Revelation:14:1-5



Seeker Overlay ON

* et vidi et ecce agnus stabat supra montem Sion et cum illo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis * et audivi vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum et tamquam vocem tonitrui magni et vocem quam audivi sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis * et cantabant quasi canticum novum ante sedem et ante quattuor animalia et seniores et nemo poterat discere canticum nisi illa centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de terra * hii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt hii qui sequuntur agnum quocumque abierit hii empti sunt ex hominibus primitiae Deo et agno * et in ore ipsorum non est inventum mendacium sine macula sunt

Seeker Overlay: Off On

[BookofRevelation] [Revelation:13] [Revelation:14] [Revelation:15] [Discuss] Tag Revelation:14:1-5 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: