Romans:3:21-31



Seeker Overlay ON

* nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis * iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio * omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei * iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu * quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum * in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu * ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei * arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis * an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium * quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem * legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus

Seeker Overlay: Off On

[BookofRomans] [Romans:2] [Romans:3] [Romans:4] [Discuss] Tag Romans:3:21-31 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: