Numbers:9:1-14




vul@Numbers:9:1 @ locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai anno secundo postquam egressi sunt de terra Aegypti mense primo dicens

vul@Numbers:9:2 @ faciant filii Israhel phase in tempore suo

vul@Numbers:9:3 @ quartadecima die mensis huius ad vesperam iuxta omnes caerimonias et iustificationes eius

vul@Numbers:9:4 @ praecepitque Moses filiis Israhel ut facerent phase

vul@Numbers:9:5 @ qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai iuxta omnia quae mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii Israhel

vul@Numbers:9:6 @ ecce autem quidam inmundi super animam hominis qui non poterant facere pascha in die illo accedentes ad Mosen et Aaron

vul@Numbers:9:7 @ dixerunt eis inmundi sumus super animam hominis quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter filios Israhel

vul@Numbers:9:8 @ quibus respondit Moses state ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis

vul@Numbers:9:9 @ locutusque est Dominus ad Mosen dicens

vul@Numbers:9:10 @ loquere filiis Israhel homo qui fuerit inmundus super anima sive in via procul in gente vestra faciat phase Domino

vul@Numbers:9:11 @ mense secundo quartadecima die mensis ad vesperam cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud

vul@Numbers:9:12 @ non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent omnem ritum phase observabunt

vul@Numbers:9:13 @ si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit

vul@Numbers:9:14 @ peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos faciet phase Domini iuxta caerimonias et iustificationes eius praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae


Seeker Overlay: Off On

[BookofNumbers] [Numbers:8] [Numbers:9] [Numbers:10] [Discuss] Tag Numbers:9:1-14 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: