Romans:9:1-29



Seeker Overlay ON

* veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto * quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo * optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem * qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa * quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen * non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel * neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen * id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine * promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius * non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro * cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret * non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori * sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui * quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit * Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor * igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei * dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra * ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat * dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit * o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic * an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam * quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum * ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam * quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus * sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam * et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi * Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient * verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram * et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus

Seeker Overlay: Off On

[BookofRomans] [Romans:8] [Romans:9] [Romans:10] [Discuss] Tag Romans:9:1-29 [Audio][Presentation]
Bible:
Bible:
Book: