Bible:
Filter: String:

OT-LAW.filter - vul Levi:



vul@Genesis:2:2 @ conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat

vul@Genesis:2:21 @ inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea

vul@Genesis:6:14 @ fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus

vul@Genesis:7:23 @ et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta sunt de terra remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca

vul@Genesis:21:1 @ visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est

vul@Genesis:21:16 @ et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit

vul@Genesis:21:19 @ aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere

vul@Genesis:29:11 @ et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit

vul@Genesis:29:34 @ concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi

vul@Genesis:33:4 @ currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit

vul@Genesis:34:25 @ et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis

vul@Genesis:34:30 @ quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea

vul@Genesis:35:23 @ filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon

vul@Genesis:42:24 @ avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eos

vul@Genesis:43:30 @ festinavitque quia commota fuerant viscera eius super fratre suo et erumpebant lacrimae et introiens cubiculum flevit

vul@Genesis:45:14 @ cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum eius

vul@Genesis:46:11 @ filii Levi Gerson Caath et Merari

vul@Genesis:46:29 @ quo cum pervenisset iuncto Ioseph curru suo ascendit obviam patri ad eundem locum vidensque eum inruit super collum eius et inter amplexus flevit

vul@Genesis:49:5 @ Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia

vul@Genesis:50:3 @ quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies iste quippe mos erat cadaverum conditorum flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus

vul@Genesis:50:17 @ ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Ioseph

vul@Exodus:1:2 @ Ruben Symeon Levi Iuda

vul@Exodus:2:1 @ egressus est post haec vir de domo Levi accepta uxore stirpis suae

vul@Exodus:4:14 @ iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde

vul@Exodus:6:16 @ et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem

vul@Exodus:6:19 @ filii Merari Mooli et Musi hae cognationes Levi per familias suas

vul@Exodus:6:25 @ at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quae peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suas

vul@Exodus:18:22 @ qui iudicent populum omni tempore quicquid autem maius fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit partito in alios onere

vul@Exodus:28:3 @ et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus ministret mihi

vul@Exodus:31:3 @ et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni opere

vul@Exodus:32:26 @ et stans in porta castrorum ait si quis est Domini iungatur mihi congregatique sunt ad eum omnes filii Levi

vul@Exodus:32:28 @ fecerunt filii Levi iuxta sermonem Mosi cecideruntque in die illo quasi tria milia hominum

vul@Exodus:35:32 @ implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina

vul@Exodus:38:21 @ haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii quae numerata sunt iuxta praeceptum Mosi in caerimonias Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis

vul@Exodus:40:25 @ et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus

vul@Exodus:40:32 @ operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud

vul@Leviticus:1:1 @ vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens

vul@Leviticus:1:2 @ loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas

vul@Leviticus:1:3 @ si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum

vul@Leviticus:1:4 @ ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens

vul@Leviticus:1:5 @ immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi

vul@Leviticus:1:6 @ detractaque pelle hostiae artus in frusta concident

vul@Leviticus:1:7 @ et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita

vul@Leviticus:1:8 @ et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta quae adherent iecori

vul@Leviticus:1:9 @ intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino

vul@Leviticus:1:10 @ quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret

vul@Leviticus:1:11 @ immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum

vul@Leviticus:1:12 @ dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis

vul@Leviticus:1:13 @ intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino

vul@Leviticus:1:14 @ sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbae

vul@Leviticus:1:15 @ offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris

vul@Leviticus:1:16 @ vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent

vul@Leviticus:1:17 @ confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino

vul@Leviticus:2:1 @ anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus

vul@Leviticus:2:2 @ ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino

vul@Leviticus:2:3 @ quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini

vul@Leviticus:2:4 @ cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita

vul@Leviticus:2:5 @ si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermento

vul@Leviticus:2:6 @ divides eam minutatim et fundes supra oleum

vul@Leviticus:2:7 @ sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur

vul@Leviticus:2:8 @ quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis

vul@Leviticus:2:9 @ qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino

vul@Leviticus:2:10 @ quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini

vul@Leviticus:2:11 @ omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini

vul@Leviticus:2:12 @ primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis

vul@Leviticus:2:13 @ quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal

vul@Leviticus:2:14 @ sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino

vul@Leviticus:2:15 @ fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est

vul@Leviticus:2:16 @ de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus

vul@Leviticus:3:1 @ quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino

vul@Leviticus:3:2 @ ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris

vul@Leviticus:3:3 @ et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est

vul@Leviticus:3:4 @ duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis

vul@Leviticus:3:5 @ adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino

vul@Leviticus:3:6 @ si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt

vul@Leviticus:3:7 @ si agnum obtulerit coram Domino

vul@Leviticus:3:8 @ ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum

vul@Leviticus:3:9 @ et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam

vul@Leviticus:3:10 @ cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis

vul@Leviticus:3:11 @ et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini

vul@Leviticus:3:12 @ si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino

vul@Leviticus:3:13 @ ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum

vul@Leviticus:3:14 @ tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia

vul@Leviticus:3:15 @ duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis

vul@Leviticus:3:16 @ adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit

vul@Leviticus:3:17 @ iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis

vul@Leviticus:4:1 @ locutusque est Dominus ad Mosen dicens

vul@Leviticus:4:2 @ loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent quippiam fecerit

vul@Leviticus:4:3 @ si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino

vul@Leviticus:4:4 @ et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum Domino

vul@Leviticus:4:5 @ hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in tabernaculum testimonii

vul@Leviticus:4:6 @ cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii

vul@Leviticus:4:7 @ ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi

vul@Leviticus:4:8 @ et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt

vul@Leviticus:4:9 @ duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia et adipem iecoris cum renunculis

vul@Leviticus:4:10 @ sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea super altare holocausti

vul@Leviticus:4:11 @ pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo

vul@Leviticus:4:12 @ et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quae in loco effusorum cinerum cremabuntur

vul@Leviticus:4:13 @ quod si omnis turba Israhel ignoraverit et per inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est

vul@Leviticus:4:14 @ et postea intellexerit peccatum suum offeret vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi

vul@Leviticus:4:15 @ et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini

vul@Leviticus:4:16 @ inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in tabernaculum testimonii

vul@Leviticus:4:17 @ tincto digito aspergens septies contra velum

vul@Leviticus:4:18 @ ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii

vul@Leviticus:4:19 @ omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare

vul@Leviticus:4:20 @ sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus

vul@Leviticus:4:21 @ ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis

vul@Leviticus:4:22 @ si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur

vul@Leviticus:4:23 @ et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de capris inmaculatum

vul@Leviticus:4:24 @ ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est

vul@Leviticus:4:25 @ tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eius

vul@Leviticus:4:26 @ adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur ei

vul@Leviticus:4:27 @ quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae ut faciat quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque delinquat

vul@Leviticus:4:28 @ et cognoverit peccatum suum offeret capram inmaculatam

vul@Leviticus:4:29 @ ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti

vul@Leviticus:4:30 @ tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius

vul@Leviticus:4:31 @ omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei

vul@Leviticus:4:32 @ sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet inmaculatam

vul@Leviticus:4:33 @ ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi solent holocaustorum caedi hostiae

vul@Leviticus:4:34 @ sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius

vul@Leviticus:4:35 @ omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illi

vul@Leviticus:5:1 @ si peccaverit anima et audierit vocem iurantis testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit portabit iniquitatem suam

vul@Leviticus:5:2 @ anima quae tetigerit aliquid inmundum sive quod occisum a bestia est aut per se mortuum vel quodlibet aliud reptile et oblita fuerit inmunditiae suae rea est et deliquit

vul@Leviticus:5:3 @ et si tetigerit quicquam de inmunditia hominis iuxta omnem inpuritatem qua pollui solet oblitaque cognoverit postea subiacebit delicto

vul@Leviticus:5:4 @ anima quae iuraverit et protulerit labiis suis ut vel male quid faceret vel bene et id ipsum iuramento et sermone firmaverit oblitaque postea intellexerit delictum suum

vul@Leviticus:5:5 @ agat paenitentiam pro peccato

vul@Leviticus:5:6 @ et offerat agnam de gregibus sive capram orabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius

vul@Leviticus:5:7 @ sin autem non potuerit offerre pecus offerat duos turtures vel duos pullos columbarum Domino unum pro peccato et alterum in holocaustum

vul@Leviticus:5:8 @ dabitque eos sacerdoti qui primum offerens pro peccato retorquebit caput eius ad pinnulas ita ut collo hereat et non penitus abrumpatur

vul@Leviticus:5:9 @ et asperget de sanguine eius parietem altaris quicquid autem reliquum fuerit faciet destillare ad fundamentum eius quia pro peccato est

vul@Leviticus:5:10 @ alterum vero adolebit holocaustum ut fieri solet rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius et dimittetur ei

vul@Leviticus:5:11 @ quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures vel duos pullos columbae offeret pro peccato similam partem oephi decimam non mittet in eam oleum nec turis aliquid inponet quia pro peccato est

vul@Leviticus:5:12 @ tradetque eam sacerdoti qui plenum ex toto pugillum hauriens cremabit super altare in monumentum eius qui obtulit

vul@Leviticus:5:13 @ rogans pro illo et expians reliquam vero partem ipse habebit in munere

vul@Leviticus:5:14 @ locutus est Dominus ad Mosen dicens

vul@Leviticus:5:15 @ anima si praevaricans caerimonias per errorem in his quae Domino sunt sanctificata peccaverit offeret pro delicto suo arietem inmaculatum de gregibus qui emi potest duobus siclis iuxta pondus sanctuarii

vul@Leviticus:5:16 @ ipsumque quod intulit damni restituet et quintam partem ponet supra tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens arietem et dimittetur ei

vul@Leviticus:5:17 @ anima si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his quae Domini lege prohibentur et peccati rea intellexerit iniquitatem suam

vul@Leviticus:5:18 @ offeret arietem inmaculatum de gregibus sacerdoti iuxta mensuram aestimationemque peccati qui orabit pro eo quod nesciens fecerit et dimittetur ei

vul@Leviticus:5:19 @ quia per errorem deliquit in Dominum

vul@Leviticus:6:1 @ locutus est Dominus ad Mosen dicens

vul@Leviticus:6:2 @ anima quae peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit

vul@Leviticus:6:3 @ sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines

vul@Leviticus:6:4 @ convicta delicti reddet

vul@Leviticus:6:5 @ omnia quae per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat

vul@Leviticus:6:6 @ pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti

vul@Leviticus:6:7 @ qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccaverit

vul@Leviticus:6:8 @ locutus est Dominus ad Mosen dicens

vul@Leviticus:6:9 @ praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit

vul@Leviticus:6:10 @ vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altare

vul@Leviticus:6:11 @ spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet

vul@Leviticus:6:12 @ ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum

vul@Leviticus:6:13 @ ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari

vul@Leviticus:6:14 @ haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron coram Domino et coram altari

vul@Leviticus:6:15 @ tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino

vul@Leviticus:6:16 @ reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi

vul@Leviticus:6:17 @ ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto

vul@Leviticus:6:18 @ mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur

vul@Leviticus:6:19 @ et locutus est Dominus ad Mosen dicens

vul@Leviticus:6:20 @ haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere

vul@Leviticus:6:21 @ quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino

vul@Leviticus:6:22 @ sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in altari

vul@Leviticus:6:23 @ omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo

vul@Leviticus:6:24 @ locutus est Dominus ad Mosen dicens

vul@Leviticus:6:25 @ loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est

vul@Leviticus:6:26 @ sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi

vul@Leviticus:6:27 @ quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto

vul@Leviticus:6:28 @ vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua

vul@Leviticus:6:29 @ omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius quia sanctum sanctorum est

vul@Leviticus:6:30 @ hostia enim quae caeditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed conburetur igni

vul@Leviticus:7:1 @ haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum est

vul@Leviticus:7:2 @ idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris

vul@Leviticus:7:3 @ offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia

vul@Leviticus:7:4 @ duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est reticulumque iecoris cum renunculis

vul@Leviticus:7:5 @ et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto

vul@Leviticus:7:6 @ omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est

vul@Leviticus:7:7 @ sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit

vul@Leviticus:7:8 @ sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius

vul@Leviticus:7:9 @ et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit sacerdotis a quo offertur

vul@Leviticus:7:10 @ sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur

vul@Leviticus:7:11 @ haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino

vul@Leviticus:7:12 @ si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas

vul@Leviticus:7:13 @ panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro pacificis

vul@Leviticus:7:14 @ ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem

vul@Leviticus:7:15 @ cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane

vul@Leviticus:7:16 @ si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est

vul@Leviticus:7:17 @ quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet

vul@Leviticus:7:18 @ si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea erit

vul@Leviticus:7:19 @ caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea

vul@Leviticus:7:20 @ anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino peribit de populis suis

vul@Leviticus:7:21 @ et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis

vul@Leviticus:7:22 @ locutusque est Dominus ad Mosen dicens

vul@Leviticus:7:23 @ loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis

vul@Leviticus:7:24 @ adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios

vul@Leviticus:7:25 @ si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo

vul@Leviticus:7:26 @ sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus

vul@Leviticus:7:27 @ omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suis

vul@Leviticus:7:28 @ locutus est Dominus ad Mosen dicens

vul@Leviticus:7:29 @ loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius

vul@Leviticus:7:30 @ tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti

vul@Leviticus:7:31 @ qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius

vul@Leviticus:7:32 @ armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis

vul@Leviticus:7:33 @ qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua

vul@Leviticus:7:34 @ pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel

vul@Leviticus:7:35 @ haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur

vul@Leviticus:7:36 @ et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel religione perpetua in generationibus suis

vul@Leviticus:7:37 @ ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis

vul@Leviticus:7:38 @ quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai

vul@Leviticus:8:1 @ locutusque est Dominus ad Mosen dicens

vul@Leviticus:8:2 @ tolle Aaron cum filiis suis vestes eorum et unctionis oleum vitulum pro peccato duos arietes canistrum cum azymis

vul@Leviticus:8:3 @ et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi

vul@Leviticus:8:4 @ fecit Moses ut Dominus imperarat congregataque omni turba ante fores

vul@Leviticus:8:5 @ ait iste est sermo quem iussit Dominus fieri

vul@Leviticus:8:6 @ statimque obtulit Aaron et filios eius cumque lavisset eos

vul@Leviticus:8:7 @ vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper umerale inposuit

vul@Leviticus:8:8 @ quod adstringens cingulo aptavit rationali in quo erat doctrina et veritas

vul@Leviticus:8:9 @ cidarim quoque texit caput et super eam contra frontem posuit lamminam auream consecratam in sanctificationem sicut praeceperat ei Dominus

vul@Leviticus:8:10 @ tulit et unctionis oleum quo levit tabernaculum cum omni supellectili sua

vul@Leviticus:8:11 @ cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus unxit illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo

vul@Leviticus:8:12 @ quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravit

vul@Leviticus:8:13 @ filios quoque eius oblatos vestivit tunicis lineis et cinxit balteo inposuitque mitras ut iusserat Dominus

vul@Leviticus:8:14 @ obtulit et vitulum pro peccato cumque super caput eius posuissent Aaron et filii eius manus suas

vul@Leviticus:8:15 @ immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum quo expiato et sanctificato fudit reliquum sanguinem ad fundamenta eius

vul@Leviticus:8:16 @ adipem autem qui erat super vitalia et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare

vul@Leviticus:8:17 @ vitulum cum pelle carnibus et fimo cremans extra castra sicut praeceperat Dominus

vul@Leviticus:8:18 @ obtulit et arietem in holocaustum super cuius caput cum inposuissent Aaron et filii eius manus suas

vul@Leviticus:8:19 @ immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitum

vul@Leviticus:8:20 @ ipsumque arietem in frusta concidens caput eius et artus et adipem adolevit igni

vul@Leviticus:8:21 @ lotis prius intestinis et pedibus totumque simul arietem incendit super altare eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut praeceperat ei

vul@Leviticus:8:22 @ obtulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum posueruntque super caput illius Aaron et filii eius manus suas

vul@Leviticus:8:23 @ quem cum immolasset Moses sumens de sanguine tetigit extremum auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae similiter et pedis

vul@Leviticus:8:24 @ obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae et pollices manus ac pedis dextri reliquum fudit super altare per circuitum

vul@Leviticus:8:25 @ adipem vero et caudam omnemque pinguedinem quae operit intestina reticulumque iecoris et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit

vul@Leviticus:8:26 @ tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum

vul@Leviticus:8:27 @ tradens simul omnia Aaron et filiis eius qui postquam levaverunt ea coram Domino

vul@Leviticus:8:28 @ rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domini

vul@Leviticus:8:29 @ tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut praeceperat ei Dominus

vul@Leviticus:8:30 @ adsumensque unguentum et sanguinem qui erat in altari aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum

vul@Leviticus:8:31 @ cumque sanctificasset eos in vestitu suo praecepit eis dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut praecepit mihi dicens Aaron et filii eius comedent eos

vul@Leviticus:8:32 @ quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumet

vul@Leviticus:8:33 @ de ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus usque ad diem quo conplebitur tempus consecrationis vestrae septem enim diebus finitur consecratio

vul@Leviticus:8:34 @ sicut et inpraesentiarum factum est ut ritus sacrificii conpleretur

vul@Leviticus:8:35 @ die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi praeceptum est

vul@Leviticus:8:36 @ feceruntque Aaron et filii eius cuncta quae locutus est Dominus per manum Mosi

vul@Leviticus:9:1 @ facto autem octavo die vocavit Moses Aaron et filios eius ac maiores natu Israhel dixitque ad Aaron

vul@Leviticus:9:2 @ tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum utrumque inmaculatos et offer illos coram Domino

vul@Leviticus:9:3 @ et ad filios Israhel loqueris tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum

vul@Leviticus:9:4 @ bovem et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino in sacrificio singulorum similam oleo conspersam offerentes hodie enim Dominus apparebit vobis

vul@Leviticus:9:5 @ tulerunt ergo cuncta quae iusserat Moses ad ostium tabernaculi ubi cum omnis staret multitudo

vul@Leviticus:9:6 @ ait Moses iste est sermo quem praecepit Dominus facite et apparebit vobis gloria eius

vul@Leviticus:9:7 @ dixit et ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer holocaustum et deprecare pro te et pro populo cumque mactaveris hostiam populi ora pro eo sicut praecepit Dominus

vul@Leviticus:9:8 @ statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo

vul@Leviticus:9:9 @ cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius

vul@Leviticus:9:10 @ adipemque et renunculos ac reticulum iecoris quae sunt pro peccato adolevit super altare sicut praeceperat Dominus Mosi

vul@Leviticus:9:11 @ carnes vero et pellem eius extra castra conbusit igni

vul@Leviticus:9:12 @ immolavit et holocausti victimam obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius quem fudit per altaris circuitum

vul@Leviticus:9:13 @ ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite et membris singulis obtulerunt quae omnia super altare cremavit igni

vul@Leviticus:9:14 @ lotis prius aqua intestinis et pedibus

vul@Leviticus:9:15 @ et pro peccato populi offerens mactavit hircum expiatoque altari

vul@Leviticus:9:16 @ fecit holocaustum

vul@Leviticus:9:17 @ addens in sacrificio libamenta quae pariter offeruntur et adolens ea super altare absque caerimoniis holocausti matutini

vul@Leviticus:9:18 @ immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit super altare in circuitu

vul@Leviticus:9:19 @ adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris

vul@Leviticus:9:20 @ posuerunt super pectora cumque cremati essent adipes in altari

vul@Leviticus:9:21 @ pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut praeceperat Moses

vul@Leviticus:9:22 @ et tendens manum contra populum benedixit eis sicque conpletis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis descendit

vul@Leviticus:9:23 @ ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini

vul@Leviticus:9:24 @ et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbae laudaverunt Dominum ruentes in facies suas

vul@Leviticus:10:1 @ arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis praeceptum non erat

vul@Leviticus:10:2 @ egressusque ignis a Domino devoravit eos et mortui sunt coram Domino

vul@Leviticus:10:3 @ dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu omnis populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron

vul@Leviticus:10:4 @ vocatis autem Moses Misahel et Elsaphan filios Ozihel patrui Aaron ait ad eos ite et colligite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra

vul@Leviticus:10:5 @ confestimque pergentes tulerunt eos sicut iacebant vestitos lineis tunicis et eiecerunt foras ut sibi fuerat imperatum

vul@Leviticus:10:6 @ locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite scindere ne forte moriamini et super omnem coetum oriatur indignatio fratres vestri et omnis domus Israhel plangant incendium quod Dominus suscitavit

vul@Leviticus:10:7 @ vos autem non egredimini fores tabernaculi alioquin peribitis oleum quippe sanctae unctionis est super vos qui fecerunt omnia iuxta praeceptum Mosi

vul@Leviticus:10:8 @ dixit quoque Dominus ad Aaron

vul@Leviticus:10:9 @ vinum et omne quod inebriare potest non bibetis tu et filii tui quando intratis tabernaculum testimonii ne moriamini quia praeceptum est sempiternum in generationes vestras

vul@Leviticus:10:10 @ et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum inter pollutum et mundum

vul@Leviticus:10:11 @ doceatisque filios Israhel omnia legitima mea quae locutus est Dominus ad eos per manum Mosi

vul@Leviticus:10:12 @ locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite illud absque fermento iuxta altare quia sanctum sanctorum est

vul@Leviticus:10:13 @ comedetis autem in loco sancto quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini sicut praeceptum est mihi

vul@Leviticus:10:14 @ pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus est edetis in loco mundissimo tu et filii tui ac filiae tuae tecum tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israhel

vul@Leviticus:10:15 @ eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari elevaverint coram Domino et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua sicut praecepit Dominus

vul@Leviticus:10:16 @ inter haec hircum qui oblatus fuerat pro peccato cum quaereret Moses exustum repperit iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron qui remanserant ait

vul@Leviticus:10:17 @ cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto quae sancta sanctorum est et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis et rogetis pro ea in conspectu Domini

vul@Leviticus:10:18 @ praesertim cum de sanguine illius non sit inlatum intra sancta et comedere eam debueritis in sanctuario sicut praeceptum est mihi

vul@Leviticus:10:19 @ respondit Aaron oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo potui comedere eam aut placere Domino in caerimoniis mente lugubri

vul@Leviticus:10:20 @ quod cum audisset Moses recepit satisfactionem

vul@Leviticus:11:1 @ locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

vul@Leviticus:11:2 @ dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae

vul@Leviticus:11:3 @ omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis

vul@Leviticus:11:4 @ quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis

vul@Leviticus:11:5 @ chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus est

vul@Leviticus:11:6 @ lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit

vul@Leviticus:11:7 @ et sus qui cum ungulam dividat non ruminat

vul@Leviticus:11:8 @ horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia inmunda sunt vobis

vul@Leviticus:11:9 @ haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis

vul@Leviticus:11:10 @ quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobis

vul@Leviticus:11:11 @ et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis

vul@Leviticus:11:12 @ cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt

vul@Leviticus:11:13 @ haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda sunt vobis aquilam et grypem et alietum

vul@Leviticus:11:14 @ milvum ac vulturem iuxta genus suum

vul@Leviticus:11:15 @ et omne corvini generis in similitudinem suam

vul@Leviticus:11:16 @ strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus suum

vul@Leviticus:11:17 @ bubonem et mergulum et ibin

vul@Leviticus:11:18 @ cycnum et onocrotalum et porphirionem

vul@Leviticus:11:19 @ erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et vespertilionem

vul@Leviticus:11:20 @ omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis

vul@Leviticus:11:21 @ quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed habet longiora retro crura per quae salit super terram

vul@Leviticus:11:22 @ comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum

vul@Leviticus:11:23 @ quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis

vul@Leviticus:11:24 @ et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit inmundus usque ad vesperum

vul@Leviticus:11:25 @ et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum

vul@Leviticus:11:26 @ omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud contaminabitur

vul@Leviticus:11:27 @ quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina eorum polluetur usque ad vesperum

vul@Leviticus:11:28 @ et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda sunt vobis

vul@Leviticus:11:29 @ hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum

vul@Leviticus:11:30 @ migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa

vul@Leviticus:11:31 @ omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum inmundus erit usque ad vesperum

vul@Leviticus:11:32 @ et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur

vul@Leviticus:11:33 @ vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est

vul@Leviticus:11:34 @ omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit

vul@Leviticus:11:35 @ et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt

vul@Leviticus:11:36 @ fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur

vul@Leviticus:11:37 @ si ceciderint super sementem non polluent eam

vul@Leviticus:11:38 @ sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur

vul@Leviticus:11:39 @ si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum

vul@Leviticus:11:40 @ et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum

vul@Leviticus:11:41 @ omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum

vul@Leviticus:11:42 @ quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est

vul@Leviticus:11:43 @ nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis

vul@Leviticus:11:44 @ ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram

vul@Leviticus:11:45 @ ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum

vul@Leviticus:11:46 @ ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terra

vul@Leviticus:11:47 @ ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis

vul@Leviticus:12:1 @ locutus est Dominus ad Mosen dicens

vul@Leviticus:12:2 @ loquere filiis Israhel et dices ad eos mulier si suscepto semine pepererit masculum inmunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruae

vul@Leviticus:12:3 @ et die octavo circumcidetur infantulus

vul@Leviticus:12:4 @ ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium donec impleantur dies purificationis eius

vul@Leviticus:12:5 @ sin autem feminam pepererit inmunda erit duabus ebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suae

vul@Leviticus:12:6 @ cumque expleti fuerint dies purificationis eius pro filio sive pro filia deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbae sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii et tradet sacerdoti

vul@Leviticus:12:7 @ qui offeret illa coram Domino et rogabit pro ea et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui ista est lex parientis masculum ac feminam

vul@Leviticus:12:8 @ quod si non invenerit manus eius nec potuerit offerre agnum sumet duos turtures vel duos pullos columbae unum in holocaustum et alterum pro peccato orabitque pro ea sacerdos et sic mundabitur

vul@Leviticus:13:1 @ locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

vul@Leviticus:13:2 @ homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius

vul@Leviticus:13:3 @ qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua plaga leprae est et ad arbitrium eius separabitur

vul@Leviticus:13:4 @ sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebus

vul@Leviticus:13:5 @ et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis

vul@Leviticus:13:6 @ et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit

vul@Leviticus:13:7 @ quod si postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae iterum lepra creverit adducetur ad eum

vul@Leviticus:13:8 @ et inmunditiae condemnabitur

vul@Leviticus:13:9 @ plaga leprae si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem

vul@Leviticus:13:10 @ et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit

vul@Leviticus:13:11 @ lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est

vul@Leviticus:13:12 @ sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum cadit

vul@Leviticus:13:13 @ considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus erit

vul@Leviticus:13:14 @ quando vero caro vivens in eo apparuerit

vul@Leviticus:13:15 @ tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est

vul@Leviticus:13:16 @ quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem operuerit

vul@Leviticus:13:17 @ considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet

vul@Leviticus:13:18 @ caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum

vul@Leviticus:13:19 @ et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem

vul@Leviticus:13:20 @ qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim leprae orta est in ulcere

vul@Leviticus:13:21 @ quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus

vul@Leviticus:13:22 @ et siquidem creverit adiudicabit eum leprae

vul@Leviticus:13:23 @ sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus erit

vul@Leviticus:13:24 @ caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem

vul@Leviticus:13:25 @ considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga leprae in cicatrice orta est

vul@Leviticus:13:26 @ quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior plaga carne reliqua et ipsa leprae species fuerit subobscura recludet eum septem diebus

vul@Leviticus:13:27 @ et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra contaminabit eum

vul@Leviticus:13:28 @ sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturae

vul@Leviticus:13:29 @ vir sive mulier in cuius capite vel barba germinarit lepra videbit eos sacerdos

vul@Leviticus:13:30 @ et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbae est

vul@Leviticus:13:31 @ sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni et capillum nigrum recludet eos septem diebus

vul@Leviticus:13:32 @ et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagae carni reliquae aequalis

vul@Leviticus:13:33 @ radetur homo absque loco maculae et includetur septem diebus aliis

vul@Leviticus:13:34 @ si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus erit

vul@Leviticus:13:35 @ sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute

vul@Leviticus:13:36 @ non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus quia aperte inmundus est

vul@Leviticus:13:37 @ porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum

vul@Leviticus:13:38 @ vir et mulier in cuius cute candor apparuerit

vul@Leviticus:13:39 @ intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem mundum

vul@Leviticus:13:40 @ vir de cuius capite capilli fluunt calvus ac mundus est

vul@Leviticus:13:41 @ et si a fronte ceciderint pili recalvaster et mundus est

vul@Leviticus:13:42 @ sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus

vul@Leviticus:13:43 @ et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiae leprae quae orta est in calvitio

vul@Leviticus:13:44 @ quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis

vul@Leviticus:13:45 @ habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum contaminatum ac sordidum se clamabit

vul@Leviticus:13:46 @ omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra

vul@Leviticus:13:47 @ vestis lanea sive linea quae lepram habuerit

vul@Leviticus:13:48 @ in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est

vul@Leviticus:13:49 @ si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti

vul@Leviticus:13:50 @ qui consideratam recludet septem diebus

vul@Leviticus:13:51 @ et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit lepra perseverans est pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa

vul@Leviticus:13:52 @ et idcirco conburetur flammis

vul@Leviticus:13:53 @ quod si eam viderit non crevisse

vul@Leviticus:13:54 @ praecipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis

vul@Leviticus:13:55 @ et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra

vul@Leviticus:13:56 @ sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam vestis est lota abrumpet eum et a solido dividet

vul@Leviticus:13:57 @ quod si ultra apparuerit in his locis quae prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi

vul@Leviticus:13:58 @ si cessaverit lavabit ea quae pura sunt secundo et munda erunt

vul@Leviticus:13:59 @ ista est lex leprae vestimenti lanei et linei staminis atque subteminis omnisque supellectilis pelliciae quomodo mundari debeat vel contaminari

vul@Leviticus:14:1 @ locutusque est Dominus ad Mosen dicens

vul@Leviticus:14:2 @ hic est ritus leprosi quando mundandus est adducetur ad sacerdotem

vul@Leviticus:14:3 @ qui egressus e castris cum invenerit lepram esse mundatam

vul@Leviticus:14:4 @ praecipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum

vul@Leviticus:14:5 @ et unum e passeribus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes

vul@Leviticus:14:6 @ alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco et hysopo tinguet in sanguine passeris immolati

vul@Leviticus:14:7 @ quo asperget illum qui mundandus est septies ut iure purgetur et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet

vul@Leviticus:14:8 @ cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos corporis et lavabitur aqua purificatusque ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus

vul@Leviticus:14:9 @ et die septimo radat capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lotis rursum vestibus et corpore

vul@Leviticus:14:10 @ die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas similae in sacrificium quae conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium

vul@Leviticus:14:11 @ cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii

vul@Leviticus:14:12 @ tollet agnum et offeret eum pro delicto oleique sextarium et oblatis ante Dominum omnibus

vul@Leviticus:14:13 @ immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est

vul@Leviticus:14:14 @ adsumensque sacerdos de sanguine hostiae quae immolata est pro delicto ponet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus dextrae et pedis

vul@Leviticus:14:15 @ et de olei sextario mittet in manum suam sinistram

vul@Leviticus:14:16 @ tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies contra Dominum

vul@Leviticus:14:17 @ quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto

vul@Leviticus:14:18 @ et super caput eius

vul@Leviticus:14:19 @ rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro peccato tunc immolabit holocaustum

vul@Leviticus:14:20 @ et ponet illud in altari cum libamentis suis et homo rite mundabitur

vul@Leviticus:14:21 @ quod si pauper est et non potest manus eius invenire quae dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei sextarium

vul@Leviticus:14:22 @ duosque turtures sive duos pullos columbae quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum

vul@Leviticus:14:23 @ offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino

vul@Leviticus:14:24 @ qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit simul

vul@Leviticus:14:25 @ immolatoque agno de sanguine eius ponet super extremum auriculae dextrae illius qui mundatur et super pollices manus eius ac pedis dextri

vul@Leviticus:14:26 @ olei vero partem mittet in manum suam sinistram

vul@Leviticus:14:27 @ in quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies contra Dominum

vul@Leviticus:14:28 @ tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto

vul@Leviticus:14:29 @ reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum

vul@Leviticus:14:30 @ et turturem sive pullum columbae offeret

vul@Leviticus:14:31 @ unum pro delicto et alterum in holocaustum cum libamentis suis

vul@Leviticus:14:32 @ hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui

vul@Leviticus:14:33 @ locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

vul@Leviticus:14:34 @ cum ingressi fueritis terram Chanaan quam ego dabo vobis in possessionem si fuerit plaga leprae in aedibus

vul@Leviticus:14:35 @ ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et dicet quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea

vul@Leviticus:14:36 @ at ille praecipiet ut efferant universa de domo priusquam ingrediatur eam et videat utrum lepra sit ne inmunda fiant omnia quae in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus lepram

vul@Leviticus:14:37 @ et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua

vul@Leviticus:14:38 @ egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus

vul@Leviticus:14:39 @ reversusque die septimo considerabit eam si invenerit crevisse lepram

vul@Leviticus:14:40 @ iubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos extra civitatem in loco inmundo

vul@Leviticus:14:41 @ domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in loco inmundo

vul@Leviticus:14:42 @ lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint et luto alio liniri domum

vul@Leviticus:14:43 @ sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et alia terra lita

vul@Leviticus:14:44 @ ingressus sacerdos viderit reversam lepram et parietes aspersos maculis lepra est perseverans et inmunda domus

vul@Leviticus:14:45 @ quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum pulverem proicient extra oppidum in loco inmundo

vul@Leviticus:14:46 @ qui intraverit domum quando clausa est inmundus erit usque ad vesperum

vul@Leviticus:14:47 @ et qui dormierit in ea et comederit quippiam lavabit vestimenta sua

vul@Leviticus:14:48 @ quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate

vul@Leviticus:14:49 @ et in purificationem eius sumet duos passeres lignumque cedrinum et vermiculum atque hysopum

vul@Leviticus:14:50 @ et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas

vul@Leviticus:14:51 @ tollet lignum cedrinum et hysopum et coccum et passerem vivum et intinguet omnia in sanguine passeris immolati atque in aquis viventibus et asperget domum septies

vul@Leviticus:14:52 @ purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus et in passere vivo lignoque cedrino et hysopo atque vermiculo

vul@Leviticus:14:53 @ cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere orabit pro domo et iure mundabitur

vul@Leviticus:14:54 @ ista est lex omnis leprae et percussurae

vul@Leviticus:14:55 @ leprae vestium et domorum

vul@Leviticus:14:56 @ cicatricis et erumpentium papularum lucentis maculae et in varias species coloribus inmutatis

vul@Leviticus:14:57 @ ut possit sciri quo tempore mundum quid vel inmundum sit

vul@Leviticus:15:1 @ locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

vul@Leviticus:15:2 @ loquimini filiis Israhel et dicite eis vir qui patitur fluxum seminis inmundus erit

vul@Leviticus:15:3 @ et tunc iudicabitur huic vitio subiacere cum per momenta singula adheserit carni illius atque concreverit foedus humor

vul@Leviticus:15:4 @ omne stratum in quo dormierit inmundum erit et ubicumque sederit

vul@Leviticus:15:5 @ si quis hominum tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

vul@Leviticus:15:6 @ si sederit ubi ille sederat et ipse lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

vul@Leviticus:15:7 @ qui tetigerit carnem eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

vul@Leviticus:15:8 @ si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus est lavabit vestem suam et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

vul@Leviticus:15:9 @ sagma super quo sederit inmundum erit

vul@Leviticus:15:10 @ et quicquid sub eo fuerit qui fluxum seminis patitur pollutum erit usque ad vesperum qui portaverit horum aliquid lavabit vestem suam et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

vul@Leviticus:15:11 @ omnis quem tetigerit qui talis est non lotis ante manibus lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

vul@Leviticus:15:12 @ vas fictile quod tetigerit confringetur vas autem ligneum lavabitur aqua

vul@Leviticus:15:13 @ si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem numerabit septem dies post emundationem sui et lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus erit mundus

vul@Leviticus:15:14 @ die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi testimonii dabitque eos sacerdoti

vul@Leviticus:15:15 @ qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro eo coram Domino ut emundetur a fluxu seminis sui

vul@Leviticus:15:16 @ vir de quo egreditur semen coitus lavabit aqua omne corpus suum et inmundus erit usque ad vesperum

vul@Leviticus:15:17 @ vestem et pellem quam habuerit lavabit aqua et inmunda erit usque ad vesperum

vul@Leviticus:15:18 @ mulier cum qua coierit lavabitur aqua et inmunda erit usque ad vesperum

vul@Leviticus:15:19 @ mulier quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis septem diebus separabitur

vul@Leviticus:15:20 @ omnis qui tetigerit eam inmundus erit usque ad vesperum

vul@Leviticus:15:21 @ et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae polluetur

vul@Leviticus:15:22 @ qui tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

vul@Leviticus:15:23 @ omne vas super quo illa sederit quisquis adtigerit lavabit vestimenta sua et lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum

vul@Leviticus:15:24 @ si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis inmundus erit septem diebus et omne stratum in quo dormierit polluetur

vul@Leviticus:15:25 @ mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat quamdiu huic subiacet passioni inmunda erit quasi sit in tempore menstruo

vul@Leviticus:15:26 @ omne stratum in quo dormierit et vas in quo sederit pollutum erit

vul@Leviticus:15:27 @ quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

vul@Leviticus:15:28 @ si steterit sanguis et fluere cessarit numerabit septem dies purificationis suae

vul@Leviticus:15:29 @ et octavo die offeret pro se sacerdoti duos turtures vel duos pullos columbae ad ostium tabernaculi testimonii

vul@Leviticus:15:30 @ qui unum faciet pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro ea coram Domino et pro fluxu inmunditiae eius

vul@Leviticus:15:31 @ docebitis ergo filios Israhel ut caveant inmunditiam et non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos

vul@Leviticus:15:32 @ ista est lex eius qui patitur fluxum seminis et qui polluitur coitu

vul@Leviticus:15:33 @ et quae menstruis temporibus separatur vel quae iugi fluit sanguine et hominis qui dormierit cum ea

vul@Leviticus:16:1 @ locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt

vul@Leviticus:16:2 @ et praecepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculum

vul@Leviticus:16:3 @ nisi haec ante fecerit vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum

vul@Leviticus:16:4 @ tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti haec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur

vul@Leviticus:16:5 @ suscipietque ab universa multitudine filiorum Israhel duos hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum

vul@Leviticus:16:6 @ cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo sua

vul@Leviticus:16:7 @ duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii

vul@Leviticus:16:8 @ mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissario

vul@Leviticus:16:9 @ cuius sors exierit Domino offeret illum pro peccato

vul@Leviticus:16:10 @ cuius autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in solitudinem

vul@Leviticus:16:11 @ his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua immolabit eum

vul@Leviticus:16:12 @ adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta

vul@Leviticus:16:13 @ ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur

vul@Leviticus:16:14 @ tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem

vul@Leviticus:16:15 @ cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi

vul@Leviticus:16:16 @ et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum

vul@Leviticus:16:17 @ nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo coetu Israhel donec egrediatur

vul@Leviticus:16:18 @ cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum

vul@Leviticus:16:19 @ aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israhel

vul@Leviticus:16:20 @ postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem

vul@Leviticus:16:21 @ et posita utraque manu super caput eius confiteatur omnes iniquitates filiorum Israhel et universa delicta atque peccata eorum quae inprecans capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertum

vul@Leviticus:16:22 @ cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in deserto

vul@Leviticus:16:23 @ revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium relictisque ibi

vul@Leviticus:16:24 @ lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se quam pro populo

vul@Leviticus:16:25 @ et adipem qui oblatus est pro peccatis adolebit super altare

vul@Leviticus:16:26 @ ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit vestimenta sua et corpus aqua et sic ingredietur in castra

vul@Leviticus:16:27 @ vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum

vul@Leviticus:16:28 @ et quicumque conbuserit ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castra

vul@Leviticus:16:29 @ eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis adfligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinatur inter vos

vul@Leviticus:16:30 @ in hac die expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini

vul@Leviticus:16:31 @ sabbatum enim requietionis est et adfligetis animas vestras religione perpetua

vul@Leviticus:16:32 @ expiabit autem sacerdos qui unctus fuerit et cuius initiatae manus ut sacerdotio fungatur pro patre suo indueturque stola linea et vestibus sanctis

vul@Leviticus:16:33 @ et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum

vul@Leviticus:16:34 @ eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israhel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno fecit igitur sicut praeceperat Dominus Mosi

vul@Leviticus:17:1 @ et locutus est Dominus ad Mosen dicens

vul@Leviticus:17:2 @ loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israhel et dices ad eos iste est sermo quem mandavit Dominus dicens

vul@Leviticus:17:3 @ homo quilibet de domo Israhel si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra

vul@Leviticus:17:4 @ et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino sanguinis reus erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de medio populi sui

vul@Leviticus:17:5 @ ideo offerre debent sacerdoti filii Israhel hostias suas quas occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii et immolent eas hostias pacificas Domino

vul@Leviticus:17:6 @ fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino

vul@Leviticus:17:7 @ et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus cum quibus fornicati sunt legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum

vul@Leviticus:17:8 @ et ad ipsos dices homo de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum sive victimam

vul@Leviticus:17:9 @ et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam ut offeratur Domino interibit de populo suo

vul@Leviticus:17:10 @ homo quilibet de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur inter eos si comederit sanguinem obfirmabo faciem meam contra animam illius et disperdam eam de populo suo

vul@Leviticus:17:11 @ quia anima carnis in sanguine est et ego dedi illum vobis ut super altare in eo expietis pro animabus vestris et sanguis pro animae piaculo sit

vul@Leviticus:17:12 @ idcirco dixi filiis Israhel omnis anima ex vobis non comedet sanguinem nec ex advenis qui peregrinantur inter vos

vul@Leviticus:17:13 @ homo quicumque de filiis Israhel et de advenis qui peregrinantur apud vos si venatione atque aucupio ceperit feram vel avem quibus vesci licitum est fundat sanguinem eius et operiat illum terra

vul@Leviticus:17:14 @ anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis Israhel sanguinem universae carnis non comedetis quia anima carnis in sanguine est et quicumque comederit illum interibit

vul@Leviticus:17:15 @ anima quae comederit morticinum vel captum a bestia tam de indigenis quam de advenis lavabit vestes suas et semet ipsum aqua et contaminatus erit usque ad vesperum et hoc ordine mundus fiet

vul@Leviticus:17:16 @ quod si non laverit vestimenta sua nec corpus portabit iniquitatem suam

vul@Leviticus:18:1 @ locutusque est Dominus ad Mosen dicens

vul@Leviticus:18:2 @ loquere filiis Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus vester

vul@Leviticus:18:3 @ iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis

vul@Leviticus:18:4 @ facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vester

vul@Leviticus:18:5 @ custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet in eis ego Dominus

vul@Leviticus:18:6 @ omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego Dominus

vul@Leviticus:18:7 @ turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius

vul@Leviticus:18:8 @ turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est

vul@Leviticus:18:9 @ turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis

vul@Leviticus:18:10 @ turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est

vul@Leviticus:18:11 @ turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis

vul@Leviticus:18:12 @ turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui

vul@Leviticus:18:13 @ turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod caro sit matris tuae

vul@Leviticus:18:14 @ turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur

vul@Leviticus:18:15 @ turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius

vul@Leviticus:18:16 @ turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est

vul@Leviticus:18:17 @ turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est

vul@Leviticus:18:18 @ sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente

vul@Leviticus:18:19 @ ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec revelabis foeditatem eius

vul@Leviticus:18:20 @ cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis

vul@Leviticus:18:21 @ de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus

vul@Leviticus:18:22 @ cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est

vul@Leviticus:18:23 @ cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est

vul@Leviticus:18:24 @ ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum

vul@Leviticus:18:25 @ et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos

vul@Leviticus:18:26 @ custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos

vul@Leviticus:18:27 @ omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eam

vul@Leviticus:18:28 @ cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vos

vul@Leviticus:18:29 @ omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui

vul@Leviticus:18:30 @ custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester

vul@Leviticus:19:1 @ locutus est Dominus ad Mosen dicens

vul@Leviticus:19:2 @ loquere ad omnem coetum filiorum Israhel et dices ad eos sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester

vul@Leviticus:19:3 @ unusquisque matrem et patrem suum timeat sabbata mea custodite ego Dominus Deus vester

vul@Leviticus:19:4 @ nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis ego Dominus Deus vester

vul@Leviticus:19:5 @ si immolaveritis hostiam pacificorum Domino ut sit placabilis

vul@Leviticus:19:6 @ eo die quo fuerit immolata comedetis eam et die altero quicquid autem residuum fuerit in diem tertium igne conburetis

vul@Leviticus:19:7 @ si quis post biduum comederit ex ea profanus erit et impietatis reus

vul@Leviticus:19:8 @ portabit iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit et peribit anima illa de populo suo

vul@Leviticus:19:9 @ cum messueris segetes terrae tuae non tondebis usque ad solum superficiem terrae nec remanentes spicas colliges

vul@Leviticus:19:10 @ neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus vester

vul@Leviticus:19:11 @ non facietis furtum non mentiemini nec decipiet unusquisque proximum suum

vul@Leviticus:19:12 @ non peierabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui ego Dominus

vul@Leviticus:19:13 @ non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum non morabitur opus mercennarii apud te usque mane

vul@Leviticus:19:14 @ non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum sed timebis Deum tuum quia ego sum Dominus

vul@Leviticus:19:15 @ non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica proximo tuo

vul@Leviticus:19:16 @ non eris criminator et susurro in populis non stabis contra sanguinem proximi tui ego Dominus

vul@Leviticus:19:17 @ ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum

vul@Leviticus:19:18 @ non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus

vul@Leviticus:19:19 @ leges meas custodite iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus agrum non seres diverso semine veste quae ex duobus texta est non indueris

vul@Leviticus:19:20 @ homo si dormierit cum muliere coitu seminis quae sit ancilla etiam nubilis et tamen pretio non redempta nec libertate donata vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera

vul@Leviticus:19:21 @ pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem

vul@Leviticus:19:22 @ orabitque pro eo sacerdos et pro delicto eius coram Domino et repropitiabitur ei dimitteturque peccatum

vul@Leviticus:19:23 @ quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera auferetis praeputia eorum poma quae germinant inmunda erunt vobis nec edetis ex eis

vul@Leviticus:19:24 @ quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino

vul@Leviticus:19:25 @ quinto autem anno comedetis fructus congregantes poma quae proferunt ego Dominus Deus vester

vul@Leviticus:19:26 @ non comedetis cum sanguine non augurabimini nec observabitis somnia

vul@Leviticus:19:27 @ neque in rotundum adtondebitis comam nec radatis barbam

vul@Leviticus:19:28 @ et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas et stigmata facietis vobis ego Dominus

vul@Leviticus:19:29 @ ne prostituas filiam tuam et contaminetur terra et impleatur piaculo

vul@Leviticus:19:30 @ sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite ego Dominus

vul@Leviticus:19:31 @ ne declinetis ad magos nec ab ariolis aliquid sciscitemini ut polluamini per eos ego Dominus Deus vester

vul@Leviticus:19:32 @ coram cano capite consurge et honora personam senis et time Deum tuum ego sum Dominus

vul@Leviticus:19:33 @ si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos ne exprobretis ei

vul@Leviticus:19:34 @ sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmet ipsos fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti ego Dominus Deus vester

vul@Leviticus:19:35 @ nolite facere iniquum aliquid in iudicio in regula in pondere in mensura

vul@Leviticus:19:36 @ statera iusta et aequa sint pondera iustus modius aequusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti

vul@Leviticus:19:37 @ custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et facite ea ego Dominus

vul@Leviticus:20:1 @ locutusque est Dominus ad Mosen dicens

vul@Leviticus:20:2 @ haec loqueris filiis Israhel homo de filiis Israhel et de advenis qui habitant in Israhel si quis dederit de semine suo idolo Moloch morte moriatur populus terrae lapidabit eum

vul@Leviticus:20:3 @ et ego ponam faciem meam contra illum succidamque eum de medio populi sui eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum

vul@Leviticus:20:4 @ quod si neglegens populus terrae et quasi parvipendens imperium meum dimiserit hominem qui dederit de semine suo Moloch nec voluerit eum occidere

vul@Leviticus:20:5 @ ponam faciem meam super hominem illum et cognationem eius succidamque et ipsum et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch de medio populi sui

vul@Leviticus:20:6 @ anima quae declinaverit ad magos et ariolos et fornicata fuerit cum eis ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui

vul@Leviticus:20:7 @ sanctificamini et estote sancti quia ego Dominus Deus vester

vul@Leviticus:20:8 @ custodite praecepta mea et facite ea ego Dominus qui sanctifico vos

vul@Leviticus:20:9 @ qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur patri matrique maledixit sanguis eius sit super eum

vul@Leviticus:20:10 @ si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui morte moriantur et moechus et adultera

vul@Leviticus:20:11 @ qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui morte moriantur ambo sanguis eorum sit super eos

vul@Leviticus:20:12 @ si quis dormierit cum nuru sua uterque moriantur quia scelus operati sunt sanguis eorum sit super eos

vul@Leviticus:20:13 @ qui dormierit cum masculo coitu femineo uterque operati sunt nefas morte moriantur sit sanguis eorum super eos

vul@Leviticus:20:14 @ qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius scelus operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas in medio vestri

vul@Leviticus:20:15 @ qui cum iumento et pecore coierit morte moriatur pecus quoque occidite

vul@Leviticus:20:16 @ mulier quae subcubuerit cuilibet iumento simul interficietur cum eo sanguis eorum sit super eos

vul@Leviticus:20:17 @ qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius illaque conspexerit fratris ignominiam nefariam rem operati sunt occidentur in conspectu populi sui eo quod turpitudinem suam mutuo revelarint et portabunt iniquitatem suam

vul@Leviticus:20:18 @ qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem eius ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui interficientur ambo de medio populi sui

vul@Leviticus:20:19 @ turpitudinem materterae tuae et amitae tuae non discoperies qui hoc fecerit ignominiam carnis suae nudavit portabunt ambo iniquitatem suam

vul@Leviticus:20:20 @ qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis suae portabunt ambo peccatum suum absque liberis morientur

vul@Leviticus:20:21 @ qui duxerit uxorem fratris sui rem facit inlicitam turpitudinem fratris sui revelavit absque filiis erunt

vul@Leviticus:20:22 @ custodite leges meas atque iudicia et facite ea ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi

vul@Leviticus:20:23 @ nolite ambulare in legitimis nationum quas ego expulsurus sum ante vos omnia enim haec fecerunt et abominatus sum eos

vul@Leviticus:20:24 @ vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus vester qui separavi vos a ceteris populis

vul@Leviticus:20:25 @ separate ergo et vos iumentum mundum ab inmundo et avem mundam ab inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis quae moventur in terra et quae vobis ostendi esse polluta

vul@Leviticus:20:26 @ eritis sancti mihi quia sanctus ego sum Dominus et separavi vos a ceteris populis ut essetis mei

vul@Leviticus:20:27 @ vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus morte moriantur lapidibus obruent eos sanguis eorum sit super illos

vul@Leviticus:21:1 @ dixit quoque Dominus ad Mosen loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices eis ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum

vul@Leviticus:21:2 @ nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super matre et patre et filio ac filia fratre quoque

vul@Leviticus:21:3 @ et sorore virgine quae non est nupta viro

vul@Leviticus:21:4 @ sed nec in principe populi sui contaminabitur

vul@Leviticus:21:5 @ non radent caput nec barbam neque in carnibus suis facient incisuras

vul@Leviticus:21:6 @ sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt

vul@Leviticus:21:7 @ scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quae repudiata est a marito quia consecratus est Deo suo

vul@Leviticus:21:8 @ et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos

vul@Leviticus:21:9 @ sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro et violaverit nomen patris sui flammis exuretur

vul@Leviticus:21:10 @ pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super cuius caput fusum est unctionis oleum et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt vestitusque est sanctis vestibus caput suum non discoperiet vestimenta non scindet

vul@Leviticus:21:11 @ et ad omnem mortuum non ingredietur omnino super patre quoque suo et matre non contaminabitur

vul@Leviticus:21:12 @ nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est ego Dominus

vul@Leviticus:21:13 @ virginem ducet uxorem

vul@Leviticus:21:14 @ viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non accipiet sed puellam de populo suo

vul@Leviticus:21:15 @ ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae quia ego Dominus qui sanctifico eum

vul@Leviticus:21:16 @ locutusque est Dominus ad Mosen dicens

vul@Leviticus:21:17 @ loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam non offeret panes Deo suo

vul@Leviticus:21:18 @ nec accedet ad ministerium eius si caecus fuerit si claudus si vel parvo vel grandi et torto naso

vul@Leviticus:21:19 @ si fracto pede si manu

vul@Leviticus:21:20 @ si gibbus si lippus si albuginem habens in oculo si iugem scabiem si inpetiginem in corpore vel hirniosus

vul@Leviticus:21:21 @ omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo

vul@Leviticus:21:22 @ vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario

vul@Leviticus:21:23 @ ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad altare quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum ego Dominus qui sanctifico eos

vul@Leviticus:21:24 @ locutus est ergo Moses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israhel cuncta quae sibi fuerant imperata

vul@Leviticus:22:1 @ locutus quoque est Dominus ad Mosen dicens

vul@Leviticus:22:2 @ loquere ad Aaron et ad filios eius ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israhel et non contaminent nomen sanctificatorum mihi quae ipsi offerunt ego Dominus

vul@Leviticus:22:3 @ dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt et quae obtulerunt filii Israhel Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino ego sum Dominus

vul@Leviticus:22:4 @ homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur semen quasi coitus

vul@Leviticus:22:5 @ et qui tangit reptile et quodlibet inmundum cuius tactus est sordidus

vul@Leviticus:22:6 @ inmundus erit usque ad vesperum et non vescetur his quae sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam aqua

vul@Leviticus:22:7 @ et occubuerit sol tunc mundatus vescetur de sanctificatis quia cibus illius est

vul@Leviticus:22:8 @ morticinum et captum a bestia non comedent nec polluentur in eis ego sum Dominus

vul@Leviticus:22:9 @ custodient praecepta mea ut non subiaceant peccato et moriantur in sanctuario cum polluerint illud ego Dominus qui sanctifico eos

vul@Leviticus:22:10 @ omnis alienigena non comedet de sanctificatis inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis

vul@Leviticus:22:11 @ quem autem sacerdos emerit et qui vernaculus domus eius fuerit hii comedent ex eis

vul@Leviticus:22:12 @ si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit de his quae sanctificata sunt et de primitiis non vescetur

vul@Leviticus:22:13 @ sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem

vul@Leviticus:22:14 @ qui comederit de sanctificatis per ignorantiam addet quintam partem cum eo quod comedit et dabit sacerdoti in sanctuarium

vul@Leviticus:22:15 @ nec contaminabunt sanctificata filiorum Israhel quae offerunt Domino

vul@Leviticus:22:16 @ ne forte sustineant iniquitatem delicti sui cum sanctificata comederint ego Dominus qui sanctifico eos

vul@Leviticus:22:17 @ locutus est Dominus ad Mosen dicens

vul@Leviticus:22:18 @ loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israhel dicesque ad eos homo de domo Israhel et de advenis qui habitant apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini

vul@Leviticus:22:19 @ ut offeratur per vos masculus inmaculatus erit ex bubus et ex ovibus et ex capris

vul@Leviticus:22:20 @ si maculam habuerit non offeretis neque erit acceptabile

vul@Leviticus:22:21 @ homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo

vul@Leviticus:22:22 @ si caecum fuerit si fractum si cicatricem habens si papulas aut scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino neque adolebitis ex eis super altare Domini

vul@Leviticus:22:23 @ bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie offerre potes votum autem ex his solvi non potest

vul@Leviticus:22:24 @ omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatis

vul@Leviticus:22:25 @ de manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro et quicquid aliud dare voluerint quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea

vul@Leviticus:22:26 @ locutusque est Dominus ad Mosen dicens

vul@Leviticus:22:27 @ bos ovis et capra cum genita fuerint septem diebus erunt sub ubere matris suae die autem octavo et deinceps offerri poterunt Domino

vul@Leviticus:22:28 @ sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis

vul@Leviticus:22:29 @ si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut possit esse placabilis

vul@Leviticus:22:30 @ eodem die comedetis eam non remanebit quicquam in mane alterius diei ego Dominus

vul@Leviticus:22:31 @ custodite mandata mea et facite ea ego Dominus

vul@Leviticus:22:32 @ ne polluatis nomen meum sanctum ut sanctificer in medio filiorum Israhel ego Dominus qui sanctifico vos

vul@Leviticus:22:33 @ et eduxi de terra Aegypti ut essem vobis in Deum ego Dominus

vul@Leviticus:23:1 @ locutus est Dominus ad Mosen dicens

vul@Leviticus:23:2 @ loquere filiis Israhel et dices ad eos hae sunt feriae Domini quas vocabitis sanctas

vul@Leviticus:23:3 @ sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris

vul@Leviticus:23:4 @ hae sunt ergo feriae Domini sanctae quas celebrare debetis temporibus suis

vul@Leviticus:23:5 @ mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est

vul@Leviticus:23:6 @ et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis

vul@Leviticus:23:7 @ dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo

vul@Leviticus:23:8 @ sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo

vul@Leviticus:23:9 @ locutusque est Dominus ad Mosen dicens

vul@Leviticus:23:10 @ loquere filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem feretis manipulos spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem

vul@Leviticus:23:11 @ qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illum

vul@Leviticus:23:12 @ atque in eodem die quo manipulus consecratur caedetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini

vul@Leviticus:23:13 @ et libamenta offerentur cum eo duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin

vul@Leviticus:23:14 @ panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris

vul@Leviticus:23:15 @ numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis manipulum primitiarum septem ebdomadas plenas

vul@Leviticus:23:16 @ usque ad alteram diem expletionis ebdomadae septimae id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino

vul@Leviticus:23:17 @ ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae quos coquetis in primitias Domini

vul@Leviticus:23:18 @ offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino

vul@Leviticus:23:19 @ facietis et hircum pro peccato duosque agnos anniculos hostias pacificorum

vul@Leviticus:23:20 @ cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino cedent in usum eius

vul@Leviticus:23:21 @ et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris

vul@Leviticus:23:22 @ postquam autem messueritis segetem terrae vestrae non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester

vul@Leviticus:23:23 @ locutusque est Dominus ad Mosen dicens

vul@Leviticus:23:24 @ loquere filiis Israhel mense septimo prima die mensis erit vobis sabbatum memorabile clangentibus tubis et vocabitur sanctum

vul@Leviticus:23:25 @ omne opus servile non facietis in eo et offeretis holocaustum Domino

vul@Leviticus:23:26 @ locutusque est Dominus ad Mosen dicens

vul@Leviticus:23:27 @ decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino

vul@Leviticus:23:28 @ omne opus non facietis in tempore diei huius quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester

vul@Leviticus:23:29 @ omnis anima quae adflicta non fuerit die hoc peribit de populis suis

vul@Leviticus:23:30 @ et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo

vul@Leviticus:23:31 @ nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris

vul@Leviticus:23:32 @ sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra

vul@Leviticus:23:33 @ et locutus est Dominus ad Mosen dicens

vul@Leviticus:23:34 @ loquere filiis Israhel a quintodecimo die mensis huius septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino

vul@Leviticus:23:35 @ dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile non facietis

vul@Leviticus:23:36 @ et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus servile non facietis in eo

vul@Leviticus:23:37 @ hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei

vul@Leviticus:23:38 @ exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quae offertis ex voto vel quae sponte tribuitis Domino

vul@Leviticus:23:39 @ a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies

vul@Leviticus:23:40 @ sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro

vul@Leviticus:23:41 @ celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis

vul@Leviticus:23:42 @ et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israhel manebit in tabernaculis

vul@Leviticus:23:43 @ ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus Deus vester

vul@Leviticus:23:44 @ locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad filios Israhel

vul@Leviticus:24:1 @ et locutus est Dominus ad Mosen dicens

vul@Leviticus:24:2 @ praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter

vul@Leviticus:24:3 @ extra velum testimonii in tabernaculo foederis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris

vul@Leviticus:24:4 @ super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini

vul@Leviticus:24:5 @ accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas

vul@Leviticus:24:6 @ quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues

vul@Leviticus:24:7 @ et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini

vul@Leviticus:24:8 @ per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno

vul@Leviticus:24:9 @ eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo

vul@Leviticus:24:10 @ ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite

vul@Leviticus:24:11 @ cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan

vul@Leviticus:24:12 @ miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus

vul@Leviticus:24:13 @ qui locutus est ad Mosen

vul@Leviticus:24:14 @ dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus

vul@Leviticus:24:15 @ et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum

vul@Leviticus:24:16 @ et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur

vul@Leviticus:24:17 @ qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur

vul@Leviticus:24:18 @ qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima

vul@Leviticus:24:19 @ qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei

vul@Leviticus:24:20 @ fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur

vul@Leviticus:24:21 @ qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit hominem punietur

vul@Leviticus:24:22 @ aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester

vul@Leviticus:24:23 @ locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi

vul@Leviticus:25:1 @ locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens

vul@Leviticus:25:2 @ loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini

vul@Leviticus:25:3 @ sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius

vul@Leviticus:25:4 @ septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis

vul@Leviticus:25:5 @ quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae est

vul@Leviticus:25:6 @ sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud te

vul@Leviticus:25:7 @ iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibum

vul@Leviticus:25:8 @ numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem

vul@Leviticus:25:9 @ et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra

vul@Leviticus:25:10 @ sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam

vul@Leviticus:25:11 @ quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis

vul@Leviticus:25:12 @ ob sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetis

vul@Leviticus:25:13 @ anno iobelei redient omnes ad possessiones suas

vul@Leviticus:25:14 @ quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo

vul@Leviticus:25:15 @ et iuxta supputationem frugum vendet tibi

vul@Leviticus:25:16 @ quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi

vul@Leviticus:25:17 @ nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester

vul@Leviticus:25:18 @ facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore

vul@Leviticus:25:19 @ et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes

vul@Leviticus:25:20 @ quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras

vul@Leviticus:25:21 @ dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium annorum

vul@Leviticus:25:22 @ seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera

vul@Leviticus:25:23 @ terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis

vul@Leviticus:25:24 @ unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione vendetur

vul@Leviticus:25:25 @ si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat

vul@Leviticus:25:26 @ sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire

vul@Leviticus:25:27 @ conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam

vul@Leviticus:25:28 @ quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum

vul@Leviticus:25:29 @ qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus

vul@Leviticus:25:30 @ si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleo

vul@Leviticus:25:31 @ sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum

vul@Leviticus:25:32 @ aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi

vul@Leviticus:25:33 @ si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel

vul@Leviticus:25:34 @ suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est

vul@Leviticus:25:35 @ si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum

vul@Leviticus:25:36 @ ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te

vul@Leviticus:25:37 @ pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges

vul@Leviticus:25:38 @ ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus

vul@Leviticus:25:39 @ si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum

vul@Leviticus:25:40 @ sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud te

vul@Leviticus:25:41 @ et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum

vul@Leviticus:25:42 @ mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient condicione servorum

vul@Leviticus:25:43 @ ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum

vul@Leviticus:25:44 @ servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt

vul@Leviticus:25:45 @ et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos

vul@Leviticus:25:46 @ et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam

vul@Leviticus:25:47 @ si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius

vul@Leviticus:25:48 @ post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum

vul@Leviticus:25:49 @ et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se

vul@Leviticus:25:50 @ supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata

vul@Leviticus:25:51 @ si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum secundum hos reddet et pretium

vul@Leviticus:25:52 @ si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum

vul@Leviticus:25:53 @ quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo

vul@Leviticus:25:54 @ quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo egredietur cum liberis suis

vul@Leviticus:25:55 @ mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra Aegypti

vul@Leviticus:26:1 @ ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vester

vul@Leviticus:26:2 @ custodite sabbata mea et pavete ad sanctuarium meum ego Dominus

vul@Leviticus:26:3 @ si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea dabo vobis pluvias temporibus suis

vul@Leviticus:26:4 @ et terra gignet germen suum et pomis arbores replebuntur

vul@Leviticus:26:5 @ adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra

vul@Leviticus:26:6 @ dabo pacem in finibus vestris dormietis et non erit qui exterreat auferam malas bestias et gladius non transibit terminos vestros

vul@Leviticus:26:7 @ persequemini inimicos vestros et corruent coram vobis

vul@Leviticus:26:8 @ persequentur quinque de vestris centum alienos et centum ex vobis decem milia cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio

vul@Leviticus:26:9 @ respiciam vos et crescere faciam multiplicabimini et firmabo pactum meum vobiscum

vul@Leviticus:26:10 @ comedetis vetustissima veterum et vetera novis supervenientibus proicietis

vul@Leviticus:26:11 @ ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiciet vos anima mea

vul@Leviticus:26:12 @ ambulabo inter vos et ero vester Deus vosque eritis populus meus

vul@Leviticus:26:13 @ ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegyptiorum ne serviretis eis et qui confregi catenas cervicum vestrarum ut incederetis erecti

vul@Leviticus:26:14 @ quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata mea

vul@Leviticus:26:15 @ si spreveritis leges meas et iudicia mea contempseritis ut non faciatis ea quae a me constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum

vul@Leviticus:26:16 @ ego quoque haec faciam vobis visitabo vos velociter in egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat animas frustra seretis sementem quae ab hostibus devorabitur

vul@Leviticus:26:17 @ ponam faciem meam contra vos et corruetis coram hostibus vestris et subiciemini his qui oderunt vos fugietis nemine persequente

vul@Leviticus:26:18 @ sin autem nec sic oboedieritis mihi addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra

vul@Leviticus:26:19 @ et conteram superbiam duritiae vestrae daboque caelum vobis desuper sicut ferrum et terram aeneam

vul@Leviticus:26:20 @ consumetur in cassum labor vester non proferet terra germen nec arbores poma praebebunt

vul@Leviticus:26:21 @ si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra

vul@Leviticus:26:22 @ emittamque in vos bestias agri quae consumant et vos et pecora vestra et ad paucitatem cuncta redigant desertaeque fiant viae vestrae

vul@Leviticus:26:23 @ quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed ambulaveritis ex adverso mihi

vul@Leviticus:26:24 @ ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra

vul@Leviticus:26:25 @ inducamque super vos gladium ultorem foederis mei cumque confugeritis in urbes mittam pestilentiam in medio vestri et trademini hostium manibus

vul@Leviticus:26:26 @ postquam confregero baculum panis vestri ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes et reddant eos ad pondus et comedetis et non saturabimini

vul@Leviticus:26:27 @ sin autem nec per haec audieritis me sed ambulaveritis contra me

vul@Leviticus:26:28 @ et ego incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra

vul@Leviticus:26:29 @ ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum

vul@Leviticus:26:30 @ destruam excelsa vestra et simulacra confringam cadetis inter ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea

vul@Leviticus:26:31 @ in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum

vul@Leviticus:26:32 @ disperdamque terram vestram et stupebunt super ea inimici vestri cum habitatores illius fuerint

vul@Leviticus:26:33 @ vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium eritque terra vestra deserta et civitates dirutae

vul@Leviticus:26:34 @ tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae quando fueritis

vul@Leviticus:26:35 @ in terra hostili sabbatizabit et requiescet in sabbatis solitudinis suae eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea

vul@Leviticus:26:36 @ et qui de vobis remanserint dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium terrebit eos sonitus folii volantis et ita fugient quasi gladium cadent nullo sequente

vul@Leviticus:26:37 @ et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes nemo vestrum inimicis audebit resistere

vul@Leviticus:26:38 @ peribitis inter gentes et hostilis vos terra consumet

vul@Leviticus:26:39 @ quod si et de his aliqui remanserint tabescent in iniquitatibus suis in terra inimicorum suorum et propter peccata patrum suorum et sua adfligentur

vul@Leviticus:26:40 @ donec confiteantur iniquitates suas et maiorum suorum quibus praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi

vul@Leviticus:26:41 @ ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in terram hostilem donec erubescat incircumcisa mens eorum tunc orabunt pro impietatibus suis

vul@Leviticus:26:42 @ et recordabor foederis mei quod pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham terrae quoque memor ero

vul@Leviticus:26:43 @ quae cum relicta fuerit ab eis conplacebit sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos ipsi vero rogabunt pro peccatis suis eo quod abiecerint iudicia mea et leges meas despexerint

vul@Leviticus:26:44 @ et tamen etiam cum essent in terra hostili non penitus abieci eos neque sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum meum cum eis ego enim sum Dominus Deus eorum

vul@Leviticus:26:45 @ et recordabor foederis mei pristini quando eduxi eos de terra Aegypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum ego Dominus Deus haec sunt praecepta atque iudicia et leges quas dedit Dominus inter se et inter filios Israhel in monte Sinai per manum Mosi

vul@Leviticus:27:1 @ locutusque est Dominus ad Mosen dicens

vul@Leviticus:27:2 @ loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui votum fecerit et spoponderit Deo animam suam sub aestimatione dabit pretium

vul@Leviticus:27:3 @ si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii

vul@Leviticus:27:4 @ si mulier triginta

vul@Leviticus:27:5 @ a quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos femina decem

vul@Leviticus:27:6 @ ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque sicli pro femina tres

vul@Leviticus:27:7 @ sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos femina decem

vul@Leviticus:27:8 @ si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit stabit coram sacerdote et quantum ille aestimaverit et viderit eum posse reddere tantum dabit

vul@Leviticus:27:9 @ animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit

vul@Leviticus:27:10 @ et mutari non poterit id est nec melius malo nec peius bono quod si mutaverit et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est consecratum erit Domino

vul@Leviticus:27:11 @ animal inmundum quod immolari Domino non potest si quis voverit adducetur ante sacerdotem

vul@Leviticus:27:12 @ qui diiudicans utrum bonum an malum sit statuet pretium

vul@Leviticus:27:13 @ quod si dare voluerit is qui offert addet supra aestimationis quintam partem

vul@Leviticus:27:14 @ homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit et iuxta pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur

vul@Leviticus:27:15 @ sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit quintam partem aestimationis supra et habebit domum

vul@Leviticus:27:16 @ quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium si triginta modiis hordei seritur terra quinquaginta siclis veniet argenti

vul@Leviticus:27:17 @ si statim ab anno incipientis iobelei voverit agrum quanto valere potest tanto aestimabitur

vul@Leviticus:27:18 @ sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos pecuniam iuxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad iobeleum et detrahetur ex pretio

vul@Leviticus:27:19 @ quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum

vul@Leviticus:27:20 @ sin autem noluerit redimere sed alteri cuilibet fuerit venundatus ultra eum qui voverat redimere non poterit

vul@Leviticus:27:21 @ quia cum iobelei venerit dies sanctificatus erit Domino et possessio consecrata ad ius pertinet sacerdotum

vul@Leviticus:27:22 @ si ager emptus et non de possessione maiorum sanctificatus fuerit Domino

vul@Leviticus:27:23 @ supputabit sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium et dabit ille qui voverat eum Domino

vul@Leviticus:27:24 @ in iobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae

vul@Leviticus:27:25 @ omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur siclus viginti obolos habet

vul@Leviticus:27:26 @ primogenita quae ad Dominum pertinent nemo sanctificare poterit et vovere sive bos sive ovis fuerit Domini sunt

vul@Leviticus:27:27 @ quod si inmundum est animal redimet qui obtulit iuxta aestimationem tuam et addet quintam partem pretii si redimere noluerit vendetur alteri quantocumque a te fuerit aestimatum

vul@Leviticus:27:28 @ omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal sive ager non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit consecratum sanctum sanctorum erit Domino

vul@Leviticus:27:29 @ et omnis consecratio quae offertur ab homine non redimetur sed morte morietur

vul@Leviticus:27:30 @ omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt et illi sanctificantur

vul@Leviticus:27:31 @ si quis autem voluerit redimere decimas suas addet quintam partem earum

vul@Leviticus:27:32 @ omnium decimarum boves et oves et caprae quae sub pastoris virga transeunt quicquid decimum venerit sanctificabitur Domino

vul@Leviticus:27:33 @ non eligetur nec bonum nec malum nec altero commutabitur si quis mutaverit et quod mutatum est et pro quo mutatum est sanctificabitur Domino et non redimetur

vul@Numbers:1:47 @ Levitae autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis

vul@Numbers:1:49 @ tribum Levi noli numerare neque ponas summam eorum cum filiis Israhel

vul@Numbers:1:51 @ cum proficiscendum fuerit deponent Levitae tabernaculum cum castra metanda erigent quisquis externorum accesserit occidetur

vul@Numbers:1:53 @ porro Levitae per gyrum tabernaculi figent tentoria ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israhel et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii

vul@Numbers:2:17 @ levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur

vul@Numbers:2:33 @ Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi

vul@Numbers:3:6 @ adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent

vul@Numbers:3:9 @ dabisque dono Levitas

vul@Numbers:3:12 @ ego tuli Levitas a filiis Israhel pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israhel eruntque Levitae mei

vul@Numbers:3:15 @ numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra

vul@Numbers:3:17 @ et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari

vul@Numbers:3:32 @ princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodiae sanctuarii

vul@Numbers:3:39 @ omnes Levitae quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo milia

vul@Numbers:3:41 @ tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israhel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israhel

vul@Numbers:3:45 @ tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israhel et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levitae mei ego sum Dominus

vul@Numbers:3:46 @ in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israhel

vul@Numbers:3:49 @ tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos redemerant a Levitis

vul@Numbers:4:2 @ tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas

vul@Numbers:4:18 @ nolite perdere populum Caath de medio Levitarum

vul@Numbers:4:46 @ omnes qui recensiti sunt de Levitis et quos fecit ad nomen Moses et Aaron et principes Israhel per cognationes et domos patrum suorum

vul@Numbers:7:1 @ factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius

vul@Numbers:7:5 @ suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui

vul@Numbers:7:6 @ itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis

vul@Numbers:8:6 @ tolle Levitas de medio filiorum Israhel et purificabis eos

vul@Numbers:8:9 @ et adplicabis Levitas coram tabernaculo foederis convocata omni multitudine filiorum Israhel

vul@Numbers:8:10 @ cumque Levitae fuerint coram Domino ponent filii Israhel manus suas super eos

vul@Numbers:8:11 @ et offeret Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israhel ut serviant in ministerio eius

vul@Numbers:8:12 @ Levitae quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis

vul@Numbers:8:13 @ statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et consecrabis oblatos Domino

vul@Numbers:8:18 @ et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israhel

vul@Numbers:8:20 @ feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israhel super Levitas quae praeceperat Dominus Mosi

vul@Numbers:8:22 @ ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis eius sicut praeceperat Dominus Mosi de Levitis ita factum est

vul@Numbers:8:24 @ haec est lex Levitarum a viginti quinque annis et supra ingredientur ut ministrent in tabernaculo foederis

vul@Numbers:8:26 @ eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis ut custodiant quae sibi fuerint commendata opera autem ipsa non faciant sic dispones Levitas in custodiis suis

vul@Numbers:14:1 @ igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa

vul@Numbers:16:1 @ ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Heliab Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben

vul@Numbers:16:7 @ et hausto cras igne ponite desuper thymiama coram Domino et quemcumque elegerit ipse erit sanctus multum erigimini filii Levi

vul@Numbers:16:8 @ dixitque rursum ad Core audite filii Levi

vul@Numbers:16:10 @ idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi ut vobis etiam sacerdotium vindicetis

vul@Numbers:17:3 @ nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit

vul@Numbers:17:8 @ sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt

vul@Numbers:18:2 @ sed et fratres tuos de tribu Levi et sceptro patris tui sume tecum praestoque sint et ministrent tibi tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii

vul@Numbers:18:3 @ excubabuntque Levitae ad praecepta tua et ad cuncta opera tabernaculi ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et altare non accedant ne et illi moriantur et vos pereatis simul

vul@Numbers:18:6 @ ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israhel et tradidi donum Domino ut serviant in ministeriis tabernaculi eius

vul@Numbers:18:21 @ filiis autem Levi dedi omnes decimas Israhelis in possessionem pro ministerio quo serviunt mihi in tabernaculo foederis

vul@Numbers:18:23 @ solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus et portantibus peccata populi legitimum sempiternum erit in generationibus vestris nihil aliud possidebunt

vul@Numbers:18:26 @ praecipe Levitis atque denuntia cum acceperitis a filiis Israhel decimas quas dedi vobis primitias earum offerte Domino id est decimam partem decimae

vul@Numbers:20:30 @ omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas

vul@Numbers:21:5 @ locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Aegypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquae anima nostra iam nausiat super cibo isto levissimo

vul@Numbers:26:57 @ hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas Gerson a quo familia Gersonitarum Caath a quo familia Caathitarum Merari a quo familia Meraritarum

vul@Numbers:26:58 @ hae sunt familiae Levi familia Lobni familia Hebroni familia Mooli familia Musi familia Cori at vero Caath genuit Amram

vul@Numbers:26:59 @ qui habuit uxorem Iochabed filiam Levi quae nata est ei in Aegypto haec genuit viro suo Amram filios Aaron et Mosen et Mariam sororem eorum

vul@Numbers:31:30 @ ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini

vul@Numbers:31:47 @ tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat Dominus

vul@Numbers:35:2 @ praecipe filiis Israhel ut dent Levitis de possessionibus suis

vul@Numbers:35:6 @ de ipsis autem oppidis quae Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida

vul@Numbers:35:8 @ ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum Israhel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis

vul@Deuteronomy:2:21 @ populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis

vul@Deuteronomy:3:6 @ et delevimus eos sicut feceramus Seon regi Esebon disperdentes omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulos

vul@Deuteronomy:8:20 @ sicut gentes quas delevit Dominus in introitu tuo ita et vos peribitis si inoboedientes fueritis voci Domini Dei vestri

vul@Deuteronomy:10:8 @ eo tempore separavit tribum Levi ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem

vul@Deuteronomy:10:9 @ quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio eius est sicut promisit ei Dominus Deus tuus

vul@Deuteronomy:12:12 @ ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos filii ac filiae vestrae famuli et famulae atque Levites qui in vestris urbibus commorantur neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos

vul@Deuteronomy:12:18 @ sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco quem elegerit Dominus Deus tuus tu et filius tuus ac filia servus et famula atque Levites qui manet in urbibus tuis et laetaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quae extenderis manum tuam

vul@Deuteronomy:12:19 @ cave ne derelinquas Leviten omni tempore quo versaris in terra

vul@Deuteronomy:14:27 @ et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua

vul@Deuteronomy:14:29 @ venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris

vul@Deuteronomy:16:11 @ et epulaberis coram Domino Deo tuo tu et filius tuus et filia tua et servus tuus et ancilla et Levites qui est intra portas tuas et advena ac pupillus et vidua qui morantur vobiscum in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi

vul@Deuteronomy:16:14 @ et epulaberis in festivitate tua tu et filius tuus et filia et servus tuus et ancilla Levites quoque et advena et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt

vul@Deuteronomy:17:9 @ veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad iudicem qui fuerit illo tempore quaeresque ab eis qui indicabunt tibi iudicii veritatem

vul@Deuteronomy:17:18 @ postquam autem sederit in solio regni sui describet sibi deuteronomium legis huius in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus leviticae tribus

vul@Deuteronomy:18:1 @ non habebunt sacerdotes et Levitae et omnes qui de eadem tribu sunt partem et hereditatem cum reliquo Israhel quia sacrificia Domini et oblationes eius comedent

vul@Deuteronomy:18:6 @ si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israhel in qua habitat et voluerit venire desiderans locum quem elegerit Dominus

vul@Deuteronomy:18:7 @ ministrabit in nomine Dei sui sicut omnes fratres eius Levitae qui stabunt eo tempore coram Domino

vul@Deuteronomy:21:5 @ accedentque sacerdotes filii Levi quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei et benedicant in nomine eius et ad verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel inmundum est iudicetur

vul@Deuteronomy:24:8 @ observa diligenter ne incurras in plagam leprae sed facies quaecumque docuerint te sacerdotes levitici generis iuxta id quod praecepi eis et imple sollicite

vul@Deuteronomy:26:11 @ et epulaberis in omnibus bonis quae Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuae tu et Levites et advena qui tecum est

vul@Deuteronomy:26:12 @ quando conpleveris decimam cunctarum frugum tuarum anno decimarum tertio dabis Levitae et advenae et pupillo et viduae ut comedant intra portas tuas et saturentur

vul@Deuteronomy:26:13 @ loquerisque in conspectu Domini Dei tui abstuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levitae et advenae pupillo et viduae sicut iussisti mihi non praeterivi mandata tua nec sum oblitus imperii

vul@Deuteronomy:27:2 @ cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos

vul@Deuteronomy:27:4 @ quando ergo transieritis Iordanem erige lapides quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal et levigabis calce

vul@Deuteronomy:27:9 @ dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus Domini Dei tui

vul@Deuteronomy:27:12 @ hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Iordane transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin

vul@Deuteronomy:27:14 @ et pronuntiabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israhel excelsa voce

vul@Deuteronomy:31:9 @ scripsit itaque Moses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi qui portabant arcam foederis Domini et cunctis senioribus Israhelis

vul@Deuteronomy:31:24 @ postquam ergo scripsit Moses verba legis huius in volumine atque conplevit

vul@Deuteronomy:31:25 @ praecepit Levitis qui portabant arcam foederis Domini dicens

vul@Deuteronomy:31:30 @ locutus est ergo Moses audiente universo coetu Israhel verba carminis huius et ad finem usque conplevit

vul@Deuteronomy:32:45 @ conplevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israhel

vul@Deuteronomy:33:8 @ Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo quem probasti in Temptatione et iudicasti ad aquas Contradictionis


Bible:
Filter: String: