Psalms:90-106



Seeker Overlay ON

* qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur * dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum * quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum * in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis * scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno * a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie * cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit * verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes * tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum * non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo * quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis * in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus * super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem * quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum * invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo * longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum * psalmus cantici in die sabbati * bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime * ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte * in decacordo et in psalterio in cantico in cithara * quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo * quam magnificata sunt opera tua Domine satis profundae factae sunt cogitationes tuae * vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud * germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum * tu autem Excelsus in aeternum Domine * ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem * et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi * et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea * iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur * transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt * adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt * adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo * Dominus regnavit gloria indutus est indutus est Dominus fortitudine et accinctus est insuper adpendit orbem qui non commovebitur * firmum solium tuum ex tunc ab aeterno tu es * levaverunt flumina Domine levaverunt flumina voces suas levaverunt flumina gurgites suos * a vocibus aquarum multarum grandes fluctus maris grandis in excelso Dominus * testimonia tua fidelia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitas Domine in longitudine dierum * Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere * elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis * usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt * fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem * populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent * viduam et advenam interficient et pupillos occident * et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob * intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite * qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit * qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam * Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt * beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum * ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus * non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret * quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde * quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis * nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea * si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me * in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam * numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto * copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt * erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae * et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster * venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro * praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei * quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes deos * in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt * cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt * venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri * quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius * hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra * sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum * quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est * et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam * canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra * canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius * narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius * quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos * omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit * gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius * adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem * adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius * adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra * dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate * laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius * gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus * ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua * Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae * nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius * ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius * apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra * montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae * adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius * confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii * audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine * tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos * qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos * lux orta est iusto et rectis corde laetitia * laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius * canticum cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius * notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam * recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Iacob viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri * iubilate Domino omnis terra vociferamini et laudate et canite * cantate Domino in cithara in cithara et voce carminis * in tubis et clangore bucinae iubilate coram rege Domino * tonet mare et plenitudo eius orbis et habitatores eius * flumina plaudent manu simul montes laudabunt * ante Dominum quia venit iudicare terram iudicabit orbem in iustitia et populos in aequitatibus * Dominus regnavit commoveantur populi sessor cherubin concutiatur terra * Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos * confiteantur nomini tuo magno et terribili sanctoque * imperium regis iudicium diligit tu fundasti aequitates iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti * exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quia sanctus est * Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudivit eos * in columna nubis loquebatur ad eos custodierunt testimonia eius et praeceptum dedit eis * Domine Deus noster tu exaudisti eos Domine propitius fuisti eis et ultor super commutationibus eorum * exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quia sanctus Dominus Deus noster * canticum in gratiarum actione * iubilate Domino omnis terra servite Domino in laetitia ingredimini coram eo in laude * scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et ipsius sumus populus eius et grex pascuae eius * ingredimini portas eius in gratiarum actione atria eius in laude confitemini ei benedicite nomini eius * quia bonus Dominus in sempiternum misericordia eius et usque ad generationem et generationem fides eius * David canticum misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam * erudiar in via perfecta quando venies ad me ambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meae * non ponam coram oculis meis verbum Belial facientem declinationes odivi nec adhesit mihi * cor pravum recedet a me malum nesciam * loquentem in abscondito contra proximum suum hunc interficiam superbum oculis et altum corde cum hoc esse non potero * oculi mei ad fideles terrae ut habitent mecum ambulans in via simpliciter hic ministrabit mihi * non habitabit in medio domus meae faciens dolum loquens mendacium non placebit in conspectu oculorum meorum * mane perdam omnes impios terrae ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem * oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum * Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat * ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me * quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt * percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum * a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae * adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum * vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum * tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant * quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui * a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me * dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui * tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione * tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum * quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem * et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam * quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua * respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum * scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum * quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est * ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis * ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem * cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino * adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos * dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui * a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli * ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur * tu autem ipse es et anni tui non deficient * filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit * David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius * benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius * qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas * qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus * qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua * faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent * notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas * misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis * non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur * non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis * quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum * quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra * sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se * ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus * homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit * quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius * misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum * his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea * Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur * benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius * benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius * benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino * benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis gloria et decore indutus es * amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem * qui tegis aquis cenacula eius qui ponis nubes currum tuum qui ambulas super pinnas venti * qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem * qui fundasti terram super basem suam non commovebitur in saeculum et in saeculum * abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquae * ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt * ascendent montes et descendent campi ad locum quem fundasti eis * terminum posuisti quem non pertransibunt nec revertentur ut operiant terram * qui emittis fontes in convallibus ut inter medios montes fluant * ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam * super ea volucres caeli morabuntur de medio nemorum dabunt vocem * qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur terra * germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de terra * et vinum laetificat cor hominis ad exhilarandam faciem oleo panis autem cor hominis roborat * saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti * ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius * montes excelsi cervis petra refugium ericiis * fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum * posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae * leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi * oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt * egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam usque ad vesperam * quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua * hoc mare magnum et latum manibus ibi reptilia innumerabilia animalia parva cum grandibus * ibi naves pertranseunt Leviathan istum plasmasti ut inluderet ei * omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo * dante te illis colligent aperiente manum tuam replebuntur bono * abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur * emittes spiritum tuum et creabuntur et instaurabis faciem terrae * sit gloria Domini in sempiternum laetabitur Dominus in operibus suis * qui respicit terram et tremet tangit montes et fumabunt * cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum * placeat ei eloquium meum ego autem laetabor in Domino * deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino * alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius * canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius * exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum * quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter * recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius * semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius * ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius * recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes * quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac * et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum * dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae * cum essent viri pauci modici et advenae in ea * et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum * non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges * nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere * et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit * misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph * adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius * usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum * misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum * posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua * ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret * et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham * et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius * convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius * misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi * posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham * misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius * commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum * ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum * dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum * dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum * et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum * dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus * et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum * et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum * et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus * laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos * expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte * petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos * aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina * quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo * et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos * et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt * ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia * alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius * quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius * beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore * recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo * ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua * peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus * patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro * salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet fortitudinem suam * et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto * et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici * et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit * et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius * cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius * et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine * dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum * et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini * aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram * et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios * fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile * et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum * obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto * mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum * dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret * et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius * et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini * et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto * et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris * et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum * et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga * stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio * et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum * et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos * quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis * non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis * et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum * et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum * et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus * et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus * et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis * iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam * et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos * et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum * multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas * et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes * et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae * et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos * salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te * benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia * confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius * dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos * ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari * erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt * esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat * et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos * et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem * confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum * quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis * habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro * quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt * et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret * et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos * et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit * confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum * quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit * stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos * omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis * et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos * misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu * confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum * et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude * qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis * ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo * dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius * ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur * obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est * clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos * statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius * laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt * confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum * et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum * ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim * terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius * ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum * et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum * et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina * et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet * inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris * et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia * et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias * videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum * quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini * canticum psalmi David * paratum cor meum Deus cantabo et psallam sed et gloria mea * consurge psalterium et cithara consurgam mane * confitebor tibi in populis Domine et cantabo te in nationibus * quoniam magna super caelos misericordia tua et usque ad aethera veritas tua * exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua * ut liberentur dilecti tui salva dextera tua et exaudi me * Deus locutus est in sanctuario suo gaudebo dividam Sychem et vallem Socchoth dimetiar * meus est Galaad et meus est Manasse et Efraim hereditas capitis mei Iuda dux meus * Moab lebes pelvis meae super Idumeam proiciam calciamentum meum cum Philisthim foederabor * quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam * nonne tu Deus qui proieceras nos et non exieras Deus in exercitibus nostris * da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine * in Deo erimus fortes et ipse conculcabit hostes nostros * pro victoria David canticum * Deus laudabilis mihi ne taceas quia os impii et os dolosi contra me apertum est * locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra * pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi ego autem orabam * et posuerunt contra me malum pro bono et odium pro dilectione mea * constitue super eum impium et Satan astet a dextris eius * cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum * fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter * sint filii eius pupilli et uxor eius vidua * instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis * scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius * non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius * fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius * redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur * sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum * eo quod non est recordatus facere misericordiam * et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret * et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius * sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur * haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam * tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me * quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est intrinsecus * quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta * genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo * et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt caput suum * adiuva me Domine Deus meus salva me secundum misericordiam tuam * et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam * maledicent illi et tu benedices restiterunt et confundentur servus autem tuus laetabitur * induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua * confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum * quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius * David canticum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum * virgam fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum * populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae in montibus sanctis quasi de vulva orietur tibi ros adulescentiae tuae * iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech * Dominus ad dexteram tuam percussit in die furoris sui reges * iudicabit in gentibus implebit valles percutiet caput in terra multa * de torrente in via bibet propterea exaltabit caput * alleluia aleph confitebor Domino in toto corde beth in consilio iustorum et congregatione * gimel magna opera Domini deleth exquirenda in cunctis voluntatibus suis * he gloria et decor opus eius vav et iustitia eius perseverans semper * zai memoriam fecit mirabilium suorum heth clemens et misericors Dominus * teth escam dedit timentibus se ioth memor erit in sempiternum pacti sui * caph fortitudinem operum suorum adnuntiabit populo suo * lameth ut det eis hereditatem gentium mem opus manuum eius veritas et iudicium * nun fidelia omnia praecepta eius samech firmata in sempiternum iugiter ain facta in veritate et aequitate * fe redemptionem misit populo suo sade mandavit in aeternum pactum suum coph sanctum et terribile nomen eius * res principium sapientiae timor Domini sen doctrina bona cunctis qui faciunt ea thau laus eius perseverans iugiter alleluia * aleph beatus vir qui timet Dominum beth in mandatis eius volet nimis * gimel potens in terra erit semen eius deleth generatio iustorum benedicetur * he substantia et divitiae in domo eius vav et iustitia eius perseverans semper * zai ortum est in tenebris lumen iustis heth clemens et misericors et iustus * teth bonus vir clemens et fenerans ioth dispensabit verba sua in iudicio * caph quia in aeternum non commovebitur * lameth in memoria sempiterna erit iustus mem ab auditu malo non timebit nun paratum cor eius confidens in Domino * samech firmum cor eius non timebit ain donec aspiciat hostibus suis * phe dispersit dedit pauperibus sade iustitia eius permanet in aeternum coph cornu eius exaltabitur in gloria * res impius videbit et irascetur sen dentibus suis frendet et tabescet thau desiderium impiorum peribit * alleluia laudate servi Dominum laudate nomen Domini * sit nomen Domini benedictum amodo et usque in aeternum * ab ortu solis usque ad occasum eius laudabile nomen Domini * excelsus super omnes gentes Dominus super caelum gloria eius * quis ut Dominus Deus noster qui in excelsis habitans * humilia respicit in caelo et in terra * suscitans de terra inopem et de stercore elevat pauperem * ut eum sedere faciat cum principibus cum principibus populi sui * qui conlocat sterilem in domo matrem filiorum laetantem alleluia * cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro * factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius * mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum * montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis * quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum * montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis * a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob * qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum * non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam * propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum * Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit * idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum * os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt * aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur * manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo * similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis * Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est * domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est * timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est * Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron * benedicet timentibus Dominum parvis et magnis * addat Dominus super vos super vos et super filios vestros * benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram * caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum * non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium * sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum alleluia * dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae * inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo * circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi * et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam * clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors * custodit parvulos Dominus adtenuatus sum et salvavit me * revertere anima mea in requiem tuam quia Dominus reddet tibi * quia eruit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos ab offensa * deambulabo coram Domino in terris viventium * credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis * ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium * quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi * calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo * vota mea Domino reddam coram omni populo eius * gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius * obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea * tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo * vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius * in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia * laudate Dominum omnes gentes conlaudate eum universi populi * quia confortata est super nos misericordia eius et veritas Domini in aeternum alleluia * confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius * dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius * dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius * dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius * cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus * Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo * Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me * melius est sperare in Domino quam sperare in homine * melius est sperare in Domino quam sperare in principibus * omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas * circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas * circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas * inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me * fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem * vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum * dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini fecit fortitudinem * non moriar sed vivam et narrabo opera Domini * corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me * aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino * haec est porta Domini iusti intrabunt in eam * confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem * lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli * a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris * haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea * obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro * benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini * Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris * Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu exaltabo te * confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius * aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini * beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum * nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt * tu mandasti praecepta tua custodire nimis * utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua * tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua * confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae * praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis * beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua * in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis * in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi * benedictus tu Domine doce me praecepta tua * in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui * in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis * in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas * iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua * gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua * revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua * advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua * desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore * increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis * aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi * etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua * sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei * deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum * vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam * viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis * destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum * viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi * viam fidei elegi iudicia tua proponebam * adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me * viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum * he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium * doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde * deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui * inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam * averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me * suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum * averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona * ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me * vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum * et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo * et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi * et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra * et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi * et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar * et delectabor in mandatis tuis quae dilexi * et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis * zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti * haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me * superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi * recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum * horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam * carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae * recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam * hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi * heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum * deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum * recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua * festinavi et non neglexi custodire mandata tua * funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus * medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae * particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua * misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me * teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum * bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi * antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi * bonus tu et beneficus doce me praecepta tua * adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua * incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar * bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua * melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti * ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua * qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi * scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me * sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo * veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea * confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis * revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum * fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar * caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi * consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me * et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus * quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium * foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam * omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi * paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua * secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui * lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo * in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat * iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi * nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea * in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me * tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi * me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo * omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis * mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea * super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi * super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea * super senes intellexi quia praecepta tua servavi * ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua * a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me * quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo * praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii * nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae * iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae * adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum * voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me * anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus * posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi * hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt * inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem * samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi * protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi * recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei * confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea * auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter * abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum * quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua * horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui * ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me * sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi * oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae * fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me * servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua * tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam * propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium * propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui * fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea * ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos * os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam * respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum * gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati * redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua * vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua * rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam * sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum * praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis * consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei * probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum * parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus * iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas * tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea * iusta testimonia tua semper doce me et vivam * coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam * invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua * surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans * praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis * vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me * adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt * prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas * a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea * res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus * iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me * longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt * misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me * multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi * vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt * vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me * caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae * sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum * gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa * mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi * septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae * pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum * expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci * custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis * custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo * thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me * veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me * fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua * loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta * sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi * desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea * vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi * erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus * canticum graduum ad Dominum in tribulatione mea clamavi et exaudivit me * Domine libera animam meam a labio mendacii a lingua dolosa * quid detur tibi aut quid adponatur tibi ad linguam dolosam * sagittae potentis acutae cum carbonibus iuniperorum * heu mihi quia peregrinatio mea prolongata est habitavi cum tabernaculis Cedar * multum peregrinata est anima mea * cum odientibus pacem ego pacifica loquebar et illi bellantia * canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium meum * auxilium meum a Domino factore caeli et terrae * non det in commotionem pedem tuum nec dormitet qui custodit te * ecce non dormitabit neque dormiet qui custodiet Israhel * Dominus custodiet te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam * per diem sol non percutiet te neque luna per noctem * Dominus custodiet te ab omni malo custodiat animam tuam * Dominus custodiat exitum tuum et introitum tuum amodo et usque in aeternum * canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus * stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem * Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul * quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini * quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David * rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te * sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis * propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi * propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi * canticum graduum ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis * ecce sicut oculi servorum ad manum dominorum suorum sicut oculi ancillae ad manum dominae suae sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri * miserere nostri Domine miserere nostri quoniam multum repleti sumus despectione * multum repleta est anima nostra obprobrii abundantium et despectionis superborum * canticum graduum David nisi Dominus fuisset in nobis dicat nunc Israhel * nisi Dominus fuisset in nobis cum exsurgerent super nos homines * forsitan vivos absorbuissent nos cum irasceretur furor eorum super nos * forsitan aquae circumdedissent nos * torrens transisset super animam nostram forsitan transissent super animam nostram aquae superbae * benedictus Dominus qui non dedit nos in praedam dentibus eorum * anima nostra quasi avis erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus * auxilium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram * canticum graduum qui confidunt in Domino quasi mons Sion inmobilis in aeternum habitabilis * Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui amodo et usque in aeternum * quia non requiescet virga impietatis super sortem iustorum ut non mittant iusti in iniquitatem manus suas * benefac Domine bonis et rectis corde * qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem pax super Israhel * canticum graduum cum converteret Dominus captivitatem Sion facti sumus quasi somniantes * tunc implebitur risu os nostrum et lingua nostra laude tunc dicent in gentibus magnificavit Dominus facere cum istis * magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes * converte Domine captivitatem nostram sicut rivum in austro * qui seminant in lacrimis in exultatione metent * qui ambulans ibat et flebat portans ad seminandum sementem veniens veniet in exultatione portans manipulos suos * canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam * frustra vobis est de mane consurgere postquam sederitis qui manducatis panem idolorum sic dabit diligentibus se somnum * ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris * sicut sagittae in manu potentis ita filii iuventutis * beatus vir qui implevit faretram suam ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis in porta * canticum graduum beatus omnis qui timet Dominum qui ambulat in viis eius * laborem manuum tuarum cum comederis beatus tu et bene tibi erit * uxor tua sicut vitis fructifera in penetrabilibus domus tuae filii tui sicut germina olivarum in circuitu mensae tuae * ecce sic benedicetur viro qui timet Dominum * benedicat tibi Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae * et videas filios filiorum tuorum pacem super Israhel * canticum graduum saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea dicat nunc Israhel * saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea sed non potuerunt mihi * super cervicem meam arabant arantes prolongaverunt sulcum suum * Dominus iustus concidet laqueos impiorum * confundantur et revertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion * fiant sicut faenum tectorum quod statim ut viruerit arescet * de quo non implebit manum suam messor et sinum suum manipulos faciens * de quo non dixerunt transeuntes benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini * canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine * Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae * si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit * quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi * anima mea ad Dominum * a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum * quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio * et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius * canticum graduum Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei et non ambulavi in magnis et in mirabilibus super me * si non proposui et silere feci animam meam sicut ablactatus ad matrem suam ita ablactata ad me anima mea * expecta Israhel Dominum amodo et usque in aeternum * canticum graduum memento Domine David et omnis adflictionis eius * qui iuravit Domino votum vovit Deo Iacob * si intravero in tabernaculum domus meae si adsedero super lectum straminis mei * si dedero somnum oculis meis et palpebris dormitationem * donec inveniam locum Domino tabernacula Deo Iacob * ecce audivimus illum in Ephrata invenimus illum in regione saltus * intremus in tabernacula eius adoremus scabillum pedum eius * surge Domine in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae * sacerdotes tui induantur iustitia et sancti tui laudent * propter David servum tuum ne avertas faciem christi tui * iuravit Dominus David veritatem non avertetur ab ea de fructu ventris tui ponam super sedem tuam * si custodierint filii tui pactum meum et testificationem meam quam docuero eos et filii eorum usque in aeternum sedebunt super thronum tuum * quia elegit Dominus Sion desideravit eam in habitaculum suum * haec est requies mea in sempiternum hic habitabo quia desideravi eam * venationem eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo pane * sacerdotes eius induam salutari et sancti eius laude laudabunt * ibi oriri faciam cornu David paravi lucernam christo meo * inimicos eius induam confusione super ipsum autem florebit sanctificatio eius * canticum graduum David ecce quam bonum et quam decorum habitare fratres in uno * sicut unguentum optimum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit super oram vestimentorum eius * sicut ros Hermon qui descendit super montana Sion quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem vitam usque in aeternum * canticum graduum ecce benedicite Domino omnes servi Domini qui statis in domo Domini * in noctibus levate manus vestras ad sanctum et benedicite Domino * benedicat tibi Dominus ex Sion factor caeli et terrae * alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum * qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri * laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens * quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum * quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis * omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis * levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis * qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus * misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius * qui percussit gentes multas et occidit reges fortes * Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan * et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo * Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generatione et generatione * quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos erit placabilis * idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum * os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt * aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum * similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis * domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino * domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino * benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia * confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius * confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius * confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius * qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius * qui fecit caelos in sapientia quoniam in aeternum misericordia eius * qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius * qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius * solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius * lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius * qui percussit Aegyptum cum primitivis suis quoniam in aeternum misericordia eius * et eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius * in manu valida et in brachio extento quoniam in aeternum misericordia eius * qui divisit mare Rubrum in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius * et eduxit Israhel in medio eius quoniam in aeternum misericordia eius * et convolvit Pharao et exercitum eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius * qui duxit populum suum per desertum quoniam in aeternum misericordia eius * qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius * et occidit reges magnificos quoniam in aeternum misericordia eius * Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius * et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius * et dedit terram eorum in hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius * hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius * quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius * et redemit nos de hostibus nostris quoniam in aeternum misericordia eius * qui dat panem omni carni quoniam in aeternum misericordia eius * confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius * super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus cum recordaremur Sion * super salices in medio eius suspendimus citharas nostras * quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba carminis et qui adfligebant nos laeti canite nobis de canticis Sion * quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena * si oblitus fuero tui Hierusalem in oblivione sit dextera mea * adhereat lingua mea gutturi meo si non recordatus fuero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae * memento Domine filiorum Edom in diem Hierusalem dicentium evacuate evacuate usque ad fundamentum eius * filia Babylon vastata beatus qui retribuet tibi vicissitudinem tuam quam retribuisti nobis * beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram * David confitebor tibi in toto corde meo in conspectu deorum cantabo tibi * adorabo in templo sancto tuo et confitebor nomini tuo super misericordia tua et super veritate tua quia magnificasti super omne nomen tuum eloquium tuum * in die invocabo et exaudies me dilatabis animae meae fortitudinem * confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quoniam audierunt eloquia oris tui * et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini * quoniam excelsus Dominus et humilem respicit et excelsa de longe cognoscit * si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super furorem inimicorum meorum mittes manum tuam et salvabit me dextera tua * Dominus operabitur pro me Domine misericordia tua in aeternum opera manuum tuarum ne dimittas * pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti * tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam * intellexisti malum meum de longe semitam meam et accubitionem meam eventilasti * et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea * ecce Domine nosti omnia retrorsum et ante formasti me et posuisti super me manum tuam * super me est scientia et excelsior est non potero ad eam * quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam * si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno ades * si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris * etiam ibi manus tua deducet me et tenebit me dextera tua * si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me * nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux * quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae * confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis * non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae * informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis * mihi autem quam honorabiles facti sunt amici tui Deus quam fortes pauperes eorum * dinumerabo eos et harena plures erunt evigilavi et adhuc sum tecum * si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me * qui contradicent tibi scelerate elati sunt frustra adversarii tui * nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos distabui * perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi * scrutare me Deus et cognosce cor meum proba me et scito cogitationes meas * et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna * pro victoria canticum David * erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me * qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis * exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper * custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos * absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper * dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis meae * Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli * ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper * amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos * cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant * vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu * scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum * attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo * canticum David Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te * dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum * pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum * ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum * corripiat me iustus in misericordia et arguat me oleum amaritudinis non inpinguet caput meum quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum * sublati sunt iuxta petram iudices eorum et audient verba mea quoniam decora sunt * sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi * quia ad te Domine Deus oculi mei in te speravi ne evacues animam meam * custodi me de manibus laquei quod posuerunt mihi et de offendiculis operantium iniquitatem * incident in rete eius impii simul ego autem transibo * eruditio David cum esset in spelunca oratio * voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum * effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo * cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi * respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam * clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium * ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me * educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo me expectant iusti cum retribueris mihi * canticum David Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua * et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens * persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos * et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum * recordabar dierum antiquorum meditabar omnia opera tua facta manuum tuarum loquebar * expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper * cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum * fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam * libera me de inimicis meis Domine a te protectus sum * doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta * propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua educes de angustia animam meam * et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus * David benedictus Dominus fortis meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum * misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et salvator meus scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi * Domine quid est homo quia cognoscis eum filius hominis quia conputas eum * homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens * Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt * mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et interfice illos * extende manum tuam de excelso libera me et erue me de aquis multis de manu filiorum alienorum * quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii * Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi * qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo * libera me et erue me de manu filiorum alienorum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera mendacii * ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi * promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris * tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris * beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius Dominus Deus suus * hymnus David aleph exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra * beth in omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sempiternum iugiter * gimel magnus Deus et laudabilis nimis et magnificentiae eius non est inventio * deleth generatio ad generationem laudabit opera tua et fortitudines tuas adnuntiabunt * he decorem gloriae magnitudinis tuae et verba mirabilium tuorum loquar * vav et fortitudinem horribilium tuorum loquentur et magnitudines tuas narrabo * zai memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt * heth clemens et misericors Dominus patiens et multae miserationis * teth bonus Dominus omnibus et misericordiae eius in universa opera eius * ioth confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi * caph gloriam regni tui dicent et fortitudines tuas loquentur * lameth ut ostendant filiis hominum fortitudines eius et gloriam decoris regni eius * mem regnum tuum regnum omnium saeculorum et potestas tua in omni generatione et generatione * samech sustentat Dominus omnes corruentes et erigit universos iacentes * ain oculi eorum in te sperant et tu das eis escam suam in tempore suo * fe aperis manus tuas et imples omne animal refectione * sade iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis * coph iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus qui invocant eum in veritate * res placitum timentium se faciet et clamorem eorum audiet et salvabit eos * sen custodit Dominus omnes diligentes se et universos impios conteret * thau laudem Domini loquetur os meum et benedicet omnis caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter * alleluia * lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus * in filio hominis cui non est salus * egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius * beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo * qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt * et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos * Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos * Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret * regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem * alleluia laudate Dominum quoniam bonum est canticum Dei nostri quoniam decorum est pulchra laudatio * aedificabit Hierusalem Dominus eiectos Israhel congregabit * qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum * qui numerat multitudinem stellarum et omnes nomine suo vocat * magnus Dominus noster et multus fortitudine prudentiae eius non est numerus * suscipiens mansuetos Dominus humilians impios usque ad terram * canite Domino in confessione canite Deo nostro in cithara * qui operit caelos nubibus et praebet terrae pluviam et oriri facit in montibus germen * qui dat iumentis panem suum filiis corvi clamantibus * non est in fortitudine equi voluntas eius neque in tibiis viri placetur ei * placetur Domino in his qui timent eum et expectant misericordiam eius * lauda Hierusalem Dominum cane Deum tuum Sion * quia confortavit vectes portarum tuarum benedixit filiis tuis in medio tui * qui posuit terminum tuum pacem adipe frumenti saturavit te * qui emittit eloquium suum terrae velociter curret verbum eius * qui dat nivem quasi lanam pruinas quasi cinerem spargit * proicit glaciem suam quasi buccellas ante faciem frigoris eius quis stabit * mittet verbum suum et solvet illa spirabit spiritu suo et fluent aquae * qui adnuntiat verbum suum Iacob praecepta sua et iudicia sua Israhel * non fecit similiter omni genti et iudicia eius non cognoscent alleluia * alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis * laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes exercitus eius * laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae luminis * laudate eum caeli caelorum et aquae quae super caelos sunt * laudent nomen Domini quoniam ipse mandavit et creata sunt * et statuit ea in saeculum et in saeculum praeceptum dedit et non praeteribit * laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi * ignis et grando nix et glacies ventus turbo quae facitis sermonem eius * montes et omnes colles lignum fructiferum et universae cedri * bestiae et omnia iumenta reptilia et aves volantes * reges terrae et omnes populi principes et universi iudices terrae * iuvenes et virgines senes cum pueris laudent nomen Domini * quoniam sublime nomen eius solius * gloria eius in caelo et in terra et exaltavit cornu populi sui laus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi alleluia * alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in congregatione sanctorum * laetetur Israhel in factore suo filii Sion exultent in rege suo * laudent nomen eius in choro in tympano et cithara cantent ei * quia conplacet sibi Dominus in populo suo exaltabit mansuetos in Iesu * exultabunt sancti in gloria laudabunt in cubilibus suis * exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum * ad faciendam vindictam in gentibus increpationes in populis * ut alligent reges eorum catenis et inclitos eorum conpedibus ferreis * ut faciant in eis iudicium scriptum decor est omnium sanctorum eius alleluia * alleluia laudate Deum in sancto eius laudate eum in fortitudine potentiae eius * laudate eum in fortitudinibus eius laudate eum iuxta multitudinem magnificentiae suae * laudate eum in clangore bucinae laudate eum in psalterio et cithara * laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo * laudate eum in cymbalis sonantibus laudate eum in cymbalis tinnientibus

Seeker Overlay: Off On

[BookofPsalms] [Psalms:89] [Psalms:90-106 ] [Psalms:91] [Discuss] Tag Psalms:90-106 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: