Romans:8:1-17



Seeker Overlay ON

* nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant * lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis * nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne * ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum * qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt * nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax * quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest * qui autem in carne sunt Deo placere non possunt * vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius * si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem * quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis * ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus * si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis * quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei * non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater * ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei * si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur

Seeker Overlay: Off On

[BookofRomans] [Romans:7] [Romans:8] [Romans:9] [Discuss] Tag Romans:8:1-17 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: