @ quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt

vul@B8136:23 @ apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet

vul@B8136:24 @ cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam

vul@B8136:25 @ iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes

vul@B8136:26 @ tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit

vul@B8136:27 @ declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi

vul@B8136:28 @ quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit

vul@B8136:29 @ iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum %saeculi; super eam

vul@B8136:30 @ os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium

vul@B8136:31 @ lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius

vul@B8136:32 @ considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum

vul@B8136:33 @ Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi

vul@B8136:34 @ expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis

vul@B8136:35 @ vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani

vul@B8136:36 @ et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius

vul@B8136:37 @ custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico

vul@B8136:38 @ iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt

vul@B8136:39 @ salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis

vul@B8136:40 @ et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo

vul@B8137:1 @ psalmus David in rememorationem de sabbato

vul@B8137:2 @ Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me

vul@B8137:3 @ quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam

vul@B8137:4 @ non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum

vul@B8137:5 @ quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me

vul@B8137:6 @ putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae

vul@B8137:7 @ miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus ingrediebar

vul@B8137:8 @ quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea

vul@B8137:9 @ adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei

vul@B8137:10 @ Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus

vul@B8137:11 @ cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum

vul@B8137:12 @ amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt

vul@B8137:13 @ et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur

vul@B8137:14 @ ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum

vul@B8137:15 @ et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones

vul@B8137:16 @ quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus

vul@B8137:17 @ quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt

vul@B8137:18 @ quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper

vul@B8137:19 @ quoniam iniquitatem meam adnuntiabo %et; cogitabo pro peccato meo

vul@B8137:20 @ inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique

vul@B8137:21 @ qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem

vul@B8137:22 @ non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me

vul@B8137:23 @ intende in adiutorium meum Domine salutis meae

vul@B8138:1 @ in finem Idithun canticum David

vul@B8138:2 @ dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me

vul@B8138:3 @ obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est

vul@B8138:4 @ concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis

vul@B8138:5 @ locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi

vul@B8138:6 @ ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma

vul@B8138:7 @ verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea

vul@B8138:8 @ et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est

vul@B8138:9 @ ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me

vul@B8138:10 @ obmutui %et; non aperui os meum quoniam tu fecisti

vul@B8138:11 @ amove a me plagas tuas

vul@B8138:12 @ a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen vane %conturbatur; omnis homo diapsalma

vul@B8138:13 @ exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei

vul@B8138:14 @ remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero

vul@B8139:1 @ in finem David psalmus

vul@B8139:2 @ expectans expectavi Dominum et intendit mihi

vul@B8139:3 @ et exaudivit preces meas et eduxit me de lacu miseriae et de luto fecis et statuit super petram pedes meos et direxit gressus meos

vul@B8139:4 @ et inmisit in os meum canticum novum carmen Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino

vul@B8139:5 @ beatus vir cuius est nomen Domini spes ipsius et non respexit in vanitates et insanias falsas

vul@B8139:6 @ multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi adnuntiavi et locutus sum multiplicati sunt super numerum

vul@B8139:7 @ sacrificium et oblationem noluisti aures autem perfecisti mihi holocaustum et pro peccato non postulasti

vul@B8139:8 @ tunc dixi ecce venio in capite libri scriptum est de me

vul@B8139:9 @ ut facerem voluntatem tuam Deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei

vul@B8139:10 @ adnuntiavi iustitiam in ecclesia magna ecce labia mea non prohibebo Domine tu scisti

vul@B8139:11 @ iustitiam tuam non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo

vul@B8139:12 @ tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me

vul@B8139:13 @ quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meae et non potui ut viderem multiplicatae sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me

vul@B8139:14 @ conplaceat tibi Domine ut eruas me Domine ad adiuvandum me respice

vul@B8139:15 @ confundantur et revereantur simul qui quaerunt animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et revereantur qui volunt mihi mala

vul@B8139:16 @ ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi euge euge

vul@B8139:17 @ exultent et laetentur super te omnes quaerentes te et dicant semper magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum

vul@B8139:18 @ ego autem mendicus sum et pauper Dominus sollicitus est mei adiutor meus et protector meus tu es Deus meus ne tardaveris

vul@B8140:1 @ in finem psalmus David

vul@B8140:2 @ beatus qui intellegit super egenum et pauperem in die mala liberabit eum Dominus

vul@B8140:3 @ Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum in terra et non tradat eum in animam inimicorum eius

vul@B8140:4 @ Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius universum stratum eius versasti in infirmitate eius

vul@B8140:5 @ ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi

vul@B8140:6 @ inimici mei dixerunt mala mihi quando morietur et peribit nomen eius

vul@B8140:7 @ et si ingrediebatur ut videret vane loquebatur cor eius congregavit iniquitatem sibi egrediebatur foras et loquebatur

vul@B8140:8 @ in id ipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei adversus me cogitabant mala mihi

vul@B8140:9 @ verbum iniquum constituerunt adversus me numquid qui dormit non adiciet ut resurgat

vul@B8140:10 @ etenim homo pacis meae in quo speravi qui edebat panes meos magnificavit super me subplantationem

vul@B8140:11 @ tu autem Domine miserere mei et resuscita me et retribuam eis

vul@B8140:12 @ in hoc cognovi quoniam voluisti me quoniam non gaudebit inimicus meus super me

vul@B8140:13 @ me autem propter innocentiam suscepisti et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum

vul@B8140:14 @ benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et in saeculum fiat fiat

vul@B8141:1 @ in finem in intellectum filiis Core

vul@B8141:2 @ quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus

vul@B8141:3 @ sitivit anima mea ad Deum *fortem; vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei

vul@B8141:4 @ fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus

vul@B8141:5 @ haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis

vul@B8141:6 @ quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei

vul@B8141:7 @ Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico

vul@B8141:8 @ abyssus *ad; abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt

vul@B8141:9 @ in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me oratio Deo vitae meae

vul@B8141:10 @ dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus

vul@B8141:11 @ dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus

vul@B8141:12 @ quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam *adhuc; confitebor illi salutare vultus mei *et; Deus meus

vul@B8142:1 @ psalmus David iudica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta ab homine iniquo et doloso erue me

vul@B8142:2 @ quia tu es Deus fortitudo mea quare me reppulisti quare tristis incedo dum adfligit me inimicus

vul@B8142:3 @ emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua

vul@B8142:4 @ et introibo ad altare Dei ad Deum qui laetificat iuventutem meam confitebor tibi in cithara Deus Deus meus

vul@B8142:5 @ quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam *adhuc; confitebor illi salutare vultus mei *et; Deus meus

vul@B8143:1 @ in finem filiis Core ad intellectum

vul@B8143:2 @ Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis

vul@B8143:3 @ manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos

vul@B8143:4 @ nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis

vul@B8143:5 @ tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob

vul@B8143:6 @ in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis

vul@B8143:7 @ non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me

vul@B8143:8 @ salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti

vul@B8143:9 @ in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma

vul@B8143:10 @ nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris

vul@B8143:11 @ avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi

vul@B8143:12 @ dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos

vul@B8143:13 @ vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris

vul@B8143:14 @ posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro

vul@B8143:15 @ posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis

vul@B8143:16 @ tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me

vul@B8143:17 @ a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis

vul@B8143:18 @ haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo

vul@B8143:19 @ et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua

vul@B8143:20 @ quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis

vul@B8143:21 @ si obliti sumus nomen Dei nostri et %si; expandimus manus nostras ad deum alienum

vul@B8143:22 @ nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis

vul@B8143:23 @ exsurge quare dormis Domine exsurge %et; ne repellas in finem

vul@B8143:24 @ quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae

vul@B8143:25 @ quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster

vul@B8143:26 @ exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum

vul@B8144:1 @ in finem pro his qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum pro dilecto

vul@B8144:2 @ eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribae velociter scribentis

vul@B8144:3 @ speciosus forma prae filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te Deus in aeternum

vul@B8144:4 @ accingere gladio tuo super femur tuum potentissime

vul@B8144:5 @ specie tua et pulchritudine tua et intende prospere procede et regna propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam et deducet te mirabiliter dextera tua

vul@B8144:6 @ sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis

vul@B8144:7 @ sedis tua Deus in saeculum saeculi virga directionis virga regni tui

vul@B8144:8 @ dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis

vul@B8144:9 @ murra et gutta et cassia a vestimentis tuis a domibus eburneis ex quibus delectaverunt te

vul@B8144:10 @ filiae regum in honore tuo adstetit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate

vul@B8144:11 @ audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui

vul@B8144:12 @ et concupiscet rex decorem tuum quoniam ipse est dominus tuus et adorabunt eum

vul@B8144:13 @ *et; filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur divites plebis

vul@B8144:14 @ omnis gloria eius filiae regis ab intus in fimbriis aureis

vul@B8144:15 @ circumamicta varietatibus adducentur regi virgines post eam proximae eius adferentur tibi

vul@B8144:16 @ adferentur in laetitia et exultatione adducentur in templum regis

vul@B8144:17 @ pro patribus tuis nati sunt tibi filii constitues eos principes super omnem terram

vul@B8144:18 @ memor ero nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi

vul@B8145:1 @ in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus

vul@B8145:2 @ Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis

vul@B8145:3 @ propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris

vul@B8145:4 @ sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma

vul@B8145:5 @ fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus

vul@B8145:6 @ Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo

vul@B8145:7 @ conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra

vul@B8145:8 @ Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma

vul@B8145:9 @ venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram

vul@B8145:10 @ auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne

vul@B8145:11 @ vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra

vul@B8145:12 @ Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob

vul@B8146:1 @ in finem pro filiis Core psalmus

vul@B8146:2 @ omnes gentes plaudite manibus iubilate Deo in voce exultationis

vul@B8146:3 @ quoniam Dominus excelsus terribilis rex magnus super omnem terram

vul@B8146:4 @ subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris

vul@B8146:5 @ elegit nobis hereditatem suam speciem Iacob quam dilexit diapsalma

vul@B8146:6 @ ascendit Deus in iubilo Dominus in voce tubae

vul@B8146:7 @ psallite Deo nostro psallite psallite regi nostro psallite

vul@B8146:8 @ quoniam rex omnis terrae Deus psallite sapienter

vul@B8146:9 @ regnavit Deus super gentes Deus sedit super sedem sanctam suam

vul@B8146:10 @ principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham quoniam Dei fortes terrae vehementer elevati sunt

vul@B8147:1 @ canticum psalmi filiis Core secunda sabbati

vul@B8147:2 @ magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius

vul@B8147:3 @ fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni

vul@B8147:4 @ Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam

vul@B8147:5 @ quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum

vul@B8147:6 @ ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt

vul@B8147:7 @ tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis

vul@B8147:8 @ in spiritu vehementi conteres naves Tharsis

vul@B8147:9 @ sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma

vul@B8147:10 @ suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui

vul@B8147:11 @ secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua

vul@B8147:12 @ laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua %Domine;

vul@B8147:13 @ circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius

vul@B8147:14 @ ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram

vul@B8147:15 @ quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula

vul@B8148:1 @ in finem filiis Core psalmus

vul@B8148:2 @ audite haec omnes gentes auribus percipite omnes qui habitatis orbem

vul@B8148:3 @ quique terriginae et filii hominum in unum dives et pauper

vul@B8148:4 @ os meum loquetur sapientiam et meditatio cordis mei prudentiam

vul@B8148:5 @ inclinabo in parabolam aurem meam aperiam in psalterio propositionem meam

vul@B8148:6 @ cur timebo in die malo iniquitas calcanei mei circumdabit me

vul@B8148:7 @ qui confidunt in virtute sua et in multitudine divitiarum suarum gloriantur

vul@B8148:8 @ frater non redimit redimet homo non dabit Deo placationem suam

vul@B8148:9 @ et pretium redemptionis animae suae et laboravit in aeternum

vul@B8148:10 @ et vivet * adhuc; in finem

vul@B8148:11 @ non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et stultus peribunt et relinquent alienis divitias suas

vul@B8148:12 @ %et; sepulchra eorum domus illorum in aeternum tabernacula eorum in progeniem et progeniem vocaverunt nomina sua in terris suis

vul@B8148:13 @ et homo cum in honore esset non intellexit conparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis

vul@B8148:14 @ haec via illorum scandalum ipsis et postea in ore suo conplacebunt diapsalma

vul@B8148:15 @ sicut oves in inferno positi sunt mors depascet eos et dominabuntur eorum iusti in matutino et auxilium eorum veterescet in inferno a gloria eorum

vul@B8148:16 @ verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum acceperit me diapsalma

vul@B8148:17 @ ne timueris cum dives factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit gloria domus eius

vul@B8148:18 @ quoniam cum interierit non sumet omnia neque descendet cum eo *pone; gloria eius

vul@B8148:19 @ quia anima eius in vita ipsius benedicetur confitebitur tibi cum benefeceris ei

vul@B8148:20 @ introibit usque in progenies patrum suorum usque in aeternum non videbit lumen

vul@B8148:21 @ homo in honore cum esset non intellexit conparatus est iumentis %insipientibus; et similis factus est illis

vul@B8149:1 @ psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum

vul@B8149:2 @ ex Sion species decoris eius

vul@B8149:3 @ Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida

vul@B8149:4 @ advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum

vul@B8149:5 @ congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia

vul@B8149:6 @ et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma

vul@B8149:7 @ audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum

vul@B8149:8 @ non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper

vul@B8149:9 @ non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos

vul@B8149:10 @ quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves

vul@B8149:11 @ cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est

vul@B8149:12 @ si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius

vul@B8149:13 @ numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo

vul@B8149:14 @ immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua

vul@B8149:15 @ et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma

vul@B8149:16 @ peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum

vul@B8149:17 @ tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum

vul@B8149:18 @ si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas

vul@B8149:19 @ os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos

vul@B8149:20 @ sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum

vul@B8149:21 @ haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam

vul@B8149:22 @ intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat

vul@B8149:23 @ sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei

vul@B8150:1 @ in finem psalmus David

vul@B8150:2 @ cum venit ad eum Nathan propheta quando intravit ad Bethsabee

vul@B8150:3 @ miserere mei Deus secundum %magnam; misericordiam tuam %et; secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam

vul@B8150:4 @ amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me

vul@B8150:5 @ quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper

vul@B8150:6 @ tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris

vul@B8150:7 @ ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea

vul@B8150:8 @ ecce enim veritatem dilexisti incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi

vul@B8150:9 @ asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor

vul@B8150:10 @ auditui meo dabis gaudium et laetitiam exultabunt ossa humiliata

vul@B8150:11 @ averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele

vul@B8150:12 @ cor mundum crea in me Deus et spiritum rectum innova in visceribus meis

vul@B8150:13 @ ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me

vul@B8150:14 @ redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me

vul@B8150:15 @ docebo iniquos vias tuas et impii ad te convertentur

vul@B8150:16 @ libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae exultabit lingua mea iustitiam tuam

vul@B8150:17 @ Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam

vul@B8150:18 @ quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique holocaustis non delectaberis

vul@B8150:19 @ sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non spernet

vul@B8150:20 @ benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem

vul@B8150:21 @ tunc acceptabis sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos

vul@B8151:1 @ in finem intellectus David

vul@B8151:2 @ cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech

vul@B8151:3 @ quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate

vul@B8151:4 @ tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum

vul@B8151:5 @ dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma

vul@B8151:6 @ dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam

vul@B8151:7 @ propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma

vul@B8151:8 @ videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent

vul@B8151:9 @ ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua

vul@B8151:10 @ ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi

vul@B8151:11 @ confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum

vul@B8152:1 @ in finem pro Melech intellegentiae David dixit insipiens in corde suo non est Deus

vul@B8152:2 @ corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus non est qui faciat bonum

vul@B8152:3 @ Deus de caelo prospexit in filios hominum ut videat si est intellegens %aut; requirens Deum

vul@B8152:4 @ omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum

vul@B8152:5 @ nonne scient %omnes; qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam ut cibum panis

vul@B8152:6 @ Deum non invocaverunt illic trepidabunt timore ubi non fuit timor quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent confusi sunt quoniam Deus sprevit eos

vul@B8152:7 @ quis dabit ex Sion salutare Israhel dum convertit Deus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel

vul@B8153:1 @ in finem in carminibus intellectus David

vul@B8153:2 @ cum venissent Ziphei et dixissent ad Saul nonne David absconditus est apud nos

vul@B8153:3 @ Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me

vul@B8153:4 @ Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei

vul@B8153:5 @ quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quaesierunt animam meam non proposuerunt Deum ante conspectum suum diapsalma

vul@B8153:6 @ ecce enim Deus adiuvat me Dominus susceptor animae meae

vul@B8153:7 @ avertet mala inimicis meis in veritate tua disperde illos

vul@B8153:8 @ voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum

vul@B8153:9 @ quoniam ex omni tribulatione eripuisti me et super inimicos meos despexit oculus meus

vul@B8154:1 @ in finem in carminibus intellectus David

vul@B8154:2 @ exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam

vul@B8154:3 @ intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum

vul@B8154:4 @ a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi

vul@B8154:5 @ cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me

vul@B8154:6 @ timor et tremor venit super me et contexit me tenebra

vul@B8154:7 @ et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae et volabo et requiescam

vul@B8154:8 @ ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma

vul@B8154:9 @ expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et a tempestate

vul@B8154:10 @ praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate

vul@B8154:11 @ die et nocte circumdabit eam super muros eius et iniquitas et labor in medio eius

vul@B8154:12 @ et iniustitia et non defecit de plateis eius usura et dolus

vul@B8154:13 @ quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo

vul@B8154:14 @ tu vero homo unianimis dux meus et notus meus

vul@B8154:15 @ qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei ambulavimus cum consensu

vul@B8154:16 @ veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum

vul@B8154:17 @ ego %autem; ad Deum clamavi et Dominus salvabit me

vul@B8154:18 @ vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo et exaudiet vocem meam

vul@B8154:19 @ redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum

vul@B8154:20 @ exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante saecula diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum

vul@B8154:21 @ extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum eius

vul@B8154:22 @ divisi sunt ab ira vultus eius et adpropinquavit cor illius molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula

vul@B8154:23 @ iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem iusto

vul@B8154:24 @ tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te Domine

vul@B8155:1 @ in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth

vul@B8155:2 @ miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me

vul@B8155:3 @ conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me

vul@B8155:4 @ ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo

vul@B8155:5 @ in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro

vul@B8155:6 @ tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum

vul@B8155:7 @ inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam

vul@B8155:8 @ pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus

vul@B8155:9 @ vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua

vul@B8155:10 @ tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es

vul@B8155:11 @ in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo

vul@B8155:12 @ in me sunt Deus vota *tua; % quae; reddam laudationes tibi

vul@B8155:13 @ quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium

vul@B8156:1 @ in finem ne disperdas David in tituli inscriptione cum fugeret a facie Saul in spelunca

vul@B8156:2 @ miserere mei Deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea et in umbra alarum tuarum sperabo donec transeat iniquitas

vul@B8156:3 @ clamabo ad Deum altissimum Deum qui benefecit mihi

vul@B8156:4 @ misit de caelo et liberavit me dedit in obprobrium conculcantes me diapsalma misit Deus misericordiam suam et veritatem suam

vul@B8156:5 @ et eripuit animam meam de medio catulorum leonum dormivi conturbatus filii hominum dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus

vul@B8156:6 @ exaltare super caelos Deus et in omnem terram gloria tua

vul@B8156:7 @ laqueum paraverunt pedibus meis et incurvaverunt animam meam foderunt ante faciem meam foveam et inciderunt in eam diapsalma

vul@B8156:8 @ paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psalmum dicam

vul@B8156:9 @ exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo

vul@B8156:10 @ confitebor tibi in populis Domine psalmum dicam tibi in gentibus

vul@B8156:11 @ quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua

vul@B8156:12 @ exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua

vul@B8157:1 @ in finem ne disperdas David in tituli inscriptione

vul@B8157:2 @ si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum

vul@B8157:3 @ etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae concinnant

vul@B8157:4 @ alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa

vul@B8157:5 @ furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas

vul@B8157:6 @ quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter

vul@B8157:7 @ Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus

vul@B8157:8 @ ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur

vul@B8157:9 @ sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem

vul@B8157:10 @ priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos

vul@B8157:11 @ laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris

vul@B8157:12 @ et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra

vul@B8158:1 @ in finem ne disperdas David in tituli inscriptione quando misit Saul et custodivit domum eius ut interficeret eum

vul@B8158:2 @ eripe me de inimicis meis Deus et ab insurgentibus in me libera me

vul@B8158:3 @ eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me

vul@B8158:4 @ quia ecce ceperunt animam meam inruerunt in me fortes

vul@B8158:5 @ neque iniquitas mea neque peccatum meum Domine sine iniquitate cucurri et direxi

vul@B8158:6 @ exsurge in occursum meum et vide et tu Domine Deus virtutum Deus Israhel intende ad visitandas omnes gentes non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem diapsalma

vul@B8158:7 @ convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem

vul@B8158:8 @ ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum quoniam quis audivit

vul@B8158:9 @ et tu Domine deridebis eos ad nihilum deduces omnes gentes

vul@B8158:10 @ fortitudinem meam ad te custodiam quia Deus susceptor meus

vul@B8158:11 @ Deus meus voluntas eius praeveniet me

vul@B8158:12 @ Deus ostendet mihi super inimicos meos ne occidas eos nequando obliviscantur populi mei disperge illos in virtute tua et depone eos protector meus Domine

vul@B8158:13 @ delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum et conprehendantur in superbia sua et de execratione et mendacio adnuntiabuntur

vul@B8158:14 @ in consummatione in ira consummationis et non erunt et scient quia Deus dominatur Iacob finium terrae diapsalma

vul@B8158:15 @ convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem

vul@B8158:16 @ ipsi dispergentur ad manducandum si vero non fuerint saturati et murmurabunt

vul@B8158:17 @ ego autem cantabo fortitudinem tuam et exultabo mane misericordiam tuam quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae

vul@B8158:18 @ adiutor meus tibi psallam quia Deus susceptor meus es Deus meus misericordia mea

vul@B8159:1 @ in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina

vul@B8159:2 @ cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia

vul@B8159:3 @ Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis

vul@B8159:4 @ commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est

vul@B8159:5 @ ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis

vul@B8159:6 @ dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui

vul@B8159:7 @ salvum fac dextera tua et exaudi me

vul@B8159:8 @ Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor

vul@B8159:9 @ meus est Galaad et meus %est; Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus

vul@B8159:10 @ Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt

vul@B8159:11 @ quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam

vul@B8159:12 @ nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris

vul@B8159:13 @ da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis

vul@B8159:14 @ in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos

vul@B8160:1 @ in finem in hymnis David

vul@B8160:2 @ exaudi Deus deprecationem meam intende orationi meae

vul@B8160:3 @ a finibus terrae ad te clamavi dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti me deduxisti me

vul@B8160:4 @ quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici

vul@B8160:5 @ inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula protegar in velamento alarum tuarum diapsalma

vul@B8160:6 @ quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum

vul@B8160:7 @ dies super dies regis adicies annos eius usque in diem generationis et generationis

vul@B8160:8 @ permanet in aeternum in conspectu Dei misericordiam et veritatem quis requiret eius

vul@B8160:9 @ sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi ut reddam vota mea de die in diem

vul@B8161:1 @ in finem pro Idithun psalmus David

vul@B8161:2 @ nonne Deo subiecta erit anima mea ab ipso enim salutare meum

vul@B8161:3 @ nam et ipse Deus meus et salutaris meus susceptor meus non movebor amplius

vul@B8161:4 @ quousque inruitis in hominem interficitis universi vos tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae

vul@B8161:5 @ verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere cucurri in siti ore suo benedicebant et corde suo maledicebant diapsalma

vul@B8161:6 @ verumtamen Deo subiecta esto anima mea quoniam ab ipso patientia mea

vul@B8161:7 @ quia ipse Deus meus et salvator meus adiutor meus non emigrabo

vul@B8161:8 @ in Deo salutare meum et gloria mea Deus auxilii mei et spes mea in Deo est

vul@B8161:9 @ sperate in eo omnis congregatio populi effundite coram illo corda vestra Deus adiutor noster in aeternum

vul@B8161:10 @ verumtamen vani filii hominum mendaces filii hominum in stateris ut decipiant ipsi de vanitate in id ipsum

vul@B8161:11 @ nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite concupiscere divitiae si affluant nolite cor adponere

vul@B8161:12 @ semel locutus est Deus duo haec audivi quia potestas Dei

vul@B8161:13 @ et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique iuxta opera sua

vul@B8162:1 @ psalmus David cum esset in deserto Iudaeae

vul@B8162:2 @ Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea

vul@B8162:3 @ in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam

vul@B8162:4 @ quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te

vul@B8162:5 @ sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas

vul@B8162:6 @ sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum

vul@B8162:7 @ si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te

vul@B8162:8 @ quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo

vul@B8162:9 @ adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua

vul@B8162:10 @ ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae

vul@B8162:11 @ tradentur in manus gladii partes vulpium erunt

vul@B8162:12 @ rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstructum est os loquentium iniqua

vul@B8163:1 @ in finem psalmus David

vul@B8163:2 @ exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam

vul@B8163:3 @ protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem

vul@B8163:4 @ quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram

vul@B8163:5 @ ut sagittent in occultis inmaculatum

vul@B8163:6 @ subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos

vul@B8163:7 @ scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum

vul@B8163:8 @ et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum

vul@B8163:9 @ et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos

vul@B8163:10 @ et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt

vul@B8163:11 @ laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde

vul@B8164:1 @ in finem psalmus David *canticum; Hieremiae et Aggei de verbo peregrinationis quando incipiebant proficisci

vul@B8164:2 @ te decet hymnus Deus in Sion et tibi reddetur votum in Hierusalem

vul@B8164:3 @ exaudi orationem ad te omnis caro veniet

vul@B8164:4 @ verba iniquorum praevaluerunt super nos et impietatibus nostris tu propitiaberis

vul@B8164:5 @ beatus quem elegisti et adsumpsisti inhabitabit in atriis tuis replebimur in bonis domus tuae sanctum est templum tuum

vul@B8164:6 @ mirabile in aequitate exaudi nos Deus salutaris noster spes omnium finium terrae et in mari longe

vul@B8164:7 @ praeparans montes in virtute tua accinctus potentia

vul@B8164:8 @ qui conturbas profundum maris sonum fluctuum eius turbabuntur gentes

vul@B8164:9 @ et timebunt qui inhabitant terminos a signis tuis exitus matutini et vespere delectabis

vul@B8164:10 @ visitasti terram et inebriasti eam multiplicasti locupletare eam flumen Dei repletum est aquis parasti cibum illorum quoniam ita est praeparatio eius

vul@B8164:11 @ rivos eius inebria multiplica genimina eius in stillicidiis eius laetabitur germinans

vul@B8164:12 @ benedices coronae anni benignitatis tuae et campi tui replebuntur ubertate

vul@B8164:13 @ pinguescent speciosa deserti et exultatione colles accingentur

vul@B8164:14 @ induti sunt arietes ovium et valles abundabunt frumento clamabunt etenim hymnum dicent

vul@B8165:1 @ in finem canticum psalmi resurrectionis iubilate Deo omnis terra

vul@B8165:2 @ psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius

vul@B8165:3 @ dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui

vul@B8165:4 @ omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma

vul@B8165:5 @ venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum

vul@B8165:6 @ qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso

vul@B8165:7 @ qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma

vul@B8165:8 @ benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius

vul@B8165:9 @ qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos

vul@B8165:10 @ quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum

vul@B8165:11 @ induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro

vul@B8165:12 @ inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium

vul@B8165:13 @ introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea

vul@B8165:14 @ quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea

vul@B8165:15 @ holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma

vul@B8165:16 @ venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animae meae

vul@B8165:17 @ ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea

vul@B8165:18 @ iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus

vul@B8165:19 @ propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae

vul@B8165:20 @ benedictus Deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me

vul@B8166:1 @ in finem in hymnis psalmus cantici

vul@B8166:2 @ Deus misereatur nostri et benedicat nobis inluminet vultum suum super nos et misereatur nostri diapsalma

vul@B8166:3 @ ut cognoscamus in terra viam tuam in omnibus gentibus salutare tuum

vul@B8166:4 @ confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes

vul@B8166:5 @ laetentur et exultent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentes in terra diriges diapsalma

vul@B8166:6 @ confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes

vul@B8166:7 @ terra dedit fructum suum benedicat nos Deus Deus noster

vul@B8166:8 @ benedicat nos Deus et metuant eum omnes fines terrae

vul@B8167:1 @ in finem David psalmus cantici

vul@B8167:2 @ exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius

vul@B8167:3 @ sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei

vul@B8167:4 @ et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia

vul@B8167:5 @ cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius

vul@B8167:6 @ patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo

vul@B8167:7 @ Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris

vul@B8167:8 @ Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto diapsalma

vul@B8167:9 @ terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei Israhel

vul@B8167:10 @ pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam

vul@B8167:11 @ animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus

vul@B8167:12 @ Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa

vul@B8167:13 @ rex virtutum dilecti *dilecti; et speciei domus dividere spolia

vul@B8167:14 @ si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri

vul@B8167:15 @ dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon

vul@B8167:16 @ mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis

vul@B8167:17 @ ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem

vul@B8167:18 @ currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium Dominus in eis in Sina in sancto

vul@B8167:19 @ ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus

vul@B8167:20 @ benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma

vul@B8167:21 @ Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis

vul@B8167:22 @ verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis

vul@B8167:23 @ dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris

vul@B8167:24 @ ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso

vul@B8167:25 @ viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto

vul@B8167:26 @ praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum

vul@B8167:27 @ in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel

vul@B8167:28 @ ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes Iuda duces eorum principes Zabulon principes Nepthali

vul@B8167:29 @ manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis

vul@B8167:30 @ a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera

vul@B8167:31 @ increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt

vul@B8167:32 @ venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo

vul@B8167:33 @ regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma %psallite Deo;

vul@B8167:34 @ qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis

vul@B8167:35 @ date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in nubibus

vul@B8167:36 @ mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus

vul@B8168:1 @ in finem pro his qui commutabuntur David

vul@B8168:2 @ salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam

vul@B8168:3 @ infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudines maris et tempestas demersit me

vul@B8168:4 @ laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum

vul@B8168:5 @ multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste quae non rapui tunc exsolvebam

vul@B8168:6 @ Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita

vul@B8168:7 @ non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel

vul@B8168:8 @ quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam

vul@B8168:9 @ extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae

vul@B8168:10 @ quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me

vul@B8168:11 @ et operui in ieiunio animam meam et factum est in obprobrium mihi

vul@B8168:12 @ et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam

vul@B8168:13 @ adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum

vul@B8168:14 @ ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae

vul@B8168:15 @ eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de profundis aquarum

vul@B8168:16 @ non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum

vul@B8168:17 @ exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me

vul@B8168:18 @ et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me

vul@B8168:19 @ intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me

vul@B8168:20 @ tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam

vul@B8168:21 @ in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni

vul@B8168:22 @ et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto

vul@B8168:23 @ fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum

vul@B8168:24 @ obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva

vul@B8168:25 @ effunde super eos iram tuam et furor irae tuae conprehendat eos

vul@B8168:26 @ fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet

vul@B8168:27 @ quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt

vul@B8168:28 @ adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in iustitia tua

vul@B8168:29 @ deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur

vul@B8168:30 @ ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me

vul@B8168:31 @ laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude

vul@B8168:32 @ et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas

vul@B8168:33 @ videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima vestra

vul@B8168:34 @ quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit

vul@B8168:35 @ laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis

vul@B8168:36 @ quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Iudaeae et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam

vul@B8168:37 @ et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea

vul@B8169:1 @ in finem David in rememoratione eo quod salvum me fecit Dominus

vul@B8169:2 @ Deus in adiutorium meum intende * Domine ad adiuvandum me festina;

vul@B8169:3 @ confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam

vul@B8169:4 @ avertantur retrorsum et erubescant qui volunt mihi mala avertantur statim erubescentes qui dicunt %mihi; euge euge

vul@B8169:5 @ exultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum

vul@B8169:6 @ ego vero egenus et pauper Deus adiuva me adiutor meus et liberator meus es tu Domine ne moreris

vul@B8170:1 @ David psalmus filiorum Ionadab et priorum captivorum in te Domine speravi non confundar in aeternum

vul@B8170:2 @ in iustitia tua libera me et eripe me inclina ad me aurem tuam et salva me

vul@B8170:3 @ esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu

vul@B8170:4 @ Deus meus eripe me de manu peccatoris de manu contra legem agentis et iniqui

vul@B8170:5 @ quoniam tu es patientia mea Domine Domine spes mea a iuventute mea

vul@B8170:6 @ in te confirmatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te cantatio mea semper

vul@B8170:7 @ tamquam prodigium factus sum multis et tu adiutor fortis

vul@B8170:8 @ repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam tota die magnitudinem tuam

vul@B8170:9 @ non proicias me in tempore senectutis cum deficiet virtus mea ne derelinquas me

vul@B8170:10 @ quia dixerunt inimici mei mihi et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum

vul@B8170:11 @ dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eripiat

vul@B8170:12 @ Deus ne elongeris a me Deus meus in adiutorium meum respice

vul@B8170:13 @ confundantur et deficiant detrahentes animae meae operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi

vul@B8170:14 @ ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem tuam

vul@B8170:15 @ os meum adnuntiabit iustitiam tuam tota die salutem tuam quoniam non cognovi litteraturam

vul@B8170:16 @ introibo in potentiam Domini Domine memorabor iustitiae tuae solius

vul@B8170:17 @ Deus docuisti me ex iuventute mea et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua

vul@B8170:18 @ et usque in senectam et senium Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est potentiam tuam

vul@B8170:19 @ et iustitiam tuam Deus usque in altissima quae fecisti magnalia Deus quis similis tibi

vul@B8170:20 @ quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas et conversus vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me

vul@B8170:21 @ multiplicasti magnificentiam tuam et conversus consolatus es me

vul@B8170:22 @ nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam Deus psallam tibi in cithara Sanctus Israhel

vul@B8170:23 @ exultabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti

vul@B8170:24 @ sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi

vul@B8171:1 @ in Salomonem

vul@B8171:2 @ Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio

vul@B8171:3 @ suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam

vul@B8171:4 @ iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem

vul@B8171:5 @ et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum

vul@B8171:6 @ descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram

vul@B8171:7 @ orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna

vul@B8171:8 @ et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum

vul@B8171:9 @ coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent

vul@B8171:10 @ reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent

vul@B8171:11 @ et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei

vul@B8171:12 @ quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor

vul@B8171:13 @ parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet

vul@B8171:14 @ ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo

vul@B8171:15 @ et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso semper tota die benedicent ei

vul@B8171:16 @ erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae

vul@B8171:17 @ sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet nomen eius et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes beatificabunt eum

vul@B8171:18 @ benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus

vul@B8171:19 @ et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat

vul@B8171:20 @ defecerunt laudes David filii Iesse

vul@B8172:1 @ psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde

vul@B8172:2 @ mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei

vul@B8172:3 @ quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns

vul@B8172:4 @ quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum

vul@B8172:5 @ in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur

vul@B8172:6 @ ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua

vul@B8172:7 @ prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis

vul@B8172:8 @ cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt

vul@B8172:9 @ posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra

vul@B8172:10 @ ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis

vul@B8172:11 @ et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso

vul@B8172:12 @ ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias

vul@B8172:13 @ %et dixi; ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas

vul@B8172:14 @ et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino

vul@B8172:15 @ si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi

vul@B8172:16 @ et existimabam cognoscere hoc labor est ante me

vul@B8172:17 @ donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum

vul@B8172:18 @ verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur

vul@B8172:19 @ quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam

vul@B8172:20 @ velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges

vul@B8172:21 @ quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt

vul@B8172:22 @ et ego ad nihilum redactus sum et nescivi

vul@B8172:23 @ ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum

vul@B8172:24 @ tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me

vul@B8172:25 @ quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram

vul@B8172:26 @ defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum

vul@B8172:27 @ quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te

vul@B8172:28 @ mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas % in portis filiae Sion;

vul@B8173:1 @ intellectus Asaph ut quid Deus reppulisti in finem iratus est furor tuus super oves pascuae tuae

vul@B8173:2 @ memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo

vul@B8173:3 @ leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto

vul@B8173:4 @ et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa

vul@B8173:5 @ et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus

vul@B8173:6 @ exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt %eam;

vul@B8173:7 @ incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui

vul@B8173:8 @ dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra

vul@B8173:9 @ signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius

vul@B8173:10 @ usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem

vul@B8173:11 @ ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem

vul@B8173:12 @ Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae

vul@B8173:13 @ tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis

vul@B8173:14 @ tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum

vul@B8173:15 @ tu disrupisti fontem et torrentes * tu siccasti fluvios Aetham;

vul@B8173:16 @ tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem

vul@B8173:17 @ tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea

vul@B8173:18 @ memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum

vul@B8173:19 @ ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem

vul@B8173:20 @ respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum

vul@B8173:21 @ ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum

vul@B8173:22 @ exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die

vul@B8173:23 @ ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper

vul@B8174:1 @ in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici

vul@B8174:2 @ confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua

vul@B8174:3 @ cum accepero tempus ego iustitias iudicabo

vul@B8174:4 @ liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius diapsalma

vul@B8174:5 @ dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu

vul@B8174:6 @ nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem

vul@B8174:7 @ quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus

vul@B8174:8 @ quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat

vul@B8174:9 @ quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae

vul@B8174:10 @ ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob

vul@B8174:11 @ et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti

vul@B8175:1 @ in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium

vul@B8175:2 @ notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius

vul@B8175:3 @ et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion

vul@B8175:4 @ ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma

vul@B8175:5 @ inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis

vul@B8175:6 @ turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis

vul@B8175:7 @ ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos

vul@B8175:8 @ tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua

vul@B8175:9 @ de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit

vul@B8175:10 @ cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma

vul@B8175:11 @ quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi

vul@B8175:12 @ vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili

vul@B8175:13 @ et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae

vul@B8176:1 @ in finem pro Idithun psalmus Asaph

vul@B8176:2 @ voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Deum et intendit me

vul@B8176:3 @ in die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum et non sum deceptus rennuit consolari anima mea

vul@B8176:4 @ memor fui Dei et delectatus sum exercitatus sum et defecit spiritus meus diapsalma

vul@B8176:5 @ anticipaverunt vigilias oculi mei turbatus sum et non sum locutus

vul@B8176:6 @ cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente habui

vul@B8176:7 @ et meditatus sum nocte cum corde meo exercitabar et scobebam spiritum meum

vul@B8176:8 @ numquid in aeternum proiciet Deus et non adponet ut conplacitior sit adhuc

vul@B8176:9 @ aut in finem misericordiam suam abscidet a generatione in generationem

vul@B8176:10 @ aut obliviscetur misereri Deus aut continebit in ira sua misericordias suas diapsalma

vul@B8176:11 @ et dixi nunc coepi haec mutatio dexterae Excelsi

vul@B8176:12 @ memor fui operum Domini quia memor ero ab initio mirabilium tuorum

vul@B8176:13 @ et meditabor in omnibus operibus tuis et in adinventionibus tuis exercebor

vul@B8176:14 @ Deus in sancto via tua quis deus magnus sicut Deus noster

vul@B8176:15 @ tu es Deus qui facis mirabilia notam fecisti in populis virtutem tuam

vul@B8176:16 @ redemisti in brachio tuo populum tuum filios Iacob et Ioseph diapsalma

vul@B8176:17 @ viderunt te aquae Deus viderunt te aquae et timuerunt et turbatae sunt abyssi

vul@B8176:18 @ multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes etenim sagittae tuae transeunt

vul@B8176:19 @ vox tonitrui tui in rota inluxerunt coruscationes tuae orbi terrae commota est et contremuit terra

vul@B8176:20 @ in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non cognoscentur

vul@B8176:21 @ deduxisti sicut oves populum tuum in manu Mosi et Aaron

vul@B8177:1 @ intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei

vul@B8177:2 @ aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio

vul@B8177:3 @ quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis

vul@B8177:4 @ non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit

vul@B8177:5 @ et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis

vul@B8177:6 @ ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis

vul@B8177:7 @ ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant

vul@B8177:8 @ ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius

vul@B8177:9 @ filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli

vul@B8177:10 @ non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare

vul@B8177:11 @ et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis

vul@B8177:12 @ coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos

vul@B8177:13 @ interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem

vul@B8177:14 @ et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis

vul@B8177:15 @ interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa

vul@B8177:16 @ et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas

vul@B8177:17 @ et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso

vul@B8177:18 @ et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis

vul@B8177:19 @ et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto

vul@B8177:20 @ quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo

vul@B8177:21 @ ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel

vul@B8177:22 @ quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius

vul@B8177:23 @ et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit

vul@B8177:24 @ et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis

vul@B8177:25 @ panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam

vul@B8177:26 @ transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum

vul@B8177:27 @ et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata

vul@B8177:28 @ et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum

vul@B8177:29 @ et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis

vul@B8177:30 @ non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum

vul@B8177:31 @ et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit

vul@B8177:32 @ in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius

vul@B8177:33 @ et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione

vul@B8177:34 @ cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum

vul@B8177:35 @ et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est

vul@B8177:36 @ et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei

vul@B8177:37 @ cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius

vul@B8177:38 @ ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam

vul@B8177:39 @ et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens

vul@B8177:40 @ quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso

vul@B8177:41 @ et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt

vul@B8177:42 @ non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis

vul@B8177:43 @ sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos

vul@B8177:44 @ et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent

vul@B8177:45 @ misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos

vul@B8177:46 @ et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae

vul@B8177:47 @ et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina

vul@B8177:48 @ et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni

vul@B8177:49 @ misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos

vul@B8177:50 @ viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit

vul@B8177:51 @ et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham

vul@B8177:52 @ et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto

vul@B8177:53 @ et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare

vul@B8177:54 @ et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis

vul@B8177:55 @ et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel

vul@B8177:56 @ et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt

vul@B8177:57 @ et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum

vul@B8177:58 @ et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt

vul@B8177:59 @ audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel

vul@B8177:60 @ et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus

vul@B8177:61 @ et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici

vul@B8177:62 @ et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit

vul@B8177:63 @ iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae

vul@B8177:64 @ sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur

vul@B8177:65 @ et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino

vul@B8177:66 @ et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis

vul@B8177:67 @ et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit

vul@B8177:68 @ et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit

vul@B8177:69 @ et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula

vul@B8177:70 @ et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum

vul@B8177:71 @ pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam

vul@B8177:72 @ et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos

vul@B8178:1 @ psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam

vul@B8178:2 @ posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae

vul@B8178:3 @ effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret

vul@B8178:4 @ facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et inlusio his qui circum nos sunt

vul@B8178:5 @ usquequo Domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus

vul@B8178:6 @ effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen tuum non invocaverunt

vul@B8178:7 @ quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt

vul@B8178:8 @ ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis

vul@B8178:9 @ adiuva nos Deus salutaris noster propter gloriam nominis tui Domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum

vul@B8178:10 @ ne forte dicant in gentibus ubi est Deus eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est

vul@B8178:11 @ introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum

vul@B8178:12 @ et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum inproperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine

vul@B8178:13 @ nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum in generationem et generationem adnuntiabimus laudem tuam

vul@B8179:1 @ in finem pro his qui commutabuntur testimonium Asaph psalmus

vul@B8179:2 @ qui regis Israhel intende qui deducis tamquam oves Ioseph qui sedes super cherubin manifestare

vul@B8179:3 @ coram Effraim et Beniamin et Manasse excita potentiam tuam et veni ut salvos facias nos

vul@B8179:4 @ Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

vul@B8179:5 @ Domine Deus virtutum quousque irasceris super orationem servi tui

vul@B8179:6 @ cibabis nos pane lacrimarum et potum dabis nobis in lacrimis in mensura

vul@B8179:7 @ posuisti nos in contradictionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos

vul@B8179:8 @ Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

vul@B8179:9 @ vineam de Aegypto transtulisti eiecisti gentes et plantasti eam

vul@B8179:10 @ dux itineris fuisti in conspectu eius et plantasti radices eius et implevit terram

vul@B8179:11 @ operuit montes umbra eius et arbusta eius cedros Dei

vul@B8179:12 @ extendit palmites suos usque ad mare et usque ad Flumen propagines eius

vul@B8179:13 @ ut quid destruxisti maceriam eius et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam

vul@B8179:14 @ exterminavit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam

vul@B8179:15 @ Deus virtutum convertere respice de caelo et vide et visita vineam istam

vul@B8179:16 @ et perfice eam quam plantavit dextera tua et super filium quem confirmasti tibi

vul@B8179:17 @ incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt

vul@B8179:18 @ fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi

vul@B8179:19 @ et non discedimus a te vivificabis nos et nomen tuum invocabimus

vul@B8179:20 @ Domine Deus virtutum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

vul@B8180:1 @ in finem pro torcularibus Asaph

vul@B8180:2 @ exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob

vul@B8180:3 @ sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara

vul@B8180:4 @ bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae

vul@B8180:5 @ quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob

vul@B8180:6 @ testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit

vul@B8180:7 @ devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt

vul@B8180:8 @ in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma

vul@B8180:9 @ audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me

vul@B8180:10 @ non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum

vul@B8180:11 @ ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud

vul@B8180:12 @ et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi

vul@B8180:13 @ et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis

vul@B8180:14 @ si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset

vul@B8180:15 @ pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam

vul@B8180:16 @ inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo

vul@B8180:17 @ et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos

vul@B8181:1 @ psalmus Asaph Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus deiudicat

vul@B8181:2 @ usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma

vul@B8181:3 @ iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate

vul@B8181:4 @ eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate

vul@B8181:5 @ nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae

vul@B8181:6 @ ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes

vul@B8181:7 @ vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis

vul@B8181:8 @ surge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus

vul@B8182:1 @ canticum psalmi Asaph

vul@B8182:2 @ Deus quis similis erit tibi ne taceas neque conpescaris Deus

vul@B8182:3 @ quoniam ecce inimici tui sonaverunt et qui oderunt te extulerunt caput

vul@B8182:4 @ super populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus sanctos tuos

vul@B8182:5 @ dixerunt venite et disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israhel ultra

vul@B8182:6 @ quoniam cogitaverunt unianimiter simul adversum te testamentum disposuerunt

vul@B8182:7 @ tabernacula Idumeorum et Ismahelitae Moab et Aggareni

vul@B8182:8 @ Gebal et Ammon et Amalech alienigenae cum habitantibus Tyrum

vul@B8182:9 @ etenim Assur venit cum illis facti sunt in adiutorium filiis Loth diapsalma

vul@B8182:10 @ fac illis sicut Madiam et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison

vul@B8182:11 @ disperierunt in Endor facti sunt ut stercus terrae

vul@B8182:12 @ pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum

vul@B8182:13 @ qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium Dei

vul@B8182:14 @ Deus meus pone illos ut rotam sicut stipulam ante faciem venti

vul@B8182:15 @ sicut ignis qui conburit silvam sicut flamma conburens montes

vul@B8182:16 @ ita persequeris illos in tempestate tua et in ira tua turbabis eos

vul@B8182:17 @ imple facies illorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine

vul@B8182:18 @ erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant

vul@B8182:19 @ et cognoscant quia nomen tibi Dominus tu solus Altissimus in omni terra

vul@B8183:1 @ in finem pro torcularibus filiis Core psalmus

vul@B8183:2 @ quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum

vul@B8183:3 @ concupiscit et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea exultavit in Deum vivum

vul@B8183:4 @ etenim passer invenit %sibi; domum et turtur nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine virtutum rex meus et Deus meus

vul@B8183:5 @ beati qui habitant in domo tua in saecula saeculorum laudabunt te diapsalma

vul@B8183:6 @ beatus vir cui est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit

vul@B8183:7 @ in valle lacrimarum in loco quem posuit

vul@B8183:8 @ etenim benedictiones dabit legis dator ibunt de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion

vul@B8183:9 @ Domine Deus virtutum exaudi orationem meam auribus percipe Deus Iacob diapsalma

vul@B8183:10 @ protector noster aspice Deus et respice in faciem christi tui

vul@B8183:11 @ quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum

vul@B8183:12 @ quia misericordiam et veritatem %diligit; Deus gratiam et gloriam dabit Dominus

vul@B8183:13 @ non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia Domine virtutum beatus vir qui sperat in te

vul@B8184:1 @ in finem filiis Core psalmus

vul@B8184:2 @ benedixisti Domine terram tuam avertisti captivitatem Iacob

vul@B8184:3 @ remisisti iniquitates plebis tuae operuisti omnia peccata eorum diapsalma

vul@B8184:4 @ mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae

vul@B8184:5 @ converte nos Deus salutum nostrarum et averte iram tuam a nobis

vul@B8184:6 @ numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem

vul@B8184:7 @ Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te

vul@B8184:8 @ ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis

vul@B8184:9 @ audiam quid loquatur % in me; Dominus Deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor

vul@B8184:10 @ verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra

vul@B8184:11 @ misericordia et veritas obviaverunt % sibi; iustitia et pax osculatae sunt

vul@B8184:12 @ veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit

vul@B8184:13 @ etenim Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum

vul@B8184:14 @ iustitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos

vul@B8185:1 @ oratio ipsi David inclina Domine aurem tuam %et; exaudi me quoniam inops et pauper sum ego

vul@B8185:2 @ custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum Deus meus sperantem in te

vul@B8185:3 @ miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die

vul@B8185:4 @ laetifica animam servi tui quoniam ad te Domine animam meam levavi

vul@B8185:5 @ quoniam tu Domine suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te

vul@B8185:6 @ auribus percipe Domine orationem meam et intende voci orationis meae

vul@B8185:7 @ in die tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me

vul@B8185:8 @ non est similis tui in diis Domine et non est secundum opera tua

vul@B8185:9 @ omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum

vul@B8185:10 @ quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es Deus solus

vul@B8185:11 @ deduc me Domine in via tua et ingrediar in veritate tua laetetur cor meum ut timeat nomen tuum

vul@B8185:12 @ confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum

vul@B8185:13 @ quia misericordia tua magna est super me et eruisti animam meam ex inferno inferiori

vul@B8185:14 @ Deus iniqui insurrexerunt super me et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo

vul@B8185:15 @ et tu Domine Deus miserator et misericors patiens et multae misericordiae et verax

vul@B8185:16 @ respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae

vul@B8185:17 @ fac mecum signum in bono et videant qui oderunt me et confundantur quoniam tu Domine adiuvasti me et consolatus es me

vul@B8186:1 @ filiis Core psalmus cantici fundamenta eius in montibus sanctis

vul@B8186:2 @ diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob

vul@B8186:3 @ gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma

vul@B8186:4 @ memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic

vul@B8186:5 @ numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus

vul@B8186:6 @ Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma

vul@B8186:7 @ sicut laetantium omnium habitatio in te

vul@B8187:1 @ canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae

vul@B8187:2 @ Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te

vul@B8187:3 @ intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam

vul@B8187:4 @ quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit

vul@B8187:5 @ aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio

vul@B8187:6 @ inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt

vul@B8187:7 @ posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis

vul@B8187:8 @ super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma

vul@B8187:9 @ longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar

vul@B8187:10 @ oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas

vul@B8187:11 @ numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma

vul@B8187:12 @ numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione

vul@B8187:13 @ numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis

vul@B8187:14 @ et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te

vul@B8187:15 @ ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me

vul@B8187:16 @ pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus

vul@B8187:17 @ in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me

vul@B8187:18 @ circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul

vul@B8187:19 @ elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria

vul@B8188:1 @ intellectus Aethan Ezraitae

vul@B8188:2 @ misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo

vul@B8188:3 @ quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua *in eis;

vul@B8188:4 @ disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo

vul@B8188:5 @ usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma

vul@B8188:6 @ confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum

vul@B8188:7 @ quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei

vul@B8188:8 @ Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt

vul@B8188:9 @ Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo

vul@B8188:10 @ tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas

vul@B8188:11 @ tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos

vul@B8188:12 @ tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti

vul@B8188:13 @ aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt

vul@B8188:14 @ tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua

vul@B8188:15 @ iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam

vul@B8188:16 @ beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt

vul@B8188:17 @ et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur

vul@B8188:18 @ quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum

vul@B8188:19 @ quia Domini est adsumptio *nostra; et Sancti Israhel regis nostri

vul@B8188:20 @ tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea

vul@B8188:21 @ inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum

vul@B8188:22 @ manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum

vul@B8188:23 @ nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum

vul@B8188:24 @ et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam

vul@B8188:25 @ et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius

vul@B8188:26 @ et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius

vul@B8188:27 @ ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae

vul@B8188:28 @ et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae

vul@B8188:29 @ in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi

vul@B8188:30 @ et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli

vul@B8188:31 @ si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint

vul@B8188:32 @ si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint

vul@B8188:33 @ visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum

vul@B8188:34 @ misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea

vul@B8188:35 @ neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita

vul@B8188:36 @ semel iuravi in sancto meo si David mentiar

vul@B8188:37 @ semen eius in aeternum manebit

vul@B8188:38 @ et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma

vul@B8188:39 @ tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum

vul@B8188:40 @ evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius

vul@B8188:41 @ destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem

vul@B8188:42 @ diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis

vul@B8188:43 @ exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius

vul@B8188:44 @ avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello

vul@B8188:45 @ destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti

vul@B8188:46 @ minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma

vul@B8188:47 @ usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua

vul@B8188:48 @ memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum

vul@B8188:49 @ quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma

vul@B8188:50 @ ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua

vul@B8188:51 @ memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium

vul@B8188:52 @ quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui

vul@B8188:53 @ benedictus Dominus in aeternum fiat fiat

vul@B8189:1 @ oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione

vul@B8189:2 @ priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus

vul@B8189:3 @ ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum

vul@B8189:4 @ quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte

vul@B8189:5 @ quae pro nihilo habentur eorum anni erunt

vul@B8189:6 @ mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat

vul@B8189:7 @ quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus

vul@B8189:8 @ posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui

vul@B8189:9 @ quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur

vul@B8189:10 @ dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur

vul@B8189:11 @ quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam

vul@B8189:12 @ dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia

vul@B8189:13 @ convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos

vul@B8189:14 @ repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris

vul@B8189:15 @ laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala

vul@B8189:16 @ et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum

vul@B8189:17 @ et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos * et opus manuum nostrarum dirige;

vul@B8190:1 @ laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur

vul@B8190:2 @ dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum

vul@B8190:3 @ quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero

vul@B8190:4 @ in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis

vul@B8190:5 @ scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno

vul@B8190:6 @ a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano

vul@B8190:7 @ cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit

vul@B8190:8 @ verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis

vul@B8190:9 @ quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum

vul@B8190:10 @ non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo

vul@B8190:11 @ quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis

vul@B8190:12 @ in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum

vul@B8190:13 @ super aspidem et basiliscum ambulabis %et; conculcabis leonem et draconem

vul@B8190:14 @ quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum

vul@B8190:15 @ clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum

vul@B8190:16 @ longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum

vul@B8191:1 @ psalmus cantici in die sabbati

vul@B8191:2 @ bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime

vul@B8191:3 @ ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem

vul@B8191:4 @ in decacordo psalterio cum cantico in cithara

vul@B8191:5 @ quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo

vul@B8191:6 @ quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae

vul@B8191:7 @ vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec

vul@B8191:8 @ cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum %saeculi;

vul@B8191:9 @ tu autem Altissimus in aeternum Domine

vul@B8191:10 @ *quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem

vul@B8191:11 @ et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi

vul@B8191:12 @ et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea

vul@B8191:13 @ iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur

vul@B8191:14 @ plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt

vul@B8191:15 @ adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt

vul@B8191:16 @ ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo

vul@B8192:1 @ laus cantici David in die ante sabbatum quando inhabitata est terra Dominus regnavit decore indutus est indutus est Dominus fortitudine et praecinxit se etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur

vul@B8192:2 @ parata sedis tua ex tunc a saeculo tu es

vul@B8192:3 @ elevaverunt flumina Domine elevaverunt flumina vocem suam *elevabunt flumina fluctus suos;

vul@B8192:4 @ a vocibus aquarum multarum mirabiles elationes maris mirabilis in altis Dominus

vul@B8192:5 @ testimonia tua credibilia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitudo Domine in longitudine dierum

vul@B8193:1 @ psalmus David quarta sabbati Deus ultionum Dominus Deus ultionum libere egit

vul@B8193:2 @ exaltare qui iudicas terram redde retributionem superbis

vul@B8193:3 @ usquequo peccatores Domine usquequo peccatores gloriabuntur

vul@B8193:4 @ effabuntur et loquentur iniquitatem loquentur omnes qui operantur iniustitiam

vul@B8193:5 @ populum tuum Domine humiliaverunt et hereditatem tuam vexaverunt

vul@B8193:6 @ viduam et advenam interfecerunt et pupillos occiderunt

vul@B8193:7 @ et dixerunt non videbit Dominus nec intelleget Deus Iacob

vul@B8193:8 @ intellegite qui insipientes estis in populo et stulti aliquando sapite

vul@B8193:9 @ qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non considerat

vul@B8193:10 @ qui corripit gentes non arguet qui docet hominem scientiam

vul@B8193:11 @ Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanae sunt

vul@B8193:12 @ beatus homo quem tu erudieris Domine et de lege tua docueris eum

vul@B8193:13 @ ut mitiges ei a diebus malis donec fodiatur peccatori fovea

vul@B8193:14 @ quia non repellet Dominus plebem suam et hereditatem suam non derelinquet

vul@B8193:15 @ quoadusque iustitia convertatur in iudicium et qui iuxta illam omnes qui recto sunt corde diapsalma

vul@B8193:16 @ quis consurget mihi adversus malignantes aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem

vul@B8193:17 @ nisi quia Dominus adiuvit me paulo minus habitavit in inferno anima mea

vul@B8193:18 @ si dicebam motus est pes meus misericordia tua Domine adiuvabat me

vul@B8193:19 @ secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam

vul@B8193:20 @ numquid aderit tibi sedis iniquitatis qui fingis dolorem in praecepto

vul@B8193:21 @ captabunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt

vul@B8193:22 @ et factus est Dominus mihi in refugium et Deus meus in adiutorem spei meae

vul@B8193:23 @ et reddet illis iniquitatem ipsorum et in malitia eorum disperdet eos disperdet illos Dominus Deus noster

vul@B8194:1 @ laus cantici David venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro

vul@B8194:2 @ praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei

vul@B8194:3 @ quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos

vul@B8194:4 @ quia in manu eius fines terrae et altitudines montium ipsius sunt

vul@B8194:5 @ quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus eius formaverunt

vul@B8194:6 @ venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos

vul@B8194:7 @ quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et oves manus eius

vul@B8194:8 @ hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra

vul@B8194:9 @ sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt *me; et viderunt opera mea

vul@B8194:10 @ quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant corde

vul@B8194:11 @ et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi in ira mea si intrabunt in requiem meam

vul@B8195:1 @ quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra

vul@B8195:2 @ cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de die salutare eius

vul@B8195:3 @ adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius

vul@B8195:4 @ quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est super omnes deos

vul@B8195:5 @ quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos fecit

vul@B8195:6 @ confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius

vul@B8195:7 @ adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem

vul@B8195:8 @ adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria eius

vul@B8195:9 @ adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie eius universa terra

vul@B8195:10 @ dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non movebitur iudicabit populos in aequitate

vul@B8195:11 @ laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius

vul@B8195:12 @ gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum

vul@B8195:13 @ a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua

vul@B8196:1 @ huic David quando terra eius restituta est Dominus regnavit exultet terra laetentur insulae multae

vul@B8196:2 @ nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium correctio sedis eius

vul@B8196:3 @ ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius

vul@B8196:4 @ adluxerunt fulgora eius orbi terrae vidit et commota est terra

vul@B8196:5 @ montes sicut cera fluxerunt *a facie Domini; a facie Domini omnis terrae

vul@B8196:6 @ adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius

vul@B8196:7 @ confundantur omnes qui adorant sculptilia qui gloriantur in simulacris suis adorate eum omnes angeli eius

vul@B8196:8 @ audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine

vul@B8196:9 @ quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram nimis superexaltatus es super omnes deos

vul@B8196:10 @ qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos

vul@B8196:11 @ lux orta est iusto et rectis corde laetitia

vul@B8196:12 @ laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctificationis eius

vul@B8197:1 @ psalmus David cantate Domino canticum novum quoniam mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius

vul@B8197:2 @ notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam

vul@B8197:3 @ recordatus est misericordiae suae et veritatem suam domui Israhel viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri

vul@B8197:4 @ iubilate Domino omnis terra cantate et exultate et psallite

vul@B8197:5 @ psallite Domino in cithara in cithara et voce psalmi

vul@B8197:6 @ in tubis ductilibus et voce tubae corneae iubilate in conspectu regis Domini

vul@B8197:7 @ moveatur mare et plenitudo eius orbis terrarum et qui habitant in eo

vul@B8197:8 @ flumina plaudent manu simul montes exultabunt

vul@B8197:9 @ a conspectu Domini quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrarum in iustitia et populos in aequitate

vul@B8198:1 @ psalmus David Dominus regnavit irascantur populi qui sedet super cherubin moveatur terra

vul@B8198:2 @ Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos

vul@B8198:3 @ confiteantur nomini tuo magno quoniam terribile et sanctum est

vul@B8198:4 @ et honor regis iudicium diligit tu parasti directiones iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti

vul@B8198:5 @ exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quoniam sanctum est

vul@B8198:6 @ Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel inter eos qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudiebat illos

vul@B8198:7 @ in columna nubis loquebatur ad eos custodiebant testimonia eius et praeceptum quod dedit illis

vul@B8198:8 @ Domine Deus noster tu exaudiebas illos Deus tu propitius fuisti eis et ulciscens in omnes adinventiones eorum

vul@B8198:9 @ exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quoniam sanctus Dominus Deus noster

vul@B8199:1 @ psalmus in confessione

vul@B8199:2 @ iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia introite in conspectu eius in exultatione

vul@B8199:3 @ scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non ipsi nos populus eius et oves pascuae eius

vul@B8199:4 @ introite portas eius in confessione atria eius in hymnis confitemini illi laudate nomen eius

vul@B8199:5 @ quoniam suavis Dominus in aeternum misericordia eius et usque in generationem et generationem veritas eius

vul@B81C100:1 @ David psalmus misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam

vul@B81C100:2 @ et intellegam in via inmaculata quando venies ad me perambulabam in innocentia cordis mei in medio domus meae

vul@B81C100:3 @ non proponebam ante oculos meos rem iniustam facientes praevaricationes odivi non adhesit mihi

vul@B81C100:4 @ cor pravum declinante a me maligno non cognoscebam

vul@B81C100:5 @ detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar superbo oculo et insatiabili corde cum hoc non edebam

vul@B81C100:6 @ oculi mei ad fideles terrae ut sederent mecum ambulans in via inmaculata hic mihi ministrabat

vul@B81C100:7 @ non habitabat in medio domus meae qui facit superbiam qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum

vul@B81C100:8 @ in matutino interficiebam omnes peccatores terrae ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem

vul@B81C101:1 @ oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam

vul@B81C101:2 @ Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat

vul@B81C101:3 @ non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me

vul@B81C101:4 @ quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt

vul@B81C101:5 @ percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum

vul@B81C101:6 @ a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae

vul@B81C101:7 @ similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio

vul@B81C101:8 @ vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto

vul@B81C101:9 @ tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant

vul@B81C101:10 @ quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam

vul@B81C101:11 @ a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me

vul@B81C101:12 @ dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui

vul@B81C101:13 @ tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem

vul@B81C101:14 @ tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus

vul@B81C101:15 @ quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur

vul@B81C101:16 @ et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam

vul@B81C101:17 @ quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua

vul@B81C101:18 @ respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum

vul@B81C101:19 @ scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum

vul@B81C101:20 @ quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit

vul@B81C101:21 @ ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum

vul@B81C101:22 @ ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem

vul@B81C101:23 @ in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino

vul@B81C101:24 @ respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi

vul@B81C101:25 @ ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui

vul@B81C101:26 @ initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli

vul@B81C101:27 @ ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur

vul@B81C101:28 @ tu autem idem ipse es et anni tui non deficient

vul@B81C101:29 @ filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur

vul@B81C102:1 @ ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius

vul@B81C102:2 @ benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius

vul@B81C102:3 @ qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas

vul@B81C102:4 @ qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus

vul@B81C102:5 @ qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua

vul@B81C102:6 @ faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus

vul@B81C102:7 @ notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas

vul@B81C102:8 @ miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors

vul@B81C102:9 @ non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur

vul@B81C102:10 @ non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis

vul@B81C102:11 @ quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se

vul@B81C102:12 @ quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras

vul@B81C102:13 @ quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se

vul@B81C102:14 @ quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus

vul@B81C102:15 @ homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit

vul@B81C102:16 @ quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum

vul@B81C102:17 @ misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum

vul@B81C102:18 @ his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea

vul@B81C102:19 @ Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur

vul@B81C102:20 @ benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius

vul@B81C102:21 @ benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius

vul@B81C102:22 @ benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino

vul@B81C103:1 @ ipsi David benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti

vul@B81C103:2 @ amictus lumine sicut vestimento extendens caelum sicut pellem

vul@B81C103:3 @ qui tegis in aquis superiora eius qui ponis nubem ascensum tuum qui ambulas super pinnas ventorum

vul@B81C103:4 @ qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem

vul@B81C103:5 @ qui fundasti terram super stabilitatem suam non inclinabitur in saeculum saeculi

vul@B81C103:6 @ abyssus sicut vestimentum amictus eius super montes stabunt aquae

vul@B81C103:7 @ ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt

vul@B81C103:8 @ ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis

vul@B81C103:9 @ terminum posuisti quem non transgredientur neque convertentur operire terram

vul@B81C103:10 @ qui emittis fontes in convallibus inter medium montium pertransibunt aquae

vul@B81C103:11 @ potabunt omnes bestiae agri expectabunt onagri in siti sua

vul@B81C103:12 @ super ea volucres caeli habitabunt de medio petrarum dabunt vocem

vul@B81C103:13 @ rigans montes de superioribus suis de fructu operum tuorum satiabitur terra

vul@B81C103:14 @ producens faenum iumentis et herbam servituti hominum ut educas panem de terra

vul@B81C103:15 @ et vinum laetificat cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmat

vul@B81C103:16 @ saturabuntur ligna campi et cedri Libani quas plantavit

vul@B81C103:17 @ illic passeres nidificabunt erodii domus dux est eorum

vul@B81C103:18 @ montes excelsi cervis petra refugium erinaciis

vul@B81C103:19 @ fecit lunam in tempora sol cognovit occasum suum

vul@B81C103:20 @ posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae

vul@B81C103:21 @ catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi

vul@B81C103:22 @ ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis conlocabuntur

vul@B81C103:23 @ exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum

vul@B81C103:24 @ quam magnificata sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua

vul@B81C103:25 @ hoc mare magnum et spatiosum *manibus; illic reptilia quorum non est numerus animalia pusilla cum magnis

vul@B81C103:26 @ illic naves pertransibunt draco iste quem formasti ad inludendum ei

vul@B81C103:27 @ omnia a te expectant ut des illis escam in tempore

vul@B81C103:28 @ dante te illis colligent aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate

vul@B81C103:29 @ avertente autem te faciem turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur

vul@B81C103:30 @ emittes spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae

vul@B81C103:31 @ sit gloria Domini in saeculum laetabitur Dominus in operibus suis

vul@B81C103:32 @ qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit montes et fumigant

vul@B81C103:33 @ cantabo Domino in vita mea psallam Deo meo quamdiu sum

vul@B81C103:34 @ iucundum sit ei eloquium meum ego vero delectabor in Domino

vul@B81C103:35 @ deficiant peccatores a terra et iniqui ita ut non sint benedic anima mea Domino

vul@B81C104:1 @ alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius

vul@B81C104:2 @ cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius

vul@B81C104:3 @ laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum

vul@B81C104:4 @ quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper

vul@B81C104:5 @ mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius

vul@B81C104:6 @ semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius

vul@B81C104:7 @ ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius

vul@B81C104:8 @ memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes

vul@B81C104:9 @ quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac

vul@B81C104:10 @ et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum

vul@B81C104:11 @ dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae

vul@B81C104:12 @ cum essent numero breves paucissimos et incolas eius

vul@B81C104:13 @ et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum

vul@B81C104:14 @ non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges

vul@B81C104:15 @ nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari

vul@B81C104:16 @ et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit

vul@B81C104:17 @ misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph

vul@B81C104:18 @ humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius

vul@B81C104:19 @ donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum

vul@B81C104:20 @ misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum

vul@B81C104:21 @ constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae

vul@B81C104:22 @ ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret

vul@B81C104:23 @ et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham

vul@B81C104:24 @ et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius

vul@B81C104:25 @ convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius

vul@B81C104:26 @ misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum

vul@B81C104:27 @ posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham

vul@B81C104:28 @ misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos

vul@B81C104:29 @ convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum

vul@B81C104:30 @ dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum

vul@B81C104:31 @ dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum

vul@B81C104:32 @ posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum

vul@B81C104:33 @ et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum

vul@B81C104:34 @ dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus

vul@B81C104:35 @ et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum

vul@B81C104:36 @ et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum

vul@B81C104:37 @ et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus

vul@B81C104:38 @ laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos

vul@B81C104:39 @ expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem

vul@B81C104:40 @ petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos

vul@B81C104:41 @ disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina

vul@B81C104:42 @ quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum

vul@B81C104:43 @ et eduxit populum suum in exultatione %et; electos suos in laetitia

vul@B81C104:44 @ et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt

vul@B81C104:45 @ ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant

vul@B81C105:1 @ alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius

vul@B81C105:2 @ quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius

vul@B81C105:3 @ beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore

vul@B81C105:4 @ memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo

vul@B81C105:5 @ ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae et lauderis cum hereditate tua

vul@B81C105:6 @ peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus

vul@B81C105:7 @ patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et inritaverunt ascendentes in mare * mare; Rubrum

vul@B81C105:8 @ et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam

vul@B81C105:9 @ et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto

vul@B81C105:10 @ et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici

vul@B81C105:11 @ et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit

vul@B81C105:12 @ et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius

vul@B81C105:13 @ cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt consilium eius

vul@B81C105:14 @ et concupierunt concupiscentiam in deserto et temptaverunt Deum in inaquoso

vul@B81C105:15 @ et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in anima eorum

vul@B81C105:16 @ et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini

vul@B81C105:17 @ aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super congregationem Abiron

vul@B81C105:18 @ et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores

vul@B81C105:19 @ et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile

vul@B81C105:20 @ et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis faenum

vul@B81C105:21 @ obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto

vul@B81C105:22 @ mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro

vul@B81C105:23 @ et dixit ut disperderet eos si non Moses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius ut averteret iram eius ne disperderet eos

vul@B81C105:24 @ et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo eius

vul@B81C105:25 @ et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini

vul@B81C105:26 @ et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto

vul@B81C105:27 @ et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus

vul@B81C105:28 @ et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum

vul@B81C105:29 @ et inritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina

vul@B81C105:30 @ et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio

vul@B81C105:31 @ et reputatum est ei in iustitiam in generatione et generationem usque in sempiternum

vul@B81C105:32 @ et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos

vul@B81C105:33 @ quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis

vul@B81C105:34 @ non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis

vul@B81C105:35 @ et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum

vul@B81C105:36 @ et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum

vul@B81C105:37 @ et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis

vul@B81C105:38 @ et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum *suarum; quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra in sanguinibus

vul@B81C105:39 @ et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis

vul@B81C105:40 @ et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem suam

vul@B81C105:41 @ et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos

vul@B81C105:42 @ et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum

vul@B81C105:43 @ saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis

vul@B81C105:44 @ et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum

vul@B81C105:45 @ et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae

vul@B81C105:46 @ et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos

vul@B81C105:47 @ salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua

vul@B81C105:48 @ benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat

vul@B81C106:1 @ alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius

vul@B81C106:2 @ dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos

vul@B81C106:3 @ a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari

vul@B81C106:4 @ erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt

vul@B81C106:5 @ esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit

vul@B81C106:6 @ et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos

vul@B81C106:7 @ et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis

vul@B81C106:8 @ confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum

vul@B81C106:9 @ quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis

vul@B81C106:10 @ sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro

vul@B81C106:11 @ quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt

vul@B81C106:12 @ et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret

vul@B81C106:13 @ et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos

vul@B81C106:14 @ et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit

vul@B81C106:15 @ confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum

vul@B81C106:16 @ quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit

vul@B81C106:17 @ suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt

vul@B81C106:18 @ omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis

vul@B81C106:19 @ et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos

vul@B81C106:20 @ misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum

vul@B81C106:21 @ confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum

vul@B81C106:22 @ et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione

vul@B81C106:23 @ qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis

vul@B81C106:24 @ ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo

vul@B81C106:25 @ dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius

vul@B81C106:26 @ ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat

vul@B81C106:27 @ turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est

vul@B81C106:28 @ et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos

vul@B81C106:29 @ et statuit procellam %eius; in auram et siluerunt fluctus eius

vul@B81C106:30 @ et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum

vul@B81C106:31 @ confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum

vul@B81C106:32 @ exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum

vul@B81C106:33 @ posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim

vul@B81C106:34 @ terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea

vul@B81C106:35 @ posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum

vul@B81C106:36 @ et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis

vul@B81C106:37 @ et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis

vul@B81C106:38 @ et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit

vul@B81C106:39 @ et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore

vul@B81C106:40 @ effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via

vul@B81C106:41 @ et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias

vul@B81C106:42 @ videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum

vul@B81C106:43 @ quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini

vul@B81C107:1 @ canticum psalmi David

vul@B81C107:2 @ paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam in gloria mea

vul@B81C107:3 @ exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo

vul@B81C107:4 @ confitebor tibi in populis Domine et psallam tibi in nationibus

vul@B81C107:5 @ quia magna super caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua

vul@B81C107:6 @ exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua

vul@B81C107:7 @ ut liberentur dilecti tui salvum fac dextera tua et exaudi me

vul@B81C107:8 @ Deus locutus est in sancto suo exaltabor et dividam Sicima et convallem tabernaculorum dimetiar

vul@B81C107:9 @ meus est Galaad et meus est Manasse et Effraim susceptio capitis mei Iuda rex meus

vul@B81C107:10 @ Moab lebes spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae amici facti sunt

vul@B81C107:11 @ quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam

vul@B81C107:12 @ nonne tu Deus qui reppulisti nos et non exibis Deus in virtutibus nostris

vul@B81C107:13 @ da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis

vul@B81C107:14 @ in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros

vul@B81C108:1 @ in finem David psalmus

vul@B81C108:2 @ Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est

vul@B81C108:3 @ locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis

vul@B81C108:4 @ pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam

vul@B81C108:5 @ et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea

vul@B81C108:6 @ constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius

vul@B81C108:7 @ cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum

vul@B81C108:8 @ fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter

vul@B81C108:9 @ fiant filii eius orfani et uxor eius vidua

vul@B81C108:10 @ nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis

vul@B81C108:11 @ scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius

vul@B81C108:12 @ non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius

vul@B81C108:13 @ fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius

vul@B81C108:14 @ in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur

vul@B81C108:15 @ fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum

vul@B81C108:16 @ pro eo quod non est recordatus facere misericordiam

vul@B81C108:17 @ et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare

vul@B81C108:18 @ et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius

vul@B81C108:19 @ fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur

vul@B81C108:20 @ hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam

vul@B81C108:21 @ et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me

vul@B81C108:22 @ quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me

vul@B81C108:23 @ sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae

vul@B81C108:24 @ genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum

vul@B81C108:25 @ et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua

vul@B81C108:26 @ adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam

vul@B81C108:27 @ et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam

vul@B81C108:28 @ maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur

vul@B81C108:29 @ induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua

vul@B81C108:30 @ confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum

vul@B81C108:31 @ quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam

vul@B81C109:1 @ David psalmus dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

vul@B81C109:2 @ virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum

vul@B81C109:3 @ tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te

vul@B81C109:4 @ iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech

vul@B81C109:5 @ Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges

vul@B81C109:6 @ iudicabit in nationibus implebit cadavera conquassabit capita in terra multorum

vul@B81C109:7 @ de torrente in via bibet propterea exaltabit caput

vul@B81C110:1 @ alleluia reversionis Aggei et Zacchariae confitebor tibi Domine in toto corde meo in consilio iustorum et congregatione

vul@B81C110:2 @ magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius

vul@B81C110:3 @ confessio et magnificentia opus eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi

vul@B81C110:4 @ memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus

vul@B81C110:5 @ escam dedit timentibus se memor erit in saeculum testamenti sui

vul@B81C110:6 @ virtutem operum suorum adnuntiabit populo suo

vul@B81C110:7 @ ut det illis hereditatem gentium opera manuum eius veritas et iudicium

vul@B81C110:8 @ fidelia omnia mandata eius confirmata in saeculum saeculi facta in veritate et aequitate

vul@B81C110:9 @ redemptionem misit populo suo mandavit in aeternum testamentum suum sanctum et terribile nomen eius

vul@B81C110:10 @ initium sapientiae timor Domini intellectus bonus omnibus facientibus eum laudatio eius manet in saeculum %saeculi;

vul@B81C111:1 @ alleluia reversionis Aggei et Zacchariae beatus vir qui timet Dominum in mandatis eius volet nimis

vul@B81C111:2 @ potens in terra erit semen eius generatio rectorum benedicetur

vul@B81C111:3 @ gloria et divitiae in domo eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi

vul@B81C111:4 @ exortum est in tenebris lumen rectis misericors et miserator et iustus

vul@B81C111:5 @ iucundus homo qui miseretur et commodat disponet sermones suos in iudicio

vul@B81C111:6 @ quia in aeternum non commovebitur

vul@B81C111:7 @ in memoria aeterna erit iustus ab auditione mala non timebit paratum cor eius sperare in Domino

vul@B81C111:8 @ confirmatum est cor eius non commovebitur donec dispiciat inimicos suos

vul@B81C111:9 @ dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in saeculum saeculi cornu eius exaltabitur in gloria

vul@B81C111:10 @ peccator videbit et irascetur dentibus suis fremet et tabescet desiderium peccatorum peribit

vul@B81C112:1 @ alleluia laudate pueri Dominum laudate nomen Domini

vul@B81C112:2 @ sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum

vul@B81C112:3 @ a solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini

vul@B81C112:4 @ excelsus super omnes gentes Dominus super caelos gloria eius

vul@B81C112:5 @ quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat

vul@B81C112:6 @ et humilia respicit in caelo et in terra

vul@B81C112:7 @ suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem

vul@B81C112:8 @ ut conlocet eum cum principibus cum principibus populi sui

vul@B81C112:9 @ qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem

vul@B81C113:1 @ alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro

vul@B81C113:2 @ facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius

vul@B81C113:3 @ mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum

vul@B81C113:4 @ montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium

vul@B81C113:5 @ quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum

vul@B81C113:6 @ montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium

vul@B81C113:7 @ a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob

vul@B81C113:8 @ qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum

vul@B81C113:9 @ non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam

vul@B81C113:10 @ super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum

vul@B81C113:11 @ Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit

vul@B81C113:12 @ simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum

vul@B81C113:13 @ os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt

vul@B81C113:14 @ aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur

vul@B81C113:15 @ manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo

vul@B81C113:16 @ similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis

vul@B81C113:17 @ domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est

vul@B81C113:18 @ domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est

vul@B81C113:19 @ qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est

vul@B81C113:20 @ Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron

vul@B81C113:21 @ benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus

vul@B81C113:22 @ adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros

vul@B81C113:23 @ benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram

vul@B81C113:24 @ caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum

vul@B81C113:25 @ non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum

vul@B81C113:26 @ sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum

vul@B81C114:1 @ alleluia dilexi quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae

vul@B81C114:2 @ quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo te

vul@B81C114:3 @ circumdederunt me dolores mortis pericula inferni invenerunt me tribulationem et dolorem inveni

vul@B81C114:4 @ et nomen Domini invocavi o Domine libera animam meam

vul@B81C114:5 @ misericors Dominus et iustus et Deus noster miseretur

vul@B81C114:6 @ custodiens parvulos Dominus humiliatus sum et liberavit me

vul@B81C114:7 @ convertere anima mea in requiem tuam quia Dominus benefecit tibi

vul@B81C114:8 @ quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos a lapsu

vul@B81C114:9 @ placebo Domino in regione vivorum

vul@B81C115:1 @ alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis

vul@B81C115:2 @ ego dixi in excessu meo omnis homo mendax

vul@B81C115:3 @ quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi

vul@B81C115:4 @ calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo

vul@B81C115:5 @ vota mea Domino reddam coram omni populo eius

vul@B81C115:6 @ pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius

vul@B81C115:7 @ o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea

vul@B81C115:8 @ tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo

vul@B81C115:9 @ vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius

vul@B81C115:10 @ in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem

vul@B81C116:1 @ alleluia laudate Dominum omnes gentes laudate eum omnes populi

vul@B81C116:2 @ quoniam confirmata est super nos misericordia eius et veritas Domini manet in saeculum

vul@B81C117:1 @ alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius

vul@B81C117:2 @ dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius

vul@B81C117:3 @ dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius

vul@B81C117:4 @ dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius

vul@B81C117:5 @ de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus

vul@B81C117:6 @ Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo

vul@B81C117:7 @ Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos

vul@B81C117:8 @ bonum est confidere in Domino quam confidere in homine

vul@B81C117:9 @ bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus

vul@B81C117:10 @ omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini *quia; ultus sum in eos

vul@B81C117:11 @ circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini * quia; ultus sum in eos

vul@B81C117:12 @ circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini * quia; ultus sum in eos

vul@B81C117:13 @ inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me

vul@B81C117:14 @ fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem

vul@B81C117:15 @ vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum

vul@B81C117:16 @ dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem

vul@B81C117:17 @ non moriar sed vivam et narrabo opera Domini

vul@B81C117:18 @ castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me

vul@B81C117:19 @ aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino

vul@B81C117:20 @ haec porta Domini iusti intrabunt in eam

vul@B81C117:21 @ confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem

vul@B81C117:22 @ lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli

vul@B81C117:23 @ a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris

vul@B81C117:24 @ haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea

vul@B81C117:25 @ o Domine salvum fac o Domine prosperare

vul@B81C117:26 @ benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini

vul@B81C117:27 @ Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris

vul@B81C117:28 @ Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus % es tu; et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem

vul@B81C117:29 @ confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius

vul@B81C118:1 @ alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini

vul@B81C118:2 @ beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum

vul@B81C118:3 @ non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt

vul@B81C118:4 @ tu mandasti mandata tua custodire nimis

vul@B81C118:5 @ utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas

vul@B81C118:6 @ tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis

vul@B81C118:7 @ confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae

vul@B81C118:8 @ iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque

vul@B81C118:9 @ beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos

vul@B81C118:10 @ in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis

vul@B81C118:11 @ in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi

vul@B81C118:12 @ benedictus es Domine doce me iustificationes tuas

vul@B81C118:13 @ in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui

vul@B81C118:14 @ in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis

vul@B81C118:15 @ in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas

vul@B81C118:16 @ in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos

vul@B81C118:17 @ gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos

vul@B81C118:18 @ revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua

vul@B81C118:19 @ incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua

vul@B81C118:20 @ concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore

vul@B81C118:21 @ increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis

vul@B81C118:22 @ aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi

vul@B81C118:23 @ etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis

vul@B81C118:24 @ nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae

vul@B81C118:25 @ deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum

vul@B81C118:26 @ vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas

vul@B81C118:27 @ viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis

vul@B81C118:28 @ dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis

vul@B81C118:29 @ viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei

vul@B81C118:30 @ viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus

vul@B81C118:31 @ adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere

vul@B81C118:32 @ viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum

vul@B81C118:33 @ he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper

vul@B81C118:34 @ da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo

vul@B81C118:35 @ deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui

vul@B81C118:36 @ inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam

vul@B81C118:37 @ averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me

vul@B81C118:38 @ statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo

vul@B81C118:39 @ amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda

vul@B81C118:40 @ ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me

vul@B81C118:41 @ vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum

vul@B81C118:42 @ et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis

vul@B81C118:43 @ et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi

vul@B81C118:44 @ et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi

vul@B81C118:45 @ et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi

vul@B81C118:46 @ et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar

vul@B81C118:47 @ et meditabar in mandatis tuis quae dilexi

vul@B81C118:48 @ et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis

vul@B81C118:49 @ zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti

vul@B81C118:50 @ haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me

vul@B81C118:51 @ superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi

vul@B81C118:52 @ memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum

vul@B81C118:53 @ defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam

vul@B81C118:54 @ cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae

vul@B81C118:55 @ memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam

vul@B81C118:56 @ haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi

vul@B81C118:57 @ heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam

vul@B81C118:58 @ deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum

vul@B81C118:59 @ cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua

vul@B81C118:60 @ paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua

vul@B81C118:61 @ funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus

vul@B81C118:62 @ media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae

vul@B81C118:63 @ particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua

vul@B81C118:64 @ misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me

vul@B81C118:65 @ teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum

vul@B81C118:66 @ bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi

vul@B81C118:67 @ priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi

vul@B81C118:68 @ bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas

vul@B81C118:69 @ multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua

vul@B81C118:70 @ coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum

vul@B81C118:71 @ bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas

vul@B81C118:72 @ bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti

vul@B81C118:73 @ ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua

vul@B81C118:74 @ qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi

vul@B81C118:75 @ cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me

vul@B81C118:76 @ fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo

vul@B81C118:77 @ veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est

vul@B81C118:78 @ confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis

vul@B81C118:79 @ convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua

vul@B81C118:80 @ fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar

vul@B81C118:81 @ caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi

vul@B81C118:82 @ defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me

vul@B81C118:83 @ quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus

vul@B81C118:84 @ quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium

vul@B81C118:85 @ narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua

vul@B81C118:86 @ omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me

vul@B81C118:87 @ paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua

vul@B81C118:88 @ secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui

vul@B81C118:89 @ lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo

vul@B81C118:90 @ in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet

vul@B81C118:91 @ ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi

vul@B81C118:92 @ nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea

vul@B81C118:93 @ in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me

vul@B81C118:94 @ tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi

vul@B81C118:95 @ me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi

vul@B81C118:96 @ omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis

vul@B81C118:97 @ mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est

vul@B81C118:98 @ super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est

vul@B81C118:99 @ super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est

vul@B81C118:100 @ super senes intellexi quia mandata tua quaesivi

vul@B81C118:101 @ ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua

vul@B81C118:102 @ a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi

vul@B81C118:103 @ quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo

vul@B81C118:104 @ a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis

vul@B81C118:105 @ nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis

vul@B81C118:106 @ iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae

vul@B81C118:107 @ humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum

vul@B81C118:108 @ voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me

vul@B81C118:109 @ anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus

vul@B81C118:110 @ posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi

vul@B81C118:111 @ hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt

vul@B81C118:112 @ inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem

vul@B81C118:113 @ samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi

vul@B81C118:114 @ adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi

vul@B81C118:115 @ declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei

vul@B81C118:116 @ suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea

vul@B81C118:117 @ adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper

vul@B81C118:118 @ sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum

vul@B81C118:119 @ praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua

vul@B81C118:120 @ confige timore tuo carnes meas a iudiciis %enim; tuis timui

vul@B81C118:121 @ ain feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me

vul@B81C118:122 @ suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi

vul@B81C118:123 @ oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae

vul@B81C118:124 @ fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me

vul@B81C118:125 @ servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua

vul@B81C118:126 @ tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam

vul@B81C118:127 @ ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion

vul@B81C118:128 @ propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui

vul@B81C118:129 @ fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea

vul@B81C118:130 @ declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis

vul@B81C118:131 @ os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam

vul@B81C118:132 @ aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum

vul@B81C118:133 @ gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia

vul@B81C118:134 @ redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua

vul@B81C118:135 @ faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas

vul@B81C118:136 @ exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam

vul@B81C118:137 @ sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum

vul@B81C118:138 @ mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis

vul@B81C118:139 @ tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei

vul@B81C118:140 @ ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud

vul@B81C118:141 @ adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus

vul@B81C118:142 @ iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas

vul@B81C118:143 @ tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea

vul@B81C118:144 @ aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam

vul@B81C118:145 @ cof clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram

vul@B81C118:146 @ clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua

vul@B81C118:147 @ praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi

vul@B81C118:148 @ praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua

vul@B81C118:149 @ vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me

vul@B81C118:150 @ adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt

vul@B81C118:151 @ prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas

vul@B81C118:152 @ initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea

vul@B81C118:153 @ res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus

vul@B81C118:154 @ iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me

vul@B81C118:155 @ longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt

vul@B81C118:156 @ misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me

vul@B81C118:157 @ multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi

vul@B81C118:158 @ vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt

vul@B81C118:159 @ vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me

vul@B81C118:160 @ principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae

vul@B81C118:161 @ sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum

vul@B81C118:162 @ laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa

vul@B81C118:163 @ iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi

vul@B81C118:164 @ septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae

vul@B81C118:165 @ pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum

vul@B81C118:166 @ expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi

vul@B81C118:167 @ custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer

vul@B81C118:168 @ servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo

vul@B81C118:169 @ thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum

vul@B81C118:170 @ intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me

vul@B81C118:171 @ eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas

vul@B81C118:172 @ pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas

vul@B81C118:173 @ fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi

vul@B81C118:174 @ concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea

vul@B81C118:175 @ vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me

vul@B81C118:176 @ erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus

vul@B81C119:1 @ canticum graduum ad Dominum cum tribularer clamavi et exaudivit me

vul@B81C119:2 @ Domine libera animam meam a labiis iniquis a lingua dolosa

vul@B81C119:3 @ quid detur tibi et quid adponatur tibi ad linguam dolosam

vul@B81C119:4 @ sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis

vul@B81C119:5 @ heu mihi quia incolatus meus prolongatus est habitavi cum habitationibus Cedar

vul@B81C119:6 @ multum incola fuit anima mea

vul@B81C119:7 @ cum his qui oderant pacem eram pacificus cum loquebar illis inpugnabant me gratis

vul@B81C120:1 @ canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium mihi

vul@B81C120:2 @ auxilium meum a Domino qui fecit caelum et terram

vul@B81C120:3 @ non det in commotionem pedem tuum neque dormitet qui custodit te

vul@B81C120:4 @ ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israhel

vul@B81C120:5 @ Dominus custodit te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam

vul@B81C120:6 @ per diem sol non uret te neque luna per noctem

vul@B81C120:7 @ Dominus custodit te ab omni malo custodiat animam tuam Dominus

vul@B81C120:8 @ Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum

vul@B81C121:1 @ canticum graduum huic David laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus

vul@B81C121:2 @ stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem

vul@B81C121:3 @ Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum

vul@B81C121:4 @ illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini

vul@B81C121:5 @ quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David

vul@B81C121:6 @ rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te

vul@B81C121:7 @ fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis

vul@B81C121:8 @ propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te

vul@B81C121:9 @ propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi

vul@B81C122:1 @ canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelo

vul@B81C122:2 @ ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum sicut oculi ancillae in manibus dominae eius ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri

vul@B81C122:3 @ miserere nostri Domine miserere nostri quia multum repleti sumus despectione

vul@B81C122:4 @ quia multum repleta est anima nostra obprobrium abundantibus et despectio superbis

vul@B81C123:1 @ canticum graduum huic David nisi quia Dominus erat in nobis dicat nunc Israhel

vul@B81C123:2 @ nisi quia Dominus erat in nobis cum exsurgerent in nos homines

vul@B81C123:3 @ forte vivos degluttissent nos cum irasceretur furor eorum in nos

vul@B81C123:4 @ forsitan aqua absorbuisset nos

vul@B81C123:5 @ torrentem pertransivit anima nostra forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem

vul@B81C123:6 @ benedictus Dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum

vul@B81C123:7 @ anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus

vul@B81C123:8 @ adiutorium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram

vul@B81C124:1 @ canticum graduum qui confidunt in Domino sicut mons Sion non commovebitur in aeternum qui habitat

vul@B81C124:2 @ in Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum

vul@B81C124:3 @ quia non relinquet virgam peccatorum super sortem iustorum ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas

vul@B81C124:4 @ benefac Domine bonis et rectis corde

vul@B81C124:5 @ declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israhel

vul@B81C125:1 @ canticum graduum in convertendo Dominum captivitatem Sion facti sumus sicut consolati

vul@B81C125:2 @ tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione tunc dicent inter gentes magnificavit Dominus facere cum eis

vul@B81C125:3 @ magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes

vul@B81C125:4 @ converte Domine captivitatem nostram sicut torrens in austro

vul@B81C125:5 @ qui seminant in lacrimis in exultatione metent

vul@B81C125:6 @ euntes ibant et flebant portantes semina sua venientes autem venient in exultatione portantes manipulos suos

vul@B81C126:1 @ canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilavit qui custodit

vul@B81C126:2 @ vanum est vobis ante lucem surgere surgere postquam sederitis qui manducatis panem doloris cum dederit dilectis suis somnum

vul@B81C126:3 @ ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris

vul@B81C126:4 @ sicut sagittae in manu potentis ita filii excussorum

vul@B81C126:5 @ beatus vir qui implebit desiderium suum ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis suis in porta

vul@B81C127:1 @ canticum graduum beati omnes qui timent Dominum qui ambulant in viis eius

vul@B81C127:2 @ labores manuum tuarum *quia; manducabis beatus es et bene tibi erit

vul@B81C127:3 @ uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae

vul@B81C127:4 @ ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum

vul@B81C127:5 @ benedicat te Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae

vul@B81C127:6 @ et videas filios filiorum tuorum pax super Israhel

vul@B81C128:1 @ canticum graduum saepe expugnaverunt me a iuventute mea dicat nunc Israhel

vul@B81C128:2 @ saepe expugnaverunt me a iuventute mea etenim non potuerunt mihi

vul@B81C128:3 @ supra dorsum meum fabricabantur peccatores prolongaverunt iniquitatem suam

vul@B81C128:4 @ Dominus iustus concidet cervices peccatorum

vul@B81C128:5 @ confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion

vul@B81C128:6 @ fiant sicut faenum tectorum quod priusquam evellatur exaruit

vul@B81C128:7 @ de quo non implevit manum suam qui metit et sinum suum qui manipulos colligit

vul@B81C128:8 @ et non dixerunt qui praeteribant benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini

vul@B81C129:1 @ canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine

vul@B81C129:2 @ Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae

vul@B81C129:3 @ si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit

vul@B81C129:4 @ quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius

vul@B81C129:5 @ speravit anima mea in Domino

vul@B81C129:6 @ a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino

vul@B81C129:7 @ quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio

vul@B81C129:8 @ et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius

vul@B81C130:1 @ canticum graduum David Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me

vul@B81C130:2 @ si non humiliter sentiebam sed exaltavi animam meam sicut ablactatum super matrem suam ita retributio in anima mea

vul@B81C130:3 @ speret Israhel in Domino ex hoc nunc et usque in saeculum

vul@B81C131:1 @ canticum graduum memento Domine David et omnis mansuetudinis eius

vul@B81C131:2 @ sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob

vul@B81C131:3 @ si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum strati mei

vul@B81C131:4 @ si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem

vul@B81C131:5 @ et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Iacob

vul@B81C131:6 @ ecce audivimus eam in Efrata invenimus eam in campis silvae

vul@B81C131:7 @ introibimus in tabernacula eius adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius

vul@B81C131:8 @ surge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae

vul@B81C131:9 @ sacerdotes tui induentur iustitia et sancti tui exultabunt

vul@B81C131:10 @ propter David servum tuum non avertas faciem christi tui

vul@B81C131:11 @ iuravit Dominus David veritatem et non frustrabit eum de fructu ventris tui ponam super sedem tuam

vul@B81C131:12 @ si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam

vul@B81C131:13 @ quoniam elegit Dominus Sion elegit eam in habitationem sibi

vul@B81C131:14 @ haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam

vul@B81C131:15 @ viduam eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo panibus

vul@B81C131:16 @ sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt

vul@B81C131:17 @ illic producam cornu David paravi lucernam christo meo

vul@B81C131:18 @ inimicos eius induam confusione super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea

vul@B81C132:1 @ canticum graduum David ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum

vul@B81C132:2 @ sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit in ora vestimenti eius

vul@B81C132:3 @ sicut ros Hermon qui descendit in montes Sion quoniam illic mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in saeculum

vul@B81C133:1 @ canticum graduum ecce nunc benedicite Dominum omnes servi Domini qui statis in domo Domini %in atriis domus Dei nostri;

vul@B81C133:2 @ in noctibus extollite manus vestras in sancta et benedicite Domino

vul@B81C133:3 @ benedicat te Dominus ex Sion qui fecit caelum et terram

vul@B81C134:1 @ alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum

vul@B81C134:2 @ qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri

vul@B81C134:3 @ laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave

vul@B81C134:4 @ quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi

vul@B81C134:5 @ quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis

vul@B81C134:6 @ omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis

vul@B81C134:7 @ educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis

vul@B81C134:8 @ qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus

vul@B81C134:9 @ emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius

vul@B81C134:10 @ qui percussit gentes multas et occidit reges fortes

vul@B81C134:11 @ Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan

vul@B81C134:12 @ et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo

vul@B81C134:13 @ Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem

vul@B81C134:14 @ quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur

vul@B81C134:15 @ simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum

vul@B81C134:16 @ os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt

vul@B81C134:17 @ aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum

vul@B81C134:18 @ similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis

vul@B81C134:19 @ domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino

vul@B81C134:20 @ domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino

vul@B81C134:21 @ benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem

vul@B81C135:1 @ alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

vul@B81C135:2 @ confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius

vul@B81C135:3 @ confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius

vul@B81C135:4 @ qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius

vul@B81C135:5 @ qui fecit caelos in intellectu quoniam in aeternum misericordia eius

vul@B81C135:6 @ qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius

vul@B81C135:7 @ qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius

vul@B81C135:8 @ solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius

vul@B81C135:9 @ lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius

vul@B81C135:10 @ qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum quoniam in aeternum misericordia eius

vul@B81C135:11 @ qui eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius

vul@B81C135:12 @ in manu potenti et brachio excelso quoniam in aeternum misericordia eius

vul@B81C135:13 @ qui divisit Rubrum mare in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius

vul@B81C135:14 @ et duxit Israhel per medium eius quoniam in aeternum misericordia eius

vul@B81C135:15 @ et excussit Pharaonem et virtutem eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius

vul@B81C135:16 @ qui transduxit populum suum in deserto quoniam in aeternum misericordia eius

vul@B81C135:17 @ qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius

vul@B81C135:18 @ et occidit reges fortes quoniam in aeternum misericordia eius

vul@B81C135:19 @ Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius

vul@B81C135:20 @ et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius

vul@B81C135:21 @ et dedit terram eorum hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius

vul@B81C135:22 @ hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius

vul@B81C135:23 @ quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius

vul@B81C135:24 @ et redemit nos ab inimicis nostris quoniam in aeternum misericordia eius

vul@B81C135:25 @ qui dat escam omni carni quoniam in aeternum misericordia eius

vul@B81C135:26 @ confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius

vul@B81C136:1 @ David Hieremiae super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus cum recordaremur Sion

vul@B81C136:2 @ in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra

vul@B81C136:3 @ quia illic interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba cantionum et qui abduxerunt nos hymnum cantate nobis de canticis Sion

vul@B81C136:4 @ quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena

vul@B81C136:5 @ si oblitus fuero tui Hierusalem oblivioni detur dextera mea

vul@B81C136:6 @ adhereat lingua mea faucibus meis si non meminero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae

vul@B81C136:7 @ memor esto Domine filiorum Edom diem Hierusalem qui dicunt exinanite exinanite usque ad fundamentum in ea

vul@B81C136:8 @ filia Babylonis misera beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis

vul@B81C136:9 @ beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram

vul@B81C137:1 @ ipsi David confitebor tibi Domine in toto corde meo quoniam audisti verba oris mei in conspectu angelorum psallam tibi

vul@B81C137:2 @ adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo super misericordia tua et veritate tua quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum

vul@B81C137:3 @ in quacumque die invocavero te exaudi me multiplicabis me in anima mea virtute

vul@B81C137:4 @ confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quia audierunt omnia verba oris tui

vul@B81C137:5 @ et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini

vul@B81C137:6 @ quoniam excelsus Dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit

vul@B81C137:7 @ si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam et salvum me fecit dextera tua

vul@B81C137:8 @ Dominus retribuet propter me Domine misericordia tua in saeculum opera manuum tuarum ne dispicias

vul@B81C138:1 @ in finem David psalmus

vul@B81C138:2 @ Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam

vul@B81C138:3 @ intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti

vul@B81C138:4 @ et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea

vul@B81C138:5 @ ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam

vul@B81C138:6 @ mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam

vul@B81C138:7 @ quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam

vul@B81C138:8 @ si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum ades

vul@B81C138:9 @ si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris

vul@B81C138:10 @ etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua

vul@B81C138:11 @ et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis

vul@B81C138:12 @ quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius

vul@B81C138:13 @ quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae

vul@B81C138:14 @ confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis

vul@B81C138:15 @ non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae

vul@B81C138:16 @ inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis

vul@B81C138:17 @ mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum

vul@B81C138:18 @ dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum

vul@B81C138:19 @ si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me

vul@B81C138:20 @ quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas

vul@B81C138:21 @ nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam

vul@B81C138:22 @ perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi

vul@B81C138:23 @ proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas

vul@B81C138:24 @ et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna

vul@B81C139:1 @ in finem psalmus David

vul@B81C139:2 @ eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo eripe me

vul@B81C139:3 @ qui cogitaverunt iniquitates in corde tota die constituebant proelia

vul@B81C139:4 @ acuerunt linguam suam sicut serpentis venenum aspidum sub labiis eorum diapsalma

vul@B81C139:5 @ custodi me Domine de manu peccatoris ab hominibus iniquis eripe me qui cogitaverunt subplantare gressus meos

vul@B81C139:6 @ absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in laqueum iuxta iter scandalum posuerunt mihi diapsalma

vul@B81C139:7 @ dixi Domino Deus meus es tu exaudi Domine vocem deprecationis meae

vul@B81C139:8 @ Domine Domine virtus salutis meae obumbrasti super caput meum in die belli

vul@B81C139:9 @ non tradas Domine desiderio meo peccatori cogitaverunt contra me ne derelinquas me ne forte exaltentur diapsalma

vul@B81C139:10 @ caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos

vul@B81C139:11 @ cadent super eos carbones in igne deicies eos in miseriis non subsistent

vul@B81C139:12 @ vir linguosus non dirigetur in terra virum iniustum mala capient in interitu

vul@B81C139:13 @ cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum

vul@B81C139:14 @ verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo

vul@B81C140:1 @ psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te

vul@B81C140:2 @ dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum

vul@B81C140:3 @ pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis

vul@B81C140:4 @ non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum

vul@B81C140:5 @ corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum %autem; peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum

vul@B81C140:6 @ absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt

vul@B81C140:7 @ sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum

vul@B81C140:8 @ quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam

vul@B81C140:9 @ custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem

vul@B81C140:10 @ cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam

vul@B81C141:1 @ intellectus David cum esset in spelunca oratio

vul@B81C141:2 @ voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum

vul@B81C141:3 @ effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio

vul@B81C141:4 @ in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi

vul@B81C141:5 @ considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam

vul@B81C141:6 @ clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium

vul@B81C141:7 @ intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me

vul@B81C141:8 @ educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi

vul@B81C142:1 @ psalmus David quando filius eum persequebatur Domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua iustitia

vul@B81C142:2 @ et non intres in iudicio cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens

vul@B81C142:3 @ quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam conlocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi

vul@B81C142:4 @ et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est cor meum

vul@B81C142:5 @ memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus operibus tuis in factis manuum tuarum meditabar

vul@B81C142:6 @ expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi diapsalma

vul@B81C142:7 @ velociter exaudi me Domine defecit spiritus meus non avertas faciem tuam a me et similis ero descendentibus in lacum

vul@B81C142:8 @ auditam mihi fac mane misericordiam tuam quia in te speravi notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi animam meam

vul@B81C142:9 @ eripe me de inimicis meis Domine ad te confugi

vul@B81C142:10 @ doce me facere voluntatem tuam quia Deus meus es tu spiritus tuus bonus deducet me in terra recta

vul@B81C142:11 @ propter nomen tuum Domine vivificabis me in aequitate tua educes de tribulatione animam meam

vul@B81C142:12 @ et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui tribulant animam meam quoniam ego servus tuus sum

vul@B81C143:1 @ David adversus Goliad benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum

vul@B81C143:2 @ misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me

vul@B81C143:3 @ Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum

vul@B81C143:4 @ homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt

vul@B81C143:5 @ Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt

vul@B81C143:6 @ fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos

vul@B81C143:7 @ emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum

vul@B81C143:8 @ quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis

vul@B81C143:9 @ Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi

vul@B81C143:10 @ qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno

vul@B81C143:11 @ eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis

vul@B81C143:12 @ quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi

vul@B81C143:13 @ promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis

vul@B81C143:14 @ boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum

vul@B81C143:15 @ beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius Dominus Deus eius

vul@B81C144:1 @ laudatio David exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi

vul@B81C144:2 @ per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi

vul@B81C144:3 @ magnus Dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis

vul@B81C144:4 @ generatio et generatio laudabit opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt

vul@B81C144:5 @ magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur et mirabilia tua narrabunt

vul@B81C144:6 @ et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt

vul@B81C144:7 @ memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et iustitia tua exultabunt

vul@B81C144:8 @ miserator et misericors Dominus patiens et multum misericors

vul@B81C144:9 @ suavis Dominus universis et miserationes eius super omnia opera eius

vul@B81C144:10 @ confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui confiteantur tibi

vul@B81C144:11 @ gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur

vul@B81C144:12 @ ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni tui

vul@B81C144:13 @ regnum tuum regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et progenie fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis

vul@B81C144:14 @ adlevat Dominus omnes qui corruunt et erigit omnes elisos

vul@B81C144:15 @ oculi omnium in te sperant et tu das escam illorum in tempore oportuno

vul@B81C144:16 @ aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione

vul@B81C144:17 @ iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis

vul@B81C144:18 @ prope est Dominus omnibus invocantibus eum omnibus invocantibus eum in veritate

vul@B81C144:19 @ voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos

vul@B81C144:20 @ custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet

vul@B81C144:21 @ laudationem Domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomini sancto eius in saeculum et in saeculum saeculi

vul@B81C145:1 @ alleluia Aggei et Zacchariae

vul@B81C145:2 @ lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus

vul@B81C145:3 @ in filiis hominum quibus non est salus

vul@B81C145:4 @ exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum

vul@B81C145:5 @ beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius

vul@B81C145:6 @ qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis

vul@B81C145:7 @ qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos

vul@B81C145:8 @ Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos

vul@B81C145:9 @ Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet

vul@B81C145:10 @ regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem

vul@B81C146:1 @ alleluia Aggei et Zacchariae laudate Dominum quoniam bonum psalmus Deo nostro sit iucunda * decoraque; laudatio

vul@B81C146:2 @ aedificans Hierusalem Dominus dispersiones Israhel congregabit

vul@B81C146:3 @ qui sanat contritos corde et alligat contritiones illorum

vul@B81C146:4 @ qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocans

vul@B81C146:5 @ magnus Dominus noster et magna virtus eius et sapientiae eius non est numerus

vul@B81C146:6 @ suscipiens mansuetos Dominus humilians autem peccatores usque ad terram

vul@B81C146:7 @ praecinite Domino in confessione psallite Deo nostro in cithara

vul@B81C146:8 @ qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam qui producit in montibus faenum et herbam servituti hominum

vul@B81C146:9 @ et dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum

vul@B81C146:10 @ non in fortitudine equi voluntatem habebit nec in tibiis viri beneplacitum erit ei

vul@B81C146:11 @ beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis qui sperant super misericordia eius

vul@B81C147:1 @ alleluia lauda Hierusalem Dominum lauda Deum tuum Sion

vul@B81C147:2 @ quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te

vul@B81C147:3 @ qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te

vul@B81C147:4 @ qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo eius

vul@B81C147:5 @ qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit

vul@B81C147:6 @ mittit cristallum suum sicut buccellas ante faciem frigoris eius quis sustinebit

vul@B81C147:7 @ emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus eius et fluent aquae

vul@B81C147:8 @ qui adnuntiat verbum suum Iacob iustitias et iudicia sua Israhel

vul@B81C147:9 @ non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis

vul@B81C148:1 @ alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis

vul@B81C148:2 @ laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes eius

vul@B81C148:3 @ laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen

vul@B81C148:4 @ laudate eum caeli caelorum et aqua quae super caelum est

vul@B81C148:5 @ laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt

vul@B81C148:6 @ statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit

vul@B81C148:7 @ laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi

vul@B81C148:8 @ ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum eius

vul@B81C148:9 @ montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri

vul@B81C148:10 @ bestiae et universa pecora serpentes et volucres pinnatae

vul@B81C148:11 @ reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices terrae

vul@B81C148:12 @ iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen Domini

vul@B81C148:13 @ quia exaltatum est nomen eius solius

vul@B81C148:14 @ confessio eius super caelum et terram et exaltabit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi

vul@B81C149:1 @ alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in ecclesia sanctorum

vul@B81C149:2 @ laetetur Israhel in eo qui fecit eum et filii Sion exultent in rege suo

vul@B81C149:3 @ laudent nomen eius in choro in tympano et psalterio psallant ei

vul@B81C149:4 @ quia beneplacitum est Domino in populo suo et exaltabit mansuetos in salute

vul@B81C149:5 @ exultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis

vul@B81C149:6 @ exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum

vul@B81C149:7 @ ad faciendam vindictam in nationibus increpationes in populis

vul@B81C149:8 @ ad alligandos reges eorum in conpedibus et nobiles eorum in manicis ferreis

vul@B81C149:9 @ ut faciant in eis iudicium conscriptum gloria haec est omnibus sanctis eius

vul@B81C150:1 @ alleluia laudate Dominum in sanctis eius laudate eum in firmamento virtutis eius

vul@B81C150:2 @ laudate eum in virtutibus eius laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius

vul@B81C150:3 @ laudate eum in sono tubae laudate eum in psalterio et cithara

vul@B81C150:4 @ laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo

vul@B81C150:5 @ laudate eum in cymbalis bene sonantibus laudate eum in cymbalis iubilationis


Seeker Overlay: Off On

[BookofNumbers] [Numbers:27] [Numbers:Numbers] [Numbers:29] [Discuss] Tag Numbers:28:16-29:40 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: