Philippians:2:19-30



Seeker Overlay ON

* spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt * neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit * omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu * experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium * hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt * confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito * necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos * quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum * nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem * festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim * excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote * quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium

Seeker Overlay: Off On

[BookofPhilippians] [Philippians:1] [Philippians:2] [Philippians:3] [Discuss] Tag Philippians:2:19-30 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: