Romans:6:1-14



Seeker Overlay ON

* quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet * absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo * an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus * consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus * si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus * hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato * qui enim mortuus est iustificatus est a peccato * si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo * scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur * quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo * ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu * non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius * sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo * peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia

Seeker Overlay: Off On

[BookofRomans] [Romans:5] [Romans:6] [Romans:7] [Discuss] Tag Romans:6:1-14 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: