Romans:11



Seeker Overlay ON

* dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin * non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel * Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam * sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal * sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt * si autem gratia non ex operibus alioquin gratia iam non est gratia * quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt * sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem * et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis * obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva * dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur * quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum * vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo * si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis * si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis * quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami * quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es * noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te * dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar * bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time * si enim Deus naturalibus ramis non pepercit ne forte nec tibi parcat * vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris * sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos * nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae * nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret * et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob * et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum * secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres * sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei * sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem * ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur * conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur * o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius * quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit * aut quis prior dedit illi et retribuetur ei * quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen

Seeker Overlay: Off On

[BookofRomans] [Romans:10] [Romans:11] [Romans:12] [Discuss] Tag Romans:11 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: