Psalms:90



Seeker Overlay ON

* qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur * dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum * quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum * in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis * scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno * a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie * cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit * verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes * tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum * non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo * quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis * in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus * super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem * quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum * invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo * longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum

Seeker Overlay: Off On

[BookofPsalms] [Psalms:89] [Psalms:90] [Psalms:91] [Discuss] Tag Psalms:90 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: