Philemon:1



Seeker Overlay ON

* Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro * et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est * gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo * gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis * audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos * ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu * gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater * propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet * propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi * obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo * qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis * quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe * quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii * sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium * forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum recipere * iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino * si ergo habes me socium suscipe illum sicut me * si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa * ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes * ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino * confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies * simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis * salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu * Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei

Seeker Overlay: Off On

[BookofPhilemon] [Philemon] [Philemon:1] [Philemon:2] [Discuss] Tag Philemon:1 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: