Philippians:3



Seeker Overlay ON

* de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium * videte canes videte malos operarios videte concisionem * nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes * quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis * circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus * secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella * sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta * verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam * et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide * ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius * si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis * non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu * fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me * ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu * quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit * verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula * imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos * multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi * quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt * nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum * qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia

Seeker Overlay: Off On

[BookofPhilippians] [Philippians:2] [Philippians:3] [Philippians:4] [Discuss] Tag Philippians:3 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: