Bible:
Filter: String:

OT.filter - vul si:



vul@Genesis:1:1 @ in principio creavit Deus caelum et terram

vul@Genesis:1:2 @ terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas

vul@Genesis:1:3 @ dixitque Deus fiat lux et facta est lux

vul@Genesis:1:4 @ et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras

vul@Genesis:1:5 @ appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus

vul@Genesis:1:6 @ dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis

vul@Genesis:1:7 @ et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant super firmamentum et factum est ita

vul@Genesis:1:8 @ vocavitque Deus firmamentum caelum et factum est vespere et mane dies secundus

vul@Genesis:1:9 @ dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita

vul@Genesis:1:10 @ et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum

vul@Genesis:1:11 @ et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita

vul@Genesis:1:12 @ et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum

vul@Genesis:1:13 @ factumque est vespere et mane dies tertius

vul@Genesis:1:14 @ dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos

vul@Genesis:1:15 @ ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita

vul@Genesis:1:16 @ fecitque Deus duo magna luminaria luminare maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset nocti et stellas

vul@Genesis:1:17 @ et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram

vul@Genesis:1:18 @ et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum

vul@Genesis:1:19 @ et factum est vespere et mane dies quartus

vul@Genesis:1:20 @ dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli

vul@Genesis:1:21 @ creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum

vul@Genesis:1:22 @ benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram

vul@Genesis:1:23 @ et factum est vespere et mane dies quintus

vul@Genesis:1:24 @ dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita

vul@Genesis:1:25 @ et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum

vul@Genesis:1:26 @ et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra

vul@Genesis:1:27 @ et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos

vul@Genesis:1:28 @ benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram

vul@Genesis:1:29 @ dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam

vul@Genesis:1:30 @ et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita

vul@Genesis:1:31 @ viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus

vul@Genesis:2:1 @ igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum

vul@Genesis:2:2 @ conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat

vul@Genesis:2:3 @ et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret

vul@Genesis:2:4 @ istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram

vul@Genesis:2:5 @ et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram

vul@Genesis:2:6 @ sed fons ascendebat e terra inrigans universam superficiem terrae

vul@Genesis:2:7 @ formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem

vul@Genesis:2:8 @ plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat

vul@Genesis:2:9 @ produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali

vul@Genesis:2:10 @ et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum qui inde dividitur in quattuor capita

vul@Genesis:2:11 @ nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascitur aurum

vul@Genesis:2:12 @ et aurum terrae illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapis onychinus

vul@Genesis:2:13 @ et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram Aethiopiae

vul@Genesis:2:14 @ nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios fluvius autem quartus ipse est Eufrates

vul@Genesis:2:15 @ tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum

vul@Genesis:2:16 @ praecepitque ei dicens ex omni ligno paradisi comede

vul@Genesis:2:17 @ de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris

vul@Genesis:2:18 @ dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui

vul@Genesis:2:19 @ formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius

vul@Genesis:2:20 @ appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non inveniebatur adiutor similis eius

vul@Genesis:2:21 @ inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea

vul@Genesis:2:22 @ et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam

vul@Genesis:2:23 @ dixitque Adam hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est

vul@Genesis:2:24 @ quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una

vul@Genesis:2:25 @ erant autem uterque nudi Adam scilicet et uxor eius et non erubescebant

vul@Genesis:3:1 @ sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi

vul@Genesis:3:2 @ cui respondit mulier de fructu lignorum quae sunt in paradiso vescemur

vul@Genesis:3:3 @ de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur

vul@Genesis:3:4 @ dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini

vul@Genesis:3:5 @ scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum

vul@Genesis:3:6 @ vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo qui comedit

vul@Genesis:3:7 @ et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata

vul@Genesis:3:8 @ et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi

vul@Genesis:3:9 @ vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi es

vul@Genesis:3:10 @ qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me

vul@Genesis:3:11 @ cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi praeceperam ne comederes comedisti

vul@Genesis:3:12 @ dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno et comedi

vul@Genesis:3:13 @ et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quae respondit serpens decepit me et comedi

vul@Genesis:3:14 @ et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitae tuae

vul@Genesis:3:15 @ inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius

vul@Genesis:3:16 @ mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui

vul@Genesis:3:17 @ ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae

vul@Genesis:3:18 @ spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae

vul@Genesis:3:19 @ in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris

vul@Genesis:3:20 @ et vocavit Adam nomen uxoris suae Hava eo quod mater esset cunctorum viventium

vul@Genesis:3:21 @ fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori eius tunicas pellicias et induit eos

vul@Genesis:3:22 @ et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum

vul@Genesis:3:23 @ emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus est

vul@Genesis:3:24 @ eiecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae

vul@Genesis:4:1 @ Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum

vul@Genesis:4:2 @ rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola

vul@Genesis:4:3 @ factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino

vul@Genesis:4:4 @ Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius

vul@Genesis:4:5 @ ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius

vul@Genesis:4:6 @ dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tua

vul@Genesis:4:7 @ nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius

vul@Genesis:4:8 @ dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum

vul@Genesis:4:9 @ et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum

vul@Genesis:4:10 @ dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra

vul@Genesis:4:11 @ nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua

vul@Genesis:4:12 @ cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram

vul@Genesis:4:13 @ dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam merear

vul@Genesis:4:14 @ ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me

vul@Genesis:4:15 @ dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum

vul@Genesis:4:16 @ egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden

vul@Genesis:4:17 @ cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch

vul@Genesis:4:18 @ porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech

vul@Genesis:4:19 @ qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella

vul@Genesis:4:20 @ genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum

vul@Genesis:4:21 @ et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organo

vul@Genesis:4:22 @ Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma

vul@Genesis:4:23 @ dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum

vul@Genesis:4:24 @ septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies

vul@Genesis:4:25 @ cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain

vul@Genesis:4:26 @ sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen Domini

vul@Genesis:5:1 @ hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum

vul@Genesis:5:2 @ masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt

vul@Genesis:5:3 @ vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth

vul@Genesis:5:4 @ et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias

vul@Genesis:5:5 @ et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est

vul@Genesis:5:6 @ vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos

vul@Genesis:5:7 @ vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias

vul@Genesis:5:8 @ et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est

vul@Genesis:5:9 @ vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan

vul@Genesis:5:10 @ post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias

vul@Genesis:5:11 @ factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est

vul@Genesis:5:12 @ vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel

vul@Genesis:5:13 @ et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias

vul@Genesis:5:14 @ et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est

vul@Genesis:5:15 @ vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared

vul@Genesis:5:16 @ et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias

vul@Genesis:5:17 @ et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est

vul@Genesis:5:18 @ vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch

vul@Genesis:5:19 @ et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias

vul@Genesis:5:20 @ et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est

vul@Genesis:5:21 @ porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam

vul@Genesis:5:22 @ et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias

vul@Genesis:5:23 @ et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni

vul@Genesis:5:24 @ ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus

vul@Genesis:5:25 @ vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech

vul@Genesis:5:26 @ et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias

vul@Genesis:5:27 @ et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est

vul@Genesis:5:28 @ vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium

vul@Genesis:5:29 @ vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus

vul@Genesis:5:30 @ vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias

vul@Genesis:5:31 @ et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est

vul@Genesis:5:32 @ Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth

vul@Genesis:6:1 @ cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent

vul@Genesis:6:2 @ videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant

vul@Genesis:6:3 @ dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum

vul@Genesis:6:4 @ gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi

vul@Genesis:6:5 @ videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore

vul@Genesis:6:6 @ paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus

vul@Genesis:6:7 @ delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eos

vul@Genesis:6:8 @ Noe vero invenit gratiam coram Domino

vul@Genesis:6:9 @ hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit

vul@Genesis:6:10 @ et genuit tres filios Sem Ham et Iafeth

vul@Genesis:6:11 @ corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate

vul@Genesis:6:12 @ cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram

vul@Genesis:6:13 @ dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra

vul@Genesis:6:14 @ fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus

vul@Genesis:6:15 @ et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcae quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius

vul@Genesis:6:16 @ fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcae pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea

vul@Genesis:6:17 @ ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra sunt consumentur

vul@Genesis:6:18 @ ponamque foedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum

vul@Genesis:6:19 @ et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini

vul@Genesis:6:20 @ de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere

vul@Genesis:6:21 @ tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum

vul@Genesis:6:22 @ fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi Deus

vul@Genesis:7:1 @ dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te enim vidi iustum coram me in generatione hac

vul@Genesis:7:2 @ ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum et feminam de animantibus vero non mundis duo duo masculum et feminam

vul@Genesis:7:3 @ sed et de volatilibus caeli septena septena masculum et feminam ut salvetur semen super faciem universae terrae

vul@Genesis:7:4 @ adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terrae

vul@Genesis:7:5 @ fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus

vul@Genesis:7:6 @ eratque sescentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram

vul@Genesis:7:7 @ et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii

vul@Genesis:7:8 @ de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omni quod movetur super terram

vul@Genesis:7:9 @ duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam masculus et femina sicut praeceperat Deus Noe

vul@Genesis:7:10 @ cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt super terram

vul@Genesis:7:11 @ anno sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt

vul@Genesis:7:12 @ et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus

vul@Genesis:7:13 @ in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et Iafeth filii eius uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam

vul@Genesis:7:14 @ ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universae aves omnesque volucres

vul@Genesis:7:15 @ ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vitae

vul@Genesis:7:16 @ et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introierunt sicut praeceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris

vul@Genesis:7:17 @ factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra

vul@Genesis:7:18 @ vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae porro arca ferebatur super aquas

vul@Genesis:7:19 @ et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo

vul@Genesis:7:20 @ quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat

vul@Genesis:7:21 @ consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant super terram universi homines

vul@Genesis:7:22 @ et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua sunt

vul@Genesis:7:23 @ et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta sunt de terra remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca

vul@Genesis:7:24 @ obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus

vul@Genesis:8:1 @ recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutae sunt aquae

vul@Genesis:8:2 @ et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli et prohibitae sunt pluviae de caelo

vul@Genesis:8:3 @ reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies

vul@Genesis:8:4 @ requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super montes Armeniae

vul@Genesis:8:5 @ at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium

vul@Genesis:8:6 @ cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvum

vul@Genesis:8:7 @ qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super terram

vul@Genesis:8:8 @ emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae

vul@Genesis:8:9 @ quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam

vul@Genesis:8:10 @ expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arca

vul@Genesis:8:11 @ at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram

vul@Genesis:8:12 @ expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quae non est reversa ultra ad eum

vul@Genesis:8:13 @ igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae

vul@Genesis:8:14 @ mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra

vul@Genesis:8:15 @ locutus est autem Deus ad Noe dicens

vul@Genesis:8:16 @ egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum tecum

vul@Genesis:8:17 @ cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quae reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam

vul@Genesis:8:18 @ egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius et uxores filiorum eius cum eo

vul@Genesis:8:19 @ sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt super terram secundum genus suum arcam egressa sunt

vul@Genesis:8:20 @ aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare

vul@Genesis:8:21 @ odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci

vul@Genesis:8:22 @ cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non requiescent

vul@Genesis:9:1 @ benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram

vul@Genesis:9:2 @ et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt

vul@Genesis:9:3 @ et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia

vul@Genesis:9:4 @ excepto quod carnem cum sanguine non comedetis

vul@Genesis:9:5 @ sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis

vul@Genesis:9:6 @ quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo

vul@Genesis:9:7 @ vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam

vul@Genesis:9:8 @ haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo

vul@Genesis:9:9 @ ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos

vul@Genesis:9:10 @ et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae

vul@Genesis:9:11 @ statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram

vul@Genesis:9:12 @ dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas

vul@Genesis:9:13 @ arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram

vul@Genesis:9:14 @ cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus

vul@Genesis:9:15 @ et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem

vul@Genesis:9:16 @ eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram

vul@Genesis:9:17 @ dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram

vul@Genesis:9:18 @ erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan

vul@Genesis:9:19 @ tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram

vul@Genesis:9:20 @ coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam

vul@Genesis:9:21 @ bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo

vul@Genesis:9:22 @ quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras

vul@Genesis:9:23 @ at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt

vul@Genesis:9:24 @ evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor

vul@Genesis:9:25 @ ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis

vul@Genesis:9:26 @ dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius

vul@Genesis:9:27 @ dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius

vul@Genesis:9:28 @ vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis

vul@Genesis:9:29 @ et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est

vul@Genesis:10:1 @ hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium

vul@Genesis:10:2 @ filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras

vul@Genesis:10:3 @ porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma

vul@Genesis:10:4 @ filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim

vul@Genesis:10:5 @ ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis

vul@Genesis:10:6 @ filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan

vul@Genesis:10:7 @ filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan

vul@Genesis:10:8 @ porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra

vul@Genesis:10:9 @ et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino

vul@Genesis:10:10 @ fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar

vul@Genesis:10:11 @ de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale

vul@Genesis:10:12 @ Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna

vul@Genesis:10:13 @ at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim

vul@Genesis:10:14 @ et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim

vul@Genesis:10:15 @ Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum

vul@Genesis:10:16 @ et Iebuseum et Amorreum Gergeseum

vul@Genesis:10:17 @ Eveum et Araceum Sineum

vul@Genesis:10:18 @ et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum

vul@Genesis:10:19 @ factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa

vul@Genesis:10:20 @ hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis

vul@Genesis:10:21 @ de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore

vul@Genesis:10:22 @ filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram

vul@Genesis:10:23 @ filii Aram Us et Hul et Gether et Mes

vul@Genesis:10:24 @ at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber

vul@Genesis:10:25 @ natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan

vul@Genesis:10:26 @ qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare

vul@Genesis:10:27 @ et Aduram et Uzal Decla

vul@Genesis:10:28 @ et Ebal et Abimahel Saba

vul@Genesis:10:29 @ et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan

vul@Genesis:10:30 @ et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem

vul@Genesis:10:31 @ isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis

vul@Genesis:10:32 @ hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium

vul@Genesis:11:1 @ erat autem terra labii unius et sermonum eorundem

vul@Genesis:11:2 @ cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo

vul@Genesis:11:3 @ dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento

vul@Genesis:11:4 @ et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras

vul@Genesis:11:5 @ descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam

vul@Genesis:11:6 @ et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant

vul@Genesis:11:7 @ venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui

vul@Genesis:11:8 @ atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem

vul@Genesis:11:9 @ et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum

vul@Genesis:11:10 @ hae generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxad biennio post diluvium

vul@Genesis:11:11 @ vixitque Sem postquam genuit Arfaxad quingentos annos et genuit filios et filias

vul@Genesis:11:12 @ porro Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale

vul@Genesis:11:13 @ vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit filios et filias

vul@Genesis:11:14 @ Sale quoque vixit triginta annis et genuit Eber

vul@Genesis:11:15 @ vixitque Sale postquam genuit Eber quadringentis tribus annis et genuit filios et filias

vul@Genesis:11:16 @ vixit autem Eber triginta quattuor annis et genuit Faleg

vul@Genesis:11:17 @ et vixit Eber postquam genuit Faleg quadringentis triginta annis et genuit filios et filias

vul@Genesis:11:18 @ vixit quoque Faleg triginta annis et genuit Reu

vul@Genesis:11:19 @ vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit filios et filias

vul@Genesis:11:20 @ vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Sarug

vul@Genesis:11:21 @ vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit filios et filias

vul@Genesis:11:22 @ vixit vero Sarug triginta annis et genuit Nahor

vul@Genesis:11:23 @ vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentos annos et genuit filios et filias

vul@Genesis:11:24 @ vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare

vul@Genesis:11:25 @ vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem annos et genuit filios et filias

vul@Genesis:11:26 @ vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nahor et Aran

vul@Genesis:11:27 @ hae sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et Nahor et Aran porro Aran genuit Loth

vul@Genesis:11:28 @ mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldeorum

vul@Genesis:11:29 @ duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchae et patris Ieschae

vul@Genesis:11:30 @ erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos

vul@Genesis:11:31 @ tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi

vul@Genesis:11:32 @ et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in Haran

vul@Genesis:12:1 @ dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo tibi

vul@Genesis:12:2 @ faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum erisque benedictus

vul@Genesis:12:3 @ benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque in te benedicentur universae cognationes terrae

vul@Genesis:12:4 @ egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus et ivit cum eo Loth septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran

vul@Genesis:12:5 @ tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eam

vul@Genesis:12:6 @ pertransivit Abram terram usque ad locum Sychem usque ad convallem Inlustrem Chananeus autem tunc erat in terra

vul@Genesis:12:7 @ apparuitque Dominus Abram et dixit ei semini tuo dabo terram hanc qui aedificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei

vul@Genesis:12:8 @ et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Ai aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen eius

vul@Genesis:12:9 @ perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiem

vul@Genesis:12:10 @ facta est autem fames in terra descenditque Abram in Aegyptum ut peregrinaretur ibi praevaluerat enim fames in terra

vul@Genesis:12:11 @ cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum dixit Sarai uxori suae novi quod pulchra sis mulier

vul@Genesis:12:12 @ et quod cum viderint te Aegyptii dicturi sunt uxor ipsius est et interficient me et te reservabunt

vul@Genesis:12:13 @ dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi propter te et vivat anima mea ob gratiam tui

vul@Genesis:12:14 @ cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis

vul@Genesis:12:15 @ et nuntiaverunt principes Pharaoni et laudaverunt eam apud illum et sublata est mulier in domum Pharaonis

vul@Genesis:12:16 @ Abram vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli

vul@Genesis:12:17 @ flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram

vul@Genesis:12:18 @ vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua esset

vul@Genesis:12:19 @ quam ob causam dixisti esse sororem tuam ut tollerem eam mihi in uxorem nunc igitur ecce coniux tua accipe eam et vade

vul@Genesis:12:20 @ praecepitque Pharao super Abram viris et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia quae habebat

vul@Genesis:13:1 @ ascendit ergo Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia quae habebat et Loth cum eo ad australem plagam

vul@Genesis:13:2 @ erat autem dives valde in possessione argenti et auri

vul@Genesis:13:3 @ reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai

vul@Genesis:13:4 @ in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini

vul@Genesis:13:5 @ sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula

vul@Genesis:13:6 @ nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat quippe substantia eorum multa et non quibant habitare communiter

vul@Genesis:13:7 @ unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra

vul@Genesis:13:8 @ dixit ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus

vul@Genesis:13:9 @ ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad sinistram ieris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam

vul@Genesis:13:10 @ elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis quae universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in Segor

vul@Genesis:13:11 @ elegitque sibi Loth regionem circa Iordanem et recessit ab oriente divisique sunt alterutrum a fratre suo

vul@Genesis:13:12 @ Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quae erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis

vul@Genesis:13:13 @ homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis

vul@Genesis:13:14 @ dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad orientem et ad occidentem

vul@Genesis:13:15 @ omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum

vul@Genesis:13:16 @ faciamque semen tuum sicut pulverem terrae si quis potest hominum numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit

vul@Genesis:13:17 @ surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia tibi daturus sum eam

vul@Genesis:13:18 @ movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit iuxta convallem Mambre quod est in Hebron aedificavitque ibi altare Domino

vul@Genesis:14:1 @ factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar et Arioch rex Ponti et Chodorlahomor rex Aelamitarum et Thadal rex Gentium

vul@Genesis:14:2 @ inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Balae ipsa est Segor

vul@Genesis:14:3 @ omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est mare Salis

vul@Genesis:14:4 @ duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et tertiodecimo anno recesserunt ab eo

vul@Genesis:14:5 @ igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim in Savecariathaim

vul@Genesis:14:6 @ et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quae est in solitudine

vul@Genesis:14:7 @ reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui habitabat in Asasonthamar

vul@Genesis:14:8 @ et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt contra eos aciem in valle Silvestri

vul@Genesis:14:9 @ scilicet adversum Chodorlahomor regem Aelamitarum et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus quinque

vul@Genesis:14:10 @ vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant fugerunt ad montem

vul@Genesis:14:11 @ tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrae et universa quae ad cibum pertinent et abierunt

vul@Genesis:14:12 @ necnon et Loth et substantiam eius filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis

vul@Genesis:14:13 @ et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant foedus cum Abram

vul@Genesis:14:14 @ quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque Dan

vul@Genesis:14:15 @ et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba quae est ad levam Damasci

vul@Genesis:14:16 @ reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque et populum

vul@Genesis:14:17 @ egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quae est vallis Regis

vul@Genesis:14:18 @ at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi

vul@Genesis:14:19 @ benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et terram

vul@Genesis:14:20 @ et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus

vul@Genesis:14:21 @ dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibi

vul@Genesis:14:22 @ qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae

vul@Genesis:14:23 @ quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi Abram

vul@Genesis:14:24 @ exceptis his quae comederunt iuvenes et partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suas

vul@Genesis:15:1 @ his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis

vul@Genesis:15:2 @ dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer

vul@Genesis:15:3 @ addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus meus heres meus erit

vul@Genesis:15:4 @ statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit hic heres tuus sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem

vul@Genesis:15:5 @ eduxitque eum foras et ait illi suspice caelum et numera stellas si potes et dixit ei sic erit semen tuum

vul@Genesis:15:6 @ credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiam

vul@Genesis:15:7 @ dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam

vul@Genesis:15:8 @ at ille ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus sim eam

vul@Genesis:15:9 @ respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et capram trimam et arietem annorum trium turturem quoque et columbam

vul@Genesis:15:10 @ qui tollens universa haec divisit per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit aves autem non divisit

vul@Genesis:15:11 @ descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas Abram

vul@Genesis:15:12 @ cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum

vul@Genesis:15:13 @ dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis

vul@Genesis:15:14 @ verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post haec egredientur cum magna substantia

vul@Genesis:15:15 @ tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona

vul@Genesis:15:16 @ generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletae sunt iniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus

vul@Genesis:15:17 @ cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas

vul@Genesis:15:18 @ in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten

vul@Genesis:15:19 @ Cineos et Cenezeos et Cedmoneos

vul@Genesis:15:20 @ et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque

vul@Genesis:15:21 @ et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos

vul@Genesis:16:1 @ igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar

vul@Genesis:16:2 @ dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecanti

vul@Genesis:16:3 @ tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem

vul@Genesis:16:4 @ qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns despexit dominam suam

vul@Genesis:16:5 @ dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me habet iudicet Dominus inter me et te

vul@Genesis:16:6 @ cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit

vul@Genesis:16:7 @ cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via Sur

vul@Genesis:16:8 @ dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio

vul@Genesis:16:9 @ dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius

vul@Genesis:16:10 @ et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non numerabitur prae multitudine

vul@Genesis:16:11 @ ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuam

vul@Genesis:16:12 @ hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula

vul@Genesis:16:13 @ vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me

vul@Genesis:16:14 @ propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse est inter Cades et Barad

vul@Genesis:16:15 @ peperitque Abrae filium qui vocavit nomen eius Ismahel

vul@Genesis:16:16 @ octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem

vul@Genesis:17:1 @ postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus

vul@Genesis:17:2 @ ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis

vul@Genesis:17:3 @ cecidit Abram pronus in faciem

vul@Genesis:17:4 @ dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum erisque pater multarum gentium

vul@Genesis:17:5 @ nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quia patrem multarum gentium constitui te

vul@Genesis:17:6 @ faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque ex te egredientur

vul@Genesis:17:7 @ et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post te

vul@Genesis:17:8 @ daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae omnem terram Chanaan in possessionem aeternam eroque Deus eorum

vul@Genesis:17:9 @ dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum meum et semen tuum post te in generationibus suis

vul@Genesis:17:10 @ hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te circumcidetur ex vobis omne masculinum

vul@Genesis:17:11 @ et circumcidetis carnem praeputii vestri ut sit in signum foederis inter me et vos

vul@Genesis:17:12 @ infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in generationibus vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe vestra

vul@Genesis:17:13 @ eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum

vul@Genesis:17:14 @ masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit

vul@Genesis:17:15 @ dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai sed Sarram

vul@Genesis:17:16 @ et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum orientur ex eo

vul@Genesis:17:17 @ cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet

vul@Genesis:17:18 @ dixitque ad Deum utinam Ismahel vivat coram te

vul@Genesis:17:19 @ et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum

vul@Genesis:17:20 @ super Ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam ei et augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum in gentem magnam

vul@Genesis:17:21 @ pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero

vul@Genesis:17:22 @ cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit Deus ab Abraham

vul@Genesis:17:23 @ tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus suae et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die sicut praeceperat ei Deus

vul@Genesis:17:24 @ nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui

vul@Genesis:17:25 @ et Ismahel filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae

vul@Genesis:17:26 @ eadem die circumcisus est Abraham et Ismahel filius eius

vul@Genesis:17:27 @ et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et alienigenae pariter circumcisi sunt

vul@Genesis:18:1 @ apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei

vul@Genesis:18:2 @ cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terra

vul@Genesis:18:3 @ et dixit Domine si inveni gratiam in oculis tuis ne transeas servum tuum

vul@Genesis:18:4 @ sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore

vul@Genesis:18:5 @ ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea transibitis idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac ut locutus es

vul@Genesis:18:6 @ festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera tria sata similae commisce et fac subcinericios panes

vul@Genesis:18:7 @ ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero qui festinavit et coxit illum

vul@Genesis:18:8 @ tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et posuit coram eis ipse vero stabat iuxta eos sub arbore

vul@Genesis:18:9 @ cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille respondit ecce in tabernaculo est

vul@Genesis:18:10 @ cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi

vul@Genesis:18:11 @ erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant Sarrae fieri muliebria

vul@Genesis:18:12 @ quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus vetulus est voluptati operam dabo

vul@Genesis:18:13 @ dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere paritura sum anus

vul@Genesis:18:14 @ numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium

vul@Genesis:18:15 @ negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus autem non est inquit ita sed risisti

vul@Genesis:18:16 @ cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra Sodomam et Abraham simul gradiebatur deducens eos

vul@Genesis:18:17 @ dixitque Dominus num celare potero Abraham quae gesturus sum

vul@Genesis:18:18 @ cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae

vul@Genesis:18:19 @ scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum

vul@Genesis:18:20 @ dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est et peccatum earum adgravatum est nimis

vul@Genesis:18:21 @ descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere conpleverint an non est ita ut sciam

vul@Genesis:18:22 @ converteruntque se inde et abierunt Sodomam Abraham vero adhuc stabat coram Domino

vul@Genesis:18:23 @ et adpropinquans ait numquid perdes iustum cum impio

vul@Genesis:18:24 @ si fuerint quinquaginta iusti in civitate peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta iustos si fuerint in eo

vul@Genesis:18:25 @ absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium

vul@Genesis:18:26 @ dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis dimittam omni loco propter eos

vul@Genesis:18:27 @ respondens Abraham ait quia semel coepi loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis

vul@Genesis:18:28 @ quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint delebis propter quinque universam urbem et ait non delebo si invenero ibi quadraginta quinque

vul@Genesis:18:29 @ rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint quid facies ait non percutiam propter quadraginta

vul@Genesis:18:30 @ ne quaeso inquit indigneris Domine si loquar quid si inventi fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero ibi triginta

vul@Genesis:18:31 @ quia semel ait coepi loquar ad Dominum meum quid si inventi fuerint ibi viginti dixit non interficiam propter viginti

vul@Genesis:18:32 @ obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel quid si inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter decem

vul@Genesis:18:33 @ abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suum

vul@Genesis:19:1 @ veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in foribus civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terra

vul@Genesis:19:2 @ et dixit obsecro domini declinate in domum pueri vestri et manete ibi lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam vestram qui dixerunt minime sed in platea manebimus

vul@Genesis:19:3 @ conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque domum illius fecit convivium coxit azyma et comederunt

vul@Genesis:19:4 @ prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem omnis populus simul

vul@Genesis:19:5 @ vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte educ illos huc ut cognoscamus eos

vul@Genesis:19:6 @ egressus ad eos Loth post tergum adcludens ostium ait

vul@Genesis:19:7 @ nolite quaeso fratres mei nolite malum hoc facere

vul@Genesis:19:8 @ habeo duas filias quae necdum cognoverunt virum educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei

vul@Genesis:19:9 @ at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut advena numquid ut iudices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime iam prope erat ut refringerent fores

vul@Genesis:19:10 @ et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth cluseruntque ostium

vul@Genesis:19:11 @ et eos qui erant foris percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum ita ut ostium invenire non possent

vul@Genesis:19:12 @ dixerunt autem ad Loth habes hic tuorum quempiam generum aut filios aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac

vul@Genesis:19:13 @ delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum coram Domino qui misit nos ut perdamus illos

vul@Genesis:19:14 @ egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias eius et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui

vul@Genesis:19:15 @ cumque esset mane cogebant eum angeli dicentes surge et tolle uxorem tuam et duas filias quas habes ne et tu pariter pereas in scelere civitatis

vul@Genesis:19:16 @ dissimulante illo adprehenderunt manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi

vul@Genesis:19:17 @ et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas

vul@Genesis:19:18 @ dixitque Loth ad eos quaeso Domine mi

vul@Genesis:19:19 @ quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in monte salvari ne forte adprehendat me malum et moriar

vul@Genesis:19:20 @ est civitas haec iuxta ad quam possum fugere parva et salvabor in ea numquid non modica est et vivet anima mea

vul@Genesis:19:21 @ dixitque ad eum ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut non subvertam urbem pro qua locutus es

vul@Genesis:19:22 @ festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor

vul@Genesis:19:23 @ sol egressus est super terram et Loth ingressus est in Segor

vul@Genesis:19:24 @ igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo

vul@Genesis:19:25 @ et subvertit civitates has et omnem circa regionem universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia

vul@Genesis:19:26 @ respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis

vul@Genesis:19:27 @ Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino

vul@Genesis:19:28 @ intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum

vul@Genesis:19:29 @ cum enim subverteret Deus civitates regionis illius recordatus est Abrahae et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat

vul@Genesis:19:30 @ ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duae quoque filiae eius cum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et duae filiae eius

vul@Genesis:19:31 @ dixitque maior ad minorem pater noster senex est et nullus virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae

vul@Genesis:19:32 @ veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus ex patre nostro semen

vul@Genesis:19:33 @ dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et ingressa est maior dormivitque cum patre at ille non sensit nec quando accubuit filia nec quando surrexit

vul@Genesis:19:34 @ altera quoque die dixit maior ad minorem ecce dormivi heri cum patre meo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies cum eo ut salvemus semen de patre nostro

vul@Genesis:19:35 @ dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque minor filia dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel quando illa surrexerit

vul@Genesis:19:36 @ conceperunt ergo duae filiae Loth de patre suo

vul@Genesis:19:37 @ peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem

vul@Genesis:19:38 @ minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Ammon id est filius populi mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie

vul@Genesis:20:1 @ profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris

vul@Genesis:20:2 @ dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam

vul@Genesis:20:3 @ venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum

vul@Genesis:20:4 @ Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem ignorantem et iustam interficies

vul@Genesis:20:5 @ nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc

vul@Genesis:20:6 @ dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam

vul@Genesis:20:7 @ nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quae tua sunt

vul@Genesis:20:8 @ statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum timueruntque omnes viri valde

vul@Genesis:20:9 @ vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande quae non debuisti facere fecisti nobis

vul@Genesis:20:10 @ rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres

vul@Genesis:20:11 @ respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam

vul@Genesis:20:12 @ alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meae et duxi eam uxorem

vul@Genesis:20:13 @ postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim

vul@Genesis:20:14 @ tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam

vul@Genesis:20:15 @ et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita

vul@Genesis:20:16 @ Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensam

vul@Genesis:20:17 @ orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt

vul@Genesis:20:18 @ concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham

vul@Genesis:21:1 @ visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est

vul@Genesis:21:2 @ concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus

vul@Genesis:21:3 @ vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac

vul@Genesis:21:4 @ et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus

vul@Genesis:21:5 @ cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac

vul@Genesis:21:6 @ dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi

vul@Genesis:21:7 @ rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni

vul@Genesis:21:8 @ crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius

vul@Genesis:21:9 @ cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham

vul@Genesis:21:10 @ eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac

vul@Genesis:21:11 @ dure accepit hoc Abraham pro filio suo

vul@Genesis:21:12 @ cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen

vul@Genesis:21:13 @ sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est

vul@Genesis:21:14 @ surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee

vul@Genesis:21:15 @ cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant

vul@Genesis:21:16 @ et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit

vul@Genesis:21:17 @ exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est

vul@Genesis:21:18 @ surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum

vul@Genesis:21:19 @ aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere

vul@Genesis:21:20 @ et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius

vul@Genesis:21:21 @ habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti

vul@Genesis:21:22 @ eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis

vul@Genesis:21:23 @ iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena

vul@Genesis:21:24 @ dixitque Abraham ego iurabo

vul@Genesis:21:25 @ et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius

vul@Genesis:21:26 @ respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie

vul@Genesis:21:27 @ tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus

vul@Genesis:21:28 @ et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum

vul@Genesis:21:29 @ cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum

vul@Genesis:21:30 @ at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum

vul@Genesis:21:31 @ idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt

vul@Genesis:21:32 @ et inierunt foedus pro puteo Iuramenti

vul@Genesis:21:33 @ surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni

vul@Genesis:21:34 @ et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis

vul@Genesis:22:1 @ quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum

vul@Genesis:22:2 @ ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi

vul@Genesis:22:3 @ igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus

vul@Genesis:22:4 @ die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul

vul@Genesis:22:5 @ dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos

vul@Genesis:22:6 @ tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul

vul@Genesis:22:7 @ dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti

vul@Genesis:22:8 @ dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter

vul@Genesis:22:9 @ veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum

vul@Genesis:22:10 @ extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium

vul@Genesis:22:11 @ et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum

vul@Genesis:22:12 @ dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me

vul@Genesis:22:13 @ levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio

vul@Genesis:22:14 @ appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit

vul@Genesis:22:15 @ vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens

vul@Genesis:22:16 @ per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito

vul@Genesis:22:17 @ benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum

vul@Genesis:22:18 @ et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae

vul@Genesis:22:19 @ reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi

vul@Genesis:22:20 @ his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo

vul@Genesis:22:21 @ Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum

vul@Genesis:22:22 @ et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph

vul@Genesis:22:23 @ ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham

vul@Genesis:22:24 @ concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha

vul@Genesis:23:1 @ vixit autem Sarra centum viginti septem annis

vul@Genesis:23:2 @ et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam

vul@Genesis:23:3 @ cumque surrexisset ab officio funeris locutus est ad filios Heth dicens

vul@Genesis:23:4 @ advena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri vobiscum ut sepeliam mortuum meum

vul@Genesis:23:5 @ responderuntque filii Heth

vul@Genesis:23:6 @ audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum

vul@Genesis:23:7 @ surrexit Abraham et adoravit populum terrae filios videlicet Heth

vul@Genesis:23:8 @ dixitque ad eos si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum audite me et intercedite apud Ephron filium Soor

vul@Genesis:23:9 @ ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri

vul@Genesis:23:10 @ habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicens

vul@Genesis:23:11 @ nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum

vul@Genesis:23:12 @ adoravit Abraham coram populo terrae

vul@Genesis:23:13 @ et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo

vul@Genesis:23:14 @ respondit Ephron

vul@Genesis:23:15 @ domine mi audi terram quam postulas quadringentis argenti siclis valet istud est pretium inter me et te sed quantum est hoc sepeli mortuum tuum

vul@Genesis:23:16 @ quod cum audisset Abraham adpendit pecuniam quam Ephron postulaverat audientibus filiis Heth quadringentos siclos argenti et probati monetae publicae

vul@Genesis:23:17 @ confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum

vul@Genesis:23:18 @ Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius

vul@Genesis:23:19 @ atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan

vul@Genesis:23:20 @ et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth

vul@Genesis:24:1 @ erat autem Abraham senex dierumque multorum et Dominus in cunctis benedixerat ei

vul@Genesis:24:2 @ dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus quae habebat pone manum tuam subter femur meum

vul@Genesis:24:3 @ ut adiurem te per Dominum Deum caeli et terrae ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananeorum inter quos habito

vul@Genesis:24:4 @ sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac

vul@Genesis:24:5 @ respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es

vul@Genesis:24:6 @ dixit Abraham cave nequando reducas illuc filium meum

vul@Genesis:24:7 @ Dominus Deus caeli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae qui locutus est mihi et iuravit dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo

vul@Genesis:24:8 @ sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis iuramento filium tantum meum ne reducas illuc

vul@Genesis:24:9 @ posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi super sermone hoc

vul@Genesis:24:10 @ tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem Nahor

vul@Genesis:24:11 @ cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere eo tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam dixit

vul@Genesis:24:12 @ Domine Deus domini mei Abraham occurre obsecro hodie mihi et fac misericordiam cum domino meo Abraham

vul@Genesis:24:13 @ ecce ego sto propter fontem aquae et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam

vul@Genesis:24:14 @ igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam praeparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo

vul@Genesis:24:15 @ necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchae uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapula

vul@Genesis:24:16 @ puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro descenderat autem ad fontem et impleverat hydriam ac revertebatur

vul@Genesis:24:17 @ occurritque ei servus et ait pauxillum mihi ad sorbendum praebe aquae de hydria tua

vul@Genesis:24:18 @ quae respondit bibe domine mi celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam et dedit ei potum

vul@Genesis:24:19 @ cumque ille bibisset adiecit quin et camelis tuis hauriam aquam donec cuncti bibant

vul@Genesis:24:20 @ effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum ut hauriret aquam et haustam omnibus camelis dedit

vul@Genesis:24:21 @ ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non

vul@Genesis:24:22 @ postquam ergo biberunt cameli protulit vir inaures aureas adpendentes siclos duos et armillas totidem pondo siclorum decem

vul@Genesis:24:23 @ dixitque ad eam cuius es filia indica mihi est in domo patris tui locus ad manendum

vul@Genesis:24:24 @ quae respondit filia Bathuelis sum filii Melchae quem peperit Nahor

vul@Genesis:24:25 @ et addidit dicens palearum quoque et faeni plurimum est apud nos et locus spatiosus ad manendum

vul@Genesis:24:26 @ inclinavit se homo et adoravit Dominum

vul@Genesis:24:27 @ dicens benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto me itinere perduxit in domum fratris domini mei

vul@Genesis:24:28 @ cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae omnia quae audierat

vul@Genesis:24:29 @ habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinus egressus est ad hominem ubi erat fons

vul@Genesis:24:30 @ cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae et audisset cuncta verba referentis haec locutus est mihi homo venit ad virum qui stabat iuxta camelos et propter fontem aquae

vul@Genesis:24:31 @ dixitque ad eum ingredere benedicte Domini cur foris stas praeparavi domum et locum camelis

vul@Genesis:24:32 @ et introduxit eum hospitium ac destravit camelos deditque paleas et faenum et aquam ad lavandos pedes camelorum et virorum qui venerant cum eo

vul@Genesis:24:33 @ et adpositus est in conspectu eius panis qui ait non comedam donec loquar sermones meos respondit ei loquere

vul@Genesis:24:34 @ at ille servus inquit Abraham sum

vul@Genesis:24:35 @ et Dominus benedixit domino meo valde magnificatusque est et dedit ei oves et boves argentum et aurum servos et ancillas camelos et asinos

vul@Genesis:24:36 @ et peperit Sarra uxor domini mei filium domino meo in senectute sua deditque illi omnia quae habuerat

vul@Genesis:24:37 @ et adiuravit me dominus meus dicens non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananeorum in quorum terra habito

vul@Genesis:24:38 @ sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea accipies uxorem filio meo

vul@Genesis:24:39 @ ego vero respondi domino meo quid si noluerit venire mecum mulier

vul@Genesis:24:40 @ Dominus ait in cuius conspectu ambulo mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris mei

vul@Genesis:24:41 @ innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos meos et non dederint tibi

vul@Genesis:24:42 @ veni ergo hodie ad fontem et dixi Domine Deus domini mei Abraham si direxisti viam meam in qua nunc ambulo

vul@Genesis:24:43 @ ecce sto iuxta fontem aquae et virgo quae egredietur ad hauriendam aquam audierit a me da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua

vul@Genesis:24:44 @ et dixerit mihi et tu bibe et camelis tuis hauriam ipsa est mulier quam praeparavit Dominus filio domini mei

vul@Genesis:24:45 @ dum haec mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens cum hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem et hausit aquam et aio ad eam da mihi paululum bibere

vul@Genesis:24:46 @ quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu bibe et camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos

vul@Genesis:24:47 @ interrogavique eam et dixi cuius es filia quae respondit filia Bathuelis sum filii Nahor quem peperit illi Melcha suspendi itaque inaures ad ornandam faciem eius et armillas posui in manibus

vul@Genesis:24:48 @ pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius

vul@Genesis:24:49 @ quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo indicate mihi sin autem aliud placet et hoc dicite ut vadam ad dextram sive ad sinistram

vul@Genesis:24:50 @ responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo non possumus extra placitum eius quicquam aliud tecum loqui

vul@Genesis:24:51 @ en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini tui sicut locutus est Dominus

vul@Genesis:24:52 @ quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum

vul@Genesis:24:53 @ prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea Rebeccae pro munere fratribus quoque eius et matri dona obtulit

vul@Genesis:24:54 @ initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam ad dominum meum

vul@Genesis:24:55 @ responderunt fratres eius et mater maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur

vul@Genesis:24:56 @ nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad dominum meum

vul@Genesis:24:57 @ dixerunt vocemus puellam et quaeramus ipsius voluntatem

vul@Genesis:24:58 @ cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine isto quae ait vadam

vul@Genesis:24:59 @ dimiserunt ergo eam et nutricem illius servumque Abraham et comites eius

vul@Genesis:24:60 @ inprecantes prospera sorori suae atque dicentes soror nostra es crescas in mille milia et possideat semen tuum portas inimicorum suorum

vul@Genesis:24:61 @ igitur Rebecca et puellae illius ascensis camelis secutae sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suum

vul@Genesis:24:62 @ eo tempore Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum cuius nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra australi

vul@Genesis:24:63 @ et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata iam die cumque levasset oculos vidit camelos venientes procul

vul@Genesis:24:64 @ Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de camelo

vul@Genesis:24:65 @ et ait ad puerum quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis dixit ei ipse est dominus meus at illa tollens cito pallium operuit se

vul@Genesis:24:66 @ servus autem cuncta quae gesserat narravit Isaac

vul@Genesis:24:67 @ qui introduxit eam in tabernaculum Sarrae matris suae et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret

vul@Genesis:25:1 @ Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram

vul@Genesis:25:2 @ quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian et Iesboch et Sue

vul@Genesis:25:3 @ Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim

vul@Genesis:25:4 @ at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae

vul@Genesis:25:5 @ deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac

vul@Genesis:25:6 @ filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem

vul@Genesis:25:7 @ fuerunt autem dies vitae eius centum septuaginta quinque anni

vul@Genesis:25:8 @ et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum

vul@Genesis:25:9 @ et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre

vul@Genesis:25:10 @ quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor eius

vul@Genesis:25:11 @ et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis

vul@Genesis:25:12 @ hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae

vul@Genesis:25:13 @ et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam

vul@Genesis:25:14 @ Masma quoque et Duma et Massa

vul@Genesis:25:15 @ Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma

vul@Genesis:25:16 @ isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et oppida eorum duodecim principes tribuum suarum

vul@Genesis:25:17 @ anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suum

vul@Genesis:25:18 @ habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit

vul@Genesis:25:19 @ hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac

vul@Genesis:25:20 @ qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban

vul@Genesis:25:21 @ deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae

vul@Genesis:25:22 @ sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum

vul@Genesis:25:23 @ qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et maior minori serviet

vul@Genesis:25:24 @ iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt

vul@Genesis:25:25 @ qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob

vul@Genesis:25:26 @ sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli

vul@Genesis:25:27 @ quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis

vul@Genesis:25:28 @ Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Iacob

vul@Genesis:25:29 @ coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassus

vul@Genesis:25:30 @ ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est nomen eius Edom

vul@Genesis:25:31 @ cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua

vul@Genesis:25:32 @ ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita

vul@Genesis:25:33 @ ait Iacob iura ergo mihi iuravit Esau et vendidit primogenita

vul@Genesis:25:34 @ et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset

vul@Genesis:26:1 @ orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara

vul@Genesis:26:2 @ apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Aegyptum sed quiesce in terra quam dixero tibi

vul@Genesis:26:3 @ et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo

vul@Genesis:26:4 @ et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae

vul@Genesis:26:5 @ eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et caerimonias legesque servaverit

vul@Genesis:26:6 @ mansit itaque Isaac in Geraris

vul@Genesis:26:7 @ qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem

vul@Genesis:26:8 @ cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua

vul@Genesis:26:9 @ et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter eam

vul@Genesis:26:10 @ dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum praecepitque omni populo dicens

vul@Genesis:26:11 @ qui tetigerit hominis huius uxorem morte morietur

vul@Genesis:26:12 @ seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei Dominus

vul@Genesis:26:13 @ et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus est

vul@Genesis:26:14 @ habuit quoque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum ob haec invidentes ei Palestini

vul@Genesis:26:15 @ omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo

vul@Genesis:26:16 @ in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde

vul@Genesis:26:17 @ et ille discedens veniret ad torrentem Gerarae habitaretque ibi

vul@Genesis:26:18 @ rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham et quos illo mortuo olim obstruxerant Philisthim appellavitque eos hisdem nominibus quibus ante pater vocaverat

vul@Genesis:26:19 @ foderunt in torrente et reppererunt aquam vivam

vul@Genesis:26:20 @ sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam

vul@Genesis:26:21 @ foderunt et alium et pro illo quoque rixati sunt appellavitque eum Inimicitias

vul@Genesis:26:22 @ profectus inde fodit alium puteum pro quo non contenderunt itaque vocavit nomen illius Latitudo dicens nunc dilatavit nos Dominus et fecit crescere super terram

vul@Genesis:26:23 @ ascendit autem ex illo loco in Bersabee

vul@Genesis:26:24 @ ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham

vul@Genesis:26:25 @ itaque aedificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit tabernaculum praecepitque servis suis ut foderent puteum

vul@Genesis:26:26 @ ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech et Ochozath amicus illius et Fichol dux militum

vul@Genesis:26:27 @ locutus est eis Isaac quid venistis ad me hominem quem odistis et expulistis a vobis

vul@Genesis:26:28 @ qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco nunc diximus sit iuramentum inter nos et ineamus foedus

vul@Genesis:26:29 @ ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini

vul@Genesis:26:30 @ fecit ergo eis convivium et post cibum et potum

vul@Genesis:26:31 @ surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum

vul@Genesis:26:32 @ ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquam

vul@Genesis:26:33 @ unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in praesentem diem

vul@Genesis:26:34 @ Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthei et Basemath filiam Helon eiusdem loci

vul@Genesis:26:35 @ quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae

vul@Genesis:27:1 @ senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi qui respondit adsum

vul@Genesis:27:2 @ cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis meae

vul@Genesis:27:3 @ sume arma tua faretram et arcum et egredere foras cumque venatu aliquid adprehenderis

vul@Genesis:27:4 @ fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar

vul@Genesis:27:5 @ quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut iussionem patris expleret

vul@Genesis:27:6 @ dixit filio suo Iacob audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei

vul@Genesis:27:7 @ adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et benedicam tibi coram Domino antequam moriar

vul@Genesis:27:8 @ nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meis

vul@Genesis:27:9 @ et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur

vul@Genesis:27:10 @ quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur

vul@Genesis:27:11 @ cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis

vul@Genesis:27:12 @ si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro benedictione

vul@Genesis:27:13 @ ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi vocem meam et perge adferque quae dixi

vul@Genesis:27:14 @ abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius

vul@Genesis:27:15 @ et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eum

vul@Genesis:27:16 @ pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit

vul@Genesis:27:17 @ dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit

vul@Genesis:27:18 @ quibus inlatis dixit pater mi et ille respondit audio quis tu es fili mi

vul@Genesis:27:19 @ dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut praecepisti mihi surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua

vul@Genesis:27:20 @ rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam

vul@Genesis:27:21 @ dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non

vul@Genesis:27:22 @ accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau

vul@Genesis:27:23 @ et non cognovit eum quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant benedicens ergo illi

vul@Genesis:27:24 @ ait tu es filius meus Esau respondit ego sum

vul@Genesis:27:25 @ at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi ut benedicat tibi anima mea quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum quo hausto

vul@Genesis:27:26 @ dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi

vul@Genesis:27:27 @ accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus

vul@Genesis:27:28 @ det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini

vul@Genesis:27:29 @ et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuae qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur

vul@Genesis:27:30 @ vix Isaac sermonem impleverat et egresso Iacob foras venit Esau

vul@Genesis:27:31 @ coctosque de venatione cibos intulit patri dicens surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua

vul@Genesis:27:32 @ dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum primogenitus filius tuus Esau

vul@Genesis:27:33 @ expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus

vul@Genesis:27:34 @ auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et consternatus ait benedic etiam mihi pater mi

vul@Genesis:27:35 @ qui ait venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam

vul@Genesis:27:36 @ at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionem

vul@Genesis:27:37 @ respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post haec fili mi ultra quid faciam

vul@Genesis:27:38 @ cui Esau num unam inquit tantum benedictionem habes pater mihi quoque obsecro ut benedicas cumque heiulatu magno fleret

vul@Genesis:27:39 @ motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terrae et in rore caeli desuper

vul@Genesis:27:40 @ erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis

vul@Genesis:27:41 @ oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Iacob fratrem meum

vul@Genesis:27:42 @ nuntiata sunt haec Rebeccae quae mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te

vul@Genesis:27:43 @ nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran

vul@Genesis:27:44 @ habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tui

vul@Genesis:27:45 @ et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum quae fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una die

vul@Genesis:27:46 @ dixit quoque Rebecca ad Isaac taedet me vitae meae propter filias Heth si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae nolo vivere

vul@Genesis:28:1 @ vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit praecepitque ei dicens noli accipere coniugem de genere Chanaan

vul@Genesis:28:2 @ sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriae ad domum Bathuel patrem matris tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui

vul@Genesis:28:3 @ Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum

vul@Genesis:28:4 @ et det tibi benedictiones Abraham et semini tuo post te ut possideas terram peregrinationis tuae quam pollicitus est avo tuo

vul@Genesis:28:5 @ cumque dimisisset eum Isaac profectus venit in Mesopotamiam Syriae ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebeccae matris suae

vul@Genesis:28:6 @ videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in Mesopotamiam Syriae ut inde uxorem duceret et quod post benedictionem praecepisset ei dicens non accipies coniugem de filiabus Chanaan

vul@Genesis:28:7 @ quodque oboediens Iacob parentibus isset in Syriam

vul@Genesis:28:8 @ probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus

vul@Genesis:28:9 @ ivit ad Ismahelem et duxit uxorem absque his quas prius habebat Maeleth filiam Ismahel filii Abraham sororem Nabaioth

vul@Genesis:28:10 @ igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Haran

vul@Genesis:28:11 @ cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum tulit de lapidibus qui iacebant et subponens capiti suo dormivit in eodem loco

vul@Genesis:28:12 @ viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam

vul@Genesis:28:13 @ et Dominum innixum scalae dicentem sibi ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo

vul@Genesis:28:14 @ eritque germen tuum quasi pulvis terrae dilataberis ad occidentem et orientem septentrionem et meridiem et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae

vul@Genesis:28:15 @ et ero custos tuus quocumque perrexeris et reducam te in terram hanc nec dimittam nisi conplevero universa quae dixi

vul@Genesis:28:16 @ cumque evigilasset Iacob de somno ait vere Dominus est in loco isto et ego nesciebam

vul@Genesis:28:17 @ pavensque quam terribilis inquit est locus iste non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli

vul@Genesis:28:18 @ surgens ergo mane tulit lapidem quem subposuerat capiti suo et erexit in titulum fundens oleum desuper

vul@Genesis:28:19 @ appellavitque nomen urbis Bethel quae prius Luza vocabatur

vul@Genesis:28:20 @ vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem ad induendum

vul@Genesis:28:21 @ reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus in Deum

vul@Genesis:28:22 @ et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei cunctorumque quae dederis mihi decimas offeram tibi

vul@Genesis:29:1 @ profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem

vul@Genesis:29:2 @ et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur

vul@Genesis:29:3 @ morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent

vul@Genesis:29:4 @ dixitque ad pastores fratres unde estis qui responderunt de Haran

vul@Genesis:29:5 @ quos interrogans numquid ait nostis Laban filium Nahor dixerunt novimus

vul@Genesis:29:6 @ sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo

vul@Genesis:29:7 @ dixitque Iacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite

vul@Genesis:29:8 @ qui responderunt non possumus donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges

vul@Genesis:29:9 @ adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat

vul@Genesis:29:10 @ quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam ovesque Laban avunculi sui amovit lapidem quo puteus claudebatur

vul@Genesis:29:11 @ et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit

vul@Genesis:29:12 @ et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae at illa festinans nuntiavit patri suo

vul@Genesis:29:13 @ qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris

vul@Genesis:29:14 @ respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius

vul@Genesis:29:15 @ dixit ei num quia frater meus es gratis servies mihi dic quid mercedis accipias

vul@Genesis:29:16 @ habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel

vul@Genesis:29:17 @ sed Lia lippis erat oculis Rahel decora facie et venusto aspectu

vul@Genesis:29:18 @ quam diligens Iacob ait serviam tibi pro Rahel filia tua minore septem annis

vul@Genesis:29:19 @ respondit Laban melius est ut tibi eam dem quam viro alteri mane apud me

vul@Genesis:29:20 @ servivit igitur Iacob pro Rahel septem annis et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine

vul@Genesis:29:21 @ dixitque ad Laban da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam

vul@Genesis:29:22 @ qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium fecit nuptias

vul@Genesis:29:23 @ et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum

vul@Genesis:29:24 @ dans ancillam filiae Zelpham nomine ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam

vul@Genesis:29:25 @ et dixit ad socerum quid est quod facere voluisti nonne pro Rahel servivi tibi quare inposuisti mihi

vul@Genesis:29:26 @ respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias

vul@Genesis:29:27 @ imple ebdomadem dierum huius copulae et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis

vul@Genesis:29:28 @ adquievit placito et ebdomade transacta Rahel duxit uxorem

vul@Genesis:29:29 @ cui pater servam Balam dederat

vul@Genesis:29:30 @ tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis

vul@Genesis:29:31 @ videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius sorore sterili permanente

vul@Genesis:29:32 @ quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus

vul@Genesis:29:33 @ rursumque concepit et peperit filium et ait quoniam audivit Dominus haberi me contemptui dedit etiam istum mihi vocavitque nomen illius Symeon

vul@Genesis:29:34 @ concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi

vul@Genesis:29:35 @ quarto concepit et peperit filium et ait modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam cessavitque parere

vul@Genesis:30:1 @ cernens autem Rahel quod infecunda esset invidit sorori et ait marito suo da mihi liberos alioquin moriar

vul@Genesis:30:2 @ cui iratus respondit Iacob num pro Deo ego sum qui privavit te fructu ventris tui

vul@Genesis:30:3 @ at illa habeo inquit famulam Balam ingredere ad eam ut pariat super genua mea et habeam ex ea filios

vul@Genesis:30:4 @ deditque illi Balam in coniugium quae

vul@Genesis:30:5 @ ingresso ad se viro concepit et peperit filium

vul@Genesis:30:6 @ dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem meam dans mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan

vul@Genesis:30:7 @ rursumque Bala concipiens peperit alterum

vul@Genesis:30:8 @ pro quo ait Rahel conparavit me Deus cum sorore mea et invalui vocavitque eum Nepthalim

vul@Genesis:30:9 @ sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam marito tradidit

vul@Genesis:30:10 @ qua post conceptum edente filium

vul@Genesis:30:11 @ dixit feliciter et idcirco vocavit nomen eius Gad

vul@Genesis:30:12 @ peperit quoque Zelpha alterum

vul@Genesis:30:13 @ dixitque Lia hoc pro beatitudine mea beatam quippe me dicent mulieres propterea appellavit eum Aser

vul@Genesis:30:14 @ egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro repperit mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da mihi partem de mandragoris filii tui

vul@Genesis:30:15 @ illa respondit parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Rahel dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui

vul@Genesis:30:16 @ redeuntique ad vesperam de agro Iacob egressa est in occursum Lia et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illa

vul@Genesis:30:17 @ et exaudivit Deus preces eius concepitque et peperit filium quintum

vul@Genesis:30:18 @ et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo appellavitque nomen illius Isachar

vul@Genesis:30:19 @ rursum Lia concipiens peperit sextum filium

vul@Genesis:30:20 @ et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco appellavit nomen eius Zabulon

vul@Genesis:30:21 @ post quem peperit filiam nomine Dinam

vul@Genesis:30:22 @ recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit vulvam illius

vul@Genesis:30:23 @ quae concepit et peperit filium dicens abstulit Deus obprobrium meum

vul@Genesis:30:24 @ et vocavit nomen illius Ioseph dicens addat mihi Dominus filium alterum

vul@Genesis:30:25 @ nato autem Ioseph dixit Iacob socero suo dimitte me ut revertar in patriam et ad terram meam

vul@Genesis:30:26 @ da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut abeam tu nosti servitutem qua servivi tibi

vul@Genesis:30:27 @ ait ei Laban inveniam gratiam in conspectu tuo experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te

vul@Genesis:30:28 @ constitue mercedem tuam quam dem tibi

vul@Genesis:30:29 @ at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et quanta in manibus meis fuerit possessio tua

vul@Genesis:30:30 @ modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es benedixitque tibi Dominus ad introitum meum iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meae

vul@Genesis:30:31 @ dixitque Laban quid dabo tibi at ille ait nihil volo sed si feceris quod postulo iterum pascam et custodiam pecora tua

vul@Genesis:30:32 @ gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et sparso vellere et quodcumque furvum et maculosum variumque fuerit tam in ovibus quam in capris erit merces mea

vul@Genesis:30:33 @ respondebitque mihi cras iustitia mea quando placiti tempus advenerit coram te et omnia quae non fuerint varia et maculosa et furva tam in ovibus quam in capris furti me arguent

vul@Genesis:30:34 @ dixit Laban gratum habeo quod petis

vul@Genesis:30:35 @ et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque maculosos cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorum

vul@Genesis:30:36 @ et posuit spatium itineris inter se et generum dierum trium qui pascebat reliquos greges eius

vul@Genesis:30:37 @ tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis ex parte decorticavit eas detractisque corticibus in his quae spoliata fuerant candor apparuit illa vero quae integra erant viridia permanserunt atque in hunc modum color effectus est varius

vul@Genesis:30:38 @ posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent

vul@Genesis:30:39 @ factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore respersa

vul@Genesis:30:40 @ divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos arietum erant autem alba quaeque et nigra Laban cetera vero Iacob separatis inter se gregibus

vul@Genesis:30:41 @ igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum contemplatione conciperent

vul@Genesis:30:42 @ quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat eas factaque sunt ea quae erant serotina Laban et quae primi temporis Iacob

vul@Genesis:30:43 @ ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos ancillas et servos camelos et asinos

vul@Genesis:31:1 @ postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Iacob omnia quae fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus

vul@Genesis:31:2 @ animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius

vul@Genesis:31:3 @ maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum

vul@Genesis:31:4 @ misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges

vul@Genesis:31:5 @ dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum

vul@Genesis:31:6 @ et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro

vul@Genesis:31:7 @ sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi

vul@Genesis:31:8 @ si quando dixit variae erunt mercedes tuae pariebant omnes oves varios fetus quando vero e contrario ait alba quaeque accipies pro mercede omnes greges alba pepererunt

vul@Genesis:31:9 @ tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi

vul@Genesis:31:10 @ postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum

vul@Genesis:31:11 @ dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi adsum

vul@Genesis:31:12 @ qui ait leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas varios respersos atque maculosos vidi enim omnia quae fecit tibi Laban

vul@Genesis:31:13 @ ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae

vul@Genesis:31:14 @ responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri

vul@Genesis:31:15 @ nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrum

vul@Genesis:31:16 @ sed Deus tulit opes patris nostri et nobis eas tradidit ac filiis nostris unde omnia quae praecepit fac

vul@Genesis:31:17 @ surrexit itaque Iacob et inpositis liberis et coniugibus suis super camelos abiit

vul@Genesis:31:18 @ tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan

vul@Genesis:31:19 @ eo tempore Laban ierat ad tondendas oves et Rahel furata est idola patris sui

vul@Genesis:31:20 @ noluitque Iacob confiteri socero quod fugeret

vul@Genesis:31:21 @ cumque abisset tam ipse quam omnia quae iuris eius erant et amne transmisso pergeret contra montem Galaad

vul@Genesis:31:22 @ nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob

vul@Genesis:31:23 @ qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad

vul@Genesis:31:24 @ viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob

vul@Genesis:31:25 @ iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium

vul@Genesis:31:26 @ et dixit ad Iacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio

vul@Genesis:31:27 @ cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara

vul@Genesis:31:28 @ non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc

vul@Genesis:31:29 @ valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Iacob quicquam durius

vul@Genesis:31:30 @ esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos

vul@Genesis:31:31 @ respondit Iacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas

vul@Genesis:31:32 @ quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer haec dicens ignorabat quod Rahel furata esset idola

vul@Genesis:31:33 @ ingressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Liae et utriusque famulae non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis

vul@Genesis:31:34 @ illa festinans abscondit idola subter stramen cameli et sedit desuper scrutantique omne tentorium et nihil invenienti

vul@Genesis:31:35 @ ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quaerentis est

vul@Genesis:31:36 @ tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me

vul@Genesis:31:37 @ et scrutatus es omnem supellectilem meam quid invenisti de cuncta substantia domus tuae pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis et iudicent inter me et te

vul@Genesis:31:38 @ idcirco viginti annis fui tecum oves tuae et caprae steriles non fuerunt arietes gregis tui non comedi

vul@Genesis:31:39 @ nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas

vul@Genesis:31:40 @ die noctuque aestu urebar et gelu fugiebat somnus ab oculis meis

vul@Genesis:31:41 @ sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus

vul@Genesis:31:42 @ nisi Deus patris mei Abraham et Timor Isaac adfuisset mihi forsitan modo nudum me dimisisses adflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et arguit te heri

vul@Genesis:31:43 @ respondit ei Laban filiae et filii et greges tui et omnia quae cernis mea sunt quid possum facere filiis et nepotibus meis

vul@Genesis:31:44 @ veni ergo et ineamus foedus ut sit testimonium inter me et te

vul@Genesis:31:45 @ tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum

vul@Genesis:31:46 @ dixitque fratribus suis adferte lapides qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque super eum

vul@Genesis:31:47 @ quem vocavit Laban tumulus Testis et Iacob acervum Testimonii uterque iuxta proprietatem linguae suae

vul@Genesis:31:48 @ dixitque Laban tumulus iste testis erit inter me et te hodie et idcirco appellatum est nomen eius Galaad id est tumulus Testis

vul@Genesis:31:49 @ intueatur Dominus et iudicet inter nos quando recesserimus a nobis

vul@Genesis:31:50 @ si adflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas nullus sermonis nostri testis est absque Deo qui praesens respicit

vul@Genesis:31:51 @ dixitque rursus ad Iacob en tumulus hic et lapis quem erexi inter me et te

vul@Genesis:31:52 @ testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans

vul@Genesis:31:53 @ Deus Abraham et Deus Nahor iudicet inter nos Deus patris eorum iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac

vul@Genesis:31:54 @ immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi

vul@Genesis:31:55 @ Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suum

vul@Genesis:32:1 @ Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli Dei

vul@Genesis:32:2 @ quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra

vul@Genesis:32:3 @ misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom

vul@Genesis:32:4 @ praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem

vul@Genesis:32:5 @ habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo

vul@Genesis:32:6 @ reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris

vul@Genesis:32:7 @ timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas

vul@Genesis:32:8 @ dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quae reliqua est salvabitur

vul@Genesis:32:9 @ dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi

vul@Genesis:32:10 @ minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior

vul@Genesis:32:11 @ erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis

vul@Genesis:32:12 @ tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest

vul@Genesis:32:13 @ cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae habebat munera Esau fratri suo

vul@Genesis:32:14 @ capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti

vul@Genesis:32:15 @ camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem

vul@Genesis:32:16 @ et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem

vul@Genesis:32:17 @ et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequeris

vul@Genesis:32:18 @ respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit

vul@Genesis:32:19 @ similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum

vul@Genesis:32:20 @ et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi

vul@Genesis:32:21 @ praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in Castris

vul@Genesis:32:22 @ cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc

vul@Genesis:32:23 @ transductisque omnibus quae ad se pertinebant

vul@Genesis:32:24 @ remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane

vul@Genesis:32:25 @ qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit

vul@Genesis:32:26 @ dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi

vul@Genesis:32:27 @ ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob

vul@Genesis:32:28 @ at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis

vul@Genesis:32:29 @ interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco

vul@Genesis:32:30 @ vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea

vul@Genesis:32:31 @ ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede

vul@Genesis:32:32 @ quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstipuerit

vul@Genesis:33:1 @ levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularum

vul@Genesis:33:2 @ et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph novissimos

vul@Genesis:33:3 @ et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater eius

vul@Genesis:33:4 @ currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit

vul@Genesis:33:5 @ levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo

vul@Genesis:33:6 @ et adpropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt

vul@Genesis:33:7 @ accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Ioseph et Rahel adoraverunt

vul@Genesis:33:8 @ quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo

vul@Genesis:33:9 @ et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi

vul@Genesis:33:10 @ dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius

vul@Genesis:33:11 @ et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens

vul@Genesis:33:12 @ ait gradiamur simul eroque socius itineris tui

vul@Genesis:33:13 @ dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges

vul@Genesis:33:14 @ praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir

vul@Genesis:33:15 @ respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei

vul@Genesis:33:16 @ reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir

vul@Genesis:33:17 @ et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula

vul@Genesis:33:18 @ transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et habitavit iuxta oppidum

vul@Genesis:33:19 @ emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis

vul@Genesis:33:20 @ et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israhel

vul@Genesis:34:1 @ egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius

vul@Genesis:34:2 @ quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem

vul@Genesis:34:3 @ et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis delinivit

vul@Genesis:34:4 @ et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugem

vul@Genesis:34:5 @ quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent

vul@Genesis:34:6 @ egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob

vul@Genesis:34:7 @ ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset

vul@Genesis:34:8 @ locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae date eam illi uxorem

vul@Genesis:34:9 @ et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite

vul@Genesis:34:10 @ et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eam

vul@Genesis:34:11 @ sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis dabo

vul@Genesis:34:12 @ augete dotem munera postulate libens tribuam quod petieritis tantum date mihi puellam hanc uxorem

vul@Genesis:34:13 @ responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes ob stuprum sororis

vul@Genesis:34:14 @ non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos

vul@Genesis:34:15 @ sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omne masculini sexus

vul@Genesis:34:16 @ tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus

vul@Genesis:34:17 @ sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et recedemus

vul@Genesis:34:18 @ placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius

vul@Genesis:34:19 @ nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui

vul@Genesis:34:20 @ ingressique portam urbis locuti sunt populo

vul@Genesis:34:21 @ viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quae spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus

vul@Genesis:34:22 @ unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes

vul@Genesis:34:23 @ et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populum

vul@Genesis:34:24 @ adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus

vul@Genesis:34:25 @ et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis

vul@Genesis:34:26 @ Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem sororem suam

vul@Genesis:34:27 @ quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri

vul@Genesis:34:28 @ oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant

vul@Genesis:34:29 @ parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas

vul@Genesis:34:30 @ quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea

vul@Genesis:34:31 @ responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra

vul@Genesis:35:1 @ interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum

vul@Genesis:35:2 @ Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra

vul@Genesis:35:3 @ surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei

vul@Genesis:35:4 @ dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quae erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quae est post urbem Sychem

vul@Genesis:35:5 @ cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes

vul@Genesis:35:6 @ venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo

vul@Genesis:35:7 @ aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum

vul@Genesis:35:8 @ eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus

vul@Genesis:35:9 @ apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriae benedixitque ei

vul@Genesis:35:10 @ dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et appellavit eum Israhel

vul@Genesis:35:11 @ dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur

vul@Genesis:35:12 @ terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini tuo post te

vul@Genesis:35:13 @ et recessit ab eo

vul@Genesis:35:14 @ ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum

vul@Genesis:35:15 @ vocansque nomen loci Bethel

vul@Genesis:35:16 @ egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Efratham in qua cum parturiret Rahel

vul@Genesis:35:17 @ ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium

vul@Genesis:35:18 @ egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae

vul@Genesis:35:19 @ mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est Bethleem

vul@Genesis:35:20 @ erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem

vul@Genesis:35:21 @ egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis

vul@Genesis:35:22 @ cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Iacob duodecim

vul@Genesis:35:23 @ filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon

vul@Genesis:35:24 @ filii Rahel Ioseph et Beniamin

vul@Genesis:35:25 @ filii Balae ancillae Rahelis Dan et Nepthalim

vul@Genesis:35:26 @ filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriae

vul@Genesis:35:27 @ venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac

vul@Genesis:35:28 @ et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorum

vul@Genesis:35:29 @ consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui

vul@Genesis:36:1 @ hae sunt autem generationes Esau ipse est Edom

vul@Genesis:36:2 @ Esau accepit uxores de filiabus Chanaan Ada filiam Elom Hetthei et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Evei

vul@Genesis:36:3 @ Basemath quoque filiam Ismahel sororem Nabaioth

vul@Genesis:36:4 @ peperit autem Ada Eliphaz Basemath genuit Rauhel

vul@Genesis:36:5 @ Oolibama edidit Hieus et Hielom et Core hii filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan

vul@Genesis:36:6 @ tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suae et substantiam et pecora et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Iacob

vul@Genesis:36:7 @ divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum

vul@Genesis:36:8 @ habitavitque Esau in monte Seir ipse est Edom

vul@Genesis:36:9 @ hae sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir

vul@Genesis:36:10 @ et haec nomina filiorum eius Eliphaz filius Ada uxoris Esau Rauhel quoque filius Basemath uxoris eius

vul@Genesis:36:11 @ fueruntque filii Eliphaz Theman Omar Sephu et Gatham et Cenez

vul@Genesis:36:12 @ erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau quae peperit ei Amalech hii sunt filii Adae uxoris Esau

vul@Genesis:36:13 @ filii autem Rauhel Naath et Zara Semma et Meza hii filii Basemath uxoris Esau

vul@Genesis:36:14 @ isti quoque erant filii Oolibama filiae Ana filiae Sebeon uxoris Esau quos genuit ei Hieus et Hielom et Core

vul@Genesis:36:15 @ hii duces filiorum Esau filii Eliphaz primogeniti Esau dux Theman dux Omar dux Sephu dux Cenez

vul@Genesis:36:16 @ dux Core dux Gatham dux Amalech hii filii Eliphaz in terra Edom et hii filii Adae

vul@Genesis:36:17 @ hii quoque filii Rauhel filii Esau dux Naath dux Zara dux Semma dux Meza hii duces Rauhel in terra Edom isti filii Basemath uxoris Esau

vul@Genesis:36:18 @ hii autem filii Oolibama uxoris Esau dux Hieus dux Hielom dux Core hii duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau

vul@Genesis:36:19 @ isti filii Esau et hii duces eorum ipse est Edom

vul@Genesis:36:20 @ isti filii Seir Horrei habitatores terrae Lotham et Sobal et Sebeon et Anan

vul@Genesis:36:21 @ Dison et Eser et Disan hii duces Horrei filii Seir in terra Edom

vul@Genesis:36:22 @ facti sunt autem filii Lotham Horrei et Heman erat autem soror Lotham Thamna

vul@Genesis:36:23 @ et isti filii Sobal Alvam et Maneeth et Hebal Sephi et Onam

vul@Genesis:36:24 @ et hii filii Sebeon Ahaia et Anam iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris sui

vul@Genesis:36:25 @ habuitque filium Disan et filiam Oolibama

vul@Genesis:36:26 @ et isti filii Disan Amdan et Esban et Iethran et Charan

vul@Genesis:36:27 @ hii quoque filii Eser Balaan et Zevan et Acham

vul@Genesis:36:28 @ habuit autem filios Disan Hus et Aran

vul@Genesis:36:29 @ isti duces Horreorum dux Lothan dux Sobal dux Sebeon dux Ana

vul@Genesis:36:30 @ dux Dison dux Eser dux Disan isti duces Horreorum qui imperaverunt in terra Seir

vul@Genesis:36:31 @ reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israhel fuerunt hii

vul@Genesis:36:32 @ Bale filius Beor nomenque urbis eius Denaba

vul@Genesis:36:33 @ mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra

vul@Genesis:36:34 @ cumque mortuus esset Iobab regnavit pro eo Husan de terra Themanorum

vul@Genesis:36:35 @ hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi qui percussit Madian in regione Moab et nomen urbis eius Ahuith

vul@Genesis:36:36 @ cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de Maserecha

vul@Genesis:36:37 @ hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth

vul@Genesis:36:38 @ cumque et hic obisset successit in regnum Baalanam filius Achobor

vul@Genesis:36:39 @ isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque urbis eius Phau et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiae Mizaab

vul@Genesis:36:40 @ haec ergo nomina Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis dux Thamna dux Alva dux Ietheth

vul@Genesis:36:41 @ dux Oolibama dux Ela dux Phinon

vul@Genesis:36:42 @ dux Cenez dux Theman dux Mabsar

vul@Genesis:36:43 @ dux Mabdiel dux Iram hii duces Edom habitantes in terra imperii sui ipse est Esau pater Idumeorum

vul@Genesis:37:1 @ habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua peregrinatus est pater suus

vul@Genesis:37:2 @ et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo

vul@Genesis:37:3 @ Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam

vul@Genesis:37:4 @ videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui

vul@Genesis:37:5 @ accidit quoque ut visum somnium referret fratribus quae causa maioris odii seminarium fuit

vul@Genesis:37:6 @ dixitque ad eos audite somnium meum quod vidi

vul@Genesis:37:7 @ putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum

vul@Genesis:37:8 @ responderunt fratres eius numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tuae haec ergo causa somniorum atque sermonum invidiae et odii fomitem ministravit

vul@Genesis:37:9 @ aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me

vul@Genesis:37:10 @ quod cum patri suo et fratribus rettulisset increpavit eum pater et dixit quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego et mater tua et fratres adorabimus te super terram

vul@Genesis:37:11 @ invidebant igitur ei fratres sui pater vero rem tacitus considerabat

vul@Genesis:37:12 @ cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sychem

vul@Genesis:37:13 @ dixit ad eum Israhel fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad eos quo respondente

vul@Genesis:37:14 @ praesto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in Sychem

vul@Genesis:37:15 @ invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret

vul@Genesis:37:16 @ at ille respondit fratres meos quaero indica mihi ubi pascant greges

vul@Genesis:37:17 @ dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes eamus in Dothain perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain

vul@Genesis:37:18 @ qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos cogitaverunt illum occidere

vul@Genesis:37:19 @ et mutuo loquebantur ecce somniator venit

vul@Genesis:37:20 @ venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua

vul@Genesis:37:21 @ audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat

vul@Genesis:37:22 @ non interficiamus animam eius nec effundatis sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo

vul@Genesis:37:23 @ confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica talari et polymita

vul@Genesis:37:24 @ miseruntque in cisternam quae non habebat aquam

vul@Genesis:37:25 @ et sedentes ut comederent panem viderunt viatores Ismahelitas venire de Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten in Aegyptum

vul@Genesis:37:26 @ dixit ergo Iudas fratribus suis quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius

vul@Genesis:37:27 @ melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostrae non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus eius

vul@Genesis:37:28 @ et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes eum de cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui duxerunt eum in Aegyptum

vul@Genesis:37:29 @ reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum

vul@Genesis:37:30 @ et scissis vestibus pergens ad fratres ait puer non conparet et ego quo ibo

vul@Genesis:37:31 @ tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem hedi quem occiderant tinxerunt

vul@Genesis:37:32 @ mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an non

vul@Genesis:37:33 @ quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera pessima comedit eum bestia devoravit Ioseph

vul@Genesis:37:34 @ scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium multo tempore

vul@Genesis:37:35 @ congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in infernum et illo perseverante in fletu

vul@Genesis:37:36 @ Madianei vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphar eunucho Pharaonis magistro militiae

vul@Genesis:38:1 @ eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum odollamitem nomine Hiram

vul@Genesis:38:2 @ viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae et uxore accepta ingressus est ad eam

vul@Genesis:38:3 @ quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her

vul@Genesis:38:4 @ rursum concepto fetu natum filium nominavit Onam

vul@Genesis:38:5 @ tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere ultra cessavit

vul@Genesis:38:6 @ dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar

vul@Genesis:38:7 @ fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini et ab eo occisus est

vul@Genesis:38:8 @ dixit ergo Iudas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo

vul@Genesis:38:9 @ ille sciens non sibi nasci filios introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur

vul@Genesis:38:10 @ et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceret

vul@Genesis:38:11 @ quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris sui

vul@Genesis:38:12 @ evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor Iudae qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas

vul@Genesis:38:13 @ nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves

vul@Genesis:38:14 @ quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum

vul@Genesis:38:15 @ quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognosceretur

vul@Genesis:38:16 @ ingrediensque ad eam ait dimitte me ut coeam tecum nesciebat enim quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris concubitu meo

vul@Genesis:38:17 @ dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum illa dicente patiar quod vis si dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris

vul@Genesis:38:18 @ ait Iudas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit mulier

vul@Genesis:38:19 @ et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat induta est viduitatis vestibus

vul@Genesis:38:20 @ misit autem Iudas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eam

vul@Genesis:38:21 @ interrogavit homines loci illius ubi est mulier quae sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix

vul@Genesis:38:22 @ reversus est ad Iudam et dixit ei non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum

vul@Genesis:38:23 @ ait Iudas habeat sibi certe mendacii nos arguere non poterit ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam

vul@Genesis:38:24 @ ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Iudas producite eam ut conburatur

vul@Genesis:38:25 @ quae cum educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens de viro cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus et armilla et baculus

vul@Genesis:38:26 @ qui agnitis muneribus ait iustior me est quia non tradidi eam Sela filio meo attamen ultra non cognovit illam

vul@Genesis:38:27 @ instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum dicens

vul@Genesis:38:28 @ iste egreditur prior

vul@Genesis:38:29 @ illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque mulier quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares

vul@Genesis:38:30 @ postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum quem appellavit Zara

vul@Genesis:39:1 @ igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat

vul@Genesis:39:2 @ fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui

vul@Genesis:39:3 @ qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius

vul@Genesis:39:4 @ invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerant

vul@Genesis:39:5 @ benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam

vul@Genesis:39:6 @ nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu

vul@Genesis:39:7 @ post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum

vul@Genesis:39:8 @ qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua

vul@Genesis:39:9 @ nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum

vul@Genesis:39:10 @ huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum

vul@Genesis:39:11 @ accidit autem ut quadam die intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret

vul@Genesis:39:12 @ et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras

vul@Genesis:39:13 @ cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam

vul@Genesis:39:14 @ vocavit homines domus suae et ait ad eos en introduxit virum hebraeum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem

vul@Genesis:39:15 @ et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit foras

vul@Genesis:39:16 @ in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum

vul@Genesis:39:17 @ et ait ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti ut inluderet mihi

vul@Genesis:39:18 @ cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras

vul@Genesis:39:19 @ his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde

vul@Genesis:39:20 @ tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus

vul@Genesis:39:21 @ fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris

vul@Genesis:39:22 @ qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat

vul@Genesis:39:23 @ nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia eius opera dirigebat

vul@Genesis:40:1 @ his ita gestis accidit ut peccarent duo eunuchi pincerna regis Aegypti et pistor domino suo

vul@Genesis:40:2 @ iratusque Pharao contra eos nam alter pincernis praeerat alter pistoribus

vul@Genesis:40:3 @ misit eos in carcerem principis militum in quo erat vinctus et Ioseph

vul@Genesis:40:4 @ at custos carceris tradidit eos Ioseph qui et ministrabat eis aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur

vul@Genesis:40:5 @ videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi

vul@Genesis:40:6 @ ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes

vul@Genesis:40:7 @ sciscitatus est dicens cur tristior est hodie solito facies vestra

vul@Genesis:40:8 @ qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis dixitque ad eos Ioseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi quid videritis

vul@Genesis:40:9 @ narravit prior praepositus pincernarum somnium videbam coram me vitem

vul@Genesis:40:10 @ in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et post flores uvas maturescere

vul@Genesis:40:11 @ calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et expressi in calicem quem tenebam et tradidi poculum Pharaoni

vul@Genesis:40:12 @ respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc dies sunt

vul@Genesis:40:13 @ post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in gradum pristinum dabisque ei calicem iuxta officium tuum sicut facere ante consueveras

vul@Genesis:40:14 @ tantum memento mei cum tibi bene fuerit et facies mecum misericordiam ut suggeras Pharaoni et educat me de isto carcere

vul@Genesis:40:15 @ quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic innocens in lacum missus sum

vul@Genesis:40:16 @ videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset ait et ego vidi somnium quod haberem tria canistra farinae super caput meum

vul@Genesis:40:17 @ et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria avesque comedere ex eo

vul@Genesis:40:18 @ respondit Ioseph haec est interpretatio somnii tria canistra tres adhuc dies sunt

vul@Genesis:40:19 @ post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et lacerabunt volucres carnes tuas

vul@Genesis:40:20 @ exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande convivium pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis

vul@Genesis:40:21 @ restituitque alterum in locum suum ut porrigeret regi poculum

vul@Genesis:40:22 @ alterum suspendit in patibulo ut coniectoris veritas probaretur

vul@Genesis:40:23 @ et tamen succedentibus prosperis praepositus pincernarum oblitus est interpretis sui

vul@Genesis:41:1 @ post duos annos vidit Pharao somnium putabat se stare super fluvium

vul@Genesis:41:2 @ de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis et pascebantur in locis palustribus

vul@Genesis:41:3 @ aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus

vul@Genesis:41:4 @ devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat expergefactus Pharao

vul@Genesis:41:5 @ rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formonsae

vul@Genesis:41:6 @ aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine oriebantur

vul@Genesis:41:7 @ devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post quietem

vul@Genesis:41:8 @ et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur

vul@Genesis:41:9 @ tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum meum

vul@Genesis:41:10 @ iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum

vul@Genesis:41:11 @ ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum

vul@Genesis:41:12 @ erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes somnia

vul@Genesis:41:13 @ audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce

vul@Genesis:41:14 @ protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei

vul@Genesis:41:15 @ cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te prudentissime conicere

vul@Genesis:41:16 @ respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni

vul@Genesis:41:17 @ narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis

vul@Genesis:41:18 @ et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus quae in pastu paludis virecta carpebant

vul@Genesis:41:19 @ et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae ut numquam tales in terra Aegypti viderim

vul@Genesis:41:20 @ quae devoratis et consumptis prioribus

vul@Genesis:41:21 @ nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus

vul@Genesis:41:22 @ vidi somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae

vul@Genesis:41:23 @ aliae quoque septem tenues et percussae uredine oriebantur stipula

vul@Genesis:41:24 @ quae priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat

vul@Genesis:41:25 @ respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus ostendit Pharaoni

vul@Genesis:41:26 @ septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt

vul@Genesis:41:27 @ septem quoque boves tenues atque macilentae quae ascenderunt post eas et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis

vul@Genesis:41:28 @ qui hoc ordine conplebuntur

vul@Genesis:41:29 @ ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti

vul@Genesis:41:30 @ quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram

vul@Genesis:41:31 @ et ubertatis magnitudinem perditura inopiae magnitudo

vul@Genesis:41:32 @ quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur

vul@Genesis:41:33 @ nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et praeficiat eum terrae Aegypti

vul@Genesis:41:34 @ qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis

vul@Genesis:41:35 @ qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus

vul@Genesis:41:36 @ et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et non consumetur terra inopia

vul@Genesis:41:37 @ placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius

vul@Genesis:41:38 @ locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit

vul@Genesis:41:39 @ dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero

vul@Genesis:41:40 @ tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus oboediet uno tantum regni solio te praecedam

vul@Genesis:41:41 @ dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te super universam terram Aegypti

vul@Genesis:41:42 @ tulit anulum de manu sua et dedit in manu eius vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit

vul@Genesis:41:43 @ fecitque ascendere super currum suum secundum clamante praecone ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti

vul@Genesis:41:44 @ dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti

vul@Genesis:41:45 @ vertitque nomen illius et vocavit eum lingua aegyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Ioseph ad terram Aegypti

vul@Genesis:41:46 @ triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis circuivit omnes regiones Aegypti

vul@Genesis:41:47 @ venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti

vul@Genesis:41:48 @ omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est

vul@Genesis:41:49 @ tantaque fuit multitudo tritici ut harenae maris coaequaretur et copia mensuram excederet

vul@Genesis:41:50 @ nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos

vul@Genesis:41:51 @ vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domum patris mei

vul@Genesis:41:52 @ nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae

vul@Genesis:41:53 @ igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Aegypto

vul@Genesis:41:54 @ coeperunt venire septem anni inopiae quos praedixerat Ioseph et in universo orbe fames praevaluit in cuncta autem terra Aegypti erat panis

vul@Genesis:41:55 @ qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille respondit ite ad Ioseph et quicquid vobis dixerit facite

vul@Genesis:41:56 @ crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos oppresserat fames

vul@Genesis:41:57 @ omnesque provinciae veniebant in Aegyptum ut emerent escas et malum inopiae temperarent

vul@Genesis:42:1 @ audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto dixit filiis suis quare neglegitis

vul@Genesis:42:2 @ audivi quod triticum venundetur in Aegypto descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia

vul@Genesis:42:3 @ descendentes igitur fratres Ioseph decem ut emerent frumenta in Aegypto

vul@Genesis:42:4 @ Beniamin domi retento ab Iacob qui dixerat fratribus eius ne forte in itinere quicquam patiatur mali

vul@Genesis:42:5 @ ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat autem fames in terra Chanaan

vul@Genesis:42:6 @ et Ioseph princeps Aegypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui

vul@Genesis:42:7 @ et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui necessaria

vul@Genesis:42:8 @ et tamen fratres ipse cognoscens non est agnitus ab eis

vul@Genesis:42:9 @ recordatusque somniorum quae aliquando viderat ait exploratores estis ut videatis infirmiora terrae venistis

vul@Genesis:42:10 @ qui dixerunt non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibos

vul@Genesis:42:11 @ omnes filii unius viri sumus pacifici venimus nec quicquam famuli tui machinantur mali

vul@Genesis:42:12 @ quibus ille respondit aliter est inmunita terrae huius considerare venistis

vul@Genesis:42:13 @ et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est super

vul@Genesis:42:14 @ hoc est ait quod locutus sum exploratores estis

vul@Genesis:42:15 @ iam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus

vul@Genesis:42:16 @ mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec probentur quae dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis

vul@Genesis:42:17 @ tradidit ergo eos custodiae tribus diebus

vul@Genesis:42:18 @ die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum enim timeo

vul@Genesis:42:19 @ si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quae emistis in domos vestras

vul@Genesis:42:20 @ et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare sermones et non moriamini fecerunt ut dixerat

vul@Genesis:42:21 @ et locuti sunt invicem merito haec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius cum deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio

vul@Genesis:42:22 @ e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite peccare in puerum et non audistis me en sanguis eius exquiritur

vul@Genesis:42:23 @ nesciebant autem quod intellegeret Ioseph eo quod per interpretem loquebatur ad eos

vul@Genesis:42:24 @ avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eos

vul@Genesis:42:25 @ tollens Symeon et ligans illis praesentibus iussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis datis supra cibariis in via qui fecerunt ita

vul@Genesis:42:26 @ at illi portantes frumenta in asinis profecti sunt

vul@Genesis:42:27 @ apertoque unus sacco ut daret iumento pabulum in diversorio contemplatus pecuniam in ore sacculi

vul@Genesis:42:28 @ dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis Deus

vul@Genesis:42:29 @ veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi dicentes

vul@Genesis:42:30 @ locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores provinciae

vul@Genesis:42:31 @ cui respondimus pacifici sumus nec ullas molimur insidias

vul@Genesis:42:32 @ duodecim fratres uno patre geniti sumus unus non est super minimus cum patre versatur in terra Chanaan

vul@Genesis:42:33 @ qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite

vul@Genesis:42:34 @ fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps emendi quae vultis habeatis licentiam

vul@Genesis:42:35 @ his dictis cum frumenta effunderent singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias exterritisque simul omnibus

vul@Genesis:42:36 @ dixit pater Iacob absque liberis me esse fecistis Ioseph non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me haec mala omnia reciderunt

vul@Genesis:42:37 @ cui respondit Ruben duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi trade in manu mea et ego eum restituam

vul@Genesis:42:38 @ at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater eius mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos

vul@Genesis:43:1 @ interim fames omnem terram vehementer premebat

vul@Genesis:43:2 @ consumptisque cibis quos ex Aegypto detulerant dixit Iacob ad filios suos revertimini et emite pauxillum escarum

vul@Genesis:43:3 @ respondit Iudas denuntiavit nobis vir ille sub testificatione iurandi dicens non videbitis faciem meam nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum

vul@Genesis:43:4 @ si ergo vis mittere eum nobiscum pergemus pariter et ememus tibi necessaria

vul@Genesis:43:5 @ si autem non vis non ibimus vir enim ut saepe diximus denuntiavit nobis dicens non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo

vul@Genesis:43:6 @ dixit eis Israhel in meam hoc fecistis miseriam ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem

vul@Genesis:43:7 @ at illi responderunt interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem si pater viveret si haberemus fratrem et nos respondimus ei consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus numquid scire poteramus quod dicturus esset adducite vobiscum fratrem vestrum

vul@Genesis:43:8 @ Iudas quoque dixit patri suo mitte puerum mecum ut proficiscamur et possimus vivere ne moriamur nos et parvuli nostri

vul@Genesis:43:9 @ ego suscipio puerum de manu mea require illum nisi reduxero et tradidero eum tibi ero peccati in te reus omni tempore

vul@Genesis:43:10 @ si non intercessisset dilatio iam vice altera venissemus

vul@Genesis:43:11 @ igitur Israhel pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite quod vultis sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera modicum resinae et mellis et styracis et stactes et terebinthi et amigdalarum

vul@Genesis:43:12 @ pecuniamque duplicem ferte vobiscum et illam quam invenistis in sacculis reportate ne forte errore factum sit

vul@Genesis:43:13 @ sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum

vul@Genesis:43:14 @ Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin ego autem quasi orbatus absque liberis ero

vul@Genesis:43:15 @ tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin descenderuntque in Aegyptum et steterunt coram Ioseph

vul@Genesis:43:16 @ quos cum ille vidisset et Beniamin simul praecepit dispensatori domus suae dicens introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium quoniam mecum sunt comesuri meridie

vul@Genesis:43:17 @ fecit ille sicut fuerat imperatum et introduxit viros domum

vul@Genesis:43:18 @ ibique exterriti dixerunt mutuo propter pecuniam quam rettulimus prius in saccis nostris introducti sumus ut devolvat in nos calumniam et violenter subiciat servituti et nos et asinos nostros

vul@Genesis:43:19 @ quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem

vul@Genesis:43:20 @ locuti sunt oramus domine ut audias iam ante descendimus ut emeremus escas

vul@Genesis:43:21 @ quibus emptis cum venissemus ad diversorium aperuimus sacculos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum quam nunc eodem pondere reportamus

vul@Genesis:43:22 @ sed et aliud adtulimus argentum ut emamus quae necessaria sunt non est in nostra conscientia quis eam posuerit in marsuppiis nostris

vul@Genesis:43:23 @ at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad eos Symeon

vul@Genesis:43:24 @ et introductis domum adtulit aquam et laverunt pedes suos deditque pabula asinis eorum

vul@Genesis:43:25 @ illi vero parabant munera donec ingrederetur Ioseph meridie audierant enim quod ibi comesuri essent panem

vul@Genesis:43:26 @ igitur ingressus est Ioseph domum suam obtuleruntque ei munera tenentes in manibus et adoraverunt proni in terram

vul@Genesis:43:27 @ at ille clementer resalutatis eis interrogavit dicens salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi adhuc vivit

vul@Genesis:43:28 @ qui responderunt sospes est servus tuus pater noster adhuc vivit et incurvati adoraverunt eum

vul@Genesis:43:29 @ adtollens autem oculos Ioseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait iste est frater vester parvulus de quo dixeratis mihi et rursum Deus inquit misereatur tui fili mi

vul@Genesis:43:30 @ festinavitque quia commota fuerant viscera eius super fratre suo et erumpebant lacrimae et introiens cubiculum flevit

vul@Genesis:43:31 @ rursusque lota facie egressus continuit se et ait ponite panes

vul@Genesis:43:32 @ quibus adpositis seorsum Ioseph et seorsum fratribus Aegyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis et profanum putant huiuscemodi convivium

vul@Genesis:43:33 @ sederunt coram eo primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta aetatem suam et mirabantur nimis

vul@Genesis:43:34 @ sumptis partibus quas ab eo acceperant maiorque pars venit Beniamin ita ut quinque partibus excederet biberuntque et inebriati sunt cum eo

vul@Genesis:44:1 @ praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci

vul@Genesis:44:2 @ scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in ore sacci iunioris factumque est ita

vul@Genesis:44:3 @ et orto mane dimissi sunt cum asinis suis

vul@Genesis:44:4 @ iamque urbem exierant et processerant paululum tum Ioseph arcessito dispensatore domus surge inquit persequere viros et adprehensis dicito quare reddidistis malum pro bono

vul@Genesis:44:5 @ scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis

vul@Genesis:44:6 @ fecit ille ut iusserat et adprehensis per ordinem locutus est

vul@Genesis:44:7 @ qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum flagitii commiserint

vul@Genesis:44:8 @ pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum

vul@Genesis:44:9 @ apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris moriatur et nos servi erimus domini nostri

vul@Genesis:44:10 @ qui dixit fiat iuxta vestram sententiam apud quem fuerit inventum ipse sit servus meus vos autem eritis innoxii

vul@Genesis:44:11 @ itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli

vul@Genesis:44:12 @ quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin

vul@Genesis:44:13 @ at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi sunt in oppidum

vul@Genesis:44:14 @ primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt

vul@Genesis:44:15 @ quibus ille ait cur sic agere voluistis an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia

vul@Genesis:44:16 @ cui Iudas quid respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur aut iusti poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus

vul@Genesis:44:17 @ respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum

vul@Genesis:44:18 @ accedens propius Iudas confidenter ait oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post Pharaonem

vul@Genesis:44:19 @ dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem aut fratrem

vul@Genesis:44:20 @ et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum

vul@Genesis:44:21 @ dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos meos super illum

vul@Genesis:44:22 @ suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morietur

vul@Genesis:44:23 @ et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus vobiscum non videbitis amplius faciem meam

vul@Genesis:44:24 @ cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus

vul@Genesis:44:25 @ et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum tritici

vul@Genesis:44:26 @ cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri

vul@Genesis:44:27 @ atque ille respondit vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea

vul@Genesis:44:28 @ egressus est unus et dixistis bestia devoravit eum et hucusque non conparet

vul@Genesis:44:29 @ si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis canos meos cum maerore ad inferos

vul@Genesis:44:30 @ igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat

vul@Genesis:44:31 @ videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos

vul@Genesis:44:32 @ ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore

vul@Genesis:44:33 @ manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer ascendat cum fratribus suis

vul@Genesis:44:34 @ non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quae oppressura est patrem meum testis adsistam

vul@Genesis:45:1 @ non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram adstantibus unde praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuae

vul@Genesis:45:2 @ elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Aegyptii omnisque domus Pharaonis

vul@Genesis:45:3 @ et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti

vul@Genesis:45:4 @ ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in Aegypto

vul@Genesis:45:5 @ nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum

vul@Genesis:45:6 @ biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti

vul@Genesis:45:7 @ praemisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis

vul@Genesis:45:8 @ non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti

vul@Genesis:45:9 @ festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti descende ad me ne moreris

vul@Genesis:45:10 @ et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa quae possides

vul@Genesis:45:11 @ ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possides

vul@Genesis:45:12 @ en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos

vul@Genesis:45:13 @ nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad me

vul@Genesis:45:14 @ cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum eius

vul@Genesis:45:15 @ osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quae ausi sunt loqui ad eum

vul@Genesis:45:16 @ auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis familia eius

vul@Genesis:45:17 @ dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes iumenta ite in terram Chanaan

vul@Genesis:45:18 @ et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terrae

vul@Genesis:45:19 @ praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes

vul@Genesis:45:20 @ ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Aegypti vestrae erunt

vul@Genesis:45:21 @ fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere

vul@Genesis:45:22 @ singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis

vul@Genesis:45:23 @ tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes

vul@Genesis:45:24 @ dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in via

vul@Genesis:45:25 @ qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob

vul@Genesis:45:26 @ et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis

vul@Genesis:45:27 @ illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quae miserat revixit spiritus eius

vul@Genesis:45:28 @ et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar

vul@Genesis:46:1 @ profectusque Israhel cum omnibus quae habebat venit ad puteum Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac

vul@Genesis:46:2 @ audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi Iacob Iacob cui respondit ecce adsum

vul@Genesis:46:3 @ ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende in Aegyptum quia in gentem magnam faciam te ibi

vul@Genesis:46:4 @ ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Ioseph quoque ponet manum suam super oculos tuos

vul@Genesis:46:5 @ surrexit Iacob a puteo Iuramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem

vul@Genesis:46:6 @ et omnia quae possederat in terra Chanaan venitque in Aegyptum cum omni semine suo

vul@Genesis:46:7 @ filii eius et nepotes filiae et cuncta simul progenies

vul@Genesis:46:8 @ haec sunt autem nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt in Aegyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben

vul@Genesis:46:9 @ filii Ruben Enoch et Phallu et Esrom et Charmi

vul@Genesis:46:10 @ filii Symeon Iemuhel et Iamin et Ahod et Iachin et Saher et Saul filius Chananitidis

vul@Genesis:46:11 @ filii Levi Gerson Caath et Merari

vul@Genesis:46:12 @ filii Iuda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul

vul@Genesis:46:13 @ filii Isachar Thola et Phua et Iob et Semron

vul@Genesis:46:14 @ filii Zabulon Sared et Helon et Iahelel

vul@Genesis:46:15 @ hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina filia sua omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres

vul@Genesis:46:16 @ filii Gad Sephion et Haggi Suni et Esebon Heri et Arodi et Areli

vul@Genesis:46:17 @ filii Aser Iamne et Iesua et Iesui et Beria Sara quoque soror eorum filii Beria Heber et Melchihel

vul@Genesis:46:18 @ hii filii Zelphae quam dedit Laban Liae filiae suae et hos genuit Iacob sedecim animas

vul@Genesis:46:19 @ filii Rahel uxoris Iacob Ioseph et Beniamin

vul@Genesis:46:20 @ natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et Ephraim

vul@Genesis:46:21 @ filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros Mophim et Opphim et Ared

vul@Genesis:46:22 @ hii filii Rahel quos genuit Iacob omnes animae quattuordecim

vul@Genesis:46:23 @ filii Dan Usim

vul@Genesis:46:24 @ filii Nepthalim Iasihel et Guni et Hieser et Sallem

vul@Genesis:46:25 @ hii filii Balae quam dedit Laban Raheli filiae suae et hos genuit Iacob omnes animae septem

vul@Genesis:46:26 @ cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex

vul@Genesis:46:27 @ filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti animae duae omnis anima domus Iacob quae ingressa est Aegyptum fuere septuaginta

vul@Genesis:46:28 @ misit autem Iudam ante se ad Ioseph ut nuntiaret ei et ille occurreret in Gessen

vul@Genesis:46:29 @ quo cum pervenisset iuncto Ioseph curru suo ascendit obviam patri ad eundem locum vidensque eum inruit super collum eius et inter amplexus flevit

vul@Genesis:46:30 @ dixitque pater ad Ioseph iam laetus moriar quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo

vul@Genesis:46:31 @ et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris sui ascendam et nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me

vul@Genesis:46:32 @ et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum pecora sua et armenta et omnia quae habere potuerunt adduxerunt secum

vul@Genesis:46:33 @ cumque vocaverit vos et dixerit quod est opus vestrum

vul@Genesis:46:34 @ respondebitis viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri haec autem dicetis ut habitare possitis in terra Gessen quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium

vul@Genesis:47:1 @ ingressus ergo Ioseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus et fratres oves eorum et armenta et cuncta quae possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen

vul@Genesis:47:2 @ extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege

vul@Genesis:47:3 @ quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri

vul@Genesis:47:4 @ ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen

vul@Genesis:47:5 @ dixit itaque rex ad Ioseph pater tuus et fratres tui venerunt ad te

vul@Genesis:47:6 @ terra Aegypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorum

vul@Genesis:47:7 @ post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo qui benedicens illi

vul@Genesis:47:8 @ et interrogatus ab eo quot sunt dies annorum vitae tuae

vul@Genesis:47:9 @ respondit dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt

vul@Genesis:47:10 @ et benedicto rege egressus est foras

vul@Genesis:47:11 @ Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo loco terrae solo Ramesses ut praeceperat Pharao

vul@Genesis:47:12 @ et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulis

vul@Genesis:47:13 @ in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Aegypti et Chanaan

vul@Genesis:47:14 @ e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis

vul@Genesis:47:15 @ cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens da nobis panes quare morimur coram te deficiente pecunia

vul@Genesis:47:16 @ quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis

vul@Genesis:47:17 @ quae cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum

vul@Genesis:47:18 @ veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus

vul@Genesis:47:19 @ cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui erimus eme nos in servitutem regiam et praebe semina ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem

vul@Genesis:47:20 @ emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis subiecitque eam Pharaoni

vul@Genesis:47:21 @ et cunctos populos eius a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius

vul@Genesis:47:22 @ praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur et idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suas

vul@Genesis:47:23 @ dixit ergo Ioseph ad populos en ut cernitis et vos et terram vestram Pharao possidet accipite semina et serite agros

vul@Genesis:47:24 @ ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestris

vul@Genesis:47:25 @ qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum dominus noster et laeti serviemus regi

vul@Genesis:47:26 @ ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem absque terra sacerdotali quae libera ab hac condicione fuit

vul@Genesis:47:27 @ habitavit ergo Israhel in Aegypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis

vul@Genesis:47:28 @ et vixit in ea decem et septem annis factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorum

vul@Genesis:47:29 @ cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Aegypto

vul@Genesis:47:30 @ sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in sepulchro maiorum cui respondit Ioseph ego faciam quod iussisti

vul@Genesis:47:31 @ et ille iura ergo inquit mihi quo iurante adoravit Israhel Deum conversus ad lectuli caput

vul@Genesis:48:1 @ his ita transactis nuntiatum est Ioseph quod aegrotaret pater eius qui adsumptis duobus filiis Manasse et Ephraim ire perrexit

vul@Genesis:48:2 @ dictumque est seni ecce filius tuus Ioseph venit ad te qui confortatus sedit in lectulo

vul@Genesis:48:3 @ et ingresso ad se ait Deus omnipotens apparuit mihi in Luza quae est in terra Chanaan benedixitque mihi

vul@Genesis:48:4 @ et ait ego te augebo et multiplicabo et faciam in turbas populorum daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam

vul@Genesis:48:5 @ duo igitur filii tui qui nati sunt tibi in terra Aegypti antequam huc venirem ad te mei erunt Ephraim et Manasses sicut Ruben et Symeon reputabuntur mihi

vul@Genesis:48:6 @ reliquos autem quos genueris post eos tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis

vul@Genesis:48:7 @ mihi enim quando veniebam de Mesopotamiam mortua est Rahel in terra Chanaan in ipso itinere eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam et sepelivi eam iuxta viam Ephratae quae alio nomine appellatur Bethleem

vul@Genesis:48:8 @ videns autem filios eius dixit ad eum qui sunt isti

vul@Genesis:48:9 @ respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus in hoc loco adduc inquit eos ad me ut benedicam illis

vul@Genesis:48:10 @ oculi enim Israhel caligabant prae nimia senectute et clare videre non poterat adplicitosque ad se deosculatus et circumplexus

vul@Genesis:48:11 @ dixit ad filium non sum fraudatus aspectu tuo insuper ostendit mihi Deus semen tuum

vul@Genesis:48:12 @ cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris adoravit pronus in terram

vul@Genesis:48:13 @ et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israhel Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris adplicuitque ambos ad eum

vul@Genesis:48:14 @ qui extendens manum dextram posuit super caput Ephraim iunioris fratris sinistram autem super caput Manasse qui maior natu erat commutans manus

vul@Genesis:48:15 @ benedixitque Ioseph filio suo et ait Deus in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem

vul@Genesis:48:16 @ angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram

vul@Genesis:48:17 @ videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim graviter accepit et adprehensam patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse

vul@Genesis:48:18 @ dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est primogenitus pone dexteram tuam super caput eius

vul@Genesis:48:19 @ qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo erit et semen illius crescet in gentes

vul@Genesis:48:20 @ benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur Israhel atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse constituitque Ephraim ante Manassen

vul@Genesis:48:21 @ et ait ad Ioseph filium suum en ego morior et erit Deus vobiscum reducetque vos ad terram patrum vestrorum

vul@Genesis:48:22 @ do tibi partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu Amorrei in gladio et arcu meo

vul@Genesis:49:1 @ vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis

vul@Genesis:49:2 @ congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum

vul@Genesis:49:3 @ Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio

vul@Genesis:49:4 @ effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius

vul@Genesis:49:5 @ Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia

vul@Genesis:49:6 @ in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum

vul@Genesis:49:7 @ maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel

vul@Genesis:49:8 @ Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui

vul@Genesis:49:9 @ catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum

vul@Genesis:49:10 @ non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium

vul@Genesis:49:11 @ ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum

vul@Genesis:49:12 @ pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores

vul@Genesis:49:13 @ Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem

vul@Genesis:49:14 @ Isachar asinus fortis accubans inter terminos

vul@Genesis:49:15 @ vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens

vul@Genesis:49:16 @ Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel

vul@Genesis:49:17 @ fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro

vul@Genesis:49:18 @ salutare tuum expectabo Domine

vul@Genesis:49:19 @ Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum

vul@Genesis:49:20 @ Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus

vul@Genesis:49:21 @ Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis

vul@Genesis:49:22 @ filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum

vul@Genesis:49:23 @ sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula

vul@Genesis:49:24 @ sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel

vul@Genesis:49:25 @ Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae

vul@Genesis:49:26 @ benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos

vul@Genesis:49:27 @ Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet spolia

vul@Genesis:49:28 @ omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis

vul@Genesis:49:29 @ et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei

vul@Genesis:49:30 @ contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri

vul@Genesis:49:31 @ ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet

vul@Genesis:49:32 @ finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum

vul@Genesis:50:1 @ quod cernens Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum

vul@Genesis:50:2 @ praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem

vul@Genesis:50:3 @ quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies iste quippe mos erat cadaverum conditorum flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus

vul@Genesis:50:4 @ et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus Pharaonis

vul@Genesis:50:5 @ eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar

vul@Genesis:50:6 @ dixitque ei Pharao ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es

vul@Genesis:50:7 @ quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis cunctique maiores natu terrae Aegypti

vul@Genesis:50:8 @ domus Ioseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus atque armentis quae dereliquerant in terra Gessen

vul@Genesis:50:9 @ habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est turba non modica

vul@Genesis:50:10 @ veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies

vul@Genesis:50:11 @ quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan dixerunt planctus magnus est iste Aegyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Aegypti

vul@Genesis:50:12 @ fecerunt ergo filii Iacob sicut praeceperat eis

vul@Genesis:50:13 @ et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hettheo contra faciem Mambre

vul@Genesis:50:14 @ reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patre

vul@Genesis:50:15 @ quo mortuo timentes fratres eius et mutuo conloquentes ne forte memor sit iniuriae quam passus est et reddat nobis malum omne quod fecimus

vul@Genesis:50:16 @ mandaverunt ei pater tuus praecepit nobis antequam moreretur

vul@Genesis:50:17 @ ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Ioseph

vul@Genesis:50:18 @ veneruntque ad eum fratres sui et proni in terram dixerunt servi tui sumus

vul@Genesis:50:19 @ quibus ille respondit nolite timere num Dei possumus rennuere voluntatem

vul@Genesis:50:20 @ vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos faceret multos populos

vul@Genesis:50:21 @ nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus

vul@Genesis:50:22 @ et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui vixitque centum decem annis et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph

vul@Genesis:50:23 @ quibus transactis locutus est fratribus suis post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere faciet de terra ista ad terram quam iuravit Abraham Isaac et Iacob

vul@Genesis:50:24 @ cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos asportate vobiscum ossa mea de loco isto

vul@Exodus:1:1 @ haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt

vul@Exodus:1:5 @ erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat

vul@Exodus:1:6 @ quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa

vul@Exodus:1:7 @ filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram

vul@Exodus:1:10 @ venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra

vul@Exodus:1:16 @ praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate

vul@Exodus:1:18 @ quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis

vul@Exodus:1:19 @ quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt

vul@Exodus:2:2 @ quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus

vul@Exodus:2:3 @ cumque iam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis

vul@Exodus:2:4 @ stante procul sorore eius et considerante eventum rei

vul@Exodus:2:5 @ ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei quae cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam

vul@Exodus:2:7 @ cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebraeam mulierem quae nutrire possit infantulum

vul@Exodus:2:10 @ quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Mosi dicens quia de aqua tuli eum

vul@Exodus:2:14 @ qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud

vul@Exodus:2:17 @ supervenere pastores et eiecerunt eas surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earum

vul@Exodus:2:19 @ responderunt vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus

vul@Exodus:2:20 @ at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat panem

vul@Exodus:3:3 @ dixit ergo Moses vadam et videbo visionem hanc magnam quare non conburatur rubus

vul@Exodus:3:12 @ qui dixit ei ero tecum et hoc habebis signum quod miserim te cum eduxeris populum de Aegypto immolabis Deo super montem istum

vul@Exodus:3:13 @ ait Moses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israhel et dicam eis Deus patrum vestrorum misit me ad vos si dixerint mihi quod est nomen eius quid dicam eis

vul@Exodus:3:14 @ dixit Deus ad Mosen ego sum qui sum ait sic dices filiis Israhel qui est misit me ad vos

vul@Exodus:3:15 @ dixitque iterum Deus ad Mosen haec dices filiis Israhel Dominus Deus patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus Iacob misit me ad vos hoc nomen mihi est in aeternum et hoc memoriale meum in generationem et generatione

vul@Exodus:3:16 @ vade congrega seniores Israhel et dices ad eos Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob dicens visitans visitavi vos et omnia quae acciderunt vobis in Aegypto

vul@Exodus:3:19 @ sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti ut eatis nisi per manum validam

vul@Exodus:4:6 @ dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis

vul@Exodus:4:7 @ retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae

vul@Exodus:4:8 @ si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis

vul@Exodus:4:9 @ quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem

vul@Exodus:4:14 @ iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde

vul@Exodus:4:17 @ virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa

vul@Exodus:4:18 @ abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace

vul@Exodus:4:20 @ tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua

vul@Exodus:4:25 @ tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es

vul@Exodus:4:26 @ et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem

vul@Exodus:4:27 @ dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum

vul@Exodus:4:28 @ narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quae mandaverat

vul@Exodus:4:29 @ veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israhel

vul@Exodus:4:30 @ locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo

vul@Exodus:4:31 @ et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt

vul@Exodus:5:1 @ post haec ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni haec dicit Dominus Deus Israhel dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto

vul@Exodus:5:5 @ dixitque Pharao multus est populus terrae videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus

vul@Exodus:5:7 @ nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius sed ipsi vadant et colligant stipulam

vul@Exodus:5:10 @ igitur egressi praefecti operum et exactores ad populum dixerunt sic dicit Pharao non do vobis paleas

vul@Exodus:5:11 @ ite et colligite sicubi invenire potueritis nec minuetur quicquam de opere vestro

vul@Exodus:5:14 @ flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israhel ab exactoribus Pharaonis dicentibus quare non impletis mensuram laterum sicut prius nec heri nec hodie

vul@Exodus:5:15 @ veneruntque praepositi filiorum Israhel et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes cur ita agis contra servos tuos

vul@Exodus:5:16 @ paleae non dantur nobis et lateres similiter imperantur en famuli tui flagellis caedimur et iniuste agitur contra populum tuum

vul@Exodus:5:19 @ videbantque se praepositi filiorum Israhel in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies

vul@Exodus:5:20 @ occurreruntque Mosi et Aaron qui stabant ex adverso egredientes a Pharaone

vul@Exodus:5:22 @ reversusque Moses ad Dominum ait Domine cur adflixisti populum istum quare misisti me

vul@Exodus:6:7 @ et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum

vul@Exodus:6:8 @ et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham Isaac et Iacob daboque illam vobis possidendam ego Dominus

vul@Exodus:6:9 @ narravit ergo Moses omnia filiis Israhel qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum

vul@Exodus:6:12 @ respondit Moses coram Domino ecce filii Israhel non me audiunt et quomodo audiet me Pharao praesertim cum sim incircumcisus labiis

vul@Exodus:6:19 @ filii Merari Mooli et Musi hae cognationes Levi per familias suas

vul@Exodus:6:24 @ filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab hae sunt cognationes Coritarum

vul@Exodus:7:3 @ sed ego indurabo cor eius et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti

vul@Exodus:7:5 @ et scient Aegyptii quod ego sim Dominus qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israhel de medio eorum

vul@Exodus:7:6 @ fecit itaque Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus ita egerunt

vul@Exodus:7:9 @ cum dixerit vobis Pharao ostendite signa dices ad Aaron tolle virgam tuam et proice eam coram Pharao ac vertatur in colubrum

vul@Exodus:7:10 @ ingressi itaque Moses et Aaron ad Pharaonem fecerunt sicut praeceperat Dominus tulitque Aaron virgam coram Pharao et servis eius quae versa est in colubrum

vul@Exodus:7:11 @ vocavit autem Pharao sapientes et maleficos et fecerunt etiam ipsi per incantationes aegyptias et arcana quaedam similiter

vul@Exodus:7:12 @ proieceruntque singuli virgas suas quae versae sunt in dracones sed devoravit virga Aaron virgas eorum

vul@Exodus:7:13 @ induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus

vul@Exodus:7:16 @ dicesque ad eum Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te dicens dimitte populum meum ut mihi sacrificet in deserto et usque ad praesens audire noluisti

vul@Exodus:7:17 @ haec igitur dicit Dominus in hoc scies quod Dominus sim ecce percutiam virga quae in manu mea est aquam fluminis et vertetur in sanguinem

vul@Exodus:7:19 @ dixit quoque Dominus ad Mosen dic ad Aaron tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Aegypti et super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum ut vertantur in sanguinem et sit cruor in omni terra Aegypti tam in ligneis vasis quam in saxeis

vul@Exodus:7:20 @ feceruntque ita Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharao et servis eius quae versa est in sanguinem

vul@Exodus:7:22 @ feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis et induratum est cor Pharaonis nec audivit eos sicut praeceperat Dominus

vul@Exodus:7:25 @ impletique sunt septem dies postquam percussit Dominus fluvium

vul@Exodus:8:2 @ sin autem nolueris dimittere ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis

vul@Exodus:8:7 @ fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque ranas super terram Aegypti

vul@Exodus:8:10 @ qui respondit cras at ille iuxta verbum inquit tuum ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster

vul@Exodus:8:12 @ egressique sunt Moses et Aaron a Pharaone et clamavit Moses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni

vul@Exodus:8:13 @ fecitque Dominus iuxta verbum Mosi et mortuae sunt ranae de domibus et de villis et de agris

vul@Exodus:8:15 @ videns autem Pharao quod data esset requies ingravavit cor suum et non audivit eos sicut praeceperat Dominus

vul@Exodus:8:16 @ dixitque Dominus ad Mosen loquere ad Aaron extende virgam tuam et percute pulverem terrae et sint scinifes in universa terra Aegypti

vul@Exodus:8:17 @ feceruntque ita et extendit Aaron manu virgam tenens percussitque pulverem terrae et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis omnis pulvis terrae versus est in scinifes per totam terram Aegypti

vul@Exodus:8:18 @ feceruntque similiter malefici incantationibus suis ut educerent scinifes et non potuerunt erantque scinifes tam in hominibus quam in iumentis

vul@Exodus:8:19 @ et dixerunt malefici ad Pharao digitus Dei est induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus

vul@Exodus:8:21 @ quod si non dimiseris eum ecce ego inmittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum et implebuntur domus Aegyptiorum muscis diversi generis et in universa terra in qua fuerint

vul@Exodus:8:22 @ faciamque mirabilem in die illa terram Gessen in qua populus meus est ut non sint ibi muscae et scias quoniam ego Dominus in medio terrae

vul@Exodus:8:23 @ ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum cras erit signum istud

vul@Exodus:8:24 @ fecitque Dominus ita et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum eius et in omnem terram Aegypti corruptaque est terra ab huiuscemodi muscis

vul@Exodus:8:26 @ et ait Moses non potest ita fieri abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro quod si mactaverimus ea quae colunt Aegyptii coram eis lapidibus nos obruent

vul@Exodus:8:27 @ via trium dierum pergemus in solitudine et sacrificabimus Domino Deo nostro sicut praeceperit nobis

vul@Exodus:9:2 @ quod si adhuc rennuis et retines eos

vul@Exodus:9:3 @ ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et asinos et camelos et boves et oves pestis valde gravis

vul@Exodus:9:4 @ et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israhel et possessiones Aegyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quae pertinent ad filios Israhel

vul@Exodus:9:7 @ et misit Pharao ad videndum nec erat quicquam mortuum de his quae possidebat Israhel ingravatumque est cor Pharaonis et non dimisit populum

vul@Exodus:9:9 @ sitque pulvis super omnem terram Aegypti erunt enim in hominibus et in iumentis vulnera et vesicae turgentes in universa terra Aegypti

vul@Exodus:9:10 @ tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra Pharao et sparsit illud Moses in caelum factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus et in iumentis

vul@Exodus:9:12 @ induravitque Dominus cor Pharaonis et non audivit eos sicut locutus est Dominus ad Mosen

vul@Exodus:9:14 @ quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni terra

vul@Exodus:9:21 @ qui autem neglexit sermonem Domini dimisit servos suos et iumenta in agris

vul@Exodus:9:25 @ et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta quae fuerunt in agris ab homine usque ad iumentum cunctam herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit

vul@Exodus:9:27 @ misitque Pharao et vocavit Mosen et Aaron dicens ad eos peccavi etiam nunc Dominus iustus ego et populus meus impii

vul@Exodus:9:28 @ orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut dimittam vos et nequaquam hic ultra maneatis

vul@Exodus:9:35 @ et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum nimis nec dimisit filios Israhel sicut praeceperat Dominus per manum Mosi

vul@Exodus:10:1 @ et dixit Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao ego enim induravi cor eius et servorum illius ut faciam signa mea haec in eo

vul@Exodus:10:2 @ et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum quotiens contriverim Aegyptios et signa mea fecerim in eis et sciatis quia ego Dominus

vul@Exodus:10:4 @ sin autem resistis et non vis dimittere eum ecce ego inducam cras lucustam in fines tuos

vul@Exodus:10:5 @ quae operiat superficiem terrae nec quicquam eius appareat sed comedatur quod residuum fuit grandini conrodet enim omnia ligna quae germinant in agris

vul@Exodus:10:10 @ et respondit sic Dominus sit vobiscum quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros cui dubium est quod pessime cogitetis

vul@Exodus:10:11 @ non fiet ita sed ite tantum viri et sacrificate Domino hoc enim et ipsi petistis statimque eiecti sunt de conspectu Pharaonis

vul@Exodus:10:12 @ dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam super terram Aegypti ad lucustam ut ascendat super eam et devoret omnem herbam quae residua fuit grandini

vul@Exodus:10:19 @ qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam lucustam proiecit in mare Rubrum non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti

vul@Exodus:10:20 @ et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israhel

vul@Exodus:10:21 @ dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae ut palpari queant

vul@Exodus:11:9 @ et exivit a Pharaone iratus nimis dixit autem Dominus ad Mosen non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Aegypti

vul@Exodus:11:10 @ Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quae scripta sunt coram Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israhel de terra sua

vul@Exodus:12:2 @ mensis iste vobis principium mensuum primus erit in mensibus anni

vul@Exodus:12:3 @ loquimini ad universum coetum filiorum Israhel et dicite eis decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas

vul@Exodus:12:4 @ sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum adsumet vicinum suum qui iunctus est domui eius iuxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni

vul@Exodus:12:6 @ et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis huius immolabitque eum universa multitudo filiorum Israhel ad vesperam

vul@Exodus:12:10 @ nec remanebit ex eo quicquam usque mane si quid residui fuerit igne conburetis

vul@Exodus:12:11 @ sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini

vul@Exodus:12:12 @ et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia ego Dominus

vul@Exodus:12:13 @ erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Aegypti

vul@Exodus:12:18 @ primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam

vul@Exodus:12:23 @ transibit enim Dominus percutiens Aegyptios cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere

vul@Exodus:12:27 @ dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israhel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit

vul@Exodus:12:28 @ et egressi filii Israhel fecerunt sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron

vul@Exodus:12:29 @ factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere et omne primogenitum iumentorum

vul@Exodus:12:31 @ vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a populo meo et vos et filii Israhel ite immolate Domino sicut dicitis

vul@Exodus:12:35 @ feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Moses et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam

vul@Exodus:12:38 @ sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis

vul@Exodus:12:39 @ coxeruntque farinam quam dudum conspersam de Aegypto tulerant et fecerunt subcinericios panes azymos neque enim poterant fermentari cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram nec pulmenti quicquam occurrerant praeparare

vul@Exodus:12:44 @ omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet

vul@Exodus:12:48 @ quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere phase Domini circumcidetur prius omne masculinum eius et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae si quis autem circumcisus non fuerit non vescetur ex eo

vul@Exodus:12:50 @ fecerunt omnes filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron

vul@Exodus:13:3 @ et ait Moses ad populum mementote diei huius in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto ut non comedatis fermentatum panem

vul@Exodus:13:9 @ et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum ante oculos tuos et ut lex Domini semper in ore tuo in manu enim forti eduxit te Dominus de Aegypto

vul@Exodus:13:11 @ cumque introduxerit te in terram Chananei sicut iuravit tibi et patribus tuis et dederit eam tibi

vul@Exodus:13:13 @ primogenitum asini mutabis ove quod si non redemeris interficies omne autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimes

vul@Exodus:13:16 @ erit igitur quasi signum in manu tua et quasi adpensum quid ob recordationem inter oculos tuos eo quod in manu forti eduxerit nos Dominus de Aegypto

vul@Exodus:13:17 @ igitur cum emisisset Pharao populum non eos duxit Dominus per viam terrae Philisthim quae vicina est reputans ne forte paeniteret eum si vidisset adversum se bella consurgere et reverteretur in Aegyptum

vul@Exodus:13:19 @ tulit quoque Moses ossa Ioseph secum eo quod adiurasset filios Israhel dicens visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc vobiscum

vul@Exodus:14:2 @ loquere filiis Israhel reversi castrametentur e regione Phiahiroth quae est inter Magdolum et mare contra Beelsephon in conspectu eius castra ponetis super mare

vul@Exodus:14:3 @ dicturusque est Pharao super filiis Israhel coartati sunt in terra conclusit eos desertum

vul@Exodus:14:6 @ iunxit ergo currum et omnem populum suum adsumpsit secum

vul@Exodus:14:8 @ induravitque Dominus cor Pharaonis regis Aegypti et persecutus est filios Israhel at illi egressi erant in manu excelsa

vul@Exodus:14:11 @ et dixerunt ad Mosen forsitan non erant sepulchra in Aegypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine quid hoc facere voluisti ut educeres nos ex Aegypto

vul@Exodus:14:16 @ tu autem eleva virgam tuam et extende manum super mare et divide illud ut gradiantur filii Israhel in medio mari per siccum

vul@Exodus:14:21 @ cumque extendisset Moses manum super mare abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte et vertit in siccum divisaque est aqua

vul@Exodus:14:22 @ et ingressi sunt filii Israhel per medium maris sicci erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et leva

vul@Exodus:14:23 @ persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos omnis equitatus Pharaonis currus eius et equites per medium maris

vul@Exodus:14:28 @ reversaeque sunt aquae et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare ne unus quidem superfuit ex eis

vul@Exodus:14:29 @ filii autem Israhel perrexerunt per medium sicci maris et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris

vul@Exodus:14:31 @ et viderunt Aegyptios mortuos super litus maris et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Mosi servo eius

vul@Exodus:15:3 @ Dominus quasi vir pugnator Omnipotens nomen eius

vul@Exodus:15:4 @ currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare electi principes eius submersi sunt in mari Rubro

vul@Exodus:15:5 @ abyssi operuerunt eos descenderunt in profundum quasi lapis

vul@Exodus:15:6 @ dextera tua Domine magnifice in fortitudine dextera tua Domine percussit inimicum

vul@Exodus:15:7 @ et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos misisti iram tuam quae devoravit eos ut stipulam

vul@Exodus:15:8 @ et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae stetit unda fluens congregatae sunt abyssi in medio mari

vul@Exodus:15:10 @ flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus

vul@Exodus:15:11 @ quis similis tui in fortibus Domine quis similis tui magnificus in sanctitate terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia

vul@Exodus:15:16 @ inruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui fiant inmobiles quasi lapis donec pertranseat populus tuus Domine donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti

vul@Exodus:15:17 @ introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae firmissimo habitaculo tuo quod operatus es Domine sanctuarium Domine quod firmaverunt manus tuae

vul@Exodus:15:19 @ ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus eius in mare et reduxit super eos Dominus aquas maris filii autem Israhel ambulaverunt per siccum in medio eius

vul@Exodus:15:20 @ sumpsit ergo Maria prophetis soror Aaron tympanum in manu egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris

vul@Exodus:15:22 @ tulit autem Moses Israhel de mari Rubro et egressi sunt in desertum Sur ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam

vul@Exodus:15:25 @ at ille clamavit ad Dominum qui ostendit ei lignum quod cum misisset in aquas in dulcedinem versae sunt ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi temptavit eum

vul@Exodus:15:26 @ dicens si audieris vocem Domini Dei tui et quod rectum est coram eo feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius cunctum languorem quem posui in Aegypto non inducam super te ego enim Dominus sanator tuus

vul@Exodus:16:1 @ profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israhel in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quintodecimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti

vul@Exodus:16:4 @ dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de caelo egrediatur populus et colligat quae sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non

vul@Exodus:16:5 @ die autem sexta parent quod inferant et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies

vul@Exodus:16:7 @ et mane videbitis gloriam Domini audivit enim murmur vestrum contra Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis contra nos

vul@Exodus:16:12 @ audivi murmurationes filiorum Israhel loquere ad eos vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod sim Dominus Deus vester

vul@Exodus:16:14 @ cumque operuisset superficiem terrae apparuit in solitudine minutum et quasi pilo tunsum in similitudinem pruinae super terram

vul@Exodus:16:15 @ quod cum vidissent filii Israhel dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc ignorabant enim quid esset quibus ait Moses iste est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendum

vul@Exodus:16:16 @ hic est sermo quem praecepit Dominus colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum gomor per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum quae habitant in tabernaculo sic tolletis

vul@Exodus:16:18 @ et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus paraverat repperit minus sed singuli iuxta id quod edere poterant congregarunt

vul@Exodus:16:21 @ colligebant autem mane singuli quantum sufficere poterat ad vescendum cumque incaluisset sol liquefiebat

vul@Exodus:16:22 @ in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo gomor per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Mosi

vul@Exodus:16:27 @ venit septima dies et egressi de populo ut colligerent non invenerunt

vul@Exodus:16:31 @ appellavitque domus Israhel nomen eius man quod erat quasi semen coriandri album gustusque eius quasi similae cum melle

vul@Exodus:16:34 @ sicut praecepit Dominus Mosi posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum

vul@Exodus:17:1 @ igitur profecta omnis multitudo filiorum Israhel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini castrametata est in Raphidim ubi non erat aqua ad bibendum populo

vul@Exodus:17:3 @ sitivit ergo populus ibi pro aquae penuria et murmuravit contra Mosen dicens cur nos exire fecisti de Aegypto ut occideres et nos et liberos nostros ac iumenta siti

vul@Exodus:17:5 @ ait Dominus ad Mosen antecede populum et sume tecum de senibus Israhel et virgam qua percussisti fluvium tolle in manu tua et vade

vul@Exodus:17:11 @ cumque levaret Moses manus vincebat Israhel sin autem paululum remisisset superabat Amalech

vul@Exodus:17:12 @ manus autem Mosi erant graves sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum in quo sedit Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte et factum est ut manus ipsius non lassarentur usque ad occasum solis

vul@Exodus:18:1 @ cumque audisset Iethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia quae fecerat Deus Mosi et Israhel populo suo eo quod eduxisset Dominus Israhel de Aegypto

vul@Exodus:18:2 @ tulit Sefforam uxorem Mosi quam remiserat

vul@Exodus:18:5 @ venit ergo Iethro cognatus Mosi et filii eius et uxor ad Mosen in desertum ubi erat castrametatus iuxta montem Dei

vul@Exodus:18:6 @ et mandavit Mosi dicens ego cognatus tuus Iethro venio ad te et uxor tua et duo filii tui cum ea

vul@Exodus:18:12 @ obtulit ergo Iethro cognatus Mosi holocausta et hostias Deo veneruntque Aaron et omnes senes Israhel ut comederent panem cum eo coram Domino

vul@Exodus:18:13 @ altero autem die sedit Moses ut iudicaret populum qui adsistebat Mosi de mane usque ad vesperam

vul@Exodus:18:19 @ sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quae ad Deum pertinent ut referas quae dicuntur ad eum

vul@Exodus:18:21 @ provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos

vul@Exodus:18:22 @ qui iudicent populum omni tempore quicquid autem maius fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit partito in alios onere

vul@Exodus:18:23 @ si hoc feceris implebis imperium Dei et praecepta eius poteris sustentare et omnis hic populus revertetur cum pace ad loca sua

vul@Exodus:18:27 @ dimisitque cognatum qui reversus abiit in terram suam

vul@Exodus:19:1 @ mense tertio egressionis Israhel de terra Aegypti in die hac venerunt in solitudinem Sinai

vul@Exodus:19:2 @ nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai castrametati sunt in eodem loco ibique Israhel fixit tentoria e regione montis

vul@Exodus:19:4 @ vos ipsi vidistis quae fecerim Aegyptiis quomodo portaverim vos super alas aquilarum et adsumpserim mihi

vul@Exodus:19:5 @ si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum eritis mihi in peculium de cunctis populis mea est enim omnis terra

vul@Exodus:19:8 @ responditque universus populus simul cuncta quae locutus est Dominus faciemus cumque rettulisset Moses verba populi ad Dominum

vul@Exodus:19:11 @ et sint parati in diem tertium die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai

vul@Exodus:19:13 @ manus non tanget eum sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis sive iumentum fuerit sive homo non vivet cum coeperit clangere bucina tunc ascendant in montem

vul@Exodus:19:16 @ iam advenerat tertius dies et mane inclaruerat et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem clangorque bucinae vehementius perstrepebat timuit populus qui erat in castris

vul@Exodus:19:18 @ totus autem mons Sinai fumabat eo quod descendisset Dominus super eum in igne et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace eratque mons omnis terribilis

vul@Exodus:19:20 @ descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Mosen in cacumen eius quo cum ascendisset

vul@Exodus:19:23 @ dixitque Moses ad Dominum non poterit vulgus ascendere in montem Sinai tu enim testificatus es et iussisti dicens pone terminos circa montem et sanctifica illum

vul@Exodus:20:4 @ non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper et quae in terra deorsum nec eorum quae sunt in aquis sub terra

vul@Exodus:20:5 @ non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me

vul@Exodus:20:12 @ honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi

vul@Exodus:20:17 @ non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem eius non servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quae illius sunt

vul@Exodus:20:18 @ cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum bucinae montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul

vul@Exodus:20:19 @ dicentes Mosi loquere tu nobis et audiemus non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur

vul@Exodus:20:21 @ stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus

vul@Exodus:20:25 @ quod si altare lapideum feceris mihi non aedificabis illud de sectis lapidibus si enim levaveris cultrum tuum super eo polluetur

vul@Exodus:21:2 @ si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis

vul@Exodus:21:3 @ cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul

vul@Exodus:21:4 @ sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo

vul@Exodus:21:5 @ quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber

vul@Exodus:21:7 @ si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae exire consuerunt

vul@Exodus:21:8 @ si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam

vul@Exodus:21:9 @ sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illi

vul@Exodus:21:10 @ quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit

vul@Exodus:21:11 @ si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia

vul@Exodus:21:13 @ qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat

vul@Exodus:21:14 @ si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur

vul@Exodus:21:18 @ si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectulo

vul@Exodus:21:19 @ si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat

vul@Exodus:21:21 @ sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit poenae quia pecunia illius est

vul@Exodus:21:22 @ si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarint

vul@Exodus:21:23 @ sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro anima

vul@Exodus:21:26 @ si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit

vul@Exodus:21:27 @ dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae similiter dimittet eos liberos

vul@Exodus:21:28 @ si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque bovis innocens erit

vul@Exodus:21:29 @ quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident

vul@Exodus:21:30 @ quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus

vul@Exodus:21:31 @ filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiae subiacebit

vul@Exodus:21:32 @ si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur

vul@Exodus:21:33 @ si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eam

vul@Exodus:21:34 @ dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod autem mortuum est ipsius erit

vul@Exodus:21:35 @ si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient

vul@Exodus:21:36 @ sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet

vul@Exodus:22:1 @ si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove

vul@Exodus:22:2 @ si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et accepto vulnere mortuus fuerit percussor non erit reus sanguinis

vul@Exodus:22:3 @ quod si orto sole hoc fecerit homicidium perpetravit et ipse morietur si non habuerit quod pro furto reddat venundabitur

vul@Exodus:22:4 @ si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens sive bos sive asinus sive ovis duplum restituet

vul@Exodus:22:5 @ si laeserit quispiam agrum vel vineam et dimiserit iumentum suum ut depascatur aliena quicquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea pro damni aestimatione restituet

vul@Exodus:22:6 @ si egressus ignis invenerit spinas et conprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris reddet damnum qui ignem succenderit

vul@Exodus:22:7 @ si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam et ab eo qui susceperat furto ablata fuerint si invenitur fur duplum reddet

vul@Exodus:22:8 @ si latet dominus domus adplicabitur ad deos et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui

vul@Exodus:22:9 @ ad perpetrandam fraudem tam in bove quam in asino et ove ac vestimento et quicquid damnum inferre potest ad deos utriusque causa perveniet et si illi iudicaverint duplum restituet proximo suo

vul@Exodus:22:10 @ si quis commendaverit proximo suo asinum bovem ovem et omne iumentum ad custodiam et mortuum fuerit aut debilitatum vel captum ab hostibus nullusque hoc viderit

vul@Exodus:22:11 @ iusiurandum erit in medio quod non extenderit manum ad rem proximi sui suscipietque dominus iuramentum et ille reddere non cogetur

vul@Exodus:22:12 @ quod si furto ablatum fuerit restituet damnum domino

vul@Exodus:22:13 @ si comestum a bestia deferet ad eum quod occisum est et non restituet

vul@Exodus:22:15 @ quod si inpraesentiarum fuit dominus non restituet maxime si conductum venerat pro mercede operis sui

vul@Exodus:22:16 @ si seduxerit quis virginem necdum desponsatam et dormierit cum ea dotabit eam et habebit uxorem

vul@Exodus:22:17 @ si pater virginis dare noluerit reddet pecuniam iuxta modum dotis quam virgines accipere consuerunt

vul@Exodus:22:21 @ advenam non contristabis neque adfliges eum advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti

vul@Exodus:22:23 @ si laeseritis eos vociferabuntur ad me et ego audiam clamorem eorum

vul@Exodus:22:25 @ si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum non urgues eum quasi exactor nec usuris opprimes

vul@Exodus:22:26 @ si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum ante solis occasum redde ei

vul@Exodus:22:27 @ ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis eius nec habet aliud in quo dormiat si clamaverit ad me exaudiam eum quia misericors sum

vul@Exodus:22:30 @ de bubus quoque et ovibus similiter facies septem diebus sit cum matre sua die octavo reddes illum mihi

vul@Exodus:23:4 @ si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum

vul@Exodus:23:5 @ si videris asinum odientis te iacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo

vul@Exodus:23:9 @ peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti

vul@Exodus:23:12 @ sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et advena

vul@Exodus:23:14 @ tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis

vul@Exodus:23:15 @ sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut praecepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto non apparebis in conspectu meo vacuus

vul@Exodus:23:16 @ et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro

vul@Exodus:23:22 @ quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te

vul@Exodus:23:30 @ paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram

vul@Exodus:23:33 @ non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum

vul@Exodus:24:1 @ Mosi quoque dixit ascende ad Dominum tu et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israhel et adorabitis procul

vul@Exodus:24:4 @ scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israhel

vul@Exodus:24:5 @ misitque iuvenes de filiis Israhel et obtulerunt holocausta immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos

vul@Exodus:24:6 @ tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras partem autem residuam fudit super altare

vul@Exodus:24:8 @ ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his

vul@Exodus:24:10 @ et viderunt Deum Israhel sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi caelum cum serenum est

vul@Exodus:24:11 @ nec super eos qui procul recesserant de filiis Israhel misit manum suam videruntque Deum et comederunt ac biberunt

vul@Exodus:24:12 @ dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et esto ibi daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quae scripsi ut doceas eos

vul@Exodus:24:14 @ senioribus ait expectate hic donec revertamur ad vos habetis Aaron et Hur vobiscum si quid natum fuerit quaestionis referetis ad eos

vul@Exodus:24:16 @ et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus septimo autem die vocavit eum de medio caliginis

vul@Exodus:24:17 @ erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israhel

vul@Exodus:25:9 @ iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et omnium vasorum in cultum eius sicque facietis illud

vul@Exodus:25:10 @ arcam de lignis setthim conpingite cuius longitudo habeat duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo cubitum similiter ac semissem

vul@Exodus:25:11 @ et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque supra coronam auream per circuitum

vul@Exodus:25:12 @ et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero

vul@Exodus:25:17 @ facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo

vul@Exodus:25:19 @ cherub unus sit in latere uno et alter in altero

vul@Exodus:25:20 @ utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca

vul@Exodus:25:24 @ et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium aureum per circuitum

vul@Exodus:25:25 @ et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis et super illam alteram coronam aureolam

vul@Exodus:25:26 @ quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes

vul@Exodus:25:27 @ subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit mensa portari

vul@Exodus:25:29 @ parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo

vul@Exodus:25:30 @ et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper

vul@Exodus:25:31 @ facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia

vul@Exodus:25:33 @ tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili

vul@Exodus:25:34 @ in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia

vul@Exodus:25:35 @ spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno

vul@Exodus:25:36 @ et spherae igitur et calami ex ipso erunt universa ductilia de auro purissimo

vul@Exodus:25:38 @ emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt extinguantur fient de auro purissimo

vul@Exodus:25:39 @ omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi

vul@Exodus:26:3 @ quinque cortinae sibi iungentur mutuo et aliae quinque nexu simili coherebunt

vul@Exodus:26:4 @ ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari

vul@Exodus:26:5 @ quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari

vul@Exodus:26:9 @ e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices

vul@Exodus:26:16 @ quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem

vul@Exodus:26:19 @ quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur

vul@Exodus:26:21 @ quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis subponentur

vul@Exodus:26:24 @ eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur

vul@Exodus:26:25 @ et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis

vul@Exodus:27:8 @ non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est

vul@Exodus:27:10 @ et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argentea

vul@Exodus:27:11 @ similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea

vul@Exodus:27:16 @ in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem

vul@Exodus:27:17 @ omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis

vul@Exodus:27:20 @ praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper

vul@Exodus:27:21 @ in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israhel

vul@Exodus:28:14 @ et duas catenulas auri purissimi sibi invicem coherentes quas inseres uncinis

vul@Exodus:28:20 @ in quarto chrysolitus onychinus et berillus inclusi auro erunt per ordines suos

vul@Exodus:28:21 @ habebuntque nomina filiorum Israhel duodecim nominibus celabuntur singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus

vul@Exodus:28:22 @ facies in rationali catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo

vul@Exodus:28:27 @ nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem iuncturae inferioris ut aptari possit cum superumerali

vul@Exodus:28:32 @ in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis sicut fieri solet in extremis vestium partibus ne facile rumpatur

vul@Exodus:28:33 @ deorsum vero ad pedes eiusdem tunicae per circuitum quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto mixtis in medio tintinabulis

vul@Exodus:28:34 @ ita ut tintinabulum sit aureum et malum rursumque tintinabulum aliud aureum et malum punicum

vul@Exodus:28:36 @ facies et lamminam de auro purissimo in qua sculpes opere celatoris Sanctum Domino

vul@Exodus:28:38 @ inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quae obtulerint et sanctificaverint filii Israhel in cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte eius ut placatus eis sit Dominus

vul@Exodus:28:39 @ stringesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii

vul@Exodus:29:2 @ panesque azymos et crustula absque fermento quae conspersa sint oleo lagana quoque azyma oleo lita de simila triticea cuncta facies

vul@Exodus:29:3 @ et posita in canistro offeres vitulum autem et duos arietes

vul@Exodus:29:12 @ sumptumque de sanguine vituli pones super cornua altaris digito tuo reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius

vul@Exodus:29:14 @ carnes vero vituli et corium et fimum conbures foris extra castra eo quod pro peccato sit

vul@Exodus:29:18 @ et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domini odor suavissimus victimae Dei

vul@Exodus:29:20 @ quem cum immolaveris sumes de sanguine ipsius et pones super extremum dextrae auriculae Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum et pedis dextri fundesque sanguinem super altare per circuitum

vul@Exodus:29:21 @ cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo unctionis asperges Aaron et vestes eius filios et vestimenta eorum consecratisque et ipsis et vestibus

vul@Exodus:29:22 @ tolles adipem de ariete et caudam et arvinam quae operit vitalia ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dextrum eo quod sit aries consecrationum

vul@Exodus:29:23 @ tortam panis unius crustulum conspersum oleo laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini

vul@Exodus:29:25 @ suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia oblatio eius est

vul@Exodus:29:33 @ ut sit placabile sacrificium et sanctificentur offerentium manus alienigena non vescetur ex eis quia sancti sunt

vul@Exodus:29:34 @ quod si remanserit de carnibus consecratis sive de panibus usque mane conbures reliquias igni non comedentur quia sanctificata sunt

vul@Exodus:29:36 @ et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum mundabisque altare cum immolaris expiationis hostiam et ungues illud in sanctificationem

vul@Exodus:29:38 @ hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies iugiter

vul@Exodus:29:40 @ decimam partem similae conspersae oleo tunso quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno

vul@Exodus:30:3 @ vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum

vul@Exodus:30:4 @ et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur

vul@Exodus:30:9 @ non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis

vul@Exodus:30:12 @ quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti

vul@Exodus:30:13 @ hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino

vul@Exodus:30:15 @ dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet

vul@Exodus:30:16 @ susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum

vul@Exodus:30:18 @ facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua

vul@Exodus:30:21 @ ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per successiones

vul@Exodus:30:23 @ dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta

vul@Exodus:30:24 @ cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin

vul@Exodus:30:25 @ faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii

vul@Exodus:30:27 @ mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis

vul@Exodus:30:32 @ caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis

vul@Exodus:30:34 @ dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia

vul@Exodus:30:35 @ faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum

vul@Exodus:30:36 @ cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama

vul@Exodus:30:37 @ talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino

vul@Exodus:30:38 @ homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis

vul@Exodus:31:5 @ marmore et gemmis et diversitate lignorum

vul@Exodus:31:8 @ mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis

vul@Exodus:31:9 @ et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua

vul@Exodus:31:13 @ loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos

vul@Exodus:31:17 @ inter me et filios Israhel signumque perpetuum sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit

vul@Exodus:31:18 @ dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei

vul@Exodus:32:1 @ videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos praecedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Aegypti ignoramus quid acciderit

vul@Exodus:32:8 @ recesserunt cito de via quam ostendisti eis feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt isti sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra Aegypti

vul@Exodus:32:9 @ rursumque ait Dominus ad Mosen cerno quod populus iste durae cervicis sit

vul@Exodus:32:13 @ recordare Abraham Isaac et Israhel servorum tuorum quibus iurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper

vul@Exodus:32:20 @ arripiensque vitulum quem fecerant conbusit et contrivit usque ad pulverem quem sparsit in aqua et dedit ex eo potum filiis Israhel

vul@Exodus:32:22 @ cui ille respondit ne indignetur dominus meus tu enim nosti populum istum quod pronus sit ad malum

vul@Exodus:32:23 @ dixerunt mihi fac nobis deos qui praecedant nos huic enim Mosi qui nos eduxit de terra Aegypti nescimus quid acciderit

vul@Exodus:32:26 @ et stans in porta castrorum ait si quis est Domini iungatur mihi congregatique sunt ad eum omnes filii Levi

vul@Exodus:32:28 @ fecerunt filii Levi iuxta sermonem Mosi cecideruntque in die illo quasi tria milia hominum

vul@Exodus:32:30 @ facto autem die altero locutus est Moses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum quivero deprecari pro scelere vestro

vul@Exodus:32:31 @ reversusque ad Dominum ait obsecro peccavit populus iste peccatum magnum feceruntque sibi deos aureos aut dimitte eis hanc noxam

vul@Exodus:32:32 @ aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsisti

vul@Exodus:32:34 @ tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus praecedet te ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum

vul@Exodus:32:35 @ percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit Aaron

vul@Exodus:33:4 @ audiens populus sermonem hunc pessimum luxit et nullus ex more indutus est cultu suo

vul@Exodus:33:8 @ cumque egrederetur Moses ad tabernaculum surgebat universa plebs et stabat unusquisque in ostio papilionis sui aspiciebantque tergum Mosi donec ingrederetur tentorium

vul@Exodus:33:9 @ ingresso autem illo tabernaculum foederis descendebat columna nubis et stabat ad ostium loquebaturque cum Mosi

vul@Exodus:33:10 @ cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum

vul@Exodus:33:11 @ loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem sicut loqui solet homo ad amicum suum cumque ille reverteretur in castra minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de tabernaculo

vul@Exodus:33:13 @ si ergo inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi viam tuam ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos respice populum tuum gentem hanc

vul@Exodus:33:15 @ et ait Moses si non tu ipse praecedes ne educas nos de loco isto

vul@Exodus:33:16 @ in quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo nisi ambulaveris nobiscum ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram

vul@Exodus:33:22 @ cumque transibit gloria mea ponam te in foramine petrae et protegam dextera mea donec transeam

vul@Exodus:34:2 @ esto paratus mane ut ascendas statim in montem Sinai stabisque mecum super verticem montis

vul@Exodus:34:4 @ excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai sicut ei praeceperat Dominus portans secum tabulas

vul@Exodus:34:9 @ ait si inveni gratiam in conspectu tuo Domine obsecro ut gradiaris nobiscum populus enim durae cervicis est et auferas iniquitates nostras atque peccata nosque possideas

vul@Exodus:34:10 @ respondit Dominus ego inibo pactum videntibus cunctis signa faciam quae numquam sunt visa super terram nec in ullis gentibus ut cernat populus in cuius es medio opus Domini terribile quod facturus sum

vul@Exodus:34:12 @ cave ne umquam cum habitatoribus terrae illius iungas amicitias quae tibi sint in ruinam

vul@Exodus:34:15 @ ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum ne cum fornicati fuerint cum diis suis et adoraverint simulacra eorum vocet te quispiam ut comedas de immolatis

vul@Exodus:34:18 @ sollemnitatem azymorum custodies septem diebus vesceris azymis sicut praecepi tibi in tempore mensis novorum mense enim verni temporis egressus es de Aegypto

vul@Exodus:34:20 @ primogenitum asini redimes ove sin autem nec pretium pro eo dederis occidetur primogenitum filiorum tuorum redimes nec apparebis in conspectu meo vacuus

vul@Exodus:34:22 @ sollemnitatem ebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae et sollemnitatem quando redeunte anni tempore cuncta conduntur

vul@Exodus:34:24 @ cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos nullus insidiabitur terrae tuae ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno

vul@Exodus:34:25 @ non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae neque residebit mane de victima sollemnitatis phase

vul@Exodus:34:28 @ fecit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis decem

vul@Exodus:34:29 @ cumque descenderet Moses de monte Sinai tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Dei

vul@Exodus:34:30 @ videntes autem Aaron et filii Israhel cornutam Mosi faciem timuerunt prope accedere

vul@Exodus:34:31 @ vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogae et postquam locutus est

vul@Exodus:34:32 @ venerunt ad eum etiam omnes filii Israhel quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai

vul@Exodus:34:34 @ quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat donec exiret et tunc loquebatur ad filios Israhel omnia quae sibi fuerant imperata

vul@Exodus:34:35 @ qui videbant faciem egredientis Mosi esse cornutam sed operiebat rursus ille faciem suam si quando loquebatur ad eos

vul@Exodus:35:1 @ igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri

vul@Exodus:35:9 @ et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum

vul@Exodus:35:14 @ mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus

vul@Exodus:35:17 @ altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius

vul@Exodus:35:18 @ cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli

vul@Exodus:35:21 @ egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi

vul@Exodus:35:22 @ obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat

vul@Exodus:35:24 @ si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas

vul@Exodus:35:29 @ aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum

vul@Exodus:35:30 @ omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt

vul@Exodus:36:4 @ unde artifices venire conpulsi

vul@Exodus:36:5 @ dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est

vul@Exodus:36:6 @ iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis

vul@Exodus:36:10 @ coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit

vul@Exodus:36:11 @ fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in ora cortinae alterius similiter

vul@Exodus:36:17 @ fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem iungerentur

vul@Exodus:36:22 @ binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi

vul@Exodus:36:24 @ cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis terminantur

vul@Exodus:36:26 @ cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas

vul@Exodus:36:28 @ et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro

vul@Exodus:36:30 @ ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis

vul@Exodus:36:34 @ ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit

vul@Exodus:36:36 @ et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis

vul@Exodus:37:1 @ fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac foris

vul@Exodus:37:5 @ et quos misit in anulos qui erant in lateribus arcae ad portandum eam

vul@Exodus:37:6 @ fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo duorum cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse in latitudine

vul@Exodus:37:8 @ cherub unum in summitate huius partis et cherub alterum in summitate partis alterius duos cherubin in singulis summitatibus propitiatorii

vul@Exodus:37:11 @ circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum

vul@Exodus:37:12 @ ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem alteram coronam auream

vul@Exodus:37:13 @ fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae

vul@Exodus:37:14 @ contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa portari

vul@Exodus:37:17 @ fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherulae ac lilia procedebant

vul@Exodus:37:19 @ tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spherulaeque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulaeque simul et lilia aequum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri

vul@Exodus:37:20 @ in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia

vul@Exodus:37:21 @ et spherae sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno

vul@Exodus:37:22 @ et spherae igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimo

vul@Exodus:37:23 @ fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa ubi quae emuncta sunt extinguuntur de auro mundissimo

vul@Exodus:37:24 @ talentum auri adpendebat candelabrum cum omnibus vasis suis

vul@Exodus:37:25 @ fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua

vul@Exodus:37:26 @ vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus

vul@Exodus:37:27 @ fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari

vul@Exodus:37:29 @ conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii

vul@Exodus:38:5 @ fusis quattuor anulis per totidem retiaculi summitates ad inmittendos vectes ad portandum

vul@Exodus:38:10 @ columnae aeneae viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argentea

vul@Exodus:38:12 @ in ea vero plaga quae occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columnae decem cum basibus suis aeneae et capita columnarum celata argentea

vul@Exodus:38:14 @ e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus

vul@Exodus:38:19 @ columnae autem ingressus fuere quattuor cum basibus aeneis capitaque earum et celaturae argenteae

vul@Exodus:38:21 @ haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii quae numerata sunt iuxta praeceptum Mosi in caerimonias Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis

vul@Exodus:38:23 @ iuncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho purpura vermiculo et bysso

vul@Exodus:38:24 @ omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii

vul@Exodus:38:25 @ oblatum est autem ab his qui transierant ad numerum a viginti annis et supra de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum

vul@Exodus:38:27 @ centum bases factae sunt de talentis centum singulis talentis per bases singulas supputatis

vul@Exodus:38:29 @ aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et quadringenti supra sicli

vul@Exodus:39:1 @ de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi

vul@Exodus:39:3 @ opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine

vul@Exodus:39:4 @ duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum

vul@Exodus:39:5 @ et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi

vul@Exodus:39:7 @ posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi

vul@Exodus:39:13 @ in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos

vul@Exodus:39:14 @ ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum

vul@Exodus:39:15 @ fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo

vul@Exodus:39:18 @ haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur

vul@Exodus:39:19 @ stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi

vul@Exodus:39:23 @ et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum

vul@Exodus:39:24 @ tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi

vul@Exodus:39:25 @ fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius

vul@Exodus:39:27 @ feminalia quoque linea byssina

vul@Exodus:39:28 @ cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi

vul@Exodus:39:29 @ fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini

vul@Exodus:39:30 @ et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi

vul@Exodus:39:31 @ perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi

vul@Exodus:39:35 @ mensam cum vasis et propositionis panibus

vul@Exodus:39:36 @ candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo

vul@Exodus:39:39 @ altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis

vul@Exodus:39:40 @ tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri

vul@Exodus:39:42 @ obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus

vul@Exodus:40:2 @ mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii

vul@Exodus:40:9 @ et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur

vul@Exodus:40:11 @ labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum

vul@Exodus:40:15 @ igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum

vul@Exodus:40:17 @ et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat

vul@Exodus:40:19 @ cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem

vul@Exodus:40:21 @ ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi

vul@Exodus:40:25 @ et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus

vul@Exodus:40:30 @ cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus

vul@Exodus:40:34 @ si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas

vul@Exodus:40:35 @ si pendebat desuper manebant in eodem loco

vul@Leviticus:1:3 @ si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum

vul@Leviticus:1:7 @ et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita

vul@Leviticus:1:10 @ quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret

vul@Leviticus:1:13 @ intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino

vul@Leviticus:1:14 @ sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbae

vul@Leviticus:1:16 @ vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent

vul@Leviticus:1:17 @ confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino

vul@Leviticus:2:1 @ anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus

vul@Leviticus:2:2 @ ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino

vul@Leviticus:2:4 @ cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita

vul@Leviticus:2:5 @ si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo et absque fermento

vul@Leviticus:2:7 @ sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo conspergetur

vul@Leviticus:2:14 @ sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino

vul@Leviticus:3:1 @ quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino

vul@Leviticus:3:5 @ adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino

vul@Leviticus:3:6 @ si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt

vul@Leviticus:3:7 @ si agnum obtulerit coram Domino

vul@Leviticus:3:12 @ si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino

vul@Leviticus:3:16 @ adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit

vul@Leviticus:4:2 @ loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent quippiam fecerit

vul@Leviticus:4:3 @ si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino

vul@Leviticus:4:7 @ ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi

vul@Leviticus:4:10 @ sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea super altare holocausti

vul@Leviticus:4:13 @ quod si omnis turba Israhel ignoraverit et per inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est

vul@Leviticus:4:18 @ ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii

vul@Leviticus:4:20 @ sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus

vul@Leviticus:4:21 @ ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis

vul@Leviticus:4:22 @ si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur

vul@Leviticus:4:25 @ tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eius

vul@Leviticus:4:26 @ adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur ei

vul@Leviticus:4:27 @ quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae ut faciat quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque delinquat

vul@Leviticus:4:30 @ tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius

vul@Leviticus:4:31 @ omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei

vul@Leviticus:4:32 @ sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet inmaculatam

vul@Leviticus:4:34 @ sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius

vul@Leviticus:4:35 @ omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illi

vul@Leviticus:5:1 @ si peccaverit anima et audierit vocem iurantis testisque fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit portabit iniquitatem suam

vul@Leviticus:5:2 @ anima quae tetigerit aliquid inmundum sive quod occisum a bestia est aut per se mortuum vel quodlibet aliud reptile et oblita fuerit inmunditiae suae rea est et deliquit

vul@Leviticus:5:3 @ et si tetigerit quicquam de inmunditia hominis iuxta omnem inpuritatem qua pollui solet oblitaque cognoverit postea subiacebit delicto

vul@Leviticus:5:6 @ et offerat agnam de gregibus sive capram orabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius

vul@Leviticus:5:7 @ sin autem non potuerit offerre pecus offerat duos turtures vel duos pullos columbarum Domino unum pro peccato et alterum in holocaustum

vul@Leviticus:5:11 @ quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures vel duos pullos columbae offeret pro peccato similam partem oephi decimam non mittet in eam oleum nec turis aliquid inponet quia pro peccato est

vul@Leviticus:5:15 @ anima si praevaricans caerimonias per errorem in his quae Domino sunt sanctificata peccaverit offeret pro delicto suo arietem inmaculatum de gregibus qui emi potest duobus siclis iuxta pondus sanctuarii

vul@Leviticus:5:17 @ anima si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his quae Domini lege prohibentur et peccati rea intellexerit iniquitatem suam

vul@Leviticus:6:2 @ anima quae peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit

vul@Leviticus:6:3 @ sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines

vul@Leviticus:6:7 @ qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccaverit

vul@Leviticus:6:10 @ vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altare

vul@Leviticus:6:11 @ spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet

vul@Leviticus:6:12 @ ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum

vul@Leviticus:6:15 @ tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino

vul@Leviticus:6:16 @ reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi

vul@Leviticus:6:17 @ ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto

vul@Leviticus:6:20 @ haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere

vul@Leviticus:6:21 @ quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino

vul@Leviticus:6:27 @ quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto

vul@Leviticus:6:28 @ vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua

vul@Leviticus:7:7 @ sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit

vul@Leviticus:7:9 @ et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit sacerdotis a quo offertur

vul@Leviticus:7:10 @ sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur

vul@Leviticus:7:12 @ si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas

vul@Leviticus:7:16 @ si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est

vul@Leviticus:7:18 @ si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea erit

vul@Leviticus:7:21 @ et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis

vul@Leviticus:7:25 @ si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo

vul@Leviticus:7:29 @ loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius

vul@Leviticus:7:38 @ quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai

vul@Leviticus:8:5 @ ait iste est sermo quem iussit Dominus fieri

vul@Leviticus:8:9 @ cidarim quoque texit caput et super eam contra frontem posuit lamminam auream consecratam in sanctificationem sicut praeceperat ei Dominus

vul@Leviticus:8:11 @ cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus unxit illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo

vul@Leviticus:8:17 @ vitulum cum pelle carnibus et fimo cremans extra castra sicut praeceperat Dominus

vul@Leviticus:8:21 @ lotis prius intestinis et pedibus totumque simul arietem incendit super altare eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut praeceperat ei

vul@Leviticus:8:23 @ quem cum immolasset Moses sumens de sanguine tetigit extremum auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae similiter et pedis

vul@Leviticus:8:24 @ obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae et pollices manus ac pedis dextri reliquum fudit super altare per circuitum

vul@Leviticus:8:27 @ tradens simul omnia Aaron et filiis eius qui postquam levaverunt ea coram Domino

vul@Leviticus:8:29 @ tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut praeceperat ei Dominus

vul@Leviticus:8:30 @ adsumensque unguentum et sanguinem qui erat in altari aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum

vul@Leviticus:8:31 @ cumque sanctificasset eos in vestitu suo praecepit eis dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut praecepit mihi dicens Aaron et filii eius comedent eos

vul@Leviticus:8:34 @ sicut et inpraesentiarum factum est ut ritus sacrificii conpleretur

vul@Leviticus:8:35 @ die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi praeceptum est

vul@Leviticus:8:36 @ feceruntque Aaron et filii eius cuncta quae locutus est Dominus per manum Mosi

vul@Leviticus:9:3 @ et ad filios Israhel loqueris tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum

vul@Leviticus:9:4 @ bovem et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino in sacrificio singulorum similam oleo conspersam offerentes hodie enim Dominus apparebit vobis

vul@Leviticus:9:7 @ dixit et ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer holocaustum et deprecare pro te et pro populo cumque mactaveris hostiam populi ora pro eo sicut praecepit Dominus

vul@Leviticus:9:9 @ cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius

vul@Leviticus:9:10 @ adipemque et renunculos ac reticulum iecoris quae sunt pro peccato adolevit super altare sicut praeceperat Dominus Mosi

vul@Leviticus:9:11 @ carnes vero et pellem eius extra castra conbusit igni

vul@Leviticus:9:13 @ ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite et membris singulis obtulerunt quae omnia super altare cremavit igni

vul@Leviticus:9:21 @ pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut praeceperat Moses

vul@Leviticus:9:22 @ et tendens manum contra populum benedixit eis sicque conpletis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis descendit

vul@Leviticus:9:23 @ ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudini

vul@Leviticus:10:5 @ confestimque pergentes tulerunt eos sicut iacebant vestitos lineis tunicis et eiecerunt foras ut sibi fuerat imperatum

vul@Leviticus:10:7 @ vos autem non egredimini fores tabernaculi alioquin peribitis oleum quippe sanctae unctionis est super vos qui fecerunt omnia iuxta praeceptum Mosi

vul@Leviticus:10:11 @ doceatisque filios Israhel omnia legitima mea quae locutus est Dominus ad eos per manum Mosi

vul@Leviticus:10:12 @ locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite illud absque fermento iuxta altare quia sanctum sanctorum est

vul@Leviticus:10:13 @ comedetis autem in loco sancto quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini sicut praeceptum est mihi

vul@Leviticus:10:14 @ pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus est edetis in loco mundissimo tu et filii tui ac filiae tuae tecum tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israhel

vul@Leviticus:10:15 @ eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari elevaverint coram Domino et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua sicut praecepit Dominus

vul@Leviticus:10:18 @ praesertim cum de sanguine illius non sit inlatum intra sancta et comedere eam debueritis in sanctuario sicut praeceptum est mihi

vul@Leviticus:11:4 @ quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et inter inmunda reputabitis

vul@Leviticus:11:15 @ et omne corvini generis in similitudinem suam

vul@Leviticus:11:22 @ comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum

vul@Leviticus:11:25 @ et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum

vul@Leviticus:11:29 @ hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum

vul@Leviticus:11:32 @ et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur

vul@Leviticus:11:34 @ omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase inmundum erit

vul@Leviticus:11:35 @ et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt

vul@Leviticus:11:37 @ si ceciderint super sementem non polluent eam

vul@Leviticus:11:38 @ sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea morticinis tacta fuerit ilico polluetur

vul@Leviticus:11:39 @ si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum

vul@Leviticus:11:40 @ et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum

vul@Leviticus:11:42 @ quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est

vul@Leviticus:11:43 @ nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam eorum ne inmundi sitis

vul@Leviticus:12:2 @ loquere filiis Israhel et dices ad eos mulier si suscepto semine pepererit masculum inmunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruae

vul@Leviticus:12:5 @ sin autem feminam pepererit inmunda erit duabus ebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suae

vul@Leviticus:12:6 @ cumque expleti fuerint dies purificationis eius pro filio sive pro filia deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbae sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii et tradet sacerdoti

vul@Leviticus:12:7 @ qui offeret illa coram Domino et rogabit pro ea et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui ista est lex parientis masculum ac feminam

vul@Leviticus:12:8 @ quod si non invenerit manus eius nec potuerit offerre agnum sumet duos turtures vel duos pullos columbae unum in holocaustum et alterum pro peccato orabitque pro ea sacerdos et sic mundabitur

vul@Leviticus:13:2 @ homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius

vul@Leviticus:13:4 @ sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebus

vul@Leviticus:13:5 @ et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis

vul@Leviticus:13:6 @ et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit

vul@Leviticus:13:7 @ quod si postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae iterum lepra creverit adducetur ad eum

vul@Leviticus:13:9 @ plaga leprae si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem

vul@Leviticus:13:11 @ lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est

vul@Leviticus:13:12 @ sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum cadit

vul@Leviticus:13:13 @ considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus erit

vul@Leviticus:13:15 @ tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est

vul@Leviticus:13:16 @ quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem operuerit

vul@Leviticus:13:17 @ considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet

vul@Leviticus:13:19 @ et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem

vul@Leviticus:13:21 @ quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus

vul@Leviticus:13:22 @ et siquidem creverit adiudicabit eum leprae

vul@Leviticus:13:23 @ sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus erit

vul@Leviticus:13:24 @ caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem

vul@Leviticus:13:25 @ considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga leprae in cicatrice orta est

vul@Leviticus:13:26 @ quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior plaga carne reliqua et ipsa leprae species fuerit subobscura recludet eum septem diebus

vul@Leviticus:13:27 @ et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra contaminabit eum

vul@Leviticus:13:28 @ sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturae

vul@Leviticus:13:29 @ vir sive mulier in cuius capite vel barba germinarit lepra videbit eos sacerdos

vul@Leviticus:13:30 @ et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbae est

vul@Leviticus:13:31 @ sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni et capillum nigrum recludet eos septem diebus

vul@Leviticus:13:32 @ et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagae carni reliquae aequalis

vul@Leviticus:13:34 @ si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus erit

vul@Leviticus:13:35 @ sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute

vul@Leviticus:13:36 @ non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus quia aperte inmundus est

vul@Leviticus:13:37 @ porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum

vul@Leviticus:13:39 @ intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem mundum

vul@Leviticus:13:41 @ et si a fronte ceciderint pili recalvaster et mundus est

vul@Leviticus:13:42 @ sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus

vul@Leviticus:13:47 @ vestis lanea sive linea quae lepram habuerit

vul@Leviticus:13:49 @ si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti

vul@Leviticus:13:50 @ qui consideratam recludet septem diebus

vul@Leviticus:13:51 @ et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit lepra perseverans est pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa

vul@Leviticus:13:53 @ quod si eam viderit non crevisse

vul@Leviticus:13:55 @ et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra

vul@Leviticus:13:56 @ sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam vestis est lota abrumpet eum et a solido dividet

vul@Leviticus:13:57 @ quod si ultra apparuerit in his locis quae prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi

vul@Leviticus:13:58 @ si cessaverit lavabit ea quae pura sunt secundo et munda erunt

vul@Leviticus:14:2 @ hic est ritus leprosi quando mundandus est adducetur ad sacerdotem

vul@Leviticus:14:10 @ die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas similae in sacrificium quae conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium

vul@Leviticus:14:13 @ immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est

vul@Leviticus:14:15 @ et de olei sextario mittet in manum suam sinistram

vul@Leviticus:14:21 @ quod si pauper est et non potest manus eius invenire quae dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei sextarium

vul@Leviticus:14:22 @ duosque turtures sive duos pullos columbae quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum

vul@Leviticus:14:24 @ qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit simul

vul@Leviticus:14:26 @ olei vero partem mittet in manum suam sinistram

vul@Leviticus:14:29 @ reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum

vul@Leviticus:14:30 @ et turturem sive pullum columbae offeret

vul@Leviticus:14:32 @ hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui

vul@Leviticus:14:34 @ cum ingressi fueritis terram Chanaan quam ego dabo vobis in possessionem si fuerit plaga leprae in aedibus

vul@Leviticus:14:35 @ ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et dicet quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea

vul@Leviticus:14:36 @ at ille praecipiet ut efferant universa de domo priusquam ingrediatur eam et videat utrum lepra sit ne inmunda fiant omnia quae in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus lepram

vul@Leviticus:14:37 @ et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua

vul@Leviticus:14:39 @ reversusque die septimo considerabit eam si invenerit crevisse lepram

vul@Leviticus:14:43 @ sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et alia terra lita

vul@Leviticus:14:48 @ quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate

vul@Leviticus:14:57 @ ut possit sciri quo tempore mundum quid vel inmundum sit

vul@Leviticus:15:3 @ et tunc iudicabitur huic vitio subiacere cum per momenta singula adheserit carni illius atque concreverit foedus humor

vul@Leviticus:15:5 @ si quis hominum tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

vul@Leviticus:15:6 @ si sederit ubi ille sederat et ipse lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

vul@Leviticus:15:8 @ si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus est lavabit vestem suam et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

vul@Leviticus:15:13 @ si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem numerabit septem dies post emundationem sui et lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus erit mundus

vul@Leviticus:15:24 @ si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis inmundus erit septem diebus et omne stratum in quo dormierit polluetur

vul@Leviticus:15:25 @ mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat quamdiu huic subiacet passioni inmunda erit quasi sit in tempore menstruo

vul@Leviticus:15:28 @ si steterit sanguis et fluere cessarit numerabit septem dies purificationis suae

vul@Leviticus:16:3 @ nisi haec ante fecerit vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum

vul@Leviticus:16:12 @ adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta

vul@Leviticus:16:13 @ ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur

vul@Leviticus:16:15 @ cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi

vul@Leviticus:16:17 @ nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo coetu Israhel donec egrediatur

vul@Leviticus:16:21 @ et posita utraque manu super caput eius confiteatur omnes iniquitates filiorum Israhel et universa delicta atque peccata eorum quae inprecans capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertum

vul@Leviticus:16:23 @ revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium relictisque ibi

vul@Leviticus:16:26 @ ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit vestimenta sua et corpus aqua et sic ingredietur in castra

vul@Leviticus:16:28 @ et quicumque conbuserit ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castra

vul@Leviticus:16:29 @ eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis adfligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinatur inter vos

vul@Leviticus:16:34 @ eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israhel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno fecit igitur sicut praeceperat Dominus Mosi

vul@Leviticus:17:3 @ homo quilibet de domo Israhel si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra

vul@Leviticus:17:4 @ et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino sanguinis reus erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de medio populi sui

vul@Leviticus:17:8 @ et ad ipsos dices homo de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum sive victimam

vul@Leviticus:17:10 @ homo quilibet de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur inter eos si comederit sanguinem obfirmabo faciem meam contra animam illius et disperdam eam de populo suo

vul@Leviticus:17:11 @ quia anima carnis in sanguine est et ego dedi illum vobis ut super altare in eo expietis pro animabus vestris et sanguis pro animae piaculo sit

vul@Leviticus:17:13 @ homo quicumque de filiis Israhel et de advenis qui peregrinantur apud vos si venatione atque aucupio ceperit feram vel avem quibus vesci licitum est fundat sanguinem eius et operiat illum terra

vul@Leviticus:17:16 @ quod si non laverit vestimenta sua nec corpus portabit iniquitatem suam

vul@Leviticus:18:9 @ turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis

vul@Leviticus:18:13 @ turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod caro sit matris tuae

vul@Leviticus:18:25 @ et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos

vul@Leviticus:18:28 @ cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vos

vul@Leviticus:19:5 @ si immolaveritis hostiam pacificorum Domino ut sit placabilis

vul@Leviticus:19:6 @ eo die quo fuerit immolata comedetis eam et die altero quicquid autem residuum fuerit in diem tertium igne conburetis

vul@Leviticus:19:7 @ si quis post biduum comederit ex ea profanus erit et impietatis reus

vul@Leviticus:19:15 @ non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica proximo tuo

vul@Leviticus:19:18 @ non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus

vul@Leviticus:19:20 @ homo si dormierit cum muliere coitu seminis quae sit ancilla etiam nubilis et tamen pretio non redempta nec libertate donata vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera

vul@Leviticus:19:23 @ quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera auferetis praeputia eorum poma quae germinant inmunda erunt vobis nec edetis ex eis

vul@Leviticus:19:33 @ si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos ne exprobretis ei

vul@Leviticus:19:34 @ sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmet ipsos fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti ego Dominus Deus vester

vul@Leviticus:19:36 @ statera iusta et aequa sint pondera iustus modius aequusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti

vul@Leviticus:20:2 @ haec loqueris filiis Israhel homo de filiis Israhel et de advenis qui habitant in Israhel si quis dederit de semine suo idolo Moloch morte moriatur populus terrae lapidabit eum

vul@Leviticus:20:4 @ quod si neglegens populus terrae et quasi parvipendens imperium meum dimiserit hominem qui dederit de semine suo Moloch nec voluerit eum occidere

vul@Leviticus:20:9 @ qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur patri matrique maledixit sanguis eius sit super eum

vul@Leviticus:20:10 @ si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui morte moriantur et moechus et adultera

vul@Leviticus:20:11 @ qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui morte moriantur ambo sanguis eorum sit super eos

vul@Leviticus:20:12 @ si quis dormierit cum nuru sua uterque moriantur quia scelus operati sunt sanguis eorum sit super eos

vul@Leviticus:20:13 @ qui dormierit cum masculo coitu femineo uterque operati sunt nefas morte moriantur sit sanguis eorum super eos

vul@Leviticus:20:16 @ mulier quae subcubuerit cuilibet iumento simul interficietur cum eo sanguis eorum sit super eos

vul@Leviticus:20:24 @ vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus vester qui separavi vos a ceteris populis

vul@Leviticus:20:27 @ vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus morte moriantur lapidibus obruent eos sanguis eorum sit super illos

vul@Leviticus:21:2 @ nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super matre et patre et filio ac filia fratre quoque

vul@Leviticus:21:8 @ et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos

vul@Leviticus:21:9 @ sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro et violaverit nomen patris sui flammis exuretur

vul@Leviticus:21:18 @ nec accedet ad ministerium eius si caecus fuerit si claudus si vel parvo vel grandi et torto naso

vul@Leviticus:21:19 @ si fracto pede si manu

vul@Leviticus:21:20 @ si gibbus si lippus si albuginem habens in oculo si iugem scabiem si inpetiginem in corpore vel hirniosus

vul@Leviticus:21:24 @ locutus est ergo Moses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israhel cuncta quae sibi fuerant imperata

vul@Leviticus:22:2 @ loquere ad Aaron et ad filios eius ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israhel et non contaminent nomen sanctificatorum mihi quae ipsi offerunt ego Dominus

vul@Leviticus:22:4 @ homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum seminis non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur semen quasi coitus

vul@Leviticus:22:12 @ si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit de his quae sanctificata sunt et de primitiis non vescetur

vul@Leviticus:22:13 @ sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem

vul@Leviticus:22:20 @ si maculam habuerit non offeretis neque erit acceptabile

vul@Leviticus:22:21 @ homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo

vul@Leviticus:22:22 @ si caecum fuerit si fractum si cicatricem habens si papulas aut scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino neque adolebitis ex eis super altare Domini

vul@Leviticus:22:24 @ omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatis

vul@Leviticus:22:28 @ sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis

vul@Leviticus:22:29 @ si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut possit esse placabilis

vul@Leviticus:23:5 @ mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est

vul@Leviticus:23:6 @ et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis

vul@Leviticus:23:10 @ loquere filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem feretis manipulos spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem

vul@Leviticus:23:11 @ qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illum

vul@Leviticus:23:13 @ et libamenta offerentur cum eo duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin

vul@Leviticus:23:16 @ usque ad alteram diem expletionis ebdomadae septimae id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino

vul@Leviticus:23:17 @ ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae quos coquetis in primitias Domini

vul@Leviticus:23:18 @ offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino

vul@Leviticus:23:21 @ et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris

vul@Leviticus:23:24 @ loquere filiis Israhel mense septimo prima die mensis erit vobis sabbatum memorabile clangentibus tubis et vocabitur sanctum

vul@Leviticus:23:27 @ decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino

vul@Leviticus:23:32 @ sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra

vul@Leviticus:23:34 @ loquere filiis Israhel a quintodecimo die mensis huius septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino

vul@Leviticus:23:35 @ dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile non facietis

vul@Leviticus:23:36 @ et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus servile non facietis in eo

vul@Leviticus:23:37 @ hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei

vul@Leviticus:23:39 @ a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies

vul@Leviticus:24:2 @ praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter

vul@Leviticus:24:4 @ super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini

vul@Leviticus:24:5 @ accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas

vul@Leviticus:24:6 @ quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues

vul@Leviticus:24:7 @ et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini

vul@Leviticus:24:8 @ per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno

vul@Leviticus:24:16 @ et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur

vul@Leviticus:24:19 @ qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei

vul@Leviticus:24:22 @ aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester

vul@Leviticus:24:23 @ locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi

vul@Leviticus:25:1 @ locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens

vul@Leviticus:25:2 @ loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini

vul@Leviticus:25:5 @ quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae est

vul@Leviticus:25:8 @ numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem

vul@Leviticus:25:9 @ et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra

vul@Leviticus:25:10 @ sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam

vul@Leviticus:25:11 @ quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis

vul@Leviticus:25:13 @ anno iobelei redient omnes ad possessiones suas

vul@Leviticus:25:18 @ facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore

vul@Leviticus:25:20 @ quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras

vul@Leviticus:25:24 @ unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione vendetur

vul@Leviticus:25:25 @ si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat

vul@Leviticus:25:26 @ sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire

vul@Leviticus:25:27 @ conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam

vul@Leviticus:25:28 @ quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum

vul@Leviticus:25:30 @ si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleo

vul@Leviticus:25:31 @ sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum

vul@Leviticus:25:33 @ si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel

vul@Leviticus:25:34 @ suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est

vul@Leviticus:25:35 @ si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum

vul@Leviticus:25:36 @ ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te

vul@Leviticus:25:39 @ si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum

vul@Leviticus:25:40 @ sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud te

vul@Leviticus:25:41 @ et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum

vul@Leviticus:25:44 @ servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt

vul@Leviticus:25:46 @ et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam

vul@Leviticus:25:47 @ si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius

vul@Leviticus:25:49 @ et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se

vul@Leviticus:25:51 @ si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum secundum hos reddet et pretium

vul@Leviticus:25:52 @ si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum

vul@Leviticus:25:54 @ quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo egredietur cum liberis suis

vul@Leviticus:26:1 @ ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vester

vul@Leviticus:26:3 @ si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea dabo vobis pluvias temporibus suis

vul@Leviticus:26:5 @ adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra

vul@Leviticus:26:6 @ dabo pacem in finibus vestris dormietis et non erit qui exterreat auferam malas bestias et gladius non transibit terminos vestros

vul@Leviticus:26:10 @ comedetis vetustissima veterum et vetera novis supervenientibus proicietis

vul@Leviticus:26:14 @ quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata mea

vul@Leviticus:26:15 @ si spreveritis leges meas et iudicia mea contempseritis ut non faciatis ea quae a me constituta sunt et ad irritum perducatis pactum meum

vul@Leviticus:26:16 @ ego quoque haec faciam vobis visitabo vos velociter in egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat animas frustra seretis sementem quae ab hostibus devorabitur

vul@Leviticus:26:18 @ sin autem nec sic oboedieritis mihi addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra

vul@Leviticus:26:19 @ et conteram superbiam duritiae vestrae daboque caelum vobis desuper sicut ferrum et terram aeneam

vul@Leviticus:26:21 @ si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra

vul@Leviticus:26:23 @ quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed ambulaveritis ex adverso mihi

vul@Leviticus:26:27 @ sin autem nec per haec audieritis me sed ambulaveritis contra me

vul@Leviticus:26:30 @ destruam excelsa vestra et simulacra confringam cadetis inter ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea

vul@Leviticus:26:31 @ in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum

vul@Leviticus:26:36 @ et qui de vobis remanserint dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium terrebit eos sonitus folii volantis et ita fugient quasi gladium cadent nullo sequente

vul@Leviticus:26:37 @ et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes nemo vestrum inimicis audebit resistere

vul@Leviticus:26:39 @ quod si et de his aliqui remanserint tabescent in iniquitatibus suis in terra inimicorum suorum et propter peccata patrum suorum et sua adfligentur

vul@Leviticus:26:43 @ quae cum relicta fuerit ab eis conplacebit sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos ipsi vero rogabunt pro peccatis suis eo quod abiecerint iudicia mea et leges meas despexerint

vul@Leviticus:26:44 @ et tamen etiam cum essent in terra hostili non penitus abieci eos neque sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum meum cum eis ego enim sum Dominus Deus eorum

vul@Leviticus:26:45 @ et recordabor foederis mei pristini quando eduxi eos de terra Aegypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum ego Dominus Deus haec sunt praecepta atque iudicia et leges quas dedit Dominus inter se et inter filios Israhel in monte Sinai per manum Mosi

vul@Leviticus:27:3 @ si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii

vul@Leviticus:27:4 @ si mulier triginta

vul@Leviticus:27:5 @ a quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos femina decem

vul@Leviticus:27:6 @ ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque sicli pro femina tres

vul@Leviticus:27:7 @ sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos femina decem

vul@Leviticus:27:8 @ si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit stabit coram sacerdote et quantum ille aestimaverit et viderit eum posse reddere tantum dabit

vul@Leviticus:27:9 @ animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit

vul@Leviticus:27:10 @ et mutari non poterit id est nec melius malo nec peius bono quod si mutaverit et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est consecratum erit Domino

vul@Leviticus:27:11 @ animal inmundum quod immolari Domino non potest si quis voverit adducetur ante sacerdotem

vul@Leviticus:27:12 @ qui diiudicans utrum bonum an malum sit statuet pretium

vul@Leviticus:27:13 @ quod si dare voluerit is qui offert addet supra aestimationis quintam partem

vul@Leviticus:27:14 @ homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit et iuxta pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur

vul@Leviticus:27:15 @ sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit quintam partem aestimationis supra et habebit domum

vul@Leviticus:27:16 @ quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium si triginta modiis hordei seritur terra quinquaginta siclis veniet argenti

vul@Leviticus:27:17 @ si statim ab anno incipientis iobelei voverit agrum quanto valere potest tanto aestimabitur

vul@Leviticus:27:18 @ sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos pecuniam iuxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad iobeleum et detrahetur ex pretio

vul@Leviticus:27:19 @ quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum

vul@Leviticus:27:20 @ sin autem noluerit redimere sed alteri cuilibet fuerit venundatus ultra eum qui voverat redimere non poterit

vul@Leviticus:27:21 @ quia cum iobelei venerit dies sanctificatus erit Domino et possessio consecrata ad ius pertinet sacerdotum

vul@Leviticus:27:22 @ si ager emptus et non de possessione maiorum sanctificatus fuerit Domino

vul@Leviticus:27:24 @ in iobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae

vul@Leviticus:27:25 @ omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur siclus viginti obolos habet

vul@Leviticus:27:26 @ primogenita quae ad Dominum pertinent nemo sanctificare poterit et vovere sive bos sive ovis fuerit Domini sunt

vul@Leviticus:27:27 @ quod si inmundum est animal redimet qui obtulit iuxta aestimationem tuam et addet quintam partem pretii si redimere noluerit vendetur alteri quantocumque a te fuerit aestimatum

vul@Leviticus:27:28 @ omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal sive ager non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit consecratum sanctum sanctorum erit Domino

vul@Leviticus:27:30 @ omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt et illi sanctificantur

vul@Leviticus:27:31 @ si quis autem voluerit redimere decimas suas addet quintam partem earum

vul@Leviticus:27:33 @ non eligetur nec bonum nec malum nec altero commutabitur si quis mutaverit et quod mutatum est et pro quo mutatum est sanctificabitur Domino et non redimetur

vul@Numbers:1:1 @ locutusque est Dominus ad Mosen in deserto Sinai in tabernaculo foederis prima die mensis secundi anno altero egressionis eorum ex Aegypto dicens

vul@Numbers:1:2 @ tollite summam universae congregationis filiorum Israhel per cognationes et domos suas et nomina singulorum quicquid sexus est masculini

vul@Numbers:1:3 @ a vicesimo anno et supra omnium virorum fortium ex Israhel et numerabitis eos per turmas suas tu et Aaron

vul@Numbers:1:16 @ hii nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas et capita exercitus Israhel

vul@Numbers:1:18 @ et congregaverunt primo die mensis secundi recensentes eos per cognationes et domos ac familias et capita et nomina singulorum a vicesimo anno et supra

vul@Numbers:1:19 @ sicut praeceperat Dominus Mosi numeratique sunt in deserto Sinai

vul@Numbers:1:20 @ de Ruben primogenito Israhelis per generationes et familias ac domos suas et nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum

vul@Numbers:1:22 @ de filiis Symeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum

vul@Numbers:1:24 @ de filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui ad bella procederent

vul@Numbers:1:26 @ de filiis Iuda per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

vul@Numbers:1:27 @ recensiti sunt septuaginta quattuor milia sescenti

vul@Numbers:1:28 @ de filiis Isachar per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui ad bella procederent

vul@Numbers:1:29 @ recensiti sunt quinquaginta quattuor milia quadringenti

vul@Numbers:1:30 @ de filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

vul@Numbers:1:32 @ de filiis Ioseph filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

vul@Numbers:1:34 @ porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui poterant ad bella procedere

vul@Numbers:1:36 @ de filiis Beniamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

vul@Numbers:1:38 @ de filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

vul@Numbers:1:40 @ de filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

vul@Numbers:1:42 @ de filiis Nepthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

vul@Numbers:1:44 @ hii sunt quos numeraverunt Moses et Aaron et duodecim principes Israhel singulos per domos cognationum suarum

vul@Numbers:1:45 @ fueruntque omnes filiorum Israhel per domos et familias suas a vicesimo anno et supra qui poterant ad bella procedere

vul@Numbers:1:50 @ sed constitue eos super tabernaculum testimonii cuncta vasa eius et quicquid ad caerimonias pertinet ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia eius et erunt in ministerio ac per gyrum tabernaculi metabuntur

vul@Numbers:1:54 @ fecerunt ergo filii Israhel iuxta omnia quae praeceperat Dominus Mosi

vul@Numbers:2:2 @ singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis

vul@Numbers:2:9 @ universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur

vul@Numbers:2:16 @ omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur

vul@Numbers:2:17 @ levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur

vul@Numbers:2:23 @ et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti

vul@Numbers:2:31 @ omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur

vul@Numbers:2:32 @ hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta

vul@Numbers:2:33 @ Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi

vul@Numbers:3:1 @ haec sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai

vul@Numbers:3:4 @ mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo

vul@Numbers:3:13 @ meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israhel ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus

vul@Numbers:3:14 @ locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai dicens

vul@Numbers:3:20 @ filii Merari Mooli et Musi

vul@Numbers:3:26 @ ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eius

vul@Numbers:3:27 @ cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iessaaritas et Hebronitas et Ozihelitas hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua

vul@Numbers:3:33 @ at vero de Merari erunt populi Moolitae et Musitae recensiti per nomina sua

vul@Numbers:3:37 @ columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus

vul@Numbers:3:41 @ tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israhel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israhel

vul@Numbers:3:42 @ recensuit Moses sicut praeceperat Dominus primogenitos filiorum Israhel

vul@Numbers:3:47 @ accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos viginti

vul@Numbers:3:50 @ pro primogenitis filiorum Israhel mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii

vul@Numbers:3:51 @ et dedit eam Aaroni et filiis eius iuxta verbum quod praeceperat sibi Dominus

vul@Numbers:4:3 @ a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo foederis

vul@Numbers:4:7 @ mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt

vul@Numbers:4:9 @ sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt

vul@Numbers:4:14 @ ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio eius utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium et inducent vectes

vul@Numbers:4:16 @ super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cuius pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et conpositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum quae in sanctuario sunt

vul@Numbers:4:19 @ sed hoc facite eis ut vivant et non moriantur si tetigerint sancta sanctorum Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat

vul@Numbers:4:20 @ alii nulla curiositate videant quae sunt in sanctuario priusquam involvantur alioquin morientur

vul@Numbers:4:27 @ iubente Aaron et filiis eius portabunt filii Gerson et scient singuli cui debeant oneri mancipari

vul@Numbers:4:32 @ columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt

vul@Numbers:4:35 @ a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi foederis

vul@Numbers:4:37 @ hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum foederis hos numeravit Moses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Mosi

vul@Numbers:4:39 @ a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo foederis

vul@Numbers:4:43 @ a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi foederis

vul@Numbers:4:45 @ hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Mosi

vul@Numbers:4:46 @ omnes qui recensiti sunt de Levitis et quos fecit ad nomen Moses et Aaron et principes Israhel per cognationes et domos patrum suorum

vul@Numbers:4:47 @ a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda

vul@Numbers:4:48 @ fuerunt simul octo milia quingenti octoginta

vul@Numbers:4:49 @ iuxta verbum Domini recensuit eos Moses unumquemque iuxta officium et onera sua sicut praeceperat ei Dominus

vul@Numbers:5:4 @ feceruntque ita filii Israhel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Mosi

vul@Numbers:5:6 @ loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quae solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint

vul@Numbers:5:8 @ sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia

vul@Numbers:5:10 @ et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit

vul@Numbers:5:14 @ si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur

vul@Numbers:5:18 @ cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit

vul@Numbers:5:19 @ adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas maledicta congessi

vul@Numbers:5:20 @ sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero

vul@Numbers:5:23 @ scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit

vul@Numbers:5:26 @ pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas

vul@Numbers:5:27 @ quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo

vul@Numbers:5:28 @ quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos

vul@Numbers:5:29 @ ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit

vul@Numbers:6:2 @ loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare

vul@Numbers:6:3 @ vino et omni quod inebriare potest abstinebunt acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent uvas recentes siccasque non comedent

vul@Numbers:6:5 @ omni tempore separationis suae novacula non transibit super caput eius usque ad conpletum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente caesarie capitis eius

vul@Numbers:6:9 @ sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis eius quod radet ilico et in eadem die purgationis suae et rursum septima

vul@Numbers:6:15 @ canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum

vul@Numbers:6:17 @ arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum et libamenta quae ex more debentur

vul@Numbers:6:18 @ tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae tolletque capillos eius et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum

vul@Numbers:6:20 @ susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari iussum est et femur post haec potest bibere nazareus vinum

vul@Numbers:6:23 @ loquere Aaron et filiis eius sic benedicetis filiis Israhel et dicetis eis

vul@Numbers:7:1 @ factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius

vul@Numbers:7:2 @ obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant

vul@Numbers:7:3 @ munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi

vul@Numbers:7:11 @ dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris

vul@Numbers:7:13 @ fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium

vul@Numbers:7:14 @ mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso

vul@Numbers:7:19 @ acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium

vul@Numbers:7:20 @ mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso

vul@Numbers:7:25 @ obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium

vul@Numbers:7:26 @ mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso

vul@Numbers:7:31 @ obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium

vul@Numbers:7:32 @ mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso

vul@Numbers:7:37 @ obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium

vul@Numbers:7:38 @ mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso

vul@Numbers:7:43 @ obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium

vul@Numbers:7:44 @ mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso

vul@Numbers:7:49 @ obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium

vul@Numbers:7:50 @ mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso

vul@Numbers:7:55 @ obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium

vul@Numbers:7:56 @ mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso

vul@Numbers:7:61 @ obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium

vul@Numbers:7:62 @ mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso

vul@Numbers:7:67 @ obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium

vul@Numbers:7:68 @ mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso

vul@Numbers:7:73 @ obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium

vul@Numbers:7:74 @ mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso

vul@Numbers:7:79 @ obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium

vul@Numbers:7:80 @ mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso

vul@Numbers:7:85 @ ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii

vul@Numbers:7:86 @ mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti

vul@Numbers:8:3 @ fecitque Aaron et inposuit lucernas super candelabrum ut praeceperat Dominus Mosi

vul@Numbers:8:4 @ haec autem erat factura candelabri ex auro ductili tam medius stipes quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur iuxta exemplum quod ostendit Dominus Mosi ita operatus est candelabrum

vul@Numbers:8:8 @ tollant bovem de armentis et libamentum eius similam oleo conspersam bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato

vul@Numbers:8:14 @ ac separabis de medio filiorum Israhel ut sint mei

vul@Numbers:8:15 @ et postea ingrediantur tabernaculum foederis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israhel

vul@Numbers:8:17 @ mea sunt omnia primogenita filiorum Israhel tam ex hominibus quam ex iumentis ex die quo percussi omnem primogenitum in terra Aegypti sanctificavi eos mihi

vul@Numbers:8:19 @ tradidique eos dono Aaroni et filiis eius de medio populi ut serviant mihi pro Israhel in tabernaculo foederis et orent pro eis ne sit in populo plaga si ausi fuerint accedere ad sanctuarium

vul@Numbers:8:20 @ feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israhel super Levitas quae praeceperat Dominus Mosi

vul@Numbers:8:22 @ ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis eius sicut praeceperat Dominus Mosi de Levitis ita factum est

vul@Numbers:8:25 @ cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint servire cessabunt

vul@Numbers:8:26 @ eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis ut custodiant quae sibi fuerint commendata opera autem ipsa non faciant sic dispones Levitas in custodiis suis

vul@Numbers:9:1 @ locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai anno secundo postquam egressi sunt de terra Aegypti mense primo dicens

vul@Numbers:9:3 @ quartadecima die mensis huius ad vesperam iuxta omnes caerimonias et iustificationes eius

vul@Numbers:9:5 @ qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai iuxta omnia quae mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii Israhel

vul@Numbers:9:10 @ loquere filiis Israhel homo qui fuerit inmundus super anima sive in via procul in gente vestra faciat phase Domino

vul@Numbers:9:11 @ mense secundo quartadecima die mensis ad vesperam cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud

vul@Numbers:9:13 @ si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit

vul@Numbers:9:14 @ peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos faciet phase Domini iuxta caerimonias et iustificationes eius praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae

vul@Numbers:9:15 @ igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane

vul@Numbers:9:16 @ sic fiebat iugiter per diem operiebat illud nubes et per noctem quasi species ignis

vul@Numbers:9:19 @ et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israhel in excubiis Domini et non proficiscebantur

vul@Numbers:9:21 @ si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria

vul@Numbers:9:22 @ si biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israhel in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castra

vul@Numbers:9:23 @ per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Mosi

vul@Numbers:10:2 @ fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra

vul@Numbers:10:4 @ si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel

vul@Numbers:10:5 @ sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam

vul@Numbers:10:7 @ quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt

vul@Numbers:10:9 @ si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum

vul@Numbers:10:10 @ si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester

vul@Numbers:10:11 @ anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis

vul@Numbers:10:12 @ profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan

vul@Numbers:10:13 @ moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi

vul@Numbers:10:17 @ depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari

vul@Numbers:10:25 @ novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai

vul@Numbers:10:29 @ dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli

vul@Numbers:10:35 @ cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua

vul@Numbers:11:1 @ interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem

vul@Numbers:11:3 @ vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini

vul@Numbers:11:4 @ vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens iunctis sibi pariter filiis Israhel et ait quis dabit nobis ad vescendum carnes

vul@Numbers:11:6 @ anima nostra arida est nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man

vul@Numbers:11:7 @ erat autem man quasi semen coriandri coloris bdellii

vul@Numbers:11:8 @ circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati

vul@Numbers:11:10 @ audivit ergo Moses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Mosi intoleranda res visa est

vul@Numbers:11:11 @ et ait ad Dominum cur adflixisti servum tuum quare non invenio gratiam coram te et cur inposuisti pondus universi populi huius super me

vul@Numbers:11:12 @ numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum et defer in terram pro qua iurasti patribus eorum

vul@Numbers:11:15 @ sin aliter tibi videtur obsecro ut interficias me et inveniam gratiam in oculis tuis ne tantis adficiar malis

vul@Numbers:11:16 @ et dixit Dominus ad Mosen congrega mihi septuaginta viros de senibus Israhel quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri et duces eos ad ostium tabernaculi foederis faciesque ibi stare tecum

vul@Numbers:11:20 @ sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam eo quod reppuleritis Dominum qui in medio vestri est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex Aegypto

vul@Numbers:11:22 @ numquid ovium et boum multitudo caedetur ut possit sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satient

vul@Numbers:11:26 @ remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum

vul@Numbers:11:27 @ cumque prophetarent in castris cucurrit puer et nuntiavit Mosi dicens Heldad et Medad prophetant in castris

vul@Numbers:11:28 @ statim Iosue filius Nun minister Mosi et electus e pluribus ait domine mi Moses prohibe eos

vul@Numbers:11:31 @ ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die confici potest ex omni parte castrorum per circuitum volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram

vul@Numbers:11:32 @ surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum qui parum decem choros et siccaverunt eas per gyrum castrorum

vul@Numbers:11:33 @ adhuc carnes erant in dentibus eorum nec defecerat huiuscemodi cibus et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis

vul@Numbers:11:34 @ vocatusque est ille locus sepulchra Concupiscentiae ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat egressi autem de sepulchris Concupiscentiae venerunt in Aseroth et manserunt ibi

vul@Numbers:12:2 @ et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus

vul@Numbers:12:3 @ erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra

vul@Numbers:12:4 @ statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis cumque fuissent egressi

vul@Numbers:12:6 @ dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum

vul@Numbers:12:7 @ at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est

vul@Numbers:12:8 @ ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi

vul@Numbers:12:10 @ nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra

vul@Numbers:12:11 @ ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus

vul@Numbers:12:12 @ ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra

vul@Numbers:12:14 @ cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur

vul@Numbers:13:3 @ mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus

vul@Numbers:13:12 @ de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi

vul@Numbers:13:15 @ de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi

vul@Numbers:13:17 @ haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue

vul@Numbers:13:18 @ misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes

vul@Numbers:13:19 @ considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures

vul@Numbers:13:22 @ cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath

vul@Numbers:13:23 @ ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est

vul@Numbers:13:26 @ reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita

vul@Numbers:13:28 @ et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest

vul@Numbers:13:29 @ sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi

vul@Numbers:13:31 @ inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam

vul@Numbers:13:34 @ ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur

vul@Numbers:14:6 @ at vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iepphonne qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua

vul@Numbers:14:8 @ si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem

vul@Numbers:14:9 @ nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne praesidium Dominus nobiscum est nolite metuere

vul@Numbers:14:11 @ et dixit Dominus ad Mosen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis quae feci coram eis

vul@Numbers:14:14 @ et habitatores terrae huius qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem

vul@Numbers:14:15 @ quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem et dicant

vul@Numbers:14:17 @ magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti dicens

vul@Numbers:14:18 @ Dominus patiens et multae misericordiae auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem

vul@Numbers:14:19 @ dimitte obsecro peccatum populi tui huius secundum magnitudinem misericordiae tuae sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum

vul@Numbers:14:20 @ dixitque Dominus dimisi iuxta verbum tuum

vul@Numbers:14:22 @ attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam et signa quae feci in Aegypto et in solitudine et temptaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae

vul@Numbers:14:24 @ servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen eius possidebit eam

vul@Numbers:14:27 @ usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me querellas filiorum Israhel audivi

vul@Numbers:14:28 @ dic ergo eis vivo ego ait Dominus sicut locuti estis audiente me sic faciam vobis

vul@Numbers:14:34 @ iuxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam

vul@Numbers:14:35 @ quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessimae quae consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur

vul@Numbers:14:36 @ igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terrae quod esset mala

vul@Numbers:14:37 @ mortui sunt atque percussi in conspectu Domini

vul@Numbers:14:38 @ Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iepphonne vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram

vul@Numbers:15:2 @ loquere ad filios Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae quam ego dabo vobis

vul@Numbers:15:3 @ et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus

vul@Numbers:15:4 @ offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hin

vul@Numbers:15:5 @ et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos

vul@Numbers:15:6 @ et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin

vul@Numbers:15:9 @ dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin

vul@Numbers:15:10 @ et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino

vul@Numbers:15:11 @ sic facietis

vul@Numbers:15:12 @ per singulos boves et arietes et agnos et hedos

vul@Numbers:15:20 @ de cibis vestris sicut de areis primitias separatis

vul@Numbers:15:22 @ quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae locutus est Dominus ad Mosen

vul@Numbers:15:24 @ oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato

vul@Numbers:15:27 @ quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo

vul@Numbers:15:30 @ anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo

vul@Numbers:15:31 @ verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam

vul@Numbers:15:33 @ obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini

vul@Numbers:15:36 @ cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut praeceperat Dominus

vul@Numbers:15:38 @ loquere filiis Israhel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas

vul@Numbers:15:40 @ sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo

vul@Numbers:16:3 @ cumque stetissent adversum Mosen et Aaron dixerunt sufficiat vobis quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis est Dominus cur elevamini super populum Domini

vul@Numbers:16:5 @ locutusque ad Core et ad omnem multitudinem mane inquit notum faciet Dominus qui ad se pertineant et sanctos adplicabit sibi et quos elegerit adpropinquabunt ei

vul@Numbers:16:9 @ num parum vobis est quod separavit vos Deus Israhel ab omni populo et iunxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei

vul@Numbers:16:12 @ misit ergo Moses ut vocaret Dathan et Abiram filios Heliab qui responderunt non venimus

vul@Numbers:16:13 @ numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra quae lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri

vul@Numbers:16:14 @ re vera induxisti nos in terram quae fluit rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimus

vul@Numbers:16:17 @ tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula Aaron quoque teneat turibulum suum

vul@Numbers:16:22 @ qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universae carnis num uno peccante contra omnes tua ira desaeviet

vul@Numbers:16:27 @ cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentia

vul@Numbers:16:29 @ si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus

vul@Numbers:16:30 @ sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum degluttiat eos et omnia quae ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum scietis quod blasphemaverint Dominum

vul@Numbers:16:38 @ in mortibus peccatorum producatque ea in lamminas et adfigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino et sanctificata sint ut cernant ea pro signo et monumento filii Israhel

vul@Numbers:16:40 @ ut haberent postea filii Israhel quibus commonerentur ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius loquente Domino ad Mosen

vul@Numbers:16:43 @ Moses et Aaron fugerunt ad tabernaculum foederis quod postquam ingressi sunt operuit nubes et apparuit gloria Domini

vul@Numbers:16:49 @ fuerunt autem qui percussi sunt quattuordecim milia hominum et septingenti absque his qui perierant in seditione Core

vul@Numbers:17:2 @ loquere ad filios Israhel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae

vul@Numbers:17:6 @ locutusque est Moses ad filios Israhel et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron

vul@Numbers:17:9 @ protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israhel videruntque et receperunt singuli virgas suas

vul@Numbers:17:10 @ dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellae eorum a me ne moriantur

vul@Numbers:17:11 @ fecitque Moses sicut praeceperat Dominus

vul@Numbers:18:1 @ dixitque Dominus ad Aaron tu et filii tui et domus patris tui tecum portabitis iniquitatem sanctuarii et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri

vul@Numbers:18:2 @ sed et fratres tuos de tribu Levi et sceptro patris tui sume tecum praestoque sint et ministrent tibi tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii

vul@Numbers:18:3 @ excubabuntque Levitae ad praecepta tua et ad cuncta opera tabernaculi ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et altare non accedant ne et illi moriantur et vos pereatis simul

vul@Numbers:18:4 @ sint autem tecum et excubent in custodiis tabernaculi et in omnibus caerimoniis eius alienigena non miscebitur vobis

vul@Numbers:18:7 @ tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum et omnia quae ad cultum altaris pertinent et intra velum sunt per sacerdotes administrabuntur si quis externus accesserit occidetur

vul@Numbers:18:15 @ quicquid primum erumpet e vulva cunctae carnis quam offerunt Domino sive ex hominibus sive de pecoribus fuerit tui iuris erit ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias et omne animal quod inmundum est redimi facias

vul@Numbers:18:16 @ cuius redemptio erit post unum mensem siclis argenti quinque pondere sanctuarii siclus viginti obolos habet

vul@Numbers:18:17 @ primogenitum autem bovis et ovis et caprae non facies redimi quia sanctificata sunt Domino sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino

vul@Numbers:18:18 @ carnes vero in usum tuum cedent sicut pectusculum consecratum et armus dexter tua erunt

vul@Numbers:18:20 @ dixitque Dominus ad Aaron in terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israhel

vul@Numbers:18:21 @ filiis autem Levi dedi omnes decimas Israhelis in possessionem pro ministerio quo serviunt mihi in tabernaculo foederis

vul@Numbers:18:23 @ solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus et portantibus peccata populi legitimum sempiternum erit in generationibus vestris nihil aliud possidebunt

vul@Numbers:18:28 @ et universis quorum accipitis primitias offerte Domino et date Aaron sacerdoti

vul@Numbers:18:30 @ dicesque ad eos si praeclara et meliora quaeque obtuleritis ex decimis reputabitur vobis quasi de area et torculari dederitis primitias

vul@Numbers:19:2 @ ista est religio victimae quam constituit Dominus praecipe filiis Israhel ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae in qua nulla sit macula nec portaverit iugum

vul@Numbers:19:9 @ colliget autem vir mundus cineres vaccae et effundet eos extra castra in loco purissimo ut sint multitudini filiorum Israhel in custodiam et in aquam aspersionis quia pro peccato vacca conbusta est

vul@Numbers:19:12 @ aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo et sic mundabitur si die tertio aspersus non fuerit septimo non poterit emundari

vul@Numbers:19:16 @ si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis aut per se mortui sive os illius vel sepulchrum inmundus erit septem diebus

vul@Numbers:19:20 @ si quis hoc ritu non fuerit expiatus peribit anima illius de medio ecclesiae quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua lustrationis aspersus

vul@Numbers:20:1 @ veneruntque filii Israhel et omnis multitudo in desertum Sin mense primo et mansit populus in Cades mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem loco

vul@Numbers:20:3 @ et versi in seditionem dixerunt utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino

vul@Numbers:20:4 @ cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem ut et nos et nostra iumenta moriantur

vul@Numbers:20:5 @ quare nos fecistis ascendere de Aegypto et adduxistis in locum istum pessimum qui seri non potest qui nec ficum gignit nec vineas nec mala granata insuper et aquam non habet ad bibendum

vul@Numbers:20:9 @ tulit igitur Moses virgam quae erat in conspectu Domini sicut praeceperat ei

vul@Numbers:20:11 @ cumque elevasset Moses manum percutiens virga bis silicem egressae sunt aquae largissimae ita ut et populus biberet et iumenta

vul@Numbers:20:14 @ misit interea nuntios Moses de Cades ad regem Edom qui dicerent haec mandat frater tuus Israhel nosti omnem laborem qui adprehendit nos

vul@Numbers:20:16 @ et quomodo clamaverimus ad Dominum et exaudierit nos miseritque angelum qui eduxerit nos de Aegypto ecce in urbe Cades quae est in extremis finibus tuis positi

vul@Numbers:20:17 @ obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam non ibimus per agros nec per vineas non bibemus aquas de puteis tuis sed gradiemur via publica nec ad dextram nec ad sinistram declinantes donec transeamus terminos tuos

vul@Numbers:20:18 @ cui respondit Edom non transibis per me alioquin armatus occurram tibi

vul@Numbers:20:19 @ dixeruntque filii Israhel per tritam gradiemur viam et si biberimus aquas tuas nos et pecora nostra dabimus quod iustum est nulla erit in pretio difficultas tantum velociter transeamus

vul@Numbers:20:20 @ at ille respondit non transibis statimque egressus est obvius cum infinita multitudine et manu forti

vul@Numbers:20:21 @ nec voluit adquiescere deprecanti ut concederet transitum per fines suos quam ob rem devertit ab eo Israhel

vul@Numbers:21:2 @ at Israhel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eius

vul@Numbers:21:3 @ exaudivitque Dominus preces Israhel et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema

vul@Numbers:21:5 @ locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Aegypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquae anima nostra iam nausiat super cibo isto levissimo

vul@Numbers:21:6 @ quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum

vul@Numbers:21:8 @ et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet

vul@Numbers:21:9 @ fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur

vul@Numbers:21:11 @ unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam

vul@Numbers:21:13 @ quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quae est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos

vul@Numbers:21:14 @ unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon

vul@Numbers:21:21 @ misit autem Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum dicens

vul@Numbers:21:22 @ obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos

vul@Numbers:21:23 @ qui concedere noluit ut transiret Israhel per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra eum

vul@Numbers:21:24 @ a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio tenebantur termini Ammanitarum

vul@Numbers:21:30 @ iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon lassi pervenerunt in Nophe et usque Medaba

vul@Numbers:21:32 @ misitque Moses qui explorarent Iazer cuius ceperunt viculos et possederunt habitatores

vul@Numbers:21:34 @ dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon

vul@Numbers:22:1 @ profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Iordanem Hierichus sita est

vul@Numbers:22:5 @ misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Aegypto qui operuit superficiem terrae sedens contra me

vul@Numbers:22:6 @ veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris

vul@Numbers:22:9 @ quid sibi volunt homines isti apud te

vul@Numbers:22:10 @ respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me

vul@Numbers:22:11 @ dicens ecce populus qui egressus est de Aegypto operuit superficiem terrae veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum

vul@Numbers:22:14 @ reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscum

vul@Numbers:22:15 @ rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit

vul@Numbers:22:16 @ qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balac filius Sepphor ne cuncteris venire ad me

vul@Numbers:22:18 @ respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar

vul@Numbers:22:20 @ venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi praecepero facias

vul@Numbers:22:21 @ surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis

vul@Numbers:22:22 @ et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinae et duos pueros habebat secum

vul@Numbers:22:23 @ cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere

vul@Numbers:22:25 @ quem videns asina iunxit se parieti et adtrivit sedentis pedem at ille iterum verberabat

vul@Numbers:22:26 @ et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dextram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit

vul@Numbers:22:27 @ cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus sedentis qui iratus vehementius caedebat fuste latera

vul@Numbers:22:28 @ aperuitque Dominus os asinae et locuta est quid feci tibi cur percutis me ecce iam tertio

vul@Numbers:22:29 @ respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem

vul@Numbers:22:30 @ dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in praesentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam

vul@Numbers:22:32 @ cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria

vul@Numbers:22:33 @ et nisi asina declinasset de via dans locum resistenti te occidissem et illa viveret

vul@Numbers:22:34 @ dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me et nunc si displicet tibi ut vadam revertar

vul@Numbers:22:36 @ quod cum audisset Balac egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon

vul@Numbers:22:37 @ dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo

vul@Numbers:22:38 @ cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo

vul@Numbers:22:39 @ perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem quae in extremis regni eius finibus erat

vul@Numbers:22:40 @ cumque occidisset Balac boves et oves misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera

vul@Numbers:23:2 @ cumque fecisset iuxta sermonem Balaam inposuerunt simul vitulum et arietem super aram

vul@Numbers:23:3 @ dixitque Balaam ad Balac sta paulisper iuxta holocaustum tuum donec vadam si forte occurrat mihi Dominus et quodcumque imperaverit loquar tibi

vul@Numbers:23:9 @ de summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo illum populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur

vul@Numbers:23:10 @ quis dinumerare possit pulverem Iacob et nosse numerum stirpis Israhel moriatur anima mea morte iustorum et fiant novissima mea horum similia

vul@Numbers:23:12 @ cui ille respondit num aliud possum loqui nisi quod iusserit Dominus

vul@Numbers:23:13 @ dixit ergo Balac veni mecum in alterum locum unde partem Israhelis videas et totum videre non possis inde maledicito ei

vul@Numbers:23:14 @ cumque duxisset eum in locum sublimem super verticem montis Phasga aedificavit Balaam septem aras et inpositis supra vitulo atque ariete

vul@Numbers:23:19 @ non est Deus quasi homo ut mentiatur nec ut filius hominis ut mutetur dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit

vul@Numbers:23:21 @ non est idolum in Iacob nec videtur simulacrum in Israhel Dominus Deus eius cum eo est et clangor victoriae regis in illo

vul@Numbers:23:22 @ Deus eduxit eum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis

vul@Numbers:23:23 @ non est augurium in Iacob nec divinatio in Israhel temporibus suis dicetur Iacob et Israheli quid operatus sit Deus

vul@Numbers:23:24 @ ecce populus ut leaena consurget et quasi leo erigetur non accubabit donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat

vul@Numbers:23:27 @ et ait Balac ad eum veni et ducam te ad alium locum si forte placeat Deo ut inde maledicas eis

vul@Numbers:23:30 @ fecit Balac ut Balaam dixerat inposuitque vitulos et arietes per singulas aras

vul@Numbers:24:4 @ dixit auditor sermonum Dei qui visionem Omnipotentis intuitus est qui cadit et sic aperiuntur oculi eius

vul@Numbers:24:6 @ ut valles nemorosae ut horti iuxta fluvios inrigui ut tabernacula quae fixit Dominus quasi cedri propter aquas

vul@Numbers:24:7 @ fluet aqua de situla eius et semen illius erit in aquas multas tolletur propter Agag rex eius et auferetur regnum illius

vul@Numbers:24:8 @ Deus eduxit illum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum confringent et perforabunt sagittis

vul@Numbers:24:9 @ accubans dormivit ut leo et quasi leaena quam suscitare nullus audebit qui benedixerit tibi erit ipse benedictus qui maledixerit in maledictione reputabitur

vul@Numbers:24:10 @ iratusque Balac contra Balaam conplosis manibus ait ad maledicendum inimicis meis vocavi te quibus e contrario tertio benedixisti

vul@Numbers:24:11 @ revertere ad locum tuum decreveram quidem magnifice honorare te sed Dominus privavit te honore disposito

vul@Numbers:24:12 @ respondit Balaam ad Balac nonne nuntiis tuis quos misisti ad me dixi

vul@Numbers:24:13 @ si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero praeterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar

vul@Numbers:24:14 @ verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore

vul@Numbers:24:16 @ dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos

vul@Numbers:24:18 @ et erit Idumea possessio eius hereditas Seir cedet inimicis suis Israhel vero fortiter aget

vul@Numbers:24:21 @ vidit quoque Cineum et adsumpta parabola ait robustum est quidem habitaculum tuum sed si in petra posueris nidum tuum

vul@Numbers:24:24 @ venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios vastabuntque Hebraeos et ad extremum etiam ipsi peribunt

vul@Numbers:25:8 @ ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israhel

vul@Numbers:25:9 @ et occisi sunt viginti quattuor milia homines

vul@Numbers:25:13 @ et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israhel

vul@Numbers:25:15 @ porro mulier madianitis quae pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum

vul@Numbers:25:18 @ quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor

vul@Numbers:26:4 @ a viginti annis et supra sicut Dominus imperarat quorum iste est numerus

vul@Numbers:26:10 @ et aperiens terra os suum devoravit Core morientibus plurimis quando conbusit ignis ducentos quinquaginta viros et factum est grande miraculum

vul@Numbers:26:20 @ fueruntque filii Iuda per cognationes suas Sela a quo familia Selanitarum Phares a quo familia Pharesitarum Zare a quo familia Zareitarum

vul@Numbers:26:48 @ filii Nepthalim per cognationes suas Iessihel a quo familia Iessihelitarum Guni a quo familia Gunitarum

vul@Numbers:26:51 @ ista est summa filiorum Israhel qui recensiti sunt sescenta milia et mille septingenti triginta

vul@Numbers:26:53 @ istis dividetur terra iuxta numerum vocabulorum in possessiones suas

vul@Numbers:26:54 @ pluribus maiorem partem dabis et paucioribus minorem singulis sicut nunc recensiti sunt tradetur possessio

vul@Numbers:26:58 @ hae sunt familiae Levi familia Lobni familia Hebroni familia Mooli familia Musi familia Cori at vero Caath genuit Amram

vul@Numbers:26:62 @ fueruntque omnes qui numerati sunt viginti tria milia generis masculini ab uno mense et supra quia non sunt recensiti inter filios Israhel nec eis cum ceteris data possessio

vul@Numbers:26:64 @ inter quos nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Mose et Aaron in deserto Sinai

vul@Numbers:26:65 @ praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine nullusque remansit ex eis nisi Chaleb filius Iepphonne et Iosue filius Nun

vul@Numbers:27:3 @ pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quae concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri

vul@Numbers:27:6 @ iustam rem postulant filiae Salphaad da eis possessionem inter cognatos patris sui et ei in hereditate succedant

vul@Numbers:27:8 @ homo cum mortuus fuerit absque filio ad filiam eius transibit hereditas

vul@Numbers:27:9 @ si filiam non habuerit habebit successores fratres suos

vul@Numbers:27:10 @ quod si et fratres non fuerint dabitis hereditatem fratribus patris eius

vul@Numbers:27:11 @ sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua sicut praecepit Dominus Mosi

vul@Numbers:27:13 @ cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron

vul@Numbers:27:14 @ quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hae sunt aquae Contradictionis in Cades deserti Sin

vul@Numbers:27:16 @ provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc

vul@Numbers:27:17 @ et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastore

vul@Numbers:27:21 @ pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israhel cum eo et cetera multitudo

vul@Numbers:27:23 @ et inpositis capiti eius manibus cuncta replicavit quae mandaverat Dominus

vul@Numbers:28:2 @ praecipe filiis Israhel et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua

vul@Numbers:28:5 @ decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin

vul@Numbers:28:6 @ holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini

vul@Numbers:28:7 @ et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini

vul@Numbers:28:8 @ alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino

vul@Numbers:28:9 @ die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio et liba

vul@Numbers:28:10 @ quae rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno

vul@Numbers:28:12 @ et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes

vul@Numbers:28:13 @ et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino

vul@Numbers:28:14 @ libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt

vul@Numbers:28:16 @ mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit

vul@Numbers:28:20 @ et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem

vul@Numbers:28:21 @ et decimam decimae per agnos singulos id est per septem agnos

vul@Numbers:28:24 @ ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum

vul@Numbers:28:27 @ offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem

vul@Numbers:28:28 @ atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos per arietes duas

vul@Numbers:28:29 @ per agnos decimam decimae qui simul sunt agni septem hircum quoque

vul@Numbers:29:1 @ mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum

vul@Numbers:29:2 @ offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem

vul@Numbers:29:3 @ et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem

vul@Numbers:29:4 @ unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem

vul@Numbers:29:6 @ praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem caerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino

vul@Numbers:29:7 @ decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea

vul@Numbers:29:8 @ offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem

vul@Numbers:29:9 @ et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem

vul@Numbers:29:10 @ decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agni

vul@Numbers:29:12 @ quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus

vul@Numbers:29:13 @ offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos

vul@Numbers:29:14 @ et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus

vul@Numbers:29:15 @ et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim

vul@Numbers:29:18 @ sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

vul@Numbers:29:21 @ sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

vul@Numbers:29:24 @ sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

vul@Numbers:29:27 @ sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

vul@Numbers:29:30 @ sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

vul@Numbers:29:33 @ sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

vul@Numbers:29:36 @ offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem

vul@Numbers:29:37 @ sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis

vul@Numbers:30:3 @ si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit implebit

vul@Numbers:30:4 @ mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari si cognoverit pater votum quod pollicita est et iuramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit

vul@Numbers:30:6 @ sin autem statim ut audierit contradixerit pater et vota et iuramenta eius irrita erunt nec obnoxia tenebitur sponsioni eo quod contradixerit pater

vul@Numbers:30:7 @ si maritum habuerit et voverit aliquid et semel verbum de ore eius egrediens animam illius obligaverit iuramento

vul@Numbers:30:9 @ sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes eius verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus

vul@Numbers:30:12 @ si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni reddet quodcumque promiserat

vul@Numbers:30:13 @ sin autem extemplo contradixerit non tenebitur promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei propitius erit

vul@Numbers:30:14 @ si voverit et iuramento se constrinxerit ut per ieiunium vel ceterarum rerum abstinentiam adfligat animam suam in arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat

vul@Numbers:30:15 @ quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit

vul@Numbers:30:16 @ sin autem contradixerit postquam rescivit portabit ipse iniquitatem eius

vul@Numbers:30:17 @ istae sunt leges quas constituit Dominus Mosi inter virum et uxorem inter patrem et filiam quae in puellari adhuc aetate est vel quae manet in parentis domo

vul@Numbers:31:2 @ ulciscere prius filios Israhel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum

vul@Numbers:31:3 @ statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis

vul@Numbers:31:4 @ mille viri de singulis tribubus eligantur Israhel qui mittantur ad bellum

vul@Numbers:31:6 @ quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei

vul@Numbers:31:10 @ tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit

vul@Numbers:31:12 @ et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho

vul@Numbers:31:13 @ egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra

vul@Numbers:31:20 @ et de omni praeda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur

vul@Numbers:31:21 @ Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est praeceptum legis quod mandavit Dominus Mosi

vul@Numbers:31:23 @ et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur

vul@Numbers:31:27 @ dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem

vul@Numbers:31:28 @ et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus

vul@Numbers:31:30 @ ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini

vul@Numbers:31:31 @ feceruntque Moses et Eleazar sicut praeceperat Dominus

vul@Numbers:31:34 @ asinorum sexaginta milia et mille

vul@Numbers:31:39 @ de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus

vul@Numbers:31:41 @ tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum

vul@Numbers:31:45 @ et de asinis triginta milibus quingentis

vul@Numbers:31:47 @ tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat Dominus

vul@Numbers:31:48 @ cumque accessissent principes exercitus ad Mosen et tribuni centurionesque dixerunt

vul@Numbers:31:50 @ ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum

vul@Numbers:31:51 @ susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus

vul@Numbers:31:52 @ pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus

vul@Numbers:32:4 @ terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israhel regionis uberrimae est ad pastum animalium et nos servi tui habemus iumenta plurima

vul@Numbers:32:5 @ precamurque si invenimus gratiam coram te ut des nobis famulis tuis eam in possessionem ne facias nos transire Iordanem

vul@Numbers:32:7 @ cur subvertitis mentes filiorum Israhel ne transire audeant in locum quem eis daturus est Dominus

vul@Numbers:32:8 @ nonne ita egerunt patres vestri quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram

vul@Numbers:32:11 @ si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Aegypto a viginti annis et supra terram quam sub iuramento pollicitus sum Abraham Isaac et Iacob et noluerunt sequi me

vul@Numbers:32:15 @ qui si nolueritis sequi eum in solitudine populum derelinquet et vos causa eritis necis omnium

vul@Numbers:32:17 @ nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israhel donec introducamus eos ad loca sua parvuli nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias

vul@Numbers:32:18 @ non revertemur in domos nostras usquequo possideant filii Israhel hereditatem suam

vul@Numbers:32:19 @ nec quicquam quaeremus trans Iordanem quia iam habemus possessionem nostram in orientali eius plaga

vul@Numbers:32:20 @ quibus Moses ait si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnam

vul@Numbers:32:23 @ sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vos

vul@Numbers:32:27 @ nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris

vul@Numbers:32:29 @ si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem

vul@Numbers:32:30 @ sin autem noluerint transire vobiscum in terram Chanaan inter vos habitandi accipiant loca

vul@Numbers:32:31 @ responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus

vul@Numbers:32:32 @ ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem

vul@Numbers:32:38 @ et Nabo et Baalmeon versis nominibus Sabama quoque inponentes vocabula urbibus quas extruxerant

vul@Numbers:33:1 @ hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron

vul@Numbers:33:2 @ quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant

vul@Numbers:33:3 @ profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis

vul@Numbers:33:7 @ inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum

vul@Numbers:33:8 @ profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara

vul@Numbers:33:10 @ sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro

vul@Numbers:33:11 @ castrametati sunt in deserto Sin

vul@Numbers:33:12 @ unde egressi venerunt in Dephca

vul@Numbers:33:14 @ egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum

vul@Numbers:33:15 @ profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai

vul@Numbers:33:16 @ sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae

vul@Numbers:33:20 @ unde egressi venerunt in Lebna

vul@Numbers:33:22 @ egressi de Ressa venerunt in Ceelatha

vul@Numbers:33:24 @ egressi de monte Sepher venerunt in Arada

vul@Numbers:33:28 @ unde egressi fixerunt tentoria in Methca

vul@Numbers:33:32 @ egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad

vul@Numbers:33:35 @ egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber

vul@Numbers:33:36 @ inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades

vul@Numbers:33:37 @ egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom

vul@Numbers:33:38 @ ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis

vul@Numbers:33:42 @ unde egressi venerunt in Phinon

vul@Numbers:33:46 @ unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim

vul@Numbers:33:47 @ egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo

vul@Numbers:33:48 @ profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho

vul@Numbers:33:49 @ ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum

vul@Numbers:33:51 @ praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan

vul@Numbers:33:53 @ mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem

vul@Numbers:33:54 @ quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur

vul@Numbers:33:55 @ sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae

vul@Numbers:34:2 @ praecipe filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram Chanaan et in possessionem vobis sorte ceciderit his finibus terminabitur

vul@Numbers:34:3 @ pars meridiana incipiet a solitudine Sin quae est iuxta Edom et habebit terminos contra orientem mare Salsissimum

vul@Numbers:34:7 @ porro ad septentrionalem plagam a mari Magno termini incipient pervenientes usque ad montem Altissimum

vul@Numbers:34:12 @ et tendent usque Iordanem et ad ultimum Salsissimo cludentur mari hanc habebitis terram per fines suos in circuitu

vul@Numbers:34:13 @ praecepitque Moses filiis Israhel dicens haec erit terra quam possidebitis sorte et quam iussit dari Dominus novem tribubus et dimidiae tribui

vul@Numbers:34:18 @ et singuli principes de tribubus singulis

vul@Numbers:35:2 @ praecipe filiis Israhel ut dent Levitis de possessionibus suis

vul@Numbers:35:3 @ urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis

vul@Numbers:35:5 @ contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga aequali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana

vul@Numbers:35:6 @ de ipsis autem oppidis quae Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida

vul@Numbers:35:7 @ id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis

vul@Numbers:35:8 @ ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum Israhel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis

vul@Numbers:35:10 @ loquere filiis Israhel et dices ad eos quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan

vul@Numbers:35:11 @ decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint

vul@Numbers:35:12 @ in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius iudicetur

vul@Numbers:35:13 @ de ipsis autem urbibus quae ad fugitivorum subsidia separantur

vul@Numbers:35:16 @ si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur

vul@Numbers:35:17 @ si lapidem iecerit et ictus occubuerit similiter punietur

vul@Numbers:35:18 @ si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabitur

vul@Numbers:35:19 @ propinquus occisi homicidam interficiet statim ut adprehenderit eum percutiet

vul@Numbers:35:20 @ si per odium quis hominem inpulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias

vul@Numbers:35:21 @ aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit

vul@Numbers:35:22 @ quod si fortuito et absque odio

vul@Numbers:35:26 @ si interfector extra fines urbium quae exulibus deputatae sunt

vul@Numbers:35:28 @ debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam

vul@Numbers:35:33 @ ne polluatis terram habitationis vestrae quae insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderit

vul@Numbers:35:34 @ atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israhel

vul@Numbers:36:1 @ accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph locutique sunt Mosi coram principibus Israhel atque dixerunt

vul@Numbers:36:2 @ tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israhel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri

vul@Numbers:36:3 @ quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur

vul@Numbers:36:4 @ atque ita fiet ut cum iobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat

vul@Numbers:36:7 @ ne commisceatur possessio filiorum Israhel de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua

vul@Numbers:36:9 @ nec sibi misceantur tribus sed ita maneant

vul@Numbers:36:12 @ de familia Manasse qui fuit filius Ioseph et possessio quae illis fuerat adtributa mansit in tribu et familia patris earum

vul@Deuteronomy:1:3 @ quadragesimo anno undecimo mense prima die mensis locutus est Moses ad filios Israhel omnia quae praeceperat illi Dominus ut diceret eis

vul@Deuteronomy:1:4 @ postquam percussit Seon regem Amorreorum qui habitavit in Esebon et Og regem Basan qui mansit in Aseroth et in Edrai

vul@Deuteronomy:1:6 @ Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens sufficit vobis quod in hoc monte mansistis

vul@Deuteronomy:1:8 @ en inquit tradidi vobis ingredimini et possidete eam super qua iuravit Dominus patribus vestris Abraham et Isaac et Iacob ut daret illam eis et semini eorum post eos

vul@Deuteronomy:1:10 @ non possum solus sustinere vos quia Dominus Deus vester multiplicavit vos et estis hodie sicut stellae caeli plurimae

vul@Deuteronomy:1:11 @ Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa milia et benedicat vobis sicut locutus est

vul@Deuteronomy:1:13 @ date e vobis viros sapientes et gnaros et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris ut ponam eos vobis principes

vul@Deuteronomy:1:15 @ tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles et constitui eos principes tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos qui docerent vos singula

vul@Deuteronomy:1:16 @ praecepique eis dicens audite illos et quod iustum est iudicate sive civis sit ille sive peregrinus

vul@Deuteronomy:1:17 @ nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut magnum nec accipietis cuiusquam personam quia Dei iudicium est quod si difficile vobis aliquid visum fuerit referte ad me et ego audiam

vul@Deuteronomy:1:19 @ profecti autem de Horeb transivimus per heremum terribilem et maximam quam vidistis per viam montis Amorrei sicut praeceperat Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in Cadesbarne

vul@Deuteronomy:1:21 @ vide terram quam Dominus Deus tuus dat tibi ascende et posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli metuere nec quicquam paveas

vul@Deuteronomy:1:22 @ et accessistis ad me omnes atque dixistis mittamus viros qui considerent terram et renuntient per quod iter debeamus ascendere et ad quas pergere civitates

vul@Deuteronomy:1:23 @ cumque mihi sermo placuisset misi e vobis duodecim viros singulos de tribubus suis

vul@Deuteronomy:1:24 @ qui cum perrexissent et ascendissent in montana venerunt usque ad vallem Botri et considerata terra

vul@Deuteronomy:1:30 @ Dominus Deus qui ductor est vester pro vobis ipse pugnabit sicut fecit in Aegypto videntibus cunctis

vul@Deuteronomy:1:32 @ et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro

vul@Deuteronomy:1:33 @ qui praecessit vos in via et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis

vul@Deuteronomy:1:35 @ non videbit quispiam de hominibus generationis huius pessimae terram bonam quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris

vul@Deuteronomy:1:36 @ praeter Chaleb filium Iepphonne ipse enim videbit eam et ipsi dabo terram quam calcavit et filiis eius quia secutus est Dominum

vul@Deuteronomy:1:39 @ parvuli vestri de quibus dixistis quod captivi ducerentur et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam ipsi ingredientur et ipsis dabo terram et possidebunt eam

vul@Deuteronomy:1:41 @ et respondistis mihi peccavimus Domino ascendemus atque pugnabimus sicut praecepit Dominus Deus noster cumque instructi armis pergeretis in montem

vul@Deuteronomy:1:44 @ itaque egressus Amorreus qui habitabat in montibus et obviam veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi et cecidit de Seir usque Horma

vul@Deuteronomy:1:45 @ cumque reversi ploraretis coram Domino non audivit vos nec voci vestrae voluit adquiescere

vul@Deuteronomy:2:1 @ profectique inde venimus in solitudinem quae ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo tempore

vul@Deuteronomy:2:4 @ et populo praecipe dicens transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos

vul@Deuteronomy:2:5 @ videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir

vul@Deuteronomy:2:7 @ Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit

vul@Deuteronomy:2:8 @ cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab

vul@Deuteronomy:2:9 @ dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos proelium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem

vul@Deuteronomy:2:11 @ quasi gigantes crederentur et essent similes filiorum Enacim denique Moabitae appellant eos Emim

vul@Deuteronomy:2:12 @ in Seir autem prius habitaverunt Horim quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israhel in terra possessionis suae quam dedit ei Dominus

vul@Deuteronomy:2:13 @ surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared venimus ad eum

vul@Deuteronomy:2:14 @ tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut iuraverat Dominus

vul@Deuteronomy:2:16 @ postquam autem universi ceciderunt pugnatores

vul@Deuteronomy:2:18 @ tu transibis hodie terminos Moab urbem nomine Ar

vul@Deuteronomy:2:19 @ et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem

vul@Deuteronomy:2:21 @ populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis

vul@Deuteronomy:2:22 @ sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens Horreos et terram eorum illis tradens quam possident usque in praesens

vul@Deuteronomy:2:23 @ Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos et habitaverunt pro illis

vul@Deuteronomy:2:24 @ surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram eius incipe possidere et committe adversum eum proelium

vul@Deuteronomy:2:26 @ misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Seon regem Esebon verbis pacificis dicens

vul@Deuteronomy:2:27 @ transibimus per terram tuam publica gradiemur via non declinabimus neque ad dextram neque ad sinistram

vul@Deuteronomy:2:28 @ alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum

vul@Deuteronomy:2:29 @ sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabitae qui morantur in Ar donec veniamus ad Iordanem et transeamus in terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis

vul@Deuteronomy:2:30 @ noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides

vul@Deuteronomy:2:31 @ dixitque Dominus ad me ecce coepi tradere tibi Seon et terram eius incipe possidere eam

vul@Deuteronomy:2:33 @ et tradidit eum Dominus Deus noster nobis percussimusque eum cum filiis et omni populo suo

vul@Deuteronomy:2:36 @ ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quae nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis

vul@Deuteronomy:2:37 @ absque terra filiorum Ammon ad quam non accessimus et cunctis quae adiacent torrenti Ieboc et urbibus montanis universisque locis a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster

vul@Deuteronomy:3:1 @ itaque conversi ascendimus per iter Basan egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai

vul@Deuteronomy:3:2 @ dixitque Dominus ad me ne timeas eum quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua faciesque ei sicut fecisti Seon regi Amorreorum qui habitavit in Esebon

vul@Deuteronomy:3:3 @ tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et universum populum eius percussimusque eos usque ad internicionem

vul@Deuteronomy:3:5 @ cunctae urbes erant munitae muris altissimis portisque et vectibus absque oppidis innumeris quae non habebant muros

vul@Deuteronomy:3:6 @ et delevimus eos sicut feceramus Seon regi Esebon disperdentes omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulos

vul@Deuteronomy:3:9 @ quem Sidonii Sarion vocant et Amorrei Sanir

vul@Deuteronomy:3:10 @ omnes civitates quae sitae sunt in planitie et universam terram Galaad et Basan usque Selcha et Edrai civitates regni Og in Basan

vul@Deuteronomy:3:17 @ et planitiem solitudinis atque Iordanem et terminos Chenereth usque ad mare Deserti quod est Salsissimum ad radices montis Phasga contra orientem

vul@Deuteronomy:3:20 @ donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis tribuit et possideant etiam ipsi terram quam daturus est eis trans Iordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam quam dedi vobis

vul@Deuteronomy:3:21 @ Iosue quoque in tempore illo praecepi dicens oculi tui viderunt quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus sic faciet omnibus regnis ad quae transiturus es

vul@Deuteronomy:3:24 @ Domine Deus tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in caelo vel in terra qui possit facere opera tua et conparari fortitudini tuae

vul@Deuteronomy:3:25 @ transibo igitur et videbo terram hanc optimam trans Iordanem et montem istum egregium et Libanum

vul@Deuteronomy:3:27 @ ascende cacumen Phasgae et oculos tuos circumfer ad occidentem et aquilonem austrumque et orientem et aspice nec enim transibis Iordanem istum

vul@Deuteronomy:3:29 @ mansimusque in valle contra fanum Phogor

vul@Deuteronomy:4:1 @ et nunc Israhel audi praecepta et iudicia quae ego doceo te ut faciens ea vivas et ingrediens possideas terram quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis

vul@Deuteronomy:4:4 @ vos autem qui adheretis Domino Deo vestro vivitis universi usque in praesentem diem

vul@Deuteronomy:4:5 @ scitis quod docuerim vos praecepta atque iustitias sicut mandavit mihi Dominus Deus meus sic facietis ea in terra quam possessuri estis

vul@Deuteronomy:4:7 @ nec est alia natio tam grandis quae habeat deos adpropinquantes sibi sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris

vul@Deuteronomy:4:8 @ quae est enim alia gens sic inclita ut habeat caerimonias iustaque iudicia et universam legem quam ego proponam hodie ante oculos vestros

vul@Deuteronomy:4:11 @ et accessistis ad radices montis qui ardebat usque ad caelum erantque in eo tenebrae nubes et caligo

vul@Deuteronomy:4:13 @ et ostendit vobis pactum suum quod praecepit ut faceretis et decem verba quae scripsit in duabus tabulis lapideis

vul@Deuteronomy:4:15 @ custodite igitur sollicite animas vestras non vidistis aliquam similitudinem in die qua locutus est Dominus vobis in Horeb de medio ignis

vul@Deuteronomy:4:16 @ ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem aut imaginem masculi vel feminae

vul@Deuteronomy:4:17 @ similitudinem omnium iumentorum quae sunt super terram vel avium sub caelo volantium

vul@Deuteronomy:4:18 @ atque reptilium quae moventur in terra sive piscium qui sub terra morantur in aquis

vul@Deuteronomy:4:20 @ vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Aegypti ut haberet populum hereditarium sicut est in praesenti die

vul@Deuteronomy:4:21 @ iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et iuravit ut non transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam quam daturus est vobis

vul@Deuteronomy:4:22 @ ecce morior in hac humo non transibo Iordanem vos transibitis et possidebitis terram egregiam

vul@Deuteronomy:4:23 @ cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui quod pepigit tecum et facias tibi sculptam similitudinem eorum quae fieri Dominus prohibuit

vul@Deuteronomy:4:25 @ si genueritis filios ac nepotes et morati fueritis in terra deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem patrantes malum coram Domino Deo vestro ut eum ad iracundiam provocetis

vul@Deuteronomy:4:26 @ testes invoco hodie caelum et terram cito perituros vos esse de terra quam transito Iordane possessuri estis non habitabitis in ea longo tempore sed delebit vos Dominus

vul@Deuteronomy:4:29 @ cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum invenies eum si tamen toto corde quaesieris et tota tribulatione animae tuae

vul@Deuteronomy:4:30 @ postquam te invenerint omnia quae praedicta sunt novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem eius

vul@Deuteronomy:4:32 @ interroga de diebus antiquis qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram a summo caeli usque ad summum eius si facta est aliquando huiuscemodi res aut umquam cognitum est

vul@Deuteronomy:4:33 @ ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis sicut tu audisti et vixisti

vul@Deuteronomy:4:34 @ si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationum per temptationes signa atque portenta per pugnam et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones iuxta omnia quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto videntibus oculis tuis

vul@Deuteronomy:4:38 @ ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo et introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem sicut cernis in praesenti die

vul@Deuteronomy:4:39 @ scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum et in terra deorsum et non sit alius

vul@Deuteronomy:4:40 @ custodi praecepta eius atque mandata quae ego praecipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te et permaneas multo tempore super terram quam Dominus Deus tuus daturus est tibi

vul@Deuteronomy:4:42 @ ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum nec fuerit inimicus ante unum et alterum diem et ad harum aliquam urbium possit evadere

vul@Deuteronomy:4:43 @ Bosor in solitudine quae sita est in terra campestri de tribu Ruben et Ramoth in Galaad quae est in tribu Gad et Golam in Basan quae est in tribu Manasse

vul@Deuteronomy:4:45 @ et haec testimonia et caerimoniae atque iudicia quae locutus est ad filios Israhel quando egressi sunt de Aegypto

vul@Deuteronomy:4:46 @ trans Iordanem in valle contra fanum Phogor in terra Seon regis Amorrei qui habitavit in Esebon quem percussit Moses filii quoque Israhel egressi ex Aegypto

vul@Deuteronomy:4:48 @ ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon usque ad montem Sion qui est et Hermon

vul@Deuteronomy:5:8 @ non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium quae in caelo sunt desuper et quae in terra deorsum et quae versantur in aquis sub terra

vul@Deuteronomy:5:12 @ observa diem sabbati ut sanctifices eum sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus

vul@Deuteronomy:5:14 @ septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus qui est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu

vul@Deuteronomy:5:16 @ honora patrem tuum et matrem sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi

vul@Deuteronomy:5:21 @ non concupisces uxorem proximi tui non domum non agrum non servum non ancillam non bovem non asinum et universa quae illius sunt

vul@Deuteronomy:5:22 @ haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius et scripsit ea in duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi

vul@Deuteronomy:5:23 @ vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu atque dixistis

vul@Deuteronomy:5:25 @ cur ergo morimur et devorabit nos ignis hic maximus si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri moriemur

vul@Deuteronomy:5:26 @ quid est omnis caro ut audiat vocem Dei viventis qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus et possit vivere

vul@Deuteronomy:5:29 @ quis det talem eos habere mentem ut timeant me et custodiant universa mandata mea in omni tempore ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum

vul@Deuteronomy:5:31 @ tu vero hic sta mecum et loquar tibi omnia mandata et caerimonias atque iudicia quae docebis eos ut faciant ea in terra quam dabo illis in possessionem

vul@Deuteronomy:5:32 @ custodite igitur et facite quae praecepit Dominus Deus vobis non declinabitis neque ad dextram neque ad sinistram

vul@Deuteronomy:5:33 @ sed per viam quam praecepit Dominus Deus vester ambulabitis ut vivatis et bene sit vobis et protelentur dies in terra possessionis vestrae

vul@Deuteronomy:6:1 @ haec sunt praecepta et caerimoniae atque iudicia quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam

vul@Deuteronomy:6:3 @ audi Israhel et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem

vul@Deuteronomy:6:8 @ et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et movebuntur inter oculos tuos

vul@Deuteronomy:6:13 @ cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis

vul@Deuteronomy:6:16 @ non temptabis Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationis

vul@Deuteronomy:6:18 @ et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua iuravit Dominus patribus tuis

vul@Deuteronomy:6:19 @ ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est

vul@Deuteronomy:6:20 @ cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi volunt testimonia haec et caerimoniae atque iudicia quae praecepit Dominus Deus noster nobis

vul@Deuteronomy:6:22 @ fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro

vul@Deuteronomy:6:24 @ praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae sicut est hodie

vul@Deuteronomy:6:25 @ eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia praecepta eius coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis

vul@Deuteronomy:7:6 @ quia populus sanctus es Domino Deo tuo te elegit Dominus Deus tuus ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram

vul@Deuteronomy:7:7 @ non quia cunctas gentes numero vincebatis vobis iunctus est Dominus et elegit vos cum omnibus sitis populis pauciores

vul@Deuteronomy:7:12 @ si postquam audieris haec iudicia custodieris ea et feceris custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam quam iuravit patribus tuis

vul@Deuteronomy:7:15 @ auferet Dominus a te omnem languorem et infirmitates Aegypti pessimas quas novisti non inferet tibi sed cunctis hostibus tuis

vul@Deuteronomy:7:16 @ devorabis omnes populos quos Dominus Deus tuus daturus est tibi non parcet eis oculus tuus nec servies diis eorum ne sint in ruinam tui

vul@Deuteronomy:7:17 @ si dixeris in corde tuo plures sunt gentes istae quam ego quomodo potero delere eas

vul@Deuteronomy:7:19 @ plagas maximas quas viderunt oculi tui et signa atque portenta manumque robustam et extentum brachium ut educeret te Dominus Deus tuus sic faciet cunctis populis quos metuis

vul@Deuteronomy:7:24 @ tradet reges eorum in manus tuas et disperdes nomina eorum sub caelo nullus poterit resistere tibi donec conteras eos

vul@Deuteronomy:7:26 @ nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam ne fias anathema sicut et illud est quasi spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis quia anathema est

vul@Deuteronomy:8:1 @ omne mandatum quod ego praecipio tibi hodie cave diligenter ut facias ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram pro qua iuravit Dominus patribus vestris

vul@Deuteronomy:8:4 @ vestimentum tuum quo operiebaris nequaquam vetustate defecit et pes tuus non est subtritus en quadragesimus annus est

vul@Deuteronomy:8:5 @ ut recogites in corde tuo quia sicut erudit homo filium suum sic Dominus Deus tuus erudivit te

vul@Deuteronomy:8:7 @ Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam terram rivorum aquarumque et fontium in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi

vul@Deuteronomy:8:15 @ et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili in qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas et nullae omnino aquae qui eduxit rivos de petra durissima

vul@Deuteronomy:8:18 @ sed recorderis Domini Dei tui quod ipse tibi vires praebuerit ut impleret pactum suum super quo iuravit patribus tuis sicut praesens indicat dies

vul@Deuteronomy:8:19 @ sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris alienos deos coluerisque illos et adoraveris ecce nunc praedico tibi quod omnino dispereas

vul@Deuteronomy:8:20 @ sicut gentes quas delevit Dominus in introitu tuo ita et vos peribitis si inoboedientes fueritis voci Domini Dei vestri

vul@Deuteronomy:9:1 @ audi Israhel tu transgredieris hodie Iordanem ut possideas nationes maximas et fortiores te civitates ingentes et ad caelum usque muratas

vul@Deuteronomy:9:2 @ populum magnum atque sublimem filios Enacim quos ipse vidisti et audisti quibus nullus potest ex adverso resistere

vul@Deuteronomy:9:3 @ scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te ignis devorans atque consumens qui conterat eos et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter sicut locutus est tibi

vul@Deuteronomy:9:4 @ ne dicas in corde tuo cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo propter iustitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem cum propter impietates suas istae deletae sint nationes

vul@Deuteronomy:9:5 @ neque enim propter iustitias tuas et aequitatem cordis tui ingredieris ut possideas terras eorum sed quia illae egerunt impie te introeunte deletae sunt et ut conpleret verbum suum Dominus quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis Abraham Isaac et Iacob

vul@Deuteronomy:9:6 @ scito igitur quod non propter iustitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem cum durissimae cervicis sis populus

vul@Deuteronomy:9:11 @ cumque transissent quadraginta dies et totidem noctes dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas tabulas foederis

vul@Deuteronomy:9:12 @ dixitque mihi surge et descende hinc cito quia populus tuus quos eduxisti de Aegypto deseruerunt velociter viam quam demonstrasti eis feceruntque sibi conflatile

vul@Deuteronomy:9:13 @ rursumque ait Dominus ad me cerno quod populus iste durae cervicis sit

vul@Deuteronomy:9:14 @ dimitte me ut conteram eum et deleam nomen eius sub caelo et constituam te super gentem quae hac maior et fortior sit

vul@Deuteronomy:9:18 @ et procidi ante Dominum sicut prius quadraginta diebus et noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra quae gessistis contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis

vul@Deuteronomy:9:20 @ adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum conterere et pro illo similiter deprecatus sum

vul@Deuteronomy:9:21 @ peccatum autem vestrum quod feceratis id est vitulum arripiens igne conbusi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens proieci in torrentem qui de monte descendit

vul@Deuteronomy:9:23 @ et quando misit vos de Cadesbarne dicens ascendite et possidete terram quam dedi vobis et contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem eius audire voluistis

vul@Deuteronomy:10:1 @ in tempore illo dixit Dominus ad me dola tibi duas tabulas lapideas sicut priores fuerunt et ascende ad me in montem faciesque arcam ligneam

vul@Deuteronomy:10:4 @ scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat verba decem quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihi

vul@Deuteronomy:10:5 @ reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam quam feceram quae hucusque ibi sunt sicut mihi praecepit Dominus

vul@Deuteronomy:10:9 @ quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio eius est sicut promisit ei Dominus Deus tuus

vul@Deuteronomy:10:10 @ ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit

vul@Deuteronomy:10:11 @ dixitque mihi vade et praecede populum ut ingrediatur et possideat terram quam iuravi patribus eorum ut traderem eis

vul@Deuteronomy:10:12 @ et nunc Israhel quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua

vul@Deuteronomy:10:13 @ custodiasque mandata Domini et caerimonias eius quas ego hodie praecipio ut bene sit tibi

vul@Deuteronomy:10:15 @ et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis gentibus sicut hodie conprobatur

vul@Deuteronomy:10:19 @ et vos ergo amate peregrinos quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti

vul@Deuteronomy:10:20 @ Dominum Deum tuum timebis et ei servies ipsi adherebis iurabisque in nomine illius

vul@Deuteronomy:10:22 @ in septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli

vul@Deuteronomy:11:3 @ signa et opera quae fecit in medio Aegypti Pharaoni regi et universae terrae eius

vul@Deuteronomy:11:8 @ ut custodiatis universa mandata illius quae ego hodie praecipio vobis et possitis introire et possidere terram ad quam ingredimini

vul@Deuteronomy:11:10 @ terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut terra Aegypti de qua existi ubi iacto semine in hortorum morem aquae ducuntur inriguae

vul@Deuteronomy:11:12 @ quam Dominus Deus tuus semper invisit et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius

vul@Deuteronomy:11:13 @ si ergo oboedieritis mandatis meis quae hodie praecipio vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestra

vul@Deuteronomy:11:15 @ faenum ex agris ad pascenda iumenta et ut ipsi comedatis ac saturemini

vul@Deuteronomy:11:18 @ ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter vestros oculos conlocate

vul@Deuteronomy:11:22 @ si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius adherentes ei

vul@Deuteronomy:11:23 @ disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas quae maiores et fortiores vobis sunt

vul@Deuteronomy:11:25 @ nullus stabit contra vos terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis sicut locutus est vobis

vul@Deuteronomy:11:27 @ benedictionem si oboedieritis mandatis Domini Dei vestri quae ego praecipio vobis

vul@Deuteronomy:11:28 @ maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis

vul@Deuteronomy:11:31 @ vos enim transibitis Iordanem ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis et habeatis ac possideatis illam

vul@Deuteronomy:12:1 @ haec sunt praecepta atque iudicia quae facere debetis in terra quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi ut possideas eam cunctis diebus quibus super humum gradieris

vul@Deuteronomy:12:3 @ dissipate aras earum et confringite statuas lucos igne conburite et idola comminuite disperdite nomina eorum de locis illis

vul@Deuteronomy:12:8 @ non facietis ibi quae nos hic facimus hodie singuli quod sibi rectum videtur

vul@Deuteronomy:12:9 @ neque enim usque in praesens tempus venistis ad requiem et possessionem quam Dominus Deus daturus est vobis

vul@Deuteronomy:12:10 @ transibitis Iordanem et habitabitis in terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum et absque ullo timore habitetis

vul@Deuteronomy:12:11 @ in loco quem elegerit Dominus Deus vester ut sit nomen eius in eo illuc omnia quae praecipio conferetis holocausta et hostias ac decimas et primitias manuum vestrarum et quicquid praecipuum est in muneribus quae vovistis Domino

vul@Deuteronomy:12:12 @ ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos filii ac filiae vestrae famuli et famulae atque Levites qui in vestris urbibus commorantur neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos

vul@Deuteronomy:12:15 @ sin autem comedere volueris et te esus carnium delectarit occide et comede iuxta benedictionem Domini Dei tui quam dedit tibi in urbibus tuis sive inmundum fuerit hoc est maculatum et debile sive mundum hoc est integrum et sine macula quod offerri licet sicut capream et cervum comedes

vul@Deuteronomy:12:16 @ absque esu dumtaxat sanguinis quod super terram quasi aquam effundes

vul@Deuteronomy:12:20 @ quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut locutus est tibi et volueris vesci carnibus quas desiderat anima tua

vul@Deuteronomy:12:21 @ locus autem quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen eius ibi si procul fuerit occides de armentis et pecoribus quae habueris sicut praecepi tibi et comedes in oppidis tuis ut tibi placet

vul@Deuteronomy:12:22 @ sicut comeditur caprea et cervus ita vesceris eis et mundus et inmundus in commune vescentur

vul@Deuteronomy:12:24 @ sed super terram fundes quasi aquam

vul@Deuteronomy:12:25 @ ut sit tibi bene et filiis tuis post te cum feceris quod placet in conspectu Domini

vul@Deuteronomy:12:28 @ observa et audi omnia quae ego praecipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui

vul@Deuteronomy:12:29 @ quando disperderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes ad quas ingredieris possidendas et possederis eas atque habitaveris in terra earum

vul@Deuteronomy:12:30 @ cave ne imiteris eas postquam te fuerint introeunte subversae et requiras caerimonias earum dicens sicut coluerunt gentes istae deos suos ita et ego colam

vul@Deuteronomy:12:31 @ non facies similiter Domino Deo tuo omnes enim abominationes quas aversatur Dominus fecerunt diis suis offerentes filios et filias et conburentes igne

vul@Deuteronomy:13:1 @ si surrexerit in medio tui prophetes aut qui somnium vidisse se dicat et praedixerit signum atque portentum

vul@Deuteronomy:13:4 @ Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete mandata illius custodite et audite vocem eius ipsi servietis et ipsi adherebitis

vul@Deuteronomy:13:6 @ si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae aut filius tuus vel filia sive uxor quae est in sinu tuo aut amicus quem diligis ut animam tuam clam dicens eamus et serviamus diis alienis quos ignoras tu et patres tui

vul@Deuteronomy:13:9 @ sed statim interficies sit primum manus tua super eum et post te omnis populus mittat manum

vul@Deuteronomy:13:11 @ ut omnis Israhel audiens timeat et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile

vul@Deuteronomy:13:12 @ si audieris in una urbium tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum dicentes aliquos

vul@Deuteronomy:13:13 @ egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis tuae atque dixerunt eamus et serviamus diis alienis quos ignoratis

vul@Deuteronomy:13:14 @ quaere sollicite et diligenter rei veritate perspecta si inveneris certum esse quod dicitur et abominationem hanc opere perpetratam

vul@Deuteronomy:13:16 @ quicquid etiam supellectilis fuerit congregabis in medium platearum eius et cum ipsa civitate succendes ita ut universa consumas Domino Deo tuo et sit tumulus sempiternus non aedificabitur amplius

vul@Deuteronomy:13:17 @ et non adherebit de illo anathemate quicquam in manu tua ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te sicut iuravit patribus tuis

vul@Deuteronomy:14:2 @ quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quae sunt super terram

vul@Deuteronomy:14:18 @ onocrotalum et charadrium singula in genere suo upupam quoque et vespertilionem

vul@Deuteronomy:14:22 @ decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quae nascuntur in terra per annos singulos

vul@Deuteronomy:14:26 @ et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua

vul@Deuteronomy:14:27 @ et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua

vul@Deuteronomy:14:29 @ venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris

vul@Deuteronomy:15:1 @ septimo anno facies remissionem

vul@Deuteronomy:15:2 @ quae hoc ordine celebrabitur cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo repetere non poterit quia annus remissionis est Domini

vul@Deuteronomy:15:4 @ et omnino indigens et mendicus non erit inter vos ut benedicat tibi Dominus in terra quam traditurus est tibi in possessionem

vul@Deuteronomy:15:5 @ si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris universa quae iussit et quae ego hodie praecipio tibi benedicet tibi ut pollicitus est

vul@Deuteronomy:15:7 @ si unus de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tuae in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ad paupertatem venerit non obdurabis cor tuum nec contrahes manum

vul@Deuteronomy:15:9 @ cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo adpropinquat septimus annus remissionis et avertas oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum

vul@Deuteronomy:15:10 @ sed dabis ei nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore et in cunctis ad quae manum miseris

vul@Deuteronomy:15:16 @ sin autem dixerit nolo egredi eo quod diligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse sentiat

vul@Deuteronomy:15:17 @ adsumes subulam et perforabis aurem eius in ianua domus tuae et serviet tibi usque in aeternum ancillae quoque similiter facies

vul@Deuteronomy:15:20 @ in conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus tu et domus tua

vul@Deuteronomy:15:21 @ sin autem habuerit maculam et vel claudum fuerit vel caecum aut in aliqua parte deforme vel debile non immolabitur Domino Deo tuo

vul@Deuteronomy:15:22 @ sed intra portas urbis tuae comedes illud tam mundus quam inmundus similiter vescentur eis quasi caprea et cervo

vul@Deuteronomy:15:23 @ hoc solum observabis ut sanguinem eorum non comedas sed effundas in terram quasi aquam

vul@Deuteronomy:16:3 @ non comedes in eo panem fermentatum septem diebus comedes absque fermento adflictionis panem quoniam in pavore egressus es de Aegypto ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto omnibus diebus vitae tuae

vul@Deuteronomy:16:18 @ iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas ut iudicent populum iusto iudicio

vul@Deuteronomy:16:20 @ iuste quod iustum est persequeris ut vivas et possideas terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi

vul@Deuteronomy:17:4 @ et hoc tibi fuerit nuntiatum audiensque inquisieris diligenter et verum esse reppereris et abominatio facta est in Israhel

vul@Deuteronomy:17:5 @ educes virum ac mulierem qui rem sceleratissimam perpetrarunt ad portas civitatis tuae et lapidibus obruentur

vul@Deuteronomy:17:8 @ si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non lepram et iudicum intra portas tuas videris verba variari surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus

vul@Deuteronomy:17:11 @ iuxta legem eius sequeris sententiam eorum nec declinabis ad dextram vel ad sinistram

vul@Deuteronomy:17:14 @ cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes

vul@Deuteronomy:17:15 @ eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum non poteris alterius gentis hominem regem facere qui non sit frater tuus

vul@Deuteronomy:17:16 @ cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Aegyptum equitatus numero sublevatus praesertim cum Dominus praeceperit vobis ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini

vul@Deuteronomy:17:18 @ postquam autem sederit in solio regni sui describet sibi deuteronomium legis huius in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus leviticae tribus

vul@Deuteronomy:17:20 @ nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos neque declinet in partem dextram vel sinistram ut longo tempore regnet ipse et filii eius super Israhel

vul@Deuteronomy:18:2 @ et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum Dominus enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est illis

vul@Deuteronomy:18:3 @ hoc erit iudicium sacerdotum a populo et ab his qui offerunt victimas sive bovem sive ovem immolaverint dabunt sacerdoti armum ac ventriculum

vul@Deuteronomy:18:4 @ primitias frumenti vini et olei et lanarum partem ex ovium tonsione

vul@Deuteronomy:18:6 @ si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israhel in qua habitat et voluerit venire desiderans locum quem elegerit Dominus

vul@Deuteronomy:18:7 @ ministrabit in nomine Dei sui sicut omnes fratres eius Levitae qui stabunt eo tempore coram Domino

vul@Deuteronomy:18:8 @ partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri excepto eo quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur

vul@Deuteronomy:18:10 @ nec inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem aut qui ariolos sciscitetur et observet somnia atque auguria ne sit maleficus

vul@Deuteronomy:18:14 @ gentes istae quarum possidebis terram augures et divinos audiunt tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es

vul@Deuteronomy:18:15 @ prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies

vul@Deuteronomy:18:18 @ prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi

vul@Deuteronomy:18:21 @ quod si tacita cogitatione responderis quomodo possum intellegere verbum quod non est locutus Dominus

vul@Deuteronomy:18:22 @ hoc habebis signum quod in nomine Domini propheta ille praedixerit et non evenerit hoc Dominus non locutus est sed per tumorem animi sui propheta confinxit et idcirco non timebis eum

vul@Deuteronomy:19:2 @ tres civitates separabis tibi in medio terrae quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem

vul@Deuteronomy:19:3 @ sternens diligenter viam et in tres aequaliter partes totam terrae tuae provinciam divides ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est quo possit evadere

vul@Deuteronomy:19:5 @ sed abisse simpliciter cum eo in silvam ad ligna caedenda et in succisione lignorum securis fugerit manu ferrumque lapsum de manubrio amicum eius percusserit et occiderit hic ad unam supradictarum urbium confugiet et vivet

vul@Deuteronomy:19:6 @ ne forsitan proximus eius cuius effusus est sanguis dolore stimulatus persequatur et adprehendat eum si longior via fuerit et percutiat animam eius qui non est reus mortis quia nullum contra eum qui occisus est odium prius habuisse monstratur

vul@Deuteronomy:19:8 @ cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut iuravit patribus tuis et dederit tibi cunctam terram quam eis pollicitus est

vul@Deuteronomy:19:9 @ si tamen custodieris mandata eius et feceris quae hodie praecipio tibi ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius omni tempore addes tibi tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum duplicabis

vul@Deuteronomy:19:10 @ ut non effundatur sanguis innoxius in medio terrae quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam nec sis sanguinis reus

vul@Deuteronomy:19:11 @ si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit vitae eius surgensque percusserit illum et mortuus fuerit fugeritque ad unam de supradictis urbibus

vul@Deuteronomy:19:13 @ nec misereberis eius et auferes innoxium sanguinem de Israhel ut bene sit tibi

vul@Deuteronomy:19:14 @ non adsumes et transferes terminos proximi tui quos fixerunt priores in possessione tua quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam

vul@Deuteronomy:19:16 @ si steterit testis mendax contra hominem accusans eum praevaricationis

vul@Deuteronomy:19:18 @ cumque diligentissime perscrutantes invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium

vul@Deuteronomy:19:19 @ reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit et auferes malum de medio tui

vul@Deuteronomy:20:1 @ si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris equitatum et currus et maiorem quam tu habes adversarii exercitus multitudinem non timebis eos quia Dominus Deus tuus tecum est qui eduxit te de terra Aegypti

vul@Deuteronomy:20:2 @ adpropinquante autem iam proelio stabit sacerdos ante aciem et sic loquetur ad populum

vul@Deuteronomy:20:5 @ duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt quis est homo qui aedificavit domum novam et non dedicavit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius dedicet illam

vul@Deuteronomy:20:8 @ his dictis addent reliqua et loquentur ad populum quis est homo formidolosus et corde pavido vadat et revertatur in domum suam ne pavere faciat corda fratrum suorum sicut ipse timore perterritus est

vul@Deuteronomy:20:9 @ cumque siluerint exercitus duces et finem loquendi fecerint unusquisque suos ad bellandum cuneos praeparabit

vul@Deuteronomy:20:10 @ si quando accesseris ad expugnandam civitatem offeres ei primum pacem

vul@Deuteronomy:20:11 @ si receperit et aperuerit tibi portas cunctus populus qui in ea est salvabitur et serviet tibi sub tributo

vul@Deuteronomy:20:12 @ sin autem foedus inire noluerint et receperint contra te bellum obpugnabis eam

vul@Deuteronomy:20:15 @ sic facies cunctis civitatibus quae a te procul valde sunt et non sunt de his urbibus quas in possessionem accepturus es

vul@Deuteronomy:20:17 @ sed interficies in ore gladii Hettheum videlicet et Amorreum et Chananeum Ferezeum et Eveum et Iebuseum sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus

vul@Deuteronomy:20:18 @ ne forte doceant vos facere cunctas abominationes quas ipsi operati sunt diis suis et peccetis in Dominum Deum vestrum

vul@Deuteronomy:20:20 @ si qua autem ligna non sunt pomifera sed agrestia et in ceteros apta usus succide et extrue machinas donec capias civitatem quae contra te dimicat

vul@Deuteronomy:21:1 @ quando inventum fuerit in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi hominis cadaver occisi et ignoratur caedis reus

vul@Deuteronomy:21:2 @ egredientur maiores natu et iudices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum

vul@Deuteronomy:21:10 @ si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque duxeris

vul@Deuteronomy:21:14 @ sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam quia humiliasti eam

vul@Deuteronomy:21:15 @ si habuerit homo uxores duas unam dilectam et alteram odiosam genuerintque ex eo liberos et fuerit filius odiosae primogenitus

vul@Deuteronomy:21:18 @ si genuerit homo filium contumacem et protervum qui non audiat patris aut matris imperium et coercitus oboedire contempserit

vul@Deuteronomy:21:23 @ non permanebit cadaver eius in ligno sed in eadem die sepelietur quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et nequaquam contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem

vul@Deuteronomy:22:2 @ etiam si non est propinquus tuus frater nec nosti eum duces in domum tuam et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiat

vul@Deuteronomy:22:3 @ similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui quae perierit si inveneris eam ne neglegas quasi alienam

vul@Deuteronomy:22:4 @ si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via non despicies sed sublevabis cum eo

vul@Deuteronomy:22:6 @ si ambulans per viam in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem non tenebis eam cum filiis

vul@Deuteronomy:22:7 @ sed abire patieris captos tenens filios ut bene sit tibi et longo vivas tempore

vul@Deuteronomy:22:8 @ cum aedificaveris domum novam facies murum tecti per circuitum ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus labente alio et in praeceps ruente

vul@Deuteronomy:22:10 @ non arabis in bove simul et asino

vul@Deuteronomy:22:13 @ si duxerit vir uxorem et postea eam odio habuerit

vul@Deuteronomy:22:14 @ quaesieritque occasiones quibus dimittat eam obiciens ei nomen pessimum et dixerit uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem

vul@Deuteronomy:22:15 @ tollent eam pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis qui in porta sunt

vul@Deuteronomy:22:17 @ inponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam virginem et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae expandent vestimentum coram senibus civitatis

vul@Deuteronomy:22:19 @ condemnantes insuper centum siclis argenti quos dabit patri puellae quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israhel habebitque eam uxorem et non poterit dimittere omni tempore vitae suae

vul@Deuteronomy:22:20 @ quod si verum est quod obicit et non est in puella inventa virginitas

vul@Deuteronomy:22:22 @ si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id est adulter et adultera et auferes malum de Israhel

vul@Deuteronomy:22:23 @ si puellam virginem desponderit vir et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum illa

vul@Deuteronomy:22:25 @ sin autem in agro reppererit vir puellam quae desponsata est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solus

vul@Deuteronomy:22:26 @ puella nihil patietur nec est rea mortis quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum et occidit animam eius ita et puella perpessa est

vul@Deuteronomy:22:28 @ si invenerit vir puellam virginem quae non habet sponsum et adprehendens concubuerit cum ea et res ad iudicium venerit

vul@Deuteronomy:22:29 @ dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem quia humiliavit illam non poterit dimittere cunctis diebus vitae suae

vul@Deuteronomy:23:1 @ non intrabit eunuchus adtritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam Domini

vul@Deuteronomy:23:2 @ non ingredietur mamzer hoc est de scorto natus in ecclesiam Domini usque ad decimam generationem

vul@Deuteronomy:23:3 @ Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum

vul@Deuteronomy:23:4 @ quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Aegypto et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriae ut malediceret tibi

vul@Deuteronomy:23:8 @ qui nati fuerint ex eis tertia generatione intrabunt ecclesiam Domini

vul@Deuteronomy:23:10 @ si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio egredietur extra castra

vul@Deuteronomy:23:12 @ habebis locum extra castra ad quem egrediaris ad requisita naturae

vul@Deuteronomy:23:14 @ quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat foeditatis nec derelinquat te

vul@Deuteronomy:23:20 @ sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam

vul@Deuteronomy:23:21 @ cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in peccatum

vul@Deuteronomy:23:22 @ si nolueris polliceri absque peccato eris

vul@Deuteronomy:23:23 @ quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore tuo locutus es

vul@Deuteronomy:23:25 @ si intraveris in segetem amici tui franges spicas et manu conteres falce autem non metes

vul@Deuteronomy:24:1 @ si acceperit homo uxorem et habuerit eam et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem scribet libellum repudii et dabit in manu illius et dimittet eam de domo sua

vul@Deuteronomy:24:4 @ non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia polluta est et abominabilis facta est coram Domino ne peccare facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam

vul@Deuteronomy:24:5 @ cum acceperit homo nuper uxorem non procedet ad bellum nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicae sed vacabit absque culpa domui suae ut uno anno laetetur cum uxore sua

vul@Deuteronomy:24:7 @ si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israhel et vendito eo accipiens pretium interficietur et auferes malum de medio tui

vul@Deuteronomy:24:12 @ sin autem pauper est non pernoctabit apud te pignus

vul@Deuteronomy:24:14 @ non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui sive advenae qui tecum moratur in terra et intra portas tuas est

vul@Deuteronomy:24:20 @ si fruges colliges olivarum quicquid remanserit in arboribus non reverteris ut colligas sed relinques advenae pupillo ac viduae

vul@Deuteronomy:24:21 @ si vindemiaveris vineam tuam non colliges remanentes racemos sed cedent in usus advenae pupilli ac viduae

vul@Deuteronomy:25:1 @ si fuerit causa inter aliquos et interpellaverint iudices quem iustum esse perspexerint illi iustitiae palmam dabunt quem impium condemnabunt impietatis

vul@Deuteronomy:25:2 @ sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis prosternent et coram se facient verberari pro mensura peccati erit et plagarum modus

vul@Deuteronomy:25:5 @ quando habitaverint fratres simul et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit uxor defuncti non nubet alteri sed accipiet eam frater eius et suscitabit semen fratris sui

vul@Deuteronomy:25:7 @ sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quae ei lege debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israhel nec me in coniugium sumere

vul@Deuteronomy:25:8 @ statimque accersiri eum facient et interrogabunt si responderit nolo eam uxorem accipere

vul@Deuteronomy:25:9 @ accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calciamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet sic fit homini qui non aedificat domum fratris sui

vul@Deuteronomy:25:11 @ si habuerint inter se iurgium viri et unus contra alterum rixari coeperit volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris miserit manum et adprehenderit verenda eius

vul@Deuteronomy:25:18 @ quomodo occurrerit tibi et extremos agminis tui qui lassi residebant ceciderit quando tu eras fame et labore confectus et non timuerit Deum

vul@Deuteronomy:26:1 @ cumque intraveris terram quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam et obtinueris eam atque habitaveris in illa

vul@Deuteronomy:26:3 @ accedesque ad sacerdotem qui fuerit in diebus illis et dices ad eum profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram pro qua iuravit patribus nostris ut daret eam nobis

vul@Deuteronomy:26:5 @ et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur patrem meum qui descendit in Aegyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero crevitque in gentem magnam et robustam et infinitae multitudinis

vul@Deuteronomy:26:6 @ adflixeruntque nos Aegyptii et persecuti sunt inponentes onera gravissima

vul@Deuteronomy:26:8 @ et eduxit nos de Aegypto in manu forti et brachio extento in ingenti pavore in signis atque portentis

vul@Deuteronomy:26:13 @ loquerisque in conspectu Domini Dei tui abstuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levitae et advenae pupillo et viduae sicut iussisti mihi non praeterivi mandata tua nec sum oblitus imperii

vul@Deuteronomy:26:14 @ non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ea in qualibet inmunditia nec expendi ex his quicquam in re funebri oboedivi voci Domini Dei mei et feci omnia sicut praecepisti mihi

vul@Deuteronomy:26:15 @ respice de sanctuario tuo de excelso caelorum habitaculo et benedic populo tuo Israhel et terrae quam dedisti nobis sicut iurasti patribus nostris terrae lacte et melle mananti

vul@Deuteronomy:26:17 @ Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis eius et custodias caerimonias illius et mandata atque iudicia et oboedias eius imperio

vul@Deuteronomy:26:18 @ et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris sicut locutus est tibi et custodias omnia praecepta eius

vul@Deuteronomy:26:19 @ et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam ut sis populus sanctus Domini Dei tui sicut locutus est

vul@Deuteronomy:27:2 @ cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos

vul@Deuteronomy:27:3 @ ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis

vul@Deuteronomy:27:4 @ quando ergo transieritis Iordanem erige lapides quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal et levigabis calce

vul@Deuteronomy:27:22 @ maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suae et dicet omnis populus amen

vul@Deuteronomy:28:1 @ sin autem audieris vocem Domini Dei tui ut facias atque custodias omnia mandata eius quae ego praecipio tibi hodie faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus quae versantur in terra

vul@Deuteronomy:28:2 @ venientque super te universae benedictiones istae et adprehendent te si tamen praecepta eius audieris

vul@Deuteronomy:28:9 @ suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum sicut iuravit tibi si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius

vul@Deuteronomy:28:10 @ videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te et timebunt te

vul@Deuteronomy:28:13 @ constituet te Dominus in caput et non in caudam et eris semper supra et non subter si audieris mandata Domini Dei tui quae ego praecipio tibi hodie et custodieris et feceris

vul@Deuteronomy:28:14 @ ac non declinaveris ab eis nec ad dextram nec ad sinistram nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos

vul@Deuteronomy:28:15 @ quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui ut custodias et facias omnia mandata eius et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie venient super te omnes maledictiones istae et adprehendent te

vul@Deuteronomy:28:20 @ mittet Dominus super te famem et esuriem et increpationem in omnia opera tua quae facies donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me

vul@Deuteronomy:28:21 @ adiungat Dominus tibi pestilentiam donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam

vul@Deuteronomy:28:23 @ sit caelum quod supra te est aeneum et terra quam calcas ferrea

vul@Deuteronomy:28:26 @ sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli et bestiis terrae et non sit qui abigat

vul@Deuteronomy:28:29 @ et palpes in meridie sicut palpare solet caecus in tenebris et non dirigas vias tuas omnique tempore calumniam sustineas et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te

vul@Deuteronomy:28:31 @ bos tuus immoletur coram te et non comedas ex eo asinus tuus rapiatur in conspectu tuo et non reddatur tibi oves tuae dentur inimicis tuis et non sit qui te adiuvet

vul@Deuteronomy:28:32 @ filii tui et filiae tuae tradantur alteri populo videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum tota die et non sit fortitudo in manu tua

vul@Deuteronomy:28:33 @ fructus terrae tuae et omnes labores tuos comedat populus quem ignoras et sis semper calumniam sustinens et oppressus cunctis diebus

vul@Deuteronomy:28:35 @ percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum

vul@Deuteronomy:28:46 @ et erunt in te signa atque prodigia et in semine tuo usque in sempiternum

vul@Deuteronomy:28:48 @ servies inimico tuo quem inmittet Dominus tibi in fame et siti et nuditate et omnium penuria et ponet iugum ferreum super cervicem tuam donec te conterat

vul@Deuteronomy:28:49 @ adducet Dominus super te gentem de longinquo et de extremis finibus terrae in similitudinem aquilae volantis cum impetu cuius linguam intellegere non possis

vul@Deuteronomy:28:50 @ gentem procacissimam quae non deferat seni nec misereatur parvulo

vul@Deuteronomy:28:52 @ et conterat in cunctis urbibus tuis et destruantur muri tui firmi atque sublimes in quibus habebas fiduciam in omni terra tua obsideberis intra portas tuas in omni terra quam dabit tibi Dominus Deus tuus

vul@Deuteronomy:28:54 @ homo delicatus in te et luxuriosus valde invidebit fratri suo et uxori quae cubat in sinu suo

vul@Deuteronomy:28:55 @ ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet eo quod nihil habeat aliud in obsidione et penuria qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas

vul@Deuteronomy:28:56 @ tenera mulier et delicata quae super terram ingredi non valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu eius super filii et filiae carnibus

vul@Deuteronomy:28:57 @ et inluvie secundarum quae egrediuntur de medio feminum eius et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas

vul@Deuteronomy:28:58 @ nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius quae scripta sunt in hoc volumine et timueris nomen eius gloriosum et terribile hoc est Dominum Deum tuum

vul@Deuteronomy:28:59 @ augebit Dominus plagas tuas et plagas seminis tui plagas magnas et perseverantes infirmitates pessimas et perpetuas

vul@Deuteronomy:28:62 @ et remanebitis pauci numero qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine quoniam non audisti vocem Domini Dei tui

vul@Deuteronomy:28:63 @ et sicut ante laetatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans sic laetabitur disperdens vos atque subvertens ut auferamini de terra ad quam ingredieris possidendam

vul@Deuteronomy:28:66 @ et erit vita tua quasi pendens ante te timebis nocte et die et non credes vitae tuae

vul@Deuteronomy:28:68 @ reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam de qua dixi tibi ut eam amplius non videres ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas et non erit qui emat

vul@Deuteronomy:29:1 @ haec sunt verba foederis quod praecepit Dominus Mosi ut feriret cum filiis Israhel in terra Moab praeter illud foedus quod cum eis pepigit in Horeb

vul@Deuteronomy:29:3 @ temptationes magnas quas viderunt oculi tui signa illa portentaque ingentia

vul@Deuteronomy:29:4 @ et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures quae possint audire usque in praesentem diem

vul@Deuteronomy:29:6 @ panem non comedistis vinum et siceram non bibistis ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester

vul@Deuteronomy:29:7 @ et venistis ad locum hunc egressusque est Seon rex Esebon et Og rex Basan occurrens nobis ad pugnam et percussimus eos

vul@Deuteronomy:29:8 @ et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiae tribui Manasse

vul@Deuteronomy:29:13 @ ut suscitet te sibi in populum et ipse sit Deus tuus sicut locutus est tibi et sicut iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob

vul@Deuteronomy:29:16 @ vos enim nostis ut habitaverimus in terra Aegypti et quomodo transierimus per medium nationum quas transeuntes

vul@Deuteronomy:29:18 @ ne forte sit inter vos vir aut mulier familia aut tribus cuius cor aversum est hodie a Domino Deo vestro ut vadat et serviat diis illarum gentium et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem

vul@Deuteronomy:29:19 @ cumque audierit verba iuramenti huius benedicat sibi in corde suo dicens pax erit mihi et ambulabo in pravitate cordis mei et adsumat ebria sitientem

vul@Deuteronomy:29:23 @ sulphure et salis ardore conburens ita ut ultra non seratur nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrae Adamae et Seboim quas subvertit Dominus in ira et furore suo

vul@Deuteronomy:29:24 @ et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terrae huic quae est haec ira furoris eius inmensa

vul@Deuteronomy:29:28 @ et eiecit eos de terra sua in ira et furore et indignatione maxima proiecitque in terram alienam sicut hodie conprobatur

vul@Deuteronomy:30:1 @ cum ergo venerint super te omnes sermones isti benedictio sive maledictio quam proposui in conspectu tuo et ductus paenitudine cordis tui in universis gentibus in quas disperserit te Dominus Deus tuus

vul@Deuteronomy:30:2 @ reversus fueris ad eum et oboedieris eius imperiis sicut ego hodie praecipio tibi cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tua

vul@Deuteronomy:30:3 @ reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis in quos te ante dispersit

vul@Deuteronomy:30:4 @ si ad cardines caeli fueris dissipatus inde te retrahet Dominus Deus tuus

vul@Deuteronomy:30:6 @ circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et possis vivere

vul@Deuteronomy:30:9 @ et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum in subole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum in ubertate terrae tuae et in rerum omnium largitate revertetur enim Dominus ut gaudeat super te in omnibus bonis sicut gavisus est in patribus tuis

vul@Deuteronomy:30:10 @ si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris praecepta eius et caerimonias quae in hac lege conscriptae sunt et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua

vul@Deuteronomy:30:11 @ mandatum hoc quod ego praecipio tibi hodie non supra te est neque procul positum

vul@Deuteronomy:30:12 @ nec in caelo situm ut possis dicere quis nostrum ad caelum valet conscendere ut deferat illud ad nos et audiamus atque opere conpleamus

vul@Deuteronomy:30:13 @ neque trans mare positum ut causeris et dicas quis e nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre ut possimus audire et facere quod praeceptum est

vul@Deuteronomy:30:15 @ considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum et e contrario mortem et malum

vul@Deuteronomy:30:16 @ ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et custodias mandata illius et caerimonias atque iudicia et vivas ac multiplicet te benedicatque tibi in terra ad quam ingredieris possidendam

vul@Deuteronomy:30:17 @ sin autem aversum fuerit cor tuum et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis

vul@Deuteronomy:30:18 @ praedico tibi hodie quod pereas et parvo tempore moreris in terra ad quam Iordane transmisso ingredieris possidendam

vul@Deuteronomy:31:2 @ et dixit ad eos centum viginti annorum sum hodie non possum ultra egredi et ingredi praesertim cum et Dominus dixerit mihi non transibis Iordanem istum

vul@Deuteronomy:31:3 @ Dominus ergo Deus tuus transibit ante te ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo et possidebis eas et Iosue iste transibit ante te sicut locutus est Dominus

vul@Deuteronomy:31:4 @ facietque Dominus eis sicut fecit Seon et Og regibus Amorreorum et terrae eorum delebitque eos

vul@Deuteronomy:31:5 @ cum ergo et hos tradiderit vobis similiter facietis eis sicut praecepi vobis

vul@Deuteronomy:31:9 @ scripsit itaque Moses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi qui portabant arcam foederis Domini et cunctis senioribus Israhelis

vul@Deuteronomy:31:10 @ praecepitque eis dicens post septem annos anno remissionis in sollemnitate tabernaculorum

vul@Deuteronomy:31:13 @ filii quoque eorum qui nunc ignorant audire possint et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra ad quam vos Iordane transito pergitis obtinendam

vul@Deuteronomy:31:19 @ nunc itaque scribite vobis canticum istud et docete filios Israhel ut memoriter teneant et ore decantent et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israhel

vul@Deuteronomy:31:20 @ introducam enim eum in terram pro qua iuravi patribus eius lacte et melle manantem cumque comederint et saturati crassique fuerint avertentur ad deos alienos et servient eis et detrahent mihi et irritum facient pactum meum

vul@Deuteronomy:31:21 @ postquam invenerint eum mala multa et adflictiones respondebit ei canticum istud pro testimonio quod nulla delebit oblivio ex ore seminis tui scio enim cogitationes eius quae facturus sit hodie antequam introducam eum in terram quam ei pollicitus sum

vul@Deuteronomy:31:22 @ scripsit ergo Moses canticum et docuit filios Israhel

vul@Deuteronomy:31:24 @ postquam ergo scripsit Moses verba legis huius in volumine atque conplevit

vul@Deuteronomy:31:26 @ tollite librum istum et ponite eum in latere arcae foederis Domini Dei vestri ut sit ibi contra te in testimonio

vul@Deuteronomy:31:27 @ ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam adhuc vivente me et ingrediente vobiscum semper contentiose egistis contra Dominum quanto magis cum mortuus fuero

vul@Deuteronomy:32:2 @ concrescat in pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina

vul@Deuteronomy:32:6 @ haecine reddis Domino popule stulte et insipiens numquid non ipse est pater tuus qui possedit et fecit et creavit te

vul@Deuteronomy:32:7 @ memento dierum antiquorum cogita generationes singulas interroga patrem tuum et adnuntiabit tibi maiores tuos et dicent tibi

vul@Deuteronomy:32:8 @ quando dividebat Altissimus gentes quando separabat filios Adam constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israhel

vul@Deuteronomy:32:10 @ invenit eum in terra deserta in loco horroris et vastae solitudinis circumduxit eum et docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui

vul@Deuteronomy:32:11 @ sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit in umeris suis

vul@Deuteronomy:32:13 @ constituit eum super excelsam terram ut comederet fructus agrorum ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo

vul@Deuteronomy:32:14 @ butyrum de armento et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan et hircos cum medulla tritici et sanguinem uvae biberet meracissimum

vul@Deuteronomy:32:15 @ incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus inpinguatus dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo

vul@Deuteronomy:32:20 @ et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum generatio enim perversa est et infideles filii

vul@Deuteronomy:32:21 @ ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et inritaverunt in vanitatibus suis et ego provocabo eos in eo qui non est populus et in gente stulta inritabo illos

vul@Deuteronomy:32:22 @ ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta conburet

vul@Deuteronomy:32:24 @ consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium

vul@Deuteronomy:32:25 @ foris vastabit eos gladius et intus pavor iuvenem simul ac virginem lactantem cum homine sene

vul@Deuteronomy:32:28 @ gens absque consilio est et sine prudentia

vul@Deuteronomy:32:29 @ utinam saperent et intellegerent ac novissima providerent

vul@Deuteronomy:32:30 @ quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit illos

vul@Deuteronomy:32:32 @ de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae uva eorum uva fellis et botri amarissimi

vul@Deuteronomy:32:34 @ nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris meis

vul@Deuteronomy:32:36 @ iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque defecerint residuique consumpti sint

vul@Deuteronomy:32:38 @ de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos protegant

vul@Deuteronomy:32:39 @ videte quod ego sim solus et non sit alius deus praeter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere

vul@Deuteronomy:32:41 @ si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit iudicium manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam

vul@Deuteronomy:32:47 @ quia non in cassum praecepta sunt vobis sed ut singuli in eis viverent quae facientes longo perseveretis tempore in terra ad quam Iordane transmisso ingredimini possidendam

vul@Deuteronomy:32:49 @ ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israhel obtinendam et morere in monte

vul@Deuteronomy:32:50 @ quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis

vul@Deuteronomy:32:51 @ quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israhel ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis me inter filios Israhel

vul@Deuteronomy:33:2 @ et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera eius ignea lex

vul@Deuteronomy:33:5 @ erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi cum tribubus Israhel

vul@Deuteronomy:33:6 @ vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero

vul@Deuteronomy:33:12 @ et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescet

vul@Deuteronomy:33:17 @ quasi primogeniti tauri pulchritudo eius cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae hae sunt multitudines Ephraim et haec milia Manasse

vul@Deuteronomy:33:19 @ populos ad montem vocabunt ibi immolabunt victimas iustitiae qui inundationem maris quasi lac sugent et thesauros absconditos harenarum

vul@Deuteronomy:33:20 @ et Gad ait benedictus in latitudine Gad quasi leo requievit cepitque brachium et verticem

vul@Deuteronomy:33:21 @ et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit iustitias Domini et iudicium suum cum Israhel

vul@Deuteronomy:33:23 @ et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebit

vul@Deuteronomy:33:24 @ Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tinguat in oleo pedem suum

vul@Deuteronomy:33:25 @ ferrum et aes calciamentum eius sicut dies iuventutis tuae ita et senectus tua

vul@Deuteronomy:33:26 @ non est alius ut Deus rectissimi ascensor caeli auxiliator tuus magnificentia eius discurrunt nubes

vul@Deuteronomy:33:29 @ beatus tu Israhel quis similis tui popule qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabis

vul@Deuteronomy:34:2 @ et universum Nepthalim terramque Ephraim et Manasse et omnem terram usque ad mare Novissimum

vul@Deuteronomy:34:4 @ dixitque Dominus ad eum haec est terra pro qua iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam

vul@Deuteronomy:34:9 @ Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae quia Moses posuit super eum manus suas et oboedierunt ei filii Israhel feceruntque sicut praecepit Dominus Mosi

vul@Deuteronomy:34:10 @ et non surrexit propheta ultra in Israhel sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem

vul@Deuteronomy:34:11 @ in omnibus signis atque portentis quae misit per eum ut faceret in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius

vul@Joshua:1:1 @ et factum est ut post mortem Mosi servi Domini loqueretur Dominus ad Iosue filium Nun ministrum Mosi et diceret ei

vul@Joshua:1:2 @ Moses servus meus mortuus est surge et transi Iordanem istum tu et omnis populus tecum in terram quam ego dabo filiis Israhel

vul@Joshua:1:3 @ omnem locum quem calcaverit vestigium pedis vestri vobis tradam sicut locutus sum Mosi

vul@Joshua:1:5 @ nullus vobis poterit resistere cunctis diebus vitae tuae sicut fui cum Mose ero et tecum non dimittam nec derelinquam te

vul@Joshua:1:7 @ confortare igitur et esto robustus valde ut custodias et facias omnem legem quam praecepit tibi Moses servus meus ne declines ab ea ad dextram vel ad sinistram ut intellegas cuncta quae agis

vul@Joshua:1:10 @ praecepitque Iosue principibus populi dicens transite per medium castrorum et imperate populo ac dicite

vul@Joshua:1:11 @ praeparate vobis cibaria quoniam post diem tertium transibitis Iordanem et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis

vul@Joshua:1:14 @ uxores vestrae et filii ac iumenta manebunt in terra quam tradidit vobis Moses trans Iordanem vos autem transite armati ante fratres vestros omnes fortes manu et pugnate pro eis

vul@Joshua:1:15 @ donec det requiem Dominus fratribus vestris sicut et vobis dedit et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis et sic revertemini in terram possessionis vestrae et habitabitis in ea quam vobis dedit Moses famulus Domini trans Iordanem contra solis ortum

vul@Joshua:1:17 @ sicut oboedivimus in cunctis Mosi ita oboediemus et tibi tantum sit Dominus Deus tecum sicut fuit cum Mose

vul@Joshua:2:1 @ misit ergo Iosue filius Nun de Setthim duos viros exploratores abscondito et dixit eis ite et considerate terram urbemque Hiericho qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Raab et quieverunt apud eam

vul@Joshua:2:2 @ nuntiatumque est regi Hiericho et dictum ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israhel ut explorarent terram

vul@Joshua:2:3 @ misitque rex Hiericho ad Raab dicens educ viros qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam exploratores quippe sunt et omnem terram considerare venerunt

vul@Joshua:2:7 @ hii autem qui missi fuerant secuti sunt eos per viam quae ducit ad vadum Iordanis illisque egressis statim porta clausa est

vul@Joshua:2:10 @ audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum quando egressi estis ex Aegypto et quae feceritis duobus Amorreorum regibus qui erant trans Iordanem Seon et Og quos interfecistis

vul@Joshua:2:11 @ et haec audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum

vul@Joshua:2:12 @ nunc ergo iurate mihi per Dominum ut quomodo ego feci vobiscum misericordiam ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque mihi signum verum

vul@Joshua:2:14 @ qui responderunt ei anima nostra sit pro vobis in mortem si tamen non prodideris nos cumque tradiderit nobis Dominus terram faciemus in te misericordiam et veritatem

vul@Joshua:2:15 @ dimisit ergo eos per funem de fenestra domus enim eius herebat muro

vul@Joshua:2:16 @ dixitque ad eos ad montana conscendite ne forte occurrant vobis revertentes ibique latete diebus tribus donec redeant et sic ibitis per viam vestram

vul@Joshua:2:18 @ si ingredientibus nobis terram signum fuerit funiculus iste coccineus et ligaveris eum in fenestra per quam nos dimisisti et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam

vul@Joshua:2:19 @ qui ostium domus tuae egressus fuerit sanguis ipsius erit in caput eius et nos erimus alieni cunctorum autem sanguis qui tecum fuerint in domo redundabit in caput nostrum si eos aliquis tetigerit

vul@Joshua:2:20 @ quod si nos prodere volueris et sermonem istum proferre in medium erimus mundi ab hoc iuramento quo adiurasti nos

vul@Joshua:2:21 @ et illa respondit sicut locuti estis ita fiat dimittensque eos ut pergerent adpendit funiculum coccineum in fenestra

vul@Joshua:2:23 @ quibus urbem ingressis reversi sunt et descenderunt exploratores de monte et Iordane transmisso venerunt ad Iosue filium Nun narraveruntque ei omnia quae acciderant sibi

vul@Joshua:3:2 @ quibus evolutis transierunt praecones per castrorum medium

vul@Joshua:3:4 @ sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum milium ut procul videre possitis et nosse per quam viam ingrediamini quia prius non ambulastis per eam et cavete ne adpropinquetis ad arcam

vul@Joshua:3:7 @ dixitque Dominus ad Iosue hodie incipiam exaltare te coram omni Israhel ut sciant quod sicut cum Mosi fui ita et tecum sim

vul@Joshua:3:8 @ tu autem praecipe sacerdotibus qui portant arcam foederis et dic eis cum ingressi fueritis partem aquae Iordanis state in ea

vul@Joshua:3:12 @ parate duodecim viros de tribubus Israhel singulos per singulas tribus

vul@Joshua:3:13 @ et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universae terrae in aquis Iordanis aquae quae inferiores sunt decurrent atque deficient quae autem desuper veniunt in una mole consistent

vul@Joshua:3:14 @ igitur egressus est populus de tabernaculis suis ut transirent Iordanem et sacerdotes qui portabant arcam foederis pergebant ante eum

vul@Joshua:3:15 @ ingressisque eis Iordanem et pedibus eorum tinctis in parte aquae cum Iordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleret

vul@Joshua:3:17 @ populus autem incedebat contra Iordanem et sacerdotes qui portabant arcam foederis Domini stabant super siccam humum in medio Iordanis accincti omnisque populus per arentem alveum transiebat

vul@Joshua:4:1 @ quibus transgressis dixit Dominus ad Iosue

vul@Joshua:4:2 @ elige duodecim viros singulos per singulas tribus

vul@Joshua:4:3 @ et praecipe eis ut tollant de medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotum pedes duodecim durissimos lapides quos ponetis in loco castrorum ubi fixeritis hac nocte tentoria

vul@Joshua:4:4 @ vocavitque Iosue duodecim viros quos elegerat de filiis Israhel singulos de tribubus singulis

vul@Joshua:4:5 @ et ait ad eos ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis medium et portate singuli singulos lapides in umeris vestris iuxta numerum filiorum Israhel

vul@Joshua:4:6 @ ut sit signum inter vos et quando interrogaverint vos filii vestri cras dicentes quid sibi volunt isti lapides

vul@Joshua:4:7 @ respondebitis eis defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis Domini cum transiret eum idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israhel usque in aeternum

vul@Joshua:4:8 @ fecerunt ergo filii Israhel sicut eis praecepit Iosue portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides ut ei Dominus imperarat iuxta numerum filiorum Israhel usque ad locum in quo castrametati sunt ibique posuerunt eos

vul@Joshua:4:10 @ sacerdotes autem qui portabant arcam stabant in Iordanis medio donec omnia conplerentur quae Iosue ut loqueretur ad populum praeceperat Dominus et dixerat ei Moses festinavitque populus et transiit

vul@Joshua:4:11 @ cumque transissent omnes transivit et arca Domini sacerdotesque pergebant ante populum

vul@Joshua:4:12 @ filii quoque Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse armati praecedebant filios Israhel sicut eis praeceperat Moses

vul@Joshua:4:14 @ in illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israhel ut timerent eum sicut timuerant Mosen dum adviveret

vul@Joshua:4:18 @ cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini et siccam humum calcare coepissent reversae sunt aquae in alveum suum et fluebant sicut ante consueverant

vul@Joshua:4:19 @ populus autem ascendit de Iordane decimo mensis primi die et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Hiericho

vul@Joshua:4:21 @ et dixit ad filios Israhel quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis quid sibi volunt isti lapides

vul@Joshua:4:22 @ docebitis eos atque dicetis per arentem alveum transivit Israhel Iordanem istum

vul@Joshua:4:23 @ siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro donec transiretis

vul@Joshua:4:24 @ sicut fecerat prius in mari Rubro quod siccavit donec transiremus

vul@Joshua:4:25 @ ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore

vul@Joshua:5:1 @ postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui habitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui propinqua possidebant Magno mari loca quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israhel donec transirent dissolutum est cor eorum et non remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum Israhel

vul@Joshua:5:4 @ haec autem causa est secundae circumcisionis omnis populus qui egressus est ex Aegypto generis masculini universi bellatores viri mortui sunt in deserto per longissimos viae circuitus

vul@Joshua:5:5 @ qui omnes circumcisi erant populus autem qui natus est in deserto

vul@Joshua:5:6 @ per quadraginta annos itineris latissimae solitudinis incircumcisus fuit donec consumerentur qui non audierant vocem Domini et quibus ante iuraverat ut ostenderet eis terram lacte et melle manantem

vul@Joshua:5:7 @ horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt ab Iosue quia sicut nati fuerant in praeputio erant nec eos in via aliquis circumciderat

vul@Joshua:5:8 @ postquam autem omnes circumcisi sunt manserunt in eodem castrorum loco donec sanarentur

vul@Joshua:5:10 @ manseruntque filii Israhel in Galgalis et fecerunt phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Hiericho

vul@Joshua:5:12 @ defecitque manna postquam comederunt de frugibus terrae nec usi sunt ultra illo cibo filii Israhel sed comederunt de frugibus praesentis anni terrae Chanaan

vul@Joshua:5:16 @ solve inquit calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas sanctus est fecitque Iosue ut sibi fuerat imperatum

vul@Joshua:6:3 @ circuite urbem cuncti bellatores semel per diem sic facietis sex diebus

vul@Joshua:6:5 @ cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior et in auribus vestris increpuerit conclamabit omnis populus vociferatione maxima et muri funditus corruent civitatis ingredienturque singuli per locum contra quem steterint

vul@Joshua:6:11 @ circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem et reversa in castra mansit ibi

vul@Joshua:6:14 @ circumieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in castra sic fecerunt sex diebus

vul@Joshua:6:15 @ die autem septimo diluculo consurgentes circumierunt urbem sicut dispositum erat septies

vul@Joshua:6:17 @ sitque civitas haec anathema et omnia quae in ea sunt Domino sola Raab meretrix vivat cum universis qui cum ea in domo sunt abscondit enim nuntios quos direximus

vul@Joshua:6:18 @ vos autem cavete ne de his quae praecepta sunt quippiam contingatis et sitis praevaricationis rei et omnia castra Israhel sub peccato sint atque turbentur

vul@Joshua:6:19 @ quicquid autem auri et argenti fuerit et vasorum aeneorum ac ferri Domino consecretur repositum in thesauris eius

vul@Joshua:6:21 @ et interfecerunt omnia quae erant in ea a viro usque ad mulierem ab infante usque ad senem boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt

vul@Joshua:6:22 @ duobus autem viris qui exploratores missi fuerant dixit Iosue ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam omniaque quae illius sunt sicut illi iuramento firmastis

vul@Joshua:6:23 @ ingressique iuvenes eduxerunt Raab et parentes eius fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israhel manere fecerunt

vul@Joshua:6:24 @ urbem autem et omnia quae in ea sunt succenderunt absque argento et auro et vasis aeneis ac ferro quae in aerarium Domini consecrarunt

vul@Joshua:6:26 @ maledictus vir coram Domino qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Hiericho in primogenito suo fundamenta illius iaciat et in novissimo liberorum ponat portas eius

vul@Joshua:7:3 @ et reversi dixerunt ei non ascendat omnis populus sed duo vel tria milia virorum pergant et deleant civitatem quare omnis populus frustra vexatur contra hostes paucissimos

vul@Joshua:7:5 @ percussi sunt a viris urbis Ahi et corruerunt ex eis triginta et sex homines persecutique sunt eos adversarii de porta usque Sabarim et ceciderunt per prona fugientes pertimuitque cor populi et instar aquae liquefactum est

vul@Joshua:7:7 @ et dixit Iosue heu Domine Deus quid voluisti transducere populum istum Iordanem fluvium ut traderes nos in manus Amorrei et perderes utinam ut coepimus mansissemus trans Iordanem

vul@Joshua:7:14 @ accedetisque mane singuli per tribus vestras et quamcumque tribum sors invenerit accedet per cognationes suas et cognatio per domos domusque per viros

vul@Joshua:7:18 @ cuius domum in singulos dividens viros invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda

vul@Joshua:7:20 @ responditque Achan Iosue et dixit ei vere ego peccavi Domino Deo Israhel et sic et sic feci

vul@Joshua:7:21 @ vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque fossa humo operui

vul@Joshua:7:22 @ misit ergo Iosue ministros qui currentes ad tabernaculum illius reppererunt cuncta abscondita in eodem loco et argentum simul

vul@Joshua:7:24 @ tollens itaque Iosue Achan filium Zare argentumque et pallium et auream regulam filiosque eius et filias boves et asinos et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem et omnis Israhel cum eo duxerunt eos ad vallem Achor

vul@Joshua:8:2 @ faciesque urbi Ahi et regi eius sicut fecisti Hiericho et regi illius praedam vero et omnia animantia diripietis vobis pone insidias urbi post eam

vul@Joshua:8:3 @ surrexitque Iosue et omnis exercitus bellatorum cum eo ut ascenderent in Ahi et electa triginta milia virorum fortium misit nocte

vul@Joshua:8:4 @ praecepitque eis dicens ponite insidias post civitatem nec longius recedatis et eritis omnes parati

vul@Joshua:8:5 @ ego autem et reliqua multitudo quae mecum est accedemus ex adverso contra urbem cumque exierint contra nos sicut ante fecimus fugiemus et terga vertemus

vul@Joshua:8:6 @ donec persequentes ab urbe longius protrahantur putabunt enim fugere nos sicut prius

vul@Joshua:8:7 @ nobis ergo fugientibus et illis sequentibus consurgetis de insidiis et vastabitis civitatem tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras

vul@Joshua:8:8 @ cumque ceperitis succendite eam sic omnia facietis ut iussi

vul@Joshua:8:9 @ dimisitque eos et perrexerunt ad insidiarum locum sederuntque inter Bethel et Ahi ad occidentalem plagam urbis Ahi Iosue autem nocte illa in medio mansit populi

vul@Joshua:8:12 @ quinque milia autem viros elegerat et posuerat in insidiis inter Bethaven et Ahi ex occidentali parte eiusdem civitatis

vul@Joshua:8:13 @ omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat ita ut novissimi multitudinis occidentalem plagam urbis adtingerent abiit ergo Iosue nocte illa et stetit in vallis medio

vul@Joshua:8:14 @ quod cum vidisset rex Ahi festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis direxitque aciem contra desertum ignorans quod post tergum laterent insidiae

vul@Joshua:8:15 @ Iosue vero et omnis Israhel cesserunt loco simulantes metum et fugientes per viam solitudinis

vul@Joshua:8:16 @ at illi vociferantes pariter et se mutuo cohortantes persecuti sunt eos cumque recessissent a civitate

vul@Joshua:8:17 @ et ne unus quidem in urbe Ahi et Bethel remansisset qui non persequeretur Israhel sicut eruperant aperta oppida relinquentes

vul@Joshua:8:19 @ cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis insidiae quae latebant surrexerunt confestim et pergentes ad civitatem ceperunt et succenderunt eam

vul@Joshua:8:20 @ viri autem civitatis qui persequebantur Iosue respicientes et videntes fumum urbis ad caelum usque conscendere non potuerunt ultra huc illucque diffugere praesertim cum hii qui simulaverant fugam et tendebant ad solitudinem contra persequentes fortissime restitissent

vul@Joshua:8:21 @ vidensque Iosue et omnis Israhel quod capta esset civitas et fumus urbis ascenderet reversus percussit viros Ahi

vul@Joshua:8:22 @ siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem egressi ex urbe contra suos medios hostium ferire coeperunt cum ergo ex utraque parte adversarii caederentur ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur

vul@Joshua:8:24 @ igitur omnibus interfectis qui Israhelem ad deserta tendentem fuerant persecuti et in eodem loco gladio corruentibus reversi filii Israhel percusserunt civitatem

vul@Joshua:8:27 @ iumenta autem et praedam civitatis diviserunt sibi filii Israhel sicut praeceperat Dominus Iosue

vul@Joshua:8:31 @ sicut praeceperat Moses famulus Domini filiis Israhel et scriptum est in volumine legis Mosi altare de lapidibus inpolitis quos ferrum non tetigit et obtulit super eo holocausta Domino immolavitque pacificas victimas

vul@Joshua:8:32 @ et scripsit super lapides deuteronomium legis Mosi quod ille digesserat coram filiis Israhel

vul@Joshua:8:33 @ omnis autem populus et maiores natu ducesque ac iudices stabant ex utraque parte arcae in conspectu sacerdotum qui portabant arcam foederis Domini ut advena ita et indigena media eorum pars iuxta montem Garizim et media iuxta montem Hebal sicut praeceperat Moses famulus Domini et primum quidem benedixit populo Israhel

vul@Joshua:9:4 @ et callide cogitantes tulerunt sibi cibaria saccos veteres asinis inponentes et utres vinarios scissos atque consutos

vul@Joshua:9:6 @ perrexeruntque ad Iosue qui tunc morabatur in castris Galgalae et dixerunt ei atque omni simul Israheli de terra longinqua venimus pacem vobiscum facere cupientes responderuntque viri Israhel ad eos atque dixerunt

vul@Joshua:9:7 @ ne forsitan in terra quae nobis sorte debetur habitetis et non possimus foedus inire vobiscum

vul@Joshua:9:11 @ dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terrae nostrae tollite in manibus cibaria ob longissimam viam et occurrite eis ac dicite servi vestri sumus foedus inite nobiscum

vul@Joshua:9:12 @ en panes quando egressi sumus de domibus nostris ut veniremus ad vos calidos sumpsimus nunc sicci facti sunt et vetustate nimia comminuti

vul@Joshua:9:20 @ sed hoc faciemus eis reserventur quidem ut vivant ne contra nos ira Domini concitetur si peieraverimus

vul@Joshua:9:21 @ sed sic vivant ut in usus universae multitudinis ligna caedant aquasque conportent quibus haec loquentibus

vul@Joshua:9:22 @ vocavit Gabaonitas Iosue et dixit eis cur nos decipere fraude voluistis ut diceretis procul valde habitamus a vobis cum in medio nostri sitis

vul@Joshua:9:24 @ qui responderunt nuntiatum est nobis servis tuis quae promisisset Dominus Deus tuus Mosi servo suo ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores eius timuimus igitur valde et providimus animabus nostris vestro terrore conpulsi et hoc consilium inivimus

vul@Joshua:10:1 @ quae cum audisset Adonisedec rex Hierusalem quod scilicet cepisset Iosue Ahi et subvertisset eam sicut enim fecerat Hiericho et regi eius sic fecit Ahi et regi illius et quod transfugissent Gabaonitae ad Israhel et essent foederati eorum

vul@Joshua:10:2 @ timuit valde urbs enim magna erat Gabaon et una regalium civitatum et maior oppido Ahi omnesque bellatores eius fortissimi

vul@Joshua:10:3 @ misit ergo Adonisedec rex Hierusalem ad Oham regem Hebron et ad Pharam regem Hieremoth ad Iaphie quoque regem Lachis et ad Dabir regem Eglon dicens

vul@Joshua:10:4 @ ascendite ad me et ferte praesidium ut expugnemus Gabaon quare transfugerit ad Iosue et filios Israhel

vul@Joshua:10:5 @ congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorreorum rex Hierusalem rex Hebron rex Hieremoth rex Lachis rex Eglon simul cum exercitibus suis et castrametati sunt circa Gabaon obpugnantes eam

vul@Joshua:10:6 @ habitatores autem Gabaon urbis obsessae miserunt ad Iosue qui tunc morabatur in castris apud Galgalam et dixerunt ei ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum ascende cito et libera nos ferque praesidium convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorreorum qui habitant in montanis

vul@Joshua:10:7 @ ascenditque Iosue de Galgalis et omnis exercitus bellatorum cum eo viri fortissimi

vul@Joshua:10:8 @ dixitque Dominus ad Iosue ne timeas eos in manus enim tuas tradidi illos nullus tibi ex eis resistere poterit

vul@Joshua:10:10 @ et conturbavit eos Dominus a facie Israhel contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et Maceda

vul@Joshua:10:11 @ cumque fugerent filios Israhel et essent in descensu Bethoron Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque Azeca et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant filii Israhel

vul@Joshua:10:19 @ vos autem nolite stare sed persequimini hostes et extremos quosque fugientium caedite ne dimittatis eos urbium suarum intrare praesidia quos tradidit Dominus Deus in manus vestras

vul@Joshua:10:20 @ caesis igitur adversariis plaga magna et usque ad internicionem paene consumptis hii qui Israhel effugere potuerunt ingressi sunt civitates munitas

vul@Joshua:10:23 @ fecerunt ministri ut sibi fuerat imperatum et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca regem Hierusalem regem Hebron regem Hieremoth regem Lachis regem Eglon

vul@Joshua:10:25 @ rursum ait ad eos nolite timere nec paveatis confortamini et estote robusti sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris adversum quos dimicatis

vul@Joshua:10:26 @ percussitque Iosue et interfecit eos atque suspendit super quinque stipites fueruntque suspensi usque ad vesperum

vul@Joshua:10:27 @ cumque occumberet sol praecepit sociis ut deponerent eos de patibulis qui depositos proiecerunt in speluncam in qua latuerant et posuerunt super os eius saxa ingentia quae permanent usque in praesens

vul@Joshua:10:28 @ eodem die Macedam quoque cepit Iosue et percussit in ore gladii regemque illius interfecit et omnes habitatores eius non dimisit in ea saltim parvas reliquias fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Hiericho

vul@Joshua:10:29 @ transivit cum omni Israhel de Maceda in Lebna et pugnabat contra eam

vul@Joshua:10:30 @ quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israhel percusseruntque urbem in ore gladii et omnes habitatores eius non dimiserunt in ea ullas reliquias feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Hiericho

vul@Joshua:10:31 @ de Lebna transivit in Lachis et exercitu per gyrum disposito obpugnabat eam

vul@Joshua:10:32 @ tradiditque Dominus Lachis in manu Israhel et cepit eam die altero atque percussit in ore gladii omnemque animam quae fuerat in ea sicut fecerat Lebna

vul@Joshua:10:33 @ eo tempore ascendit Hiram rex Gazer ut auxiliaretur Lachis quem percussit Iosue cum omni populo eius usque ad internicionem

vul@Joshua:10:34 @ transivitque de Lachis in Eglon et circumdedit

vul@Joshua:10:35 @ atque expugnavit eam eadem die percussitque in ore gladii omnes animas quae erant in ea iuxta omnia quae fecerat Lachis

vul@Joshua:10:37 @ cepitque et percussit in ore gladii regem quoque eius et omnia oppida regionis illius universasque animas quae in ea fuerant commoratae non reliquit in ea ullas reliquias sicut fecerat Eglon sic fecit et Hebron cuncta quae in ea repperit consumens gladio

vul@Joshua:10:40 @ regem quoque eius et omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii non dimisit in ea ullas reliquias sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum sic fecit Dabir et regi illius

vul@Joshua:10:41 @ percussit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem et Asedoth cum regibus suis non dimisit in ea ullas reliquias sed omne quod spirare poterat interfecit sicut praeceperat ei Dominus Deus Israhel

vul@Joshua:11:1 @ quae cum audisset Iabin rex Asor misit ad Iobab regem Madon et ad regem Someron atque ad regem Acsaph

vul@Joshua:11:4 @ egressique sunt omnes cum turmis suis populus multus nimis sicut harena quae est in litore maris equi quoque et currus inmensae multitudinis

vul@Joshua:11:8 @ tradiditque illos Dominus in manu Israhel qui percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et aquas Maserefoth campumque Masphe qui est ad orientalem illius partem ita percussit omnes ut nullas dimitteret ex eis reliquias

vul@Joshua:11:9 @ fecit sicut praeceperat ei Dominus equos eorum subnervavit currusque conbusit

vul@Joshua:11:10 @ reversusque statim cepit Asor et regem eius percussit gladio Asor enim antiquitus inter omnia regna haec principatum tenebat

vul@Joshua:11:11 @ percussitque omnes animas quae ibidem morabantur non dimisit in ea ullas reliquias sed usque ad internicionem universa vastavit ipsamque urbem permisit incendio

vul@Joshua:11:12 @ et omnes per circuitum civitates regesque earum cepit percussit atque delevit sicut praeceperat ei Moses famulus Domini

vul@Joshua:11:13 @ absque urbibus quae erant in collibus et in tumulis sitae ceteras succendit Israhel unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit

vul@Joshua:11:14 @ omnemque praedam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi filii Israhel cunctis hominibus interfectis

vul@Joshua:11:15 @ sicut praeceperat Dominus Mosi servo suo ita praecepit Moses Iosue et ille universa conplevit non praeteriit de universis mandatis ne unum quidem verbum quod iusserat Dominus Mosi

vul@Joshua:11:17 @ et partem montis quae ascendit Seir usque Baalgad per planitiem Libani subter montem Hermon omnes reges eorum cepit percussit occidit

vul@Joshua:11:20 @ Domini enim sententiae fuerat ut indurarentur corda eorum et pugnarent contra Israhel et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent sicut praeceperat Dominus Mosi

vul@Joshua:11:23 @ cepit ergo Iosue omnem terram sicut locutus est Dominus ad Mosen et tradidit eam in possessionem filiis Israhel secundum partes et tribus suas quievitque terra a proeliis

vul@Joshua:12:2 @ Seon rex Amorreorum qui habitavit in Esebon dominatus est ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon et mediae partis in valle dimidiique Galaad usque ad torrentem Iaboc qui est terminus filiorum Ammon

vul@Joshua:12:3 @ et a solitudine usque ad mare Cheneroth contra orientem et usque ad mare Deserti quod est mare Salsissimum ad orientalem plagam per viam quae ducit Bethesimoth et ab australi parte quae subiacent Asedothphasga

vul@Joshua:12:6 @ Moses famulus Domini et filii Israhel percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiae tribui Manasse

vul@Joshua:12:7 @ hii sunt reges terrae quos percussit Iosue et filii Israhel trans Iordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani usque ad montem cuius pars ascendit in Seir tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israhel singulis partes suas

vul@Joshua:13:1 @ Iosue senex provectaeque aetatis erat et dixit Dominus ad eum senuisti et longevus es terraque latissima derelicta est quae necdum est sorte divisa

vul@Joshua:13:4 @ ad meridiem vero sunt Evei omnis terra Chanaan et Maara Sidoniorum usque Afeca et terminos Amorrei

vul@Joshua:13:6 @ omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masrefoth universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israhel veniat ergo in parte hereditatis Israhel sicut praecepi tibi

vul@Joshua:13:7 @ et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui Manasse

vul@Joshua:13:9 @ ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis medio universaque campestria Medaba usque Dibon

vul@Joshua:13:12 @ omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et Edraim ipse fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses atque delevit

vul@Joshua:13:14 @ tribui autem Levi non dedit possessionem sed sacrificia et victimae Domini Dei Israhel ipsa est eius hereditas sicut locutus est illi

vul@Joshua:13:15 @ dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas

vul@Joshua:13:16 @ fuitque terminus eorum ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in valle eiusdem torrentis media universam planitiem quae ducit Medaba

vul@Joshua:13:20 @ Bethpheor et Asedothphasga et Bethaisimoth

vul@Joshua:13:21 @ omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terrae

vul@Joshua:13:23 @ factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum

vul@Joshua:13:24 @ deditque Moses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem cuius haec divisio est

vul@Joshua:13:28 @ haec est possessio filiorum Gad per familias suas civitates et villae earum

vul@Joshua:13:29 @ dedit et dimidiae tribui Manasse filiisque eius iuxta cognationes suas possessionem

vul@Joshua:13:32 @ hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam

vul@Joshua:13:33 @ tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus Israhel ipse est possessio eius ut locutus est illi

vul@Joshua:14:2 @ sorte omnia dividentes sicut praeceperat Dominus in manu Mosi novem tribubus et dimidiae tribui

vul@Joshua:14:3 @ duabus enim tribubus et dimidiae dederat Moses trans Iordanem possessionem absque Levitis qui nihil terrae acceperunt inter fratres suos

vul@Joshua:14:4 @ sed in eorum successerant locum filii Ioseph in duas divisi tribus Manasse et Ephraim nec acceperunt Levitae aliam in terra partem nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua

vul@Joshua:14:5 @ sicut praecepit Dominus Mosi ita fecerunt filii Israhel et diviserunt terram

vul@Joshua:14:6 @ accesserunt itaque filii Iuda ad Iosue in Galgala locutusque est ad eum Chaleb filius Iepphonne Cenezeus nosti quid locutus sit Dominus ad Mosen hominem Dei de me et te in Cadesbarne

vul@Joshua:14:7 @ quadraginta annorum eram quando me misit Moses famulus Domini de Cadesbarne ut considerarem terram nuntiavique ei quod mihi verum videbatur

vul@Joshua:14:9 @ iuravitque Moses in die illo dicens terram quam calcavit pes tuus erit possessio tua et filiorum tuorum in aeternum quia secutus es Dominum Deum meum

vul@Joshua:14:10 @ concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est usque in praesentem diem quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Mosen quando ambulabat Israhel per solitudinem hodie octoginta quinque annorum sum

vul@Joshua:14:11 @ sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat tam ad bellandum quam ad gradiendum

vul@Joshua:14:12 @ da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus te quoque audiente in quo Enacim sunt et urbes magnae atque munitae si forte sit Dominus mecum et potuero delere eos sicut promisit mihi

vul@Joshua:14:13 @ benedixitque ei Iosue et tradidit Hebron in possessionem

vul@Joshua:14:15 @ nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe Adam maximus ibi inter Enacim situs est et terra cessavit a proeliis

vul@Joshua:15:1 @ igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagae

vul@Joshua:15:2 @ initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius quae respicit meridiem

vul@Joshua:15:3 @ egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa

vul@Joshua:15:4 @ atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis meridianae plagae

vul@Joshua:15:5 @ ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium

vul@Joshua:15:6 @ ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben

vul@Joshua:15:7 @ et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem Rogel

vul@Joshua:15:9 @ pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum

vul@Joshua:15:10 @ et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna

vul@Joshua:15:11 @ et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur

vul@Joshua:15:13 @ Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron

vul@Joshua:15:18 @ quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit

vul@Joshua:15:20 @ haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas

vul@Joshua:15:31 @ Siceleg et Medemena et Sensenna

vul@Joshua:15:43 @ Ieptha et Esna et Nesib

vul@Joshua:15:54 @ Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates novem et villae earum

vul@Joshua:15:60 @ Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duae et villae earum

vul@Joshua:16:2 @ et egreditur de Bethel Luzam transitque terminum Archiatharoth

vul@Joshua:16:5 @ et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atharothaddar usque Bethoron superiorem

vul@Joshua:16:6 @ egrediunturque confinia in mare Machmethath vero aquilonem respicit et circuit terminus contra orientem in Thanathselo et pertransit ab oriente Ianoe

vul@Joshua:16:8 @ de Taffua pertransitque contra mare in valle Harundineti suntque egressus eius in mare Salsissimum haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas

vul@Joshua:16:9 @ urbesque quae separatae sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse et villae earum

vul@Joshua:17:1 @ cecidit autem sors tribui Manasse ipse est enim primogenitus Ioseph Machir primogenito Manasse patri Galaad qui fuit vir pugnator habuitque possessionem Galaad et Basan

vul@Joshua:17:4 @ veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Iosue filii Nun et principum dicentes Dominus praecepit per manum Mosi ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum deditque eis iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum

vul@Joshua:17:10 @ ita ut ab austro sit possessio Ephraim et ab aquilone Manasse et utramque claudat mare et coniungantur sibi in tribu Aser ab aquilone et in tribu Isachar ab oriente

vul@Joshua:17:11 @ fuitque hereditas Manasse in Isachar et in Aser Bethsan et viculi eius et Ieblaam cum villulis suis et habitatores Dor cum oppidis suis habitatores quoque Hendor cum villulis suis similiterque habitatores Thanach cum villulis suis et habitatores Mageddo cum viculis suis et tertia pars urbis Nofeth

vul@Joshua:17:13 @ postquam autem convaluerunt filii Israhel subiecerunt Chananeos et fecerunt sibi tributarios nec interfecerunt eos

vul@Joshua:17:14 @ locutique sunt filii Ioseph ad Iosue atque dixerunt quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius cum sim tantae multitudinis et benedixerit mihi Dominus

vul@Joshua:17:15 @ ad quos Iosue ait si populus multus es ascende in silvam et succide tibi spatia in terra Ferezei et Rafaim quia angusta est tibi possessio montis Ephraim

vul@Joshua:17:16 @ cui responderunt filii Ioseph non poterimus ad montana conscendere cum ferreis curribus utantur Chananei qui habitant in terra campestri in qua sitae sunt Bethsan cum viculis suis et Iezrahel mediam possidens vallem

vul@Joshua:17:18 @ sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia et poteris ultra procedere cum subverteris Chananeum quem dicis ferreos habere currus et esse fortissimum

vul@Joshua:18:1 @ congregatique sunt omnes filii Israhel in Silo ibique fixerunt tabernaculum testimonii et fuit eis terra subiecta

vul@Joshua:18:2 @ remanserant autem filiorum Israhel septem tribus quae necdum acceperant possessiones suas

vul@Joshua:18:3 @ ad quos Iosue ait usquequo marcetis ignavia et non intratis ad possidendam terram quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis

vul@Joshua:18:4 @ eligite de singulis tribubus ternos viros ut mittam eos et pergant atque circumeant terram et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis referantque ad me quod descripserint

vul@Joshua:18:5 @ dividite vobis terram in septem partes Iudas sit in terminis suis ab australi plaga et domus Ioseph ab aquilone

vul@Joshua:18:7 @ quia non est inter vos pars Levitarum sed sacerdotium Domini est eorum hereditas Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam quas dedit eis Moses famulus Domini

vul@Joshua:18:8 @ cumque surrexissent viri ut pergerent ad describendam terram praecepit eis Iosue dicens circuite terram et describite eam ac revertimini ad me ut hic coram Domino Deo in Silo mittam vobis sortem

vul@Joshua:18:9 @ itaque perrexerunt et lustrantes eam in septem partes diviserunt scribentes in volumine reversique sunt ad Iosue in castra Silo

vul@Joshua:18:10 @ qui misit sortes coram Domino in Silo divisitque terram filiis Israhel in septem partes

vul@Joshua:18:11 @ et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas ut possiderent terram inter filios Iuda et filios Ioseph

vul@Joshua:18:13 @ atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem ipsa est Bethel descenditque in Atharothaddar in montem qui est ad meridiem Bethoron inferioris

vul@Joshua:18:17 @ transiens ad aquilonem et egrediens ad Aensemes id est fontem Solis

vul@Joshua:18:18 @ et pertransit usque ad tumulos qui sunt e regione ascensus Adommim descenditque ad Abenboen id est lapidem Boen filii Ruben et pertransit ex latere aquilonis ad campestria descenditque in planitiem

vul@Joshua:18:19 @ et praetergreditur contra aquilonem Bethagla suntque exitus eius contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine Iordanis ad australem plagam

vul@Joshua:18:20 @ qui est terminus illius ab oriente haec est possessio filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu et familias singulas

vul@Joshua:18:21 @ fueruntque civitates eius Hiericho et Bethagla et vallis Casis

vul@Joshua:18:28 @ et Sela Eleph et Iebus quae est Hierusalem Gabaath et Cariath civitates quattuordecim et villae earum haec est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas

vul@Joshua:19:2 @ eorum in medio possessionis filiorum Iuda Bersabee et Sabee et Molada

vul@Joshua:19:9 @ in funiculo et possessione filiorum Iuda quia maior erat et idcirco possederunt filii Symeon in medio hereditatis eorum

vul@Joshua:19:10 @ cecidit quoque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas et factus est terminus possessionis eorum usque Sarith

vul@Joshua:19:13 @ et inde pertransit ad orientalem plagam Getthefer Etthacasin et egreditur in Remmon Ampthar et Noa

vul@Joshua:19:20 @ et Rabbith et Cesion Abes

vul@Joshua:19:22 @ et pervenit terminus usque Thabor et Seesima et Bethsemes eruntque exitus eius Iordanes civitates sedecim et villae earum

vul@Joshua:19:23 @ haec est possessio filiorum Isachar per cognationes suas urbes et viculi earum

vul@Joshua:19:26 @ Elmelech et Amaad et Messal et pervenit usque ad Carmelum maris et Siorlabanath

vul@Joshua:19:27 @ ac revertitur contra orientem Bethdagon et pertransit usque Zabulon et vallem Iepthahel contra aquilonem in Bethemech et Neihel egrediturque ad levam Chabul

vul@Joshua:19:28 @ et Achran et Roob et Amon et Canae usque ad Sidonem magnam

vul@Joshua:19:29 @ revertiturque in Orma usque ad civitatem munitissimam Tyrum et usque Osa eruntque exitus eius in mare de funiculo Acziba

vul@Joshua:19:31 @ haec est possessio filiorum Aser per cognationes suas urbes et viculi earum

vul@Joshua:19:34 @ revertiturque terminus contra occidentem in Aznoththabor atque inde egreditur in Ucoca et pertransit in Zabulon contra meridiem et in Aser contra occidentem et in Iuda ad Iordanem contra ortum solis

vul@Joshua:19:35 @ civitates munitissimae Aseddim Ser et Ammath et Recchath Chenereth

vul@Joshua:19:39 @ haec est possessio tribus filiorum Nepthali per cognationes suas urbes et viculi earum

vul@Joshua:19:41 @ et fuit terminus possessionis eius Saraa et Esthaol et Ahirsemes id est civitas Solis

vul@Joshua:19:48 @ haec est possessio tribus filiorum Dan per cognationes suas urbes et viculi earum

vul@Joshua:19:49 @ cumque conplesset terram sorte dividere singulis per tribus suas dederunt filii Israhel possessionem Iosue filio Nun in medio sui

vul@Joshua:19:51 @ hae sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum ac tribuum filiorum Israhel in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique sunt terram

vul@Joshua:20:2 @ separate urbes fugitivorum de quibus locutus sum ad vos per manum Mosi

vul@Joshua:20:3 @ ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius et possit evadere iram proximi qui ultor est sanguinis

vul@Joshua:20:4 @ cum ad unam harum confugerit civitatum stabitque ante portam civitatis et loquetur senioribus urbis illius ea quae se conprobent innocentem sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad habitandum

vul@Joshua:20:5 @ cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus non tradent in manus eius quia ignorans percussit proximum eius nec ante biduum triduumve eius probatur inimicus

vul@Joshua:20:8 @ et trans Iordanem contra orientalem plagam Hiericho statuerunt Bosor quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben et Ramoth in Galaad de tribu Gad et Gaulon in Basan de tribu Manasse

vul@Joshua:20:9 @ hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israhel et advenis qui habitant inter eos ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis donec staret ante populum expositurus causam suam

vul@Joshua:21:1 @ accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israhel

vul@Joshua:21:2 @ locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt Dominus praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta

vul@Joshua:21:3 @ dederuntque filii Israhel de possessionibus suis iuxta imperium Domini civitates et suburbana earum

vul@Joshua:21:8 @ dederuntque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum sicut praecepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes

vul@Joshua:21:12 @ agros vero et villas eius dederat Chaleb filio Iepphonne ad possidendum

vul@Joshua:21:19 @ omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis

vul@Joshua:21:20 @ reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis haec est data possessio

vul@Joshua:21:28 @ porro de tribu Isachar Cesion et Dabereth

vul@Joshua:21:39 @ itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israhel fuerunt quadraginta octo

vul@Joshua:21:40 @ cum suburbanis suis singulae per familias distributae

vul@Joshua:21:42 @ dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt

vul@Joshua:22:4 @ quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem ac pacem sicut pollicitus est revertimini et ite in tabernacula vestra et in terram possessionis quam tradidit vobis Moses famulus Domini trans Iordanem

vul@Joshua:22:6 @ benedixitque eis Iosue et dimisit eos qui reversi sunt in tabernacula sua

vul@Joshua:22:7 @ tribui autem Manasse mediae possessionem Moses dederat in Basan et idcirco mediae quae superfuit dedit Iosue sortem inter ceteros fratres suos trans Iordanem ad occidentalem eius plagam cumque dimitteret eos in tabernacula sua et benedixisset illis

vul@Joshua:22:9 @ reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israhel de Silo quae sita est in Chanaan ut intrarent Galaad terram possessionis suae quam obtinuerant iuxta imperium Domini in manu Mosi

vul@Joshua:22:12 @ convenerunt omnes in Silo ut ascenderent et dimicarent contra eos

vul@Joshua:22:14 @ et decem principes cum eo singulos de tribubus singulis

vul@Joshua:22:16 @ haec mandat omnis populus Domini quae est ista transgressio cur reliquistis Dominum Deum Israhel aedificantes altare sacrilegum et a cultu illius recedentes

vul@Joshua:22:19 @ quod si putatis inmundam esse terram possessionis vestrae transite ad terram in qua tabernaculum Domini est et habitate inter nos tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis aedificato altari praeter altare Domini Dei vestri

vul@Joshua:22:22 @ fortissimus Deus Dominus fortissimus Deus Dominus ipse novit et Israhel simul intelleget si praevaricationis animo hoc altare construximus non custodiat nos sed puniat in praesenti

vul@Joshua:22:23 @ et si ea mente fecimus ut holocausta et sacrificium et pacificas victimas super eo inponeremus ipse quaerat et iudicet

vul@Joshua:22:25 @ terminum posuit Dominus inter nos et vos o filii Ruben et filii Gad Iordanem fluvium et idcirco partem non habetis in Domino et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini putavimus itaque melius

vul@Joshua:22:27 @ sed in testimonium inter nos et vos et subolem nostram vestramque progeniem ut serviamus Domino et iuris nostri sit offerre holocausta et victimas et pacificas hostias et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris non est vobis pars in Domino

vul@Joshua:22:28 @ quod si voluerint dicere respondebunt eis ecce altare Domini quod fecerunt patres nostri non in holocausta neque in sacrificium sed in testimonium vestrum ac nostrum

vul@Joshua:22:29 @ absit a nobis hoc scelus ut recedamus a Domino et eius vestigia relinquamus extructo altari ad holocausta et sacrificia et victimas offerendas praeter altare Domini Dei nostri quod extructum est ante tabernaculum eius

vul@Joshua:22:30 @ quibus auditis Finees sacerdos et principes legationis Israhel qui erant cum eo placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse libentissime susceperunt

vul@Joshua:22:31 @ dixitque Finees filius Eleazari sacerdos ad eos nunc scimus quod nobiscum sit Dominus quoniam alieni estis a praevaricatione hac et liberastis filios Israhel de manu Domini

vul@Joshua:22:33 @ placuitque sermo cunctis audientibus et laudaverunt Deum filii Israhel et nequaquam ultra dixerunt ut ascenderent contra eos atque pugnarent et delerent terram possessionis eorum

vul@Joshua:22:34 @ vocaveruntque filii Ruben et filii Gad altare quod extruxerant Testimonium nostrum quod Dominus ipse sit Deus

vul@Joshua:23:1 @ evoluto autem multo tempore postquam pacem Dominus dederat Israheli subiectis in gyro nationibus universis et Iosue iam longevo et persenilis aetatis

vul@Joshua:23:2 @ vocavit Iosue omnem Israhelem maioresque natu et principes ac duces et magistros dixitque ad eos ego senui et progressioris aetatis sum

vul@Joshua:23:4 @ et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram ab orientali parte Iordanis usque ad mare Magnum multaeque adhuc supersunt nationes

vul@Joshua:23:5 @ Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra et possidebitis terram sicut vobis pollicitus est

vul@Joshua:23:6 @ tantum confortamini et estote solliciti ut custodiatis cuncta quae scripta sunt in volumine legis Mosi et non declinetis ab eis nec ad dextram nec ad sinistram

vul@Joshua:23:9 @ et tunc auferet Dominus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas et nullus vobis resistere poterit

vul@Joshua:23:10 @ unus e vobis persequetur hostium mille viros quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit sicut pollicitus est

vul@Joshua:23:11 @ hoc tantum diligentissime praecavete ut diligatis Dominum Deum vestrum

vul@Joshua:23:12 @ quod si volueritis gentium harum quae inter vos habitant erroribus adherere et cum eis miscere conubia atque amicitias copulare

vul@Joshua:23:13 @ iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram sed sint vobis in foveam ac laqueum et offendiculum ex latere vestro et sudes in oculis vestris donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis

vul@Joshua:23:15 @ sicut ergo implevit opere quod promisit et prospera cuncta venerunt sic adducet super vos quicquid malorum comminatus est donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis

vul@Joshua:24:2 @ et ad populum sic locutus est haec dicit Dominus Deus Israhel trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio Thare pater Abraham et Nahor servieruntque diis alienis

vul@Joshua:24:4 @ et dedi ei Isaac illique rursum dedi Iacob et Esau e quibus Esau dedi montem Seir ad possidendum Iacob vero et filii eius descenderunt in Aegyptum

vul@Joshua:24:5 @ misique Mosen et Aaron et percussi Aegyptum multis signis atque portentis

vul@Joshua:24:9 @ surrexit autem Balac filius Sepphor rex Moab et pugnavit contra Israhelem misitque et vocavit Balaam filium Beor ut malediceret vobis

vul@Joshua:24:11 @ transistisque Iordanem et venistis ad Hiericho pugnaveruntque contra vos viri civitatis eius Amorreus et Ferezeus et Chananeus et Hettheus et Gergeseus et Eveus et Iebuseus et tradidi illos in manus vestras

vul@Joshua:24:12 @ misique ante vos crabrones et eieci eos de locis suis duos reges Amorreorum non in gladio et arcu tuo

vul@Joshua:24:14 @ nunc ergo timete Dominum et servite ei perfecto corde atque verissimo et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Aegypto ac servite Domino

vul@Joshua:24:15 @ sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis datur eligite hodie quod placet cui potissimum servire debeatis utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in quorum terra habitatis ego autem et domus mea serviemus Domino

vul@Joshua:24:16 @ responditque populus et ait absit a nobis ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienis

vul@Joshua:24:17 @ Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra Aegypti de domo servitutis fecitque videntibus nobis signa ingentia et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus et in cunctis populis per quos transivimus

vul@Joshua:24:20 @ si dimiseritis Dominum et servieritis diis alienis convertet se et adfliget vos atque subvertet postquam vobis praestiterit bona

vul@Joshua:24:22 @ et Iosue ad populum testes inquit vos estis quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei responderuntque testes

vul@Joshua:24:25 @ percussit igitur Iosue in die illo foedus et proposuit populo praecepta atque iudicia in Sychem

vul@Joshua:24:26 @ scripsitque omnia verba haec in volumine legis Dei et tulit lapidem pergrandem posuitque eum subter quercum quae erat in sanctuario Domini

vul@Joshua:24:28 @ dimisitque populum singulos in possessionem suam

vul@Joshua:24:30 @ sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare quae sita est in monte Ephraim a septentrionali parte montis Gaas

vul@Joshua:24:32 @ ossa quoque Ioseph quae tulerant filii Israhel de Aegypto sepelierunt in Sychem in parte agri quem emerat Iacob a filiis Emmor patris Sychem centum novellis ovibus et fuit in possessione filiorum Ioseph

vul@Judges:1:6 @ fugit autem Adonibezec quem secuti conprehenderunt caesis summitatibus manuum eius ac pedum

vul@Judges:1:7 @ dixitque Adonibezec septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias sicut feci ita reddidit mihi Deus adduxeruntque eum in Hierusalem et ibi mortuus est

vul@Judges:1:10 @ pergensque Iudas contra Chananeum qui habitabat in Hebron cui nomen fuit antiquitus Cariatharbe percussit Sisai et Ahiman et Tholmai

vul@Judges:1:14 @ quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum quae cum suspirasset sedens asino dixit ei Chaleb quid habes

vul@Judges:1:16 @ filii autem Cinei cognati Mosi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Iuda in desertum sortis eius quod est ad meridiem Arad et habitaverunt cum eo

vul@Judges:1:17 @ abiit autem Iudas cum Symeone fratre suo et percusserunt simul Chananeum qui habitabat in Sephath et interfecerunt eum vocatumque est nomen urbis Horma id est anathema

vul@Judges:1:20 @ dederuntque Chaleb Hebron sicut dixerat Moses qui delevit ex ea tres filios Enach

vul@Judges:1:23 @ nam cum obsiderent urbem quae prius Luza vocabatur

vul@Judges:1:31 @ Aser quoque non delevit habitatores Achcho et Sidonis Alab et Achazib et Alba et Afec et Roob

vul@Judges:2:3 @ quam ob rem nolui delere eos a facie vestra ut habeatis hostes et dii eorum sint vobis in ruinam

vul@Judges:2:5 @ et vocatum est nomen loci illius Flentium sive Lacrimarum immolaveruntque ibi hostias Domino

vul@Judges:2:6 @ dimisit ergo Iosue populum et abierunt filii Israhel unusquisque in possessionem suam ut obtinerent eam

vul@Judges:2:9 @ et sepelierunt eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare in monte Ephraim a septentrionali plaga montis Gaas

vul@Judges:2:14 @ iratusque Dominus contra Israhel tradidit eos in manibus diripientium qui ceperunt eos et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum nec potuerunt resistere adversariis suis

vul@Judges:2:15 @ sed quocumque pergere voluissent manus Domini erat super eos sicut locutus est et iuravit eis et vehementer adflicti sunt

vul@Judges:2:17 @ fornicantes cum diis alienis et adorantes eos cito deseruerunt viam per quam ingressi fuerant patres eorum et audientes mandata Domini omnia fecere contraria

vul@Judges:2:19 @ postquam autem mortuus esset iudex revertebantur et multo maiora faciebant quam fecerant patres sui sequentes deos alienos et servientes eis et adorantes illos non dimiserunt adinventiones suas et viam durissimam per quam ambulare consueverant

vul@Judges:2:20 @ iratusque est furor Domini in Israhel et ait quia irritum fecit gens ista pactum meum quod pepigeram cum patribus eorum et vocem meam audire contempsit

vul@Judges:2:21 @ et ego non delebo gentes quas dimisit Iosue et mortuus est

vul@Judges:2:22 @ ut in ipsis experiar Israhel utrum custodiant viam Domini et ambulent in ea sicut custodierunt patres eorum an non

vul@Judges:2:23 @ dimisit ergo Dominus omnes has nationes et cito subvertere noluit nec tradidit in manibus Iosue

vul@Judges:3:3 @ quinque satrapas Philisthinorum omnemque Chananeum et Sidonium atque Eveum qui habitabat in monte Libano de monte Baalhermon usque ad introitum Emath

vul@Judges:3:4 @ dimisitque eos ut in ipsis experiretur Israhelem utrum audiret mandata Domini quae praeceperat patribus eorum per manum Mosi an non

vul@Judges:3:6 @ et duxerunt uxores filias eorum ipsique filias suas eorum filiis tradiderunt et servierunt diis eorum

vul@Judges:3:10 @ fuitque in eo spiritus Domini et iudicavit Israhel egressusque est ad pugnam et tradidit Dominus in manu eius Chusanrasathaim regem Syriae et oppressit eum

vul@Judges:3:13 @ et copulavit ei filios Ammon et Amalech abiitque et percussit Israhel atque possedit urbem Palmarum

vul@Judges:3:16 @ qui fecit sibi gladium ancipitem habentem in medio capulum longitudinis palmae manus et accinctus est eo subter sagum in dextro femore

vul@Judges:3:19 @ et reversus de Galgalis ubi erant idola dixit ad regem verbum secretum habeo ad te o rex et ille imperavit silentium egressisque omnibus qui circa eum erant

vul@Judges:3:21 @ extenditque Ahoth manum sinistram et tulit sicam de dextro femore suo infixitque eam in ventre eius

vul@Judges:3:22 @ tam valide ut capulus ferrum sequeretur in vulnere ac pinguissimo adipe stringeretur nec eduxit gladium sed ita ut percusserat reliquit in corpore statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt

vul@Judges:3:23 @ Ahoth autem clausis diligentissime ostiis cenaculi et obfirmatis sera

vul@Judges:3:24 @ per posticam egressus est servique regis ingressi viderunt clausas fores cenaculi atque dixerunt forsitan purgat alvum in aestivo cubiculo

vul@Judges:3:26 @ Ahoth autem dum illi turbarentur effugit et pertransiit locum Idolorum unde reversus fuerat venitque in Seirath

vul@Judges:3:28 @ qui dixit ad eos sequimini me tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras descenderuntque post eum et occupaverunt vada Iordanis quae transmittunt in Moab et non dimiserunt transire quemquam

vul@Judges:3:31 @ post hunc fuit Samgar filius Anath qui percussit de Philisthim sescentos viros vomere et ipse quoque defendit Israhel

vul@Judges:4:2 @ et tradidit illos Dominus in manu Iabin regis Chanaan qui regnavit in Asor habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram ipse autem habitabat in Aroseth gentium

vul@Judges:4:6 @ quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nepthalim dixitque ad eum praecepit tibi Dominus Deus Israhel vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nepthalim et de filiis Zabulon

vul@Judges:4:7 @ ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram principem exercitus Iabin et currus eius atque omnem multitudinem et tradam eos in manu tua

vul@Judges:4:8 @ dixitque ad eam Barac si venis mecum vadam si nolueris venire non pergam

vul@Judges:4:9 @ quae dixit ad eum ibo quidem tecum sed in hac vice tibi victoria non reputabitur quia in manu mulieris tradetur Sisara surrexit itaque Debbora et perrexit cum Barac in Cedes

vul@Judges:4:11 @ Aber autem Cineus recesserat quondam a ceteris Cineis fratribus suis filiis Obab cognati Mosi et tetenderat tabernacula usque ad vallem quae vocatur Sennim et erat iuxta Cedes

vul@Judges:4:12 @ nuntiatumque est Sisarae quod ascendisset Barac filius Abinoem in montem Thabor

vul@Judges:4:14 @ dixitque Debbora ad Barac surge haec est enim dies in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas en ipse ductor est tuus descendit itaque Barac de monte Thabor et decem milia pugnatorum cum eo

vul@Judges:4:15 @ perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus eius universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac in tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret

vul@Judges:4:17 @ Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxoris Aber Cinei erat enim pax inter Iabin regem Asor et domum Aber Cinei

vul@Judges:4:18 @ egressa igitur Iahel in occursum Sisarae dixit ad eum intra ad me domine mi intra ne timeas qui ingressus tabernaculum eius et opertus ab ea pallio

vul@Judges:4:19 @ dixit ad eam da mihi obsecro paululum aquae quia valde sitio quae aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit illum

vul@Judges:4:20 @ dixitque Sisara ad eam sta ante ostium tabernaculi et cum venerit aliquis interrogans te et dicens numquid hic est aliquis respondebis nullus est

vul@Judges:4:21 @ tulit itaque Iahel uxor Aber clavum tabernaculi adsumens pariter malleum et ingressa abscondite et cum silentio posuit supra tempus capitis eius clavum percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram qui soporem morti socians defecit et mortuus est

vul@Judges:4:22 @ et ecce Barac sequens Sisaram veniebat egressaque Iahel in occursum eius dixit ei veni et ostendam tibi virum quem quaeris qui cum intrasset ad eam vidit Sisaram iacentem mortuum et clavum infixum in tempore eius

vul@Judges:5:4 @ Domine cum exires de Seir et transires per regiones Edom terra mota est caelique ac nubes stillaverunt aquis

vul@Judges:5:5 @ montes fluxerunt a facie Domini et Sinai a facie Domini Dei Israhel

vul@Judges:5:8 @ nova bella elegit Dominus et portas hostium ipse subvertit clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta milibus Israhel

vul@Judges:5:10 @ qui ascenditis super nitentes asinos et sedetis in iudicio et ambulatis in via loquimini

vul@Judges:5:11 @ ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus ibi narrentur iustitiae Domini et clementia in fortes Israhel tunc descendit populus Domini ad portas et obtinuit principatum

vul@Judges:5:15 @ duces Isachar fuere cum Debbora et Barac vestigia sunt secuti qui quasi in praeceps ac baratrum se discrimini dedit diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est

vul@Judges:5:16 @ quare habitas inter duos terminos ut audias sibilos gregum diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est

vul@Judges:5:20 @ de caelo dimicatum est contra eos stellae manentes in ordine et cursu suo adversum Sisaram pugnaverunt

vul@Judges:5:22 @ ungulae equorum ceciderunt fugientibus impetu et per praeceps ruentibus fortissimis hostium

vul@Judges:5:23 @ maledicite terrae Meroz dixit angelus Domini maledicite habitatoribus eius quia non venerunt ad auxilium Domini in adiutorium fortissimorum eius

vul@Judges:5:26 @ sinistram manum misit ad clavum et dexteram ad fabrorum malleos percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum et tempus valide perforans

vul@Judges:5:30 @ forsitan nunc dividit spolia et pulcherrima feminarum eligitur ei vestes diversorum colorum Sisarae traduntur in praedam et supellex varia ad ornanda colla congeritur

vul@Judges:5:31 @ sic pereant omnes inimici tui Domine qui autem diligunt te sicut sol in ortu suo splendet ita rutilent

vul@Judges:6:2 @ et oppressi sunt valde ab eis feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et munitissima ad repugnandum loca

vul@Judges:6:4 @ et apud eos figentes tentoria sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazae nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israhel non oves non boves non asinos

vul@Judges:6:5 @ ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis et instar lucustarum universa conplebant innumera multitudo hominum et camelorum quicquid tetigerant devastantes

vul@Judges:6:8 @ qui misit ad eos virum prophetam et locutus est haec dicit Dominus Deus Israhel ego vos feci conscendere de Aegypto et eduxi de domo servitutis

vul@Judges:6:12 @ apparuit ei et ait Dominus tecum virorum fortissime

vul@Judges:6:13 @ dixitque ei Gedeon obsecro Domine si Dominus nobiscum est cur adprehenderunt nos haec omnia ubi sunt mirabilia eius quae narraverunt patres nostri atque dixerunt de Aegypto eduxit nos Dominus nunc autem dereliquit nos et tradidit in manibus Madian

vul@Judges:6:16 @ dixitque ei Dominus ego ero tecum et percuties Madian quasi unum virum

vul@Judges:6:17 @ et ille si inveni inquit gratiam coram te da mihi signum quod tu sis qui loquaris ad me

vul@Judges:6:21 @ extendit angelus Domini summitatem virgae quam tenebat in manu et tetigit carnes et azymos panes ascenditque ignis de petra et carnes azymosque consumpsit angelus autem Domini evanuit ex oculis eius

vul@Judges:6:27 @ adsumptis igitur Gedeon decem viris de servis suis fecit sicut praeceperat Dominus timens autem domum patris sui et homines illius civitatis per diem facere noluit sed omnia nocte conplevit

vul@Judges:6:28 @ cumque surrexissent viri oppidi eius mane viderunt destructam aram Baal lucumque succisum et taurum alterum inpositum super altare quod tunc aedificatum erat

vul@Judges:6:31 @ quibus ille respondit numquid ultores estis Baal et pugnatis pro eo qui adversarius eius est moriatur antequam lux crastina veniat si deus est vindicet se de eo qui suffodit aram eius

vul@Judges:6:33 @ igitur omnis Madian et Amalech et orientales populi congregati sunt simul et transeuntes Iordanem castrametati sunt in valle Iezrahel

vul@Judges:6:35 @ misitque nuntios in universum Manassen qui et ipse secutus est eum et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nepthalim qui occurrerunt ei

vul@Judges:6:36 @ dixitque Gedeon ad Dominum si salvum facis per manum meam Israhel sicut locutus es

vul@Judges:6:37 @ ponam vellus hoc lanae in area si ros in solo vellere fuerit et in omni terra siccitas sciam quod per manum meam sicut locutus es liberabis Israhel

vul@Judges:6:39 @ dixitque rursus ad Dominum ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel temptavero signum quaerens in vellere oro ut solum vellus siccum sit et omnis terra rore madens

vul@Judges:6:40 @ fecitque Dominus nocte illa ut postulaverat et fuit siccitas in solo vellere et ros in omni terra

vul@Judges:7:1 @ igitur Hierobbaal qui est et Gedeon de nocte consurgens et omnis populus cum eo venit ad fontem qui vocatur Arad erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Excelsi

vul@Judges:7:5 @ cumque descendisset populus ad aquas dixit Dominus ad Gedeon qui lingua lambuerint aquas sicut solent canes lambere separabis eos seorsum qui autem curvatis genibus biberint in altera parte erunt

vul@Judges:7:10 @ sin autem solus ire formidas descendat tecum Phara puer tuus

vul@Judges:7:12 @ Madian autem et Amalech et omnes orientales populi fusi iacebant in valle ut lucustarum multitudo cameli quoque innumerabiles erant sicut harena quae iacet in litoribus maris

vul@Judges:7:13 @ cumque venisset Gedeon narrabat aliquis somnium proximo suo et in hunc modum referebat quod viderat vidi somnium et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere cumque pervenisset ad tabernaculum percussit illud atque subvertit et terrae funditus coaequavit

vul@Judges:7:14 @ respondit is cui loquebatur non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israhelitae tradidit Deus in manu eius Madian et omnia castra eius

vul@Judges:7:16 @ divisitque trecentos viros in tres partes et dedit tubas in manibus eorum lagoenasque vacuas ac lampadas in medio lagoenarum

vul@Judges:7:20 @ cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis et hydrias confregissent tenuerunt sinistris manibus lampadas et dextris sonantes tubas clamaveruntque gladius Domini et Gedeonis

vul@Judges:7:21 @ stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium omnia itaque castra turbata sunt et vociferantes ululantesque fugerunt

vul@Judges:7:22 @ et nihilominus insistebant trecenti viri bucinis personantes inmisitque Dominus gladium in omnibus castris et mutua se caede truncabant

vul@Judges:7:24 @ misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera atque Iordanem clamavitque omnis Ephraim et praeoccupavit aquas atque Iordanem usque Bethbera

vul@Judges:8:4 @ cumque venisset Gedeon ad Iordanem transivit eum cum trecentis viris qui secum erant et prae lassitudine fugientes persequi non poterant

vul@Judges:8:5 @ dixitque ad viros Soccoth date obsecro panes populo qui mecum est quia valde defecerunt ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian

vul@Judges:8:6 @ responderunt principes Soccoth forsitan palmae manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes

vul@Judges:8:8 @ et inde conscendens venit in Phanuhel locutusque est ad viros eius loci similia cui et illi responderunt sicut responderant viri Soccoth

vul@Judges:8:10 @ Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo quindecim milia enim viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum caesis centum viginti milibus bellatorum et educentium gladium

vul@Judges:8:11 @ ascendensque Gedeon per viam eorum qui in tabernaculis morabantur ad orientalem partem Nobee et Iecbaa percussit castra hostium qui securi erant et nihil adversi suspicabantur

vul@Judges:8:14 @ adprehendit puerum de viris Soccoth interrogavitque eum nomina principum et seniorum Soccoth et descripsit septuaginta septem viros

vul@Judges:8:15 @ venitque ad Soccoth et dixit eis en Zebee et Salmana super quibus exprobrastis mihi dicentes forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt et idcirco postulas ut demus viris qui lassi sunt et defecerunt panes

vul@Judges:8:17 @ turrem quoque Phanuhel subvertit occisis habitatoribus civitatis

vul@Judges:8:18 @ dixitque ad Zebee et Salmana quales fuerunt viri quos occidistis in Thabor qui responderunt similes tui et unus ex eis quasi filius regis

vul@Judges:8:19 @ quibus ille ait fratres mei fuerunt filii matris meae vivit Dominus si servassetis eos non vos occiderem

vul@Judges:8:25 @ qui responderunt libentissime dabimus expandentesque super terram pallium proiecerunt in eo inaures de praeda

vul@Judges:8:26 @ et fuit pondus postulatarum inaurium mille septingenti auri sicli absque ornamentis et monilibus et veste purpurea quibus Madian reges uti soliti erant et praeter torques aureos camelorum

vul@Judges:8:30 @ habuitque septuaginta filios qui egressi sunt de femore eius eo quod plures haberet uxores

vul@Judges:8:33 @ postquam autem mortuus est Gedeon aversi sunt filii Israhel et fornicati cum Baalim percusseruntque cum Baal foedus ut esset eis in deum

vul@Judges:9:2 @ loquimini ad omnes viros Sychem quid vobis est melius ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Hierobbaal an ut dominetur vobis unus vir simulque considerate quia os vestrum et caro vestra sum

vul@Judges:9:4 @ dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalbrith qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos secutique sunt eum

vul@Judges:9:5 @ et venit in domum patris sui Ephra et occidit fratres suos filios Hierobbaal septuaginta viros super lapidem unum remansitque Ioatham filius Hierobbaal minimus et absconditus est

vul@Judges:9:11 @ quae respondit eis numquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos et ire ut inter cetera ligna commovear

vul@Judges:9:15 @ quae respondit eis si vere me regem vobis constituitis venite et sub mea umbra requiescite sin autem non vultis egrediatur ignis de ramno et devoret cedros Libani

vul@Judges:9:16 @ nunc igitur si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech et bene egistis cum Hierobbaal et cum domo eius et reddidistis vicem beneficiis eius qui pugnavit pro vobis

vul@Judges:9:18 @ qui nunc surrexistis contra domum patris mei et interfecistis filios eius septuaginta viros super unum lapidem et constituistis regem Abimelech filium ancillae eius super habitatores Sychem eo quod frater vester sit

vul@Judges:9:19 @ si ergo recte et absque vitio egistis cum Hierobbaal et domo eius hodie laetamini in Abimelech et ille laetetur in vobis

vul@Judges:9:20 @ sin autem perverse egrediatur ignis ex eo et consumat habitatores Sychem et oppidum Mello egrediaturque ignis de viris Sychem et de oppido Mello et devoret Abimelech

vul@Judges:9:23 @ misitque Deus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sychem qui coeperunt eum detestari

vul@Judges:9:24 @ et scelus interfectionis septuaginta filiorum Hierobbaal et effusionem sanguinis eorum conferre in Abimelech fratrem suum et in ceteros Sycimarum principes qui eum adiuverant

vul@Judges:9:25 @ posueruntque insidias adversum eum in montium summitate et dum illius praestolantur adventum exercebant latrocinia agentes praedas de praetereuntibus nuntiatumque est Abimelech

vul@Judges:9:26 @ venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis et transivit in Sycimam ad cuius adventum erecti habitatores Sychem

vul@Judges:9:27 @ egressi sunt in agros vastantes vineas uvasque calcantes et factis cantantium choris ingressi sunt fanum dei sui et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech

vul@Judges:9:31 @ et misit clam ad Abimelech nuntios dicens ecce Gaal filius Obed venit in Sycimam cum fratribus suis et obpugnat adversum te civitatem

vul@Judges:9:34 @ surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte et tetendit insidias iuxta Sycimam in quattuor locis

vul@Judges:9:35 @ egressusque est Gaal filius Obed et stetit in introitu portae civitatis surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco

vul@Judges:9:36 @ cumque vidisset populum Gaal dixit ad Zebul ecce de montibus multitudo descendit cui ille respondit umbras montium vides quasi hominum capita et hoc errore deciperis

vul@Judges:9:43 @ tulit exercitum suum et divisit in tres turmas tendens insidias in agris vidensque quod egrederetur populus de civitate surrexit et inruit in eos

vul@Judges:9:44 @ cum cuneo suo obpugnans et obsidens civitatem duae autem turmae palantes per campum adversarios sequebantur

vul@Judges:9:46 @ quod cum audissent qui habitabant in turre Sycimorum ingressi sunt fanum dei sui Berith ubi foedus cum eo pepigerant et ex eo locus nomen acceperat qui erat valde munitus

vul@Judges:9:48 @ ascendit in montem Selmon cum omni populo suo et arrepta securi praecidit arboris ramum inpositumque ferens umero dixit ad socios quod me vidistis facere cito facite

vul@Judges:9:49 @ igitur certatim ramos de arboribus praecidentes sequebantur ducem quos circumdantes praesidio succenderunt atque ita factum est ut fumo et igne mille hominum necarentur viri pariter ac mulieres habitatorum turris Sychem

vul@Judges:9:50 @ Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes quod circumdans obsidebat exercitu

vul@Judges:9:51 @ erat autem turris excelsa in media civitate ad quam confugerant viri simul ac mulieres et omnes principes civitatis clausa firmissime ianua et super turris tectum stantes per propugnacula

vul@Judges:9:53 @ et ecce una mulier fragmen molae desuper iaciens inlisit capiti Abimelech et confregit cerebrum eius

vul@Judges:9:54 @ qui vocavit cito armigerum suum et ait ad eum evagina gladium tuum et percute me ne forte dicatur quod a femina interfectus sim qui iussa perficiens interfecit eum

vul@Judges:9:55 @ illoque mortuo omnes qui cum eo erant de Israhel reversi sunt in sedes suas

vul@Judges:10:3 @ huic successit Iair Galaadites qui iudicavit Israhel per viginti et duos annos

vul@Judges:10:4 @ habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum et principes triginta civitatum quae ex nomine eius appellatae sunt Avothiair id est oppida Iair usque in praesentem diem in terra Galaad

vul@Judges:10:6 @ filii autem Israhel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim dimiseruntque Dominum et non colebant eum

vul@Judges:10:8 @ adflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes qui habitabant trans Iordanem in terra Amorrei quae est in Galaad

vul@Judges:10:12 @ Sidonii quoque et Amalech et Chanaan oppresserunt vos et clamastis ad me et erui vos de manu eorum

vul@Judges:10:14 @ ite et invocate deos quos elegistis ipsi vos liberent in tempore angustiae

vul@Judges:10:18 @ dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos qui primus e nobis contra filios Ammon coeperit dimicare erit dux populi Galaad

vul@Judges:11:1 @ fuit illo tempore Iepthae Galaadites vir fortissimus atque pugnator filius meretricis mulieris qui natus est de Galaad

vul@Judges:11:3 @ quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob congregatique sunt ad eum viri inopes et latrocinantes et quasi principem sequebantur

vul@Judges:11:7 @ quibus ille respondit nonne vos estis qui odistis me et eiecistis de domo patris mei et nunc venistis ad me necessitate conpulsi

vul@Judges:11:8 @ dixeruntque principes Galaad ad Iepthae ob hanc igitur causam nunc ad te venimus ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium qui habitant in Galaad

vul@Judges:11:9 @ Iepthae quoque dixit eis si vere venistis ad me ut pugnem pro vobis contra filios Ammon tradideritque eos Dominus in manus meas ego ero princeps vester

vul@Judges:11:12 @ et misit nuntios ad regem filiorum Ammon qui ex persona sua dicerent quid mihi et tibi est quia venisti contra me ut vastares terram meam

vul@Judges:11:17 @ misitque nuntios ad regem Edom dicens dimitte ut transeam per terram tuam qui noluit adquiescere precibus eius misit quoque et ad regem Moab qui et ipse transitum praebere contempsit mansit itaque in Cades

vul@Judges:11:19 @ misit itaque Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum qui habitabat in Esebon et dixerunt ei dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium

vul@Judges:11:20 @ qui et ipse Israhel verba despiciens non dimisit eum transire per terminos suos sed infinita multitudine congregata egressus est contra eum in Iassa et fortiter resistebat

vul@Judges:11:21 @ tradiditque eum Dominus in manu Israhel cum omni exercitu suo qui percussit eum et possedit omnem terram Amorrei habitatoris regionis illius

vul@Judges:11:23 @ Dominus ergo Deus Israhel subvertit Amorreum pugnante contra illum populo suo Israhel et tu nunc vis possidere terram eius

vul@Judges:11:24 @ nonne ea quae possedit Chamos deus tuus tibi iure debentur quae autem Dominus Deus noster victor obtinuit in nostram cedent possessionem

vul@Judges:11:25 @ nisi forte melior es Balac filio Sepphor rege Moab aut docere potes quod iurgatus sit contra Israhel et pugnaverit contra eum

vul@Judges:11:29 @ factus est ergo super Iepthae spiritus Domini et circumiens Galaad et Manasse Maspha quoque Galaad et inde transiens ad filios Ammon

vul@Judges:11:30 @ votum vovit Domino dicens si tradideris filios Ammon in manus meas

vul@Judges:11:32 @ transivitque Iepthae ad filios Ammon ut pugnaret contra eos quos tradidit Dominus in manus eius

vul@Judges:11:33 @ percussitque ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abel quae est vineis consita plaga magna nimis humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israhel

vul@Judges:11:36 @ cui illa respondit pater mi si aperuisti os tuum ad Dominum fac mihi quodcumque pollicitus es concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis

vul@Judges:11:37 @ dixitque ad patrem hoc solum mihi praesta quod deprecor dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis

vul@Judges:11:38 @ cui ille respondit vade et dimisit eam duobus mensibus cumque abisset cum sociis ac sodalibus suis flebat virginitatem suam in montibus

vul@Judges:11:39 @ expletisque duobus mensibus reversa est ad patrem suum et fecit ei sicut voverat quae ignorabat virum exinde mos increbuit in Israhel et consuetudo servata est

vul@Judges:12:3 @ quod cernens posui in manibus meis animam meam transivique ad filios Ammon et tradidit eos Dominus in manus meas quid commerui ut adversum me consurgatis in proelium

vul@Judges:12:5 @ occupaveruntque Galaaditae vada Iordanis per quae Ephraim reversurus erat cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset obsecro ut me transire permittas dicebant ei Galaaditae numquid Ephrateus es quo dicente non sum

vul@Judges:12:6 @ interrogabant eum dic ergo sebboleth quod interpretatur spica qui respondebat tebboleth eadem littera spicam exprimere non valens statimque adprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia

vul@Judges:12:11 @ cui successit Ahialon Zabulonites et iudicavit Israhelem decem annis

vul@Judges:12:14 @ qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum et iudicavit in Israhel octo annis

vul@Judges:13:4 @ cave ergo ne vinum bibas ac siceram ne inmundum quicquam comedas

vul@Judges:13:7 @ sed hoc respondit ecce concipies et paries filium cave ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris inmundo erit enim puer nazareus Dei ab infantia sua et ex utero matris usque ad diem mortis suae

vul@Judges:13:8 @ oravit itaque Manue Deum et ait obsecro Domine ut vir Dei quem misisti veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere de puero qui nasciturus est

vul@Judges:13:14 @ et quicquid ex vinea nascitur non comedat vinum et siceram non bibat nullo vescatur inmundo et quod ei praecepi impleat atque custodiat

vul@Judges:13:16 @ cui respondit angelus si me cogis non comedam panes tuos sin autem vis holocaustum facere offer illud Domino et nesciebat Manue quod angelus Dei esset

vul@Judges:13:17 @ dixitque ad eum quod est tibi nomen ut si sermo tuus fuerit expletus honoremus te

vul@Judges:13:23 @ cui respondit mulier si Dominus nos vellet occidere de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset nec ostendisset nobis haec omnia neque ea quae sunt ventura dixisset

vul@Judges:14:3 @ cui dixerunt pater et mater sua numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo quia vis accipere uxorem de Philisthim qui incircumcisi sunt dixitque Samson ad patrem suum hanc mihi accipe quia placuit oculis meis

vul@Judges:14:4 @ parentes autem eius nesciebant quod res a Domino fieret et quaereret occasionem contra Philisthim eo enim tempore Philisthim dominabantur Israheli

vul@Judges:14:6 @ inruit autem spiritus Domini in Samson et dilaceravit leonem quasi hedum in frusta concerperet nihil omnino habens in manu et hoc patri et matri noluit indicare

vul@Judges:14:9 @ quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via veniensque ad patrem suum et matrem dedit eis partem qui et ipsi comederunt nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis adsumpserat

vul@Judges:14:10 @ descendit itaque pater eius ad mulierem et fecit filio suo Samson convivium sic enim iuvenes facere consuerant

vul@Judges:14:12 @ quibus locutus est Samson proponam vobis problema quod si solveritis mihi intra septem dies convivii dabo vobis triginta sindones et totidem tunicas

vul@Judges:14:13 @ sin autem non potueritis solvere vos dabitis mihi triginta sindones et eiusdem numeri tunicas qui responderunt ei propone problema ut audiamus

vul@Judges:14:14 @ dixitque eis de comedente exivit cibus et de forte est egressa dulcedo nec potuerunt per tres dies propositionem solvere

vul@Judges:14:15 @ cumque adesset dies septimus dixerunt ad uxorem Samson blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema quod si facere nolueris incendimus et te et domum patris tui an idcirco nos vocastis ad nuptias ut spoliaretis

vul@Judges:14:18 @ et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum quid dulcius melle et quid leone fortius qui ait ad eos si non arassetis in vitula mea non invenissetis propositionem meam

vul@Judges:14:19 @ inruit itaque in eo spiritus Domini descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros quorum ablatas vestes dedit his qui problema solverant iratusque nimis ascendit in domum patris sui

vul@Judges:15:1 @ post aliquantum autem temporis cum dies triticeae messis instarent venit Samson invisere volens uxorem suam et adtulit ei hedum de capris cumque cubiculum eius solito vellet intrare prohibuit eum pater illius dicens

vul@Judges:15:2 @ putavi quod odisses eam et ideo tradidi illam amico tuo sed habet sororem quae iunior et pulchrior illa est sit tibi pro ea uxor

vul@Judges:15:5 @ quas igne succendens dimisit ut huc illucque discurrerent quae statim perrexerunt in segetes Philisthinorum quibus succensis et conportatae iam fruges et adhuc stantes in stipula concrematae sunt in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret

vul@Judges:15:8 @ percussitque eos ingenti plaga ita ut stupentes suram femori inponerent et descendens habitavit in spelunca petrae Aetham

vul@Judges:15:11 @ descenderunt ergo tria milia virorum de Iuda ad specum silicis Aetham dixeruntque ad Samson nescis quod Philisthim imperent nobis quare hoc facere voluisti quibus ille ait sicut fecerunt mihi feci eis

vul@Judges:15:14 @ qui cum venisset ad locum Maxillae et Philisthim vociferantes occurrissent ei inruit spiritus Domini in eum et sicut solent ad odorem ignis lina consumi ita vincula quibus ligatus erat dissipata sunt et soluta

vul@Judges:15:15 @ inventamque maxillam id est mandibulam asini quae iacebat arripiens interfecit in ea mille viros

vul@Judges:15:16 @ et ait in maxilla asini in mandibula pulli asinarum delevi eos et percussi mille viros

vul@Judges:15:18 @ sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam et en siti morior incidamque in manus incircumcisorum

vul@Judges:15:19 @ aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini et egressae sunt ex eo aquae quibus haustis refocilavit spiritum et vires recepit idcirco appellatum est nomen loci illius Fons invocantis de maxilla usque in praesentem diem

vul@Judges:16:2 @ quod cum audissent Philisthim et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson circumdederunt eum positis in porta civitatis custodibus et ibi tota nocte cum silentio praestolantes ut facto mane exeuntem occiderent

vul@Judges:16:3 @ dormivit autem Samson usque ad noctis medium et inde consurgens adprehendit ambas portae fores cum postibus suis et sera inpositasque umeris portavit ad verticem montis qui respicit Hebron

vul@Judges:16:5 @ veneruntque ad eam principes Philisthinorum atque dixerunt decipe eum et disce ab illo in quo tantam habeat fortitudinem et quomodo eum superare valeamus et vinctum adfligere quod si feceris dabimus tibi singuli mille centum argenteos

vul@Judges:16:6 @ locuta est ergo Dalila ad Samson dic mihi obsecro in quo sit tua maxima fortitudo et quid sit quo ligatus erumpere nequeas

vul@Judges:16:7 @ cui respondit Samson si septem nervicis funibus necdum siccis et adhuc humentibus ligatus fuero infirmus ero ut ceteri homines

vul@Judges:16:9 @ latentibus apud se insidiis et in cubiculo finem rei expectantibus clamavitque ad eum Philisthim super te Samson qui rupit vincula quomodo si rumpat quis filum de stuppae tortum putamine cum odorem ignis acceperit et non est cognitum in quo esset fortitudo eius

vul@Judges:16:10 @ dixitque ad eum Dalila ecce inlusisti mihi et falsum locutus es saltim nunc indica quo ligari debeas

vul@Judges:16:11 @ cui ille respondit si ligatus fuero novis funibus qui numquam fuerunt in opere infirmus ero et aliorum hominum similis

vul@Judges:16:12 @ quibus rursum Dalila vinxit eum et clamavit Philisthim super te Samson in cubiculo insidiis praeparatis qui ita rupit vincula quasi fila telarum

vul@Judges:16:13 @ dixitque Dalila rursum ad eum usquequo decipis me et falsum loqueris ostende quo vinciri debeas si inquit septem crines capitis mei cum licio plexueris et clavum his circumligatum terrae fixeris infirmus ero

vul@Judges:16:15 @ dixitque ad eum Dalila quomodo dicis quod ames me cum animus tuus non sit mecum per tres vices mentitus es mihi et noluisti dicere in quo sit tua maxima fortitudo

vul@Judges:16:17 @ tunc aperiens veritatem rei dixit ad eam ferrum numquam ascendit super caput meum quia nazareus id est consecratus Deo sum de utero matris meae si rasum fuerit caput meum recedet a me fortitudo mea et deficiam eroque ut ceteri homines

vul@Judges:16:18 @ videns illa quod confessus ei esset omnem animum suum misit ad principes Philisthinorum atque mandavit ascendite adhuc semel quia nunc mihi aperuit cor suum qui ascenderunt adsumpta pecunia quam promiserant

vul@Judges:16:19 @ at illa dormire eum fecit super genua sua et in sinu suo reclinare caput vocavitque tonsorem et rasit septem crines eius et coepit abicere eum et a se repellere statim enim ab eo fortitudo discessit

vul@Judges:16:20 @ dixitque Philisthim super te Samson qui de somno consurgens dixit in animo suo egrediar sicut ante feci et me excutiam nesciens quod Dominus recessisset ab eo

vul@Judges:16:28 @ at ille invocato Domino ait Domine Deus memento mei et redde nunc mihi pristinam fortitudinem Deus meus ut ulciscar me de hostibus meis et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam

vul@Judges:16:30 @ ait moriatur anima mea cum Philisthim concussisque fortiter columnis cecidit domus super omnes principes et ceteram multitudinem quae ibi erat multoque plures interfecit moriens quam ante vivus occiderat

vul@Judges:17:6 @ in diebus illis non erat rex in Israhel sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat

vul@Judges:17:8 @ egressusque de civitate Bethleem peregrinari voluit ubicumque sibi commodum repperisset cumque venisset in monte Ephraim iter faciens et declinasset parumper in domum Micha

vul@Judges:17:10 @ mane inquit apud me et esto mihi parens ac sacerdos daboque tibi per annos singulos decem argenteos ac vestem duplicem et quae ad victum necessaria sunt

vul@Judges:17:11 @ adquievit et mansit apud hominem fuitque illi quasi unus de filiis

vul@Judges:18:1 @ in diebus illis non erat rex in Israhel et tribus Dan quaerebat possessionem sibi ut habitaret in ea usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat

vul@Judges:18:2 @ miserunt igitur filii Dan stirpis et familiae suae quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol ut explorarent terram et diligenter inspicerent dixeruntque eis ite et considerate terram qui cum pergentes venissent in montem Ephraim et intrassent domum Micha requieverunt ibi

vul@Judges:18:4 @ qui respondit eis haec et haec praestitit mihi Michas et me mercede conduxit ut sim ei sacerdos

vul@Judges:18:7 @ euntes itaque quinque viri venerunt Lais videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore iuxta Sidoniorum consuetudinem securum et quietum nullo eis penitus resistente magnarumque opum et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum

vul@Judges:18:8 @ reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol et quid egissent sciscitantibus responderunt

vul@Judges:18:9 @ surgite et ascendamus ad eos vidimus enim terram valde opulentam et uberem nolite neglegere nolite cessare eamus et possideamus eam nullus erit labor

vul@Judges:18:10 @ intrabimus ad securos in regionem latissimam tradetque nobis Dominus locum in quo nullius rei est penuria eorum quae gignuntur in terra

vul@Judges:18:13 @ inde transierunt in montem Ephraim cumque venissent ad domum Micha

vul@Judges:18:14 @ dixerunt quinque viri qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais ceteris fratribus suis nostis quod in domibus istis sit ephod et therafin et sculptile atque conflatile videte quid vobis placeat

vul@Judges:18:15 @ et cum paululum declinassent ingressi sunt domum adulescentis Levitae qui erat in domo Micha salutaveruntque eum verbis pacificis

vul@Judges:18:17 @ at illi qui ingressi fuerant domum iuvenis sculptile et ephod et therafin atque conflatile tollere nitebantur et sacerdos stabat ante ostium sescentis viris fortissimis haut procul expectantibus

vul@Judges:18:19 @ cui responderunt tace et pone digitum super os tuum venique nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem quid tibi melius est ut sis sacerdos in domo unius viri an in una tribu et familia in Israhel

vul@Judges:18:26 @ et sic coepto itinere perrexerunt videns autem Micha quod fortiores se essent reversus est in domum suam

vul@Judges:18:28 @ nullo penitus ferente praesidium eo quod procul habitarent a Sidone et cum nullo hominum haberent quicquam societatis ac negotii erat autem civitas sita in regione Roob quam rursum extruentes habitaverunt in ea

vul@Judges:18:30 @ posueruntque sibi sculptile et Ionathan filium Gersan filii Mosi ac filios eius sacerdotes in tribu Dan usque ad diem captivitatis suae

vul@Judges:18:31 @ mansitque apud eos idolum Michae omni tempore quo fuit domus Dei in Silo in diebus illis non erat rex in Israhel

vul@Judges:19:2 @ quae reliquit eum et reversa est in domum patris sui Bethleem mansitque apud eum quattuor mensibus

vul@Judges:19:3 @ secutusque est eam vir suus volens ei reconciliari atque blandiri et secum reducere habens in comitatu puerum et duos asinos quae suscepit eum et introduxit in domum patris sui quod cum audisset socer eius eumque vidisset occurrit ei laetus

vul@Judges:19:4 @ et amplexatus est hominem mansitque gener in domo soceri tribus diebus comedens cum eo et bibens familiariter

vul@Judges:19:5 @ die autem quarto de nocte consurgens proficisci voluit quem tenuit socer et ait ad eum gusta prius pauxillum panis et conforta stomachum et sic proficisceris

vul@Judges:19:6 @ sederuntque simul et comederunt ac biberunt dixitque pater puellae ad generum suum quaeso te ut hodie hic maneas pariterque laetemur

vul@Judges:19:8 @ mane facto parabat Levites iter cui rursum socer oro te inquit ut paululum cibi capias et adsumptis viribus donec increscat dies postea proficiscaris comederunt ergo simul

vul@Judges:19:9 @ surrexitque adulescens ut pergeret cum uxore sua et puero cui rursum locutus est socer considera quod dies ad occasum declivior sit et propinquet ad vesperum mane apud me etiam hodie et duc laetum diem et cras proficisceris ut vadas in domum tuam

vul@Judges:19:10 @ noluit gener adquiescere sermonibus eius sed statim perrexit et venit contra Iebus quae altero nomine vocabatur Hierusalem ducens secum duos asinos onustos et concubinam

vul@Judges:19:12 @ cui respondit dominus non ingrediar oppidum gentis alienae quae non est de filiis Israhel sed transibo usque Gabaa

vul@Judges:19:14 @ transierunt igitur Iebus et coeptum carpebant iter occubuitque eis sol iuxta Gabaa quae est in tribu Beniamin

vul@Judges:19:19 @ habentes paleas et faenum in asinorum pabulum et panem ac vinum in meos et ancillae tuae usus et pueri qui mecum est nulla re indigemus nisi hospitio

vul@Judges:19:20 @ cui respondit senex pax tecum sit ego praebebo omnia quae necessaria sunt tantum quaeso ne in platea maneas

vul@Judges:19:21 @ introduxitque eum in domum suam et pabulum asinis praebuit ac postquam laverunt pedes suos recepit eos in convivium

vul@Judges:19:25 @ nolebant adquiescere sermonibus eius quod cernens homo eduxit ad eos concubinam suam et eis tradidit inludendam qua cum tota nocte abusi essent dimiserunt eam mane

vul@Judges:19:27 @ mane facto surrexit homo et aperuit ostium ut coeptam expleret viam et ecce concubina eius iacebat ante ostium sparsis in limine manibus

vul@Judges:19:28 @ cui ille putans eam quiescere loquebatur surge ut ambulemus qua nihil respondente intellegens quod erat tulit eam et inposuit asino reversusque est in domum suam

vul@Judges:19:29 @ quam cum esset ingressus arripuit gladium et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frusta concidens misit in omnes terminos Israhel

vul@Judges:19:30 @ quod cum vidissent singuli conclamabant numquam res talis facta est in Israhel ex eo die quo ascenderunt patres nostri de Aegypto usque in praesens tempus ferte sententiam et in commune decernite quid facto opus sit

vul@Judges:20:1 @ egressi sunt itaque omnes filii Israhel et pariter congregati quasi vir unus de Dan usque Bersabee et terra Galaad ad Dominum in Maspha

vul@Judges:20:2 @ omnesque anguli populorum et cunctae tribus Israhel in ecclesiam populi Dei convenerunt quadringenta milia peditum pugnatorum

vul@Judges:20:6 @ quam arreptam in frusta concidi misique partes in omnes terminos possessionis vestrae quia numquam tantum nefas et tam grande piaculum factum est in Israhel

vul@Judges:20:8 @ stansque omnis populus quasi unius hominis sermone respondit non recedemus in tabernacula nostra nec suam quisquam intrabit domum

vul@Judges:20:10 @ decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israhel et centum de mille et mille de decem milibus ut conportent exercitui cibaria et possimus pugnantes contra Gabaa Beniamin reddere ei pro scelere quod meretur

vul@Judges:20:11 @ convenitque universus Israhel ad civitatem quasi unus homo eadem mente unoque consilio

vul@Judges:20:16 @ qui septingenti erant viri fortissimi ita sinistra ut dextra proeliantes et sic fundis ad certum iacientes lapides ut capillum quoque possent percutere et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur

vul@Judges:20:18 @ qui surgentes venerunt in domum Dei hoc est in Silo consulueruntque eum atque dixerunt quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin quibus respondit Dominus Iudas sit dux vester

vul@Judges:20:21 @ egressique filii Beniamin de Gabaa occiderunt de filiis Israhel die illo viginti duo milia viros

vul@Judges:20:24 @ cumque filii Israhel altero die contra Beniamin ad proelium processissent

vul@Judges:20:28 @ et Finees filius Eleazari filii Aaron praepositus domus consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros an quiescere quibus ait Dominus ascendite cras enim tradam eos in manus vestras

vul@Judges:20:29 @ posueruntque filii Israhel insidias per circuitum urbis Gabaa

vul@Judges:20:30 @ et tertia vice sicut semel et bis contra Beniamin exercitum produxerunt

vul@Judges:20:31 @ sed et filii Beniamin audacter eruperunt de civitate et fugientes adversarios longius persecuti sunt ita ut vulnerarent ex eis sicut primo et secundo die et caederent per duas semitas terga vertentes quarum una ferebat in Bethel altera in Gabaa atque prosternerent triginta circiter viros

vul@Judges:20:32 @ putaverunt enim solito eos more cedere qui fugam arte simulantes iniere consilium ut abstraherent eos de civitate et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent

vul@Judges:20:33 @ omnes itaque filii Israhel surgentes de sedibus suis tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar insidiae quoque quae circa urbem erant paulatim se aperire coeperunt

vul@Judges:20:35 @ percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israhel et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et centum viros omnes bellatores et educentes gladium

vul@Judges:20:36 @ filii autem Beniamin cum se inferiores esse vidissent coeperunt fugere quod cernentes filii Israhel dederunt eis ad fugiendum locum ut ad praeparatas insidias devenirent quas iuxta urbem posuerant

vul@Judges:20:37 @ qui cum repente de latibulis surrexissent et Beniamin terga caedentibus daret ingressi sunt civitatem et percusserunt eam in ore gladii

vul@Judges:20:38 @ signum autem dederant filii Israhel his quos in insidiis conlocaverant ut postquam urbem cepissent ignem accenderent et ascendente in altum fumo captam urbem demonstrarent

vul@Judges:20:39 @ quod cum cernerent filii Israhel in ipso certamine positi putaverunt enim filii Beniamin eos fugere et instantius sequebantur caesis de exercitu eorum triginta viris

vul@Judges:20:40 @ et viderent quasi columnam fumi de civitate conscendere Beniamin quoque retro aspiciens captam cerneret civitatem et flammas in sublime ferri

vul@Judges:20:41 @ qui prius simulaverant fugam versa facie fortius resistebant quod cum vidissent filii Beniamin in fugam versi sunt

vul@Judges:20:44 @ fuerunt autem qui in eodem loco interfecti sunt decem et octo milia virorum omnes robustissimi pugnatores

vul@Judges:20:46 @ et sic factum est ut omnes qui ceciderant de Beniamin in diversis locis essent viginti quinque milia pugnatores ad bella promptissimi

vul@Judges:20:47 @ remanserunt itaque de omni numero Beniamin qui evadere potuerant et fugere in solitudinem sescenti viri sederuntque in petra Remmon mensibus quattuor

vul@Judges:20:48 @ regressi autem filii Israhel omnes reliquias civitatis a viris usque ad iumenta gladio percusserunt cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit

vul@Judges:21:2 @ veneruntque omnes ad domum Dei in Silo et in conspectu eius sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu coeperunt flere dicentes

vul@Judges:21:5 @ quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israhel grandi enim se iuramento constrinxerant cum essent in Maspha interfici eos qui defuissent

vul@Judges:21:8 @ idcirco dixerunt quis est de universis tribubus Israhel qui non ascendit ad Dominum in Maspha et ecce inventi sunt habitatores Iabisgalaad in illo exercitu non fuisse

vul@Judges:21:9 @ eo quoque tempore cum essent in Silo nullus ex eis ibi reppertus est

vul@Judges:21:10 @ miserunt itaque decem milia viros robustissimos et praeceperunt eis ite et percutite habitatores Iabisgalaad in ore gladii tam uxores quam parvulos eorum

vul@Judges:21:12 @ inventaeque sunt de Iabisgalaad quadringentae virgines quae nescierunt viri torum et adduxerunt eas in castra in Silo in terra Chanaan

vul@Judges:21:14 @ veneruntque filii Beniamin in illo tempore et datae sunt eis uxores de filiabus Iabisgalaad alias autem non reppererunt quas simili modo traderent

vul@Judges:21:19 @ ceperuntque consilium atque dixerunt ecce sollemnitas Domini est in Silo anniversaria quae sita est ad septentrionem urbis Bethel et ad orientalem plagam viae quae de Bethel tendit ad Sycimam et ad meridiem oppidi Lebona

vul@Judges:21:21 @ cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere exite repente de vineis et rapite eas singuli uxores singulas et pergite in terram Beniamin

vul@Judges:21:23 @ feceruntque filii Beniamin ut sibi fuerat imperatum et iuxta numerum suum rapuerunt sibi de his quae ducebant choros uxores singulas abieruntque in possessionem suam aedificantes urbes et habitantes in eis

vul@Ruth:1:2 @ ipse vocabatur Helimelech uxor eius Noemi e duobus filiis alter Maalon et alter Chellion Ephrathei de Bethleem Iuda ingressique regionem moabitidem morabantur ibi

vul@Ruth:1:3 @ et mortuus est Helimelech maritus Noemi remansitque ipsa cum filiis

vul@Ruth:1:5 @ et ambo mortui sunt Maalon videlicet et Chellion remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito

vul@Ruth:1:7 @ egressa est itaque de loco peregrinationis suae cum utraque nuru et iam in via posita revertendi in terram Iuda

vul@Ruth:1:8 @ dixit ad eas ite in domum matris vestrae faciat Dominus vobiscum misericordiam sicut fecistis cum mortuis et mecum

vul@Ruth:1:11 @ quibus illa respondit revertimini filiae mi cur venitis mecum num ultra habeo filios in utero meo ut viros ex me sperare possitis

vul@Ruth:1:12 @ revertimini filiae mi abite iam enim senectute confecta sum nec apta vinculo coniugali etiam si possem hac nocte concipere et parere filios

vul@Ruth:1:13 @ si eos expectare velitis donec crescant et annos impleant pubertatis ante eritis vetulae quam nubatis nolite quaeso filiae mi quia vestra angustia me magis premit et egressa est manus Domini contra me

vul@Ruth:1:14 @ elevata igitur voce rursum flere coeperunt Orpha osculata socrum est ac reversa Ruth adhesit socrui suae

vul@Ruth:1:17 @ quae te morientem terra susceperit in ea moriar ibique locum accipiam sepulturae haec mihi faciat Deus et haec addat si non sola mors me et te separaverit

vul@Ruth:1:19 @ profectaeque sunt simul et venerunt in Bethleem quibus urbem ingressis velox apud cunctos fama percrebuit dicebantque mulieres haec est illa Noemi

vul@Ruth:2:2 @ dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam si iubes vadam in agrum et colligam spicas quae metentium fugerint manus ubicumque clementis in me patris familias repperero gratiam cui illa respondit vade filia mi

vul@Ruth:2:9 @ et ubi messuerint sequere mandavi enim pueris meis ut nemo tibi molestus sit sed etiam si sitieris vade ad sarcinulas et bibe aquas de quibus et pueri bibunt

vul@Ruth:2:13 @ quae ait inveni gratiam ante oculos tuos domine mi qui consolatus es me et locutus es ad cor ancillae tuae quae non sum similis unius puellarum tuarum

vul@Ruth:2:14 @ dixitque ad eam Booz quando hora vescendi fuerit veni huc et comede panem et intingue buccellam tuam in aceto sedit itaque ad messorum latus et congessit pulentam sibi comeditque et saturata est et tulit reliquias

vul@Ruth:2:15 @ atque inde surrexit ut spicas ex more colligeret praecepit autem Booz pueris suis dicens etiam si vobiscum metere voluerit ne prohibeatis eam

vul@Ruth:2:17 @ collegit ergo in agro usque ad vesperam et quae collegerat virga caedens et excutiens invenit hordei quasi oephi mensuram id est tres modios

vul@Ruth:2:19 @ dixitque ei socrus ubi hodie collegisti et ubi fecisti opus sit benedictus qui misertus est tui indicavitque ei apud quem esset operata et nomen dixit viri quod Booz vocaretur

vul@Ruth:2:20 @ cui respondit Noemi benedictus sit a Domino quoniam eandem gratiam quam praebuerat vivis servavit et mortuis rursumque propinquus ait noster est homo

vul@Ruth:2:22 @ cui dixit socrus melius est filia mi ut cum puellis eius exeas ad metendum ne in alieno agro quispiam resistat tibi

vul@Ruth:3:1 @ postquam autem reversa est ad socrum suam audivit ab ea filia mi quaeram tibi requiem et providebo ut bene sit tibi

vul@Ruth:3:6 @ descenditque in aream et fecit omnia quae sibi imperaverat socrus

vul@Ruth:3:10 @ et ille benedicta inquit es Domino filia et priorem misericordiam posteriore superasti quia non es secuta iuvenes pauperes sive divites

vul@Ruth:3:13 @ quiesce hac nocte et facto mane si te voluerit propinquitatis iure retinere bene res acta est sin autem ille noluerit ego te absque ulla dubitatione suscipiam vivit Dominus dormi usque mane

vul@Ruth:3:16 @ et venit ad socrum suam quae dixit ei quid egisti filia narravitque ei omnia quae sibi fecisset homo

vul@Ruth:3:18 @ dixitque Noemi expecta filia donec videamus quem res exitum habeat neque enim cessabit homo nisi conpleverit quod locutus est

vul@Ruth:4:3 @ quibus residentibus locutus est ad propinquum partem agri fratris nostri Helimelech vendit Noemi quae reversa est de regione moabitide

vul@Ruth:4:4 @ quod audire te volui et tibi dicere coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo si vis possidere iure propinquitatis eme et posside sin autem tibi displicet hoc ipsum indica mihi ut sciam quid facere debeam nullus est enim propinquus excepto te qui prior es et me qui secundus sum at ille respondit ego agrum emam

vul@Ruth:4:7 @ hic autem erat mos antiquitus in Israhel inter propinquos et si quando alter alteri suo iure cedebat ut esset firma concessio solvebat homo calciamentum suum et dabat proximo suo hoc erat testimonium cessionis in Israhel

vul@Ruth:4:11 @ respondit omnis populus qui erat in porta et maiores natu nos testes sumus faciat Dominus hanc mulierem quae ingreditur domum tuam sicut Rachel et Liam quae aedificaverunt domum Israhel ut sit exemplum virtutis in Ephrata et habeat celebre nomen in Bethleem

vul@Ruth:4:12 @ fiatque domus tua sicut domus Phares quem Thamar peperit Iudae de semine quod dederit Dominus tibi ex hac puella

vul@Ruth:4:15 @ et habeas qui consoletur animam tuam et enutriat senectutem de nuru enim tua natus est quae te diligit et multo tibi est melior quam si septem haberes filios

vul@Ruth:4:16 @ susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo et nutricis ac gerulae officio fungebatur

vul@1Samuel:1:3 @ et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo erant autem ibi duo filii Heli Ofni et Finees sacerdotes Domini

vul@1Samuel:1:6 @ adfligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat in tantum ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam eius

vul@1Samuel:1:7 @ sicque faciebat per singulos annos cum redeunte tempore ascenderent templum Domini et sic provocabat eam porro illa flebat et non capiebat cibum

vul@1Samuel:1:9 @ surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini

vul@1Samuel:1:11 @ et votum vovit dicens Domine exercituum si respiciens videris adflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem dabo eum Domino omnes dies vitae eius et novacula non ascendet super caput eius

vul@1Samuel:1:16 @ ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in praesens

vul@1Samuel:1:19 @ et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino reversique sunt et venerunt in domum suam Ramatha cognovit autem Helcana Annam uxorem suam et recordatus est eius Dominus

vul@1Samuel:1:23 @ et ait ei Helcana vir suus fac quod bonum tibi videtur et mane donec ablactes eum precorque ut impleat Dominus verbum suum mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte

vul@1Samuel:1:24 @ et adduxit eum secum postquam ablactaverat in vitulis tribus et tribus modiis farinae et amphora vini et adduxit eum ad domum Domini in Silo puer autem erat adhuc infantulus

vul@1Samuel:2:2 @ non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster

vul@1Samuel:2:3 @ nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes recedant vetera de ore vestro quoniam Deus scientiarum Dominus est et ipsi praeparantur cogitationes

vul@1Samuel:2:14 @ et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in caccabum et omne quod levabat fuscinula tollebat sacerdos sibi sic faciebant universo Israheli venientium in Silo

vul@1Samuel:2:16 @ dicebatque illi immolans incendatur primum iuxta morem hodie adeps et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua qui respondens aiebat ei nequaquam nunc enim dabis alioquin tollam vi

vul@1Samuel:2:21 @ visitavit ergo Dominus Annam et concepit et peperit tres filios et duas filias et magnificatus est puer Samuhel apud Dominum

vul@1Samuel:2:23 @ et dixit eis quare facitis res huiuscemodi quas ego audio res pessimas ab omni populo

vul@1Samuel:2:25 @ si peccaverit vir in virum placari ei potest Deus si autem in Domino peccaverit vir quis orabit pro eo et non audierunt vocem patris sui quia voluit Dominus occidere eos

vul@1Samuel:2:30 @ propterea ait Dominus Deus Israhel loquens locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles

vul@1Samuel:2:31 @ ecce dies veniunt et praecidam brachium tuum et brachium domus patris tui ut non sit senex in domo tua

vul@1Samuel:2:32 @ et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israhel et non erit senex in domo tua omnibus diebus

vul@1Samuel:2:34 @ hoc autem erit tibi signum quod venturum est duobus filiis tuis Ofni et Finees in die uno morientur ambo

vul@1Samuel:3:1 @ puer autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis non erat visio manifesta

vul@1Samuel:3:9 @ et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo

vul@1Samuel:3:10 @ et venit Dominus et stetit et vocavit sicut vocaverat secundo Samuhel Samuhel et ait Samuhel loquere quia audit servus tuus

vul@1Samuel:3:15 @ dormivit autem Samuhel usque mane aperuitque ostia domus Domini et Samuhel timebat indicare visionem Heli

vul@1Samuel:3:17 @ et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te oro te ne celaveris me haec faciat tibi Deus et haec addat si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quae dicta sunt tibi

vul@1Samuel:3:21 @ et addidit Dominus ut appareret in Silo quoniam revelatus fuerat Dominus Samuheli in Silo iuxta verbum Domini et evenit sermo Samuhelis universo Israheli

vul@1Samuel:4:2 @ et instruxerunt aciem contra Israhel inito autem certamine terga vertit Israhel Philistheis et caesa sunt in illo certamine passim per agros quasi quattuor milia virorum

vul@1Samuel:4:3 @ et reversus est populus ad castra dixeruntque maiores natu de Israhel quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim adferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini et veniat in medium nostri ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum

vul@1Samuel:4:4 @ misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum arca foederis Domini Ofni et Finees

vul@1Samuel:4:9 @ confortamini et estote viri Philisthim ne serviatis Hebraeis sicut illi servierunt vobis confortamini et bellate

vul@1Samuel:4:12 @ currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in die illo scissa veste et conspersus pulvere caput

vul@1Samuel:5:6 @ adgravata autem est manus Domini super Azotios et demolitus est eos et percussit in secretiori parte natium Azotum et fines eius

vul@1Samuel:5:9 @ illis autem circumducentibus eam fiebat manus Dei per singulas civitates interfectionis magnae nimis et percutiebat viros uniuscuiusque urbis a parvo usque ad maiorem et conputrescebant prominentes extales eorum

vul@1Samuel:5:12 @ fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus et gravissima valde manus Dei viri quoque qui mortui non fuerant percutiebantur in secretiori parte natium et ascendebat ululatus uniuscuiusque civitatis in caelum

vul@1Samuel:6:1 @ fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus

vul@1Samuel:6:3 @ si remittitis arcam Dei Israhel nolite dimittere eam vacuam sed quod debetis reddite ei pro peccato et tunc curabimini et scietis quare non recedat manus eius a vobis

vul@1Samuel:6:5 @ iuxta numerum provinciarum Philisthim quinque anos aureos facietis et quinque mures aureos quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris facietisque similitudines anorum vestrorum et similitudines murium qui demoliti sunt terram et dabitis Deo Israhel gloriam si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra

vul@1Samuel:6:6 @ quare gravatis corda vestra sicut adgravavit Aegyptus et Pharao cor suum nonne postquam percussus est tunc dimisit eos et abierunt

vul@1Samuel:6:7 @ nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas quibus non est inpositum iugum iungite in plaustro et recludite vitulos earum domi

vul@1Samuel:6:9 @ et aspicietis et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames ipse fecit nobis malum hoc grande sin autem minime sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos sed casu accidit

vul@1Samuel:6:11 @ et posuerunt arcam Dei super plaustrum et capsellam quae habebat mures aureos et similitudinem anorum

vul@1Samuel:6:12 @ ibant autem in directum vaccae per viam quae ducit Bethsames et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram sed et satrapae Philisthinorum sequebantur usque ad terminos Bethsames

vul@1Samuel:6:13 @ porro Bethsamitae metebant triticum in valle et elevantes oculos viderunt arcam et gavisi sunt cum vidissent

vul@1Samuel:6:16 @ et quinque satrapae Philisthinorum viderunt et reversi sunt in Accaron in die illa

vul@1Samuel:6:19 @ percussit autem de viris bethsamitibus eo quod vidissent arcam Domini et percussit de populo septuaginta viros et quinquaginta milia plebis luxitque populus quod percussisset Dominus plebem plaga magna

vul@1Samuel:7:2 @ et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim multiplicati sunt dies erat quippe iam annus vicesimus et requievit omnis domus Israhel post Dominum

vul@1Samuel:7:3 @ ait autem Samuhel ad universam domum Israhel dicens si in toto corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos de medio vestrum et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli et eruet vos de manu Philisthim

vul@1Samuel:7:10 @ factum est ergo cum Samuhel offerret holocaustum Philistheos inire proelium contra Israhel intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos et caesi sunt a filiis Israhel

vul@1Samuel:7:11 @ egressique viri Israhel de Masphat persecuti sunt Philistheos et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar

vul@1Samuel:7:16 @ et ibat per singulos annos circumiens Bethel et Galgal et Masphat et iudicabat Israhelem in supradictis locis

vul@1Samuel:8:4 @ congregati ergo universi maiores natu Israhel venerunt ad Samuhel in Ramatha

vul@1Samuel:8:5 @ dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis tuis constitue nobis regem ut iudicet nos sicut universae habent nationes

vul@1Samuel:8:8 @ iuxta omnia opera sua quae fecerunt a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis sic faciunt etiam tibi

vul@1Samuel:8:11 @ et ait hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum

vul@1Samuel:8:12 @ et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum

vul@1Samuel:8:13 @ filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas

vul@1Samuel:8:16 @ servos etiam vestros et ancillas et iuvenes optimos et asinos auferet et ponet in opere suo

vul@1Samuel:8:20 @ et erimus nos quoque sicut omnes gentes et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis

vul@1Samuel:9:3 @ perierant autem asinae Cis patris Saul et dixit Cis ad Saul filium suum tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quaere asinas qui cum transissent per montem Ephraim

vul@1Samuel:9:4 @ et per terram Salisa et non invenissent transierunt etiam per terram Salim et non erant sed et per terram Iemini et minime reppererunt

vul@1Samuel:9:5 @ cum autem venissent in terram Suph dixit Saul ad puerum suum qui erat cum eo veni et revertamur ne forte dimiserit pater meus asinas et sollicitus sit pro nobis

vul@1Samuel:9:6 @ qui ait ei ecce est vir Dei in civitate hac vir nobilis omne quod loquitur absque ambiguitate venit nunc ergo eamus illuc si forte indicet nobis de via nostra propter quam venimus

vul@1Samuel:9:7 @ dixitque Saul ad puerum suum ecce ibimus quid feremus ad virum panis defecit in sitarciis nostris et sportulam non habemus ut demus homini Dei nec quicquam aliud

vul@1Samuel:9:9 @ olim in Israhel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum venite et eamus ad videntem qui enim propheta dicitur hodie vocabatur olim videns

vul@1Samuel:9:18 @ accessit autem Saul ad Samuhelem in medio portae et ait indica oro mihi ubi est domus videntis

vul@1Samuel:9:20 @ et de asinis quas perdidisti nudius tertius ne sollicitus sis quia inventae sunt et cuius erunt optima quaeque Israhel nonne tibi et omni domui patris tui

vul@1Samuel:9:21 @ respondens autem Saul ait numquid non filius Iemini ego sum de minima tribu Israhel et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Beniamin quare ergo locutus es mihi sermonem istum

vul@1Samuel:9:22 @ adsumens itaque Samuhel Saulem et puerum eius introduxit eos in triclinium et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati erant enim quasi triginta viri

vul@1Samuel:9:24 @ levavit autem cocus armum et posuit ante Saul dixitque Samuhel ecce quod remansit pone ante te et comede quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi et comedit Saul cum Samuhel in die illa

vul@1Samuel:9:26 @ cumque mane surrexissent et iam dilucesceret vocavit Samuhel Saul in solarium dicens surge ut dimittam te et surrexit Saul egressique sunt ambo ipse videlicet et Samuhel

vul@1Samuel:9:27 @ cumque descenderent in extrema parte civitatis Samuhel dixit ad Saul dic puero ut antecedat nos et transeat tu autem subsiste paulisper ut indicem tibi verbum Domini

vul@1Samuel:10:2 @ cum abieris hodie a me invenies duos viros iuxta sepulchrum Rachel in finibus Beniamin in meridie dicentque tibi inventae sunt asinae ad quas ieras perquirendas et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit quid faciam de filio meo

vul@1Samuel:10:3 @ cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad quercum Thabor invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel unus portans tres hedos et alius tres tortas panis et alius portans lagoenam vini

vul@1Samuel:10:6 @ et insiliet in te spiritus Domini et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium

vul@1Samuel:10:7 @ quando ergo evenerint signa haec omnia tibi fac quaecumque invenerit manus tua quia Dominus tecum est

vul@1Samuel:10:9 @ itaque cum avertisset umerum suum ut abiret a Samuhele inmutavit ei Deus cor aliud et venerunt omnia signa haec in die illa

vul@1Samuel:10:10 @ veneruntque ad praedictum collem et ecce cuneus prophetarum obvius ei et insilivit super eum spiritus Dei et prophetavit in medio eorum

vul@1Samuel:10:14 @ dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum eius quo abistis qui responderunt quaerere asinas quas cum non repperissemus venimus ad Samuhelem

vul@1Samuel:10:16 @ et ait Saul ad patruum suum indicavit nobis quia inventae essent asinae de sermone autem regni non indicavit ei quem locutus illi fuerat Samuhel

vul@1Samuel:10:19 @ vos autem hodie proiecistis Deum vestrum qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris et dixistis nequaquam sed regem constitue super nos nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias

vul@1Samuel:10:21 @ et adplicuit tribum Beniamin et cognationes eius et cecidit cognatio Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis quaesierunt ergo eum et non est inventus

vul@1Samuel:10:24 @ et ait Samuhel ad omnem populum certe videtis quem elegit Dominus quoniam non sit similis ei in omni populo et clamavit cunctus populus et ait vivat rex

vul@1Samuel:10:25 @ locutus est autem Samuhel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino et dimisit Samuhel omnem populum singulos in domum suam

vul@1Samuel:10:27 @ filii vero Belial dixerunt num salvare nos poterit iste et despexerunt eum et non adtulerunt ei munera ille vero dissimulabat se audire

vul@1Samuel:11:3 @ et dixerunt ad eum seniores Iabes concede nobis septem dies ut mittamus nuntios in universos terminos Israhel et si non fuerit qui defendat nos egrediemur ad te

vul@1Samuel:11:6 @ et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba haec et iratus est furor eius nimis

vul@1Samuel:11:7 @ et adsumens utrumque bovem concidit in frusta misitque in omnes terminos Israhel per manum nuntiorum dicens quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuhelem sic fiet bubus eius invasit ergo timor Domini populum et egressi sunt quasi vir unus

vul@1Samuel:11:9 @ et dixerunt nuntiis qui venerant sic dicetis viris qui sunt in Iabesgalaad cras erit vobis salus cum incaluerit sol venerunt ergo nuntii et adnuntiaverunt viris Iabes qui laetati sunt

vul@1Samuel:11:11 @ et factum est cum venisset dies crastinus constituit Saul populum in tres partes et ingressus est media castra in vigilia matutina et percussit Ammon usque dum incalesceret dies reliqui autem dispersi sunt ita ut non relinquerentur in eis duo pariter

vul@1Samuel:12:3 @ loquimini de me coram Domino et coram christo eius utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum si oppressi aliquem si de manu cuiusquam munus accepi et contemnam illud hodie restituamque vobis

vul@1Samuel:12:4 @ et dixerunt non es calumniatus nos neque oppressisti neque tulisti de manu alicuius quippiam

vul@1Samuel:12:8 @ quomodo ingressus est Iacob in Aegyptum et clamaverunt patres vestri ad Dominum et misit Dominus Mosen et Aaron et eduxit patres vestros ex Aegypto et conlocavit eos in loco hoc

vul@1Samuel:12:9 @ qui obliti sunt Domini Dei sui et tradidit eos in manu Sisarae magistri militiae Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab et pugnaverunt adversum eos

vul@1Samuel:12:11 @ et misit Dominus Hierobaal et Bedan et Ieptha et Samuhel et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum et habitastis confidenter

vul@1Samuel:12:14 @ si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non exasperaveritis os Domini eritis et vos et rex qui imperat vobis sequentes Dominum Deum vestrum

vul@1Samuel:12:15 @ si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis sermonem Domini erit manus Domini super vos et super patres vestros

vul@1Samuel:12:17 @ numquid non messis tritici est hodie invocabo Dominum et dabit voces et pluvias et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem

vul@1Samuel:12:19 @ et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuhelem dixitque universus populus ad Samuhel ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum ut non moriamur addidimus enim universis peccatis nostris malum ut peteremus nobis regem

vul@1Samuel:12:22 @ et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum quia iuravit Dominus facere vos sibi populum

vul@1Samuel:12:23 @ absit autem a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis et docebo vos viam bonam et rectam

vul@1Samuel:12:25 @ quod si perseveraveritis in malitia et vos et rex vester pariter peribitis

vul@1Samuel:13:2 @ et elegit sibi Saul tria milia de Israhel et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel mille autem cum Ionathan in Gabaath Beniamin porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua

vul@1Samuel:13:3 @ et percussit Ionathan stationem Philisthim quae erat in Gabaa quod cum audissent Philisthim Saul cecinit bucina in omni terra dicens audiant Hebraei

vul@1Samuel:13:4 @ et universus Israhel audivit huiuscemodi famam percussit Saul stationem Philisthinorum et erexit se Israhel adversum Philisthim clamavit ergo populus post Saul in Galgala

vul@1Samuel:13:5 @ et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra Israhel triginta milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus sicut harena quae est in litore maris plurima et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven

vul@1Samuel:13:6 @ quod cum vidissent viri Israhel se in arto sitos adflictus est enim populus absconderunt se in speluncis et in abditis in petris quoque et in antris et in cisternis

vul@1Samuel:13:7 @ Hebraei autem transierunt Iordanem terram Gad et Galaad cumque adhuc esset Saul in Galgal universus populus perterritus est qui sequebatur eum

vul@1Samuel:13:12 @ dixi nunc descendent Philisthim ad me in Galgala et faciem Domini non placavi necessitate conpulsus obtuli holocaustum

vul@1Samuel:13:13 @ dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti nec custodisti mandata Domini Dei tui quae praecepit tibi quod si non fecisses iam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israhel in sempiternum

vul@1Samuel:13:14 @ sed nequaquam regnum tuum ultra consurget quaesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum et praecepit ei Dominus ut esset dux super populum suum eo quod non servaveris quae praecepit Dominus

vul@1Samuel:13:15 @ surrexit autem Samuhel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sescentos viros

vul@1Samuel:13:17 @ et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthim tres cunei unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Saul

vul@1Samuel:13:22 @ cumque venisset dies proelii non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saul et cum Ionathan excepto Saul et Ionathan filio eius

vul@1Samuel:14:2 @ porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato quae erat in Magron et erat populus cum eo quasi sescentorum virorum

vul@1Samuel:14:3 @ et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Finees qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo portabat ephod sed et populus ignorabat quod isset Ionathan

vul@1Samuel:14:4 @ erant autem inter ascensus per quos nitebatur Ionathan transire ad stationem Philisthinorum eminentes petrae ex utraque parte et quasi in modum dentium scopuli hinc inde praerupti nomen uni Boses et nomen alteri Sene

vul@1Samuel:14:6 @ dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum veni transeamus ad stationem incircumcisorum horum si forte faciat Dominus pro nobis quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis

vul@1Samuel:14:8 @ et ait Ionathan ecce nos transimus ad viros istos cumque apparuerimus eis

vul@1Samuel:14:9 @ si taliter locuti fuerint ad nos manete donec veniamus ad vos stemus in loco nostro nec ascendamus ad eos

vul@1Samuel:14:10 @ si autem dixerint ascendite ad nos ascendamus quia tradidit eos Dominus in manibus nostris hoc erit nobis signum

vul@1Samuel:14:14 @ et facta est plaga prima quam percussit Ionathan et armiger eius quasi viginti virorum in media parte iugeri quam par boum in die arare consuevit

vul@1Samuel:14:15 @ et factum est miraculum in castris per agros sed et omnis populus stationis eorum qui ierant ad praedandum obstipuit et conturbata est terra et accidit quasi miraculum a Deo

vul@1Samuel:14:17 @ et ait Saul populo qui erat cum eo requirite et videte quis abierit ex nobis cumque requisissent reppertum est non adesse Ionathan et armigerum eius

vul@1Samuel:14:21 @ sed et Hebraei qui fuerant cum Philisthim heri et nudius tertius ascenderantque cum eis in castris reversi sunt ut essent cum Israhele qui erant cum Saul et Ionathan

vul@1Samuel:14:24 @ et vir Israhel sociatus sibi est in die illa adiuravit autem Saul populum dicens maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam donec ulciscar de inimicis meis et non manducavit universus populus panem

vul@1Samuel:14:29 @ dixitque Ionathan turbavit pater meus terram vidistis ipsi quia inluminati sunt oculi mei eo quod gustaverim paululum de melle isto

vul@1Samuel:14:30 @ quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum suorum quam repperit nonne maior facta fuisset plaga in Philisthim

vul@1Samuel:14:37 @ et consuluit Saul Deum num persequar Philisthim si trades eos in manu Israhel et non respondit ei in die illa

vul@1Samuel:14:39 @ vivit Dominus salvator Israhel quia si per Ionathan filium meum factum est absque retractatione morietur ad quod nullus contradixit ei de omni populo

vul@1Samuel:14:45 @ dixitque populus ad Saul ergone Ionathan morietur qui fecit salutem hanc magnam in Israhel hoc nefas est vivit Dominus si ceciderit capillus de capite eius in terram quia cum Deo operatus est hodie liberavit ergo populus Ionathan ut non moreretur

vul@1Samuel:14:46 @ recessitque Saul nec persecutus est Philisthim porro Philisthim abierunt in loca sua

vul@1Samuel:14:48 @ congregatoque exercitu percussit Amalech et eruit Israhel de manu vastatorum eius

vul@1Samuel:14:52 @ erat autem bellum potens adversum Philistheos omnibus diebus Saul nam quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad proelium sociabat eum sibi

vul@1Samuel:15:1 @ et dixit Samuhel ad Saul me misit Dominus ut unguerem te in regem super populum eius Israhel nunc ergo audi vocem Domini

vul@1Samuel:15:3 @ nunc igitur vade et percute Amalech et demolire universa eius non parcas ei sed interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque lactantem bovem et ovem camelum et asinum

vul@1Samuel:15:4 @ praecepit itaque Saul populo et recensuit eos quasi agnos ducenta milia peditum et decem milia virorum Iuda

vul@1Samuel:15:5 @ cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalech tetendit insidias in torrente

vul@1Samuel:15:6 @ dixitque Saul Cineo abite recedite atque descendite ab Amalech ne forte involvam te cum eo tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israhel cum ascenderent de Aegypto et recessit Cineus de medio Amalech

vul@1Samuel:15:7 @ percussitque Saul Amalech ab Evila donec venias Sur quae est e regione Aegypti

vul@1Samuel:15:9 @ et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et armentorum et vestibus et arietibus et universis quae pulchra erant nec voluerunt disperdere ea quicquid vero vile fuit et reprobum hoc demoliti sunt

vul@1Samuel:15:12 @ cumque de nocte surrexisset Samuhel ut iret ad Saul mane nuntiatum est Samuheli eo quod venisset Saul in Carmelum et erexisset sibi fornicem triumphalem et reversus transisset descendissetque in Galgala venit ergo Samuhel ad Saul et

vul@1Samuel:15:16 @ dixit autem Samuhel ad Saul sine me et indicabo tibi quae locutus sit Dominus ad me nocte dixitque ei loquere

vul@1Samuel:15:18 @ et misit te Dominus in via et ait vade et interfice peccatores Amalech et pugnabis contra eos usque ad internicionem eorum

vul@1Samuel:15:20 @ et ait Saul ad Samuhelem immo audivi vocem Domini et ambulavi in via per quam misit me Dominus et adduxi Agag regem Amalech et Amalech interfeci

vul@1Samuel:15:23 @ quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idolatriae nolle adquiescere pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini abiecit te ne sis rex

vul@1Samuel:15:26 @ et ait Samuhel ad Saul non revertar tecum quia proiecisti sermonem Domini et proiecit te Dominus ne sis rex super Israhel

vul@1Samuel:15:32 @ dixitque Samuhel adducite ad me Agag regem Amalech et oblatus est ei Agag pinguissimus et dixit Agag sicine separat amara mors

vul@1Samuel:15:33 @ et ait Samuhel sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus sic absque liberis erit inter mulieres mater tua et in frusta concidit Samuhel Agag coram Domino in Galgalis

vul@1Samuel:16:4 @ fecit ergo Samuhel sicut locutus est ei Dominus venitque in Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque pacificus ingressus tuus

vul@1Samuel:16:6 @ cumque ingressi essent vidit Heliab et ait num coram Domino est christus eius

vul@1Samuel:16:12 @ misit ergo et adduxit eum erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie et ait Dominus surge ungue eum ipse est enim

vul@1Samuel:16:14 @ spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus nequam a Domino

vul@1Samuel:16:18 @ et respondens unus de pueris ait ecce vidi filium Isai Bethleemitem scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eo

vul@1Samuel:16:19 @ misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens mitte ad me David filium tuum qui est in pascuis

vul@1Samuel:16:20 @ tulitque Isai asinum plenum panibus et lagoenam vini et hedum de capris unum et misit per manum David filii sui Saul

vul@1Samuel:16:22 @ misitque Saul ad Isai dicens stet David in conspectu meo invenit enim gratiam in oculis meis

vul@1Samuel:17:5 @ et cassis aerea super caput eius et lorica hamata induebatur porro pondus loricae eius quinque milia siclorum aeris

vul@1Samuel:17:7 @ hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium ipsum autem ferrum hastae eius sescentos siclos habebat ferri et armiger eius antecedebat eum

vul@1Samuel:17:8 @ stansque clamabat adversum falangas Israhel et dicebat eis quare venitis parati ad proelium numquid ego non sum Philistheus et vos servi Saul eligite ex vobis virum et descendat ad singulare certamen

vul@1Samuel:17:9 @ si quiverit pugnare mecum et percusserit me erimus vobis servi si autem ego praevaluero et percussero eum vos servi eritis et servietis nobis

vul@1Samuel:17:10 @ et aiebat Philistheus ego exprobravi agminibus Israhelis hodie date mihi virum et ineat mecum singulare certamen

vul@1Samuel:17:18 @ et decem formellas casei has deferes ad tribunum et fratres tuos visitabis si recte agant et cum quibus ordinati sint disce

vul@1Samuel:17:20 @ surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi et onustus abiit sicut praeceperat ei Isai et venit ad locum Magala et ad exercitum qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine

vul@1Samuel:17:22 @ derelinquens ergo David vasa quae adtulerat sub manu custodis ad sarcinas cucurrit ad locum certaminis et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos

vul@1Samuel:17:30 @ et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem sermonem et respondit ei populus verbum sicut et prius

vul@1Samuel:17:33 @ et ait Saul ad David non vales resistere Philistheo isti nec pugnare adversum eum quia puer es hic autem vir bellator ab adulescentia sua

vul@1Samuel:17:36 @ nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus erit igitur et Philistheus hic incircumcisus quasi unus ex eis quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis

vul@1Samuel:17:37 @ et ait David Dominus qui eruit me de manu leonis et de manu ursi ipse liberabit me de manu Philisthei huius dixit autem Saul ad David vade et Dominus tecum sit

vul@1Samuel:17:39 @ accinctus ergo David gladio eius super veste sua coepit temptare si armatus posset incedere non enim habebat consuetudinem dixitque David ad Saul non possum sic incedere quia nec usum habeo et deposuit ea

vul@1Samuel:17:40 @ et tulit baculum suum quem semper habebat in manibus et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem quam habebat secum et fundam manu tulit et processit adversum Philistheum

vul@1Samuel:17:47 @ et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus ipsius est enim bellum et tradet vos in manus nostras

vul@1Samuel:17:49 @ et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda iecit et percussit Philistheum in fronte et infixus est lapis in fronte eius et cecidit in faciem suam super terram

vul@1Samuel:17:51 @ cucurrit et stetit super Philistheum et tulit gladium eius et eduxit de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput eius videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt

vul@1Samuel:17:55 @ eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philistheum ait ad Abner principem militiae de qua stirpe descendit hic adulescens Abner dixitque Abner vivit anima tua rex si novi

vul@1Samuel:17:56 @ et ait rex interroga tu cuius filius sit iste puer

vul@1Samuel:18:1 @ et factum est cum conplesset loqui ad Saul anima Ionathan conligata est animae David et dilexit eum Ionathan quasi animam suam

vul@1Samuel:18:2 @ tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui

vul@1Samuel:18:3 @ inierunt autem Ionathan et David foedus diligebat enim eum quasi animam suam

vul@1Samuel:18:5 @ egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros belli et acceptus erat in oculis universi populi maximeque in conspectu famulorum Saul

vul@1Samuel:18:6 @ porro cum reverteretur percusso Philistheo David egressae sunt mulieres de universis urbibus Israhel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis laetitiae et in sistris

vul@1Samuel:18:7 @ et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes percussit Saul mille et David decem milia

vul@1Samuel:18:8 @ iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis eius iste sermo dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt mille quid ei superest nisi solum regnum

vul@1Samuel:18:10 @ post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et prophetabat in medio domus suae David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceam

vul@1Samuel:18:11 @ et misit eam putans quod configere posset David cum pariete et declinavit David a facie eius secundo

vul@1Samuel:18:12 @ et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset

vul@1Samuel:18:17 @ dixit autem Saul ad David ecce filia mea maior Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et proeliare bella Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum manus Philisthinorum

vul@1Samuel:18:21 @ dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in duabus rebus gener meus eris hodie

vul@1Samuel:18:25 @ dixit autem Saul sic loquimini ad David non habet necesse rex sponsalia nisi tantum centum praeputia Philisthinorum ut fiat ultio de inimicis regis porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum

vul@1Samuel:18:27 @ et post dies paucos surgens David abiit cum viris qui sub eo erant et percussis Philisthim ducentis viris adtulit praeputia eorum et adnumeravit ea regi ut esset gener eius dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem

vul@1Samuel:18:30 @ et egressi sunt principes Philisthinorum a principio autem egressionis eorum prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul et celebre factum est nomen eius nimis

vul@1Samuel:19:5 @ et posuit animam suam in manu sua et percussit Philistheum et fecit Dominus salutem magnam universo Israhel vidisti et laetatus es quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David qui est absque culpa

vul@1Samuel:19:7 @ vocavit itaque Ionathan David et indicavit ei omnia verba haec et introduxit Ionathan David ad Saul et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudius tertius

vul@1Samuel:19:8 @ motum est autem rursus bellum et egressus David pugnavit adversus Philisthim percussitque eos plaga magna et fugerunt a facie eius

vul@1Samuel:19:11 @ misit ergo Saul satellites suos in domum David ut custodirent eum et interficeretur mane quod cum adnuntiasset David Michol uxor sua dicens nisi salvaveris te nocte hac cras morieris

vul@1Samuel:19:14 @ misit autem Saul apparitores qui raperent David et responsum est quod aegrotaret

vul@1Samuel:19:15 @ rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens adferte eum ad me in lecto ut occidatur

vul@1Samuel:19:16 @ cumque venissent nuntii inventum est simulacrum super lectum et pellis caprarum ad caput eius

vul@1Samuel:19:17 @ dixitque Saul ad Michol quare sic inlusisti mihi et dimisisti inimicum meum ut fugeret et respondit Michol ad Saul quia ipse locutus est mihi dimitte me alioquin interficiam te

vul@1Samuel:19:18 @ David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuhel in Ramatha et nuntiavit ei omnia quae fecerat sibi Saul et abierunt ipse et Samuhel et morati sunt in Nahioth

vul@1Samuel:19:20 @ misit ergo Saul lictores ut raperent David qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuhel stantem super eos factus est etiam in illis spiritus Domini et prophetare coeperunt etiam ipsi

vul@1Samuel:19:21 @ quod cum nuntiatum esset Sauli misit alios nuntios prophetaverunt autem et illi et rursum Saul misit tertios nuntios qui et ipsi prophetaverunt

vul@1Samuel:20:2 @ qui dixit ei absit non morieris neque enim faciet pater meus quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo nequaquam erit istud

vul@1Samuel:20:6 @ si requisierit me pater tuus respondebis ei rogavit me David ut iret celeriter in Bethleem civitatem suam quia victimae sollemnes ibi sunt universis contribulibus eius

vul@1Samuel:20:7 @ si dixerit bene pax erit servo tuo si autem fuerit iratus scito quia conpleta est malitia eius

vul@1Samuel:20:8 @ fac ergo misericordiam in servum tuum quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti si autem est in me aliqua iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me

vul@1Samuel:20:9 @ et ait Ionathan absit hoc a te neque enim fieri potest ut si certo cognovero conpletam patris mei esse malitiam contra te non adnuntiem tibi

vul@1Samuel:20:10 @ responditque David ad Ionathan quis nuntiabit mihi si quid forte responderit tibi pater tuus dure

vul@1Samuel:20:12 @ ait Ionathan ad David Domine Deus Israhel si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie et aliquid boni fuerit super David et non statim misero ad te et notum tibi fecero

vul@1Samuel:20:13 @ haec faciat Dominus Ionathan et haec augeat si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te revelabo aurem tuam et dimittam te ut vadas in pace et sit Dominus tecum sicut fuit cum patre meo

vul@1Samuel:20:14 @ et si vixero facies mihi misericordiam Domini si vero mortuus fuero

vul@1Samuel:20:16 @ pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David et requisivit Dominus de manu inimicorum David

vul@1Samuel:20:17 @ et addidit Ionathan deierare David eo quod diligeret illum sicut animam enim suam ita diligebat eum

vul@1Samuel:20:19 @ requiretur enim sessio tua usque perendie descendes ergo festinus et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet et sedebis iuxta lapidem cui est nomen Ezel

vul@1Samuel:20:20 @ et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi exercens me ad signum

vul@1Samuel:20:22 @ si dixero puero ecce sagittae intra te sunt tolle eas tu veni ad me quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus si autem sic locutus fuero puero ecce sagittae ultra te sunt vade quia dimisit te Dominus

vul@1Samuel:20:23 @ de verbo autem quod locuti fuimus ego et tu sit Dominus inter me et te usque in sempiternum

vul@1Samuel:20:29 @ et ait dimitte me quoniam sacrificium sollemne est in civitate unus de fratribus meis accersivit me nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis vadam cito et videbo fratres meos ob hanc causam non venit ad mensam regis

vul@1Samuel:20:30 @ iratus autem Saul adversus Ionathan dixit ei fili mulieris virum ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem ignominiosae matris tuae

vul@1Samuel:20:42 @ dixit ergo Ionathan ad David vade in pace quaecumque iuravimus ambo in nomine Domini dicentes Dominus sit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum

vul@1Samuel:21:3 @ nunc igitur si quid habes ad manum vel quinque panes da mihi aut quicquid inveneris

vul@1Samuel:21:4 @ et respondens sacerdos David ait ei non habeo panes laicos ad manum sed tantum panem sanctum si mundi sunt pueri maxime a mulieribus

vul@1Samuel:21:5 @ et respondit David sacerdoti et dixit ei equidem si de mulieribus agitur continuimus nos ab heri et nudius tertius quando egrediebamur et fuerunt vasa puerorum sancta porro via haec polluta est sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis

vul@1Samuel:21:6 @ dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem neque enim erat ibi panis nisi tantum panes propositionis qui sublati fuerant a facie Domini ut ponerentur panes calidi

vul@1Samuel:21:7 @ erat autem ibi vir de servis Saul in die illa intus in tabernaculo Domini et nomen eius Doec Idumeus potentissimus pastorum Saul

vul@1Samuel:21:8 @ dixit autem David ad Ahimelech si habes hic ad manum hastam aut gladium quia gladium meum et arma mea non tuli mecum sermo enim regis urguebat

vul@1Samuel:21:9 @ et dixit sacerdos gladius Goliath Philisthei quem percussisti in valle Terebinthi est involutus pallio post ephod si istum vis tollere tolle neque enim est alius hic absque eo et ait David non est huic alter similis da mihi eum

vul@1Samuel:21:11 @ dixeruntque ei servi Achis numquid non iste est David rex terrae nonne huic cantabant per choros dicentes percussit Saul mille et David decem milia

vul@1Samuel:21:15 @ an desunt nobis furiosi quod introduxistis istum ut fureret me praesente hicine ingredietur domum meam

vul@1Samuel:22:2 @ et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti et oppressi aere alieno et amaro animo et factus est eorum princeps fueruntque cum eo quasi quadringenti viri

vul@1Samuel:22:4 @ et reliquit eos ante faciem regis Moab manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in praesidio

vul@1Samuel:22:5 @ dixitque Gad propheta ad David noli manere in praesidio proficiscere et vade in terram Iuda et profectus David venit in saltum Hareth

vul@1Samuel:22:7 @ ait ad servos suos qui adsistebant ei audite filii Iemini numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas et universos vos faciet tribunos et centuriones

vul@1Samuel:22:8 @ quoniam coniurastis omnes adversum me et non est qui mihi renuntiet maxime cum et filius meus foedus iunxerit cum filio Isai non est qui vicem meam doleat ex vobis nec qui adnuntiet mihi eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me insidiantem mihi usque hodie

vul@1Samuel:22:9 @ respondens autem Doec Idumeus qui adsistebat et erat primus inter servos Saul vidi inquit filium Isai in Nobe apud Ahimelech filium Achitob

vul@1Samuel:22:11 @ misit ergo rex ad accersiendum Ahimelech filium Achitob sacerdotem et omnem domum patris eius sacerdotum qui erant in Nobe qui venerunt universi ad regem

vul@1Samuel:22:13 @ dixitque ad eum Saul quare coniurastis adversum me tu et filius Isai et dedisti ei panes et gladium et consuluisti pro eo Deum ut consurgeret adversum me insidiator usque hodie permanens

vul@1Samuel:22:14 @ respondensque Ahimelech regi ait et quis in omnibus servis tuis sicut David fidelis et gener regis et pergens ad imperium tuum et gloriosus in domo tua

vul@1Samuel:22:15 @ num hodie coepi consulere pro eo Deum absit hoc a me ne suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi in universa domo patris mei non enim scivit servus tuus quicquam super hoc negotio vel modicum vel grande

vul@1Samuel:22:19 @ Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii viros et mulieres parvulos et lactantes bovem et asinum et ovem in ore gladii

vul@1Samuel:22:23 @ mane mecum ne timeas si quis quaesierit animam meam quaeret et animam tuam mecumque servaberis

vul@1Samuel:23:3 @ et dixerunt viri qui erant cum David ad eum ecce nos hic in Iudaea consistentes timemus quanto magis si ierimus in Ceila adversum agmina Philisthinorum

vul@1Samuel:23:5 @ abiit David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum Philistheos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna et salvavit David habitatores Ceilae

vul@1Samuel:23:8 @ et praecepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceila et obsideret David et viros eius

vul@1Samuel:23:11 @ si tradent me viri Ceila in manus eius et si descendet Saul sicut audivit servus tuus Domine Deus Israhel indica servo tuo et ait Dominus descendet

vul@1Samuel:23:12 @ dixitque David si tradent viri Ceilae me et viros qui sunt mecum in manu Saul et dixit Dominus tradent

vul@1Samuel:23:13 @ surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti et egressi de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila quam ob rem dissimulavit exire

vul@1Samuel:23:14 @ morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte solitudinis Ziph quaerebat tamen eum Saul cunctis diebus et non tradidit eum Deus in manus eius

vul@1Samuel:23:15 @ et vidit David quod egressus esset Saul ut quaereret animam eius porro David erat in deserto Ziph in silva

vul@1Samuel:23:16 @ et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in silva et confortavit manus eius in Deo dixitque ei

vul@1Samuel:23:18 @ percussit igitur uterque foedus coram Domino mansitque David in silva Ionathas autem reversus est in domum suam

vul@1Samuel:23:19 @ ascenderunt autem Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes nonne David latitat apud nos in locis tutissimis silvae in colle Achilae quae est ad dexteram deserti

vul@1Samuel:23:20 @ nunc ergo sicut desideravit anima tua ut descenderes descende nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis

vul@1Samuel:23:22 @ abite oro et diligentius praeparate et curiosius agite et considerate locum ubi sit pes eius vel quis viderit eum ibi recogitat enim de me quod callide insidier ei

vul@1Samuel:23:23 @ considerate et videte omnia latibula eius in quibus absconditur et revertimini ad me ad rem certam ut vadam vobiscum quod si etiam in terra se abstruserit perscrutabor eum in cunctis milibus Iuda

vul@1Samuel:23:24 @ at illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul David autem et viri eius erant in deserto Maon in campestribus ad dextram Iesimuth

vul@1Samuel:23:28 @ reversus est ergo Saul desistens persequi David et perrexit in occursum Philisthinorum propter hoc vocaverunt locum illum petram Dividentem

vul@1Samuel:24:1 @ ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi

vul@1Samuel:24:3 @ adsumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni Israhel perrexit ad investigandum David et viros eius etiam super abruptissimas petras quae solis hibicibus perviae sunt

vul@1Samuel:24:5 @ et dixerunt servi David ad eum ecce dies de qua locutus est Dominus ad te ego tradam tibi inimicum tuum ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis surrexit ergo David et praecidit oram clamydis Saul silenter

vul@1Samuel:24:6 @ post haec percussit cor suum David eo quod abscidisset oram clamydis Saul

vul@1Samuel:24:7 @ dixitque ad viros suos propitius mihi sit Dominus ne faciam hanc rem domino meo christo Domini ut mittam manum meam in eum quoniam christus Domini est

vul@1Samuel:24:8 @ et confregit David viros suos sermonibus et non permisit eos ut consurgerent in Saul porro Saul exsurgens de spelunca pergebat coepto itinere

vul@1Samuel:24:12 @ quin potius pater mi vide et cognosce oram clamydis tuae in manu mea quoniam cum praeciderem summitatem clamydis tuae nolui extendere manum meam in te animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas neque peccavi in te tu autem insidiaris animae meae ut auferas eam

vul@1Samuel:24:13 @ iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te manus autem mea non sit in te

vul@1Samuel:24:14 @ sicut et in proverbio antiquo dicitur ab impiis egredietur impietas manus ergo mea non sit in te

vul@1Samuel:24:16 @ sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et diiudicet causam meam et eruat me de manu tua

vul@1Samuel:24:20 @ quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet eum in via bona sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me

vul@1Samuel:24:21 @ et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israhel

vul@1Samuel:25:2 @ erat autem vir quispiam in solitudine Maon et possessio eius in Carmelo et homo ille magnus nimis erantque ei oves tria milia et mille caprae et accidit ut tonderetur grex eius in Carmelo

vul@1Samuel:25:3 @ nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris eius Abigail eratque mulier illa prudentissima et speciosa porro vir eius durus et pessimus et malitiosus erat autem de genere Chaleb

vul@1Samuel:25:5 @ misit decem iuvenes et dixit eis ascendite in Carmelum et venietis ad Nabal et salutabitis eum ex nomine meo pacifice

vul@1Samuel:25:6 @ et dicetis sic fratribus meis et tibi pax et domui tuae pax et omnibus quaecumque habes sit pax

vul@1Samuel:25:9 @ cumque venissent pueri David locuti sunt ad Nabal omnia verba haec ex nomine David et siluerunt

vul@1Samuel:25:11 @ tollam ergo panes meos et aquas meas et carnes pecorum quae occidi tonsoribus meis et dabo viris quos nescio unde sint

vul@1Samuel:25:12 @ regressi sunt itaque pueri David per viam suam et reversi venerunt et nuntiaverunt ei omnia verba quae dixerat

vul@1Samuel:25:13 @ tunc David ait viris suis accingatur unusquisque gladio suo et accincti sunt singuli gladio suo accinctusque est et David ense suo et secuti sunt David quasi quadringenti viri porro ducenti remanserunt ad sarcinas

vul@1Samuel:25:14 @ Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris dicens ecce misit David nuntios de deserto ut benedicerent domino nostro et aversus est eos

vul@1Samuel:25:17 @ quam ob rem considera et recogita quid facias quoniam conpleta est malitia adversum virum tuum et adversus domum tuam et ipse filius est Belial ita ut nemo ei possit loqui

vul@1Samuel:25:18 @ festinavit igitur Abigail et tulit ducentos panes et duos utres vini et quinque arietes coctos et quinque sata pulentae et centum ligaturas uvae passae et ducentas massas caricarum et inposuit super asinos

vul@1Samuel:25:20 @ cum ergo ascendisset asinum et descenderet ad radices montis David et viri eius descendebant in occursum eius quibus et illa occurrit

vul@1Samuel:25:22 @ haec faciat Deus inimicis David et haec addat si reliquero de omnibus quae ad eum pertinent usque mane mingentem ad parietem

vul@1Samuel:25:23 @ cum autem vidisset Abigail David festinavit et descendit de asino et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram

vul@1Samuel:25:24 @ et cecidit ad pedes eius et dixit in me sit domine mi haec iniquitas loquatur obsecro ancilla tua in auribus tuis et audi verba famulae tuae

vul@1Samuel:25:25 @ ne ponat oro dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal quia secundum nomen suum stultus est et est stultitia cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos domine mi quos misisti

vul@1Samuel:25:26 @ nunc ergo domine mi vivit Dominus et vivit anima tua qui prohibuit te ne venires in sanguine et salvavit manum tuam tibi et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt domino meo malum

vul@1Samuel:25:29 @ si enim surrexerit aliquando homo persequens te et quaerens animam tuam erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum porro anima inimicorum tuorum rotabitur quasi in impetu et circulo fundae

vul@1Samuel:25:31 @ non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis domino meo quod effuderis sanguinem innoxium aut ipse te ultus fueris et cum benefecerit Dominus domino meo recordaberis ancillae tuae

vul@1Samuel:25:32 @ et ait David ad Abigail benedictus Dominus Deus Israhel qui misit te hodie in occursum meum et benedictum eloquium tuum

vul@1Samuel:25:34 @ alioquin vivit Dominus Deus Israhel qui prohibuit me malum facere tibi nisi cito venisses in occursum mihi non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem

vul@1Samuel:25:36 @ venit autem Abigail ad Nabal et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis et cor Nabal iucundum erat enim ebrius nimis et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane

vul@1Samuel:25:37 @ diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit ei uxor sua verba haec et emortuum est cor eius intrinsecus et factus est quasi lapis

vul@1Samuel:25:38 @ cumque pertransissent decem dies percussit Dominus Nabal et mortuus est

vul@1Samuel:25:39 @ quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus Dominus qui iudicavit causam obprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius misit ergo David et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem

vul@1Samuel:25:40 @ et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum et locuti sunt ad eam dicentes David misit nos ad te ut accipiat te sibi in uxorem

vul@1Samuel:25:41 @ quae consurgens adoravit prona in terram et ait ecce famula tua sit in ancillam ut lavet pedes servorum domini mei

vul@1Samuel:25:42 @ et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum et quinque puellae ierunt cum ea pedisequae eius et secuta est nuntios David et facta est illi uxor

vul@1Samuel:26:4 @ misit exploratores et didicit quod venisset certissime

vul@1Samuel:26:8 @ dixitque Abisai ad David conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel et secundo opus non erit

vul@1Samuel:26:10 @ et dixit David vivit Dominus quia nisi Dominus percusserit eum aut dies eius venerit ut moriatur aut in proelium descendens perierit

vul@1Samuel:26:11 @ propitius mihi sit Dominus ne extendam manum meam in christum Domini nunc igitur tolle hastam quae est ad caput eius et scyphum aquae et abeamus

vul@1Samuel:26:13 @ cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice montis de longe et esset grande intervallum inter eos

vul@1Samuel:26:15 @ et ait David ad Abner numquid non vir tu es et quis alius similis tui in Israhel quare ergo non custodisti dominum tuum regem ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem dominum tuum

vul@1Samuel:26:16 @ non est bonum hoc quod fecisti vivit Dominus quoniam filii mortis estis vos qui non custodistis dominum vestrum christum Domini nunc ergo vide ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae qui erat ad caput eius

vul@1Samuel:26:19 @ nunc ergo audi oro domine mi rex verba servi tui si Dominus incitat te adversum me odoretur sacrificium si autem filii hominum maledicti sunt in conspectu Domini qui eiecerunt me hodie ut non habitem in hereditate Domini dicentes vade servi diis alienis

vul@1Samuel:26:20 @ et nunc non effundatur sanguis meus in terra coram Domino quia egressus est rex Israhel ut quaerat pulicem unum sicut persequitur perdix in montibus

vul@1Samuel:26:24 @ et sicuti magnificata est anima tua hodie in oculis meis sic magnificetur anima mea in oculis Domini et liberet me de omni angustia

vul@1Samuel:27:5 @ dixit autem David ad Achis si inveni gratiam in oculis tuis detur mihi locus in una urbium regionis huius ut habitem ibi cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum

vul@1Samuel:27:6 @ dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg propter quam causam facta est Siceleg regum Iuda usque in diem hanc

vul@1Samuel:27:9 @ et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem virum et mulierem tollensque oves et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebat ad Achis

vul@1Samuel:28:9 @ et ait mulier ad eum ecce tu nosti quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et ariolos de terra quare ergo insidiaris animae meae ut occidar

vul@1Samuel:28:15 @ dixit autem Samuhel ad Saul quare inquietasti me ut suscitarer et ait Saul coartor nimis siquidem Philisthim pugnant adversum me et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia vocavi ergo te ut ostenderes mihi quid faciam

vul@1Samuel:28:16 @ et ait Samuhel quid interrogas me cum Dominus recesserit a te et transierit ad aemulum tuum

vul@1Samuel:28:17 @ faciet enim Dominus tibi sicut locutus est in manu mea et scindet regnum de manu tua et dabit illud proximo tuo David

vul@1Samuel:28:22 @ nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae ut ponam coram te buccellam panis et comedens convalescas ut possis iter facere

vul@1Samuel:29:2 @ et satrapae quidem Philisthim incedebant in centuriis et milibus David autem et viri eius erant in novissimo agmine cum Achis

vul@1Samuel:29:3 @ dixeruntque principes Philisthim quid sibi volunt Hebraei isti et ait Achis ad principes Philisthim num ignoratis David qui fuit servus Saul regis Israhel et est apud me multis diebus vel annis et non inveni in eo quicquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc

vul@1Samuel:29:4 @ irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et dixerunt ei revertatur vir et sedeat in loco suo in quo constituisti eum et non descendat nobiscum in proelium ne fiat nobis adversarius cum proeliari coeperimus quomodo enim aliter placare poterit dominum suum nisi in capitibus nostris

vul@1Samuel:29:5 @ nonne iste est David cui cantabant in choro dicentes percussit Saul in milibus suis et David in decem milibus suis

vul@1Samuel:29:9 @ respondens autem Achis locutus est ad David scio quia bonus es tu in oculis meis sicut angelus Dei sed principes Philisthim dixerunt non ascendet nobiscum in proelium

vul@1Samuel:30:1 @ cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia Amalechitae impetum fecerant ex parte australi in Siceleg et percusserant Siceleg et succenderant eam igni

vul@1Samuel:30:5 @ siquidem et duae uxores David captivae ductae fuerant Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli

vul@1Samuel:30:9 @ abiit ergo David ipse et sescenti viri qui erant cum eo et venerunt usque ad torrentem Besor et lassi quidam substiterunt

vul@1Samuel:30:10 @ persecutus est autem David ipse et quadringenti viri substiterant enim ducenti qui lassi transire non poterant torrentem Besor

vul@1Samuel:30:14 @ siquidem nos erupimus ad australem partem Cerethi et contra Iudam et ad meridiem Chaleb et Siceleg succendimus igni

vul@1Samuel:30:16 @ qui cum duxisset eum ecce illi discumbebant super faciem universae terrae comedentes et bibentes et quasi festum celebrantes diem pro cuncta praeda et spoliis quae ceperant de terra Philisthim et de terra Iuda

vul@1Samuel:30:17 @ et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei et non evasit ex eis quisquam nisi quadringenti viri adulescentes qui ascenderant camelos et fugerant

vul@1Samuel:30:21 @ venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant nec sequi potuerant David et residere eos iusserat in torrente Besor qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo accedens autem David ad populum salutavit eos pacifice

vul@1Samuel:30:22 @ respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui ierant cum David dixit quia non venerunt nobiscum non dabimus eis quicquam de praeda quam eruimus sed sufficiat unicuique uxor sua et filii quos cum acceperint recedant

vul@1Samuel:30:23 @ dixit autem David non sic facietis fratres mei de his quae tradidit Dominus nobis et custodivit nos et dedit latrunculos qui eruperant adversum nos in manu nostra

vul@1Samuel:30:24 @ nec audiet vos quisquam super sermone hoc aequa enim pars erit descendentis ad proelium et remanentis ad sarcinas et similiter divident

vul@1Samuel:30:25 @ et factum est hoc ex die illa et deinceps constitutum et praefinitum et quasi lex in Israhel usque ad diem hanc

vul@1Samuel:30:26 @ venit ergo David in Siceleg et misit dona de praeda senioribus Iuda proximis suis dicens accipite benedictionem de praeda hostium Domini

vul@1Samuel:31:4 @ dixitque Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et percute me ne forte veniant incircumcisi isti et interficiant me inludentes mihi et noluit armiger eius fuerat enim nimio timore perterritus arripuit itaque Saul gladium et inruit super eum

vul@1Samuel:31:6 @ mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius et universi viri eius in die illa pariter

vul@1Samuel:31:12 @ surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum eius de muro Bethsan veneruntque Iabes et conbuserunt ea ibi

vul@2Samuel:1:1 @ factum est autem postquam mortuus est Saul ut David reverteretur a caede Amalech et maneret in Siceleg dies duos

vul@2Samuel:1:15 @ vocansque David unum de pueris ait accedens inrue in eum qui percussit illum et mortuus est

vul@2Samuel:1:18 @ et praecepit ut docerent filios Iuda arcum sicut scriptum est in libro Iustorum

vul@2Samuel:1:21 @ montes Gelboe nec ros nec pluviae veniant super vos neque sint agri primitiarum quia ibi abiectus est clypeus fortium clypeus Saul quasi non esset unctus oleo

vul@2Samuel:1:23 @ Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua in morte quoque non sunt divisi aquilis velociores leonibus fortiores

vul@2Samuel:1:25 @ quomodo ceciderunt fortes in proelio Ionathan in excelsis tuis occisus est

vul@2Samuel:2:3 @ sed et viros qui erant cum eo duxit David singulos cum domo sua et manserunt in oppidis Hebron

vul@2Samuel:2:5 @ misit ergo David nuntios ad viros Iabesgalaad dixitque ad eos benedicti vos Domino qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum

vul@2Samuel:2:7 @ confortentur manus vestrae et estote filii fortitudinis licet enim mortuus sit dominus vester Saul tamen me unxit domus Iuda regem sibi

vul@2Samuel:2:13 @ porro Ioab filius Sarviae et pueri David egressi sunt et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon et cum in unum convenissent e regione sederunt hii ex una parte piscinae et illi ex altera

vul@2Samuel:2:15 @ surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex parte Hisboseth filii Saul et duodecim de pueris David

vul@2Samuel:2:16 @ adprehensoque unusquisque capite conparis sui defixit gladium in latus contrarii et ceciderunt simul vocatumque est nomen loci illius ager Robustorum in Gabaon

vul@2Samuel:2:18 @ erant autem ibi tres filii Sarviae Ioab et Abisai et Asahel porro Asahel cursor velocissimus fuit quasi unus ex capreis quae morantur in silvis

vul@2Samuel:2:19 @ persequebatur autem Asahel Abner et non declinavit ad dexteram sive ad sinistram omittens persequi Abner

vul@2Samuel:2:21 @ dixitque ei Abner vade ad dextram sive ad sinistram et adprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia eius noluit autem Asahel omittere quin urgueret eum

vul@2Samuel:2:23 @ qui audire contempsit et noluit declinare percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine et transfodit et mortuus est in eodem loco omnesque qui transiebant per locum in quo ceciderat Asahel et mortuus erat subsistebant

vul@2Samuel:2:26 @ et exclamavit Abner ad Ioab et ait num usque ad internicionem tuus mucro desaeviet an ignoras quod periculosa sit desperatio usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos

vul@2Samuel:2:27 @ et ait Ioab vivit Dominus si locutus fuisses mane recessisset populus persequens fratrem suum

vul@2Samuel:2:29 @ Abner autem et viri eius abierunt per campestria tota nocte illa et transierunt Iordanem et lustrata omni Bethoron venerunt ad Castra

vul@2Samuel:3:8 @ quare ingressus es ad concubinam patris mei qui iratus nimis propter verba Hisboseth ait numquid caput canis ego sum adversum Iuda hodie qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie

vul@2Samuel:3:9 @ haec faciat Deus Abner et haec addat ei nisi quomodo iuravit Dominus David sic faciam cum eo

vul@2Samuel:3:12 @ misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cuius est terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum Israhel

vul@2Samuel:3:13 @ qui ait optime ego faciam tecum amicitias sed unam rem peto a te dicens non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul et sic venies et videbis me

vul@2Samuel:3:14 @ misit autem David nuntios ad Hisboseth filium Saul dicens redde uxorem meam Michol quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim

vul@2Samuel:3:15 @ misit ergo Hisboseth et tulit eam a viro suo Faltihel filio Lais

vul@2Samuel:3:21 @ et dixit Abner ad David surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israhel et ineam tecum foedus et imperes omnibus sicut desiderat anima tua cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in pace

vul@2Samuel:3:22 @ statim pueri David et Ioab venerunt caesis latronibus cum praeda magna nimis Abner autem non erat cum David in Hebron quia iam dimiserat eum et profectus fuerat in pace

vul@2Samuel:3:23 @ et Ioab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus venit Abner filius Ner ad regem et dimisit eum et abiit in pace

vul@2Samuel:3:24 @ et ingressus est Ioab ad regem et ait quid fecisti ecce venit Abner ad te quare dimisisti eum et abiit et recessit

vul@2Samuel:3:26 @ egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner et reduxit eum a cisterna Sira ignorante David

vul@2Samuel:3:27 @ cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asahel fratris eius

vul@2Samuel:3:34 @ manus tuae non sunt ligatae et pedes tui non sunt conpedibus adgravati sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis corruisti congeminansque omnis populus flevit super eum

vul@2Samuel:3:35 @ cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die iuravit David dicens haec faciat mihi Deus et haec addat si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam

vul@2Samuel:4:2 @ duo autem viri principes latronum erant filio Saul nomen uni Baana et nomen alteri Rechab filii Remmon Berothitae de filiis Beniamin siquidem et Beroth reputata est in Beniamin

vul@2Samuel:4:5 @ venientes igitur filii Remmon Berothitae Rechab et Baana ingressi sunt fervente die domum Hisboseth qui dormiebat super stratum suum meridie

vul@2Samuel:4:6 @ ingressi sunt autem domum adsumentes spicas tritici et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius et fugerunt

vul@2Samuel:4:7 @ cum autem ingressi fuissent domum ille dormiebat super lectulum suum in conclavi et percutientes interfecerunt eum sublatoque capite eius abierunt per viam deserti tota nocte

vul@2Samuel:4:10 @ quoniam eum qui adnuntiaverat mihi et dixerat mortuus est Saul qui putabat se prospera nuntiare tenui et occidi in Siceleg cui oportebat me dare mercedem pro nuntio

vul@2Samuel:5:3 @ venerunt quoque et senes de Israhel ad regem in Hebron et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino unxeruntque David in regem super Israhel

vul@2Samuel:5:5 @ in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus in Hierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israhel et Iudam

vul@2Samuel:5:6 @ et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem ad Iebuseum habitatorem terrae dictumque est ad David ab eis non ingredieris huc nisi abstuleris caecos et claudos dicentes non ingredietur David huc

vul@2Samuel:5:7 @ cepit autem David arcem Sion haec est civitas David

vul@2Samuel:5:8 @ proposuerat enim in die illa praemium qui percussisset Iebuseum et tetigisset domatum fistulas et claudos et caecos odientes animam David idcirco dicitur in proverbio caecus et claudus non intrabunt templum

vul@2Samuel:5:11 @ misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum ad parietes et aedificaverunt domum David

vul@2Samuel:5:17 @ audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israhel et ascenderunt universi ut quaererent David quod cum audisset David descendit in praesidium

vul@2Samuel:5:18 @ Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim

vul@2Samuel:5:19 @ et consuluit David Dominum dicens si ascendam ad Philisthim et si dabis eos in manu mea et dixit Dominus ad David ascende quia tradens dabo Philisthim in manu tua

vul@2Samuel:5:20 @ venit ergo David in Baalpharasim et percussit eos ibi et dixit divisit Dominus inimicos meos coram me sicut dividuntur aquae propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim

vul@2Samuel:5:22 @ et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi sunt in valle Raphaim

vul@2Samuel:5:25 @ fecit itaque David sicut ei praeceperat Dominus et percussit Philisthim de Gabee usque dum venias Gezer

vul@2Samuel:6:5 @ David autem et omnis Israhel ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis

vul@2Samuel:6:7 @ iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit eum super temeritate qui mortuus est ibi iuxta arcam Dei

vul@2Samuel:6:8 @ contristatus autem est David eo quod percussisset Dominus Ozam et vocatum est nomen loci illius Percussio Oza usque in diem hanc

vul@2Samuel:6:11 @ et habitavit arca Domini in domo Obededom Getthei tribus mensibus et benedixit Dominus Obededom et omnem domum eius

vul@2Samuel:6:16 @ cumque intrasset arca Domini civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo

vul@2Samuel:6:19 @ et partitus est multitudini universae Israhel tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam et assaturam bubulae carnis unam et similam frixam oleo et abiit omnis populus unusquisque in domum suam

vul@2Samuel:6:20 @ reversusque est et David ut benediceret domui suae et egressa Michol filia Saul in occursum David ait quam gloriosus fuit hodie rex Israhel discoperiens se ante ancillas servorum suorum et nudatus est quasi si nudetur unus de scurris

vul@2Samuel:6:22 @ et ludam et vilior fiam plus quam factus sum et ero humilis in oculis meis et cum ancillis de quibus locuta es gloriosior apparebo

vul@2Samuel:7:1 @ factum est autem cum sedisset rex in domo sua et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis

vul@2Samuel:7:2 @ dixit ad Nathan prophetam videsne quod ego habitem in domo cedrina et arca Dei posita sit in medio pellium

vul@2Samuel:7:7 @ per cuncta loca quae transivi cum omnibus filiis Israhel numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israhel cui praecepi ut pasceret populum meum Israhel dicens quare non aedificastis mihi domum cedrinam

vul@2Samuel:7:10 @ et ponam locum populo meo Israhel et plantabo eum et habitabit sub eo et non turbabitur amplius nec addent filii iniquitatis ut adfligant eum sicut prius

vul@2Samuel:7:14 @ ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium qui si inique aliquid gesserit arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum

vul@2Samuel:7:15 @ misericordiam autem meam non auferam ab eo sicut abstuli a Saul quem amovi a facie tua

vul@2Samuel:7:17 @ secundum omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David

vul@2Samuel:7:19 @ sed et hoc parum visum est in conspectu tuo Domine Deus nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum ista est enim lex Adam Domine Deus

vul@2Samuel:7:22 @ idcirco magnificatus es Domine Deus quia non est similis tui neque est deus extra te in omnibus quae audivimus auribus nostris

vul@2Samuel:7:23 @ quae est autem ut populus tuus Israhel gens in terra propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Aegypto gentem et deum eius

vul@2Samuel:7:25 @ nunc ergo Domine Deus verbum quod locutus es super servum tuum et super domum eius suscita in sempiternum et fac sicut locutus es

vul@2Samuel:7:29 @ incipe igitur et benedic domui servi tui ut sit in sempiternum coram te quia tu Domine Deus locutus es et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum

vul@2Samuel:8:1 @ factum est autem post haec percussit David Philisthim et humiliavit eos et tulit David frenum tributi de manu Philisthim

vul@2Samuel:8:2 @ et percussit Moab et mensus est eos funiculo coaequans terrae mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum et unum ad vivificandum factusque est Moab David serviens sub tributo

vul@2Samuel:8:3 @ et percussit David Adadezer filium Roob regem Soba quando profectus est ut dominaretur super flumen Eufraten

vul@2Samuel:8:5 @ venit quoque Syria Damasci ut praesidium ferret Adadezer regi Soba et percussit David de Syria viginti duo milia virorum

vul@2Samuel:8:6 @ et posuit David praesidium in Syria Damasci factaque est Syria David serviens sub tributo servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est

vul@2Samuel:8:9 @ audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer

vul@2Samuel:8:10 @ et misit Thou Ioram filium suum ad regem David ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu eius erant vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea

vul@2Samuel:8:11 @ quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat

vul@2Samuel:8:13 @ fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum caesis duodecim milibus

vul@2Samuel:8:14 @ et posuit in Idumea custodes statuitque praesidium et facta est universa Idumea serviens David et servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est

vul@2Samuel:9:2 @ erat autem de domo Saul servus nomine Siba quem cum vocasset rex ad se dixit ei tune es Siba et ille respondit ego sum servus tuus

vul@2Samuel:9:3 @ et ait rex num superest aliquis de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam Dei dixitque Siba regi superest filius Ionathan debilis pedibus

vul@2Samuel:9:4 @ ubi inquit est et Siba ad regem ecce ait in domo est Machir filii Amihel in Lodabar

vul@2Samuel:9:5 @ misit ergo rex David et tulit eum de domo Machir filii Amihel de Lodabar

vul@2Samuel:9:8 @ qui adorans eum dixit quis ego sum servus tuus quoniam respexisti super canem mortuum similem mei

vul@2Samuel:9:9 @ vocavit itaque rex Sibam puerum Saul et dixit ei omnia quaecumque fuerunt Saul et universam domum eius dedi filio domini tui

vul@2Samuel:9:10 @ operare igitur ei terram tu et filii tui et servi tui et inferes filio domini tui cibos ut alatur Mifiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam erant autem Sibae quindecim filii et viginti servi

vul@2Samuel:9:11 @ dixitque Siba ad regem sicut iussisti domine mi rex servo tuo sic faciet servus tuus et Mifiboseth comedet super mensam tuam quasi unus de filiis regis

vul@2Samuel:9:12 @ habebat autem Mifiboseth filium parvulum nomine Micha omnis vero cognatio domus Siba serviebat Mifiboseth

vul@2Samuel:10:2 @ dixitque David faciam misericordiam cum Anon filio Naas sicut fecit pater eius mecum misericordiam misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon

vul@2Samuel:10:3 @ dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon dominum suum putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te consolatores et non ideo ut investigaret et exploraret civitatem et everteret eam misit David servos suos ad te

vul@2Samuel:10:4 @ tulit itaque Anon servos David rasitque dimidiam partem barbae eorum et praecidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos

vul@2Samuel:10:5 @ quod cum nuntiatum esset David misit in occursum eorum erant enim viri confusi turpiter valde et mandavit eis David manete Hiericho donec crescat barba vestra et tunc revertimini

vul@2Samuel:10:7 @ quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum bellatorum

vul@2Samuel:10:8 @ egressi sunt ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante ipsum introitum portae Syrus autem Soba et Roob et Histob et Maacha seorsum erant in campo

vul@2Samuel:10:11 @ et ait Ioab si praevaluerint adversum me Syri eris mihi in adiutorium si autem filii Ammon praevaluerint adversum te auxiliabor tibi

vul@2Samuel:10:14 @ filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri fugerunt et ipsi a facie Abisai et ingressi sunt civitatem reversusque est Ioab a filiis Ammon et venit Hierusalem

vul@2Samuel:10:16 @ misitque Adadezer et eduxit Syros qui erant trans Fluvium et adduxit exercitum eorum Sobach autem magister militiae Adadezer erat princeps eorum

vul@2Samuel:10:17 @ quod cum nuntiatum esset David contraxit omnem Israhelem et transivit Iordanem venitque in Helema et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum

vul@2Samuel:10:18 @ fugeruntque Syri a facie Israhel et occidit David de Syris septingentos currus et quadraginta milia equitum et Sobach principem militiae percussit qui statim mortuus est

vul@2Samuel:10:19 @ videntes autem universi reges qui erant in praesidio Adadezer victos se ab Israhel fecerunt pacem cum Israhel et servierunt eis timueruntque Syri auxilium praebere filiis Ammon

vul@2Samuel:11:1 @ factum est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges ad bella procedere misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israhel et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba David autem remansit in Hierusalem

vul@2Samuel:11:3 @ misit ergo rex et requisivit quae esset mulier nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Heliam uxor Uriae Hetthei

vul@2Samuel:11:4 @ missis itaque David nuntiis tulit eam quae cum ingressa esset ad illum dormivit cum ea statimque sanctificata est ab inmunditia sua

vul@2Samuel:11:6 @ misit autem David ad Ioab dicens mitte ad me Uriam Hettheum misitque Ioab Uriam ad David

vul@2Samuel:11:7 @ et venit Urias ad David quaesivitque David quam recte ageret Ioab et populus et quomodo administraretur bellum

vul@2Samuel:11:12 @ ait ergo David ad Uriam mane hic etiam hodie et cras dimittam te mansit Urias in Hierusalem die illa et altera

vul@2Samuel:11:14 @ factum est ergo mane et scripsit David epistulam ad Ioab misitque per manum Uriae

vul@2Samuel:11:15 @ scribens in epistula ponite Uriam ex adverso belli ubi fortissimum proelium est et derelinquite eum ut percussus intereat

vul@2Samuel:11:16 @ igitur cum Ioab obsideret urbem posuit Uriam in loco quo sciebat viros esse fortissimos

vul@2Samuel:11:17 @ egressique viri de civitate bellabant adversum Ioab et ceciderunt de populo servorum David et mortuus est etiam Urias Hettheus

vul@2Samuel:11:18 @ misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia verba proelii

vul@2Samuel:11:20 @ si eum videris indignari et dixerit quare accessistis ad murum ut proeliaremini an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur

vul@2Samuel:11:21 @ quis percussit Abimelech filium Hieroboseth nonne mulier misit super eum fragmen molae de muro et interfecit eum in Thebes quare iuxta murum accessistis dices etiam servus tuus Urias Hettheus occubuit

vul@2Samuel:11:23 @ et dixit nuntius ad David praevaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis

vul@2Samuel:11:27 @ transactoque luctu misit David et introduxit eam domum suam et facta est ei uxor peperitque ei filium et displicuit verbum hoc quod fecerat David coram Domino

vul@2Samuel:12:1 @ misit ergo Dominus Nathan ad David qui cum venisset ad eum dixit ei duo viri erant in civitate una unus dives et alter pauper

vul@2Samuel:12:3 @ pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat et quae creverat apud eum cum filiis eius simul de pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius dormiens eratque illi sicut filia

vul@2Samuel:12:8 @ et dedi tibi domum domini tui et uxores domini tui in sinu tuo dedique tibi domum Israhel et Iuda et si parva sunt ista adiciam tibi multo maiora

vul@2Samuel:12:9 @ quare ergo contempsisti verbum Domini ut faceres malum in conspectu meo Uriam Hettheum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem et interfecisti eum gladio filiorum Ammon

vul@2Samuel:12:15 @ et reversus est Nathan domum suam percussitque Dominus parvulum quem pepererat uxor Uriae David et desperatus est

vul@2Samuel:12:18 @ accidit autem die septima ut moreretur infans timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus dixerunt enim ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non audiebat vocem nostram quanto magis si dixerimus mortuus est puer se adfliget

vul@2Samuel:12:19 @ cum ergo vidisset David servos suos musitantes intellexit quod mortuus esset infantulus dixitque ad servos suos num mortuus est puer qui responderunt ei mortuus est

vul@2Samuel:12:22 @ qui ait propter infantem dum adhuc viveret ieiunavi et flevi dicebam enim quis scit si forte donet eum mihi Dominus et vivet infans

vul@2Samuel:12:25 @ misitque in manu Nathan prophetae et vocavit nomen eius Amabilis Domino eo quod diligeret eum Dominus

vul@2Samuel:12:27 @ misitque Ioab nuntios ad David dicens dimicavi adversum Rabbath et capienda est urbs Aquarum

vul@2Samuel:12:28 @ nunc igitur congrega reliquam partem populi et obside civitatem et cape eam ne cum a me vastata fuerit urbs nomini meo adscribatur victoria

vul@2Samuel:12:30 @ et tulit diadema regis eorum de capite eius pondo auri talentum habens gemmas pretiosissimas et inpositum est super caput David sed et praedam civitatis asportavit multam valde

vul@2Samuel:12:31 @ populum quoque eius adducens serravit et circumegit super eos ferrata carpenta divisitque cultris et transduxit in typo laterum sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon et reversus est David et omnis exercitus Hierusalem

vul@2Samuel:13:1 @ factum est autem post haec ut Absalom filii David sororem speciosissimam vocabulo Thamar adamaret Amnon filius David

vul@2Samuel:13:4 @ qui dixit ad eum quare sic adtenuaris macie fili regis per singulos dies cur non indicas mihi dixitque ei Amnon Thamar sororem Absalom fratris mei amo

vul@2Samuel:13:5 @ cui respondit Ionadab cuba super lectulum tuum et languorem simula cumque venerit pater tuus ut visitet te dic ei veniat oro Thamar soror mea ut det mihi cibum et faciat pulmentum ut comedam de manu eius

vul@2Samuel:13:6 @ accubuit itaque Amnon et quasi aegrotare coepit cumque venisset rex ad visitandum eum ait Amnon ad regem veniat obsecro Thamar soror mea ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas et cibum capiam de manu eius

vul@2Samuel:13:7 @ misit ergo David ad Thamar domum dicens veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum

vul@2Samuel:13:13 @ et ego enim ferre non potero obprobrium meum et tu eris quasi unus de insipientibus in Israhel quin potius loquere ad regem et non negabit me tibi

vul@2Samuel:13:14 @ noluit autem adquiescere precibus eius sed praevalens viribus oppressit eam et cubavit cum illa

vul@2Samuel:13:18 @ quae induta erat talari tunica huiuscemodi enim filiae regis virgines vestibus utebantur eiecit itaque eam minister illius foras clausitque fores post eam

vul@2Samuel:13:19 @ quae aspergens cinerem capiti suo scissa talari tunica inpositisque manibus super caput suum ibat ingrediens et clamans

vul@2Samuel:13:20 @ dixit autem ei Absalom frater suus num Amnon frater tuus concubuit tecum sed nunc soror tace frater tuus est neque adfligas cor tuum pro re hac mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui

vul@2Samuel:13:26 @ et ait Absalom si non vis venire veniat obsecro nobiscum saltem Amnon frater meus dixitque ad eum rex non est necesse ut vadat tecum

vul@2Samuel:13:27 @ coegit itaque eum Absalom et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis

vul@2Samuel:13:29 @ fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut praeceperat eis Absalom surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas et fugerunt

vul@2Samuel:13:30 @ cumque adhuc pergerent in itinere fama praevenit ad David dicens percussit Absalom omnes filios regis et non remansit ex eis saltem unus

vul@2Samuel:13:31 @ surrexit itaque rex et scidit vestimenta sua et cecidit super terram et omnes servi ipsius qui adsistebant ei sciderunt vestimenta sua

vul@2Samuel:13:32 @ respondens autem Ionadab filius Samaa fratris David dixit ne aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint Amnon solus mortuus est quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem eius

vul@2Samuel:13:33 @ nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens omnes filii regis occisi sunt quoniam Amnon solus mortuus est

vul@2Samuel:13:35 @ dixit autem Ionadab ad regem ecce filii regis adsunt iuxta verbum servi tui sic factum est

vul@2Samuel:14:2 @ misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad eam lugere te simula et induere veste lugubri et ne unguaris oleo ut sis quasi mulier plurimo iam tempore lugens mortuum

vul@2Samuel:14:6 @ et ancillae tuae erant duo filii qui rixati sunt adversum se in agro nullusque erat qui eos prohibere posset et percussit alter alterum et interfecit eum

vul@2Samuel:14:7 @ et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam dicit trade eum qui percussit fratrem suum ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit et deleamus heredem et quaerunt extinguere scintillam meam quae relicta est ut non supersit viro meo nomen et reliquiae super terram

vul@2Samuel:14:9 @ dixitque mulier thecuites ad regem in me domine mi rex iniquitas et in domum patris mei rex autem et thronus eius sit innocens

vul@2Samuel:14:14 @ omnes morimur et quasi aquae delabimur in terram quae non revertuntur nec vult perire Deus animam sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abiectus est

vul@2Samuel:14:15 @ nunc igitur veni ut loquar ad regem dominum meum verbum hoc praesente populo et dixit ancilla tua loquar ad regem si quo modo faciat rex verbum ancillae suae

vul@2Samuel:14:16 @ et audivit rex ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui volebant delere me et filium meum simul de hereditate Dei

vul@2Samuel:14:17 @ dicat ergo ancilla tua ut fiat verbum domini mei regis quasi sacrificium sicut enim angelus Dei sic est dominus meus rex ut nec benedictione nec maledictione moveatur unde et Dominus Deus tuus est tecum

vul@2Samuel:14:19 @ et ait rex numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis respondit mulier et ait per salutem animae tuae domine mi rex nec ad dextram nec ad sinistram est ex omnibus his quae locutus est dominus meus rex servus enim tuus Ioab ipse praecepit mihi et ipse posuit in os ancillae tuae omnia verba haec

vul@2Samuel:14:20 @ ut verterem figuram sermonis huius servus tuus Ioab praecepit istud tu autem domine mi sapiens es sicut habet sapientiam angelus Dei ut intellegas omnia super terram

vul@2Samuel:14:25 @ porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israhel et decorus nimis a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula

vul@2Samuel:14:26 @ et quando tondebatur capillum semel autem in anno tondebatur quia gravabat eum caesaries ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere publico

vul@2Samuel:14:28 @ mansitque Absalom Hierusalem duobus annis et faciem regis non vidit

vul@2Samuel:14:29 @ misit itaque ad Ioab ut mitteret eum ad regem qui noluit venire ad eum cumque secundo misisset et ille noluisset venire

vul@2Samuel:14:32 @ et respondit Absalom ad Ioab misi ad te obsecrans ut venires ad me et mitterem te ad regem ut diceres ei quare veni de Gessur melius mihi erat ibi esse obsecro ergo ut videam faciem regis quod si memor est iniquitatis meae interficiat me

vul@2Samuel:15:1 @ igitur post haec fecit sibi Absalom currum et equites et quinquaginta viros qui praecederent eum

vul@2Samuel:15:8 @ vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriae dicens si reduxerit me Dominus in Hierusalem sacrificabo Domino

vul@2Samuel:15:10 @ misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israhel dicens statim ut audieritis clangorem bucinae dicite regnavit Absalom in Hebron

vul@2Samuel:15:11 @ porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Hierusalem vocati euntes simplici corde et causam penitus ignorantes

vul@2Samuel:15:12 @ accersivit quoque Absalom Ahitofel Gilonitem consiliarium David de civitate sua Gilo cum immolaret victimas et facta est coniuratio valida populusque concurrens augebatur cum Absalom

vul@2Samuel:15:18 @ et universi servi eius ambulabant iuxta eum et legiones Cherethi et Felethi et omnes Getthei sescenti viri qui secuti eum fuerant de Geth praecedebant regem

vul@2Samuel:15:21 @ et respondit Ethai regi dicens vivit Dominus et vivit dominus meus rex quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex sive in morte sive in vita ibi erit servus tuus

vul@2Samuel:15:22 @ et ait David Ethai veni et transi et transivit Ethai Gettheus et omnes viri qui cum eo erant et reliqua multitudo

vul@2Samuel:15:23 @ omnesque flebant voce magna et universus populus transiebat rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron et cunctus populus incedebat contra viam quae respicit ad desertum

vul@2Samuel:15:24 @ venit autem et Sadoc et universi Levitae cum eo portantes arcam foederis Dei et deposuerunt arcam Dei et ascendit Abiathar donec expletus est omnis populus qui egressus fuerat de civitate

vul@2Samuel:15:25 @ et dixit rex ad Sadoc reporta arcam Dei in urbem si invenero gratiam in oculis Domini reducet me et ostendet mihi eam et tabernaculum suum

vul@2Samuel:15:26 @ si autem dixerit non places praesto sum faciat quod bonum est coram se

vul@2Samuel:15:27 @ et dixit rex ad Sadoc sacerdotem o videns revertere in civitatem in pace et Achimaas filius tuus et Ionathan filius Abiathar duo filii vestri sint vobiscum

vul@2Samuel:15:31 @ nuntiatum est autem David quod et Ahitofel esset in coniuratione cum Absalom dixitque David infatua quaeso consilium Ahitofel Domine

vul@2Samuel:15:33 @ et dixit ei David si veneris mecum eris mihi oneri

vul@2Samuel:15:34 @ si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom servus tuus sum rex sicut fui servus patris tui sic ero servus tuus dissipabis consilium Ahitofel

vul@2Samuel:16:1 @ cumque David transisset paululum montis verticem apparuit Siba puer Mifiboseth in occursum eius cum duobus asinis qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvae passae et centum massis palatarum et utribus vini

vul@2Samuel:16:2 @ et dixit rex Sibae quid sibi volunt haec responditque Siba asini domestici regis ut sedeant et panes et palatae ad vescendum pueris tuis vinum autem ut bibat si quis defecerit in deserto

vul@2Samuel:16:3 @ et ait rex ubi est filius domini tui responditque Siba regi remansit in Hierusalem dicens hodie restituet mihi domus Israhel regnum patris mei

vul@2Samuel:16:4 @ et ait rex Sibae tua sint omnia quae fuerunt Mifiboseth dixitque Siba adoro inveniam gratiam coram te domine mi rex

vul@2Samuel:16:6 @ mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David omnis autem populus et universi bellatores a dextro et sinistro latere regis incedebant

vul@2Samuel:16:8 @ reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul quoniam invasisti regnum pro eo et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui et ecce premunt te mala tua quoniam vir sanguinum es

vul@2Samuel:16:10 @ et ait rex quid mihi et vobis filii Sarviae dimittite eum maledicat Dominus enim praecepit ei ut malediceret David et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit

vul@2Samuel:16:11 @ et ait rex Abisai et universis servis suis ecce filius meus qui egressus est de utero meo quaerit animam meam quanto magis nunc filius Iemini dimittite eum ut maledicat iuxta praeceptum Domini

vul@2Samuel:16:12 @ si forte respiciat Dominus adflictionem meam et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna

vul@2Samuel:16:15 @ Absalom autem et omnis populus Israhel ingressi sunt Hierusalem sed et Ahitofel cum eo

vul@2Samuel:16:19 @ sed ut et hoc inferam cui ego serviturus sum nonne filio regis sicut parui patri tuo sic parebo et tibi

vul@2Samuel:16:20 @ dixit autem Absalom ad Ahitofel inite consilium quid agere debeamus

vul@2Samuel:16:21 @ et ait Ahitofel ad Absalom ingredere ad concubinas patris tui quas dimisit ad custodiendam domum ut cum audierit omnis Israhel quod foedaveris patrem tuum roborentur manus eorum tecum

vul@2Samuel:16:23 @ consilium autem Ahitofel quod dabat in diebus illis quasi si quis consuleret Deum sic erat omne consilium Ahitofel et cum esset cum David et cum esset cum Absalom

vul@2Samuel:17:6 @ cumque venisset Husai ad Absalom ait Absalom ad eum huiuscemodi sermonem locutus est Ahitofel facere debemus an non quod das consilium

vul@2Samuel:17:7 @ et dixit Husai ad Absalom non bonum consilium quod dedit Ahitofel hac vice

vul@2Samuel:17:8 @ et rursum intulit Husai tu nosti patrem tuum et viros qui cum eo sunt esse fortissimos et amaro animo veluti si ursa raptis catulis in saltu saeviat sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur cum populo

vul@2Samuel:17:9 @ forsitan nunc latitat in foveis aut in uno quo voluerit loco et cum ceciderit unus quilibet in principio audiet quicumque audierit et dicet facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom

vul@2Samuel:17:10 @ et fortissimus quoque cuius cor est quasi leonis pavore solvetur scit enim omnis populus Israhel fortem esse patrem tuum et robustos omnes qui cum eo sunt

vul@2Samuel:17:11 @ sed hoc mihi videtur rectum esse consilium congregetur ad te universus Israhel a Dan usque Bersabee quasi harena maris innumerabilis et tu eris in medio eorum

vul@2Samuel:17:12 @ et inruemus super eum in quocumque loco fuerit inventus et operiemus eum sicut cadere solet ros super terram et non relinquemus de viris qui cum eo sunt ne unum quidem

vul@2Samuel:17:13 @ quod si urbem aliquam fuerit ingressus circumdabit omnis Israhel civitati illi funes et trahemus eam in torrentem ut non repperiatur nec calculus quidem ex ea

vul@2Samuel:17:14 @ dixitque Absalom et omnis vir Israhel melius consilium Husai Arachitae consilio Ahitofel Domini autem nutu dissipatum est consilium Ahitofel utile ut induceret Dominus super Absalom malum

vul@2Samuel:17:15 @ et ait Husai Sadoc et Abiathar sacerdotibus hoc et hoc modo consilium dedit Ahitofel Absalom et senibus Israhel et ego tale et tale dedi consilium

vul@2Samuel:17:18 @ vidit autem eos quidam puer et indicavit Absalom illi vero concito gradu ingressi sunt domum cuiusdam viri in Baurim qui habebat puteum in vestibulo suo et descenderunt in eum

vul@2Samuel:17:19 @ tulit autem mulier et expandit velamen super os putei quasi siccans ptisanas et sic res latuit

vul@2Samuel:17:20 @ cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum dixerunt ubi est Achimaas et Ionathan et respondit eis mulier transierunt gustata paululum aqua at hii qui quaerebant cum non repperissent reversi sunt Hierusalem

vul@2Samuel:17:21 @ cumque abissent ascenderunt illi de puteo et pergentes nuntiaverunt regi David atque dixerunt surgite transite cito fluvium quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Ahitofel

vul@2Samuel:17:22 @ surrexit ergo David et omnis populus qui erat cum eo et transierunt Iordanem donec dilucesceret et ne unus quidem residuus fuit qui non transisset fluvium

vul@2Samuel:17:23 @ porro Ahitofel videns quod non fuisset factum consilium suum stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam et in civitatem suam et disposita domo sua suspendio interiit et sepultus est in sepulchro patris sui

vul@2Samuel:17:24 @ David autem venit in Castra et Absalom transivit Iordanem ipse et omnis vir Israhel cum eo

vul@2Samuel:17:29 @ et mel et butyrum oves et pingues vitulos dederuntque David et populo qui cum eo erat ad vescendum suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto

vul@2Samuel:18:1 @ igitur considerato David populo suo constituit super eum tribunos et centuriones

vul@2Samuel:18:3 @ et respondit populus non exibis sive enim fugerimus non magnopere ad eos de nobis pertinebit sive media pars ceciderit e nobis non satis curabunt quia tu unus pro decem milibus conputaris melius est igitur ut sis nobis in urbe praesidio

vul@2Samuel:18:9 @ accidit autem ut occurreret Absalom servis David sedens mulo cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam adhesit caput eius quercui et illo suspenso inter caelum et terram mulus cui sederat pertransivit

vul@2Samuel:18:11 @ et ait Ioab viro qui nuntiaverat ei si vidisti quare non confodisti eum cum terra et ego dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum

vul@2Samuel:18:12 @ qui dixit ad Ioab si adpenderes in manibus meis mille argenteos nequaquam mitterem manum meam in filium regis audientibus enim nobis praecepit rex tibi et Abisai et Ethai dicens custodite mihi puerum Absalom

vul@2Samuel:18:13 @ sed et si fecissem contra animam meam audacter nequaquam hoc regem latere potuisset et tu stares ex adverso

vul@2Samuel:18:14 @ et ait Ioab non sicut tu vis sed adgrediar eum coram te tulit ergo tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom cumque adhuc palpitaret herens in quercu

vul@2Samuel:18:18 @ porro Absalom erexerat sibi cum adhuc viveret titulum qui est in valle Regis dixerat enim non habeo filium et hoc erit monumentum nominis mei vocavitque titulum nomine suo et appellatur manus Absalom usque ad hanc diem

vul@2Samuel:18:21 @ et ait Ioab Chusi vade et nuntia regi quae vidisti adoravit Chusi Ioab et cucurrit

vul@2Samuel:18:22 @ rursum autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Ioab quid inpedit si etiam ego curram post Chusi dixitque Ioab quid vis currere fili mi non eris boni nuntii baiulus

vul@2Samuel:18:23 @ qui respondit quid enim si cucurrero et ait ei curre currens ergo Achimaas per viam conpendii transivit Chusi

vul@2Samuel:18:25 @ et exclamans indicavit regi dixitque rex si solus est bonus est nuntius in ore eius properante autem illo et accedente propius

vul@2Samuel:18:27 @ speculator autem contemplor ait cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc et ait rex vir bonus est et nuntium portans bonum venit

vul@2Samuel:18:28 @ clamans autem Achimaas dixit ad regem salve et adorans regem coram eo pronus in terram ait benedictus Dominus Deus tuus qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem

vul@2Samuel:18:30 @ ad quem rex transi ait et sta hic cumque ille transisset et staret

vul@2Samuel:18:31 @ apparuit Chusi et veniens ait bonum adporto nuntium domine mi rex iudicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te

vul@2Samuel:18:32 @ dixit autem rex ad Chusi estne pax puero Absalom cui respondens Chusi fiant inquit sicut puer inimici domini mei regis et universi qui consurgunt adversum eum in malum

vul@2Samuel:18:33 @ contristatus itaque rex ascendit cenaculum portae et flevit et sic loquebatur vadens fili mi Absalom fili mi Absalom quis mihi tribuat ut ego moriar pro te Absalom fili mi fili mi

vul@2Samuel:19:6 @ diligis odientes te et odio habes diligentes te et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis et vere cognovi modo quia si Absalom viveret et nos omnes occubuissemus tunc placeret tibi

vul@2Samuel:19:7 @ nunc igitur surge et procede et adloquens satisfac servis tuis iuro enim tibi per Dominum quod si non exieris ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac et peius erit hoc tibi quam omnia mala quae venerunt super te ab adulescentia tua usque in praesens

vul@2Samuel:19:10 @ Absalom autem quem unximus super nos mortuus est in bello usquequo siletis et non reducitis regem

vul@2Samuel:19:11 @ rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes dicens loquimini ad maiores natu Iuda dicentes cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam sermo autem omnis Israhel pervenerat ad regem in domo eius

vul@2Samuel:19:12 @ fratres mei vos os meum et caro mea vos quare novissimi reducitis regem

vul@2Samuel:19:13 @ et Amasae dicite nonne os meum es et caro mea haec faciat mihi Deus et haec addat si non magister militiae fueris coram me omni tempore pro Ioab

vul@2Samuel:19:14 @ et inclinavit cor omnium virorum Iuda quasi viri unius miseruntque ad regem dicentes revertere tu et omnes servi tui

vul@2Samuel:19:17 @ cum mille viris de Beniamin et Siba puer de domo Saul et quindecim filii eius ac viginti servi erant cum eo et inrumpentes Iordanem ante regem

vul@2Samuel:19:18 @ transierunt vada ut transducerent domum regis et facerent iuxta iussionem eius Semei autem filius Gera prostratus coram rege cum iam transisset Iordanem

vul@2Samuel:19:24 @ Mifiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis inlotis pedibus et intonsa barba vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex usque ad diem reversionis eius in pace

vul@2Samuel:19:26 @ qui respondens ait domine mi rex servus meus contempsit me dixi ei ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum et ascendens abirem cum rege claudus enim sum servus tuus

vul@2Samuel:19:27 @ insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem tu autem domine mi rex sicut angelus Dei fac quod placitum est tibi

vul@2Samuel:19:28 @ neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensae tuae quid igitur habeo iustae querellae aut quid possum ultra vociferari ad regem

vul@2Samuel:19:29 @ ait ergo ei rex quid ultra loqueris fixum est quod locutus sum tu et Siba dividite possessiones

vul@2Samuel:19:36 @ paululum procedam famulus tuus ab Iordane tecum nec indigeo hac vicissitudine

vul@2Samuel:19:39 @ cumque transisset universus populus et rex Iordanem osculatus est rex Berzellai et benedixit ei et ille reversus est in locum suum

vul@2Samuel:19:40 @ transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo omnis autem populus Iuda transduxerat regem et media tantum pars adfuerat de populo Israhel

vul@2Samuel:20:7 @ egressi sunt ergo cum eo viri Ioab Cherethi quoque et Felethi et omnes robusti exierunt de Hierusalem ad persequendum Seba filium Bochri

vul@2Samuel:20:9 @ dixit itaque Ioab ad Amasa salve mi frater et tenuit manu dextra mentum Amasae quasi osculans eum

vul@2Samuel:20:10 @ porro Amasa non observavit gladium quem habebat Ioab qui percussit eum in latere et effudit intestina eius in terram nec secundum vulnus adposuit Ioab autem et Abisai frater eius persecuti sunt Seba filium Bochri

vul@2Samuel:20:12 @ Amasa autem conspersus sanguine iacebat in media via vidit hoc quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum et amovit Amasam de via in agrum operuitque eum vestimento ne subsisterent transeuntes propter eum

vul@2Samuel:20:13 @ amoto igitur illo de via transiebat omnis vir sequens Ioab ad persequendum Seba filium Bochri

vul@2Samuel:20:14 @ porro ille transierat per omnes tribus Israhel in Abelam et in Bethmacha omnesque electi congregati fuerant ad eum

vul@2Samuel:20:17 @ qui cum accessisset ad eam ait illi tu es Ioab et ille respondit ego ad quem sic locuta est audi sermones ancillae tuae qui respondit audio

vul@2Samuel:20:18 @ rursumque illa sermo inquit dicebatur in veteri proverbio qui interrogant interrogent in Abela et sic perficiebant

vul@2Samuel:20:20 @ respondensque Ioab ait absit absit hoc a me non praecipito neque demolior

vul@2Samuel:20:21 @ non se sic habet res sed homo de monte Ephraim Seba filius Bochri cognomine levavit manum contra regem David tradite illum solum et recedemus a civitate et ait mulier ad Ioab ecce caput eius mittetur ad te per murum

vul@2Samuel:20:25 @ Sia autem scriba Sadoc vero et Abiathar sacerdotes

vul@2Samuel:21:2 @ vocatis ergo Gabaonitis rex dixit ad eos porro Gabaonitae non sunt de filiis Israhel sed reliquiae Amorreorum filii quippe Israhel iuraverant eis et voluit Saul percutere eos zelo quasi pro filiis Israhel et Iuda

vul@2Samuel:21:5 @ qui dixerunt regi virum qui adtrivit nos et oppressit inique ita delere debemus ut ne unus quidem residuus sit de stirpe eius in cunctis finibus Israhel

vul@2Samuel:21:7 @ pepercitque rex Mifiboseth filio Ionathan filii Saul propter iusiurandum Domini quod fuerat inter David et inter Ionathan filium Saul

vul@2Samuel:21:9 @ et dedit eos in manu Gabaonitarum qui crucifixerunt illos in monte coram Domino et ceciderunt hii septem simul occisi in diebus messis primis incipiente messione hordei

vul@2Samuel:21:10 @ tollens autem Respha filia Ahia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis donec stillaret aqua super eos de caelo et non dimisit aves lacerare eos per diem neque bestias per noctem

vul@2Samuel:21:14 @ sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius in terra Beniamin in latere in sepulchro Cis patris eius feceruntque omnia quae praeceperat rex et repropitiatus est Deus terrae post haec

vul@2Samuel:21:17 @ praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae et percussum Philistheum interfecit tunc iuraverunt viri David dicentes non egredieris nobiscum in bellum ne extinguas lucernam Israhel

vul@2Samuel:21:18 @ secundum quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos tunc percussit Sobbochai de Usathi Seph de stirpe Arafa

vul@2Samuel:21:19 @ tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius bethleemites Goliath Gettheum cuius hastile hastae erat quasi liciatorium texentium

vul@2Samuel:21:21 @ blasphemavit Israhel percussit autem eum Ionathan filius Sammaa fratris David

vul@2Samuel:22:9 @ ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo

vul@2Samuel:22:13 @ prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis

vul@2Samuel:22:15 @ misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos

vul@2Samuel:22:16 @ et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius

vul@2Samuel:22:17 @ misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis

vul@2Samuel:22:18 @ liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant

vul@2Samuel:22:30 @ in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum

vul@2Samuel:22:35 @ docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea

vul@2Samuel:22:40 @ accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me

vul@2Samuel:22:43 @ delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam

vul@2Samuel:22:45 @ filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi

vul@2Samuel:22:49 @ qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me

vul@2Samuel:23:1 @ haec autem sunt verba novissima quae dixit David filius Isai dixit vir cui constitutum est de christo Dei Iacob egregius psalta Israhel

vul@2Samuel:23:4 @ sicut lux aurorae oriente sole mane absque nubibus rutilat et sicut pluviis germinat herba de terra

vul@2Samuel:23:6 @ praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi quae non tolluntur manibus

vul@2Samuel:23:7 @ et si quis tangere voluerit eas armabitur ferro et ligno lanceato igneque succensae conburentur usque ad nihilum

vul@2Samuel:23:8 @ haec nomina fortium David Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus qui octingentos interfecit impetu uno

vul@2Samuel:23:10 @ cumque ascendissent viri Israhel ipse stetit et percussit Philistheos donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus qui fugerat reversus est ad caesorum spolia detrahenda

vul@2Samuel:23:12 @ stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philistheos et fecit Dominus salutem magnam

vul@2Samuel:23:13 @ necnon ante descenderant tres qui erant principes inter triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum

vul@2Samuel:23:14 @ et David erat in praesidio porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethleem

vul@2Samuel:23:15 @ desideravit igitur David et ait si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethleem iuxta portam

vul@2Samuel:23:17 @ dicens propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam noluit ergo bibere haec fecerunt tres robustissimi

vul@2Samuel:23:20 @ et Banaias filius Ioiada viri fortissimi magnorum operum de Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis

vul@2Samuel:23:21 @ ipse quoque interfecit virum aegyptium virum dignum spectaculo habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad eum in virga vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua

vul@2Samuel:23:23 @ et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter triginta nobiliores verumtamen usque ad tres non pervenerat fecitque eum David sibi auricularium a secreto

vul@2Samuel:24:3 @ dixitque Ioab regi adaugeat Dominus Deus tuus ad populum quantus nunc est iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi

vul@2Samuel:24:5 @ cumque pertransissent Iordanem venerunt in Aroer ad dextram urbis quae est in valle Gad

vul@2Samuel:24:6 @ et per Iazer transierunt in Galaad et in terram inferiorem Hodsi et venerunt in Dan silvestria circumeuntesque iuxta Sidonem

vul@2Samuel:24:7 @ transierunt propter moenia Tyri et omnem terram Hevei et Chananei veneruntque ad meridiem Iuda in Bersabee

vul@2Samuel:24:10 @ percussit autem cor David eum postquam numeratus est populus et dixit David ad Dominum peccavi valde in hoc facto sed precor Domine ut transferas iniquitatem servi tui quia stulte egi nimis

vul@2Samuel:24:13 @ cumque venisset Gad ad David nuntiavit ei dicens aut septem annis veniet tibi fames in terra tua aut tribus mensibus fugies adversarios tuos et illi persequentur aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem

vul@2Samuel:24:15 @ inmisitque Dominus pestilentiam in Israhel de mane usque ad tempus constitutum et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia virorum

vul@2Samuel:24:20 @ conspiciensque Areuna animadvertit regem et servos eius transire ad se

vul@2Samuel:24:22 @ et ait Areuna ad David accipiat et offerat dominus meus rex sicut ei placet habes boves in holocaustum et plaustrum et iuga boum in usum lignorum

vul@2Samuel:24:24 @ cui respondens rex ait nequaquam ut vis sed emam pretio a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta

vul@1Kings:1:2 @ dixerunt ergo ei servi sui quaeramus domino nostro regi adulescentulam virginem et stet coram rege et foveat eum dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem

vul@1Kings:1:3 @ quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israhel et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem

vul@1Kings:1:5 @ Adonias autem filius Aggith elevabatur dicens ego regnabo fecitque sibi currum et equites et quinquaginta viros qui ante eum currerent

vul@1Kings:1:9 @ immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis et universis pinguibus iuxta lapidem Zoheleth qui erat vicinus fonti Rogel vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Iuda servos regis

vul@1Kings:1:12 @ nunc ergo veni accipe a me consilium et salva animam tuam filiique tui Salomonis

vul@1Kings:1:30 @ quia sicut iuravi tibi per Dominum Deum Israhel dicens Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me sic faciam hodie

vul@1Kings:1:32 @ dixit quoque rex David vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan propheten et Banaiam filium Ioiadae qui cum ingressi fuissent coram rege

vul@1Kings:1:35 @ et ascendetis post eum et veniet et sedebit super solium meum et ipse regnabit pro me illique praecipiam ut sit dux super Israhel et super Iudam

vul@1Kings:1:36 @ et respondit Banaias filius Ioiadae regi dicens amen sic loquatur Dominus Deus domini mei regis

vul@1Kings:1:37 @ quomodo fuit Dominus cum domino meo rege sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis David

vul@1Kings:1:39 @ sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem et cecinerunt bucina et dixit omnis populus vivat rex Salomon

vul@1Kings:1:41 @ audivit autem Adonias et omnes qui invitati fuerant ab eo iamque convivium finitum erat sed et Ioab audita voce tubae ait quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis

vul@1Kings:1:44 @ misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt eum super mulam regis

vul@1Kings:1:47 @ et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum eius super thronum tuum et adoravit rex in lectulo suo

vul@1Kings:1:52 @ dixitque Salomon si fuerit vir bonus non cadet ne unus quidem capillus eius in terram sin autem malum inventum fuerit in eo morietur

vul@1Kings:1:53 @ misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari et ingressus adoravit regem Salomonem dixitque ei Salomon vade in domum tuam

vul@1Kings:2:3 @ et observa custodias Domini Dei tui ut ambules in viis eius et custodias caerimonias eius et praecepta eius et iudicia et testimonia sicut scriptum est in lege Mosi ut intellegas universa quae facis et quocumque te verteris

vul@1Kings:2:4 @ ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me dicens si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate in omni corde suo et in omni anima sua non auferetur tibi vir de solio Israhel

vul@1Kings:2:8 @ habes quoque apud te Semei filium Gera filii Iemini de Baurim qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad Castra sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Iordanem et iuravi ei per Dominum dicens non te interficiam gladio

vul@1Kings:2:15 @ tu inquit nosti quia meum erat regnum et me proposuerat omnis Israhel sibi in regem sed translatum est regnum et factum est fratris mei a Domino enim constitutum est ei

vul@1Kings:2:19 @ venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia et surrexit rex in occursum eius adoravitque eam et sedit super thronum suum positus quoque est thronus matri regis quae sedit ad dexteram eius

vul@1Kings:2:24 @ et nunc vivit Dominus qui firmavit me et conlocavit super solium David patris mei et qui fecit mihi domum sicut locutus est quia hodie occidetur Adonias

vul@1Kings:2:25 @ misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Ioiadae qui interfecit eum et mortuus est

vul@1Kings:2:27 @ eiecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo

vul@1Kings:2:29 @ nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini et esset iuxta altare misitque Salomon Banaiam filium Ioiadae dicens vade interfice eum

vul@1Kings:2:31 @ dixitque ei rex fac sicut locutus est et interfice eum et sepeli et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Ioab a me et a domo patris mei

vul@1Kings:2:33 @ et revertetur sanguis illorum in caput Ioab et in caput seminis eius in sempiternum David autem et semini eius et domui et throno illius sit pax usque in aeternum a Domino

vul@1Kings:2:36 @ misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei aedifica tibi domum in Hierusalem et habita ibi et non egredieris inde huc atque illuc

vul@1Kings:2:37 @ quacumque autem die egressus fueris et transieris torrentem Cedron scito te interficiendum sanguis tuus erit super caput tuum

vul@1Kings:2:38 @ dixitque Semei regi bonus sermo sicut locutus est dominus meus rex sic faciet servus tuus habitavit itaque Semei in Hierusalem diebus multis

vul@1Kings:2:40 @ et surrexit Semei et stravit asinum suum ivitque in Geth ad Achis ad requirendos servos suos et adduxit eos de Geth

vul@1Kings:2:43 @ quare ergo non custodisti iusiurandum Domini et praeceptum quod praeceperam tibi

vul@1Kings:2:46 @ iussit itaque rex Banaiae filio Ioiadae qui egressus percussit eum et mortuus est

vul@1Kings:3:2 @ et tamen populus immolabat in excelsis non enim aedificatum erat templum nomini Domini usque in die illo

vul@1Kings:3:3 @ dilexit autem Salomon Dominum ambulans in praeceptis David patris sui excepto quod in excelsis immolabat et accendebat thymiama

vul@1Kings:3:6 @ et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia et recto corde tecum custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum eius sicut et hodie

vul@1Kings:3:9 @ dabis ergo servo tuo cor docile ut iudicare possit populum tuum et discernere inter malum et bonum quis enim potest iudicare populum istum populum tuum hunc multum

vul@1Kings:3:12 @ ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit

vul@1Kings:3:13 @ sed et haec quae non postulasti dedi tibi divitias scilicet et gloriam ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus

vul@1Kings:3:14 @ si autem ambulaveris in viis meis et custodieris praecepta mea et mandata mea sicut ambulavit pater tuus longos faciam dies tuos

vul@1Kings:3:15 @ igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium cumque venisset Hierusalem stetit coram arca foederis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et grande convivium universis famulis suis

vul@1Kings:3:18 @ tertia vero die postquam ego peperi peperit et haec et eramus simul nullusque alius in domo nobiscum exceptis nobis duabus

vul@1Kings:3:19 @ mortuus est autem filius mulieris huius nocte dormiens quippe oppressit eum

vul@1Kings:3:20 @ et consurgens intempesta nocte silentio tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis et conlocavit in sinu suo suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo

vul@1Kings:3:26 @ dixit autem mulier cuius filius erat vivus ad regem commota sunt quippe viscera eius super filio suo obsecro domine date illi infantem vivum et nolite interficere eum contra illa dicebat nec mihi nec tibi sit dividatur

vul@1Kings:4:5 @ Azarias filius Nathan super eos qui adsistebant regi Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis

vul@1Kings:4:6 @ et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa

vul@1Kings:4:7 @ habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israhel qui praebebant annonam regi et domui eius per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant

vul@1Kings:4:10 @ Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra Epher

vul@1Kings:4:16 @ Baana filius Usi in Aser et in Balod

vul@1Kings:4:20 @ Iuda et Israhel innumerabiles sicut harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque laetantes

vul@1Kings:4:21 @ Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut a flumine terrae Philisthim usque ad terminum Aegypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius

vul@1Kings:4:22 @ erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae

vul@1Kings:4:24 @ ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu

vul@1Kings:4:28 @ hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibi

vul@1Kings:4:29 @ dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore maris

vul@1Kings:4:31 @ et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Aethan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum

vul@1Kings:4:34 @ et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam eius

vul@1Kings:5:1 @ misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius quia amicus fuerat Hiram David omni tempore

vul@1Kings:5:2 @ misit autem et Salomon ad Hiram dicens

vul@1Kings:5:5 @ quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei sicut locutus est Dominus David patri meo dicens filius tuus quem dabo pro te super solium tuum ipse aedificabit domum nomini meo

vul@1Kings:5:6 @ praecipe igitur ut praecidant mihi cedros de Libano et servi mei sint cum servis tuis mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque praeceperis scis enim quoniam non est in populo meo vir qui noverit ligna caedere sicut Sidonii

vul@1Kings:5:7 @ cum ergo audisset Hiram verba Salomonis laetatus est valde et ait benedictus Dominus hodie qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum

vul@1Kings:5:8 @ et misit Hiram ad Salomonem dicens audivi quaecumque mandasti mihi ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis

vul@1Kings:5:9 @ servi mei deponent ea de Libano ad mare et ego conponam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi et adplicabo ea ibi et tu tolles ea praebebisque necessaria mihi ut detur cibus domui meae

vul@1Kings:5:11 @ Salomon autem praebebat Hiram viginti milia chororum tritici in cibum domui eius et viginti choros purissimi olei haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos

vul@1Kings:5:12 @ dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni sicut locutus est ei et erat pax inter Hiram et Salomonem et percusserunt foedus ambo

vul@1Kings:5:14 @ mittebatque eos in Libanum decem milia per menses singulos vicissim ita ut duobus mensibus essent in domibus suis et Adoniram erat super huiuscemodi indictione

vul@1Kings:5:16 @ absque praepositis qui praeerant singulis operibus numero trium milium et trecentorum praecipientium populo et his qui faciebant opus

vul@1Kings:6:1 @ factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israhel de terra Aegypti in anno quarto mense zio ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israhel aedificare coepit domum Domino

vul@1Kings:6:12 @ domus haec quam aedificas si ambulaveris in praeceptis meis et iudicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea firmabo sermonem meum tibi quem locutus sum ad David patrem tuum

vul@1Kings:6:20 @ porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis et viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis et operuit illud atque vestivit auro purissimo sed et altare vestivit cedro

vul@1Kings:6:21 @ domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo et adfixit lamminas clavis aureis

vul@1Kings:6:26 @ id est altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum et similiter cherub secundus

vul@1Kings:6:29 @ et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis celaturis et torno et fecit in eis cherubin et palmas et picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes

vul@1Kings:6:32 @ et duo ostia de lignis olivarum et scalpsit in eis picturam cherubin et palmarum species et anaglyfa valde prominentia et texit ea auro et operuit tam cherubin quam palmas et cetera auro

vul@1Kings:6:35 @ et scalpsit cherubin et palmas et celaturas valde eminentes operuitque omnia lamminis aureis opere quadro ad regulam

vul@1Kings:6:38 @ et in anno undecimo mense bul ipse est mensis octavus perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus aedificavitque eam annis septem

vul@1Kings:7:4 @ contra se invicem positas

vul@1Kings:7:8 @ et domuncula in qua sedetur ad iudicandum erat in media porticu simili opere domum quoque fecit filiae Pharaonis quam uxorem duxerat Salomon tali opere quali et hanc porticum

vul@1Kings:7:9 @ omnia lapidibus pretiosis qui ad normam quandam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant a fundamento usque ad summitatem parietum et intrinsecus usque ad atrium maius

vul@1Kings:7:10 @ fundamenta autem de lapidibus pretiosis lapidibus magnis decem sive octo cubitorum

vul@1Kings:7:11 @ et desuper lapides pretiosi aequalis mensurae secti erant similiterque de cedro

vul@1Kings:7:13 @ misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyro

vul@1Kings:7:16 @ duo quoque capitella fecit quae ponerentur super capita columnarum fusili aere quinque cubitorum altitudinis capitellum unum et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum

vul@1Kings:7:17 @ et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum utrumque capitellum columnarum fusile erat septena versuum retiacula in capitello uno et septena retiacula in capitello altero

vul@1Kings:7:18 @ et perfecit columnas et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum ut tegerent capitella quae erant super summitatem malogranatorum eodem modo fecit et capitello secundo

vul@1Kings:7:19 @ capitella autem quae erant super capita columnarum quasi opere lilii fabricata erant in porticu quattuor cubitorum

vul@1Kings:7:21 @ et statuit duas columnas in porticum templi cumque statuisset columnam dexteram vocavit eam nomine Iachin similiter erexit columnam secundam et vocavit nomen eius Booz

vul@1Kings:7:23 @ fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium rotundum in circuitu quinque cubitorum altitudo eius et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum

vul@1Kings:7:24 @ et scalptura subter labium circumibat illud decem cubitis ambiens mare duo ordines scalpturarum histriatarum erant fusiles

vul@1Kings:7:26 @ grossitudo autem luteris trium unciarum erat labiumque eius quasi labium calicis et folium repandi lilii duo milia batos capiebat

vul@1Kings:7:27 @ et fecit bases decem aereas quattuor cubitorum longitudinis bases singulas et quattuor cubitorum latitudinis et trium cubitorum altitudinis

vul@1Kings:7:28 @ et ipsum opus basium interrasile erat et scalpturae inter iuncturas

vul@1Kings:7:29 @ et inter coronulas et plectas leones et boves et cherubin et in iuncturis similiter desuper et subter leones et boves quasi lora ex aere dependentia

vul@1Kings:7:30 @ et quattuor rotae per bases singulas et axes aerei et per quattuor partes quasi umeruli subter luterem fusiles contra se invicem respectantes

vul@1Kings:7:32 @ quattuor quoque rotae quae per quattuor angulos basis erant coherebant subter basi una rota habebat altitudinis cubitum et semis

vul@1Kings:7:33 @ tales autem rotae erant quales solent in curru fieri et axes earum et radii et canti et modioli omnia fusilia

vul@1Kings:7:34 @ nam et umeruli illi quattuor per singulos angulos basis unius ex ipsa basi fusiles et coniuncti erant

vul@1Kings:7:35 @ in summitate autem basis erat quaedam rotunditas dimidii cubiti ita fabrefacta ut luter desuper possit inponi habens celaturas suas et scalpturas varias ex semet ipso

vul@1Kings:7:36 @ scalpsit quoque in tabulatis illis quae erant ex aere et in angulis cherubin et leones et palmas quasi in similitudinem stantis hominis ut non celata sed adposita per circuitum viderentur

vul@1Kings:7:37 @ in hunc modum fecit decem bases fusura una et mensura scalpturaque consimili

vul@1Kings:7:38 @ fecit quoque decem luteres aereos quadraginta batos capiebat luter unus eratque quattuor cubitorum singulosque luteres per singulas id est decem bases posuit

vul@1Kings:7:39 @ et constituit decem bases quinque ad dexteram partem templi et quinque ad sinistram mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem

vul@1Kings:7:42 @ et malogranata quadringenta in duobus retiaculis duos versus malogranatorum in retiaculis singulis ad operiendos funiculos capitellorum qui erant super capita columnarum

vul@1Kings:7:48 @ fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream

vul@1Kings:7:49 @ et candelabra aurea quinque ad dexteram et quinque ad sinistram contra oraculum ex auro primo et quasi lilii flores et lucernas desuper aureas et forcipes aureos

vul@1Kings:7:50 @ et hydrias et fuscinulas et fialas et mortariola et turibula de auro purissimo et cardines ostiorum domus interioris sancti sanctorum et ostiorum domus templi ex auro erant

vul@1Kings:8:1 @ tunc congregavit omnes maiores natu Israhel cum principibus tribuum et duces familiarum filiorum Israhel ad regem Salomonem in Hierusalem ut deferrent arcam foederis Domini de civitate David id est de Sion

vul@1Kings:8:2 @ convenitque ad regem Salomonem universus Israhel in mense hethanim in sollemni die ipse est mensis septimus

vul@1Kings:8:7 @ siquidem cherubin expandebant alas super locum arcae et protegebant arcam et vectes eius desuper

vul@1Kings:8:9 @ in arca autem non est aliud nisi duae tabulae lapideae quas posuerat in ea Moses in Horeb quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israhel cum egrederentur de terra Aegypti

vul@1Kings:8:13 @ aedificans aedificavi domum in habitaculum tuum firmissimum solium tuum in sempiternum

vul@1Kings:8:14 @ convertitque rex faciem suam et benedixit omni ecclesiae Israhel omnis enim ecclesia Israhel stabat

vul@1Kings:8:16 @ a die qua eduxi populum meum Israhel de Aegypto non elegi civitatem de universis tribubus Israhel ut aedificaretur domus et esset nomen meum ibi sed elegi David ut esset super populum meum Israhel

vul@1Kings:8:20 @ confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est stetique pro David patre meo et sedi super thronum Israhel sicut locutus est Dominus et aedificavi domum nomini Domini Dei Israhel

vul@1Kings:8:21 @ et constitui ibi locum arcae in qua foedus est Domini quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra Aegypti

vul@1Kings:8:22 @ stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiae Israhel et expandit manus suas in caelum

vul@1Kings:8:23 @ et ait Domine Deus Israhel non est similis tui Deus in caelo desuper et super terra deorsum qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo

vul@1Kings:8:25 @ nunc igitur Domine Deus Israhel conserva famulo tuo David patri meo quae locutus es ei dicens non auferetur de te vir coram me qui sedeat super thronum Israhel ita tamen si custodierint filii tui viam suam ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo

vul@1Kings:8:27 @ ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram si enim caelum et caeli caelorum te capere non possunt quanto magis domus haec quam aedificavi

vul@1Kings:8:29 @ ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte et die super domum de qua dixisti erit nomen meum ibi ut exaudias orationem qua orat te servus tuus in loco isto

vul@1Kings:8:31 @ si peccaverit homo in proximum suum et habuerit aliquod iuramentum quo teneatur adstrictus et venerit propter iuramentum coram altari tuo in domum tuam

vul@1Kings:8:33 @ si fugerit populus tuus Israhel inimicos suos quia peccaturus est tibi et agentes paenitentiam et confitentes nomini tuo venerint et oraverint et deprecati te fuerint in domo hac

vul@1Kings:8:35 @ si clausum fuerit caelum et non pluerit propter peccata eorum et orantes in loco isto paenitentiam egerint nomini tuo et a peccatis suis conversi fuerint propter adflictionem suam

vul@1Kings:8:36 @ exaudi eos in caelo et dimitte peccata servorum tuorum et populi tui Israhel et ostende eis viam bonam per quam ambulent et da pluviam super terram tuam quam dedisti populo tuo in possessionem

vul@1Kings:8:37 @ fames si oborta fuerit in terra aut pestilentia aut corruptus aer aurugo lucusta rubigo et adflixerit eum et inimicus eius portas obsidens omnis plaga universa infirmitas

vul@1Kings:8:38 @ cuncta devotatio et inprecatio quae acciderit omni homini de populo tuo Israhel si quis cognoverit plagam cordis sui et expanderit manus suas in domo hac

vul@1Kings:8:39 @ tu audies in caelo in loco habitationis tuae et repropitiaberis et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas sicut videris cor eius quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum

vul@1Kings:8:43 @ tu exaudies in caelo in firmamento habitaculi tui et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere sicut populus tuus Israhel et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi

vul@1Kings:8:44 @ si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam quocumque miseris eos orabunt te contra viam civitatis quam elegisti et contra domum quam aedificavi nomini tuo

vul@1Kings:8:46 @ quod si peccaverint tibi non est enim homo qui non peccet et iratus tradideris eos inimicis suis et capti ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope

vul@1Kings:8:47 @ et egerint paenitentiam in corde suo in loco captivitatis et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua dicentes peccavimus inique egimus impie gessimus

vul@1Kings:8:48 @ et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum ad quam captivi ducti sunt et oraverint te contra viam terrae suae quam dedisti patribus eorum et civitatis quam elegisti et templi quod aedificavi nomini tuo

vul@1Kings:8:52 @ ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui et populi tui Israhel et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te

vul@1Kings:8:53 @ tu enim separasti eos tibi in hereditatem de universis populis terrae sicut locutus es per Mosen servum tuum quando eduxisti patres nostros de Aegypto Domine Deus

vul@1Kings:8:55 @ stetit ergo et benedixit omni ecclesiae Israhel voce magna dicens

vul@1Kings:8:57 @ sit Dominus Deus noster nobiscum sicut fuit cum patribus nostris non derelinquens nos neque proiciens

vul@1Kings:8:58 @ sed inclinet corda nostra ad se ut ambulemus in universis viis eius et custodiamus mandata eius et caerimonias et iudicia quaecumque mandavit patribus nostris

vul@1Kings:8:59 @ et sint sermones mei isti quibus deprecatus sum coram Domino adpropinquantes Domino Deo nostro die et nocte ut faciat iudicium servo suo et populo suo Israhel per singulos dies

vul@1Kings:8:61 @ sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro ut ambulemus in decretis eius et custodiamus mandata eius sicut et hodie

vul@1Kings:8:66 @ et in die octava dimisit populos qui benedicentes regi profecti sunt in tabernacula sua laetantes et alacri corde super omnibus bonis quae fecerat Dominus David servo suo et Israhel populo suo

vul@1Kings:9:2 @ apparuit Dominus ei secundo sicut apparuerat ei in Gabaon

vul@1Kings:9:4 @ tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus in simplicitate cordis et in aequitate et feceris omnia quae praecepi tibi et legitima mea et iudicia mea servaveris

vul@1Kings:9:5 @ ponam thronum regni tui super Israhel in sempiternum sicut locutus sum David patri tuo dicens non auferetur de genere tuo vir de solio Israhel

vul@1Kings:9:6 @ si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri non sequentes me nec custodientes mandata mea et caerimonias quas proposui vobis sed abieritis et colueritis deos alienos et adoraveritis eos

vul@1Kings:9:8 @ et domus haec erit in exemplum omnis qui transierit per eam stupebit et sibilabit et dicet quare fecit Dominus sic terrae huic et domui huic

vul@1Kings:9:14 @ misit quoque Hiram ad regem centum viginti talenta auri

vul@1Kings:9:23 @ erant autem principes super omnia opera Salomonis praepositi quingenti quinquaginta qui habebant subiectum populum et statutis operibus imperabant

vul@1Kings:9:25 @ offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos holocausta et pacificas victimas super altare quod aedificaverat Domino et adolebat thymiama coram Domino perfectumque est templum

vul@1Kings:9:26 @ classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber quae est iuxta Ahilam in litore maris Rubri in terra Idumea

vul@1Kings:9:27 @ misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris cum servis Salomonis

vul@1Kings:10:9 @ sit Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti et posuit te super thronum Israhel eo quod dilexerit Dominus Israhel in sempiternum et constituit te regem ut faceres iudicium et iustitiam

vul@1Kings:10:11 @ sed et classis Hiram quae portabat aurum de Ophir adtulit ex Ophir ligna thyina multa nimis et gemmas pretiosas

vul@1Kings:10:14 @ erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescentorum sexaginta sex talentorum auri

vul@1Kings:10:15 @ excepto eo quod offerebant viri qui super vectigalia erant et negotiatores universique scruta vendentes et omnes reges Arabiae ducesque terrae

vul@1Kings:10:16 @ fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro sescentos auri siclos dedit in lamminas scuti unius

vul@1Kings:10:17 @ et trecentas peltas ex auro probato trecentae minae auri unam peltam vestiebant posuitque ea rex in domo silvae Libani

vul@1Kings:10:19 @ qui habebat sex gradus et summitas throni rotunda erat in parte posteriori et duae manus hinc atque inde tenentes sedile et duo leones stabant iuxta manus singulas

vul@1Kings:10:20 @ et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde non est factum tale opus in universis regnis

vul@1Kings:10:21 @ sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomon erant aurea et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo non erat argentum nec alicuius pretii putabatur in diebus Salomonis

vul@1Kings:10:22 @ quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis deferens inde aurum et argentum dentes elefantorum et simias et pavos

vul@1Kings:10:24 @ et universa terra desiderabat vultum Salomonis ut audiret sapientiam eius quam dederat Deus in corde eius

vul@1Kings:10:25 @ et singuli deferebant ei munera vasa argentea et aurea vestes et arma bellica aromata quoque et equos et mulos per annos singulos

vul@1Kings:10:27 @ fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Hierusalem quanta lapidum et cedrorum praebuit multitudinem quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus

vul@1Kings:10:29 @ egrediebatur autem quadriga ex Aegypto sescentis siclis argenti et equus centum quinquaginta atque in hunc modum cuncti reges Hettheorum et Syriae equos venundabant

vul@1Kings:11:1 @ rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas filiam quoque Pharaonis et Moabitidas et Ammanitidas Idumeas et Sidonias et Chettheas

vul@1Kings:11:2 @ de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israhel non ingrediemini ad eas neque de illis ingredientur ad vestras certissimo enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum his itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore

vul@1Kings:11:3 @ fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae et concubinae trecentae et averterunt mulieres cor eius

vul@1Kings:11:4 @ cumque iam esset senex depravatum est per mulieres cor eius ut sequeretur deos alienos nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius

vul@1Kings:11:5 @ sed colebat Salomon Astharthen deam Sidoniorum et Moloch idolum Ammanitarum

vul@1Kings:11:6 @ fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut pater eius

vul@1Kings:11:8 @ atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis quae adolebant tura et immolabant diis suis

vul@1Kings:11:16 @ sex enim mensibus ibi moratus est Ioab et omnis Israhel donec interimerent omne masculinum in Idumea

vul@1Kings:11:29 @ factum est igitur in tempore illo ut Hieroboam egrederetur de Hierusalem et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via opertus pallio novo erant autem duo tantum in agro

vul@1Kings:11:33 @ eo quod dereliquerint me et adoraverint Astharoth deam Sidoniorum et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon et non ambulaverint in viis meis ut facerent iustitiam coram me et praecepta mea et iudicia sicut David pater eius

vul@1Kings:11:37 @ te autem adsumam et regnabis super omnia quae desiderat anima tua erisque rex super Israhel

vul@1Kings:11:38 @ si igitur audieris omnia quae praecepero tibi et ambulaveris in viis meis et feceris quod rectum est coram me custodiens mandata mea et praecepta mea sicut fecit David servus meus ero tecum et aedificabo tibi domum fidelem quomodo aedificavi David et tradam tibi Israhel

vul@1Kings:12:4 @ pater tuus durissimum iugum inposuit nobis tu itaque nunc inminue paululum de imperio patris tui durissimo et de iugo gravissimo quod inposuit nobis et serviemus tibi

vul@1Kings:12:6 @ iniit consilium rex Roboam cum senibus qui adsistebant coram Salomone patre eius dum adviveret et ait quod mihi datis consilium ut respondeam populo

vul@1Kings:12:7 @ qui dixerunt ei si hodie oboedieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia erunt tibi servi cunctis diebus

vul@1Kings:12:8 @ qui dereliquit consilium senum quod dederant ei et adhibuit adulescentes qui nutriti fuerant cum eo et adsistebant illi

vul@1Kings:12:9 @ dixitque ad eos quod mihi datis consilium ut respondeam populo huic qui dixerunt mihi levius fac iugum quod inposuit pater tuus super nos

vul@1Kings:12:10 @ et dixerunt ei iuvenes qui nutriti fuerant cum eo sic loquere populo huic qui locuti sunt ad te dicentes pater tuus adgravavit iugum nostrum tu releva nos sic loqueris ad eos minimus digitus meus grossior est dorso patris mei

vul@1Kings:12:12 @ venit ergo Hieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia sicut locutus fuerat rex dicens revertimini ad me die tertia

vul@1Kings:12:13 @ responditque rex populo dura derelicto consilio seniorum quod ei dederant

vul@1Kings:12:14 @ et locutus est eis secundum consilium iuvenum dicens pater meus adgravavit iugum vestrum ego autem addam iugo vestro pater meus cecidit vos flagellis et ego caedam scorpionibus

vul@1Kings:12:15 @ et non adquievit rex populo quoniam aversatus eum fuerat Dominus ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Hieroboam filium Nabath

vul@1Kings:12:18 @ misit igitur rex Roboam Aduram qui erat super tributum et lapidavit eum omnis Israhel et mortuus est porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Hierusalem

vul@1Kings:12:19 @ recessitque Israhel a domo David usque in praesentem diem

vul@1Kings:12:24 @ haec dicit Dominus non ascendetis nec bellabitis contra fratres vestros filios Israhel revertatur vir in domum suam a me enim factum est verbum hoc audierunt sermonem Domini et reversi sunt de itinere sicut eis praeceperat Dominus

vul@1Kings:12:27 @ si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Hierusalem et convertetur cor populi huius ad dominum suum Roboam regem Iuda interficientque me et revertentur ad eum

vul@1Kings:12:28 @ et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos et dixit eis nolite ultra ascendere Hierusalem ecce dii tui Israhel qui eduxerunt te de terra Aegypti

vul@1Kings:12:31 @ et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi qui non erant de filiis Levi

vul@1Kings:12:32 @ constituitque diem sollemnem in mense octavo quintadecima die mensis in similitudinem sollemnitatis quae celebratur in Iuda et ascendens altare similiter fecit in Bethel ut immolaret vitulis quos fabricatus erat constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quae fecerat

vul@1Kings:12:33 @ et ascendit super altare quod extruxerat in Bethel quintadecima die mensis octavi quem finxerat de corde suo et fecit sollemnitatem filiis Israhel et ascendit super altare ut adoleret incensum

vul@1Kings:13:2 @ et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait altare altare haec dicit Dominus ecce filius nascetur domui David Iosias nomine et immolabit super te sacerdotes excelsorum qui nunc in te tura succendunt et ossa hominum incendet super te

vul@1Kings:13:3 @ deditque in die illa signum dicens hoc erit signum quod locutus est Dominus ecce altare scinditur et effunditur cinis qui in eo est

vul@1Kings:13:5 @ altare quoque scissum est et effusus cinis de altari iuxta signum quod praedixerat vir Dei in sermone Domini

vul@1Kings:13:6 @ et ait rex ad virum Dei deprecare faciem Domini Dei tui et ora pro me ut restituatur manus mea mihi oravit vir Dei faciem Domini et reversa est manus regis ad eum et facta est sicut prius fuerat

vul@1Kings:13:8 @ responditque vir Dei ad regem si dederis mihi mediam partem domus tuae non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto

vul@1Kings:13:9 @ sic enim mandatum est mihi in sermone Domini praecipientis non comedes panem neque bibes aquam nec reverteris per viam qua venisti

vul@1Kings:13:13 @ et ait filiis suis sternite mihi asinum qui cum stravissent ascendit

vul@1Kings:13:18 @ qui ait illi et ego propheta sum similis tui et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens reduc eum tecum in domum tuam et comedat panem et bibat aquam fefellit eum

vul@1Kings:13:23 @ cumque comedisset et bibisset stravit asinum prophetae quem reduxerat

vul@1Kings:13:24 @ qui cum abisset invenit eum leo in via et occidit et erat cadaver eius proiectum in itinere asinus autem stabat iuxta illum et leo stabat iuxta cadaver

vul@1Kings:13:27 @ dixitque ad filios suos sternite mihi asinum qui cum stravissent

vul@1Kings:13:28 @ et ille abisset invenit cadaver eius proiectum in via et asinum et leonem stantes iuxta cadaver non comedit leo de cadavere nec laesit asinum

vul@1Kings:13:29 @ tulit ergo prophetes cadaver viri Dei et posuit illud super asinum et reversus intulit in civitatem prophetae senis ut plangerent eum

vul@1Kings:13:33 @ post verba haec non est reversus Hieroboam de via sua pessima sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum quicumque volebat implebat manum suam et fiebat sacerdos excelsorum

vul@1Kings:14:2 @ dixitque Hieroboam uxori suae surge et commuta habitum ne cognoscaris quod sis uxor Hieroboam et vade in Silo ubi est Ahia propheta qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc

vul@1Kings:14:3 @ tolle quoque in manu tua decem panes et crustula et vas mellis et vade ad illum ipse indicabit tibi quid eventurum sit huic puero

vul@1Kings:14:4 @ fecit ut dixerat uxor Hieroboam et consurgens abiit in Silo et venit in domum Ahia at ille non poterat videre quia caligaverant oculi eius prae senectute

vul@1Kings:14:5 @ dixit autem Dominus ad Ahiam ecce uxor Hieroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui aegrotat haec et haec loqueris ei cum ergo illa intraret et dissimularet se esse quae erat

vul@1Kings:14:6 @ audivit Ahias sonitum pedum eius introeuntis per ostium et ait ingredere uxor Hieroboam quare aliam esse te simulas ego autem missus sum ad te durus nuntius

vul@1Kings:14:8 @ et scidi regnum domus David et dedi illud tibi et non fuisti sicut servus meus David qui custodivit mandata mea et secutus est me in toto corde suo faciens quod placitum esset in conspectu meo

vul@1Kings:14:10 @ idcirco ecce ego inducam mala super domum Hieroboam et percutiam de Hieroboam mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israhel et mundabo reliquias domus Hieroboam sicut mundari solet fimus usque ad purum

vul@1Kings:14:14 @ constituet autem sibi Dominus regem super Israhel qui percutiat domum Hieroboam in hac die et in hoc tempore

vul@1Kings:14:15 @ et percutiet Dominus Israhel sicut moveri solet harundo in aqua et evellet Israhel de terra bona hac quam dedit patribus eorum et ventilabit eos trans Flumen quia fecerunt sibi lucos ut inritarent Dominum

vul@1Kings:14:23 @ aedificaverunt enim et ipsi sibi aras et statuas et lucos super omnem collem excelsum et subter omnem arborem frondosam

vul@1Kings:15:3 @ ambulavitque in omnibus peccatis patris sui quae fecerat ante eum nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius

vul@1Kings:15:9 @ in anno ergo vicesimo Hieroboam regis Israhel regnavit Asa rex Iuda

vul@1Kings:15:11 @ et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David pater eius

vul@1Kings:15:13 @ insuper et Maacham matrem suam amovit ne esset princeps in sacris Priapi et in luco eius quem consecraverat subvertitque specum eius et confregit simulacrum turpissimum et conbusit in torrente Cedron

vul@1Kings:15:17 @ ascendit quoque Baasa rex Israhel in Iudam et aedificavit Rama ut non possit quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iudae

vul@1Kings:15:18 @ tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiae dedit illud in manu servorum suorum et misit ad Benadad filium Tabremmon filii Ezion regem Syriae qui habitabat in Damasco dicens

vul@1Kings:15:19 @ foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum ideo misi tibi munera argentum et aurum et peto ut venias et irritum facias foedus quod habes cum Baasa rege Israhel et recedat a me

vul@1Kings:15:20 @ adquiescens Benadad regi Asa misit principes exercitus sui in civitates Israhel et percusserunt Ahion et Dan et Abel domum Maacha et universam Cenneroth omnem scilicet terram Nepthalim

vul@1Kings:15:21 @ quod cum audisset Baasa intermisit aedificare Rama et reversus est in Thersa

vul@1Kings:15:22 @ rex autem Asa nuntium misit in omnem Iudam nemo sit excusatus et tulerunt lapides Rama et ligna eius quibus aedificaverat Baasa et extruxit de eis rex Asa Gaba Beniamin et Maspha

vul@1Kings:15:27 @ insidiatus est autem ei Baasa filius Ahia de domo Isachar et percussit eum in Gebbethon quae est urbs Philisthinorum siquidem Nadab et omnis Israhel obsidebant Gebbethon

vul@1Kings:15:29 @ cumque regnasset percussit omnem domum Hieroboam non dimisit ne unam quidem animam de semine eius donec deleret eum iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis

vul@1Kings:16:3 @ ecce ego demetam posteriora Baasa et posteriora domus eius et faciam domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath

vul@1Kings:16:7 @ cum autem in manu Hieu filii Anani prophetae verbum Domini factum esset contra Baasa et contra domum eius et contra omne malum quod fecerat coram Domino ad inritandum eum in operibus manuum suarum ut fieret sicut domus Hieroboam ob hanc causam occidit eum

vul@1Kings:16:8 @ anno vicesimo sexto Asa regis Iuda regnavit Hela filius Baasa super Israhel in Thersa duobus annis

vul@1Kings:16:10 @ inruens ergo Zamri percussit et occidit eum anno vicesimo septimo Asa regis Iuda et regnavit pro eo

vul@1Kings:16:11 @ cumque regnasset et sedisset super solium eius percussit omnem domum Baasa et non dereliquit ex eo mingentem ad parietem et propinquos et amicos eius

vul@1Kings:16:15 @ anno vicesimo et septimo Asa regis Iuda regnavit Zamri septem diebus in Thersa porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum

vul@1Kings:16:16 @ cumque audisset rebellasse Zamri et occidisse regem fecit sibi regem omnis Israhel Amri qui erat princeps militiae super Israhel in die illa in castris

vul@1Kings:16:17 @ ascendit ergo Amri et omnis Israhel cum eo de Gebbethon et obsidebant Thersa

vul@1Kings:16:20 @ reliqua autem sermonum Zamri et insidiarum eius et tyrannidis nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel

vul@1Kings:16:23 @ anno tricesimo primo Asa regis Iuda regnavit Amri super Israhel duodecim annis in Thersa regnavit sex annis

vul@1Kings:16:27 @ reliqua autem sermonum Amri et proelia eius quae gessit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel

vul@1Kings:16:29 @ Ahab vero filius Amri regnavit super Israhel anno tricesimo octavo Asa regis Iuda et regnavit Ahab filius Amri super Israhel in Samaria viginti et duobus annis

vul@1Kings:16:31 @ nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Hieroboam filii Nabath insuper duxit uxorem Hiezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum et abiit et servivit Baal et adoravit eum

vul@1Kings:16:34 @ in diebus eius aedificavit Ahiel de Bethel Hiericho in Abiram primitivo suo fundavit eam et in Segub novissimo suo posuit portas eius iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun

vul@1Kings:17:1 @ et dixit Helias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Ahab vivit Dominus Deus Israhel in cuius conspectu sto si erit annis his ros et pluvia nisi iuxta oris mei verba

vul@1Kings:17:6 @ corvi quoque deferebant panem et carnes mane similiter panem et carnes vesperi et bibebat de torrente

vul@1Kings:17:7 @ post dies autem siccatus est torrens non enim pluerat super terram

vul@1Kings:17:9 @ surge et vade in Sareptha Sidoniorum et manebis ibi praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te

vul@1Kings:17:12 @ quae respondit vivit Dominus Deus tuus quia non habeo panem nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria et paululum olei in lecytho en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo ut comedamus et moriamur

vul@1Kings:17:13 @ ad quam Helias ait noli timere sed vade et fac sicut dixisti verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et adfer ad me tibi autem et filio tuo facies postea

vul@1Kings:17:19 @ et ait ad eam da mihi filium tuum tulitque eum de sinu illius et portavit in cenaculum ubi ipse manebat et posuit super lectulum suum

vul@1Kings:18:5 @ dixit ergo Ahab ad Abdiam vade in terram ad universos fontes aquarum et in cunctas valles si forte invenire possimus herbam et salvare equos et mulos et non penitus iumenta intereant

vul@1Kings:18:6 @ diviseruntque sibi regiones ut circuirent eas Ahab ibat per viam unam et Abdias per viam alteram seorsum

vul@1Kings:18:10 @ vivit Dominus Deus tuus non est gens aut regnum quo non miserit dominus meus te requirens et respondentibus cunctis non est hic adiuravit regna singula et gentes eo quod minime repperireris

vul@1Kings:18:20 @ misit Ahab ad omnes filios Israhel et congregavit prophetas in monte Carmeli

vul@1Kings:18:21 @ accedens autem Helias ad omnem populum ait usquequo claudicatis in duas partes si Dominus est Deus sequimini eum si autem Baal sequimini illum et non respondit ei populus verbum

vul@1Kings:18:22 @ et ait rursum Helias ad populum ego remansi propheta Domini solus prophetae autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt

vul@1Kings:18:24 @ invocate nomina deorum vestrorum et ego invocabo nomen Domini et deus qui exaudierit per ignem ipse sit Deus respondens omnis populus ait optima propositio

vul@1Kings:18:26 @ qui cum tulissent bovem quem dederat eis fecerunt et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes Baal exaudi nos et non erat vox nec qui responderet transiliebantque altare quod fecerant

vul@1Kings:18:27 @ cumque esset iam meridies inludebat eis Helias dicens clamate voce maiore deus enim est et forsitan loquitur aut in diversorio est aut in itinere aut certe dormit ut excitetur

vul@1Kings:18:29 @ postquam autem transiit meridies et illis prophetantibus venerat tempus quo sacrificium offerri solet nec audiebatur vox neque aliquis respondebat nec adtendebat orantes

vul@1Kings:18:32 @ et aedificavit lapidibus altare in nomine Domini fecitque aquaeductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris

vul@1Kings:18:33 @ et conposuit ligna divisitque per membra bovem et posuit super ligna

vul@1Kings:18:44 @ in septima autem vice ecce nubicula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari qui ait ascende et dic Ahab iunge et descende ne occupet te pluvia

vul@1Kings:19:2 @ misitque Hiezabel nuntium ad Heliam dicens haec mihi faciant dii et haec addant nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis

vul@1Kings:19:3 @ timuit ergo Helias et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas venitque in Bersabee Iuda et dimisit ibi puerum suum

vul@1Kings:19:9 @ cumque venisset illuc mansit in spelunca et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi quid hic agis Helia

vul@1Kings:19:11 @ et ait ei egredere et sta in monte coram Domino et ecce Dominus transit et spiritus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum non in spiritu Dominus et post spiritum commotio non in commotione Dominus

vul@1Kings:19:12 @ et post commotionem ignis non in igne Dominus et post ignem sibilus aurae tenuis

vul@1Kings:19:16 @ et Hieu filium Namsi ungues regem super Israhel Heliseum autem filium Saphat qui est de Abelmaula ungues prophetam pro te

vul@1Kings:19:19 @ profectus ergo inde repperit Heliseum filium Saphat arantem duodecim iugis boum et ipse in duodecim arantibus unus erat cumque venisset Helias ad eum misit pallium suum super illum

vul@1Kings:19:20 @ qui statim relictis bubus cucurrit post Heliam et ait osculer oro te patrem meum et matrem meam et sic sequar te dixitque ei vade et revertere quod enim meum erat feci tibi

vul@1Kings:20:1 @ porro Benadad rex Syriae congregavit omnem exercitum suum et triginta et duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eam

vul@1Kings:20:5 @ revertentesque nuntii dixerunt haec dicit Benadad qui misit nos ad te argentum tuum et aurum tuum et uxores tuas et filios tuos dabis mihi

vul@1Kings:20:7 @ vocavit autem rex Israhel omnes seniores terrae et ait animadvertite et videte quoniam insidietur nobis misit enim ad me pro uxoribus meis et filiis et pro argento et auro et non abnui

vul@1Kings:20:9 @ respondit itaque nuntiis Benadad dicite domino meo regi omnia propter quae misisti ad me servum tuum initio faciam hanc autem rem facere non possum

vul@1Kings:20:10 @ reversique nuntii rettulerunt ei qui remisit et ait haec faciant mihi dii et haec addant si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi qui sequitur me

vul@1Kings:20:16 @ et egressi sunt meridie Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo et reges triginta duo cum eo qui ad auxilium eius venerant

vul@1Kings:20:17 @ egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte misit itaque Benadad qui nuntiaverunt ei dicentes viri egressi sunt de Samaria

vul@1Kings:20:18 @ at ille sive ait pro pace veniunt adprehendite eos vivos sive ut proelientur vivos eos capite

vul@1Kings:20:19 @ egressi sunt ergo pueri principum provinciarum ac reliquus exercitus sequebatur

vul@1Kings:20:20 @ et percussit unusquisque virum qui contra se venerat fugeruntque Syri et persecutus est eos Israhel fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus

vul@1Kings:20:21 @ necnon et egressus rex Israhel percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magna

vul@1Kings:20:24 @ tu ergo verbum hoc fac amove reges singulos ab exercitu suo et pone principes pro eis

vul@1Kings:20:25 @ et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis et equos secundum equos pristinos et currus secundum currus quos ante habuisti et pugnabimus contra eos in campestribus et videbis quod obtinebimus eos credidit consilio eorum et fecit ita

vul@1Kings:20:26 @ igitur postquam annus transierat recensuit Benadad Syros et ascendit in Afec ut pugnaret contra Israhel

vul@1Kings:20:27 @ porro filii Israhel recensiti sunt et acceptis cibariis profecti ex adverso castraque metati contra eos quasi duo parvi greges caprarum Syri autem repleverunt terram

vul@1Kings:20:31 @ dixeruntque ei servi sui ecce audivimus quod reges domus Israhel clementes sint ponamus itaque saccos in lumbis nostris et funiculos in capitibus nostris et egrediamur ad regem Israhel forsitan salvabit animas nostras

vul@1Kings:20:32 @ accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in capitibus veneruntque ad regem Israhel et dixerunt servus tuus Benadad dicit vivat oro te anima mea et ille ait si adhuc vivit frater meus est

vul@1Kings:20:34 @ qui dixit ei civitates quas tulit pater meus a patre tuo reddam et plateas fac tibi in Damasco sicut fecit pater meus in Samaria et ego foederatus recedam a te pepigit ergo foedus et dimisit eum

vul@1Kings:20:36 @ cui ait quia noluisti audire vocem Domini ecce recedes a me et percutiet te leo cumque paululum recessisset ab eo invenit eum leo atque percussit

vul@1Kings:20:37 @ sed et alterum conveniens virum dixit ad eum percute me qui percussit eum et vulneravit

vul@1Kings:20:38 @ abiit ergo propheta et occurrit regi in via et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos

vul@1Kings:20:39 @ cumque rex transiret clamavit ad regem et ait servus tuus egressus est ad proeliandum comminus cumque fugisset vir unus adduxit eum quidam ad me et ait custodi virum istum qui si lapsus fuerit erit anima tua pro anima eius aut talentum argenti adpendes

vul@1Kings:20:41 @ at ille statim abstersit pulverem de facie sua et cognovit eum rex Israhel quod esset de prophetis

vul@1Kings:20:42 @ qui ait ad eum haec dicit Dominus quia dimisisti virum dignum morte de manu tua erit anima tua pro anima eius et populus tuus pro populo eius

vul@1Kings:21:2 @ locutus est ergo Ahab ad Naboth dicens da mihi vineam tuam ut faciam mihi hortum holerum quia vicina est et prope domum meam daboque tibi pro ea vineam meliorem aut si tibi commodius putas argenti pretium quanto digna est

vul@1Kings:21:3 @ cui respondit Naboth propitius mihi sit Dominus ne dem hereditatem patrum meorum tibi

vul@1Kings:21:6 @ qui respondit ei locutus sum Naboth Hiezrahelitae et dixi ei da mihi vineam tuam accepta pecunia aut si tibi placet dabo tibi vineam pro ea et ille ait non do tibi vineam meam

vul@1Kings:21:8 @ scripsit itaque litteras ex nomine Ahab et signavit eas anulo eius et misit ad maiores natu et ad optimates qui erant in civitate eius et habitabant cum Naboth

vul@1Kings:21:10 @ et submittite duos viros filios Belial contra eum et falsum testimonium dicant benedixit Deum et regem et educite eum et lapidate sicque moriatur

vul@1Kings:21:11 @ fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates qui habitabant cum eo in urbe sicut praeceperat eis Hiezabel et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos

vul@1Kings:21:15 @ factum est autem cum audisset Hiezabel lapidatum Naboth et mortuum locuta est ad Ahab surge posside vineam Naboth Hiezrahelitae qui noluit tibi adquiescere et dare eam accepta pecunia non enim vivit Naboth sed mortuus est

vul@1Kings:21:16 @ quod cum audisset Ahab mortuum videlicet Naboth surrexit et descendebat in vineam Naboth Hiezrahelitae ut possideret eam

vul@1Kings:21:18 @ surge et descende in occursum Ahab regis Israhel qui est in Samaria ecce ad vineam Naboth descendit ut possideat eam

vul@1Kings:21:20 @ et ait Ahab ad Heliam num invenisti me inimice mee qui dixit inveni eo quod venundatus sis ut faceres malum in conspectu Domini

vul@1Kings:21:22 @ et dabo domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia quia egisti ut me ad iracundiam provocares et peccare fecisti Israhel

vul@1Kings:21:24 @ si mortuus fuerit Ahab in civitate comedent eum canes si autem mortuus fuerit in agro comedent eum volucres caeli

vul@1Kings:21:26 @ et abominabilis effectus est in tantum ut sequeretur idola quae fecerant Amorrei quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israhel

vul@1Kings:22:1 @ transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israhel

vul@1Kings:22:3 @ dixitque rex Israhel ad servos suos ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriae

vul@1Kings:22:5 @ dixitque Iosaphat ad regem Israhel sicut ego sum ita et tu populus meus et populus tuus unum sunt et equites mei et equites tui dixitque Iosaphat ad regem Israhel quaere oro te hodie sermonem Domini

vul@1Kings:22:8 @ et ait rex Israhel ad Iosaphat remansit vir unus per quem possimus interrogare Dominum sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum Micheas filius Hiemla cui Iosaphat ait ne loquaris ita rex

vul@1Kings:22:10 @ rex autem Israhel et Iosaphat rex Iuda sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum

vul@1Kings:22:11 @ fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaan cornua ferrea et ait haec dicit Dominus his ventilabis Syriam donec deleas eam

vul@1Kings:22:12 @ omnesque prophetae similiter prophetabant dicentes ascende in Ramoth Galaad et vade prospere et tradet Dominus in manu regis

vul@1Kings:22:13 @ nuntius vero qui ierat ut vocaret Micheam locutus est ad eum dicens ecce sermones prophetarum ore uno bona regi praedicant sit ergo et sermo tuus similis eorum et loquere bona

vul@1Kings:22:16 @ dixit autem rex ad eum iterum atque iterum adiuro te ut non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine Domini

vul@1Kings:22:17 @ et ille ait vidi cunctum Israhel dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem et ait Dominus non habent dominum isti revertatur unusquisque in domum suam in pace

vul@1Kings:22:19 @ ille vero addens ait propterea audi sermonem Domini vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli adsistentem ei a dextris et a sinistris

vul@1Kings:22:24 @ accessit autem Sedecias filius Chanaan et percussit Micheam in maxillam et dixit mene ergo dimisit spiritus Domini et locutus est tibi

vul@1Kings:22:28 @ dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes

vul@1Kings:22:31 @ rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus dicens non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam nisi contra regem Israhel solum

vul@1Kings:22:34 @ unus autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et casu percussit regem Israhel inter pulmonem et stomachum at ille dixit aurigae suo verte manum tuam et eice me de exercitu quia graviter vulneratus sum

vul@1Kings:22:35 @ commissum est ergo proelium in die illa et rex Israhel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vesperi fluebat autem sanguis plagae in sinum currus

vul@1Kings:22:44 @ verumtamen excelsa non abstulit adhuc enim populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis

vul@1Kings:22:46 @ reliqua autem verborum Iosaphat et opera eius quae gessit et proelia nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda

vul@1Kings:22:49 @ rex vero Iosaphat fecerat classes in mari quae navigarent in Ophir propter aurum et ire non potuerunt quia confractae sunt in Asiongaber

vul@2Kings:1:2 @ ceciditque Ohozias per cancellos cenaculi sui quod habebat in Samaria et aegrotavit misitque nuntios dicens ad eos ite consulite Beelzebub deum Accaron utrum vivere queam de infirmitate mea hac

vul@2Kings:1:5 @ reversique sunt nuntii ad Ohoziam qui dixit eis quare reversi estis

vul@2Kings:1:6 @ at illi responderunt ei vir occurrit nobis et dixit ad nos ite revertimini ad regem qui misit vos et dicetis ei haec dicit Dominus numquid quia non erat Deus in Israhel mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron idcirco de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris

vul@2Kings:1:9 @ misitque ad eum quinquagenarium principem et quinquaginta qui erant sub eo qui ascendit ad eum sedentique in vertice montis ait homo Dei rex praecepit ut descendas

vul@2Kings:1:10 @ respondensque Helias dixit quinquagenario si homo Dei sum descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos descendit itaque ignis e caelo et devoravit eum et quinquaginta qui erant cum eo

vul@2Kings:1:11 @ rursum misit ad eum principem quinquagenarium alterum et quinquaginta cum eo qui locutus est illi homo Dei haec dicit rex festina descende

vul@2Kings:1:12 @ respondens Helias ait si homo Dei ego sum descendat ignis e caelo et devoret te et quinquaginta tuos descendit ergo ignis Dei e caelo et devoravit illum et quinquaginta eius

vul@2Kings:1:13 @ iterum misit principem quinquagenarium tertium et quinquaginta qui erant cum eo qui cum venisset curvavit genua contra Heliam et precatus est eum et ait homo Dei noli despicere animam meam et animam servorum tuorum qui mecum sunt

vul@2Kings:1:16 @ et locutus est ei haec dicit Dominus quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron quasi non esset Deus in Israhel a quo possis interrogare sermonem ideo de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris

vul@2Kings:2:2 @ dixitque Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me usque Bethel cui ait Heliseus vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque descendissent Bethel

vul@2Kings:2:3 @ egressi sunt filii prophetarum qui erant Bethel ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum a te qui respondit et ego novi silete

vul@2Kings:2:4 @ dixit autem Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me in Hiericho et ille ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque venissent Hierichum

vul@2Kings:2:5 @ accesserunt filii prophetarum qui erant in Hiericho ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te et ait et ego novi silete

vul@2Kings:2:6 @ dixit autem ei Helias sede hic quia Dominus misit me ad Iordanem qui ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te ierunt igitur ambo pariter

vul@2Kings:2:8 @ tulitque Helias pallium suum et involvit illud et percussit aquas quae divisae sunt in utramque partem et transierunt ambo per siccum

vul@2Kings:2:9 @ cumque transissent Helias dixit ad Heliseum postula quod vis ut faciam tibi antequam tollar a te dixitque Heliseus obsecro ut fiat duplex spiritus tuus in me

vul@2Kings:2:10 @ qui respondit rem difficilem postulasti attamen si videris me quando tollor a te erit quod petisti si autem non videris non erit

vul@2Kings:2:14 @ et pallio Heliae quod ceciderat ei percussit aquas et dixit ubi est Deus Heliae etiam nunc percussitque aquas et divisae sunt huc atque illuc et transiit Heliseus

vul@2Kings:2:16 @ dixeruntque illi ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possint ire et quaerere dominum tuum ne forte tulerit eum spiritus Domini et proiecerit in uno montium aut in una vallium qui ait nolite mittere

vul@2Kings:2:17 @ coegeruntque eum donec adquiesceret et diceret mittite et miserunt quinquaginta viros qui cum quaesissent tribus diebus non invenerunt

vul@2Kings:2:18 @ et reversi sunt ad eum at ille habitabat in Hiericho dixitque eis numquid non dixi vobis nolite ire

vul@2Kings:2:19 @ dixerunt quoque viri civitatis ad Heliseum ecce habitatio civitatis huius optima est sicut tu ipse domine perspicis sed aquae pessimae sunt et terra sterilis

vul@2Kings:2:21 @ egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait haec dicit Dominus sanavi aquas has et non erit ultra in eis mors neque sterilitas

vul@2Kings:2:23 @ ascendit autem inde Bethel cumque ascenderet per viam pueri parvi egressi sunt de civitate et inludebant ei dicentes ascende calve ascende calve

vul@2Kings:2:24 @ qui cum se respexisset vidit eos et maledixit eis in nomine Domini egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros

vul@2Kings:3:2 @ et fecit malum coram Domino sed non sicut pater suus et mater tulit enim statuas Baal quas fecerat pater eius

vul@2Kings:3:3 @ verumtamen in peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel adhesit nec recessit ab eis

vul@2Kings:3:7 @ misitque ad Iosaphat regem Iuda dicens rex Moab recessit a me veni mecum contra Moab ad proelium qui respondit ascendam qui meus est tuus est populus meus populus tuus equi mei equi tui

vul@2Kings:3:14 @ dixit autem Heliseus vivit Dominus exercituum in cuius conspectu sto quod si non vultum Iosaphat regis Iudae erubescerem ne adtendissem quidem te nec respexissem

vul@2Kings:3:21 @ universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper et steterunt in terminis

vul@2Kings:3:22 @ primoque mane surgentes et orto iam sole ex adverso aquarum viderunt Moabitae contra aquas rubras quasi sanguinem

vul@2Kings:3:23 @ dixeruntque sanguis est gladii pugnaverunt reges contra se et caesi sunt mutuo nunc perge ad praedam Moab

vul@2Kings:3:24 @ perrexeruntque in castra Israhel porro consurgens Israhel percussit Moab at illi fugerunt coram eis venerunt igitur qui vicerant et percusserunt Moab

vul@2Kings:3:25 @ et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes singuli lapides repleverunt et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt ita ut muri tantum fictiles remanerent et circumdata est civitas a fundibalariis et magna ex parte percussa

vul@2Kings:3:27 @ arripiensque filium suum primogenitum qui regnaturus erat pro eo obtulit holocaustum super murum et facta est indignatio magna in Israhel statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam

vul@2Kings:4:1 @ mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Heliseum dicens servus tuus vir meus mortuus est et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi

vul@2Kings:4:2 @ cui dixit Heliseus quid vis ut faciam tibi dic mihi quid habes in domo tua at illa respondit non habeo ancilla tua quicquam in domo mea nisi parum olei quo unguear

vul@2Kings:4:5 @ ivit itaque mulier et clusit ostium super se et super filios suos illi offerebant vasa et illa infundebat

vul@2Kings:4:8 @ facta est autem quaedam dies et transiebat Heliseus per Sunam erat autem ibi mulier magna quae tenuit eum ut comederet panem cumque frequenter inde transiret devertebat ad eam ut comederet panem

vul@2Kings:4:9 @ quae dixit ad virum suum animadverto quod vir Dei sanctus est iste qui transit per nos frequenter

vul@2Kings:4:13 @ dixit ad puerum loquere ad eam ecce sedule in omnibus ministrasti nobis quid vis ut faciam tibi numquid habes negotium et vis ut loquar regi sive principi militiae quae respondit in medio populi mei habito

vul@2Kings:4:16 @ dixit ad eam in tempore isto et in hac eadem hora si vita comes fuerit habebis in utero filium at illa respondit noli quaeso domine mi vir Dei noli mentiri ancillae tuae

vul@2Kings:4:21 @ ascendit autem et conlocavit eum super lectulum hominis Dei et clusit ostium et egressa

vul@2Kings:4:22 @ vocavit virum suum et ait mitte mecum obsecro unum de pueris et asinam ut excurram usque ad hominem Dei et revertar

vul@2Kings:4:24 @ stravitque asinam et praecepit puero mina et propera ne mihi moram facias in eundo et hoc age quod praecipio tibi

vul@2Kings:4:27 @ cumque venisset ad virum Dei in monte adprehendit pedes eius et accessit Giezi ut amoveret eam et ait homo Dei dimitte illam anima enim eius in amaritudine est et Dominus celavit me et non indicavit mihi

vul@2Kings:4:29 @ et ille ait ad Giezi accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade si occurrerit tibi homo non salutes eum et si salutaverit te quispiam non respondeas illi et pones baculum meum super faciem pueri

vul@2Kings:4:33 @ ingressusque clusit ostium super se et puerum et oravit ad Dominum

vul@2Kings:4:39 @ et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea colocyntidas agri et implevit pallium suum et reversus concidit in ollam pulmenti nesciebat enim quid esset

vul@2Kings:4:41 @ at ille adferte inquit farinam et misit in ollam et ait infunde turbae et comedat et non fuit amplius quicquam amaritudinis in olla

vul@2Kings:5:2 @ porro de Syria egressi fuerant latrunculi et captivam duxerant de terra Israhel puellam parvulam quae erat in obsequio uxoris Naaman

vul@2Kings:5:4 @ ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit ei dicens sic et sic locuta est puella de terra Israhel

vul@2Kings:5:7 @ cumque legisset rex Israhel litteras scidit vestimenta sua et ait numquid Deus sum ut occidere possim et vivificare quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua animadvertite et videte quod occasiones quaerat adversum me

vul@2Kings:5:8 @ quod cum audisset Heliseus vir Dei scidisse videlicet regem Israhel vestimenta sua misit ad eum dicens quare scidisti vestimenta tua veniat ad me et sciat esse prophetam in Israhel

vul@2Kings:5:10 @ misitque ad eum Heliseus nuntium dicens vade et lavare septies in Iordane et recipiet sanitatem caro tua atque mundaberis

vul@2Kings:5:13 @ accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei pater si rem grandem dixisset tibi propheta certe facere debueras quanto magis quia nunc dixit tibi lavare et mundaberis

vul@2Kings:5:14 @ descendit et lavit in Iordane septies iuxta sermonem viri Dei et restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli et mundatus est

vul@2Kings:5:15 @ reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit et stetit coram eo et ait vere scio quod non sit Deus in universa terra nisi tantum in Israhel obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo

vul@2Kings:5:17 @ dixitque Naaman ut vis sed obsecro concede mihi servo tuo ut tollam onus duorum burdonum de terra non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis nisi Domino

vul@2Kings:5:18 @ hoc autem solum est de quo depreceris Dominum pro servo tuo quando ingreditur dominus meus templum Remmon ut adoret et illo innitente super manum meam si adoravero in templo Remmon adorante me in eodem loco ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re

vul@2Kings:5:21 @ et secutus est Giezi post tergum Naaman quem cum vidisset ille currentem ad se desilivit de curru in occursum eius et ait rectene sunt omnia

vul@2Kings:5:22 @ et ille ait recte dominus meus misit me dicens modo venerunt ad me duo adulescentes de monte Ephraim ex filiis prophetarum da eis talentum argenti et vestes mutatorias duplices

vul@2Kings:5:24 @ cumque venisset iam vesperi tulit de manu eorum et reposuit in domo dimisitque viros et abierunt

vul@2Kings:5:27 @ sed et lepra Naaman adherebit tibi et semini tuo in sempiternum et egressus est ab eo leprosus quasi nix

vul@2Kings:6:2 @ eamus usque ad Iordanem et tollant singuli de silva materias singulas ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum qui dixit ite

vul@2Kings:6:6 @ dixit autem homo Dei ubi cecidit at ille monstravit ei locum praecidit ergo lignum et misit illuc natavitque ferrum

vul@2Kings:6:8 @ rex autem Syriae pugnabat contra Israhel consiliumque iniit cum servis suis dicens in loco illo et illo ponamus insidias

vul@2Kings:6:9 @ misit itaque vir Dei ad regem Israhel dicens cave ne transeas in loco illo quia ibi Syri in insidiis sunt

vul@2Kings:6:10 @ misit rex Israhel ad locum quem dixerat ei vir Dei et praeoccupavit eum et observavit se ibi non semel neque bis

vul@2Kings:6:11 @ conturbatumque est cor regis Syriae pro hac re et convocatis servis suis ait quare non indicastis mihi quis proditor mei sit apud regem Israhel

vul@2Kings:6:13 @ dixit eis ite et videte ubi sit ut mittam et capiam eum adnuntiaveruntque ei dicentes ecce in Dothan

vul@2Kings:6:14 @ misit ergo illuc equos et currus et robur exercitus qui cum venissent nocte circumdederunt civitatem

vul@2Kings:6:18 @ hostes vero descenderunt ad eum porro Heliseus oravit Dominum dicens percute obsecro gentem hanc caecitate percussitque eos Dominus ne viderent iuxta verbum Helisei

vul@2Kings:6:20 @ cumque ingressi fuissent in Samaria dixit Heliseus Domine aperi oculos istorum ut videant aperuitque Dominus oculos eorum et viderunt esse se in medio Samariae

vul@2Kings:6:23 @ adpositaque est eis ciborum magna praeparatio et comederunt et biberunt et dimisit eos abieruntque ad dominum suum et ultra non venerunt latrones Syriae in terram Israhel

vul@2Kings:6:24 @ factum est autem post haec congregavit Benadad rex Syriae universum exercitum suum et ascendit et obsidebat Samariam

vul@2Kings:6:25 @ factaque est fames magna in Samaria et tamdiu obsessa est donec venundaretur caput asini octoginta argenteis et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis

vul@2Kings:6:26 @ cumque rex Israhel transiret per murum mulier exclamavit ad eum dicens salva me domine mi rex

vul@2Kings:6:30 @ quod cum audisset rex scidit vestimenta sua et transiebat super murum viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem intrinsecus

vul@2Kings:6:31 @ et ait haec mihi faciat Deus et haec addat si steterit caput Helisei filii Saphat super eum hodie

vul@2Kings:6:32 @ Heliseus autem sedebat in domo sua et senes sedebant cum eo praemisit itaque virum et antequam veniret nuntius ille dixit ad senes numquid scitis quod miserit filius homicidae hic ut praecidatur caput meum videte ergo cum venerit nuntius cludite ostium et non sinatis eum introire ecce enim sonitus pedum domini eius post eum est

vul@2Kings:7:1 @ dixit autem Heliseus audite verbum Domini haec dicit Dominus in tempore hoc cras modius similae uno statere erit et duo modii hordei statere uno in porta Samariae

vul@2Kings:7:2 @ respondens unus de ducibus super cuius manum rex incumbebat homini Dei ait si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo numquid poterit esse quod loqueris qui ait videbis oculis tuis et inde non comedes

vul@2Kings:7:3 @ quattuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum portae qui dixerunt ad invicem quid hic esse volumus donec moriamur

vul@2Kings:7:4 @ sive ingredi voluerimus civitatem fame moriemur sive manserimus hic moriendum nobis est venite igitur et transfugiamus ad castra Syriae si pepercerint nobis vivemus si autem occidere voluerint nihilominus moriemur

vul@2Kings:7:6 @ siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae curruum et equorum et exercitus plurimi dixeruntque ad invicem ecce mercede conduxit adversum nos rex Israhel reges Hettheorum et Aegyptiorum et venerunt super nos

vul@2Kings:7:7 @ surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris et dereliquerunt tentoria sua et equos et asinos in castris fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes

vul@2Kings:7:8 @ igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum ingressi sunt unum tabernaculum et comederunt et biberunt tuleruntque inde argentum et aurum et vestes et abierunt et absconderunt et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum et inde similiter auferentes absconderunt

vul@2Kings:7:9 @ dixeruntque ad invicem non recte facimus haec enim dies boni nuntii est si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane sceleris arguemur venite eamus et nuntiemus in aula regis

vul@2Kings:7:10 @ cumque venissent ad portam civitatis narraverunt eis dicentes ivimus ad castra Syriae et nullum ibidem repperimus hominum nisi equos et asinos alligatos et fixa tentoria

vul@2Kings:7:12 @ qui surrexit nocte et ait ad servos suos dico vobis quid fecerint nobis Syri sciunt quia fame laboramus et idcirco egressi sunt de castris et latitant in agris dicentes cum egressi fuerint de civitate capiemus eos viventes et tunc civitatem ingredi poterimus

vul@2Kings:7:13 @ respondit autem unus servorum eius tollamus quinque equos qui remanserunt in urbe quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israhel alii enim consumpti sunt et mittentes explorare poterimus

vul@2Kings:7:14 @ adduxerunt ergo duos equos misitque rex ad castra Syrorum dicens ite videte

vul@2Kings:7:15 @ qui abierunt post eos usque ad Iordanem ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis quae proiecerant Syri cum turbarentur reversique nuntii indicaverunt regi

vul@2Kings:7:16 @ et egressus populus diripuit castra Syriae factusque est modius similae statere uno et duo modii hordei statere uno iuxta verbum Domini

vul@2Kings:7:18 @ factumque est secundum sermonem viri Dei quem dixerat regi quando ait duo modii hordei statere uno erunt et modius similae statere uno hoc eodem tempore cras in porta Samariae

vul@2Kings:7:19 @ quando responderat dux ille viro Dei et dixerat etiam si Dominus fecerit cataractas in caelo numquid fieri poterit quod loqueris et dixit ei videbis oculis tuis et inde non comedes

vul@2Kings:7:20 @ evenit ergo ei sicut praedictum erat et conculcavit eum populus in porta et mortuus est

vul@2Kings:8:8 @ et ait rex ad Azahel tolle tecum munera et vade in occursum viri Dei et consule Dominum per eum dicens si evadere potero de infirmitate mea hac

vul@2Kings:8:9 @ ivit igitur Azahel in occursum eius habens secum munera et omnia bona Damasci onera quadraginta camelorum cumque stetisset coram eo ait filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te dicens si sanari potero de infirmitate mea hac

vul@2Kings:8:11 @ stetitque cum eo et conturbatus est usque ad suffusionem vultus flevitque vir Dei

vul@2Kings:8:12 @ cui Azahel ait quare dominus meus flet at ille respondit quia scio quae facturus sis filiis Israhel mala civitates eorum munitas igne succendes et iuvenes eorum interficies gladio et parvulos eorum elides et praegnantes divides

vul@2Kings:8:14 @ qui cum recessisset ab Heliseo venit ad dominum suum qui ait ei quid tibi dixit Heliseus at ille respondit dixit mihi recipiet sanitatem

vul@2Kings:8:18 @ ambulavitque in viis regum Israhel sicut ambulaverat domus Ahab filia enim Ahab erat uxor eius et fecit quod malum est coram Domino

vul@2Kings:8:19 @ noluit autem Dominus disperdere Iudam propter David servum suum sicut promiserat ei ut daret illi lucernam et filiis eius cunctis diebus

vul@2Kings:8:20 @ in diebus eius recessit Edom ne esset sub Iuda et constituit sibi regem

vul@2Kings:8:21 @ venitque Ioram Seira et omnis currus cum eo et surrexit nocte percussitque Idumeos qui eum circumdederant et principes curruum populus autem fugit in tabernacula sua

vul@2Kings:8:22 @ recessit ergo Edom ne esset sub Iuda usque ad diem hanc tunc recessit et Lobna in tempore illo

vul@2Kings:8:27 @ et ambulavit in viis domus Ahab et fecit quod malum est coram Domino sicut domus Ahab gener enim domus Ahab fuit

vul@2Kings:9:2 @ cumque veneris illuc videbis Hieu filium Iosaphat filii Namsi et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum et introduces interius cubiculum

vul@2Kings:9:3 @ tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices haec dicit Dominus unxi te regem super Israhel aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes

vul@2Kings:9:8 @ perdamque omnem domum Ahab et interficiam de Ahab mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israhel

vul@2Kings:9:9 @ et dabo domum Ahab sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia

vul@2Kings:9:11 @ Hieu autem egressus est ad servos domini sui qui dixerunt ei rectene sunt omnia quid venit insanus iste ad te qui ait eis nostis hominem et quid locutus sit

vul@2Kings:9:13 @ festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus eius in similitudinem tribunalis et cecinerunt tuba atque dixerunt regnavit Hieu

vul@2Kings:9:14 @ coniuravit ergo Hieu filius Iosaphat filii Namsi contra Ioram porro Ioram obsederat Ramoth Galaad ipse et omnis Israhel contra Azahel regem Syriae

vul@2Kings:9:15 @ et reversus fuerat ut curaretur in Hiezrahel propter vulnera quia percusserant eum Syri proeliantem contra Azahel regem Syriae dixitque Hieu si placet vobis nemo egrediatur profugus de civitate ne vadat et nuntiet in Hiezrahel

vul@2Kings:9:16 @ et ascendit et profectus est in Hiezrahel Ioram enim aegrotabat ibi et Ahazia rex Iuda descenderat ad visitandum Ioram

vul@2Kings:9:18 @ abiit igitur qui ascenderat currum in occursum eius et ait haec dicit rex pacata sunt omnia dixitque ei Hieu quid tibi et paci transi et sequere me nuntiavit quoque speculator dicens venit nuntius ad eos et non revertitur

vul@2Kings:9:19 @ misit etiam currum equorum secundum venitque ad eos et ait haec dicit rex num pax est et ait Hieu quid tibi et paci transi et sequere me

vul@2Kings:9:20 @ nuntiavit autem speculator dicens venit usque ad eos et non revertitur est autem incessus quasi incessus Hieu filii Namsi praeceps enim graditur

vul@2Kings:9:21 @ et ait Ioram iunge currum iunxeruntque currum eius et egressus est Ioram rex Israhel et Ahazias rex Iuda singuli in curribus suis egressique sunt in occursum Hieu et invenerunt eum in agro Naboth Hiezrahelitis

vul@2Kings:9:23 @ convertit autem Ioram manum suam et fugiens ait ad Ahaziam insidiae Ahazia

vul@2Kings:9:24 @ porro Hieu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter scapulas et egressa est sagitta per cor eius statimque corruit in curru suo

vul@2Kings:9:26 @ si non pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius quem vidi heri ait Dominus reddam tibi in agro isto dicit Dominus nunc igitur tolle proice eum in agro iuxta verbum Domini

vul@2Kings:9:35 @ cumque issent ut sepelirent eam non invenerunt nisi calvariam et pedes et summas manus

vul@2Kings:9:36 @ reversique nuntiaverunt ei et ait Hieu sermo Domini est quem locutus est per servum suum Heliam Thesbiten dicens in agro Hiezrahel comedent canes carnes Hiezabel

vul@2Kings:9:37 @ et erunt carnes Hiezabel sicut stercus super faciem terrae in agro Hiezrahel ita ut praetereuntes dicant haecine est illa Hiezabel

vul@2Kings:10:1 @ erant autem Ahab septuaginta filii in Samaria scripsit ergo Hieu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad maiores natu et ad nutricios Ahab dicens

vul@2Kings:10:4 @ timuerunt illi vehementer et dixerunt ecce duo reges non potuerunt stare coram eo et quomodo nos valebimus resistere

vul@2Kings:10:5 @ miserunt ergo praepositus domus et praefectus civitatis et maiores natu et nutricii ad Hieu dicentes servi tui sumus quaecumque iusseris faciemus nec constituemus regem quodcumque tibi placet fac

vul@2Kings:10:6 @ rescripsit autem eis litteras secundo dicens si mei estis et oboeditis mihi tollite capita filiorum domini vestri et venite ad me hac eadem hora cras in Hiezrahel porro filii regis septuaginta viri apud optimates civitatis nutriebantur

vul@2Kings:10:9 @ cumque diluxisset egressus est et stans dixit ad omnem populum iusti estis si ego coniuravi contra dominum meum et interfeci eum quis percussit omnes hos

vul@2Kings:10:11 @ percussit igitur Hieu omnes qui reliqui erant de domo Ahab in Hiezrahel et universos optimates eius et notos et sacerdotes donec non remanerent ex eo reliquiae

vul@2Kings:10:15 @ cumque abisset inde invenit Ionadab filium Rechab in occursum sibi et benedixit ei et ait ad eum numquid est cor tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo et ait Ionadab est si est inquit da manum tuam qui dedit manum suam at ille levavit eum ad se in curru

vul@2Kings:10:16 @ dixitque ad eum veni mecum et vide zelum meum pro Domino et inpositum currui suo

vul@2Kings:10:17 @ duxit in Samariam et percussit omnes qui reliqui fuerant de Ahab in Samaria usque ad unum iuxta verbum Domini quod locutus est per Heliam

vul@2Kings:10:19 @ nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos eius et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me nullus sit qui non veniat sacrificium enim grande est mihi Baal quicumque defuerit non vivet porro Hieu faciebat hoc insidiose ut disperderet cultores Baal

vul@2Kings:10:21 @ et misit in universos terminos Israhel et venerunt cuncti servi Baal non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret et ingressi sunt templum Baal et repleta est domus Baal a summo usque ad summum

vul@2Kings:10:22 @ dixitque his qui erant super vestes proferte vestimenta universis servis Baal et protulerunt eis vestes

vul@2Kings:10:23 @ ingressusque Hieu et Ionadab filius Rechab templum Baal et ait cultoribus Baal perquirite et videte ne quis forte vobiscum sit de servis Domini sed ut sint soli servi Baal

vul@2Kings:10:24 @ ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta Hieu autem praeparaverat sibi foris octoginta viros et dixerat eis quicumque fugerit de hominibus his quos ego adduxero in manus vestras anima eius erit pro anima illius

vul@2Kings:10:29 @ verumtamen a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecerat Israhel non recessit nec dereliquit vitulos aureos qui erant in Bethel et in Dan

vul@2Kings:10:31 @ porro Hieu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israhel in toto corde suo non enim recessit a peccatis Hieroboam qui peccare fecerat Israhel

vul@2Kings:10:32 @ in diebus illis coepit Dominus taedere super Israhel percussitque eos Azahel in universis finibus Israhel

vul@2Kings:11:4 @ anno autem septimo misit Ioiada et adsumens centuriones et milites introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis foedus et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis

vul@2Kings:11:6 @ tertia pars vestrum introeat sabbato et observet excubitum domus regis tertia autem pars sit ad portam Sir et tertia pars ad portam quae est post habitaculum scutariorum et custodietis excubitum domus Messa

vul@2Kings:11:8 @ et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris si quis autem ingressus fuerit septum templi interficiatur eritisque cum rege introeunte et egrediente

vul@2Kings:11:9 @ et fecerunt centuriones iuxta omnia quae praeceperat eis Ioiada sacerdos et adsumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum cum his qui egrediebantur e sabbato venerunt ad Ioiada sacerdotem

vul@2Kings:11:11 @ et steterunt singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextra usque ad partem sinistram altaris et aedis circum regem

vul@2Kings:12:3 @ verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis incensum

vul@2Kings:12:5 @ accipiant illam sacerdotes iuxta ordinem suum et instaurent sarta tecta domus si quid necessarium viderint instauratione

vul@2Kings:12:6 @ igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Ioas non instauraverunt sacerdotes sarta tecta templi

vul@2Kings:12:12 @ et sarta tecta faciebant et in his qui caedebant saxa et ut emerent ligna et lapides qui excidebantur ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis quae indigebant expensa ad muniendam domum

vul@2Kings:12:18 @ quam ob rem tulit Ioas rex Iuda omnia sanctificata quae consecraverant Iosaphat et Ioram et Ahazia patres eius reges Iuda et quae ipse obtulerat et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis misitque Azaheli regi Syriae et recessit ab Hierusalem

vul@2Kings:12:21 @ Iozachar namque filius Semath et Iozabad filius Somer servi eius percusserunt eum et mortuus est et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David regnavitque Amasias filius eius pro eo

vul@2Kings:13:1 @ anno vicesimo tertio Ioas filii Ahaziae regis Iudae regnavit Ioachaz filius Hieu super Israhel in Samaria decem et septem annis

vul@2Kings:13:5 @ et dedit Dominus Israheli salvatorem et liberatus est de manu Syriae habitaveruntque filii Israhel in tabernaculis suis sicut heri et nudius tertius

vul@2Kings:13:6 @ verumtamen non recesserunt a peccatis domus Hieroboam qui peccare fecit Israhel in ipsis ambulaverunt siquidem et lucus permansit in Samaria

vul@2Kings:13:7 @ et non sunt derelicti Ioachaz de populo nisi quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum interfecerat enim eos rex Syriae et redegerat quasi pulverem in tritura areae

vul@2Kings:13:10 @ anno tricesimo septimo Ioas regis Iuda regnavit Ioas filius Ioachaz super Israhel in Samaria sedecim annis

vul@2Kings:13:11 @ et fecit quod malum est in conspectu Domini non declinavit ab omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel in ipsis ambulavit

vul@2Kings:13:12 @ reliqua autem sermonum Ioas et universa quae fecit sed et fortitudo eius quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Iuda nonne haec scripta sunt in libro sermonum regum Israhel

vul@2Kings:13:18 @ et ait tolle sagittas qui cum tulisset rursum dixit ei percute iaculo terram et cum percussisset tribus vicibus et stetisset

vul@2Kings:13:19 @ iratus est contra eum vir Dei et ait si percussisses quinquies aut sexies sive septies percussisses Syriam usque ad consummationem nunc autem tribus vicibus percuties eam

vul@2Kings:13:25 @ porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad filii Azahel quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure proelii tribus vicibus percussit eum Ioas et reddidit civitates Israheli

vul@2Kings:14:1 @ anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israhel regnavit Amasias filius Ioas regis Iuda

vul@2Kings:14:4 @ nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit adhuc enim populus immolabat et adolebat in excelsis

vul@2Kings:14:5 @ cumque obtinuisset regnum percussit servos suos qui interfecerant regem patrem suum

vul@2Kings:14:6 @ filios autem eorum qui occiderant non occidit iuxta quod scriptum est in libro legis Mosi sicut praecepit Dominus dicens non morientur patres pro filiis neque filii morientur pro patribus sed unusquisque in peccato suo morietur

vul@2Kings:14:7 @ ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia et adprehendit Petram in proelio vocavitque nomen eius Iecethel usque in praesentem diem

vul@2Kings:14:8 @ tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz filii Hieu regis Israhel dicens veni et videamus nos

vul@2Kings:14:9 @ remisitque Ioas rex Israhel ad Amasiam regem Iuda dicens carduus Libani misit ad cedrum quae est in Libano dicens da filiam tuam filio meo uxorem transieruntque bestiae saltus quae sunt in Libano et conculcaverunt carduum

vul@2Kings:14:11 @ et non adquievit Amasias ascenditque Ioas rex Israhel et viderunt se ipse et Amasias rex Iuda in Bethsames oppido Iudae

vul@2Kings:14:13 @ Amasiam vero regem Iuda filium Ioas filii Ahaziae cepit Ioas rex Israhel in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem et interrupit murum Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis

vul@2Kings:14:14 @ tulitque omne aurum et argentum et universa vasa quae inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis et obsides et reversus est Samariam

vul@2Kings:14:15 @ reliqua autem verborum Ioas quae fecit et fortitudo eius qua pugnavit contra Amasiam regem Iuda nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel

vul@2Kings:14:17 @ vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz regis Israhel viginti quinque annis

vul@2Kings:14:18 @ reliqua autem sermonum Amasiae nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda

vul@2Kings:14:21 @ tulit autem universus populus Iudae Azariam annos natum sedecim et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia

vul@2Kings:14:23 @ anno quintodecimo Amasiae filii Ioas regis Iuda regnavit Hieroboam filius Ioas regis Israhel in Samaria quadraginta et uno anno

vul@2Kings:14:24 @ et fecit quod malum est coram Domino non recessit ab omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel

vul@2Kings:15:1 @ anno vicesimo septimo Hieroboam regis Israhel regnavit Azarias filius Amasiae regis Iudae

vul@2Kings:15:3 @ fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae fecit Amasias pater eius

vul@2Kings:15:4 @ verumtamen excelsa non est demolitus adhuc populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis

vul@2Kings:15:5 @ percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis suae et habitabat in domo libera seorsum Ioatham vero filius regis gubernabat palatium et iudicabat populum terrae

vul@2Kings:15:8 @ anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae regnavit Zaccharias filius Hieroboam super Israhel in Samaria sex mensibus

vul@2Kings:15:9 @ et fecit quod malum est coram Domino sicut fecerant patres eius non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel

vul@2Kings:15:10 @ coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes percussitque eum palam et interfecit regnavitque pro eo

vul@2Kings:15:13 @ Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azariae regis Iudae regnavit autem uno mense in Samaria

vul@2Kings:15:14 @ et ascendit Manahem filius Gaddi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Iabes in Samaria et interfecit eum regnavitque pro eo

vul@2Kings:15:15 @ reliqua autem verborum Sellum et coniuratio eius per quam tetendit insidias nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel

vul@2Kings:15:16 @ tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant in ea et terminos eius de Thersa noluerant enim aperire ei et interfecit omnes praegnantes eius et scidit eas

vul@2Kings:15:17 @ anno tricesimo nono Azariae regis Iuda regnavit Manahem filius Gaddi super Israhel decem annis in Samaria

vul@2Kings:15:18 @ fecitque quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel cunctis diebus eius

vul@2Kings:15:20 @ indixitque Manahem argentum super Israhel cunctis potentibus et divitibus ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in terra

vul@2Kings:15:23 @ anno quinquagesimo Azariae regis Iudae regnavit Phaceia filius Manahem super Israhel in Samaria biennio

vul@2Kings:15:24 @ et fecit quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel

vul@2Kings:15:25 @ coniuravit autem adversum eum Phacee filius Romeliae dux eius et percussit eum in Samaria in turre domus regiae iuxta Argob et iuxta Ari et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum et interfecit eum regnavitque pro eo

vul@2Kings:15:27 @ anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iudae regnavit Phacee filius Romeliae super Israhel in Samaria viginti annis

vul@2Kings:15:28 @ et fecit quod malum erat coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel

vul@2Kings:15:30 @ coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Hela contra Phacee filium Romeliae et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno Ioatham filii Oziae

vul@2Kings:15:35 @ verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat incensum in excelsis ipse aedificavit portam domus Domini sublimissimam

vul@2Kings:15:37 @ in diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syriae et Phacee filium Romeliae

vul@2Kings:16:2 @ viginti annorum erat Ahaz cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater eius

vul@2Kings:16:3 @ sed ambulavit in via regum Israhel insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum idola gentium quae dissipavit Dominus coram filiis Israhel

vul@2Kings:16:4 @ immolabat quoque victimas et adolebat incensum in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso

vul@2Kings:16:5 @ tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum cumque obsiderent Ahaz non valuerunt superare eum

vul@2Kings:16:6 @ in tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ahilam Syriae et eiecit Iudaeos de Ahilam et Idumei venerunt in Ahilam et habitaverunt ibi usque in diem hanc

vul@2Kings:16:7 @ misit autem Ahaz nuntios ad Theglathfalassar regem Assyriorum dicens servus tuus et filius tuus ego sum ascende et salvum me fac de manu regis Syriae et de manu regis Israhel qui consurrexerunt adversum me

vul@2Kings:16:8 @ et cum collegisset argentum et aurum quod invenire potuit in domo Domini et in thesauris regis misit regi Assyriorum munera

vul@2Kings:16:9 @ qui et adquievit voluntati eius ascendit enim rex Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores eius Cyrenen Rasin autem interfecit

vul@2Kings:16:10 @ perrexitque rex Ahaz in occursum Theglathfalassar regis Assyriorum in Damascum cumque vidisset altare Damasci misit rex Ahaz ad Uriam sacerdotem exemplar eius et similitudinem iuxta omne opus eius

vul@2Kings:16:15 @ praecepit quoque rex Ahaz Uriae sacerdoti dicens super altare maius offer holocaustum matutinum et sacrificium vespertinum et holocaustum regis et sacrificium eius et holocaustum universi populi terrae et sacrificia eorum et libamina eorum et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem victimae super illud effundes altare vero aeneum erit paratum ad voluntatem meam

vul@2Kings:17:2 @ fecitque malum coram Domino sed non sicut reges Israhel qui ante eum fuerant

vul@2Kings:17:4 @ cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti ne praestaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat obsedit eum et vinctum misit in carcerem

vul@2Kings:17:8 @ et ambulaverunt iuxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israhel et regum Israhel quia similiter fecerant

vul@2Kings:17:9 @ et operuerunt filii Israhel verbis non rectis Dominum Deum suum et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum usque ad civitatem munitam

vul@2Kings:17:10 @ feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum

vul@2Kings:17:11 @ et adolebant ibi incensum super aras in more gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum feceruntque verba pessima inritantes Dominum

vul@2Kings:17:13 @ et testificatus est Dominus in Israhel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntum dicens revertimini a viis vestris pessimis et custodite praecepta mea et caerimonias iuxta omnem legem quam praecepi patribus vestris et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum

vul@2Kings:17:15 @ et abiecerunt legitima eius et pactum quod pepigit cum patribus eorum et testificationes quibus contestatus est eos secutique sunt vanitates et vane egerunt et secuti sunt gentes quae erant per circuitum eorum super quibus praeceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illae faciebant

vul@2Kings:17:16 @ et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et lucos et adoraverunt universam militiam caeli servieruntque Baal

vul@2Kings:17:18 @ iratusque est Dominus vehementer Israhel et abstulit eos de conspectu suo et non remansit nisi tribus Iuda tantummodo

vul@2Kings:17:21 @ ex eo iam tempore quo scissus est Israhel a domo David et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath separavit enim Hieroboam Israhel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum

vul@2Kings:17:22 @ et ambulaverunt filii Israhel in universis peccatis Hieroboam quae fecerat non recesserunt ab eis

vul@2Kings:17:23 @ usquequo auferret Dominus Israhel a facie sua sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum translatusque est Israhel de terra sua in Assyrios usque in diem hanc

vul@2Kings:17:25 @ cumque ibi habitare coepissent non timebant Dominum et inmisit eis Dominus leones qui interficiebant eos

vul@2Kings:17:26 @ nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum gentes quas transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae ignorant legitima Dei terrae et inmisit in eos Dominus leones et ecce interficiunt eos eo quod ignorent ritum Dei terrae

vul@2Kings:17:29 @ et unaquaeque gens fabricata est deum suum posueruntque eos in fanis excelsis quae fecerant Samaritae gens et gens in urbibus suis in quibus habitabant

vul@2Kings:17:30 @ viri enim babylonii fecerunt Socchothbenoth viri autem chutheni fecerunt Nergel et viri de Emath fecerunt Asima

vul@2Kings:17:32 @ et nihilominus colebant Dominum fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis sublimibus

vul@2Kings:17:36 @ sed Dominum Deum vestrum qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine magna et in brachio extento ipsum timete illum adorate et ipsi immolate

vul@2Kings:17:37 @ caerimonias quoque et iudicia et legem et mandatum quod scripsit vobis custodite ut faciatis cunctis diebus et non timeatis deos alienos

vul@2Kings:17:38 @ et pactum quod percussi vobiscum nolite oblivisci nec colatis deos alienos

vul@2Kings:17:41 @ fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum sed nihilominus et idolis suis servientes nam et filii eorum et nepotes sicut fecerunt parentes sui ita faciunt usque in praesentem diem

vul@2Kings:18:4 @ ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit lucos confregitque serpentem aeneum quem fecerat Moses siquidem usque ad illud tempus filii Israhel adolebant ei incensum vocavitque eum Naasthan

vul@2Kings:18:5 @ in Domino Deo Israhel speravit itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Iuda sed neque in his qui ante eum fuerunt

vul@2Kings:18:6 @ et adhesit Domino et non recessit a vestigiis eius fecitque mandata eius quae praeceperat Dominus Mosi

vul@2Kings:18:8 @ ipse percussit Philistheos usque Gazam et omnes terminos eorum a turre custodum usque ad civitatem muratam

vul@2Kings:18:12 @ quia non audierunt vocem Domini Dei sui sed praetergressi sunt pactum eius omnia quae praeceperat Moses servus Domini non audierunt neque fecerunt

vul@2Kings:18:14 @ tunc misit Ezechias rex Iuda nuntios ad regem Assyriorum Lachis dicens peccavi recede a me et omne quod inposueris mihi feram indixit itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Iudae trecenta talenta argenti et triginta talenta auri

vul@2Kings:18:17 @ misit autem rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Hierusalem qui cum ascendissent venerunt in Hierusalem et steterunt iuxta aquaeductum piscinae superioris quae est in via agri Fullonis

vul@2Kings:18:18 @ vocaveruntque regem egressus est autem ad eos Eliachim filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis

vul@2Kings:18:20 @ forsitan inisti consilium ut praepares te ad proelium in quo confidis ut audeas rebellare

vul@2Kings:18:21 @ an speras in baculo harundineo atque confracto Aegypto super quem si incubuerit homo comminutus ingreditur manum eius et perforabit eam sic est Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in se

vul@2Kings:18:22 @ quod si dixeritis mihi in Domino Deo nostro habemus fiduciam nonne iste est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et praecepit Iudae et Hierusalem ante altare hoc adorabitis in Hierusalem

vul@2Kings:18:23 @ nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum et dabo vobis duo milia equorum et videte an habere valeatis ascensores eorum

vul@2Kings:18:24 @ et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis an fiduciam habes in Aegypto propter currus et equites

vul@2Kings:18:25 @ numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum ut demolirer eum Dominus dixit mihi ascende ad terram hanc et demolire eam

vul@2Kings:18:26 @ dixerunt autem Eliachim filius Helciae et Sobna et Ioahe Rabsaci precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace siquidem intellegimus hanc linguam et non loquaris nobis iudaice audiente populo qui est super murum

vul@2Kings:18:27 @ responditque eis Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer sermones hos et non ad viros qui sedent super murum ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum

vul@2Kings:18:32 @ donec veniam et transferam vos in terram quae similis terrae vestrae est in terram fructiferam et fertilem vini terram panis et vinearum terram olivarum et olei ac mellis et vivetis et non moriemini nolite audire Ezechiam qui vos decipit dicens Dominus liberabit nos

vul@2Kings:18:35 @ quinam illi sunt in universis diis terrarum qui eruerunt regionem suam de manu mea ut possit eruere Dominus Hierusalem de manu mea

vul@2Kings:18:36 @ tacuit itaque populus et non respondit ei quicquam siquidem praeceptum regis acceperant ut non responderent ei

vul@2Kings:18:37 @ venitque Eliachim filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis

vul@2Kings:19:2 @ et misit Eliachim praepositum domus et Sobnam scribam et senes de sacerdotibus opertos saccis ad Esaiam prophetam filium Amos

vul@2Kings:19:4 @ si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis quae audivit Dominus Deus tuus et fac orationem pro reliquiis quae reppertae sunt

vul@2Kings:19:8 @ reversus est igitur Rabsaces et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam audierat enim quod recessisset de Lachis

vul@2Kings:19:9 @ cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae dicentes ecce egressus est ut pugnet adversum te et iret contra eum misit nuntios ad Ezechiam dicens

vul@2Kings:19:11 @ tu enim ipse audisti quae fecerint reges Assyriorum universis terris quomodo vastaverint eas num ergo solus poteris liberari

vul@2Kings:19:12 @ numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei Gozan videlicet et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thelassar

vul@2Kings:19:16 @ inclina aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem

vul@2Kings:19:17 @ vere Domine dissipaverunt reges Assyriorum gentes et terras omnium

vul@2Kings:19:20 @ misit autem Esaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec dicit Dominus Deus Israhel quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum audivi

vul@2Kings:19:21 @ iste est sermo quem locutus est Dominus de eo sprevit te et subsannavit virgo filia Sion post tergum tuum caput movit filia Hierusalem

vul@2Kings:19:24 @ ego succidi et bibi aquas alienas et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas

vul@2Kings:19:26 @ et qui sedent in eis humiles manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt quasi faenum agri et virens herba tectorum quae arefacta est antequam veniret ad maturitatem

vul@2Kings:19:29 @ tibi autem Ezechia hoc erit signum comede hoc anno quod reppereris in secundo autem anno quae sponte nascuntur porro in anno tertio seminate et metite plantate vineas et comedite fructum earum

vul@2Kings:19:31 @ de Hierusalem quippe egredientur reliquiae et quod salvetur de monte Sion zelus Domini exercituum faciet hoc

vul@2Kings:19:35 @ factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit

vul@2Kings:19:36 @ et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in Nineve

vul@2Kings:20:8 @ dixerat autem Ezechias ad Esaiam quod erit signum quia Dominus me sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum Domini

vul@2Kings:20:9 @ cui ait Esaias hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est vis ut accedat umbra decem lineis an ut revertatur totidem gradibus

vul@2Kings:20:12 @ in tempore illo misit Berodach Baladan filius Baladan rex Babyloniorum litteras et munera ad Ezechiam audierat enim quod aegrotasset Ezechias

vul@2Kings:20:19 @ dixit Ezechias ad Esaiam bonus sermo Domini quem locutus est sit pax et veritas in diebus meis

vul@2Kings:21:1 @ duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Aphsiba

vul@2Kings:21:3 @ conversusque est et aedificavit excelsa quae dissipaverat Ezechias pater eius et erexit aras Baal et fecit lucos sicut fecerat Ahab rex Israhel et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam

vul@2Kings:21:8 @ et ultra non faciam commoveri pedem Israhel de terra quam dedi patribus eorum sic tamen si custodierint opere omnia quae praecepi eis et universam legem quam mandavit eis servus meus Moses

vul@2Kings:21:11 @ quia fecit Manasses rex Iuda abominationes istas pessimas super omnia quae fecerunt Amorrei ante eum et peccare fecit etiam Iudam in inmunditiis suis

vul@2Kings:21:13 @ et extendam super Hierusalem funiculum Samariae et pondus domus Ahab et delebo Hierusalem sicut deleri solent tabulae delens vertam et ducam crebrius stilum super faciem eius

vul@2Kings:21:15 @ eo quod fecerint malum coram me et perseveraverint inritantes me ex die qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto usque ad diem hanc

vul@2Kings:21:20 @ fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater eius

vul@2Kings:21:23 @ tetenderuntque ei insidias servi sui et interfecerunt regem in domo sua

vul@2Kings:21:24 @ percussit autem populus terrae omnes qui coniuraverant contra regem Amon et constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo

vul@2Kings:21:26 @ sepelieruntque eum in sepulchro suo in horto Aza et regnavit Iosias filius eius pro eo

vul@2Kings:22:1 @ octo annorum erat Iosias cum regnare coepisset et triginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Idida filia Phadaia de Besecath

vul@2Kings:22:2 @ fecitque quod placitum erat coram Domino et ambulavit per omnes vias David patris sui non declinavit ad dextram sive ad sinistram

vul@2Kings:22:3 @ anno autem octavodecimo regis Iosiae misit rex Saphan filium Aslia filii Mesullam scribam templi Domini dicens ei

vul@2Kings:22:5 @ deturque fabris per praepositos in domo Domini qui et distribuent eam his qui operantur in templo Domini ad instauranda sarta tecta templi

vul@2Kings:22:15 @ et illa respondit eis haec dicit Dominus Deus Israhel dicite viro qui misit vos ad me

vul@2Kings:22:18 @ regi autem Iuda qui misit vos ut consuleretis Dominum sic dicetis haec dicit Dominus Deus Israhel pro eo quod audisti verba voluminis

vul@2Kings:23:1 @ et renuntiaverunt regi quod dixerat qui misit et congregati sunt ad eum omnes senes Iuda et Hierusalem

vul@2Kings:23:2 @ ascenditque rex templum Domini et omnes viri Iuda universique qui habitant in Hierusalem cum eo sacerdotes et prophetae et omnis populus a parvo usque ad magnum legitque cunctis audientibus omnia verba libri foederis qui inventus est in domo Domini

vul@2Kings:23:3 @ stetitque rex super gradum et percussit foedus coram Domino ut ambularent post Dominum et custodirent praecepta eius et testimonia et caerimonias in omni corde et in tota anima et suscitarent verba foederis huius quae scripta erant in libro illo adquievitque populus pacto

vul@2Kings:23:4 @ et praecepit rex Helciae pontifici et sacerdotibus secundi ordinis et ianitoribus ut proicerent de templo Domini omnia vasa quae facta fuerant Baal et in luco et universae militiae caeli et conbusit ea foris Hierusalem in convalle Cedron et tulit pulverem eorum in Bethel

vul@2Kings:23:5 @ et delevit aruspices quos posuerant reges Iuda ad sacrificandum in excelsis per civitates Iuda et in circuitu Hierusalem et eos qui adolebant incensum Baal et soli et lunae et duodecim signis et omni militiae caeli

vul@2Kings:23:6 @ et efferri fecit lucum de domo Domini foras Hierusalem in convalle Cedron et conbusit eum ibi et redegit in pulverem et proiecit super sepulchrum vulgi

vul@2Kings:23:7 @ destruxit quoque aediculas effeminatorum quae erant in domo Domini pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci

vul@2Kings:23:8 @ congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Iuda et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee et destruxit aras portarum in introitu ostii Iosue principis civitatis quod erat ad sinistram portae civitatis

vul@2Kings:23:11 @ abstulit quoque equos quos dederant reges Iudae soli in introitu templi Domini iuxta exedram Nathanmelech eunuchi qui erat in Farurim currus autem solis conbusit igni

vul@2Kings:23:12 @ altaria quoque quae erant super tecta cenaculi Ahaz quae fecerant reges Iuda et altaria quae fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini destruxit rex et cucurrit inde et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron

vul@2Kings:23:13 @ excelsa quoque quae erant in Hierusalem ad dexteram partem montis Offensionis quae aedificaverat Salomon rex Israhel Astharoth idolo Sidoniorum et Chamos offensioni Moab et Melchom abominationi filiorum Ammon polluit rex

vul@2Kings:23:14 @ et contrivit statuas et succidit lucos replevitque loca eorum ossibus mortuorum

vul@2Kings:23:15 @ insuper et altare quod erat in Bethel excelsum quod fecerat Hieroboam filius Nabath qui peccare fecit Israhel et altare illud et excelsum destruxit atque conbusit et comminuit in pulverem succenditque etiam lucum

vul@2Kings:23:16 @ et conversus Iosias vidit ibi sepulchra quae erant in monte misitque et tulit ossa de sepulchris et conbusit ea super altare et polluit illud iuxta verbum Domini quod locutus est vir Dei qui praedixerat verba haec

vul@2Kings:23:18 @ et ait dimittite eum nemo commoveat ossa eius et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophetae qui venerat de Samaria

vul@2Kings:23:19 @ insuper et omnia fana excelsorum quae erant in civitatibus Samariae quae fecerant reges Israhel ad inritandum Dominum abstulit Iosias et fecit eis secundum omnia opera quae fecerat in Bethel

vul@2Kings:23:20 @ et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super altaria et conbusit ossa humana super ea reversusque est Hierusalem

vul@2Kings:23:23 @ sicut in octavodecimo anno regis Iosiae factum est phase istud Domino in Hierusalem

vul@2Kings:23:24 @ sed et pythones et ariolos et figuras idolorum et inmunditias abominationesque quae fuerant in terra Iuda et in Hierusalem abstulit Iosias ut statueret verba legis quae scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini

vul@2Kings:23:25 @ similis illi non fuit ante eum rex qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo et in tota anima sua et in universa virtute sua iuxta omnem legem Mosi neque post eum surrexit similis illi

vul@2Kings:23:27 @ dixit itaque Dominus etiam Iudam auferam a facie mea sicut abstuli Israhel et proiciam civitatem hanc quam elegi Hierusalem et domum de qua dixi erit nomen meum ibi

vul@2Kings:23:28 @ reliqua autem verba Iosiae et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda

vul@2Kings:23:29 @ in diebus eius ascendit Pharao Necho rex Aegypti contra regem Assyriorum ad flumen Eufraten et abiit Iosias rex in occursum eius et occisus est in Mageddo cum vidisset eum

vul@2Kings:23:30 @ et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo et pertulerunt in Hierusalem et sepelierunt eum in sepulchro suo tulitque populus terrae Ioahaz filium Iosiae et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro patre suo

vul@2Kings:23:31 @ viginti trium annorum erat Ioahaz cum regnare coepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris eius Amithal filia Hieremiae de Lobna

vul@2Kings:23:34 @ regemque constituit Pharao Necho Eliachim filium Iosiae pro Iosia patre eius vertitque nomen eius Ioiachim porro Ioahaz tulit et duxit in Aegyptum

vul@2Kings:23:35 @ argentum autem et aurum dedit Ioiachim Pharaoni cum indixisset terrae per singulos ut conferretur iuxta praeceptum Pharaonis et unumquemque secundum vires suas exegit tam argentum quam aurum de populo terrae ut daret Pharaoni Necho

vul@2Kings:24:2 @ inmisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum et latrunculos Syriae latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon et inmisit eos in Iudam ut disperderent eum iuxta verbum Domini quod locutus erat per servos suos prophetas

vul@2Kings:24:8 @ decem et octo annorum erat Ioiachin cum regnare coepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris eius Naestha filia Helnathan de Hierusalem

vul@2Kings:24:18 @ vicesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius erat Amithal filia Hieremiae de Lobna

vul@2Kings:24:20 @ irascebatur enim Dominus contra Hierusalem et contra Iudam donec proiceret eos a facie sua recessitque Sedecias a rege Babylonis

vul@2Kings:25:1 @ factum est autem anno nono regni eius mense decimo decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius in Hierusalem et circumdederunt eam et extruxerunt in circuitu eius munitiones

vul@2Kings:25:3 @ nona die mensis praevaluitque fames in civitate nec erat panis populo terrae

vul@2Kings:25:4 @ et interrupta est civitas et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portae quae est inter duplicem murum ad hortum regis porro Chaldei obsidebant in circuitu civitatem fugit itaque per viam quae ducit ad campestria solitudinis

vul@2Kings:25:5 @ et persecutus est exercitus Chaldeorum regem conprehenditque eum in planitie Hiericho et omnes bellatores qui erant cum eo dispersi sunt et reliquerunt eum

vul@2Kings:25:8 @ mense quinto septima die mensis ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis venit Nabuzardan princeps exercitus servus regis Babylonis Hierusalem

vul@2Kings:25:9 @ et succendit domum Domini et domum regis et domos Hierusalem omnemque domum conbusit igni

vul@2Kings:25:17 @ decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una et capitellum aereum super se altitudinis trium cubitorum et reticulum et malogranata super capitellum columnae omnia aerea similem et columna secunda habebat ornatum

vul@2Kings:25:21 @ percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Reblatha in terra Emath et translatus est Iuda de terra sua

vul@2Kings:25:23 @ quod cum audissent omnes duces militum ipsi et viri qui erant cum eis videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam venerunt ad Godoliam in Maspha Ismahel filius Nathaniae et Iohanan filius Caree et Sareia filius Thenaameth Nethophathites et Iezonias filius Maachathi ipsi et socii eorum

vul@2Kings:25:27 @ factum est vero anno tricesimo septimo transmigrationis Ioiachin regis Iudae mense duodecimo vicesima septima die mensis sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare coeperat caput Ioiachin regis Iuda de carcere

vul@1Chronicles:1:7 @ filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim

vul@1Chronicles:1:12 @ Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim

vul@1Chronicles:1:13 @ Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth

vul@1Chronicles:1:15 @ Evheumque et Aruceum et Asineum

vul@1Chronicles:1:46 @ obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius Avith

vul@1Chronicles:1:48 @ sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quae iuxta amnem sita est

vul@1Chronicles:2:6 @ filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque

vul@1Chronicles:2:31 @ filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit Sesan porro Sesan genuit Oholi

vul@1Chronicles:2:40 @ Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit Sellum

vul@1Chronicles:2:53 @ et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae

vul@1Chronicles:3:4 @ sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem

vul@1Chronicles:3:12 @ et huius Amasias filius genuit Azariam porro Azariae filius Ioatham

vul@1Chronicles:3:14 @ sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae

vul@1Chronicles:3:15 @ filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioacim tertius Sedecias quartus Sellum

vul@1Chronicles:3:17 @ filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel

vul@1Chronicles:4:10 @ invocavit vero Iabes Deum Israhel dicens si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus tua mecum et feceris me a malitia non opprimi et praestitit Deus quae precatus est

vul@1Chronicles:4:20 @ filii quoque Simon Amnon et Rena filius Anan et Thilon et filii Iesi Zoeth et Benzoeth

vul@1Chronicles:4:22 @ et Qui stare fecit solem virique Mendacii et Securus et Incendens qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Leem haec autem verba vetera

vul@1Chronicles:4:30 @ et in Bathuhel et in Orma et in Siceleg

vul@1Chronicles:4:31 @ et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim hae civitates eorum usque ad regem David

vul@1Chronicles:4:33 @ et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal haec est habitatio eorum et sedum distributio

vul@1Chronicles:4:34 @ Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius Amasiae

vul@1Chronicles:4:35 @ et Iohel et Ieu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asihel

vul@1Chronicles:4:36 @ et Helioenai et Iacoba et Isuaia et Asaia et Adihel et Isimihel et Banaia

vul@1Chronicles:4:40 @ inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem in qua ante habitaverunt de stirpe Ham

vul@1Chronicles:4:41 @ hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiae regis Iuda et percusserunt tabernacula eorum et habitatores qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt

vul@1Chronicles:4:42 @ de filiis quoque Symeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Phaltiam et Nahariam et Raphaiam et Ozihel filios Iesi

vul@1Chronicles:5:2 @ porro Iudas qui erat fortissimus inter fratres suos de stirpe eius principes germinati sunt primogenita autem reputata sunt Ioseph

vul@1Chronicles:5:9 @ contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum heremi et flumen Eufraten multum quippe iumentorum numerum possidebat in terra Galaad

vul@1Chronicles:5:14 @ hii filii Abiahil filii Uri filii Iaro filii Galaad filii Michahel filii Iesesi filii Ieddo filii Buz

vul@1Chronicles:5:20 @ praebuerunt eis auxilium traditique sunt in manus eorum Agareni et universi qui fuerant cum eis quia Deum invocaverunt cum proeliarentur et exaudivit eos eo quod credidissent in eum

vul@1Chronicles:5:21 @ ceperuntque omnia quae possederant camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia asinos duo milia et animas hominum centum milia

vul@1Chronicles:5:24 @ et hii fuerunt principes domus cognationis eorum Epher et Iesi et Helihel Ezrihel et Hieremia et Odoia et Iedihel viri fortissimi et potentes et nominati duces in familiis suis

vul@1Chronicles:6:19 @ filii Merari Mooli et Musi hae autem cognationes Levi secundum familias eorum

vul@1Chronicles:6:22 @ filii Caath Aminadab filius eius Core filius eius Asir filius eius

vul@1Chronicles:6:23 @ Helcana filius eius Abiasaph filius eius Asir filius eius

vul@1Chronicles:6:33 @ hii vero sunt qui adsistebant cum filiis suis de filiis Caath Heman cantor filius Iohel filii Samuhel

vul@1Chronicles:6:37 @ filii Thaath filii Asir filii Abiasaph filii Core

vul@1Chronicles:6:40 @ filii Michahel filii Basiae filii Melchiae

vul@1Chronicles:6:44 @ filii autem Merari fratres eorum ad sinistram Ethan filius Cusi filii Abdi filii Maloch

vul@1Chronicles:6:45 @ filii Asabiae filii Amasiae filii Helciae

vul@1Chronicles:6:47 @ filii Mooli filii Musi filii Merari filii Levi

vul@1Chronicles:6:54 @ et haec habitacula eorum per vicos atque confinia filiorum scilicet Aaron iuxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte contigerat

vul@1Chronicles:6:61 @ filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem

vul@1Chronicles:6:68 @ Hicmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter

vul@1Chronicles:6:74 @ de tribu vero Aser Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter

vul@1Chronicles:6:77 @ filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon Remmono et suburbana eius et Thabor cum suburbanis suis

vul@1Chronicles:7:2 @ filii Thola Ozi et Raphaia et Ierihel et Iemai et Iebsem et Samuhel principes per domos cognationum suarum de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo milia sescenti

vul@1Chronicles:7:3 @ filii Ozi Iezraia de quo nati sunt Michahel et Obadia et Iohel et Iesia quinque omnes principes

vul@1Chronicles:7:4 @ cumque eis per familias et populos suos accincti ad proelium viri fortissimi triginta sex milia multas enim habuere uxores et filios

vul@1Chronicles:7:5 @ fratresque eorum per omnem cognationem Isachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt

vul@1Chronicles:7:7 @ filii Bale Esbon et Ozi et Ozihel et Ierimoth et Urai quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor

vul@1Chronicles:7:9 @ numerati sunt autem per familias suas principes cognationum ad bella fortissimi viginti milia et ducenti

vul@1Chronicles:7:10 @ porro filii Iadihel Balan filii autem Balan Hieus et Beniamin et Ahoth et Chanana et Iothan et Tharsis et Haisaar

vul@1Chronicles:7:11 @ omnes hii filii Iadihel principes cognationum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes

vul@1Chronicles:7:12 @ Sephan quoque et Apham filii Hir et Asim filii Aer

vul@1Chronicles:7:13 @ filii autem Nepthali Iasihel et Guni et Asar et Sellum filii Balaa

vul@1Chronicles:7:21 @ et huius filius Suthala et huius filius Ezer et Elad occiderunt autem eos viri Geth indigenae quia descenderant ut invaderent possessiones eorum

vul@1Chronicles:7:28 @ possessio autem eorum et habitatio Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran ad occidentalem plagam Gazer et filiae eius Sychem quoque cum filiabus suis usque Aza et filias eius

vul@1Chronicles:7:39 @ filii autem Olla Aree et Anihel et Resia

vul@1Chronicles:7:40 @ omnes hii filii Aser principes cognationum electi atque fortissimi duces ducum numerus autem eorum aetatis quae apta esset ad bellum viginti sex milia

vul@1Chronicles:8:8 @ porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et Bara uxores suas

vul@1Chronicles:8:11 @ Meusim vero genuit Abitob et Elphaal

vul@1Chronicles:8:27 @ et Iersia et Helia et Zechri filii Ieroam

vul@1Chronicles:8:40 @ fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin

vul@1Chronicles:9:2 @ qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israhel et sacerdotes Levitae et Nathinnei

vul@1Chronicles:9:5 @ et de Siloni Asaia primogenitus et filii eius

vul@1Chronicles:9:13 @ fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei

vul@1Chronicles:9:27 @ per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores

vul@1Chronicles:9:29 @ de ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus

vul@1Chronicles:9:32 @ porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis ut semper novos per singula sabbata praepararent

vul@1Chronicles:10:4 @ et dixit Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et interfice me ne forte veniant incircumcisi isti et inludant mihi noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus arripuit igitur Saul ensem et inruit in eum

vul@1Chronicles:10:7 @ quod cum vidissent viri Israhel qui habitabant in campestribus fugerunt et Saul ac filiis eius mortuis dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis

vul@1Chronicles:10:12 @ consurrexerunt singuli virorum fortium et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius adtuleruntque ea in Iabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum quae erat in Iabes et ieiunaverunt septem diebus

vul@1Chronicles:10:13 @ mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat et non custodierit illud sed insuper etiam pythonissam consuluerit

vul@1Chronicles:11:5 @ dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quae est civitas David

vul@1Chronicles:11:14 @ hic stetit in medio agri et defendit eum cumque percussisset Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo suo

vul@1Chronicles:11:16 @ porro David erat in praesidio et statio Philisthinorum in Bethleem

vul@1Chronicles:11:17 @ desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quae est in porta

vul@1Chronicles:11:19 @ dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere haec fecerunt tres robustissimi

vul@1Chronicles:11:20 @ Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat inter tres nominatissimus

vul@1Chronicles:11:22 @ Banaia filius Ioiadae viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis

vul@1Chronicles:11:23 @ et ipse percussit virum aegyptium cuius statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua

vul@1Chronicles:11:24 @ haec fecit Banaia filius Ioiada qui erat inter tres robustos nominatissimus

vul@1Chronicles:11:26 @ porro fortissimi in exercitu Asahel frater Ioab et Eleanan filius patrui eius de Bethleem

vul@1Chronicles:11:46 @ Elihel Maumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et Iethma Moabites Elihel et Obed et Iasihel de Masobia

vul@1Chronicles:12:1 @ hii quoque venerunt ad David in Siceleg cum adhuc fugeret Saul filium Cis qui erant fortissimi et egregii pugnatores

vul@1Chronicles:12:4 @ Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta Hieremias et Iezihel et Iohanan et Iezbad Gaderothites

vul@1Chronicles:12:6 @ Helcana et Iesia et Azrahel et Ioezer et Iesbaam de Careim

vul@1Chronicles:12:8 @ sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto viri robustissimi et pugnatores optimi tenentes clypeum et hastam facies eorum quasi facies leonis et veloces quasi capreae in montibus

vul@1Chronicles:12:14 @ hii de filiis Gad principes exercitus novissimus centum militibus praeerat et maximus mille

vul@1Chronicles:12:15 @ isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo quando inundare consuevit super ripas suas et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem

vul@1Chronicles:12:16 @ venerunt autem et de Beniamin et de Iuda ad praesidium in quo morabatur David

vul@1Chronicles:12:17 @ egressusque est David obviam eis et ait si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi cor meum iungatur vobis si autem insidiamini mihi pro adversariis meis cum ego iniquitatem in manibus non habeam videat Deus patrum nostrorum et iudicet

vul@1Chronicles:12:19 @ porro de Manasse transfugerunt ad David quando veniebat cum Philisthim adversum Saul ut pugnaret et non dimicavit cum eis quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul

vul@1Chronicles:12:20 @ quando igitur reversus est in Siceleg transfugerunt ad eum de Manasse Ednas et Iozabad et Iedihel et Michahel et Iozabad et Heliu et Salathi principes milium in Manasse

vul@1Chronicles:12:21 @ hii praebuerunt auxilium David adversum latrunculos omnes enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu

vul@1Chronicles:12:22 @ sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei

vul@1Chronicles:12:25 @ de filiis Symeon virorum fortissimorum ad pugnandum septem milia centum

vul@1Chronicles:12:30 @ porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti fortissimi robore viri nominati in cognationibus suis

vul@1Chronicles:12:31 @ et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David

vul@1Chronicles:12:32 @ de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora ad praecipiendum quid facere deberet Israhel principes ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur

vul@1Chronicles:12:40 @ sed et qui iuxta eos erant usque ad Isachar et Zabulon et Nepthalim adferebant panes in asinis et camelis et mulis et bubus ad vescendum farinam palatas uvam passam vinum oleum boves arietes ad omnem copiam gaudium quippe erat in Israhel

vul@1Chronicles:13:1 @ iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus et universis principibus

vul@1Chronicles:13:2 @ et ait ad omnem coetum Israhel si placet vobis et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israhel et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium ut congregentur ad nos

vul@1Chronicles:13:3 @ et reducamus arcam Dei nostri ad nos non enim requisivimus eam in diebus Saul

vul@1Chronicles:13:5 @ congregavit ergo David cunctum Israhel a Sior Aegypti usque dum ingrediaris Emath ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim

vul@1Chronicles:13:10 @ iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum eo quod contigisset arcam et mortuus est ibi coram Deo

vul@1Chronicles:13:11 @ contristatusque David eo quod divisisset Dominus Ozam vocavit locum illum Divisio Oza usque in praesentem diem

vul@1Chronicles:13:14 @ mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus et benedixit Dominus domui eius et omnibus quae habebat

vul@1Chronicles:14:1 @ misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei domum

vul@1Chronicles:14:9 @ porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim

vul@1Chronicles:14:10 @ consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua

vul@1Chronicles:14:11 @ cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim

vul@1Chronicles:14:12 @ dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit exuri

vul@1Chronicles:14:13 @ alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in valle

vul@1Chronicles:14:16 @ fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera

vul@1Chronicles:14:17 @ divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes

vul@1Chronicles:15:1 @ fecit quoque sibi domos in civitate David et aedificavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum

vul@1Chronicles:15:2 @ tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum

vul@1Chronicles:15:13 @ ne ut a principio quia non eratis praesentes percussit nos Dominus sic et nunc fiat inlicitum quid nobis agentibus

vul@1Chronicles:15:15 @ et tulerunt filii Levi arcam Dei sicut praeceperat Moses iuxta verbum Domini umeris suis in vectibus

vul@1Chronicles:15:16 @ dixit quoque David principibus Levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum nablis videlicet et lyris et cymbalis ut resonaret in excelsum sonitus laetitiae

vul@1Chronicles:15:18 @ et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zacchariam et Ben et Iazihel et Semiramoth et Iahihel et Ani Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Macheniam et Obededom et Ieihel ianitores

vul@1Chronicles:15:20 @ Zaccharias autem et Ozihel et Semiramoth et Iahihel et Ani et Eliab et Maasias et Banaias in nablis arcana cantabant

vul@1Chronicles:15:27 @ porro David erat indutus stola byssina et universi Levitae qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetiae inter cantores David autem indutus erat etiam ephod lineo

vul@1Chronicles:16:3 @ et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo similam

vul@1Chronicles:16:12 @ recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et iudiciorum oris eius

vul@1Chronicles:16:20 @ et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum

vul@1Chronicles:16:21 @ non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis reges

vul@1Chronicles:16:27 @ confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco eius

vul@1Chronicles:16:37 @ dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies et vices suas

vul@1Chronicles:16:42 @ Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem Idithun fecit esse portarios

vul@1Chronicles:17:5 @ neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israhel usque ad hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio

vul@1Chronicles:17:7 @ nunc itaque sic loqueris ad servum meum David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem ut esses dux populi mei Israhel

vul@1Chronicles:17:8 @ et fui tecum quocumque perrexisti et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra

vul@1Chronicles:17:9 @ et dedi locum populo meo Israhel plantabitur et habitabit in eo et ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent eos sicut a principio

vul@1Chronicles:17:10 @ ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israhel et humiliavi universos inimicos tuos adnuntio ergo tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus

vul@1Chronicles:17:13 @ ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium et misericordiam meam non auferam ab eo sicut abstuli ab eo qui ante te fuit

vul@1Chronicles:17:14 @ et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum et thronus eius erit firmissimus in perpetuum

vul@1Chronicles:17:15 @ iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David

vul@1Chronicles:17:20 @ Domine non est similis tui et non est alius deus absque te ex omnibus quos audivimus auribus nostris

vul@1Chronicles:17:21 @ quis autem est alius ut populus tuus Israhel gens una in terra ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi et magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a facie eius quem de Aegypto liberarat

vul@1Chronicles:17:23 @ nunc igitur Domine sermo quem locutus es famulo tuo et super domum eius confirmetur in perpetuum et fac sicut locutus es

vul@1Chronicles:17:27 @ et coepisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram te te enim Domine benedicente benedicta erit in perpetuum

vul@1Chronicles:18:3 @ eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Suba regionis Emath quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Eufraten

vul@1Chronicles:18:4 @ cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia equites ac viginti milia virorum peditum subnervavitque omnes equos curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi

vul@1Chronicles:18:5 @ supervenit autem et Syrus damascenus ut auxilium praeberet Adadezer regi Suba sed et huius percussit David viginti duo milia virorum

vul@1Chronicles:18:6 @ et posuit milites in Damasco ut Syria quoque serviret sibi et offerret munera adiuvitque eum Dominus in cunctis ad quae perrexerat

vul@1Chronicles:18:9 @ quod cum audisset Thou rex Emath percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Suba

vul@1Chronicles:18:10 @ misit Aduram filium suum ad regem David ut postularet ab eo pacem et congratularetur ei eo quod expugnasset et percussisset Adadezer adversarius quippe Thou erat Adadezer

vul@1Chronicles:18:11 @ sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit rex David Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philisthim et Amalech

vul@1Chronicles:18:12 @ Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salinarum decem et octo milia

vul@1Chronicles:18:13 @ et constituit in Edom praesidium ut serviret Idumea David salvavitque Dominus David in cunctis ad quae perrexerat

vul@1Chronicles:19:2 @ dixitque David faciam misericordiam cum Hanon filio Naas praestitit enim pater eius mihi gratiam misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon

vul@1Chronicles:19:3 @ dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te nec animadvertis quod ut explorent et investigent et scrutentur terram tuam venerint ad te servi eius

vul@1Chronicles:19:4 @ igitur Hanon pueros David decalvavit et rasit et praecidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos

vul@1Chronicles:19:5 @ qui cum abissent et hoc mandassent David misit in occursum eorum grandem enim contumeliam sustinuerant et praecepit ut manerent in Hiericho donec cresceret barba eorum et tunc reverterentur

vul@1Chronicles:19:6 @ videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David tam Hanon quam reliquus populus miserunt mille talenta argenti ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Macha et de Suba currus et equites

vul@1Chronicles:19:8 @ quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum virorum fortium

vul@1Chronicles:19:9 @ egressique filii Ammon direxerunt aciem iuxta portam civitatis reges autem qui ad auxilium venerant separatim in agro steterunt

vul@1Chronicles:19:10 @ igitur Ioab intellegens bellum et ex adverso et post tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo Israhel et perrexit contra Syrum

vul@1Chronicles:19:12 @ dixitque si vicerit me Syrus auxilio eris mihi sin autem superaverint te filii Ammon ero tibi in praesidium

vul@1Chronicles:19:15 @ porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem eius et ingressi sunt civitatem reversusque est etiam Ioab in Hierusalem

vul@1Chronicles:19:16 @ videns autem Syrus quod cecidisset coram Israhel misit nuntios et adduxit Syrum qui erat trans Fluvium Sophach autem princeps militiae Adadezer erat dux eorum

vul@1Chronicles:19:17 @ quod cum nuntiatum esset David congregavit universum Israhel et transivit Iordanem inruitque in eos et direxit ex adverso aciem illis contra pugnantibus

vul@1Chronicles:20:1 @ factum est autem post anni circulum eo tempore quo solent reges ad bella procedere congregavit Ioab exercitum et robur militiae et vastavit terram filiorum Ammon perrexitque et obsedit Rabba porro David manebat in Hierusalem quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam

vul@1Chronicles:20:2 @ tulit autem David coronam Melchom de capite eius et invenit in ea auri pondo talentum et pretiosissimas gemmas fecitque sibi inde diadema manubias quoque urbis plurimas tulit

vul@1Chronicles:20:3 @ populum autem qui erat in ea eduxit et fecit super eos tribulas et trahas et ferrata carpenta transire ita ut dissicarentur et contererentur sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon et reversus est cum omni populo suo in Hierusalem

vul@1Chronicles:20:4 @ post haec initum est bellum in Gazer adversus Philistheos in quo percussit Sobbochai Usathites Saphai de genere Raphaim et humiliavit eos

vul@1Chronicles:20:5 @ aliud quoque bellum gestum est adversum Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus Lehemites fratrem Goliath Getthei cuius hastae lignum erat quasi liciatorium texentium

vul@1Chronicles:20:6 @ sed et aliud bellum accidit in Geth in quo fuit homo longissimus habens digitos senos id est simul viginti quattuor qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus

vul@1Chronicles:20:7 @ hic blasphemavit Israhel et percussit eum Ionathan filius Sammaa fratris David hii sunt filii Rapha in Geth qui ceciderunt in manu David et servorum eius

vul@1Chronicles:21:7 @ displicuit autem Deo quod iussum erat et percussit Israhel

vul@1Chronicles:21:8 @ dixitque David ad Deum peccavi nimis ut hoc facerem obsecro aufer iniquitatem servi tui quia insipienter egi

vul@1Chronicles:21:12 @ aut tribus annis pestilentiam aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et mortem versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israhel nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me

vul@1Chronicles:21:14 @ misit ergo Dominus pestilentiam in Israhel et ceciderunt de Israhel septuaginta milia virorum

vul@1Chronicles:21:15 @ misit quoque angelum in Hierusalem ut percuteret eam cumque percuteretur vidit Dominus et misertus est super magnitudinem mali et imperavit angelo qui percutiebat sufficit iam cesset manus tua porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusei

vul@1Chronicles:21:17 @ dixitque David ad Deum nonne ego sum qui iussi ut numeraretur populus ego qui peccavi ego qui malum feci iste grex quid commeruit Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua in me et in domum patris mei populus autem tuus non percutiatur

vul@1Chronicles:21:21 @ igitur cum venisset David ad Ornan conspexit eum Ornan et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram

vul@1Chronicles:21:24 @ dixitque ei rex David nequaquam ita fiet sed argentum dabo quantum valet neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita

vul@1Chronicles:21:25 @ dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sescentos

vul@1Chronicles:22:4 @ ligna quoque cedrina non poterant aestimari quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David

vul@1Chronicles:22:9 @ filius qui nascetur tibi et erit vir quietissimus faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus vocabitur et pacem et otium dabo in Israhel cunctis diebus eius

vul@1Chronicles:22:11 @ nunc ergo fili mi sit Dominus tecum et prosperare et aedifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te

vul@1Chronicles:22:12 @ det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israhel et custodire legem Domini Dei tui

vul@1Chronicles:22:13 @ tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et iudicia quae praecepit Dominus Mosi ut doceret Israhel confortare viriliter age ne timeas neque paveas

vul@1Chronicles:22:15 @ habes quoque plurimos artifices latomos et cementarios artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos

vul@1Chronicles:22:18 @ cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes inimicos in manu vestra et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius

vul@1Chronicles:23:4 @ ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor milia praepositorum autem et iudicum sex milia

vul@1Chronicles:23:14 @ Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Levi

vul@1Chronicles:23:15 @ filii Mosi Gersom et Eliezer

vul@1Chronicles:23:20 @ filii Ozihel Micha primus Iesia secundus

vul@1Chronicles:23:21 @ filii Merari Mooli et Musi filii Mooli Eleazar et Cis

vul@1Chronicles:23:23 @ filii Musi Mooli et Eder et Ierimuth tres

vul@1Chronicles:23:24 @ hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra

vul@1Chronicles:23:27 @ iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra

vul@1Chronicles:23:28 @ et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini

vul@1Chronicles:23:29 @ sacerdotes autem super panes propositionis et ad similae sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuram

vul@1Chronicles:23:30 @ Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam

vul@1Chronicles:24:3 @ et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium

vul@1Chronicles:24:4 @ inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos suas octo

vul@1Chronicles:24:5 @ porro divisit utrasque inter se familias sortibus erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar

vul@1Chronicles:24:6 @ descripsitque eos Semeias filius Nathanahel scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio Abiathar principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum quae ceteris praeerat Eleazar et alteram domum quae sub se habebat ceteros Ithamar

vul@1Chronicles:24:12 @ undecima Eliasib duodecima Iacim

vul@1Chronicles:24:16 @ nonadecima Phetheia vicesima Iezecel

vul@1Chronicles:24:17 @ vicesima prima Iachin vicesima secunda Gamul

vul@1Chronicles:24:18 @ vicesima tertia Dalaiau vicesima quarta Mazziau

vul@1Chronicles:24:19 @ hae vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut praecepit Dominus Deus Israhel

vul@1Chronicles:24:21 @ de filiis quoque Roobiae princeps Iesias

vul@1Chronicles:24:25 @ frater Micha Iesia filiusque Iesiae Zaccharias

vul@1Chronicles:24:26 @ filii Merari Mooli et Musi filius Ioziau Benno

vul@1Chronicles:24:30 @ filii Musi Mooli Eder et Ierimoth isti filii Levi secundum domos familiarum suarum

vul@1Chronicles:24:31 @ miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores omnes sors aequaliter dividebat

vul@1Chronicles:25:1 @ igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes

vul@1Chronicles:25:6 @ universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis in ministeria domus Domini iuxta regem Asaph videlicet et Idithun et Heman

vul@1Chronicles:25:9 @ egressaque est sors prima Ioseph qui erat de Asaph secunda Godoliae ipsi et filiis eius et fratribus duodecim

vul@1Chronicles:25:27 @ vicesima Eliatha filiis et fratribus eius duodecim

vul@1Chronicles:25:28 @ vicesima prima Othir filiis et fratribus eius duodecim

vul@1Chronicles:25:29 @ vicesima secunda Godollathi filiis et fratribus eius duodecim

vul@1Chronicles:25:30 @ vicesima tertia Maziuth filiis et fratribus eius duodecim

vul@1Chronicles:25:31 @ vicesima quarta Romamthiezer filiis et fratribus eius duodecim

vul@1Chronicles:26:1 @ divisiones autem ianitorum de Coritis Mesellemia filius Core de filiis Asaph

vul@1Chronicles:26:6 @ Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi

vul@1Chronicles:26:7 @ filii ergo Semeiae Othni et Raphahel et Obedihel Zabad fratres eius viri fortissimi Heliu quoque et Samachias

vul@1Chronicles:26:8 @ omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom

vul@1Chronicles:26:9 @ porro Mesellamiae filii et fratres robustissimi decem et octo

vul@1Chronicles:26:12 @ hii divisi sunt in ianitores ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini

vul@1Chronicles:26:14 @ cecidit igitur sors orientalis Selemiae porro Zacchariae filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis

vul@1Chronicles:26:16 @ Sepphima et Hosa ad occidentem iuxta portam quae ducit ad viam ascensionis custodia contra custodiam

vul@1Chronicles:26:17 @ ad orientem vero Levitae sex et ad aquilonem quattuor per diem atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat concilium bini et bini

vul@1Chronicles:26:19 @ hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari

vul@1Chronicles:26:24 @ Subahel autem filius Gersom filii Mosi praepositus thesauris

vul@1Chronicles:26:30 @ porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti praeerant Israheli trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis

vul@1Chronicles:26:31 @ Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad

vul@1Chronicles:27:1 @ filii autem Israhel secundum numerum suum principes familiarum tribuni et centuriones et praefecti qui ministrabant regi iuxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno viginti quattuor milibus singuli praeerant

vul@1Chronicles:27:4 @ secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites et post se alterum nomine Macelloth qui regebat partem exercitus viginti quattuor milium

vul@1Chronicles:27:5 @ dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat Banaias filius Ioiadae sacerdos et in divisione sua viginti quattuor milia

vul@1Chronicles:27:6 @ ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super triginta praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius

vul@1Chronicles:27:21 @ et dimidio tribus Manasse in Galaad Iaddo filius Zacchariae Beniamin autem Iasihel filius Abner

vul@1Chronicles:27:23 @ noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israhel quasi stellas caeli

vul@1Chronicles:27:24 @ Ioab filius Sarviae coeperat numerare nec conplevit quia super hoc ira inruerat in Israhel et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti non est relatus in fastos regis David

vul@1Chronicles:27:25 @ super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adihel his autem thesauris qui erant in urbibus et in vicis et in turribus praesidebat Ionathan filius Oziae

vul@1Chronicles:27:29 @ porro armentis quae pascebantur in Sarona praepositus fuit Setrai Saronites et super boves in vallibus Saphat filius Adli

vul@1Chronicles:27:30 @ super camelos vero Ubil Ismahelites et super asinos Iadias Meronathites

vul@1Chronicles:27:32 @ Ionathan autem patruus David consiliarius vir prudens et litteratus ipse et Iaihel filius Achamoni erant cum filiis regis

vul@1Chronicles:27:33 @ Ahitophel etiam consiliarius regis et Husi Arachites amicus regis

vul@1Chronicles:28:1 @ convocavit igitur David omnes principes Israhel duces tribuum et praepositos turmarum qui ministrabant regi tribunos quoque et centuriones et qui praeerant substantiae et possessionibus regis filiosque suos cum eunuchis et potentes et robustissimos quosque in exercitu Hierusalem

vul@1Chronicles:28:3 @ Deus autem dixit mihi non aedificabis domum nomini meo eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis

vul@1Chronicles:28:7 @ et firmabo regnum eius usque in aeternum si perseveraverit facere praecepta mea et iudicia sicut et hodie

vul@1Chronicles:28:8 @ nunc igitur coram universo coetu Israhel audiente Deo nostro custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri ut possideatis terram bonam et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum

vul@1Chronicles:28:9 @ tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quaesieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in aeternum

vul@1Chronicles:28:13 @ divisionumque sacerdotalium et leviticarum in omnia opera domus Domini et in universa vasa ministerii templi Domini

vul@1Chronicles:28:14 @ aurum in pondere per singula vasa ministerii argenti quoque pondus pro vasorum ad opera diversitate

vul@1Chronicles:28:15 @ sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum similiter et in candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensurae pondus argenti tradidit

vul@1Chronicles:28:16 @ aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum similiter et argentum in alias mensas argenteas

vul@1Chronicles:28:17 @ ad fuscinulas quoque et fialas et turibula ex auro purissimo et leunculos aureos pro qualitate mensurae pondus distribuit in leunculum et leunculum similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit

vul@1Chronicles:28:18 @ altari autem in quo adoletur incensum aurum purissimum dedit ut ex ipso fieret similitudo quadrigae cherubin extendentium alas et velantium arcam foederis Domini

vul@1Chronicles:28:21 @ ecce divisiones sacerdotum et Levitarum in omne ministerium domus Domini adsistunt tibi et parati sunt et noverunt tam principes quam populus facere omnia praecepta tua

vul@1Chronicles:29:1 @ locutusque est David rex ad omnem ecclesiam Salomonem filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum opus autem grande est neque enim homini praeparatur habitatio sed Deo

vul@1Chronicles:29:2 @ ego autem totis viribus meis praeparavi inpensas domus Dei mei aurum ad vasa aurea et argentum in argentea aes in aenea ferrum in ferrea lignum ad lignea lapides onychinos et quasi stibinos et diversorum colorum omnem pretiosum lapidem et marmor parium abundantissime

vul@1Chronicles:29:4 @ tria milia talenta auri de auro Ophir et septem milia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi

vul@1Chronicles:29:5 @ ut ubicumque opus est aurum de auro et ubicumque opus est argentum argenti opera fiant per manus artificum et si quis sponte offert impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit Domino

vul@1Chronicles:29:6 @ polliciti sunt itaque principes familiarum et proceres tribuum Israhel tribuni quoque et centuriones et principes possessionum regis

vul@1Chronicles:29:14 @ quis ego et quis populus meus ut possimus haec tibi universa promittere tua sunt omnia et quae de manu tua accepimus dedimus tibi

vul@1Chronicles:29:15 @ peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes patres nostri dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora

vul@1Chronicles:29:17 @ scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria

vul@1Chronicles:29:20 @ praecepit autem David universae ecclesiae benedicite Domino Deo nostro et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem

vul@1Chronicles:29:21 @ immolaveruntque victimas Domino et obtulerunt holocausta die sequenti tauros mille arietes mille agnos mille cum libaminibus suis et universo ritu abundantissime in omnem Israhel

vul@1Chronicles:29:24 @ sed et universi principes et potentes et cuncti filii regis David dederunt manum et subiecti fuerunt Salomoni regi

vul@1Chronicles:29:29 @ gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuhel videntis et in libro Nathan prophetae atque in volumine Gad videntis

vul@2Chronicles:1:5 @ altare quoque aeneum quod fabricatus fuerat Beselehel filius Uri filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et requisivit Salomon et omnis ecclesia

vul@2Chronicles:1:11 @ dixit autem Deus ad Salomonem quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum qui te oderunt sed nec dies vitae plurimos petisti autem sapientiam et scientiam ut iudicare possis populum meum super quem constitui te regem

vul@2Chronicles:1:12 @ sapientia et scientia data sunt tibi divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui

vul@2Chronicles:1:14 @ congregavitque sibi currus et equites et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et fecit eos esse in urbibus quadrigarum et cum rege in Hierusalem

vul@2Chronicles:1:15 @ praebuitque rex argentum et aurum in Hierusalem quasi lapides et cedros quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus multitudine magna

vul@2Chronicles:1:17 @ quadrigam equorum sescentis argenteis et equum centum quinquaginta similiter de universis regnis Cettheorum et a regibus Syriae emptio celebrabatur

vul@2Chronicles:2:1 @ decrevit autem Salomon aedificare domum nomini Domini et palatium sibi

vul@2Chronicles:2:2 @ et numeravit septuaginta milia virorum portantium umeris et octoginta milia qui caederent lapides in montibus praepositosque eorum tria milia sescentos

vul@2Chronicles:2:3 @ misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens sicut egisti cum David patre meo et misisti ei ligna cedrina ut aedificaret sibi domum in qua et habitavit

vul@2Chronicles:2:4 @ sic fac mecum ut aedificem domum nomini Domini Dei mei et consecrem eam ad adolendum incensum coram illo et fumiganda aromata et ad propositionem panum sempiternam et holocaustomata mane et vespere sabbatis quoque et neomeniis et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum quae mandata sunt Israheli

vul@2Chronicles:2:6 @ quis ergo poterit praevalere ut aedificet ei dignam domum si caelum et caeli caelorum capere eum non queunt quantus ego sum ut possim ei aedificare domum sed ad hoc tantum ut adoleatur incensum coram illo

vul@2Chronicles:2:12 @ et addidit dicens benedictus Dominus Deus Israhel qui fecit caelum et terram qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem ut aedificaret domum Domino et palatium sibi

vul@2Chronicles:2:13 @ misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram patrem meum

vul@2Chronicles:2:18 @ fecitque ex eis septuaginta milia qui umeris onera portarent et octoginta milia qui lapides in montibus caederent tria milia autem et sescentos praepositos operum populi

vul@2Chronicles:3:4 @ porticum vero ante frontem quae tendebatur in longum iuxta mensuram latitudinis domus cubitorum viginti porro altitudo centum viginti cubitorum erat et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo

vul@2Chronicles:3:5 @ domum quoque maiorem texit tabulis ligneis abiegnis et lamminas auri obrizi adfixit per totum scalpsitque in ea palmas et quasi catenulas se invicem conplectentes

vul@2Chronicles:3:6 @ stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore decore multo

vul@2Chronicles:3:7 @ porro aurum erat probatissimum de cuius lamminis texit domum et trabes eius et postes et parietes et ostia et celavit cherubin in parietibus

vul@2Chronicles:3:8 @ fecit quoque domum sancti sanctorum longitudinem iuxta latitudinem domus cubitorum viginti et latitudinem similiter viginti cubitorum et lamminis aureis texit eam quasi talentis sescentis

vul@2Chronicles:3:9 @ sed et clavos fecit aureos ita ut singuli clavi siclos quinquagenos adpenderent cenacula quoque texit auro

vul@2Chronicles:3:12 @ similiter cherub alterius ala quinque habebat cubitos et tangebat parietem et ala eius altera quinque cubitorum alam cherub alterius contingebat

vul@2Chronicles:3:13 @ igitur alae utriusque cherubin expansae erant et extendebantur per cubitos viginti ipsi autem stabant erectis pedibus et facies eorum versae erant ad exteriorem domum

vul@2Chronicles:3:16 @ necnon et quasi catenulas in oraculo et superposuit eas capitibus columnarum malagranata etiam centum quae catenulis interposuit

vul@2Chronicles:3:17 @ ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi unam a dextris et alteram a sinistris eam quae a dextris erat vocavit Iachin et quae ad levam Booz

vul@2Chronicles:4:2 @ mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium rotundum per circuitum quinque cubitos habebat altitudinis et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius

vul@2Chronicles:4:3 @ similitudo quoque boum erat subter illud et decem cubitis quaedam extrinsecus celaturae quasi duobus versibus alvum maris circuibant boves autem erant fusiles

vul@2Chronicles:4:4 @ et ipsum mare super duodecim boves inpositum erat quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem porro tres alii meridiem et tres qui reliqui erant orientem mare habentes superpositum posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari

vul@2Chronicles:4:5 @ porro vastitas eius habebat mensuram palmi et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii capiebatque mensurae tria milia metretas

vul@2Chronicles:4:6 @ fecit quoque concas decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris ut lavarent in eis omnia quae in holocaustum oblaturi erant porro in mari sacerdotes lavabantur

vul@2Chronicles:4:7 @ fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua iussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris

vul@2Chronicles:4:8 @ necnon et mensas decem posuitque eas in templo quinque a dextris et quinque a sinistris fialas quoque aureas centum

vul@2Chronicles:4:9 @ fecit etiam atrium sacerdotum et basilicam grandem et ostia in basilica quae texit aere

vul@2Chronicles:4:12 @ hoc est columnas duas et epistylia et capita et quasi quaedam retiacula quae capita tegerent super epistylia

vul@2Chronicles:4:13 @ malagranata quoque quadringenta et retiacula duo ita ut bini ordines malagranatorum singulis retiaculis iungerentur quae protegerent epistylia et capita columnarum

vul@2Chronicles:4:14 @ bases etiam fecit et concas quas superposuit basibus

vul@2Chronicles:4:16 @ et lebetas et creagras et fialas omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius in domo Domini ex aere mundissimo

vul@2Chronicles:4:19 @ fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis

vul@2Chronicles:4:20 @ candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo

vul@2Chronicles:4:21 @ et florentia quaedam et lucernas et forcipes aureos omnia de auro mundissimo facta sunt

vul@2Chronicles:4:22 @ thymiamateria quoque et turibula et fialas et mortariola ex auro purissimo et ostia celavit templi interioris id est in sancto sanctorum et ostia templi forinsecus aurea sicque conpletum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini

vul@2Chronicles:5:2 @ post quae congregavit maiores natu Israhel et cunctos principes tribuum et capita familiarum de filiis Israhel in Hierusalem ut adducerent arcam foederis Domini de civitate David quae est Sion

vul@2Chronicles:5:3 @ venerunt igitur ad regem omnes viri Israhel in die sollemni mensis septimi

vul@2Chronicles:5:8 @ ita ut cherubin expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca et ipsam arcam tegerent cum vectibus eius

vul@2Chronicles:5:9 @ vectium autem quibus portabatur arca quia paululum longiores erant capita parebant ante oraculum si vero quis paululum fuisset extrinsecus eos videre non poterat fuit itaque arca ibi usque in praesentem diem

vul@2Chronicles:5:10 @ nihilque erat aliud in arca nisi duae tabulae quas posuerat Moses in Horeb quando legem dedit Dominus filiis Israhel egredientibus ex Aegypto

vul@2Chronicles:5:11 @ egressis autem sacerdotibus de sanctuario omnes enim sacerdotes qui ibi potuerant inveniri sanctificati sunt nec adhuc illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat

vul@2Chronicles:5:12 @ tam Levitae quam cantores id est et qui sub Asaph erant et qui sub Heman et qui sub Idithun filii et fratres eorum vestiti byssinis cymbalis et psalteriis et citharis concrepabant stantes ad orientalem plagam altaris cumque eis sacerdotes centum viginti canentes tubis

vul@2Chronicles:5:13 @ igitur cunctis pariter et tubis et voce et cymbalis et organis et diversi generis musicorum concinentibus et vocem in sublime tollentibus longe sonitus audiebatur ita ut cum Dominum laudare coepissent et dicere confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius impleretur domus Domini nube

vul@2Chronicles:6:6 @ sed elegi Hierusalem ut sit nomen meum in ea et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israhel

vul@2Chronicles:6:10 @ conplevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat et ego surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israhel sicut locutus est Dominus et aedificavi domum nomini Domini Dei Israhel

vul@2Chronicles:6:13 @ siquidem fecerat Salomon basem aeneam et posuerat eam in medio basilicae habentem quinque cubitos longitudinis et quinque cubitos latitudinis et tres cubitos in altum stetitque super eam et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israhel et palmis in caelum levatis

vul@2Chronicles:6:14 @ ait Domine Deus Israhel non est similis tui Deus in caelo et in terra qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo

vul@2Chronicles:6:15 @ qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei et quae ore promiseras opere conplesti sicut et praesens tempus probat

vul@2Chronicles:6:16 @ nunc ergo Domine Deus Israhel imple servo tuo patri meo David quaecumque locutus es dicens non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israhel ita tamen si custodierint filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me

vul@2Chronicles:6:18 @ ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram si caelum et caeli caelorum non te capiunt quanto magis domus ista quam aedificavi

vul@2Chronicles:6:22 @ si peccaverit quispiam in proximum suum et iurare contra eum paratus venerit seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista

vul@2Chronicles:6:24 @ si superatus fuerit populus tuus Israhel ab inimicis peccabunt enim tibi et conversi egerint paenitentiam et obsecraverint nomen tuum et fuerint deprecati in loco isto

vul@2Chronicles:6:26 @ si clauso caelo pluvia non fluxerit propter peccata populi et deprecati te fuerint in loco isto et confessi nomini tuo et conversi a peccatis suis cum eos adflixeris

vul@2Chronicles:6:27 @ exaudi de caelo Domine et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israhel et doce eos viam bonam per quam ingrediantur et da pluviam terrae quam dedisti populo tuo ad possidendum

vul@2Chronicles:6:28 @ fames si orta fuerit in terra et pestilentia erugo et aurugo et lucusta et brucus et hostes vastatis regionibus portas obsederint civitatis omnisque plaga et infirmitas presserit

vul@2Chronicles:6:29 @ si quis de populo tuo Israhel fuerit deprecatus cognoscens plagam et infirmitatem suam et expanderit manus suas in domo hac

vul@2Chronicles:6:32 @ externum quoque qui non est de populo tuo Israhel si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum et propter manum tuam robustam et brachium tuum extentum et adoraverit in loco isto

vul@2Chronicles:6:33 @ tu exaudies de caelo firmissimo habitaculo tuo et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus ut sciant omnes populi terrae nomen tuum et timeant te sicut populus tuus Israhel et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi

vul@2Chronicles:6:34 @ si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos adorabunt te contra viam in qua civitas haec est quam elegisti et domus quam aedificavi nomini tuo

vul@2Chronicles:6:36 @ si autem et peccaverint tibi neque enim est homo qui non peccet et iratus fueris eis et tradideris hostibus et captivos eos duxerint in terram longinquam vel certe quae iuxta est

vul@2Chronicles:6:37 @ et conversi corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerant egerint paenitentiam et deprecati te fuerint in terra captivitatis suae dicentes peccavimus inique fecimus iniuste egimus

vul@2Chronicles:6:38 @ et reversi fuerint ad te in toto corde suo et in tota anima sua in terra captivitatis suae ad quam ducti sunt adorabunt te contra viam terrae suae quam dedisti patribus eorum et urbis quam elegisti et domus quam aedificavi nomini tuo

vul@2Chronicles:6:40 @ tu es enim Deus meus aperiantur quaeso oculi tui et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto

vul@2Chronicles:7:8 @ fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus et omnis Israhel cum eo ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad torrentem Aegypti

vul@2Chronicles:7:10 @ igitur in die vicesimo tertio mensis septimi dimisit populos ad tabernacula sua laetantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus David et Salomoni et Israhel populo suo

vul@2Chronicles:7:13 @ si clausero caelum et pluvia non fluxerit et mandavero et praecepero lucustae ut devoret terram et misero pestilentiam in populum meum

vul@2Chronicles:7:14 @ conversus autem populus meus super quos invocatum est nomen meum deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit paenitentiam a viis suis pessimis et ego exaudiam de caelo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum

vul@2Chronicles:7:16 @ elegi enim et sanctificavi locum istum ut sit nomen meum ibi in sempiternum et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus

vul@2Chronicles:7:17 @ tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit David pater tuus et feceris iuxta omnia quae praecepi tibi et iustitias meas iudiciaque servaveris

vul@2Chronicles:7:18 @ suscitabo thronum regni tui sicut pollicitus sum David patri tuo dicens non auferetur de stirpe tua vir qui sit princeps in Israhel

vul@2Chronicles:7:19 @ si autem aversi fueritis et dereliqueritis iustitias meas et praecepta mea quae proposui vobis et abeuntes servieritis diis alienis et adoraveritis eos

vul@2Chronicles:7:21 @ et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus et dicent stupentes quare fecit Dominus sic terrae huic et domui huic

vul@2Chronicles:8:4 @ et aedificavit Palmyram in deserto et alias civitates munitissimas aedificavit in Emath

vul@2Chronicles:8:6 @ Baalath etiam et omnes urbes firmissimas quae fuerunt Salomonis cunctasque urbes quadrigarum et urbes equitum omnia quae voluit Salomon atque disposuit aedificavit in Hierusalem et in Libano et in universa terra potestatis suae

vul@2Chronicles:8:9 @ porro de filiis Israhel non posuit ut servirent operibus regis ipsi enim erant viri bellatores et duces primi et principes quadrigarum et equitum eius

vul@2Chronicles:8:11 @ filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam aedificaverat ei dixit enim non habitabit uxor mea in domo David regis Israhel eo quod sanctificata sit quia ingressa est eam arca Domini

vul@2Chronicles:8:13 @ ut per singulos dies offerretur in eo iuxta praeceptum Mosi in sabbatis et in kalendis et in festis diebus ter per annum id est in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum

vul@2Chronicles:8:14 @ et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in ordine suo ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei et ianitores in divisionibus suis per portam et portam sic enim praeceperat David homo Dei

vul@2Chronicles:8:15 @ nec praetergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitae ex omnibus quae praeceperat et in custodiis thesaurorum

vul@2Chronicles:8:17 @ tunc abiit Salomon in Hesiongaber et in Ahilath ad oram maris Rubri quae est in terra Edom

vul@2Chronicles:8:18 @ misit autem ei Hiram per manum servorum suorum naves et nautas gnaros maris et abierunt cum servis Salomonis in Ophir tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et adtulerunt ad regem Salomonem

vul@2Chronicles:9:7 @ beati viri tui et beati servi tui hii qui adsistunt coram te in omni tempore et audiunt sapientiam tuam

vul@2Chronicles:9:8 @ sit Dominus Deus tuus benedictus qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui quia diligit Deus Israhel et vult servare eum in aeternum idcirco posuit te super eum regem ut facias iudicia atque iustitiam

vul@2Chronicles:9:9 @ dedit autem regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosissimas non fuerunt aromata talia ut haec quae dedit regina Saba regi Salomoni

vul@2Chronicles:9:10 @ sed et servi Hiram cum servis Salomonis adtulerunt aurum de Ophir et ligna thyina et gemmas pretiosissimas

vul@2Chronicles:9:13 @ erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescenta sexaginta sex talenta auri

vul@2Chronicles:9:15 @ fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sescentorum aureorum qui in hastis singulis expendebantur

vul@2Chronicles:9:16 @ trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum quibus tegebantur scuta singula posuitque ea rex in armamentario quod erat consitum nemore

vul@2Chronicles:9:17 @ fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo

vul@2Chronicles:9:19 @ sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte non fuit tale solium in universis regnis

vul@2Chronicles:9:20 @ omnia quoque vasa convivii regis erant aurea et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur

vul@2Chronicles:9:21 @ siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram semel in annis tribus et deferebant inde aurum et argentum et ebur et simias et pavos

vul@2Chronicles:9:23 @ omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre Salomonis ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde eius

vul@2Chronicles:9:24 @ et deferebant ei munera vasa argentea et aurea et vestes et arma et aromata equos et mulos per singulos annos

vul@2Chronicles:9:27 @ tantamque copiam praebuit argenti in Hierusalem quasi lapidum et cedrorum tantam multitudinem velut sycaminorum quae gignuntur in campestribus

vul@2Chronicles:9:29 @ reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae et in libris Ahiae Silonitis in visione quoque Iaddo videntis contra Hieroboam filium Nabath

vul@2Chronicles:10:4 @ pater tuus durissimo iugo nos pressit tu leviora impera patre tuo qui nobis gravem inposuit servitutem et paululum de onere subleva ut serviamus tibi

vul@2Chronicles:10:6 @ iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre eius Salomone dum adviveret dicens quid datis consilii ut respondeam populo

vul@2Chronicles:10:7 @ qui dixerunt ei si placueris populo huic et lenieris eos verbis clementibus servient tibi omni tempore

vul@2Chronicles:10:8 @ at ille reliquit consilium senum et cum iuvenibus tractare coepit qui cum eo nutriti fuerant et erant in comitatu illius

vul@2Chronicles:10:10 @ at illi responderunt ut iuvenes et nutriti cum eo in deliciis atque dixerunt sic loqueris populo qui dixit tibi pater tuus adgravavit iugum nostrum tu subleva et sic respondebis eis minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei

vul@2Chronicles:10:12 @ venit ergo Hieroboam et universus populus ad Roboam die tertio sicut praeceperat eis

vul@2Chronicles:10:13 @ responditque rex dura derelicto consilio seniorum

vul@2Chronicles:10:15 @ et non adquievit populi precibus erat enim voluntatis Dei ut conpleretur sermo eius quem locutus fuerat per manum Ahiae Silonitis ad Hieroboam filium Nabath

vul@2Chronicles:10:16 @ populus autem universus rege duriora dicente sic locutus est ad eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai revertere in tabernacula tua Israhel tu autem pasce domum tuam David et abiit Israhel in tabernacula sua

vul@2Chronicles:10:18 @ misitque rex Roboam Aduram qui praeerat tributis et lapidaverunt eum filii Israhel et mortuus est porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Hierusalem

vul@2Chronicles:10:19 @ recessitque Israhel a domo David usque ad diem hanc

vul@2Chronicles:11:4 @ haec dicit Dominus non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros revertatur unusquisque in domum suam quia mea hoc gestum est voluntate qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt nec perrexerunt contra Hieroboam

vul@2Chronicles:11:10 @ Saraa quoque et Ahilon et Hebron quae erant in Iuda et Beniamin civitates munitissimas

vul@2Chronicles:11:11 @ cumque clausisset eas muris posuit in eis principes ciborumque horrea hoc est olei et vini

vul@2Chronicles:11:12 @ sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et hastarum firmavitque eas multa diligentia et imperavit super Iudam et Beniamin

vul@2Chronicles:11:14 @ relinquentes suburbana et possessiones suas et transeuntes ad Iudam et Hierusalem eo quod abiecisset eos Hieroboam et posteri eius ne sacerdotio Domini fungerentur

vul@2Chronicles:11:15 @ qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemonum vitulorumque quos fecerat

vul@2Chronicles:11:23 @ qui sapientior fuit et potentior super omnes filios eius et in cunctis finibus Iuda et Beniamin et in universis civitatibus muratis praebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores

vul@2Chronicles:12:4 @ cepitque civitates munitissimas in Iuda et venit usque Hierusalem

vul@2Chronicles:12:9 @ recessit itaque Sesac rex Aegypti ab Hierusalem sublatis thesauris domus Domini et domus regis omniaque secum tulit et clypeos aureos quos fecerat Salomon

vul@2Chronicles:12:12 @ verumtamen quia humiliati sunt aversa est ab eis ira Domini nec deleti sunt penitus siquidem et in Iuda inventa sunt opera bona

vul@2Chronicles:12:15 @ opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semeiae prophetae et Addo videntis et diligenter exposita pugnaveruntque adversum se Roboam et Hieroboam cunctis diebus

vul@2Chronicles:13:3 @ cumque inisset Abia certamen et haberet bellicosissimos viros et electorum quadringenta milia Hieroboam instruxit e contra aciem octingenta milia virorum qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi

vul@2Chronicles:13:5 @ num ignoratis quod Dominus Deus Israhel dederit regnum David super Israhel in sempiternum ipsi et filiis eius pactum salis

vul@2Chronicles:13:7 @ congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial et praevaluerunt contra Roboam filium Salomonis porro Roboam erat rudis et corde pavido nec potuit resistere eis

vul@2Chronicles:13:8 @ nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini quod possidet per filios David habetisque grandem populi multitudinem atque vitulos aureos quos fecit vobis Hieroboam in deos

vul@2Chronicles:13:9 @ et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro in bubus et in arietibus septem fit sacerdos eorum qui non sunt dii

vul@2Chronicles:13:11 @ holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere et thymiama iuxta legis praecepta confectum et proponuntur panes in mensa mundissima estque apud nos candelabrum aureum et lucernae eius ut accendantur semper ad vesperam nos quippe custodimus praecepta Domini Dei nostri quem vos reliquistis

vul@2Chronicles:13:13 @ haec illo loquente Hieroboam retro moliebatur insidias cumque ex adverso hostium staret ignorantem Iudam suo ambiebat exercitu

vul@2Chronicles:13:17 @ percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna et corruerunt vulnerati ex Israhel quingenta milia virorum fortium

vul@2Chronicles:13:18 @ humiliatique sunt filii Israhel in tempore illo et vehementissime confortati filii Iuda eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum

vul@2Chronicles:13:20 @ nec valuit ultra resistere Hieroboam in diebus Abia quem percussit Dominus et mortuus est

vul@2Chronicles:13:22 @ reliqua autem sermonum Abia viarumque et operum eius scripta sunt diligentissime in libro prophetae Addo

vul@2Chronicles:14:7 @ dixit autem Iudae aedificemus civitates istas et vallemus muris et roboremus turribus et portis et seris donec a bellis quieta sunt omnia eo quod quaesierimus Dominum Deum patrum nostrorum et dederit nobis pacem per gyrum aedificaverunt igitur et nullum in extruendo inpedimentum fuit

vul@2Chronicles:14:8 @ habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Iuda trecenta milia de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia omnes isti viri fortissimi

vul@2Chronicles:14:15 @ sed et caulas ovium destruentes tulerunt pecorum infinitam multitudinem et camelorum reversique sunt Hierusalem

vul@2Chronicles:15:2 @ egressus est in occursum Asa et dixit ei audite me Asa et omnis Iuda et Beniamin Dominus vobiscum quia fuistis cum eo si quaesieritis eum invenietis si autem dereliqueritis derelinquet vos

vul@2Chronicles:15:3 @ transibunt autem multi dies in Israhel absque Deo vero et absque sacerdote doctore et absque lege

vul@2Chronicles:15:4 @ cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israhel et quaesierint eum repperient

vul@2Chronicles:15:13 @ si quis autem inquit non quaesierit Dominum Deum Israhel moriatur a minimo usque ad maximum a viro usque ad mulierem

vul@2Chronicles:15:15 @ omnes qui erant in Iuda cum execratione in omni enim corde suo iuraverunt et in tota voluntate quaesierunt eum et invenerunt praestititque eis Dominus requiem per circuitum

vul@2Chronicles:15:16 @ sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi quod omne contrivit et in frusta comminuens conbusit in torrente Cedron

vul@2Chronicles:15:19 @ bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa

vul@2Chronicles:16:1 @ anno autem tricesimo sexto regni eius ascendit Baasa rex Israhel in Iudam et muro circumdabat Rama ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa

vul@2Chronicles:16:2 @ protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini et de thesauris regis misitque ad Benadad regem Syriae qui habitabat in Damasco dicens

vul@2Chronicles:16:3 @ foedus inter me et te est pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam quam ob rem misi tibi argentum et aurum ut rupto foedere quod habes cum Baasa rege Israhel facias eum a me recedere

vul@2Chronicles:16:4 @ quo conperto Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israhel qui percusserunt Ahion et Dan et Abelmaim et universas urbes muratas Nepthalim

vul@2Chronicles:16:5 @ quod cum audisset Baasa desivit aedificare Rama et intermisit opus suum

vul@2Chronicles:16:6 @ porro Asa rex adsumpsit universum Iudam et tulerunt lapides Rama et ligna quae aedificationi praeparaverat Baasa aedificavitque ex eis Gabaa et Maspha

vul@2Chronicles:16:7 @ in tempore illo venit Anani propheta ad Asam regem Iuda et dixit ei quia habuisti fiduciam in rege Syriae et non in Domino Deo tuo idcirco evasit Syriae regis exercitus de manu tua

vul@2Chronicles:16:10 @ iratusque Asa adversus videntem iussit eum mitti in nervum valde quippe super hoc fuerat indignatus et interfecit de populo in tempore illo plurimos

vul@2Chronicles:16:11 @ opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Iuda et Israhel

vul@2Chronicles:16:12 @ aegrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni sui dolore pedum vehementissimo et nec in infirmitate sua quaesivit Dominum sed magis in medicorum arte confisus est

vul@2Chronicles:16:13 @ dormivitque cum patribus suis et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui

vul@2Chronicles:16:14 @ et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David posueruntque eum super lectulum suum plenum aromatibus et unguentis meretriciis quae erant pigmentariorum arte confecta et conbuserunt super eum ambitione nimia

vul@2Chronicles:17:2 @ constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae quae erant vallatae muris praesidiaque disposuit in terra Iuda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater eius

vul@2Chronicles:17:6 @ cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit

vul@2Chronicles:17:7 @ tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benail et Obdiam et Zacchariam et Nathanahel et Micheam ut docerent in civitatibus Iuda

vul@2Chronicles:17:14 @ quorum iste numerus per domos atque familias singulorum in Iuda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum trecenta milia

vul@2Chronicles:17:16 @ post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium

vul@2Chronicles:18:2 @ descenditque post annos ad eum in Samariam ad cuius adventum mactavit Ahab arietes et boves plurimos et populo qui venerat cum eo persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad

vul@2Chronicles:18:3 @ dixitque Ahab rex Israhel ad Iosaphat regem Iuda veni mecum in Ramoth Galaad cui ille respondit ut ego et tu sicut populus tuus sic et populus meus tecumque erimus in bello

vul@2Chronicles:18:10 @ Sedecias vero filius Chanana fecit sibi cornua ferrea et ait haec dicit Dominus his ventilabis Syriam donec conteras eam

vul@2Chronicles:18:11 @ omnesque prophetae similiter prophetabant atque dicebant ascende in Ramoth Galaad et prosperaberis et tradet eos Dominus in manu regis

vul@2Chronicles:18:15 @ dixitque rex iterum atque iterum te adiuro ut non mihi loquaris nisi quod verum est in nomine Domini

vul@2Chronicles:18:16 @ at ille ait vidi universum Israhel dispersum in montibus sicut oves absque pastore et dixit Dominus non habent isti dominos revertatur unusquisque ad domum suam in pace

vul@2Chronicles:18:18 @ at ille idcirco ait audite verbum Domini vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum caeli adsistentem ei a dextris et sinistris

vul@2Chronicles:18:20 @ processit spiritus et stetit coram Domino et ait ego decipiam eum cui Dominus in quo inquit decipies

vul@2Chronicles:18:23 @ accessit autem Sedecias filius Chanana et percussit Micheae maxillam et ait per quam viam transivit spiritus Domini a me ut loqueretur tibi

vul@2Chronicles:18:27 @ dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes

vul@2Chronicles:18:29 @ dixitque rex Israhel ad Iosaphat mutabo habitum et sic ad pugnandum vadam tu autem induere vestibus tuis mutatoque rex Israhel habitu venit ad bellum

vul@2Chronicles:18:30 @ rex autem Syriae praeceperat ducibus equitatus sui dicens ne pugnetis contra minimum aut contra maximum nisi contra solum regem Israhel

vul@2Chronicles:19:5 @ constituitque iudices terrae in cunctis civitatibus Iuda munitis per singula loca

vul@2Chronicles:19:7 @ sit timor Domini vobiscum et cum diligentia cuncta facite non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum

vul@2Chronicles:19:9 @ praecepitque eis dicens sic agetis in timore Dei fideliter et corde perfecto

vul@2Chronicles:19:10 @ omnem causam quae venerit ad vos fratrum vestrorum qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem ubicumque quaestio est de lege de mandato de caerimoniis de iustificationibus ostendite eis ut non peccent in Dominum et ne veniat ira super vos et super fratres vestros sic ergo agetis et non peccabitis

vul@2Chronicles:19:11 @ Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quae ad Dominum pertinent praesidebit porro Zabadias filius Ismahel qui est dux in domo Iuda super ea opera erit quae ad regis officium pertinent habetisque magistros Levitas coram vobis confortamini et agite diligenter et erit Dominus cum bonis

vul@2Chronicles:20:2 @ veneruntque nuntii et indicaverunt Iosaphat dicentes venit contra te multitudo magna de his locis quae trans mare sunt et de Syria et ecce consistunt in Asasonthamar quae est Engaddi

vul@2Chronicles:20:6 @ ait Domine Deus patrum nostrorum tu es Deus in caelo et dominaris cunctis regnis gentium in manu tua est fortitudo et potentia nec quisquam tibi potest resistere

vul@2Chronicles:20:9 @ si inruerint super nos mala gladius iudicii pestilentia et fames stabimus coram domo hac in conspectu tuo in qua invocatum est nomen tuum et clamabimus ad te in tribulationibus nostris et exaudies salvosque facies

vul@2Chronicles:20:10 @ nunc igitur ecce filii Ammon et Moab et mons Seir per quos non concessisti Israheli ut transirent quando egrediebantur de Aegypto sed declinaverunt ab eis et non interfecerunt illos

vul@2Chronicles:20:11 @ e contrario agunt et nituntur eicere nos de possessione quam tradidisti nobis

vul@2Chronicles:20:12 @ Deus noster ergo non iudicabis eos in nobis quidem non tanta est fortitudo ut possimus huic multitudini resistere quae inruit super nos sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te

vul@2Chronicles:20:16 @ cras descendetis contra eos ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis et invenietis illos in summitate torrentis qui est contra solitudinem Hieruhel

vul@2Chronicles:20:20 @ cumque mane surrexissent egressi sunt per desertum Thecuae profectisque eis stans Iosaphat in medio eorum dixit audite me Iuda et omnes habitatores Hierusalem credite in Domino Deo vestro et securi eritis credite prophetis eius et cuncta evenient prospera

vul@2Chronicles:20:21 @ deditque consilium populo et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis et antecederent exercitum ac voce consona dicerent confitemini Domino quoniam in aeternum misericordia eius

vul@2Chronicles:20:22 @ cumque coepissent laudes canere vertit Dominus insidias eorum in semet ipsos filiorum scilicet Ammon et Moab et montis Seir qui egressi fuerant ut pugnarent contra Iudam et percussi sunt

vul@2Chronicles:20:23 @ namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir ut interficerent et delerent eos cumque hoc opere perpetrassent etiam in semet ipsos versi mutuis concidere vulneribus

vul@2Chronicles:20:25 @ venit ergo Iosaphat et omnis populus cum eo ad detrahenda spolia mortuorum inveneruntque inter cadavera variam supellectilem vestes quoque et vasa pretiosissima et diripuerunt ita ut omnia portare non possent nec per tres dies spolia auferre pro praedae magnitudine

vul@2Chronicles:20:28 @ ingressique sunt Hierusalem cum psalteriis et citharis et tubis in domum Domini

vul@2Chronicles:20:34 @ reliqua autem gestorum Iosaphat priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Hieu filii Anani quae digessit in libro regum Israhel

vul@2Chronicles:20:35 @ post haec iniit amicitias Iosaphat rex Iuda cum Ochozia rege Israhel cuius opera fuerunt impiissima

vul@2Chronicles:20:36 @ et particeps fuit ut facerent naves quae irent in Tharsis feceruntque classem in Asiongaber

vul@2Chronicles:20:37 @ prophetavit autem Eliezer filius Dodoau de Maresa ad Iosaphat dicens quia habuisti foedus cum Ochozia percussit Dominus opera tua contritaeque sunt naves nec potuerunt ire in Tharsis

vul@2Chronicles:21:3 @ deditque eis pater suus multa munera argenti et auri et pensitationes cum civitatibus munitissimis in Iuda regnum autem tradidit Ioram eo quod esset primogenitus

vul@2Chronicles:21:6 @ ambulavitque in viis regum Israhel sicut egerat domus Ahab filia quippe Ahab erat uxor eius et fecit malum in conspectu Domini

vul@2Chronicles:21:8 @ in diebus illis rebellavit Edom ne esset subditus Iudae et constituit sibi regem

vul@2Chronicles:21:9 @ cumque transisset Ioram cum principibus suis et cuncto equitatu qui erat secum surrexit nocte et percussit Edom qui se circumdederat et omnes duces equitatus eius

vul@2Chronicles:21:10 @ attamen rebellavit Edom ne esset sub dicione Iuda usque ad hanc diem eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum

vul@2Chronicles:21:13 @ sed incessisti per iter regum Israhel et fornicari fecisti Iudam et habitatores Hierusalem imitatus fornicationem domus Ahab insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti

vul@2Chronicles:21:15 @ tu autem aegrotabis pessimo languore uteri donec egrediantur vitalia tua paulatim per dies singulos

vul@2Chronicles:21:17 @ et ascenderunt in terram Iuda et vastaverunt eam diripueruntque cunctam substantiam quae inventa est in domo regis insuper et filios eius et uxores nec remansit ei filius nisi Ioachaz qui minimus natu erat

vul@2Chronicles:21:18 @ et super haec omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili

vul@2Chronicles:21:19 @ cumque diei succederet dies et temporum spatia volverentur duorum annorum expletus est circulus et sic longa consumptus tabe ita ut egereret etiam viscera sua languore pariter et vita caruit mortuusque est in infirmitate pessima et non fecit ei populus secundum morem conbustionis exequias sicut fecerat maioribus eius

vul@2Chronicles:22:4 @ fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Ahab ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum eius

vul@2Chronicles:22:5 @ ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum Ioram filio Ahab rege Israhel in bellum contra Azahel regem Syriae in Ramoth Galaad vulneraveruntque Syri Ioram

vul@2Chronicles:22:7 @ voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam ut veniret ad Ioram et cum venisset egrederetur cum eo adversum Hieu filium Namsi quem unxit Dominus ut deleret domum Ahab

vul@2Chronicles:22:9 @ ipsumque perquirens Ochoziam conprehendit latentem in Samaria adductumque ad se occidit et sepelierunt eum eo quod esset filius Iosaphat qui quaesierat Dominum in toto corde suo nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe regnaret Ochoziae

vul@2Chronicles:22:10 @ siquidem Otholia mater eius videns quod mortuus esset filius suus surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus Ioram

vul@2Chronicles:23:1 @ anno autem septimo confortatus Ioiadae adsumpsit centuriones Azariam videlicet filium Hieroam et Ismahel filium Iohanan Azariam quoque filium Oded et Maasiam filium Adaiae et Elisaphat filium Zechri et iniit cum eis foedus

vul@2Chronicles:23:3 @ iniit igitur omnis multitudo pactum in domo Domini cum rege dixitque ad eos Ioiadae ecce filius regis regnabit sicut locutus est Dominus super filios David

vul@2Chronicles:23:5 @ tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum sacerdotum et Levitarum et ianitorum erit in portis tertia vero pars ad domum regis et tertia in porta quae appellatur Fundamenti omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini

vul@2Chronicles:23:6 @ nec quisquam alius ingrediatur domum Domini nisi sacerdotes et qui ministrant de Levitis ipsi tantummodo ingrediantur quia sanctificati sunt et omne reliquum vulgus observet custodias Domini

vul@2Chronicles:23:7 @ Levitae autem circumdent regem habentes singuli arma sua et si quis alius ingressus fuerit templum interficiatur sintque cum rege et intrante et egrediente

vul@2Chronicles:23:8 @ fecerunt igitur Levitae et universus Iuda iuxta omnia quae praeceperat Ioiadae pontifex et adsumpserunt singuli viros qui sub se erant et veniebant per ordinem sabbati cum his qui iam impleverant sabbatum et egressuri erant siquidem Ioiadae pontifex non dimiserat abire turmas quae sibi per singulas ebdomadas succedere consueverant

vul@2Chronicles:23:10 @ constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextra usque ad partem templi sinistram coram altari et templo per circuitum regis

vul@2Chronicles:23:13 @ cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu et principes turmasque circa eum omnem quoque populum terrae gaudentem atque clangentem tubis et diversi generis organis concinentem vocemque laudantium scidit vestimenta sua et ait insidiae insidiae

vul@2Chronicles:23:17 @ itaque ingressus est omnis populus domum Baal et destruxerunt eam et altaria ac simulacra illius confregerunt Matthan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras

vul@2Chronicles:23:18 @ constituit autem Ioiadae praepositos in domo Domini et sub manibus sacerdotum ac Levitarum quos distribuit David in domo Domini ut offerrent holocausta Domino sicut scriptum est in lege Mosi in gaudio et canticis iuxta dispositionem David

vul@2Chronicles:23:20 @ adsumpsitque centuriones et fortissimos viros ac principes populi et omne vulgus terrae et fecerunt descendere regem de domo Domini et introire per medium portae superioris in domum regis et conlocaverunt eum in solio regali

vul@2Chronicles:24:5 @ congregavitque sacerdotes et Levitas et dixit eis egredimini ad civitates Iuda et colligite de universo Israhel pecuniam ad sarta tecta templi Dei vestri per singulos annos festinatoque hoc facite porro Levitae egere neglegentius

vul@2Chronicles:24:7 @ Otholia enim impiissima et filii eius destruxerunt domum Domini et de universis quae sanctificata fuerant templo Domini ornaverunt fanum Baalim

vul@2Chronicles:24:9 @ et praedicatum est in Iuda et Hierusalem ut deferrent singuli pretium Domino quod constituit Moses servus Dei super omnem Israhel in deserto

vul@2Chronicles:24:10 @ laetatique sunt cuncti principes et omnis populus et ingressi contulerunt in arcam Domini atque miserunt ita ut impleretur

vul@2Chronicles:24:11 @ cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum videbant enim multam pecuniam ingrediebatur scriba regis et quem primus sacerdos constituerat effundebantque pecuniam quae erat in arca porro arcam reportabant ad locum suum sicque faciebant per singulos dies et congregata est infinita pecunia

vul@2Chronicles:24:12 @ quam dederunt rex et Ioiada his qui praeerant operibus domus Domini at illi conducebant ex ea caesores lapidum et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini fabros quoque ferri et aeris ut quod cadere coeperat fulciretur

vul@2Chronicles:24:17 @ postquam autem obiit Ioiada ingressi sunt principes Iuda et adoraverunt regem qui delinitus obsequiis eorum adquievit eis

vul@2Chronicles:24:26 @ insidiati vero sunt ei Zabath filius Semath Ammanitidis et Iozabath filius Semarith Moabitidis

vul@2Chronicles:24:27 @ porro filii eius ac summa pecuniae quae adunata fuerat sub eo et instauratio domus Dei scripta sunt diligentius in libro regum regnavitque Amasias filius eius pro eo

vul@2Chronicles:25:1 @ viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare coepisset et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Ioaden de Hierusalem

vul@2Chronicles:25:3 @ cumque roboratum sibi videret imperium iugulavit servos qui occiderant regem patrem suum

vul@2Chronicles:25:4 @ sed filios eorum non interfecit sicut scriptum est in libro legis Mosi ubi praecepit Dominus dicens non occidentur patres pro filiis neque filii pro patribus suis sed unusquisque in suo peccato morietur

vul@2Chronicles:25:5 @ congregavit igitur Amasias Iudam et constituit eos per familias tribunosque et centuriones in universo Iuda et Beniamin et recensuit a viginti annis sursum invenitque triginta milia iuvenum qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clypeum

vul@2Chronicles:25:8 @ quod si putas in robore exercitus bella consistere superari te faciet Deus ab hostibus Dei quippe est et adiuvare et in fugam vertere

vul@2Chronicles:25:9 @ dixitque Amasias ad hominem Dei quid ergo fiet de centum talentis quae dedi militibus Israhel et respondit ei homo Dei habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura

vul@2Chronicles:25:10 @ separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim ut reverteretur in locum suum at illi contra Iudam vehementer irati reversi sunt in regionem suam

vul@2Chronicles:25:11 @ porro Amasias confidenter eduxit populum suum et abiit in vallem Salinarum percussitque filios Seir decem milia

vul@2Chronicles:25:12 @ et alia decem milia virorum ceperunt filii Iuda et adduxerunt ad praeruptum cuiusdam petrae praecipitaveruntque eos de summo in praeceps qui universi crepuerunt

vul@2Chronicles:25:13 @ at ille exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad proelium diffusus est in civitatibus Iuda a Samaria usque Bethoron et interfectis tribus milibus diripuit praedam magnam

vul@2Chronicles:25:14 @ Amasias vero post caedem Idumeorum et adlatos deos filiorum Seir statuit illos in deos sibi et adorabat eos et illis adolebat incensum

vul@2Chronicles:25:15 @ quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam qui diceret ei cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua

vul@2Chronicles:25:16 @ cumque haec ille loqueretur respondit ei num consiliarius regis es quiesce ne interficiam te discedensque propheta scio inquit quod cogitaverit Dominus occidere te qui et fecisti hoc malum et insuper non adquievisti consilio meo

vul@2Chronicles:25:17 @ igitur Amasias rex Iuda inito pessimo consilio misit ad Ioas filium Ioachaz filii Hieu regem Israhel dicens veni videamus nos mutuo

vul@2Chronicles:25:18 @ at ille remisit nuntium dicens carduus qui est in Libano misit ad cedrum Libani dicens da filiam tuam filio meo uxorem et ecce bestiae quae erant in silva Libani transierunt et conculcaverunt carduum

vul@2Chronicles:25:19 @ dixisti percussi Edom et idcirco erigitur cor tuum in superbiam sede in domo tua cur malum adversum te provocas ut cadas et tu et Iudas tecum

vul@2Chronicles:25:20 @ noluit audire Amasias eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manibus hostium propter deos Edom

vul@2Chronicles:25:21 @ ascendit igitur Ioas rex Israhel et mutuos sibi praebuere conspectus Amasias autem rex Iuda erat in Bethsames Iudae

vul@2Chronicles:25:23 @ porro Amasiam regem Iuda filium Ioas filii Ioachaz cepit Ioas rex Israhel in Bethsames et adduxit in Hierusalem destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis

vul@2Chronicles:25:24 @ omne quoque aurum et argentum et universa vasa quae reppererat in domo Dei et apud Obededom in thesauris etiam domus regiae necnon et filios obsidum reduxit Samariam

vul@2Chronicles:25:25 @ vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israhel quindecim annis

vul@2Chronicles:25:26 @ reliqua vero sermonum Amasiae priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Iuda et Israhel

vul@2Chronicles:25:27 @ qui postquam recessit a Domino tetenderunt ei insidias in Hierusalem cumque fugisset Lachis miserunt et interfecerunt eum ibi

vul@2Chronicles:26:1 @ omnis autem populus Iuda filium eius Oziam annorum sedecim constituit regem pro patre suo Amasia

vul@2Chronicles:26:4 @ fecitque quod erat rectum in oculis Domini iuxta omnia quae fecerat Amasias pater eius

vul@2Chronicles:26:5 @ et exquisivit Deum in diebus Zacchariae intellegentis et videntis Deum cumque requireret Dominum direxit eum in omnibus

vul@2Chronicles:26:11 @ fuit autem exercitus bellatorum eius qui procedebant ad proelia sub manu Hiehihel scribae Maasiaeque doctoris et sub manu Ananiae qui erat de ducibus regis

vul@2Chronicles:26:15 @ et fecit in Hierusalem diversi generis machinas quas in turribus conlocavit et in angulis murorum ut mitterent sagittas et saxa grandia egressumque est nomen eius procul eo quod auxiliaretur ei Dominus et corroborasset illum

vul@2Chronicles:26:17 @ statimque ingressus post eum Azarias sacerdos et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi

vul@2Chronicles:26:20 @ cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes viderunt lepram in fronte eius et festinato expulerunt eum sed et ipse perterritus adceleravit egredi eo quod sensisset ilico plagam Domini

vul@2Chronicles:26:22 @ reliqua autem sermonum Oziae priorum et novissimorum scripsit Esaias filius Amos propheta

vul@2Chronicles:28:1 @ viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius

vul@2Chronicles:28:4 @ sacrificabat quoque et thymiama succendebat in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso

vul@2Chronicles:28:5 @ tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syriae qui percussit eum magnamque praedam de eius cepit imperio et adduxit in Damascum manibus quoque regis Israhel traditus est et percussus plaga grandi

vul@2Chronicles:28:7 @ eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Masiam filium regis et Ezricam ducem domus eius Helcanam quoque secundum a rege

vul@2Chronicles:28:11 @ sed audite consilium meum et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris quia magnus furor Domini inminet vobis

vul@2Chronicles:28:15 @ steteruntque viri quos supra memoravimus et adprehendentes captivos omnesque qui nudi erant vestierunt de spoliis cumque vestissent eos et calciassent et refecissent cibo ac potu unxissent quoque propter laborem et adhibuissent eis curam quicumque ambulare non poterant et erant inbecillo corpore inposuerunt eos iumentis et adduxerunt Hierichum civitatem Palmarum ad fratres eorum ipsique reversi sunt Samariam

vul@2Chronicles:28:16 @ tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum auxilium postulans

vul@2Chronicles:28:18 @ Philisthim quoque diffusi sunt per urbes campestres et ad meridiem Iuda ceperuntque Bethsames et Ahilon et Gaderoth Soccho quoque et Thamnam et Gamzo cum viculis suis et habitaverunt in eis

vul@2Chronicles:28:20 @ adduxitque contra eum Thaglathphalnasar regem Assyriorum qui et adflixit eum et nullo resistente vastavit

vul@2Chronicles:28:23 @ immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et dixit dii regum Syriae auxiliantur eis quos ego placabo hostiis et aderunt mihi cum e contrario ipsi fuerint ruina eius et universo Israhel

vul@2Chronicles:28:24 @ direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque confractis clusit ianuas templi Dei et fecit sibi altaria in universis angulis Hierusalem

vul@2Chronicles:28:26 @ reliqua autem sermonum eius et omnium operum priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Iuda et Israhel

vul@2Chronicles:29:8 @ concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Hierusalem tradiditque eos in commotionem et in interitum et in sibilum sicut ipsi cernitis oculis vestris

vul@2Chronicles:29:12 @ surrexerunt ergo Levitae Maath filius Amasiae et Iohel filius Azariae de filiis Caath porro de filiis Merari Cis filius Abdai et Azarias filius Iallelel de filiis autem Gersom Ioha filius Zemma et Eden filius Ioaha

vul@2Chronicles:29:15 @ congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt et ingressi iuxta mandatum regis et imperium Domini ut expiarent domum Dei

vul@2Chronicles:29:16 @ sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud extulerunt omnem inmunditiam quam intro reppererant in vestibulum domus Domini quam tulerunt Levitae et asportaverunt ad torrentem Cedron foras

vul@2Chronicles:29:17 @ coeperunt autem prima die mensis primi mundare et in die octava eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini expiaveruntque templum diebus octo et in die sextadecima mensis eiusdem quod coeperant impleverunt

vul@2Chronicles:29:18 @ ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei sanctificavimus omnem domum Domini et altare holocaustoseos vasaque eius necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis

vul@2Chronicles:29:19 @ cunctamque templi supellectilem quam polluerat rex Achaz in regno suo postquam praevaricatus est et ecce exposita sunt omnia coram altari Domini

vul@2Chronicles:29:21 @ obtuleruntque simul tauros septem arietes septem agnos septem et hircos septem pro peccato pro regno pro sanctuario pro Iuda dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare Domini

vul@2Chronicles:29:24 @ et immolaverunt illos sacerdotes et asperserunt sanguinem eorum altari pro piaculo universi Israhelis pro omni quippe Israhel praeceperat rex ut holocaustum fieret et pro peccato

vul@2Chronicles:29:25 @ constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophetae siquidem Domini praeceptum fuit per manum prophetarum eius

vul@2Chronicles:29:27 @ et iussit Ezechias ut offerrent holocaustum super altare cumque offerrentur holocausta coeperunt laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis quae David rex Israhel reppererat concrepare

vul@2Chronicles:30:1 @ misit quoque Ezechias ad omnem Israhel et Iudam scripsitque epistulas ad Ephraim et Manassem ut venirent ad domum Domini in Hierusalem et facerent phase Domino Deo Israhel

vul@2Chronicles:30:2 @ inito ergo consilio regis et principum et universi coetus Hierusalem decreverunt ut facerent phase mense secundo

vul@2Chronicles:30:5 @ et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israhel de Bersabee usque Dan ut venirent et facerent phase Domino Deo Israhel in Hierusalem multi enim non fecerant sicut lege praescriptum est

vul@2Chronicles:30:7 @ nolite fieri sicut patres vestri et fratres qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum et tradidit eos in interitum ut ipsi cernitis

vul@2Chronicles:30:8 @ nolite indurare cervices vestras sicut patres vestri tradite manus Domino et venite ad sanctuarium eius quod sanctificavit in aeternum servite Domino Deo patrum vestrorum et avertetur a vobis ira furoris eius

vul@2Chronicles:30:9 @ si enim vos reversi fueritis ad Dominum fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis qui illos duxere captivos et revertentur in terram hanc pius enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis si reversi fueritis ad eum

vul@2Chronicles:30:11 @ attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon adquiescentes consilio venerunt Hierusalem

vul@2Chronicles:30:15 @ immolaverunt autem phase quartadecima die mensis secundi sacerdotes quoque atque Levitae tandem sanctificati obtulerunt holocausta in domo Domini

vul@2Chronicles:30:16 @ steteruntque in ordine suo iuxta dispositionem et legem Mosi hominis Dei sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum

vul@2Chronicles:30:21 @ feceruntque filii Israhel qui inventi sunt in Hierusalem sollemnitatem azymorum septem diebus in laetitia magna laudantes Dominum per singulos dies Levitae quoque et sacerdotes per organa quae suo officio congruebant

vul@2Chronicles:31:1 @ cumque haec fuissent rite celebrata egressus est omnis Israhel qui inventus fuerat in urbibus Iuda et fregerunt simulacra succideruntque lucos demoliti sunt excelsa et altaria destruxerunt non solum de universo Iuda et Beniamin sed de Ephraim quoque et Manasse donec penitus everterent reversique sunt omnes filii Israhel in possessiones et civitates suas

vul@2Chronicles:31:2 @ Ezechias vero constituit turmas sacerdotales et leviticas per divisiones suas unumquemque in officio proprio tam sacerdotum videlicet quam Levitarum ad holocausta et pacifica ut ministrarent et confiterentur canerentque in portis castrorum Domini

vul@2Chronicles:31:3 @ pars autem regis erat ut de propria eius substantia offerretur holocaustum mane semper et vespere sabbatis quoque et kalendis et sollemnitatibus ceteris sicut scriptum est in lege Mosi

vul@2Chronicles:31:8 @ cumque ingressi fuissent Ezechias et principes eius viderunt acervos et benedixerunt Domino ac populo Israhel

vul@2Chronicles:31:13 @ post quem Ieihel et Azazias et Naath et Asahel et Ierimoth Iozabath quoque et Helihel et Iesmachias et Maath et Banaias praepositi sub manibus Choneniae et Semei fratris eius ex imperio Ezechiae regis et Azariae pontificis domus Domini ad quos omnia pertinebant

vul@2Chronicles:31:14 @ Core vero filius Iemna Levites et ianitor orientalis portae praepositus erat his quae sponte offerebantur Domino primitiisque et consecratis in sancta sanctorum

vul@2Chronicles:31:16 @ exceptis maribus ab annis tribus et supra cunctis qui ingrediebantur templum Domini et quicquid per dies singulos conducebat in ministerio atque observationibus iuxta divisiones suas

vul@2Chronicles:31:17 @ sacerdotibus per familias et Levitis a vicesimo anno et supra per ordines et turmas suas

vul@2Chronicles:31:19 @ sed et filiorum Aaron per agros et suburbana urbium singularum dispositi erant viri qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et Levitis

vul@2Chronicles:32:3 @ inito cum principibus consilio virisque fortissimis ut obturarent capita fontium quae erant extra urbem et hoc omnium decernente sententia

vul@2Chronicles:32:5 @ aedificavit quoque agens industrie omnem murum qui fuerat dissipatus et extruxit turres desuper et forinsecus alterum murum instauravitque Mello in civitate David et fecit universi generis armaturam et clypeos

vul@2Chronicles:32:9 @ quae postquam gesta sunt misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos Hierusalem ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis ad Ezechiam regem Iuda et ad omnem populum qui erat in urbe dicens

vul@2Chronicles:32:10 @ haec dicit Sennacherib rex Assyriorum in quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Hierusalem

vul@2Chronicles:32:11 @ num Ezechias decipit vos ut tradat morti in fame et siti adfirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum

vul@2Chronicles:32:14 @ quis est de universis diis gentium quas vastaverunt patres mei qui potuerit eruere populum suum de manu mea ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu

vul@2Chronicles:32:15 @ non vos ergo decipiat Ezechias nec vana persuasione deludat neque credatis ei si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de manu patrum meorum consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de hac manu

vul@2Chronicles:32:17 @ epistulas quoque scripsit plenas blasphemiae in Dominum Deum Israhel et locutus est adversus eum sicut dii gentium ceterarum non potuerunt liberare populos suos de manu mea sic et Deus Ezechiae eruere non poterit populum suum de manu ista

vul@2Chronicles:32:19 @ locutusque est contra Deum Hierusalem sicut adversum deos populorum terrae opera manuum hominum

vul@2Chronicles:32:21 @ et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum reversusque est cum ignominia in terram suam cumque ingressus esset domum dei sui filii qui egressi fuerant de utero eius interfecerunt eum gladio

vul@2Chronicles:32:24 @ in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et oravit Dominum exaudivitque eum et dedit ei signum

vul@2Chronicles:32:27 @ fuit autem Ezechias dives et inclitus valde et thesauros sibi plurimos congregavit argenti auri et lapidis pretiosi aromatum et armorum universi generis et vasorum magni pretii

vul@2Chronicles:32:31 @ attamen in legatione principum Babylonis qui missi fuerant ad eum ut interrogarent de portento quod acciderat super terram dereliquit eum Deus ut temptaretur et nota fierent omnia quae erant in corde eius

vul@2Chronicles:32:32 @ reliqua autem sermonum Ezechiae et misericordiarum eius scripta sunt in visione Esaiae filii Amos prophetae et in libro regum Iuda et Israhel

vul@2Chronicles:33:6 @ transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennon observabat somnia sectabatur auguria maleficis artibus inserviebat habebat secum magos et incantatores multaque mala operatus est coram Domino ut inritaret eum

vul@2Chronicles:33:7 @ sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Domini de qua locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius dicens in domo hac et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israhel ponam nomen meum in sempiternum

vul@2Chronicles:33:8 @ et movere non faciam pedem Israhel de terra quam tradidi patribus eorum ita dumtaxat si custodierint facere quae praecepi eis cunctamque legem et caerimonias atque iudicia per manum Mosi

vul@2Chronicles:33:15 @ et abstulit deos alienos et simulacrum de domo Domini aras quoque quas fecerat in monte domus Domini et in Hierusalem et proiecit omnia extra urbem

vul@2Chronicles:33:17 @ attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo

vul@2Chronicles:33:22 @ fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater eius et cunctis idolis quae Manasses fuerat fabricatus immolavit atque servivit

vul@2Chronicles:33:23 @ et non est reveritus faciem Domini sicut reveritus est Manasses pater eius et multo maiora deliquit

vul@2Chronicles:33:25 @ porro reliqua populi multitudo caesis his qui Amon percusserant constituit regem Iosiam filium eius pro eo

vul@2Chronicles:34:1 @ octo annorum erat Iosias cum regnare coepisset et triginta et uno annis regnavit in Hierusalem

vul@2Chronicles:34:2 @ fecitque quod erat rectum in conspectu Domini et ambulavit in viis David patris sui non declinavit neque ad dexteram neque ad sinistram

vul@2Chronicles:34:3 @ octavo autem anno regni sui cum adhuc esset puer coepit quaerere Deum patris sui David et duodecimo anno postquam coeperat mundavit Iudam et Hierusalem ab excelsis et lucis simulacrisque et sculptilibus

vul@2Chronicles:34:4 @ destruxeruntque coram eo aras Baalim et simulacra quae superposita fuerant demoliti sunt lucos etiam et sculptilia succidit atque comminuit et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant fragmenta dispersit

vul@2Chronicles:34:5 @ ossa praeterea sacerdotum conbusit in altaribus idolorum mundavitque Iudam et Hierusalem

vul@2Chronicles:34:7 @ cumque altaria dissipasset et lucos et sculptilia contrivisset in frusta cunctaque delubra demolitus esset de universa terra Israhel reversus est Hierusalem

vul@2Chronicles:34:8 @ igitur anno octavodecimo regni sui mundata iam terra et templo Domini misit Saphan filium Eseliae et Maasiam principem civitatis et Ioha filium Ioachaz a commentariis ut instaurarent domum Domini Dei sui

vul@2Chronicles:34:9 @ qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum acceptamque ab eo pecuniam quae inlata fuerat in domum Domini et quam congregaverant Levitae ianitores de Manasse et Ephraim et universis reliquiis Israhel ab omni quoque Iuda et Beniamin et habitatoribus Hierusalem

vul@2Chronicles:34:12 @ qui fideliter cuncta faciebant erant autem praepositi operantium Iaath et Abdias de filiis Merari Zaccharias et Mosollam de filiis Caath qui urguebant opus omnes Levitae scientes organis canere

vul@2Chronicles:34:14 @ cumque efferrent pecuniam quae inlata fuerat in templum Domini repperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Mosi

vul@2Chronicles:34:21 @ ite et orate Dominum pro me et pro reliquiis Israhel et Iuda super universis sermonibus libri istius qui reppertus est magnus enim furor Domini stillavit super nos eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quae scripta sunt in isto volumine

vul@2Chronicles:34:22 @ abiit igitur Helcias et hii qui simul a rege missi fuerant ad Holdan propheten uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium quae habitabat Hierusalem in secunda et locuti sunt ei verba quae supra narravimus

vul@2Chronicles:34:23 @ at illa respondit eis haec dicit Dominus Deus Israhel dicite viro qui misit vos ad me

vul@2Chronicles:34:26 @ ad regem autem Iuda qui misit vos pro Domino deprecando sic loquimini haec dicit Dominus Deus Israhel quoniam audisti verba voluminis

vul@2Chronicles:34:29 @ at ille convocatis universis maioribus natu Iuda et Hierusalem

vul@2Chronicles:34:31 @ et stans in tribunali suo percussit foedus coram Domino ut ambularet post eum et custodiret praecepta et testimonia et iustificationes eius in toto corde suo et in tota anima sua faceretque quae scripta sunt in volumine illo quem legerat

vul@2Chronicles:34:33 @ abstulit ergo Iosias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israhel et fecit omnes qui residui erant in Israhel servire Domino Deo suo cunctis diebus eius non recesserunt a Domino Deo patrum suorum

vul@2Chronicles:35:1 @ fecit autem Iosias in Hierusalem phase Domino quod immolatum est quartadecima die mensis primi

vul@2Chronicles:35:4 @ et praeparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum sicut praecepit David rex Israhel et descripsit Salomon filius eius

vul@2Chronicles:35:6 @ et sanctificati immolate phase fratres etiam vestros ut possint iuxta verba quae locutus est Dominus in manu Mosi facere praeparate

vul@2Chronicles:35:7 @ dedit praeterea Iosias omni populo qui ibi fuerat inventus in sollemnitatem phase agnos et hedos de gregibus et reliqui pecoris triginta milia boumque tria milia haec de regis universa substantia

vul@2Chronicles:35:12 @ et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum et offerrentur Domino sicut scriptum est in libro Mosi de bubus quoque fecere similiter

vul@2Chronicles:35:14 @ sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerant occupati unde Levitae et sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis

vul@2Chronicles:35:15 @ porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo iuxta praeceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis ianitores vero per portas singulas observabant ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio quam ob rem et fratres eorum Levitae paraverunt eis cibos

vul@2Chronicles:35:16 @ omnis igitur cultura Domini rite conpleta est in die illa ut facerent phase et offerrent holocausta super altare Domini iuxta praeceptum regis Iosiae

vul@2Chronicles:35:18 @ non fuit phase simile huic in Israhel a diebus Samuhelis prophetae sed nec quisquam de cunctis regibus Israhel fecit phase sicut Iosias sacerdotibus et Levitis et omni Iuda et Israhel qui reppertus fuerat et habitantibus in Hierusalem

vul@2Chronicles:35:19 @ octavodecimo anno regni Iosiae hoc phase celebratum est

vul@2Chronicles:35:20 @ postquam instauraverat Iosias templum ascendit Nechao rex Aegypti ad pugnandum in Charchamis iuxta Eufraten et processit in occursum eius Iosias

vul@2Chronicles:35:21 @ at ille missis ad eum nuntiis ait quid mihi et tibi est rex Iuda non adversum te hodie venio sed contra aliam pugno domum ad quam me Deus festinato ire praecepit desine adversum Deum facere qui mecum est ne interficiat te

vul@2Chronicles:35:22 @ noluit Iosias reverti sed praeparavit contra eum bellum nec adquievit sermonibus Nechao ex ore Dei verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo

vul@2Chronicles:35:25 @ Hieremias maxime cuius omnes cantores atque cantrices usque in praesentem diem lamentationes super Iosia replicant et quasi lex obtinuit in Israhel ecce scriptum fertur in Lamentationibus

vul@2Chronicles:35:26 @ reliqua autem sermonum Iosiae et misericordiarum eius quae lege praecepta sunt Domini

vul@2Chronicles:35:27 @ opera quoque illius prima et novissima scripta sunt in libro regum Israhel et Iuda

vul@2Chronicles:36:1 @ tulit ergo populus terrae Ioachaz filium Iosiae et constituit regem pro patre suo in Hierusalem

vul@2Chronicles:36:2 @ viginti trium annorum erat Ioachaz cum regnare coepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem

vul@2Chronicles:36:9 @ octo annorum erat Ioachin cum regnare coepisset et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Hierusalem fecitque malum in conspectu Domini

vul@2Chronicles:36:10 @ cumque anni circulus volveretur misit Nabuchodonosor rex qui et adduxerunt eum in Babylonem asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini regem vero constituit Sedeciam fratrem eius super Iudam et Hierusalem

vul@2Chronicles:36:13 @ a rege quoque Nabuchodonosor recessit qui adiuraverat eum per Deum et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israhel

vul@2Chronicles:36:14 @ sed et universi principes sacerdotum et populus praevaricati sunt inique iuxta universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Hierusalem

vul@2Chronicles:36:20 @ si quis evaserat gladium ductus in Babylonem servivit regi et filiis eius donec imperaret rex Persarum

vul@2Chronicles:36:22 @ anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Hieremiae suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum qui iussit praedicari in universo regno suo etiam per scripturam dicens

vul@Ezra:1:3 @ quis est in vobis de universo populo eius sit Deus illius cum ipso ascendat Hierusalem quae est in Iudaea et aedificet domum Domini Dei Israhel ipse est Deus qui est in Hierusalem

vul@Ezra:1:6 @ universique qui erant in circuitu adiuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis in substantia in iumentis in supellectili exceptis his quae sponte obtulerunt

vul@Ezra:2:1 @ hii sunt autem filii provinciae qui ascenderunt de captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem et reversi sunt in Hierusalem et Iudam unusquisque in civitatem suam

vul@Ezra:2:42 @ filii ianitorum filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai universi centum triginta novem

vul@Ezra:2:43 @ Nathinnei filii Sia filii Asupha filii Tebbaoth

vul@Ezra:2:44 @ filii Ceros filii Siaa filii Phadon

vul@Ezra:2:48 @ filii Rasin filii Nechoda filii Gazem

vul@Ezra:2:50 @ filii Asenaa filii Munim filii Nephusim

vul@Ezra:2:53 @ filii Bercos filii Sisara filii Thema

vul@Ezra:2:54 @ filii Nasia filii Atupha

vul@Ezra:2:62 @ hii quaesierunt scripturam genealogiae suae et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio

vul@Ezra:2:64 @ omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia trecenti sexaginta

vul@Ezra:2:65 @ exceptis servis eorum et ancillis qui erant septem milia trecenti triginta septem et in ipsis cantores atque cantrices ducentae

vul@Ezra:2:67 @ cameli eorum quadringenti triginta quinque asini eorum sex milia septingenti viginti

vul@Ezra:3:1 @ iamque venerat mensis septimus et erant filii Israhel in civitatibus suis congregatus est ergo populus quasi vir unus in Hierusalem

vul@Ezra:3:2 @ et surrexit Iosue filius Iosedech et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et fratres eius et aedificaverunt altare Dei Israhel ut offerrent in eo holocaustomata sicut scriptum est in lege Mosi viri Dei

vul@Ezra:3:4 @ feceruntque sollemnitatem tabernaculorum sicut scriptum est et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum praeceptum opus diei in die suo

vul@Ezra:3:5 @ et post haec holocaustum iuge tam in kalendis quam in universis sollemnitatibus Domini quae erant consecratae et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Deo

vul@Ezra:3:6 @ a primo die mensis septimi coeperunt offerre holocaustum Domino porro templum Dei fundatum necdum erat

vul@Ezra:3:7 @ dederunt autem pecunias latomis et cementariis cibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Ioppes iuxta quod praeceperat Cyrus rex Persarum eis

vul@Ezra:3:9 @ stetitque Iosue filii eius et fratres eius Cedmihel et filii eius et filii Iuda quasi unus ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei filii Enadad filii eorum et fratres eorum Levitae

vul@Ezra:3:11 @ et concinebant in hymnis et confessione Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius super Israhel omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum eo quod fundatum esset templum Domini

vul@Ezra:4:3 @ et dixit eis Zorobabel et Iosue et reliqui principes patrum Israhel non est vobis et nobis ut aedificemus domum Deo nostro sed nos ipsi soli aedificabimus Domino Deo nostro sicut praecepit nobis rex Cyrus rex Persarum

vul@Ezra:4:5 @ conduxerunt quoque adversum eos consiliatores ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad regnum Darii regis Persarum

vul@Ezra:4:7 @ et in diebus Artarxersis scripsit Beselam Mitridatis et Tabel et reliqui qui erant in consilio eorum ad Artarxersen regem Persarum epistula autem accusationis scripta erat syriace et legebatur sermone syro

vul@Ezra:4:8 @ Reum Beelteem et Samsai scriba scripserunt epistulam unam de Hierusalem Artarxersi regi huiuscemodi

vul@Ezra:4:9 @ Reum Beelteem et Samsai scriba et reliqui consiliatores eorum Dinei et Apharsathei Terphalei Apharsei Erchuei Babylonii Susannechei Deaei Aelamitae

vul@Ezra:4:11 @ hoc est exemplar epistulae quam miserunt ad eum Artarxersi regi servi tui viri qui sunt trans Fluvium salutem dicunt

vul@Ezra:4:12 @ notum sit regi quia Iudaei qui ascenderunt a te ad nos venerunt in Hierusalem civitatem rebellem et pessimam quam aedificant extruentes muros eius et parietes conponentes

vul@Ezra:4:13 @ nunc igitur notum sit regi quia si civitas illa aedificata fuerit et muri eius instaurati tributum et vectigal et annuos reditus non dabunt et usque ad reges haec noxa perveniet

vul@Ezra:4:14 @ nos ergo memores salis quod in palatio comedimus et quia laesiones regis videre nefas ducimus idcirco misimus et nuntiavimus regi

vul@Ezra:4:16 @ nuntiamus nos regi quoniam si civitas illa aedificata fuerit et muri ipsius instaurati possessionem trans Fluvium non habebis

vul@Ezra:4:17 @ verbum misit rex ad Reum Beelteem et Samsai scribam et ad reliquos qui erant in consilio eorum habitatores Samariae et ceteris trans Fluvium salutem dicens et pacem

vul@Ezra:4:18 @ accusationem quam misistis ad nos manifeste lecta est coram me

vul@Ezra:4:20 @ nam et reges fortissimi fuerunt in Hierusalem qui et dominati sunt omni regioni quae trans Fluvium est tributum quoque et vectigal et reditus accipiebant

vul@Ezra:4:21 @ nunc ergo audite sententiam ut prohibeatis viros illos et urbs illa non aedificetur donec si forte a me iussum fuerit

vul@Ezra:4:23 @ itaque exemplum edicti Artarxersis regis lectum est coram Reum et Samsai scriba et consiliariis eorum et abierunt festini in Hierusalem ad Iudaeos et prohibuerunt eos in brachio et robore

vul@Ezra:5:3 @ in ipso tempore venit ad eos Tatannai qui erat dux trans Flumen et Starbuzannai et consiliarii eorum sicque dixerunt eis quis dedit vobis consilium ut domum hanc aedificaretis et muros hos instauraretis

vul@Ezra:5:6 @ exemplar epistulae quam misit Tatannai dux regionis trans Flumen et Starbuzannai et consiliatores eius Apharsacei qui erant trans Flumen ad Darium regem

vul@Ezra:5:7 @ sermo quem miserant ei sic scriptus erat Dario regi pax omnis

vul@Ezra:5:8 @ notum sit regi isse nos ad Iudaeam provinciam ad domum Dei magni quae aedificatur lapide inpolito et ligna ponuntur in parietibus opusque illud diligenter extruitur et crescit in manibus eorum

vul@Ezra:5:10 @ sed et nomina eorum quaesivimus ab eis ut nuntiaremus tibi quae scripsimus nomina virorum qui sunt principes in eis

vul@Ezra:5:17 @ nunc ergo si videtur regi bonum recenseat in bibliotheca regis quae est in Babylone utrumnam a Cyro rege iussum sit ut aedificaretur domus Dei in Hierusalem et voluntatem regis super hac re mittat ad nos

vul@Ezra:6:1 @ tunc Darius rex praecepit et recensuerunt in bibliotheca librorum qui erant repositi in Babylone

vul@Ezra:6:4 @ ordines de lapidibus inpolitis tres et sic ordines de lignis novis sumptus autem de domo regis dabuntur

vul@Ezra:6:5 @ sed et vasa templi Dei aurea et argentea quae Nabuchodonosor tulerat de templo Hierusalem et adtulerat ea in Babylonem reddantur et referantur in templo Hierusalem in locum suum quae et posita sunt in templo Dei

vul@Ezra:6:6 @ nunc ergo Tatannai dux regionis quae est trans Flumen Starbuzannai et consiliarii vestri Apharsacei qui estis trans Flumen procul recedite ab illis

vul@Ezra:6:9 @ quod si necesse fuerit et vitulos et agnos et hedos in holocaustum Deo caeli frumentum sal vinum et oleum secundum ritum sacerdotum qui sunt in Hierusalem detur eis per dies singulos ne sit in aliquo querimonia

vul@Ezra:6:11 @ a me ergo positum est decretum ut omnis homo qui hanc mutaverit iussionem tollatur lignum de domo ipsius et erigatur et configatur in eo domus autem eius publicetur

vul@Ezra:6:12 @ Deus autem qui habitare fecit nomen suum ibi dissipet omnia regna et populum qui extenderit manum suam ut repugnet et dissipet domum Dei illam quae est in Hierusalem ego Darius statui decretum quod studiose impleri volo

vul@Ezra:6:13 @ igitur Tatannai dux regionis trans Flumen et Starbuzannai et consiliarii eius secundum quod praeceperat Darius rex sic diligenter exsecuti sunt

vul@Ezra:6:15 @ et conpleverunt domum Dei istam usque ad diem tertium mensis adar qui est annus sextus regni Darii regis

vul@Ezra:6:18 @ et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis et Levitas in vicibus suis super opera Dei in Hierusalem sicut scriptum est in libro Mosi

vul@Ezra:6:19 @ fecerunt autem filii transmigrationis pascha quartadecima die mensis primi

vul@Ezra:6:20 @ purificati enim fuerant sacerdotes et Levitae quasi unus omnes mundi ad immolandum pascha universis filiis transmigrationis et fratribus suis sacerdotibus et sibi

vul@Ezra:6:21 @ et comederunt filii Israhel qui reversi fuerant de transmigratione et omnis qui se separaverat a coinquinatione gentium terrae ad eos ut quaererent Dominum Deum Israhel

vul@Ezra:7:1 @ post haec autem verba in regno Artarxersis regis Persarum Ezras filius Saraiae filii Azariae filii Helciae

vul@Ezra:7:6 @ ipse Ezras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in lege Mosi quam dedit Dominus Deus Israhel et dedit ei rex secundum manum Domini Dei eius super eum omnem petitionem eius

vul@Ezra:7:7 @ et ascenderunt de filiis Israhel et de filiis sacerdotum et de filiis Levitarum et de cantoribus et de ianitoribus et de Nathinneis in Hierusalem anno septimo Artarxersis regis

vul@Ezra:7:9 @ quia in primo die mensis primi coepit ascendere de Babylone et in primo mensis quinti venit in Hierusalem iuxta manum Dei sui bonam super se

vul@Ezra:7:11 @ hoc est autem exemplar epistulae edicti quod dedit rex Artarxersis Ezrae sacerdoti scribae erudito in sermonibus et praeceptis Domini et caerimoniis eius in Israhel

vul@Ezra:7:12 @ Artarxersis rex regum Ezrae sacerdoti scribae legis Dei caeli doctissimo salutem

vul@Ezra:7:14 @ a facie enim regis et septem consiliatorum eius missus es ut visites Iudaeam et Hierusalem in lege Dei tui quae est in manu tua

vul@Ezra:7:15 @ et ut feras argentum et aurum quod rex et consiliatores eius sponte obtulerunt Deo Israhel cuius in Hierusalem tabernaculum est

vul@Ezra:7:18 @ sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo argento et auro ut faciatis iuxta voluntatem Dei vestri facite

vul@Ezra:7:21 @ et a me ego Artarxersis rex statui atque decrevi omnibus custodibus arcae publicae qui sunt trans Flumen ut quodcumque petierit a vobis Ezras sacerdos scriba legis Dei caeli absque mora detis

vul@Ezra:7:24 @ vobisque notum facimus de universis sacerdotibus et Levitis cantoribus ianitoribus Nathinneis et ministris domus Dei huius ut vectigal et tributum et annonas non habeatis potestatem inponendi super eos

vul@Ezra:7:25 @ tu autem Ezras secundum sapientiam Dei tui quae est in manu tua constitue iudices et praesides ut iudicent omni populo qui est trans Flumen his videlicet qui noverunt legem Dei tui sed et inperitos docete libere

vul@Ezra:7:26 @ et omnis qui non fecerit legem Dei tui et legem regis diligenter iudicium erit de eo sive in mortem sive in exilium sive in condemnationem substantiae eius vel certe in carcerem

vul@Ezra:7:28 @ et in me inclinavit misericordiam coram rege et consiliatoribus eius et universis principibus regis potentibus et ego confortatus manu Domini Dei mei quae erat in me congregavi de Israhel principes qui ascenderent mecum

vul@Ezra:8:1 @ hii sunt ergo principes familiarum et genealogia eorum qui ascenderunt mecum in regno Artarxersis regis de Babylone

vul@Ezra:8:13 @ de filiis Adonicam qui erant novissimi et haec nomina eorum Helifeleth et Heihel et Samaias et cum eis sexaginta viri

vul@Ezra:8:15 @ congregavi autem eos ad fluvium qui decurrit ad Ahavva et mansimus ibi diebus tribus quaesivique in populo et in sacerdotibus de filiis Levi et non inveni ibi

vul@Ezra:8:16 @ itaque misi Heliezer et Arihel et Semeam et Helnathan et Iarib et alterum Helnathan et Nathan et Zacchariam et Mesolam principes et Ioarib et Helnathan sapientes

vul@Ezra:8:17 @ et misi eos ad Heddo qui est primus in Casphiae loco et posui in ore eorum verba quae loquerentur ad Addom et ad fratres eius Nathinneos in loco Casphiae ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri

vul@Ezra:8:18 @ et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos virum doctissimum de filiis Moolli filii Levi filii Israhel et Sarabiam et filios eius et fratres eius decem et octo

vul@Ezra:8:25 @ adpendique eis argentum et aurum et vasa consecrata domus Dei nostri quae obtulerat rex et consiliatores eius et principes eius universusque Israhel eorum qui inventi fuerant

vul@Ezra:8:31 @ promovimus ergo a flumine Ahavva duodecimo die mensis primi ut pergeremus Hierusalem et manus Dei nostri fuit super nos et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via

vul@Ezra:8:32 @ et venimus Hierusalem et mansimus ibi diebus tribus

vul@Ezra:9:2 @ tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima

vul@Ezra:9:4 @ convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei Israhel pro transgressione eorum qui de captivitate venerant et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum

vul@Ezra:9:7 @ a diebus patrum nostrorum sed et nos ipsi peccavimus granditer usque ad diem hanc et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi et reges nostri et sacerdotes nostri in manum regum terrarum in gladium in captivitatem in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac

vul@Ezra:9:8 @ et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum ut dimitterentur nobis reliquiae et daretur paxillus in loco sancto eius et inluminaret oculos nostros Deus noster et daret nobis vitam modicam in servitute nostra

vul@Ezra:9:11 @ quae praecepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens terram ad quam vos ingredimini ut possideatis eam terra inmunda est iuxta inmunditiam populorum ceterarumque terrarum abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua

vul@Ezra:9:13 @ et post omnia quae venerunt super nos in operibus nostris pessimis et in delicto nostro magno quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra et dedisti nobis salutem sicut est hodie

vul@Ezra:9:15 @ Domine Deus Israhel iustus tu quoniam derelicti sumus qui salvaremur sicut die hac ecce coram te sumus in delicto nostro non enim stari potest coram te super hoc

vul@Ezra:10:1 @ sic ergo orante Ezra et inplorante eo et flente et iacente ante templum Dei collectus est ad eum de Israhel coetus grandis nimis virorum et mulierum puerorumque et flevit populus multo fletu

vul@Ezra:10:2 @ et respondit Sechenia filius Iehihel de filiis Helam et dixit Ezrae nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terrae et nunc si est paenitentia Israhel super hoc

vul@Ezra:10:6 @ et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant

vul@Ezra:10:8 @ et omnis qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium principum et seniorum auferetur universa substantia eius et ipse abicietur de coetu transmigrationis

vul@Ezra:10:9 @ convenerunt igitur omnes viri Iuda et Beniamin in Hierusalem tribus diebus ipse est mensis nonus vicesimo die mensis et sedit omnis populus in platea domus Dei trementes pro peccato et pluviis

vul@Ezra:10:10 @ et surrexit Ezras sacerdos et dixit ad eos vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super delictum Israhel

vul@Ezra:10:11 @ et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum et facite placitum eius et separamini a populis terrae et ab uxoribus alienigenis

vul@Ezra:10:12 @ et respondit universa multitudo dixitque voce magna iuxta verbum tuum ad nos sic fiat

vul@Ezra:10:16 @ feceruntque sic filii transmigrationis et abierunt Ezras sacerdos et viri principes familiarum in domum patrum suorum et omnes per nomina sua et sederunt in die primo mensis decimi ut quaererent rem

vul@Ezra:10:17 @ et consummati sunt omnes viri qui duxerant uxores alienigenas usque ad diem primam mensis primi

vul@Ezra:10:18 @ et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas de filiis Iosue filii Iosedech et fratres eius Maasia et Eliezer et Iarib et Godolia

vul@Ezra:10:21 @ et de filiis Erim Masia et Helia et Semeia et Hiehihel et Ozias

vul@Ezra:10:22 @ et de filiis Phessur Helioenai Maasia Ismahel Nathanahel Iozabeth et Elasa

vul@Ezra:10:27 @ et de filiis Zethua Helioenai Eliasib Mathania et Ierimuth et Zabeth et Aziza

vul@Ezra:10:30 @ et de filiis Phaethmoab Edna et Chalal Banaias Maasias Mathanias Beselehel et Bennui et Manasse

vul@Ezra:10:36 @ Vannia Marimuth et Eliasib

vul@Ezra:10:37 @ Matthanias Mathanai et Iasi

vul@Ezra:10:40 @ Mechnedabai Sisai Sarai

vul@Nehemiah:1:1 @ verba Neemiae filii Echliae et factum est in mense casleu anno vicesimo et ego eram in Susis castro

vul@Nehemiah:1:3 @ et dixerunt mihi qui remanserunt et derelicti sunt de captivitate ibi in provincia in adflictione magna sunt et in obprobrio et murus Hierusalem dissipatus est et portae eius conbustae sunt igni

vul@Nehemiah:1:7 @ vanitate seducti sumus et non custodivimus mandatum et caerimonias et iudicia quae praecepisti Mosi servo tuo

vul@Nehemiah:1:8 @ memento verbi quod mandasti Mosi famulo tuo dicens cum transgressi fueritis ego dispergam vos in populos

vul@Nehemiah:1:9 @ et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea etiam si abducti fueritis ad extrema caeli inde congregabo vos et inducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi

vul@Nehemiah:1:10 @ et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida

vul@Nehemiah:1:11 @ obsecro Domine sit auris tua adtendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc ego enim eram pincerna regis

vul@Nehemiah:2:1 @ factum est autem in mense nisan anno vicesimo Artarxersis regis et vinum erat ante eum et levavi vinum et dedi regi et non eram quasi languidus ante faciem eius

vul@Nehemiah:2:5 @ et dixi ad regem si videtur regi bonum et si placet servus tuus ante faciem tuam ut mittas me in Iudaeam ad civitatem sepulchri patris mei et aedificabo eam

vul@Nehemiah:2:6 @ dixitque mihi rex et regina quae sedebat iuxta eum usque ad quod tempus erit iter tuum et quando reverteris et placuit ante vultum regis et misit me et constitui ei tempus

vul@Nehemiah:2:7 @ et dixi regi si regi videtur bonum epistulas det mihi ad duces regionis trans Flumen ut transducant me donec veniam in Iudaeam

vul@Nehemiah:2:8 @ et epistulam ad Asaph custodem saltus regis ut det mihi ligna et tegere possim portas turris domus et muri civitatis et domum quam ingressus fuero et dedit mihi rex iuxta manum Dei mei bonam mecum

vul@Nehemiah:2:12 @ et surrexi nocte ego et viri pauci mecum et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Hierusalem et iumentum non erat mecum nisi animal cui sedebam

vul@Nehemiah:2:13 @ et egressus sum per portam Vallis nocte et ante fontem Draconis et ad portam Stercoris et considerabam murum Hierusalem dissipatum et portas eius consumptas igni

vul@Nehemiah:2:14 @ et transivi ad portam Fontis et ad aquaeductum Regis et non erat locus iumento cui sedebam ut transiret

vul@Nehemiah:2:15 @ et ascendi per torrentem nocte et considerabam murum et reversus veni ad portam Vallis et redii

vul@Nehemiah:2:17 @ et dixi eis vos nostis adflictionem in qua sumus quia Hierusalem deserta est et portae eius consumptae sunt igni venite et aedificemus muros Hierusalem et non simus ultra obprobrium

vul@Nehemiah:3:1 @ et surrexit Eliasib sacerdos magnus et fratres eius sacerdotes et aedificaverunt portam Gregis ipsi sanctificaverunt eam et statuerunt valvas eius et usque ad turrem centum cubitorum sanctificaverunt eam usque ad turrem Ananehel

vul@Nehemiah:3:3 @ portam autem Piscium aedificaverunt filii Asanaa ipsi texerunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes et iuxta eos aedificavit Marimuth filius Uriae filii Accus

vul@Nehemiah:3:6 @ et portam Veterem aedificaverunt Ioiada filius Fasea et Mosollam filius Besodia ipsi texerunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes

vul@Nehemiah:3:13 @ et portam Vallis aedificavit Anun et habitatores Zanoe ipsi aedificaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes et mille cubitos in muro usque ad portam Sterquilinii

vul@Nehemiah:3:15 @ et portam Fontis aedificavit Sellum filius Choloozai princeps pagi Maspha ipse aedificavit eam et texit et statuit valvas eius et seras et vectes et muros piscinae Siloae in hortum regis et usque ad gradus qui descendunt de civitate David

vul@Nehemiah:3:19 @ et aedificavit iuxta eum Azer filius Iosue princeps Maspha mensuram secundam contra ascensum firmissimi anguli

vul@Nehemiah:3:20 @ post eum in monte aedificavit Baruch filius Zacchai mensuram secundam ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni

vul@Nehemiah:3:21 @ post eum aedificavit Meremuth filius Uriae filii Accus mensuram secundam a porta domus Eliasib donec extenderetur domus Eliasib

vul@Nehemiah:3:23 @ post eum aedificavit Beniamin et Asub contra domum suam et post eum aedificavit Azarias filius Maasiae filii Ananiae contra domum suam

vul@Nehemiah:4:3 @ sed et Tobias Ammanites proximus eius ait aedificent si ascenderit vulpis transiliet murum eorum lapideum

vul@Nehemiah:4:8 @ et congregati omnes pariter ut venirent et pugnarent contra Hierusalem et molirentur insidias

vul@Nehemiah:4:15 @ factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis dissipavit Deus consilium eorum et reversi sumus omnes ad muros unusquisque ad opus suum

vul@Nehemiah:4:21 @ et nos ipsi faciamus opus et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu aurorae donec egrediantur astra

vul@Nehemiah:4:22 @ in tempore quoque illo dixi populo unusquisque cum puero suo maneat in medio Hierusalem et sint vobis vices per noctem et diem ad operandum

vul@Nehemiah:5:5 @ et nunc sicut carnes fratrum nostrorum sic carnes nostrae sunt sicut filii eorum ita filii nostri ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem et de filiabus nostris sunt famulae nec habemus unde possint redimi et agros nostros et vineas alii possident

vul@Nehemiah:5:7 @ cogitavitque cor meum mecum et increpui optimates et magistratus et dixi eis usurasne singuli a fratribus vestris exigatis et congregavi adversus eos contionem magnam

vul@Nehemiah:5:8 @ et dixi eis nos ut scitis redemimus fratres nostros iudaeos qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram et vos igitur vendite fratres vestros et emimus eos et siluerunt nec invenerunt quid responderent

vul@Nehemiah:5:11 @ reddite eis hodie agros suos vineas suas oliveta sua et domos suas quin potius et centesimam pecuniae frumenti vini et olei quam exigere soletis ab eis date pro illis

vul@Nehemiah:5:12 @ et dixerunt reddimus et ab eis nihil quaerimus sicque faciemus ut loqueris et vocavi sacerdotes et adiuravi eos ut facerent iuxta quod dixeram

vul@Nehemiah:5:13 @ insuper et sinum meum excussi et dixi sic excutiat Deus omnem virum qui non conpleverit verbum istud de domo sua et de laboribus suis sic excutiatur et vacuus fiat et dixit universa multitudo amen et laudaverunt Deum fecit ergo populus sicut dictum erat

vul@Nehemiah:5:14 @ a die autem illa qua praeceperat mihi ut essem dux in terra Iuda ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artarxersis regis per annos duodecim ego et fratres mei annonas quae ducibus debebantur non comedimus

vul@Nehemiah:5:15 @ duces autem primi qui fuerant ante me gravaverunt populum et acceperunt ab eis in pane vino et pecunia cotidie siclos quadraginta sed et ministri eorum depresserant populum ego autem non feci ita propter timorem Dei

vul@Nehemiah:5:18 @ parabatur autem mihi per dies singulos bos unus arietes sex electi exceptis volatilibus et inter dies decem vina diversa et alia multa tribuebam insuper et annonas ducatus mei non quaesivi valde enim erat adtenuatus populus

vul@Nehemiah:6:1 @ factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobia et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri quod aedificassem ego murum et non esset in ipso residua interruptio usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis

vul@Nehemiah:6:2 @ miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes veni et percutiamus foedus pariter in viculis in campo Ono ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum

vul@Nehemiah:6:3 @ misi ergo ad eos nuntios dicens opus grande ego facio et non possum descendere ne forte neglegatur cum venero et descendero ad vos

vul@Nehemiah:6:5 @ et misit ad me Sanaballat iuxta verbum prius quinta vice puerum suum et epistulam habebat in manu scriptam hoc modo

vul@Nehemiah:6:7 @ et prophetas posueris qui praedicent de te in Hierusalem dicentes rex in Iudaea est auditurus est rex verba haec idcirco nunc veni ut ineamus consilium pariter

vul@Nehemiah:6:8 @ et misi ad eos dicens non est factum secundum verba haec quae tu loqueris de corde enim tuo tu conponis haec

vul@Nehemiah:6:11 @ et dixi num quisquam similis mei fugit et quis ut ego ingredietur templum et vivet non ingrediar

vul@Nehemiah:6:12 @ et intellexi quod Deus non misisset eum sed quasi vaticinans locutus esset ad me et Tobia et Sanaballat conduxissent eum

vul@Nehemiah:6:15 @ conpletus est autem murus vicesimo quinto die mensis elul quinquaginta duobus diebus

vul@Nehemiah:7:2 @ praecepi Aneni fratri meo et Ananiae principi domus de Hierusalem ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur

vul@Nehemiah:7:3 @ et dixi eis non aperiantur portae Hierusalem usque ad calorem solis cumque adhuc adsisterent clausae portae sunt et oppilatae et posui custodes de habitatoribus Hierusalem singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam

vul@Nehemiah:7:6 @ isti filii provinciae qui ascenderunt de captivitate migrantium quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis et reversi sunt in Hierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem suam

vul@Nehemiah:7:48 @ filii Ceros filii Siaa filii Fado filii Lebana filii Agaba filii Selmon

vul@Nehemiah:7:50 @ filii Raaia filii Rasim filii Necoda

vul@Nehemiah:7:52 @ filii Besai filii Munim filii Nephusim

vul@Nehemiah:7:55 @ filii Bercos filii Sisara filii Thema

vul@Nehemiah:7:56 @ filii Nesia filii Atipha

vul@Nehemiah:7:64 @ hii quaesierunt scripturam suam in censu et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio

vul@Nehemiah:7:66 @ omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia sescenti sexaginta

vul@Nehemiah:7:69 @ cameli quadringenti triginta quinque asini sex milia septingenti viginti

vul@Nehemiah:8:1 @ et venerat mensis septimus filii autem Israhel erant in civitatibus suis congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quae est ante portam Aquarum et dixerunt Ezrae scribae ut adferret librum legis Mosi quam praecepit Dominus Israheli

vul@Nehemiah:8:2 @ adtulit ergo Ezras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum cunctisque qui poterant intellegere in die prima mensis septimi

vul@Nehemiah:8:4 @ stetit autem Ezras scriba super gradum ligneum quem fecerat ad loquendum et steterunt iuxta eum Matthathia et Sema et Ania et Uria et Helcia et Maasia ad dextram eius et ad sinistram Phadaia Misahel et Melchia et Asum et Asephdana Zaccharia et Mosollam

vul@Nehemiah:8:7 @ porro Hiesue et Baani et Serebia Iamin Accub Septhai Odia Maasia Celita Azarias Iozabed Anam Phalaia Levitae silentium faciebant in populo ad audiendam legem populus autem stabat in gradu suo

vul@Nehemiah:8:8 @ et legerunt in libro legis Dei distincte et adposite ad intellegendum et intellexerunt cum legeretur

vul@Nehemiah:8:10 @ et dixit eis ite comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes ei qui non praeparavit sibi quia sanctus dies Domini est et nolite contristari gaudium enim Domini est fortitudo nostra

vul@Nehemiah:8:11 @ Levitae autem silentium faciebant in omni populo dicentes tacete quia dies sanctus est et nolite dolere

vul@Nehemiah:8:13 @ et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi sacerdotes et Levitae ad Ezram scribam ut interpretaretur eis verba legis

vul@Nehemiah:8:14 @ et invenerunt scriptum in lege praecepisse Dominum in manu Mosi ut habitent filii Israhel in tabernaculis in die sollemni mense septimo

vul@Nehemiah:8:15 @ et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Hierusalem dicentes egredimini in montem et adferte frondes olivae et frondes ligni pulcherrimi frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi ut fiant tabernacula sicut scriptum est

vul@Nehemiah:8:16 @ et egressus est populus et adtulerunt feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in platea portae Aquarum et in platea portae Ephraim

vul@Nehemiah:8:17 @ fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate tabernacula et habitaverunt in tabernaculis non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israhel usque ad diem illum et fuit laetitia magna nimis

vul@Nehemiah:8:18 @ legit autem in libro legis Dei per dies singulos a die primo usque ad diem novissimum et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo collectum iuxta ritum

vul@Nehemiah:9:1 @ in die autem vicesimo quarto mensis huius convenerunt filii Israhel in ieiunio et in saccis et humus super eos

vul@Nehemiah:9:8 @ et invenisti cor eius fidele coram te et percussisti cum eo foedus ut dares ei terram Chananei Chetthei Amorrei et Ferezei et Iebusei et Gergesei ut dares semini eius et implesti verba tua quoniam iustus es

vul@Nehemiah:9:10 @ et dedisti signa et portenta in Pharao et in universis servis eius et in omni populo terrae illius cognovisti enim quia superbe egerant contra eos et fecisti tibi nomen sicut et in hac die

vul@Nehemiah:9:11 @ et mare divisisti ante eos et transierunt per medium maris in sicca persecutores autem eorum proiecisti in profundum quasi lapidem in aquas validas

vul@Nehemiah:9:13 @ ad montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de caelo et dedisti eis iudicia recta et legem veritatis caerimonias et praecepta bona

vul@Nehemiah:9:14 @ et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis et mandata et caerimonias et legem praecepisti eis in manu Mosi servi tui

vul@Nehemiah:9:15 @ panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra eduxisti eis sitientibus et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram super quam levasti manum tuam ut traderes eis

vul@Nehemiah:9:16 @ ipsi vero et patres nostri superbe egerunt et induraverunt cervices suas et non audierunt mandata tua

vul@Nehemiah:9:17 @ et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum quae feceras eis et induraverunt cervices suas et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam quasi per contentionem tu autem Deus propitius clemens et misericors longanimis et multae miserationis non dereliquisti eos

vul@Nehemiah:9:18 @ et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem et dixissent iste est Deus tuus qui eduxit te de Aegypto feceruntque blasphemias magnas

vul@Nehemiah:9:19 @ tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret eos in via et columna ignis in nocte ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur

vul@Nehemiah:9:20 @ et spiritum tuum bonum dedisti qui doceret eos et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum et aquam dedisti eis in siti

vul@Nehemiah:9:23 @ et filios eorum multiplicasti sicut stellas caeli et adduxisti eos ad terram de qua dixeras patribus eorum ut ingrederentur et possiderent

vul@Nehemiah:9:24 @ et venerunt filii et possederunt terram et humiliasti coram eis habitatores terrae Chananeos et dedisti eos in manu eorum et reges eorum et populos terrae ut facerent eis sicut placebat illis

vul@Nehemiah:9:28 @ cumque requievissent reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum et possederunt eos conversique sunt et clamaverunt ad te tu autem de caelo audisti et liberasti eos in misericordiis tuis multis temporibus

vul@Nehemiah:9:29 @ et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua et in iudiciis tuis peccaverunt quae faciet homo et vivet in eis et dederunt umerum recedentem et cervicem suam induraverunt nec audierunt

vul@Nehemiah:9:35 @ et ipsi in regnis suis bonis et in bonitate tua multa quam dederas eis et in terra latissima et pingui quam tradideras in conspectu eorum non servierunt tibi nec reversi sunt ab studiis suis pessimis

vul@Nehemiah:9:36 @ ecce nos ipsi hodie servi sumus et terram quam dedisti patribus nostris ut comederent panem eius et quae bona sunt eius et nos ipsi servi sumus in ea

vul@Nehemiah:9:38 @ super omnibus ergo his nos ipsi percutimus foedus et scribimus et signant principes nostri Levitae nostri et sacerdotes nostri

vul@Nehemiah:10:1 @ signatores autem fuerunt Neemias Athersatha filius Achelai et Sedecias

vul@Nehemiah:10:21 @ Mesizabel Sadoc Ieddua

vul@Nehemiah:10:25 @ Reum Asebna Madsia

vul@Nehemiah:10:29 @ omnis qui poterat sapere spondentes pro fratribus suis optimates eorum et qui veniebant ad pollicendum et iurandum ut ambularent in lege Dei quam dederat in manu Mosi servi Dei ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri et iudicia eius et caerimonias eius

vul@Nehemiah:10:32 @ et statuemus super nos praecepta ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri

vul@Nehemiah:10:33 @ ad panes propositionis et ad sacrificium sempiternum et in holocaustum sempiternum in sabbatis in kalendis in sollemnitatibus et in sanctificatis et pro peccato ut exoretur pro Israhel et in omnem usum domus Dei nostri

vul@Nehemiah:10:34 @ sortes ergo misimus super oblatione lignorum inter sacerdotes et Levitas et populos ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum per tempora a temporibus anni usque ad annum ut arderent super altare Domini Dei nostri sicut scriptum est in lege Mosi

vul@Nehemiah:10:35 @ et ut adferremus primogenita terrae nostrae et primitiva universi fructus omnis ligni ab anno in annum in domo Domini

vul@Nehemiah:10:36 @ et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum sicut scriptum est in lege et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum ut offerrentur in domo Dei nostri sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri

vul@Nehemiah:10:37 @ et primitias ciborum nostrorum et libaminum nostrorum et poma omnis ligni vindemiae quoque et olei adferemus sacerdotibus ad gazofilacium Dei nostri et decimam partem terrae nostrae Levitis ipsi Levitae decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum

vul@Nehemiah:11:1 @ habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus

vul@Nehemiah:11:3 @ hii sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Iuda habitavit unusquisque in possessione sua in urbibus suis Israhel sacerdotes Levitae Nathinnei et filii servorum Salomonis

vul@Nehemiah:11:5 @ Imaasia filius Baruch filius Coloza filius Azia filius Adaia filius Ioiarib filius Zacchariae filius Silonites

vul@Nehemiah:11:7 @ hii sunt autem filii Beniamin Sellum filius Mosollam filius Ioed filius Phadaia filius Colaia filius Masia filius Ethehel filius Isaia

vul@Nehemiah:11:9 @ et Iohel filius Zechri praepositus eorum et Iuda filius Sennua super civitatem secundus

vul@Nehemiah:11:12 @ et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo et Adaia filius Ieroam filius Felelia filius Amsi filius Zacchariae filius Phessur filius Melchiae

vul@Nehemiah:11:14 @ et fratres eorum potentes nimis centum viginti octo et praepositus eorum Zabdihel filius potentium

vul@Nehemiah:11:20 @ et reliqui ex Israhel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iuda unusquisque in possessione sua

vul@Nehemiah:11:21 @ et Nathinnei qui habitabant in Ofel et Siaha et Gaspha de Nathinneis

vul@Nehemiah:11:23 @ praeceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per dies singulos

vul@Nehemiah:11:28 @ et in Siceleg et in Mochona et in filiabus eius

vul@Nehemiah:12:8 @ porro Levitae Iesua Bennui Cedmihel Sarabia Iuda Mathanias super hymnos ipsi et fratres eorum

vul@Nehemiah:12:10 @ Hiesue autem genuit Ioachim et Ioachim genuit Eliasib et Eliasib genuit Ioiada

vul@Nehemiah:12:22 @ Levitae in diebus Eliasib et Ioiada et Ionan et Ieddoa scripti principes familiarum et sacerdotes in regno Darii Persae

vul@Nehemiah:12:23 @ filii Levi principes familiarum scripti in libro verborum dierum et usque ad dies Ionathan filii Eliasib

vul@Nehemiah:12:27 @ in dedicatione autem muri Hierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Hierusalem et facerent dedicationem et laetitiam in actione gratiarum et in cantico in cymbalis psalteriis et citharis

vul@Nehemiah:12:29 @ et de domo Galgal et de regionibus Geba et Azmaveth quoniam villas aedificaverunt sibi cantores in circuitu Hierusalem

vul@Nehemiah:12:35 @ et fratres eius Semeia et Azarel Malalai Galalai Maai Nathanel et Iuda et Anani in vasis cantici David viri Dei et Ezras scriba ante eos in porta Fontis

vul@Nehemiah:12:37 @ et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso et ego post eum et media pars populi super murum et super turrem Furnorum et usque ad murum latissimum

vul@Nehemiah:12:40 @ et sacerdotes Eliachim Maasia Miniamin Michea Elioenai Zaccharia Anania in tubis

vul@Nehemiah:12:41 @ et Maasia et Semea et Eleazar et Azi et Iohanan et Melchia et Elam et Ezer et clare cecinerunt cantores et Iezraia praepositus

vul@Nehemiah:12:42 @ et immolaverunt in die illa victimas magnas et laetati sunt Deus enim laetificaverat eos laetitia magna sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt et audita est laetitia Hierusalem procul

vul@Nehemiah:12:46 @ et omnis Israhel in diebus Zorobabel et in diebus Neemiae dabat partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos et sanctificabant Levitas et Levitae sanctificabant filios Aaron

vul@Nehemiah:13:1 @ in die autem illo lectum est in volumine Mosi audiente populo et inventum est scriptum in eo quod non debeat introire Ammanites et Moabites in ecclesiam Dei usque in aeternum

vul@Nehemiah:13:4 @ et super hoc erat Eliasib sacerdos qui fuerat positus in gazofilacio domus Dei nostri et proximus Tobiae

vul@Nehemiah:13:5 @ fecit ergo sibi gazofilacium grande et ibi erant ante eum reponentes munera et tus et vasa et decimam frumenti et vini et olei partes Levitarum et cantorum et ianitorum et primitias sacerdotales

vul@Nehemiah:13:6 @ in omnibus autem his non fui in Hierusalem quia in anno tricesimo secundo Artarxersis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum rogavi regem

vul@Nehemiah:13:7 @ et veni in Hierusalem et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobiae ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei

vul@Nehemiah:13:13 @ et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc scribam et Phadaiam de Levitis et iuxta eos Anan filium Zacchur filium Matthaniae quoniam fideles conprobati sunt et ipsis creditae sunt partes fratrum suorum

vul@Nehemiah:13:15 @ in diebus illis vidi in Iuda calcabant torcularia in sabbato portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes Hierusalem in die sabbati et contestatus sum ut in die qua vendere liceret venderent

vul@Nehemiah:13:21 @ et contestatus sum eos et dixi eis quare manetis ex adverso muri si secundo hoc feceritis manum mittam in vos itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato

vul@Nehemiah:13:25 @ et obiurgavi eos et maledixi et cecidi ex ipsis viros et decalvavi eos et adiuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimet ipsis dicens

vul@Nehemiah:13:26 @ numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israhel et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israhel et ipsum ergo ad peccatum duxerunt mulieres alienigenae

vul@Nehemiah:13:28 @ de filiis autem Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni gener erat Sanaballat Horonitis quem fugavi a me

vul@Esther:1:3 @ tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis fortissimis Persarum et Medorum inclitis et praefectis provinciarum coram se

vul@Esther:1:5 @ cumque implerentur dies convivii invitavit omnem populum qui inventus est Susis a maximo usque ad minimum et septem diebus iussit convivium praeparari in vestibulo horti et nemoris quod regio cultu et manu consitum erat

vul@Esther:1:6 @ et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et carpasini et hyacinthini sustentata funibus byssinis atque purpureis qui eburneis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur lectuli quoque aurei et argentei super pavimentum zmaragdino et pario stratum lapide dispositi erant quod mira varietate pictura decorabat

vul@Esther:1:7 @ bibebant autem qui invitati erant aureis poculis et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur vinum quoque ut magnificentia regia dignum erat abundans et praecipuum ponebatur

vul@Esther:1:8 @ nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum sed sic rex statuerat praeponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod vellet

vul@Esther:1:11 @ ut introducerent reginam Vasthi coram rege posito super caput eius diademate et ostenderet cunctis populis et principibus illius pulchritudinem erat enim pulchra valde

vul@Esther:1:12 @ quae rennuit et ad regis imperium quod per eunuchos mandaverat venire contempsit unde iratus rex et nimio furore succensus

vul@Esther:1:13 @ interrogavit sapientes qui ex more regio semper ei aderant et illorum faciebat cuncta consilio scientium leges ac iura maiorum

vul@Esther:1:14 @ erant autem primi et proximi Charsena et Sethar et Admatha et Tharsis et Mares et Marsana et Mamucha septem duces Persarum atque Medorum qui videbant faciem regis et primi post eum residere soliti erant

vul@Esther:1:16 @ responditque Mamuchan audiente rege atque principibus non solum regem laesit regina Vasthi sed omnes principes et populos qui sunt in cunctis provinciis regis Asueri

vul@Esther:1:17 @ egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres ut contemnant viros suos et dicant rex Asuerus iussit ut regina Vasthi intraret ad eum et illa noluit

vul@Esther:1:19 @ et si tibi placet egrediatur edictum a facie tua et scribatur iuxta legem Persarum atque Medorum quam praeteriri inlicitum est ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem sed regnum illius altera quae melior illa est accipiat

vul@Esther:1:20 @ et hoc in omne quod latissimum est provinciarum tuarum divulgetur imperium et cunctae uxores tam maiorum quam minorum deferant maritis suis

vul@Esther:1:21 @ placuit consilium eius regi et principibus fecitque rex iuxta consultum Mamuchan

vul@Esther:1:22 @ et misit epistulas ad universas provincias regni sui ut quaeque gens audire et legere poterat diversis linguis et litteris esse viros principes ac maiores in domibus suis et hoc per cunctos populos divulgari

vul@Esther:2:3 @ et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines et adducant eas ad civitatem Susan et tradant in domum feminarum sub manu Aegaei eunuchi qui est praepositus et custos mulierum regiarum et accipiant mundum muliebrem et cetera ad usus necessaria

vul@Esther:2:4 @ et quaecumque inter omnes oculis regis placuerit ipsa regnet pro Vasthi placuit sermo regi et ita ut suggesserant iussit fieri

vul@Esther:2:5 @ erat vir iudaeus in Susis civitate vocabulo Mardocheus filius Iair filii Semei filii Cis de stirpe Iemini

vul@Esther:2:7 @ qui fuit nutricius filiae fratris sui Edessae quae altero nomine Hester vocabatur et utrumque parentem amiserat pulchra nimis et decora facie mortuisque patre eius ac matre Mardocheus sibi eam adoptavit in filiam

vul@Esther:2:9 @ quae placuit ei et invenit gratiam in conspectu illius ut adceleraret mundum muliebrem et traderet ei partes suas et septem puellas speciosissimas de domo regis et tam ipsam quam pedisequas eius ornaret atque excoleret

vul@Esther:2:12 @ cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut intrarent ad regem expletis omnibus quae ad cultum muliebrem pertinebant mensis duodecimus vertebatur ita dumtaxat ut sex menses oleo unguerentur myrtino et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur

vul@Esther:2:13 @ ingredientesque ad regem quicquid postulassent ad ornatum pertinens accipiebant et ut eis placuerat conpositae de triclinio feminarum ad regis cubiculum transiebant

vul@Esther:2:14 @ et quae intraverat vespere egrediebatur mane atque inde in secundas aedes deducebatur quae sub manu Sasagazi eunuchi erant qui concubinis regis praesidebat nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi nisi voluisset rex et eam venire iussisset ex nomine

vul@Esther:2:15 @ evoluto autem tempore per ordinem instabat dies quo Hester filia Abiahil fratris Mardochei quam sibi adoptaverat in filiam intrare deberet ad regem quae non quaesivit muliebrem cultum sed quaecumque voluit Aegaeus eunuchus custos virginum haec ei ad ornatum dedit erat enim formonsa valde et incredibili pulchritudine omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur

vul@Esther:2:18 @ et iussit convivium praeparari permagnificum cunctis principibus et servis suis pro coniunctione et nuptiis Hester et dedit requiem in universis provinciis ac dona largitus est iuxta magnificentiam principalem

vul@Esther:2:21 @ eo igitur tempore quo Mardocheus ad regis ianuam morabatur irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis qui ianitores erant et in primo palatii limine praesidebant volueruntque insurgere in regem et occidere eum

vul@Esther:2:23 @ quaesitum est et inventum et adpensus uterque eorum in patibulo mandatumque historiis et annalibus traditum coram rege

vul@Esther:3:2 @ cunctique servi regis qui in foribus palatii versabantur flectebant genu et adorabant Aman sic enim eis praeceperat imperator solus Mardocheus non flectebat genu neque adorabat eum

vul@Esther:3:3 @ cui dixerunt regis pueri qui ad fores palatii praesidebant cur praeter ceteros non observas mandata regis

vul@Esther:3:5 @ quod cum audisset Aman et experimento probasset quod Mardocheus non sibi flecteret genu nec se adoraret iratus est valde

vul@Esther:3:7 @ mense primo cuius vocabulum est nisan anno duodecimo regni Asueri missa est sors in urnam quae hebraice dicitur phur coram Aman quo die et quo mense gens Iudaeorum deberet interfici et exivit mensis duodecimus qui vocatur adar

vul@Esther:3:9 @ si tibi placet decerne ut pereat et decem milia talentorum adpendam arcariis gazae tuae

vul@Esther:3:11 @ dixitque ad eum argentum quod polliceris tuum sit de populo age quod tibi placet

vul@Esther:3:12 @ vocatique sunt scribae regis mense primo nisan tertiadecima die eius et scriptum est ut iusserat Aman ad omnes satrapas regis et iudices provinciarum diversarumque gentium ut quaeque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Asueri et litterae ipsius signatae anulo

vul@Esther:3:13 @ missae sunt per cursores regis ad universas provincias ut occiderent atque delerent omnes Iudaeos a puero usque ad senem parvulos et mulieres uno die hoc est tertiodecimo mensis duodecimi qui vocatur adar et bona eorum diriperent

vul@Esther:3:15 @ festinabant cursores qui missi erant explere regis imperium statimque in Susis pependit edictum rege et Aman celebrante convivium et cunctis qui in urbe erant flentibus

vul@Esther:4:4 @ ingressae sunt autem puellae Hester et eunuchi nuntiaveruntque ei quod audiens consternata est et misit vestem ut ablato sacco induerent eum quam accipere noluit

vul@Esther:4:7 @ qui indicavit ei omnia quae acciderant quomodo Aman promisisset ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum

vul@Esther:4:8 @ exemplarque edicti quod pendebat in Susis dedit ei ut reginae ostenderet et moneret eam ut intraret ad regem et deprecaretur eum pro populo suo

vul@Esther:4:10 @ quae respondit ei et iussit ut diceret Mardocheo

vul@Esther:4:11 @ omnes servi regis et cunctae quae sub dicione eius sunt norunt provinciae quod sive vir sive mulier invocatus interius atrium regis intraverit absque ulla cunctatione statim interficiatur nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiae atque ita possit vivere ego igitur quomodo ad regem intrare potero quae triginta iam diebus non sum vocata ad eum

vul@Esther:4:14 @ si enim nunc silueris per aliam occasionem liberabuntur Iudaei et tu et domus patris tui peribitis et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris ut in tali tempore parareris

vul@Esther:4:16 @ vade et congrega omnes Iudaeos quos in Susis reppereris et orate pro me non comedatis et non bibatis tribus diebus ac noctibus et ego cum ancillulis meis similiter ieiunabo et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens invocata tradensque me morti et periculo

vul@Esther:5:1 @ die autem tertio induta est Hester regalibus vestimentis et stetit in atrio domus regiae quod erat interius contra basilicam regis at ille sedebat super solium in consistorio palatii contra ostium domus

vul@Esther:5:3 @ dixitque ad eam rex quid vis Hester regina quae est petitio tua etiam si dimidiam regni partem petieris dabitur tibi

vul@Esther:5:4 @ at illa respondit si regi placet obsecro ut venias ad me hodie et Aman tecum ad convivium quod paravi

vul@Esther:5:6 @ dixitque ei rex postquam vinum biberat abundanter quid petis ut detur tibi et pro qua re postulas etiam si dimidiam partem regni mei petieris inpetrabis

vul@Esther:5:8 @ si inveni gratiam in conspectu regis et si regi placet ut det mihi quod postulo et meam impleat petitionem veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis et cras regi aperiam voluntatem meam

vul@Esther:5:9 @ egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer cumque vidisset Mardocheum sedentem ante fores palatii et non solum non adsurrexisse sibi sed nec motum quidem de loco sessionis suae indignatus est valde

vul@Esther:5:10 @ et dissimulata ira reversus in domum suam convocavit ad se amicos et Zares uxorem suam

vul@Esther:5:14 @ responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri amici iube parari excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta cubitos et dic mane regi ut adpendatur super eam Mardocheus et sic ibis cum rege laetus ad convivium placuit ei consilium et iussit excelsam parari crucem

vul@Esther:6:1 @ noctem illam rex duxit insomnem iussitque adferri sibi historias et annales priorum temporum qui cum illo praesente legerentur

vul@Esther:6:2 @ ventum est ad eum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardocheus insidias Bagathan et Thares eunuchorum regem Asuerum iugulare cupientium

vul@Esther:6:6 @ cumque esset ingressus ait illi quid debet fieri viro quem rex honorare desiderat cogitans Aman in corde suo et reputans quod nullum alium rex nisi se vellet honorare

vul@Esther:6:9 @ et primus de regis principibus ac tyrannis teneat equum eius et per plateam civitatis incedens clamet ac dicat sic honorabitur quemcumque rex voluerit honorare

vul@Esther:6:11 @ tulit itaque Aman stolam et equum indutumque Mardocheum in platea civitatis et inpositum equo praecedebat atque clamabat hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare

vul@Esther:6:13 @ narravitque Zares uxori suae et amicis omnia quae evenissent sibi cui responderunt sapientes quos habebat in consilio et uxor eius si de semine Iudaeorum est Mardocheus ante quem cadere coepisti non poteris ei resistere sed cades in conspectu eius

vul@Esther:7:2 @ dixitque ei rex etiam in secundo die postquam vino incaluerat quae est petitio tua Hester ut detur tibi et quid vis fieri etiam si dimidiam regni mei partem petieris inpetrabis

vul@Esther:7:3 @ ad quem illa respondit si inveni gratiam in oculis tuis o rex et si tibi placet dona mihi animam meam pro qua rogo et populum meum pro quo obsecro

vul@Esther:7:6 @ dixit Hester hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman quod ille audiens ilico obstipuit vultum regis ac reginae ferre non sustinens

vul@Esther:7:7 @ rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum Aman quoque surrexit ut rogaret Hester reginam pro anima sua intellexit enim a rege sibi paratum malum

vul@Esther:7:8 @ qui cum reversus esset de horto nemoribus consito et intrasset convivii locum repperit Aman super lectulum corruisse in quo iacebat Hester et ait etiam reginam vult opprimere me praesente in domo mea necdum verbum de ore regis exierat et statim operuerunt faciem eius

vul@Esther:8:3 @ nec his contenta procidit ad pedes regis flevitque et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitae et machinationes eius pessimas quas excogitaverat contra Iudaeos iuberet irritas fieri

vul@Esther:8:4 @ at ille ex more sceptrum aureum protendit manu quo signum clementiae monstrabatur illaque consurgens stetit ante eum

vul@Esther:8:5 @ et ait si placet regi et inveni gratiam coram oculis eius et deprecatio mea non ei videtur esse contraria obsecro ut novis epistulis veteres Aman litterae insidiatoris et hostis Iudaeorum quibus eos in cunctis regis provinciis perire praeceperat corrigantur

vul@Esther:8:7 @ responditque rex Asuerus Hester reginae et Mardocheo Iudaeo domum Aman concessi Hester et ipsum iussi adfigi cruci qui ausus est manum in Iudaeos mittere

vul@Esther:8:8 @ scribite ergo Iudaeis sicut vobis placet ex regis nomine signantes litteras anulo meo haec enim consuetudo erat ut epistulis quae ex regis nomine mittebantur et illius anulo signatae erant nemo auderet contradicere

vul@Esther:8:9 @ accitisque scribis et librariis regis erat autem tempus tertii mensis qui appellatur siban vicesima et tertia illius die scriptae sunt epistulae ut Mardocheus voluerat ad Iudaeos et ad principes procuratoresque et iudices qui centum viginti septem provinciis ab India usque Aethiopiam praesidebant provinciae atque provinciae populo et populo iuxta linguas et litteras suas et Iudaeis ut legere poterant et audire

vul@Esther:8:10 @ ipsaeque epistulae quae ex regis nomine mittebantur anulo illius obsignatae sunt et missae per veredarios qui per omnes provincias discurrentes veteres litteras novis nuntiis praevenirent

vul@Esther:8:11 @ quibus imperavit rex ut convenirent Iudaeos per singulas civitates et in unum praeciperent congregari ut starent pro animabus suis et omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis et universis domibus interficerent atque delerent

vul@Esther:8:12 @ et constituta est per omnes provincias una ultionis dies id est tertiadecima mensis duodecimi adar

vul@Esther:8:14 @ egressique sunt veredarii celeres nuntios perferentes et edictum regis pependit in Susis

vul@Esther:9:1 @ igitur duodecimi mensis quem adar vocari ante iam diximus tertiadecima die quando cunctis Iudaeis interfectio parabatur et hostes eorum inhiabant sanguini versa vice Iudaei superiores esse coeperunt et se de adversariis vindicare

vul@Esther:9:2 @ congregatique sunt per singulas civitates oppida et loca ut extenderent manum contra inimicos et persecutores suos nullusque ausus est resistere eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat

vul@Esther:9:3 @ nam et provinciarum iudices duces et procuratores omnisque dignitas quae singulis locis et operibus praeerat extollebant Iudaeos timore Mardochei

vul@Esther:9:5 @ itaque percusserunt Iudaei inimicos suos plaga magna et occiderunt eos reddentes eis quod sibi paraverant facere

vul@Esther:9:6 @ in tantum ut etiam in Susis quingentos viros interficerent et decem extra filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum quorum ista sunt nomina

vul@Esther:9:11 @ statimque numerus eorum qui occisi erant in Susis ad regem relatus est

vul@Esther:9:12 @ qui dixit reginae in urbe Susis interfecere Iudaei quingentos viros et alios decem filios Aman quantam putas eos exercere caedem in universis provinciis quid ultra postulas et quid vis ut fieri iubeam

vul@Esther:9:13 @ cui illa respondit si regi placet detur potestas Iudaeis ut sicut hodie fecerunt in Susis sic et cras faciant et decem filii Aman in patibulis suspendantur

vul@Esther:9:14 @ praecepitque rex ut ita fieret statimque in Susis pependit edictum et decem Aman filii suspensi sunt

vul@Esther:9:15 @ congregatis Iudaeis quartadecima adar mensis die interfecti sunt in Susis trecenti viri nec eorum ab illis direpta substantia est

vul@Esther:9:17 @ dies autem tertiusdecimus mensis adar unus apud omnes interfectionis fuit et quartodecimo die caedere desierunt quem constituerunt esse sollemnem ut in eo omni deinceps tempore vacarent epulis gaudio atque conviviis

vul@Esther:9:18 @ at hii qui in urbe Susis caedem exercuerant tertiodecimo et quartodecimo eiusdem mensis die in caede versati sunt quintodecimo autem die percutere desierunt et idcirco eandem diem constituere sollemnem epularum atque laetitiae

vul@Esther:9:19 @ hii vero Iudaei qui in oppidis non muratis ac villis morabantur quartumdecimum diem mensis adar conviviorum et gaudii decreverunt ita ut exultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum

vul@Esther:9:20 @ scripsit itaque Mardocheus omnia haec et litteris conprehensa misit ad Iudaeos qui in omnibus regis provinciis morabantur tam in vicino positis quam procul

vul@Esther:9:21 @ ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis adar pro festis susciperent et revertente semper anno sollemni honore celebrarent

vul@Esther:9:22 @ quia in ipsis diebus se ulti sunt Iudaei de inimicis suis et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sint essentque istae dies epularum atque laetitiae et mitterent sibi invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur

vul@Esther:9:24 @ Aman enim filius Amadathi stirpis Agag hostis et adversarius Iudaeorum cogitavit contra eos malum ut occideret illos atque deleret et misit phur quod nostra lingua vertitur in sortem

vul@Esther:9:27 @ quaeque sustinuerint et quae deinceps inmutata sint suscepere Iudaei super se et semen suum et super cunctos qui religioni eorum voluerint copulari ut nulli liceat duos hos dies absque sollemnitate transigere quam scriptura testatur et certa expetunt tempora annis sibi iugiter succedentibus

vul@Esther:9:28 @ isti sunt dies quos nulla umquam delebit oblivio et per singulas generationes cunctae in toto orbe provinciae celebrabunt nec est ulla civitas in qua dies Phurim id est Sortium non observentur a Iudaeis et ab eorum progenie quae his caerimoniis obligata est

vul@Esther:9:31 @ observantes dies Sortium et suo tempore cum gaudio celebrarent sicut constituerat Mardocheus et Hester et illi observanda susceperant a se et a semine suo ieiunia atque clamores et Sortium dies

vul@Job:1:1 @ vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo

vul@Job:1:3 @ et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes Orientales

vul@Job:1:5 @ cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob cunctis diebus

vul@Job:1:6 @ quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino adfuit inter eos etiam Satan

vul@Job:1:8 @ dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo

vul@Job:1:10 @ nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum operibus manuum eius benedixisti et possessio illius crevit in terra

vul@Job:1:11 @ sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet nisi in facie tua benedixerit tibi

vul@Job:1:14 @ nuntius venit ad Iob qui diceret boves arabant et asinae pascebantur iuxta eos

vul@Job:1:15 @ et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi

vul@Job:1:16 @ cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei cecidit e caelo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi ego solus ut nuntiarem tibi

vul@Job:1:19 @ repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi

vul@Job:1:21 @ et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum

vul@Job:2:3 @ et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra

vul@Job:2:7 @ egressus igitur Satan a facie Domini percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius

vul@Job:2:9 @ dixit autem illi uxor sua adhuc tu permanes in simplicitate tua benedic Deo et morere

vul@Job:2:10 @ qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non peccavit Iob labiis suis

vul@Job:2:11 @ igitur audientes tres amici Iob omne malum quod accidisset ei venerunt singuli de loco suo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur

vul@Job:2:12 @ cumque levassent procul oculos suos non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in caelum

vul@Job:3:6 @ noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus

vul@Job:3:7 @ sit nox illa solitaria nec laude digna

vul@Job:3:10 @ quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis

vul@Job:3:13 @ nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem

vul@Job:3:14 @ cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines

vul@Job:3:15 @ aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento

vul@Job:3:16 @ aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem

vul@Job:3:17 @ ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore

vul@Job:3:18 @ et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris

vul@Job:3:21 @ qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum

vul@Job:3:24 @ antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus

vul@Job:3:26 @ nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio

vul@Job:4:2 @ si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit

vul@Job:4:7 @ recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint

vul@Job:4:11 @ tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt

vul@Job:4:12 @ porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius

vul@Job:4:13 @ in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines

vul@Job:4:15 @ et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae

vul@Job:4:16 @ stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi

vul@Job:5:1 @ voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere

vul@Job:5:5 @ cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius

vul@Job:5:6 @ nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor

vul@Job:5:12 @ qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant

vul@Job:5:13 @ qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat

vul@Job:5:14 @ per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie

vul@Job:5:24 @ et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis

vul@Job:5:25 @ scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae

vul@Job:5:26 @ ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo

vul@Job:6:3 @ quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena

vul@Job:6:10 @ et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti

vul@Job:6:15 @ fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus

vul@Job:6:17 @ tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo

vul@Job:6:19 @ considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper

vul@Job:6:20 @ confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt

vul@Job:6:24 @ docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me

vul@Job:6:25 @ quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere

vul@Job:7:1 @ militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies eius

vul@Job:7:2 @ sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui

vul@Job:7:3 @ sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi

vul@Job:7:4 @ si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras

vul@Job:7:6 @ dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe

vul@Job:7:8 @ nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam

vul@Job:7:9 @ sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet

vul@Job:7:13 @ si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo

vul@Job:7:14 @ terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties

vul@Job:7:18 @ visitas eum diluculo et subito probas illum

vul@Job:7:20 @ peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis

vul@Job:7:21 @ cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam

vul@Job:8:4 @ etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae

vul@Job:8:5 @ tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus

vul@Job:8:6 @ si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae

vul@Job:8:7 @ in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis

vul@Job:8:9 @ hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram

vul@Job:8:10 @ et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia

vul@Job:8:11 @ numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua

vul@Job:8:12 @ cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit

vul@Job:8:13 @ sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit

vul@Job:8:14 @ non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius

vul@Job:8:18 @ si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te

vul@Job:8:20 @ Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis

vul@Job:8:22 @ qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet

vul@Job:9:2 @ vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo

vul@Job:9:3 @ si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille

vul@Job:9:7 @ qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo

vul@Job:9:10 @ qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus

vul@Job:9:11 @ si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum

vul@Job:9:12 @ si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis

vul@Job:9:13 @ Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem

vul@Job:9:15 @ qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor

vul@Job:9:17 @ in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa

vul@Job:9:19 @ si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere

vul@Job:9:20 @ si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit

vul@Job:9:21 @ etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae

vul@Job:9:23 @ si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat

vul@Job:9:24 @ terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est

vul@Job:9:26 @ pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam

vul@Job:9:29 @ si autem et sic impius sum quare frustra laboravi

vul@Job:9:30 @ si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae

vul@Job:9:32 @ neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri

vul@Job:10:3 @ numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves

vul@Job:10:4 @ numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis

vul@Job:10:5 @ numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora

vul@Job:10:7 @ et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere

vul@Job:10:8 @ manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me

vul@Job:10:9 @ memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me

vul@Job:10:10 @ nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti

vul@Job:10:11 @ pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me

vul@Job:10:12 @ vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum

vul@Job:10:14 @ si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris

vul@Job:10:15 @ et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria

vul@Job:10:16 @ et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias

vul@Job:10:19 @ fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum

vul@Job:11:7 @ forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies

vul@Job:11:8 @ excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces

vul@Job:11:10 @ si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei

vul@Job:11:11 @ ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat

vul@Job:11:14 @ si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia

vul@Job:11:16 @ miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis

vul@Job:11:17 @ et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer

vul@Job:11:18 @ et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies

vul@Job:12:3 @ et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat

vul@Job:12:4 @ qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas

vul@Job:12:13 @ apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam

vul@Job:12:14 @ si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat

vul@Job:12:15 @ si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram

vul@Job:12:17 @ adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem

vul@Job:12:21 @ effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans

vul@Job:12:25 @ palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios

vul@Job:13:1 @ ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula

vul@Job:13:15 @ etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam

vul@Job:13:18 @ si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar

vul@Job:13:25 @ contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris

vul@Job:13:27 @ posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti

vul@Job:13:28 @ qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea

vul@Job:14:2 @ quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet

vul@Job:14:6 @ recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius

vul@Job:14:7 @ lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant

vul@Job:14:8 @ si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius

vul@Job:14:9 @ ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est

vul@Job:14:11 @ quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat

vul@Job:14:12 @ sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo

vul@Job:14:17 @ signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam

vul@Job:14:19 @ lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes

vul@Job:14:20 @ roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum

vul@Job:14:21 @ sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget

vul@Job:15:2 @ numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum

vul@Job:15:8 @ numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia

vul@Job:15:12 @ quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos

vul@Job:15:14 @ quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere

vul@Job:15:16 @ quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem

vul@Job:15:19 @ quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos

vul@Job:15:21 @ sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur

vul@Job:15:22 @ non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium

vul@Job:15:23 @ cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies

vul@Job:15:24 @ terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium

vul@Job:15:27 @ operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet

vul@Job:15:31 @ non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit

vul@Job:15:33 @ laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum

vul@Job:16:2 @ audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis

vul@Job:16:3 @ numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris

vul@Job:16:4 @ poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea

vul@Job:16:6 @ roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis

vul@Job:16:7 @ sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me

vul@Job:16:8 @ nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei

vul@Job:16:9 @ rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi

vul@Job:16:12 @ conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit

vul@Job:16:13 @ ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum

vul@Job:16:15 @ concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans

vul@Job:16:20 @ ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis

vul@Job:16:21 @ verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus

vul@Job:16:22 @ atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo

vul@Job:17:6 @ posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis

vul@Job:17:7 @ caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt

vul@Job:17:11 @ dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum

vul@Job:17:13 @ si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum

vul@Job:17:15 @ ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat

vul@Job:17:16 @ in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi

vul@Job:18:2 @ usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur

vul@Job:18:7 @ artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum

vul@Job:18:8 @ inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat

vul@Job:18:9 @ tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis

vul@Job:18:14 @ avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus

vul@Job:18:16 @ deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius

vul@Job:18:20 @ in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror

vul@Job:19:4 @ nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea

vul@Job:19:8 @ semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit

vul@Job:19:10 @ destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam

vul@Job:19:11 @ iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum

vul@Job:19:12 @ simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum

vul@Job:19:13 @ fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me

vul@Job:19:15 @ inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum

vul@Job:19:18 @ stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi

vul@Job:19:19 @ abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me

vul@Job:19:20 @ pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos

vul@Job:19:22 @ quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini

vul@Job:19:24 @ stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice

vul@Job:19:25 @ scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim

vul@Job:19:27 @ quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo

vul@Job:20:2 @ idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur

vul@Job:20:4 @ hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram

vul@Job:20:5 @ quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti

vul@Job:20:6 @ si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit

vul@Job:20:7 @ quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est

vul@Job:20:8 @ velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna

vul@Job:20:18 @ luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit

vul@Job:20:20 @ nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit

vul@Job:20:21 @ non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius

vul@Job:21:3 @ sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete

vul@Job:21:11 @ egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus

vul@Job:21:15 @ quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum

vul@Job:21:16 @ verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me

vul@Job:21:18 @ erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit

vul@Job:21:21 @ quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur

vul@Job:21:26 @ et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos

vul@Job:21:34 @ quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati

vul@Job:22:3 @ quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua

vul@Job:22:6 @ abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus

vul@Job:22:8 @ in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam

vul@Job:22:9 @ viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti

vul@Job:22:12 @ an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur

vul@Job:22:13 @ et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat

vul@Job:22:14 @ nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat

vul@Job:22:17 @ qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum

vul@Job:22:18 @ cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me

vul@Job:22:23 @ si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo

vul@Job:22:24 @ dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos

vul@Job:23:8 @ si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum

vul@Job:23:9 @ si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum

vul@Job:23:10 @ ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit

vul@Job:23:12 @ a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius

vul@Job:23:14 @ cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei

vul@Job:23:15 @ et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor

vul@Job:24:3 @ asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae

vul@Job:24:5 @ alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis

vul@Job:24:11 @ inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt

vul@Job:24:13 @ ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius

vul@Job:24:14 @ mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur

vul@Job:24:16 @ perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem

vul@Job:24:17 @ si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant

vul@Job:24:18 @ levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum

vul@Job:24:20 @ obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum

vul@Job:24:24 @ elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur

vul@Job:24:25 @ quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea

vul@Job:26:3 @ cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam

vul@Job:26:12 @ in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum

vul@Job:27:5 @ absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea

vul@Job:27:7 @ sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus

vul@Job:27:8 @ quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius

vul@Job:27:12 @ ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini

vul@Job:27:14 @ si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane

vul@Job:27:16 @ si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta

vul@Job:27:18 @ aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum

vul@Job:27:20 @ adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas

vul@Job:27:23 @ stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius

vul@Job:28:3 @ tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis

vul@Job:28:8 @ non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena

vul@Job:28:9 @ ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes

vul@Job:28:16 @ non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro

vul@Job:28:19 @ non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur

vul@Job:29:2 @ quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me

vul@Job:29:4 @ sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo

vul@Job:29:14 @ iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo

vul@Job:29:16 @ pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam

vul@Job:29:18 @ dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies

vul@Job:29:19 @ radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea

vul@Job:29:21 @ qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum

vul@Job:29:23 @ expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum

vul@Job:29:24 @ si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram

vul@Job:29:25 @ si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator

vul@Job:30:5 @ qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant

vul@Job:30:12 @ ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis

vul@Job:30:13 @ dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium

vul@Job:30:14 @ quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt

vul@Job:30:15 @ redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea

vul@Job:30:16 @ nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis

vul@Job:30:18 @ in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me

vul@Job:30:19 @ conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri

vul@Job:30:22 @ elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide

vul@Job:30:24 @ verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis

vul@Job:30:28 @ maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi

vul@Job:31:2 @ quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem Omnipotens de excelsis

vul@Job:31:4 @ nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat

vul@Job:31:5 @ si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus

vul@Job:31:6 @ adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam

vul@Job:31:7 @ si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula

vul@Job:31:9 @ si deceptum est cor meum super mulierem et si ad ostium amici mei insidiatus sum

vul@Job:31:10 @ scortum sit alteri uxor mea et super illam incurventur alii

vul@Job:31:13 @ si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancillae meae cum disceptarent adversum me

vul@Job:31:14 @ quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum quaesierit quid respondebo illi

vul@Job:31:16 @ si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci

vul@Job:31:17 @ si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea

vul@Job:31:19 @ si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem

vul@Job:31:20 @ si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est

vul@Job:31:21 @ si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem

vul@Job:31:22 @ umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus confringatur

vul@Job:31:23 @ semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui

vul@Job:31:24 @ si putavi aurum robur meum et obrizae dixi fiducia mea

vul@Job:31:25 @ si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea

vul@Job:31:26 @ si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare

vul@Job:31:28 @ quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum

vul@Job:31:29 @ si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat et exultavi quod invenisset eum malum

vul@Job:31:31 @ si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus eius ut saturemur

vul@Job:31:32 @ foris non mansit peregrinus ostium meum viatori patuit

vul@Job:31:33 @ si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam

vul@Job:31:34 @ si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacui nec egressus sum ostium

vul@Job:31:35 @ quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat

vul@Job:31:36 @ ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi

vul@Job:31:37 @ per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum

vul@Job:31:38 @ si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius deflent

vul@Job:31:39 @ si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius adflixi

vul@Job:32:1 @ omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur

vul@Job:32:3 @ porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob

vul@Job:32:12 @ et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius

vul@Job:32:19 @ en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit

vul@Job:32:22 @ nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus

vul@Job:33:3 @ simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur

vul@Job:33:5 @ si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste

vul@Job:33:6 @ ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum

vul@Job:33:7 @ verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis

vul@Job:33:10 @ quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi

vul@Job:33:12 @ hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine

vul@Job:33:15 @ per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo

vul@Job:33:20 @ abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis

vul@Job:33:23 @ si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem

vul@Job:33:29 @ ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos

vul@Job:33:32 @ si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum

vul@Job:33:33 @ quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam

vul@Job:34:4 @ iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius

vul@Job:34:7 @ quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam

vul@Job:34:9 @ dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo

vul@Job:34:10 @ ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas

vul@Job:34:11 @ opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet

vul@Job:34:14 @ si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet

vul@Job:34:15 @ deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur

vul@Job:34:16 @ si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei

vul@Job:34:19 @ qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi

vul@Job:34:20 @ subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu

vul@Job:34:21 @ oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum considerat

vul@Job:34:26 @ quasi impios percussit eos in loco videntium

vul@Job:34:27 @ qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt

vul@Job:34:32 @ si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam

vul@Job:34:33 @ numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere

vul@Job:34:36 @ pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in hominibus iniquitatis

vul@Job:35:3 @ dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero

vul@Job:35:5 @ suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit

vul@Job:35:6 @ si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum

vul@Job:35:7 @ porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet

vul@Job:35:8 @ homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua

vul@Job:35:13 @ non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur

vul@Job:35:14 @ etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum

vul@Job:36:5 @ Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens

vul@Job:36:8 @ et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis

vul@Job:36:11 @ si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria

vul@Job:36:12 @ si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia

vul@Job:36:13 @ simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint

vul@Job:36:16 @ igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine

vul@Job:36:17 @ causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies

vul@Job:36:22 @ ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus

vul@Job:36:29 @ si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum

vul@Job:36:33 @ adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere

vul@Job:37:3 @ subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae

vul@Job:37:7 @ qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua

vul@Job:37:10 @ flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae

vul@Job:37:11 @ frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum

vul@Job:37:13 @ sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri

vul@Job:37:14 @ ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei

vul@Job:37:18 @ tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt

vul@Job:37:20 @ quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur

vul@Job:37:21 @ at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas

vul@Job:37:24 @ ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes

vul@Job:38:3 @ accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi

vul@Job:38:4 @ ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam

vul@Job:38:5 @ quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam

vul@Job:38:6 @ super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius

vul@Job:38:7 @ cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei

vul@Job:38:8 @ quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens

vul@Job:38:9 @ cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem

vul@Job:38:13 @ et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea

vul@Job:38:14 @ restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum

vul@Job:38:16 @ numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti

vul@Job:38:18 @ numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia

vul@Job:38:19 @ in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit

vul@Job:38:25 @ quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui

vul@Job:38:30 @ in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur

vul@Job:38:31 @ numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare

vul@Job:38:40 @ quando cubant in antris et in specubus insidiantur

vul@Job:39:5 @ quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit

vul@Job:39:13 @ pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris

vul@Job:39:14 @ quando derelinquit in terra ova sua tu forsitan in pulvere calefacis ea

vul@Job:39:16 @ duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra laboravit nullo timore cogente

vul@Job:39:20 @ numquid suscitabis eum quasi lucustas gloria narium eius terror

vul@Job:39:28 @ in petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus

vul@Job:40:2 @ accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi

vul@Job:40:4 @ et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas

vul@Job:40:5 @ circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus

vul@Job:40:8 @ absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam

vul@Job:40:9 @ et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua

vul@Job:40:10 @ ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet

vul@Job:40:12 @ constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt

vul@Job:40:13 @ ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae

vul@Job:40:19 @ in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius

vul@Job:40:24 @ numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis

vul@Job:41:1 @ non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo

vul@Job:41:3 @ non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis

vul@Job:41:6 @ corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus

vul@Job:41:10 @ de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae

vul@Job:41:11 @ de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis

vul@Job:41:14 @ membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur

vul@Job:41:15 @ cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus

vul@Job:41:17 @ cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax

vul@Job:41:18 @ reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes

vul@Job:41:19 @ non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae

vul@Job:41:20 @ quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam

vul@Job:41:21 @ sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum

vul@Job:41:22 @ fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt

vul@Job:41:23 @ post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem

vul@Job:42:3 @ quis est iste qui celat consilium absque scientia ideo insipienter locutus sum et quae ultra modum excederent scientiam meam

vul@Job:42:7 @ postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob dixit ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob

vul@Job:42:8 @ sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis Iob autem servus meus orabit pro vobis faciem eius suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob

vul@Job:42:9 @ abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites et fecerunt sicut locutus fuerat ad eos Dominus et suscepit Dominus faciem Iob

vul@Job:42:12 @ Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae

vul@Job:42:14 @ et vocavit nomen unius Diem et nomen secundae Cassia et nomen tertiae Cornu stibii

vul@Job:42:15 @ non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum

vul@Psalms:21:1 @ beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit

vul@Psalms:21:4 @ non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus

vul@Psalms:22:6 @ ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum

vul@Psalms:22:8 @ postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae

vul@Psalms:23:8 @ quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti

vul@Psalms:24:9 @ in pace simul requiescam et dormiam

vul@Psalms:25:9 @ Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam

vul@Psalms:25:10 @ non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae

vul@Psalms:25:11 @ sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te

vul@Psalms:26:8 @ caligavit prae amaritudine oculus meus consumptus sum ab universis hostibus meis

vul@Psalms:27:3 @ ne forte capiat ut leo animam meam laceret et non sit qui eruat

vul@Psalms:27:4 @ Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis

vul@Psalms:27:5 @ si reddidi retribuentibus mihi malum et dimisi hostes meos vacuos

vul@Psalms:27:9 @ Dominus iudicabit populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum simplicitatem meam quae est in me

vul@Psalms:27:18 @ confitebor Domino secundum iustitiam eius et cantabo nomini Domini altissimi

vul@Psalms:28:5 @ quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum

vul@Psalms:29:3 @ laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi

vul@Psalms:29:7 @ conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis

vul@Psalms:29:12 @ cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius

vul@Psalms:29:15 @ qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion

vul@Psalms:29:24 @ quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi

vul@Psalms:29:27 @ loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo

vul@Psalms:29:29 @ sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem

vul@Psalms:29:30 @ oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum

vul@Psalms:29:38 @ desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua

vul@Psalms:210:4 @ quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est

vul@Psalms:211:9 @ in circuitu impii ambulabunt cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum

vul@Psalms:212:2 @ usquequo ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem

vul@Psalms:213:2 @ Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum

vul@Psalms:213:3 @ omnes recesserunt simul conglutinati sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum

vul@Psalms:213:6 @ quoniam Deus in generatione iusta est consilium pauperum confudistis quoniam Dominus spes eius est

vul@Psalms:213:7 @ quis dabit de Sion salutem Israhel quando reduxerit Dominus captivitatem populi sui exultabit Iacob et laetabitur Israhel

vul@Psalms:214:2 @ qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam

vul@Psalms:215:1 @ humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te

vul@Psalms:215:2 @ dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te

vul@Psalms:215:6 @ lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est

vul@Psalms:215:7 @ benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei

vul@Psalms:216:3 @ probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti

vul@Psalms:216:4 @ cogitationes meas transire os meum in opere hominum propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis

vul@Psalms:216:8 @ a resistentibus dexterae tuae custodi me quasi pupillam intus in oculo in umbra alarum tuarum protege me

vul@Psalms:216:12 @ similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam et quasi catuli leonis sedentis in absconditis

vul@Psalms:216:15 @ ego in iustitia videbo faciem tuam implebor cum evigilavero similitudine tua

vul@Psalms:217:9 @ ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo

vul@Psalms:217:13 @ prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis

vul@Psalms:217:14 @ et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis

vul@Psalms:217:15 @ et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos

vul@Psalms:217:16 @ et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui

vul@Psalms:217:17 @ misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis

vul@Psalms:217:18 @ liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant

vul@Psalms:217:30 @ in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum

vul@Psalms:217:35 @ docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea

vul@Psalms:217:40 @ accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me

vul@Psalms:217:49 @ et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me

vul@Psalms:218:6 @ soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam

vul@Psalms:218:10 @ timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis

vul@Psalms:218:11 @ desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem

vul@Psalms:218:14 @ a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo

vul@Psalms:218:15 @ sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus

vul@Psalms:219:3 @ mittat tibi auxilium de sancto et de Sion roboret te

vul@Psalms:219:4 @ memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat semper

vul@Psalms:219:9 @ ipsi incurvati sunt et ceciderunt nos autem resurreximus et erecti sumus

vul@Psalms:220:3 @ desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper

vul@Psalms:220:8 @ quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur

vul@Psalms:221:3 @ Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi

vul@Psalms:221:5 @ in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos

vul@Psalms:221:6 @ ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi

vul@Psalms:221:14 @ aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens

vul@Psalms:221:15 @ sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei

vul@Psalms:221:16 @ aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me

vul@Psalms:221:17 @ circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos

vul@Psalms:221:18 @ numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me

vul@Psalms:221:19 @ diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem

vul@Psalms:221:23 @ narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te

vul@Psalms:221:25 @ et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit

vul@Psalms:221:26 @ apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum

vul@Psalms:221:30 @ comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem

vul@Psalms:221:31 @ et anima eius ipsi vivet semen serviet ei

vul@Psalms:222:4 @ sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me

vul@Psalms:224:3 @ ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur

vul@Psalms:224:21 @ simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te

vul@Psalms:225:1 @ David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam

vul@Psalms:225:5 @ odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo

vul@Psalms:225:11 @ ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei

vul@Psalms:225:12 @ pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino

vul@Psalms:226:2 @ cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt

vul@Psalms:226:3 @ si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam

vul@Psalms:226:5 @ abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui

vul@Psalms:226:8 @ tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram

vul@Psalms:226:11 @ ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos

vul@Psalms:226:12 @ ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium

vul@Psalms:228:6 @ et disperget eas quasi vitulus Libani et Sarion quasi filius rinocerotis

vul@Psalms:230:3 @ inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me

vul@Psalms:230:9 @ et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos

vul@Psalms:230:13 @ oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum

vul@Psalms:230:14 @ audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent

vul@Psalms:231:4 @ die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter

vul@Psalms:231:5 @ peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper

vul@Psalms:231:9 @ nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te

vul@Psalms:232:7 @ congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos

vul@Psalms:232:8 @ timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis

vul@Psalms:232:10 @ Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum

vul@Psalms:232:11 @ consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione

vul@Psalms:232:12 @ beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi

vul@Psalms:232:14 @ de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae

vul@Psalms:232:22 @ sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te

vul@Psalms:233:5 @ quaesivi Dominum et exaudivit me et de omnibus angustiis meis liberavit me

vul@Psalms:234:5 @ fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat

vul@Psalms:234:6 @ sit via eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequatur eos

vul@Psalms:234:7 @ quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui sine causa foderunt animae meae

vul@Psalms:234:10 @ omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento

vul@Psalms:234:13 @ ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur

vul@Psalms:234:14 @ quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam quasi lugens mater tristis incurvabar

vul@Psalms:234:16 @ scindentes et non tacentes in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis

vul@Psalms:234:18 @ confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te

vul@Psalms:234:26 @ confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea induantur confusione et verecundia qui magnificantur super me

vul@Psalms:235:7 @ iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine

vul@Psalms:235:13 @ ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere

vul@Psalms:236:2 @ quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent

vul@Psalms:236:6 @ et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem

vul@Psalms:236:9 @ quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram

vul@Psalms:236:10 @ vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet

vul@Psalms:236:20 @ caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur

vul@Psalms:236:25 @ nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem

vul@Psalms:236:32 @ sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum

vul@Psalms:236:34 @ coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis

vul@Psalms:236:35 @ res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem

vul@Psalms:236:36 @ et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus

vul@Psalms:236:37 @ sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax

vul@Psalms:236:38 @ iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit

vul@Psalms:237:4 @ non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei

vul@Psalms:237:5 @ quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me

vul@Psalms:237:6 @ conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae

vul@Psalms:237:10 @ Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus

vul@Psalms:237:12 @ cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt

vul@Psalms:237:13 @ et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur

vul@Psalms:237:14 @ ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum

vul@Psalms:237:15 @ et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones

vul@Psalms:238:2 @ dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me

vul@Psalms:238:3 @ obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est

vul@Psalms:238:5 @ locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit

vul@Psalms:238:6 @ ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper

vul@Psalms:238:12 @ a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper

vul@Psalms:238:13 @ audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei

vul@Psalms:238:14 @ parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam

vul@Psalms:239:6 @ multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationes tuas pro nobis non invenio ordinem coram te si narrare voluero et numerare plura sunt quam ut narrari queant

vul@Psalms:239:10 @ adnuntiavi iustum in ecclesia multa ecce labia mea non prohibebo Domine tu nosti

vul@Psalms:239:11 @ iustitiam tuam non abscondi in medio cordis mei fidem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam in ecclesia multa

vul@Psalms:239:15 @ confundantur et revereantur simul quaerentes animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et confundantur qui volunt mala mihi

vul@Psalms:239:16 @ pereant post confusionem suam qui dicunt mihi va va

vul@Psalms:240:7 @ et si venerit ut visitet vana loquetur cor eius congregabit iniquitatem sibi et egrediens foras detrahet

vul@Psalms:240:8 @ simul adversum me murmurabant omnes odientes me contra cogitabant malum mihi

vul@Psalms:240:9 @ verbum diabuli infundebant sibi qui dormivit non addet ut resurgat

vul@Psalms:240:13 @ ego autem in simplicitate mea adiutus sum a te et statues me ante faciem tuam in perpetuum

vul@Psalms:241:1 @ pro victoria doctissimi filiorum Core

vul@Psalms:241:2 @ sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum sic anima mea praeparata est ad te Deus

vul@Psalms:241:3 @ sitivit anima mea Deum fortem viventem quando veniam et parebo ante faciem tuam

vul@Psalms:241:5 @ horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis

vul@Psalms:241:8 @ abyssus abyssum vocat in voce cataractarum tuarum omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt

vul@Psalms:241:11 @ cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus

vul@Psalms:243:3 @ tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos

vul@Psalms:243:12 @ dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos

vul@Psalms:243:13 @ vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum

vul@Psalms:243:15 @ posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus

vul@Psalms:243:16 @ tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me

vul@Psalms:243:21 @ si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum

vul@Psalms:243:22 @ numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis

vul@Psalms:243:25 @ quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster

vul@Psalms:244:1 @ victori pro liliis filiorum Core eruditionis canticum amantissimi

vul@Psalms:244:4 @ accingere gladio tuo super femur fortissime

vul@Psalms:244:9 @ zmyrna et stacte et cassia in cunctis vestimentis tuis de domibus eburneis quibus laetificaverunt te

vul@Psalms:244:13 @ et o filia fortissimi in muneribus faciem tuam deprecabuntur divites populi

vul@Psalms:245:3 @ ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris

vul@Psalms:245:5 @ fluminis divisiones laetificant civitatem Dei sanctum tabernaculum Altissimi

vul@Psalms:246:3 @ quoniam Dominus altissimus terribilis rex magnus super omnem terram

vul@Psalms:247:3 @ specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni

vul@Psalms:247:5 @ quia ecce reges congregati sunt venerunt simul

vul@Psalms:247:6 @ ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt

vul@Psalms:247:7 @ horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis

vul@Psalms:247:9 @ sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper

vul@Psalms:247:11 @ secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua

vul@Psalms:247:12 @ laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua

vul@Psalms:247:13 @ circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius

vul@Psalms:247:14 @ ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima

vul@Psalms:248:2 @ audite hoc omnes populi auribus percipite universi habitatores occidentis

vul@Psalms:248:3 @ tam filii Adam quam filii singulorum simul dives et pauper

vul@Psalms:248:11 @ et non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et indoctus peribunt et derelinquent alienis divitias suas

vul@Psalms:248:13 @ et homo in honore non commorabitur adsimilatus est iumentis et exaequatus est

vul@Psalms:248:14 @ haec est via insipientiae eorum et post eos iuxta os eorum current semper

vul@Psalms:248:15 @ quasi grex in inferno positi sunt mors pascet eos et subicient eos recti in matutino et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum

vul@Psalms:248:21 @ homo cum in honore esset non intellexit conparavit se iumentis et silebitur

vul@Psalms:249:2 @ de Sion perfecta decore Deus apparuit

vul@Psalms:249:10 @ mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium

vul@Psalms:249:11 @ scio omnes aves montium et universitas agri mecum est

vul@Psalms:249:12 @ si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius

vul@Psalms:249:14 @ immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua

vul@Psalms:249:18 @ si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat pars tua

vul@Psalms:249:19 @ os tuum dimisisti ad malitiam et lingua tua concinnavit dolum

vul@Psalms:249:21 @ haec fecisti et tacui existimasti futurum me similem tui arguam te et proponam te ante oculos tuos

vul@Psalms:249:22 @ intellegite hoc qui obliviscimini Deum ne forte capiam et non sit qui liberet

vul@Psalms:249:23 @ qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei

vul@Psalms:250:20 @ benefac Domine in voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem

vul@Psalms:251:4 @ insidias cogitat lingua tua quasi novacula acuta faciens dolum

vul@Psalms:251:9 @ ecce vir qui non posuit Deum fortitudinem suam sed speravit in multitudine divitiarum suarum confortatus est in insidiis suis

vul@Psalms:251:10 @ ego sicut oliva virens in domo Dei speravi in misericordia Dei in saeculum sempiternum

vul@Psalms:252:3 @ Deus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum

vul@Psalms:252:4 @ omnes aversi sunt pariter adheserunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum

vul@Psalms:252:6 @ Deum non invocaverunt ibi timuerunt timore ubi non est timor quoniam Deus dispersit ossa circumdantium te confunderis quia Deus proiecit eos

vul@Psalms:252:7 @ quis dabit ex Sion salutare Israhel cum reduxerit Deus captivitatem populi sui exultabit Iacob laetabitur Israhel

vul@Psalms:253:5 @ quia alieni insurrexerunt adversus me et fortes quaesierunt animam meam et non posuerunt Deum in conspectu suo semper

vul@Psalms:253:7 @ reddet malum insidiatoribus meis in veritate tua disperde eos

vul@Psalms:254:12 @ insidiae in vitalibus eius et non recedet de plateis eius damnum et fraudulentia

vul@Psalms:254:15 @ qui simul habuimus dulce secretum in domo Dei ambulavimus in terrore

vul@Psalms:254:22 @ nitidius butyro os eius pugnat autem cor illius molliores sermones eius oleo cum sint lanceae

vul@Psalms:254:24 @ tu autem Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem fiduciam habeo tui

vul@Psalms:255:1 @ victori pro columba muta eo quod procul abierit David humilis et simplex quando tenuerunt eum Palestini in Geth

vul@Psalms:255:3 @ conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime

vul@Psalms:256:1 @ pro victoria ut non disperdas David humilem et simplicem quando fugit a facie Saul in spelunca

vul@Psalms:256:2 @ miserere mei Deus miserere mei quoniam in te sperat anima mea in umbra alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae

vul@Psalms:256:3 @ invocabo Deum altissimum Deum ultorem meum

vul@Psalms:256:7 @ rete paraverunt gressibus meis ad incurvandam animam meam foderunt ante me foveam ceciderunt in medium eius semper

vul@Psalms:257:1 @ victori ut non disperdas David humilem et simplicem

vul@Psalms:257:2 @ si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum

vul@Psalms:257:5 @ furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam

vul@Psalms:257:8 @ dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur

vul@Psalms:257:9 @ quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem

vul@Psalms:257:10 @ antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas

vul@Psalms:258:1 @ victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum

vul@Psalms:258:2 @ erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me

vul@Psalms:258:4 @ quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi

vul@Psalms:258:6 @ surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper

vul@Psalms:258:8 @ ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat

vul@Psalms:258:12 @ Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine

vul@Psalms:258:14 @ consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper

vul@Psalms:258:16 @ ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt

vul@Psalms:259:2 @ quando pugnavit adversum Syriam Mesopotamiae et adversum Syriam Suba et reversus est Ioab et percussit Edom in valle Salinarum duodecim milia

vul@Psalms:259:6 @ dedisti timentibus te signum ut fugerent a facie arcus semper ut liberentur amici tui

vul@Psalms:259:8 @ Deus locutus est in sanctuario suo laetabor dividam Sicimam et vallem Soccoth dimetiar

vul@Psalms:260:3 @ de novissimo terrae ad te clamabo cum triste fuerit cor meum cum fortis elevabitur adversum me tu eris ductor meus

vul@Psalms:260:4 @ fuisti spes mea turris munitissima a facie inimici

vul@Psalms:260:9 @ sic canam nomini tuo iugiter reddens vota mea per singulos dies

vul@Psalms:261:2 @ attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea

vul@Psalms:261:4 @ usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens

vul@Psalms:261:5 @ partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper

vul@Psalms:261:10 @ verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul

vul@Psalms:261:11 @ nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor

vul@Psalms:262:2 @ Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea

vul@Psalms:262:3 @ in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam

vul@Psalms:262:5 @ sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas

vul@Psalms:262:6 @ quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum

vul@Psalms:262:7 @ recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi

vul@Psalms:262:9 @ adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua

vul@Psalms:262:10 @ ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae

vul@Psalms:263:3 @ absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem

vul@Psalms:263:4 @ qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum

vul@Psalms:263:5 @ ut sagittarent in absconditis simplicem

vul@Psalms:263:6 @ subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos

vul@Psalms:263:7 @ scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo

vul@Psalms:264:2 @ tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum

vul@Psalms:264:9 @ et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies

vul@Psalms:264:10 @ visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam

vul@Psalms:265:5 @ venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum

vul@Psalms:265:6 @ convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo

vul@Psalms:265:7 @ qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper

vul@Psalms:265:10 @ probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur argentum

vul@Psalms:265:11 @ introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro

vul@Psalms:265:12 @ inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium

vul@Psalms:265:18 @ iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus

vul@Psalms:266:3 @ ut nota fiat in terra via tua in universis gentibus salus tua

vul@Psalms:267:2 @ exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius

vul@Psalms:267:3 @ sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei

vul@Psalms:267:7 @ Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus

vul@Psalms:267:9 @ terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel

vul@Psalms:267:14 @ si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri

vul@Psalms:267:15 @ cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon

vul@Psalms:267:17 @ quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper

vul@Psalms:267:18 @ currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto

vul@Psalms:267:20 @ benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper

vul@Psalms:267:27 @ in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel

vul@Psalms:268:3 @ infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me

vul@Psalms:268:8 @ quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam

vul@Psalms:268:20 @ tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam

vul@Psalms:268:22 @ et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto

vul@Psalms:268:23 @ sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum

vul@Psalms:268:26 @ fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet

vul@Psalms:268:27 @ quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant

vul@Psalms:268:31 @ laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione

vul@Psalms:268:36 @ quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam

vul@Psalms:268:37 @ et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea

vul@Psalms:269:4 @ convertantur retrorsum et erubescant qui volunt malum mihi revertantur ad vestigium confusionis suae qui dicunt va va

vul@Psalms:270:7 @ quasi portentum factus sum multis et tu spes mea fortissima

vul@Psalms:270:10 @ quia dixerunt inimici mei mihi et qui observabant animam meam inierunt consilium pariter

vul@Psalms:270:13 @ confundantur et consumantur adversarii animae meae operiantur obprobrio et confusione qui quaerunt malum mihi

vul@Psalms:270:19 @ et iustitiam tuam Deus usque in excelsum quanta fecisti magnalia Deus quis similis tibi

vul@Psalms:270:20 @ qui ostendisti mihi tribulationes plurimas et adflictiones conversus vivificabis nos et de abyssis terrae rursum educes nos

vul@Psalms:270:22 @ ego autem confitebor tibi in vasis psalterii veritatem tuam Deus meus cantabo tibi in cithara Sancte Israhel

vul@Psalms:270:24 @ insuper et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam quia confusi sunt et dehonestati quaerentes malum mihi

vul@Psalms:271:7 @ germinabit in diebus eius iustitia et multitudo pacis donec non sit luna

vul@Psalms:271:10 @ reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabiae et Saba tributum conferent

vul@Psalms:271:16 @ erit memorabile triticum in terra in capite montium elevabitur sicut Libani fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae

vul@Psalms:272:2 @ mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei

vul@Psalms:272:4 @ quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum

vul@Psalms:272:6 @ ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi

vul@Psalms:272:7 @ processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis

vul@Psalms:272:11 @ et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso

vul@Psalms:272:15 @ dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui

vul@Psalms:272:17 @ donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum

vul@Psalms:272:19 @ quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint

vul@Psalms:272:20 @ quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges

vul@Psalms:272:22 @ et ego insipiens et nescius

vul@Psalms:272:23 @ quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum

vul@Psalms:272:24 @ et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me

vul@Psalms:273:2 @ recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti

vul@Psalms:273:3 @ sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario

vul@Psalms:273:4 @ fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum

vul@Psalms:273:8 @ dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra

vul@Psalms:273:9 @ signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo

vul@Psalms:273:11 @ quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume

vul@Psalms:273:13 @ tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis

vul@Psalms:273:15 @ tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia

vul@Psalms:273:18 @ memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum

vul@Psalms:273:22 @ surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die

vul@Psalms:275:3 @ et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion

vul@Psalms:276:3 @ in die tribulationis meae Dominum requisivi manus mea nocte extenditur et non quiescit noluit consolari anima mea

vul@Psalms:276:11 @ et dixi inbecillitas mea est haec commutatio dexterae Excelsi

vul@Psalms:276:17 @ videntes te aquae Deus videntes te aquae parturierunt et commotae sunt abyssi

vul@Psalms:276:21 @ deduxisti quasi gregem populum tuum in manu Mosi et Aaron

vul@Psalms:277:8 @ ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius

vul@Psalms:277:13 @ divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum

vul@Psalms:277:15 @ scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis

vul@Psalms:277:16 @ et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas

vul@Psalms:277:20 @ ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo

vul@Psalms:277:25 @ panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem

vul@Psalms:277:27 @ et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata

vul@Psalms:277:29 @ et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis

vul@Psalms:277:33 @ et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter

vul@Psalms:277:34 @ si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum

vul@Psalms:277:41 @ et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt

vul@Psalms:277:43 @ qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos

vul@Psalms:277:45 @ qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos

vul@Psalms:277:49 @ qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum

vul@Psalms:277:51 @ et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham

vul@Psalms:277:52 @ et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto

vul@Psalms:277:54 @ et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem

vul@Psalms:277:57 @ et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis

vul@Psalms:277:58 @ et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt

vul@Psalms:277:62 @ et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit

vul@Psalms:277:65 @ et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini

vul@Psalms:277:66 @ et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos

vul@Psalms:277:68 @ sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit

vul@Psalms:277:69 @ et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum

vul@Psalms:277:72 @ qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit

vul@Psalms:278:3 @ effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret

vul@Psalms:278:4 @ facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt

vul@Psalms:278:5 @ usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus

vul@Psalms:278:12 @ et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine

vul@Psalms:279:2 @ qui pascis Israhel ausculta qui ducis quasi gregem Ioseph qui sedes super cherubin ostendere

vul@Psalms:279:13 @ quare dissipasti maceriam eius et vindemiaverunt eam omnes qui transeunt per viam

vul@Psalms:279:14 @ vastavit eam aper de silva et omnes bestiae agri depastae sunt eam

vul@Psalms:279:15 @ Deus exercituum revertere obsecro respice de caelo et vide et visita vineam hanc

vul@Psalms:280:9 @ audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me

vul@Psalms:280:10 @ non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum

vul@Psalms:280:13 @ et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis

vul@Psalms:280:15 @ quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam

vul@Psalms:281:6 @ ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes vos

vul@Psalms:281:7 @ ergo quasi Adam moriemini et quasi unus de principibus cadetis

vul@Psalms:282:2 @ Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus

vul@Psalms:282:4 @ contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum

vul@Psalms:282:5 @ dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra

vul@Psalms:282:10 @ fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison

vul@Psalms:282:11 @ contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae

vul@Psalms:282:12 @ pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum

vul@Psalms:282:13 @ qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei

vul@Psalms:282:14 @ Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti

vul@Psalms:282:15 @ quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes

vul@Psalms:282:16 @ sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos

vul@Psalms:283:3 @ desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem

vul@Psalms:283:4 @ siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus

vul@Psalms:283:8 @ benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion

vul@Psalms:284:3 @ dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes iniquitates eorum semper

vul@Psalms:285:8 @ non est similis tui in diis Domine non est iuxta opera tua

vul@Psalms:285:14 @ Deus superbi surrexerunt adversus me et coetus robustorum quaesivit animam meam et non posuerunt te in conspectu suo

vul@Psalms:285:17 @ fac mecum signum in bonitate et videant qui oderunt me et confundantur quia tu Domine auxiliatus es mihi et consolatus es me

vul@Psalms:286:2 @ diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob

vul@Psalms:286:5 @ ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus

vul@Psalms:286:7 @ et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te

vul@Psalms:287:5 @ reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus

vul@Psalms:287:6 @ inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt

vul@Psalms:287:7 @ posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis

vul@Psalms:287:17 @ per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me

vul@Psalms:287:18 @ circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter

vul@Psalms:288:4 @ percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo

vul@Psalms:288:6 @ confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum

vul@Psalms:288:7 @ quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei

vul@Psalms:288:9 @ Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo

vul@Psalms:288:11 @ tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos

vul@Psalms:288:20 @ tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo

vul@Psalms:288:30 @ et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli

vul@Psalms:288:31 @ si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint

vul@Psalms:288:32 @ si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint

vul@Psalms:288:33 @ visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum

vul@Psalms:288:38 @ et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper

vul@Psalms:288:41 @ dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem

vul@Psalms:288:47 @ usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua

vul@Psalms:288:51 @ recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum

vul@Psalms:289:1 @ oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione

vul@Psalms:289:4 @ quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna

vul@Psalms:289:6 @ mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur

vul@Psalms:289:9 @ omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens

vul@Psalms:289:10 @ dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus

vul@Psalms:289:12 @ ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti

vul@Psalms:289:17 @ et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma

vul@Psalms:290:1 @ qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur

vul@Psalms:290:3 @ quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum

vul@Psalms:290:13 @ super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem

vul@Psalms:290:14 @ quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum

vul@Psalms:291:2 @ bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime

vul@Psalms:291:7 @ vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud

vul@Psalms:291:8 @ germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum

vul@Psalms:291:10 @ ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem

vul@Psalms:291:11 @ et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi

vul@Psalms:291:12 @ et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea

vul@Psalms:293:2 @ elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis

vul@Psalms:293:8 @ intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite

vul@Psalms:293:17 @ nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea

vul@Psalms:293:18 @ si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me

vul@Psalms:293:20 @ numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto

vul@Psalms:293:22 @ erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae

vul@Psalms:294:4 @ in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt

vul@Psalms:294:5 @ cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt

vul@Psalms:294:8 @ hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra

vul@Psalms:294:9 @ sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum

vul@Psalms:295:3 @ narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius

vul@Psalms:295:10 @ dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate

vul@Psalms:296:5 @ montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae

vul@Psalms:296:7 @ confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii

vul@Psalms:296:8 @ audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine

vul@Psalms:297:1 @ canticum cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius

vul@Psalms:297:8 @ flumina plaudent manu simul montes laudabunt

vul@Psalms:298:2 @ Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos

vul@Psalms:299:3 @ scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et ipsius sumus populus eius et grex pascuae eius

vul@Psalms:2C100:2 @ erudiar in via perfecta quando venies ad me ambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meae

vul@Psalms:2C100:3 @ non ponam coram oculis meis verbum Belial facientem declinationes odivi nec adhesit mihi

vul@Psalms:2C100:6 @ oculi mei ad fideles terrae ut habitent mecum ambulans in via simpliciter hic ministrabit mihi

vul@Psalms:2C101:4 @ quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt

vul@Psalms:2C101:5 @ percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum

vul@Psalms:2C101:6 @ a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae

vul@Psalms:2C101:7 @ adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum

vul@Psalms:2C101:8 @ vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum

vul@Psalms:2C101:10 @ quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui

vul@Psalms:2C101:11 @ a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me

vul@Psalms:2C101:12 @ dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui

vul@Psalms:2C101:14 @ tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum

vul@Psalms:2C101:16 @ et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam

vul@Psalms:2C101:17 @ quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua

vul@Psalms:2C101:19 @ scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum

vul@Psalms:2C101:22 @ ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem

vul@Psalms:2C101:23 @ cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino

vul@Psalms:2C101:27 @ ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur

vul@Psalms:2C102:5 @ qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua

vul@Psalms:2C102:7 @ notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas

vul@Psalms:2C102:11 @ quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum

vul@Psalms:2C102:13 @ sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se

vul@Psalms:2C102:15 @ homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit

vul@Psalms:2C102:16 @ quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius

vul@Psalms:2C103:2 @ amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem

vul@Psalms:2C103:6 @ abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquae

vul@Psalms:2C103:9 @ terminum posuisti quem non pertransibunt nec revertentur ut operiant terram

vul@Psalms:2C103:11 @ ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam

vul@Psalms:2C103:18 @ montes excelsi cervis petra refugium ericiis

vul@Psalms:2C103:20 @ posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae

vul@Psalms:2C103:21 @ leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi

vul@Psalms:2C103:24 @ quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua

vul@Psalms:2C103:31 @ sit gloria Domini in sempiternum laetabitur Dominus in operibus suis

vul@Psalms:2C103:35 @ deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino

vul@Psalms:2C104:2 @ canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius

vul@Psalms:2C104:5 @ recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius

vul@Psalms:2C104:13 @ et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum

vul@Psalms:2C104:14 @ non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges

vul@Psalms:2C104:17 @ misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph

vul@Psalms:2C104:20 @ misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum

vul@Psalms:2C104:21 @ posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua

vul@Psalms:2C104:26 @ misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi

vul@Psalms:2C104:27 @ posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham

vul@Psalms:2C104:28 @ misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius

vul@Psalms:2C104:31 @ dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum

vul@Psalms:2C104:33 @ et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum

vul@Psalms:2C104:36 @ et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum

vul@Psalms:2C105:4 @ recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo

vul@Psalms:2C105:9 @ et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto

vul@Psalms:2C105:11 @ et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit

vul@Psalms:2C105:14 @ et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine

vul@Psalms:2C105:15 @ dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum

vul@Psalms:2C105:18 @ et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios

vul@Psalms:2C105:20 @ et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum

vul@Psalms:2C105:23 @ dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret

vul@Psalms:2C105:24 @ et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius

vul@Psalms:2C105:29 @ et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga

vul@Psalms:2C105:30 @ stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio

vul@Psalms:2C105:43 @ multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas

vul@Psalms:2C106:5 @ esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat

vul@Psalms:2C106:11 @ quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt

vul@Psalms:2C106:20 @ misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu

vul@Psalms:2C106:24 @ ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo

vul@Psalms:2C106:27 @ obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est

vul@Psalms:2C106:29 @ statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius

vul@Psalms:2C106:32 @ et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum

vul@Psalms:2C106:33 @ ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim

vul@Psalms:2C106:41 @ et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias

vul@Psalms:2C108:2 @ Deus laudabilis mihi ne taceas quia os impii et os dolosi contra me apertum est

vul@Psalms:2C108:7 @ cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum

vul@Psalms:2C108:9 @ sint filii eius pupilli et uxor eius vidua

vul@Psalms:2C108:12 @ non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius

vul@Psalms:2C108:13 @ fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius

vul@Psalms:2C108:15 @ sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum

vul@Psalms:2C108:18 @ et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius

vul@Psalms:2C108:19 @ sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur

vul@Psalms:2C108:23 @ quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta

vul@Psalms:2C108:29 @ induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua

vul@Psalms:2C109:2 @ virgam fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum

vul@Psalms:2C109:3 @ populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae in montibus sanctis quasi de vulva orietur tibi ros adulescentiae tuae

vul@Psalms:2C109:5 @ Dominus ad dexteram tuam percussit in die furoris sui reges

vul@Psalms:2C110:1 @ alleluia aleph confitebor Domino in toto corde beth in consilio iustorum et congregatione

vul@Psalms:2C110:9 @ fe redemptionem misit populo suo sade mandavit in aeternum pactum suum coph sanctum et terribile nomen eius

vul@Psalms:2C111:9 @ phe dispersit dedit pauperibus sade iustitia eius permanet in aeternum coph cornu eius exaltabitur in gloria

vul@Psalms:2C111:10 @ res impius videbit et irascetur sen dentibus suis frendet et tabescet thau desiderium impiorum peribit

vul@Psalms:2C112:2 @ sit nomen Domini benedictum amodo et usque in aeternum

vul@Psalms:2C112:5 @ quis ut Dominus Deus noster qui in excelsis habitans

vul@Psalms:2C113:4 @ montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis

vul@Psalms:2C113:6 @ montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis

vul@Psalms:2C113:8 @ qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum

vul@Psalms:2C113:16 @ similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis

vul@Psalms:2C113:25 @ non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium

vul@Psalms:2C116:1 @ laudate Dominum omnes gentes conlaudate eum universi populi

vul@Psalms:2C117:12 @ circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas

vul@Psalms:2C117:27 @ Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris

vul@Psalms:2C118:10 @ in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis

vul@Psalms:2C118:14 @ in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis

vul@Psalms:2C118:20 @ desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore

vul@Psalms:2C118:24 @ sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei

vul@Psalms:2C118:25 @ deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum

vul@Psalms:2C118:31 @ adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me

vul@Psalms:2C118:40 @ ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me

vul@Psalms:2C118:45 @ et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi

vul@Psalms:2C118:76 @ sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo

vul@Psalms:2C118:83 @ et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus

vul@Psalms:2C118:87 @ paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua

vul@Psalms:2C118:92 @ nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea

vul@Psalms:2C118:94 @ tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi

vul@Psalms:2C118:95 @ me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo

vul@Psalms:2C118:102 @ a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me

vul@Psalms:2C118:104 @ praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii

vul@Psalms:2C118:119 @ quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua

vul@Psalms:2C118:131 @ os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam

vul@Psalms:2C118:139 @ consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei

vul@Psalms:2C118:155 @ longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt

vul@Psalms:2C118:161 @ sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum

vul@Psalms:2C118:162 @ gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa

vul@Psalms:2C118:173 @ sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi

vul@Psalms:2C118:174 @ desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea

vul@Psalms:2C118:176 @ erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus

vul@Psalms:2C121:3 @ Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul

vul@Psalms:2C121:6 @ rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te

vul@Psalms:2C121:7 @ sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis

vul@Psalms:2C122:2 @ ecce sicut oculi servorum ad manum dominorum suorum sicut oculi ancillae ad manum dominae suae sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri

vul@Psalms:2C123:1 @ canticum graduum David nisi Dominus fuisset in nobis dicat nunc Israhel

vul@Psalms:2C123:2 @ nisi Dominus fuisset in nobis cum exsurgerent super nos homines

vul@Psalms:2C123:3 @ forsitan vivos absorbuissent nos cum irasceretur furor eorum super nos

vul@Psalms:2C123:4 @ forsitan aquae circumdedissent nos

vul@Psalms:2C123:5 @ torrens transisset super animam nostram forsitan transissent super animam nostram aquae superbae

vul@Psalms:2C123:7 @ anima nostra quasi avis erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus

vul@Psalms:2C124:1 @ canticum graduum qui confidunt in Domino quasi mons Sion inmobilis in aeternum habitabilis

vul@Psalms:2C125:1 @ canticum graduum cum converteret Dominus captivitatem Sion facti sumus quasi somniantes

vul@Psalms:2C125:4 @ converte Domine captivitatem nostram sicut rivum in austro

vul@Psalms:2C126:1 @ canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam

vul@Psalms:2C126:2 @ frustra vobis est de mane consurgere postquam sederitis qui manducatis panem idolorum sic dabit diligentibus se somnum

vul@Psalms:2C126:4 @ sicut sagittae in manu potentis ita filii iuventutis

vul@Psalms:2C126:5 @ beatus vir qui implevit faretram suam ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis in porta

vul@Psalms:2C127:3 @ uxor tua sicut vitis fructifera in penetrabilibus domus tuae filii tui sicut germina olivarum in circuitu mensae tuae

vul@Psalms:2C127:4 @ ecce sic benedicetur viro qui timet Dominum

vul@Psalms:2C127:5 @ benedicat tibi Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae

vul@Psalms:2C128:5 @ confundantur et revertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion

vul@Psalms:2C128:6 @ fiant sicut faenum tectorum quod statim ut viruerit arescet

vul@Psalms:2C128:7 @ de quo non implebit manum suam messor et sinum suum manipulos faciens

vul@Psalms:2C129:3 @ si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit

vul@Psalms:2C129:4 @ quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi

vul@Psalms:2C130:2 @ si non proposui et silere feci animam meam sicut ablactatus ad matrem suam ita ablactata ad me anima mea

vul@Psalms:2C131:3 @ si intravero in tabernaculum domus meae si adsedero super lectum straminis mei

vul@Psalms:2C131:4 @ si dedero somnum oculis meis et palpebris dormitationem

vul@Psalms:2C131:12 @ si custodierint filii tui pactum meum et testificationem meam quam docuero eos et filii eorum usque in aeternum sedebunt super thronum tuum

vul@Psalms:2C131:13 @ quia elegit Dominus Sion desideravit eam in habitaculum suum

vul@Psalms:2C131:14 @ haec est requies mea in sempiternum hic habitabo quia desideravi eam

vul@Psalms:2C131:18 @ inimicos eius induam confusione super ipsum autem florebit sanctificatio eius

vul@Psalms:2C132:2 @ sicut unguentum optimum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit super oram vestimentorum eius

vul@Psalms:2C132:3 @ sicut ros Hermon qui descendit super montana Sion quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem vitam usque in aeternum

vul@Psalms:2C133:3 @ benedicat tibi Dominus ex Sion factor caeli et terrae

vul@Psalms:2C134:4 @ quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum

vul@Psalms:2C134:6 @ omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis

vul@Psalms:2C134:8 @ qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus

vul@Psalms:2C134:9 @ misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius

vul@Psalms:2C134:10 @ qui percussit gentes multas et occidit reges fortes

vul@Psalms:2C134:18 @ similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis

vul@Psalms:2C134:21 @ benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia

vul@Psalms:2C135:10 @ qui percussit Aegyptum cum primitivis suis quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C135:13 @ qui divisit mare Rubrum in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C135:17 @ qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:2C136:1 @ super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus cum recordaremur Sion

vul@Psalms:2C136:3 @ quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba carminis et qui adfligebant nos laeti canite nobis de canticis Sion

vul@Psalms:2C136:5 @ si oblitus fuero tui Hierusalem in oblivione sit dextera mea

vul@Psalms:2C136:6 @ adhereat lingua mea gutturi meo si non recordatus fuero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae

vul@Psalms:2C136:8 @ filia Babylon vastata beatus qui retribuet tibi vicissitudinem tuam quam retribuisti nobis

vul@Psalms:2C137:7 @ si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super furorem inimicorum meorum mittes manum tuam et salvabit me dextera tua

vul@Psalms:2C138:2 @ tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam

vul@Psalms:2C138:6 @ super me est scientia et excelsior est non potero ad eam

vul@Psalms:2C138:8 @ si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno ades

vul@Psalms:2C138:9 @ si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris

vul@Psalms:2C138:11 @ si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me

vul@Psalms:2C138:12 @ nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux

vul@Psalms:2C138:15 @ non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae

vul@Psalms:2C138:19 @ si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me

vul@Psalms:2C138:24 @ et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna

vul@Psalms:2C139:4 @ exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper

vul@Psalms:2C139:9 @ ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper

vul@Psalms:2C140:2 @ dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum

vul@Psalms:2C140:7 @ sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi

vul@Psalms:2C140:10 @ incident in rete eius impii simul ego autem transibo

vul@Psalms:2C141:5 @ respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam

vul@Psalms:2C142:3 @ persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos

vul@Psalms:2C142:6 @ expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper

vul@Psalms:2C142:12 @ et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus

vul@Psalms:2C143:4 @ homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens

vul@Psalms:2C143:6 @ mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et interfice illos

vul@Psalms:2C143:10 @ qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo

vul@Psalms:2C143:12 @ ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi

vul@Psalms:2C145:10 @ regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem

vul@Psalms:2C146:7 @ canite Domino in confessione canite Deo nostro in cithara

vul@Psalms:2C147:1 @ lauda Hierusalem Dominum cane Deum tuum Sion

vul@Psalms:2C147:5 @ qui dat nivem quasi lanam pruinas quasi cinerem spargit

vul@Psalms:2C147:6 @ proicit glaciem suam quasi buccellas ante faciem frigoris eius quis stabit

vul@Psalms:2C147:9 @ non fecit similiter omni genti et iudicia eius non cognoscent alleluia

vul@Psalms:2C148:1 @ alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis

vul@Psalms:2C148:7 @ laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi

vul@Psalms:2C148:11 @ reges terrae et omnes populi principes et universi iudices terrae

vul@Psalms:2C148:14 @ gloria eius in caelo et in terra et exaltavit cornu populi sui laus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi alleluia

vul@Psalms:2C149:2 @ laetetur Israhel in factore suo filii Sion exultent in rege suo

vul@Psalms:2C149:4 @ quia conplacet sibi Dominus in populo suo exaltabit mansuetos in Iesu

vul@Psalms:1:1 @ beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit

vul@Psalms:1:4 @ non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus

vul@Psalms:2:6 @ ego autem orditus sum regem meum super Sion montem sanctum suum adnuntiabo Dei praeceptum

vul@Psalms:2:8 @ postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae

vul@Psalms:3:8 @ quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti

vul@Psalms:4:9 @ in pace simul requiescam et dormiam

vul@Psalms:5:9 @ Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam

vul@Psalms:5:10 @ non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae

vul@Psalms:5:11 @ sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te

vul@Psalms:6:8 @ caligavit prae amaritudine oculus meus consumptus sum ab universis hostibus meis

vul@Psalms:7:3 @ ne forte capiat ut leo animam meam laceret et non sit qui eruat

vul@Psalms:7:4 @ Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis

vul@Psalms:7:5 @ si reddidi retribuentibus mihi malum et dimisi hostes meos vacuos

vul@Psalms:7:9 @ Dominus iudicabit populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum simplicitatem meam quae est in me

vul@Psalms:7:18 @ confitebor Domino secundum iustitiam eius et cantabo nomini Domini altissimi

vul@Psalms:8:5 @ quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum

vul@Psalms:9:3 @ laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi

vul@Psalms:9:7 @ conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis

vul@Psalms:9:12 @ cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius

vul@Psalms:9:15 @ qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion

vul@Psalms:9:24 @ quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi

vul@Psalms:9:27 @ loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo

vul@Psalms:9:29 @ sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem

vul@Psalms:9:30 @ oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum

vul@Psalms:9:38 @ desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua

vul@Psalms:10:4 @ quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est

vul@Psalms:11:9 @ in circuitu impii ambulabunt cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum

vul@Psalms:12:2 @ usquequo ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem

vul@Psalms:13:2 @ Dominus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum

vul@Psalms:13:3 @ omnes recesserunt simul conglutinati sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum

vul@Psalms:13:6 @ quoniam Deus in generatione iusta est consilium pauperum confudistis quoniam Dominus spes eius est

vul@Psalms:13:7 @ quis dabit de Sion salutem Israhel quando reduxerit Dominus captivitatem populi sui exultabit Iacob et laetabitur Israhel

vul@Psalms:14:2 @ qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam

vul@Psalms:15:1 @ humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te

vul@Psalms:15:2 @ dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te

vul@Psalms:15:6 @ lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est

vul@Psalms:15:7 @ benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei

vul@Psalms:16:3 @ probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti

vul@Psalms:16:4 @ cogitationes meas transire os meum in opere hominum propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis

vul@Psalms:16:8 @ a resistentibus dexterae tuae custodi me quasi pupillam intus in oculo in umbra alarum tuarum protege me

vul@Psalms:16:12 @ similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam et quasi catuli leonis sedentis in absconditis

vul@Psalms:16:15 @ ego in iustitia videbo faciem tuam implebor cum evigilavero similitudine tua

vul@Psalms:17:9 @ ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo

vul@Psalms:17:13 @ prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis

vul@Psalms:17:14 @ et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis

vul@Psalms:17:15 @ et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos

vul@Psalms:17:16 @ et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui

vul@Psalms:17:17 @ misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis

vul@Psalms:17:18 @ liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant

vul@Psalms:17:30 @ in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum

vul@Psalms:17:35 @ docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea

vul@Psalms:17:40 @ accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me

vul@Psalms:17:49 @ et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me

vul@Psalms:18:6 @ soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam

vul@Psalms:18:10 @ timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis

vul@Psalms:18:11 @ desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem

vul@Psalms:18:14 @ a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo

vul@Psalms:18:15 @ sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus

vul@Psalms:19:3 @ mittat tibi auxilium de sancto et de Sion roboret te

vul@Psalms:19:4 @ memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat semper

vul@Psalms:19:9 @ ipsi incurvati sunt et ceciderunt nos autem resurreximus et erecti sumus

vul@Psalms:20:3 @ desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper

vul@Psalms:20:8 @ quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur

vul@Psalms:21:3 @ Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi

vul@Psalms:21:5 @ in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos

vul@Psalms:21:6 @ ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi

vul@Psalms:21:14 @ aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens

vul@Psalms:21:15 @ sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei

vul@Psalms:21:16 @ aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me

vul@Psalms:21:17 @ circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos

vul@Psalms:21:18 @ numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me

vul@Psalms:21:19 @ diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem

vul@Psalms:21:23 @ narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te

vul@Psalms:21:25 @ et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit

vul@Psalms:21:26 @ apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum

vul@Psalms:21:30 @ comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem

vul@Psalms:21:31 @ et anima eius ipsi vivet semen serviet ei

vul@Psalms:22:4 @ sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me

vul@Psalms:24:3 @ ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur

vul@Psalms:24:21 @ simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te

vul@Psalms:25:1 @ David iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam

vul@Psalms:25:5 @ odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo

vul@Psalms:25:11 @ ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei

vul@Psalms:25:12 @ pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino

vul@Psalms:26:2 @ cum adpropinquarent mihi maligni ut comederent carnem meam hostes mei et inimici mei ipsi inpigerunt et ceciderunt

vul@Psalms:26:3 @ si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam

vul@Psalms:26:5 @ abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui

vul@Psalms:26:8 @ tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram

vul@Psalms:26:11 @ ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos

vul@Psalms:26:12 @ ne tradas me Domine animae tribulantium me quoniam surrexerunt contra me testes falsi et apertum mendacium

vul@Psalms:28:6 @ et disperget eas quasi vitulus Libani et Sarion quasi filius rinocerotis

vul@Psalms:30:3 @ inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me

vul@Psalms:30:9 @ et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos

vul@Psalms:30:13 @ oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum

vul@Psalms:30:14 @ audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent

vul@Psalms:31:4 @ die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter

vul@Psalms:31:5 @ peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper

vul@Psalms:31:9 @ nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te

vul@Psalms:32:7 @ congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos

vul@Psalms:32:8 @ timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis

vul@Psalms:32:10 @ Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum

vul@Psalms:32:11 @ consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione

vul@Psalms:32:12 @ beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi

vul@Psalms:32:14 @ de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae

vul@Psalms:32:22 @ sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te

vul@Psalms:33:5 @ quaesivi Dominum et exaudivit me et de omnibus angustiis meis liberavit me

vul@Psalms:34:5 @ fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat

vul@Psalms:34:6 @ sit via eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequatur eos

vul@Psalms:34:7 @ quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui sine causa foderunt animae meae

vul@Psalms:34:10 @ omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento

vul@Psalms:34:13 @ ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur

vul@Psalms:34:14 @ quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam quasi lugens mater tristis incurvabar

vul@Psalms:34:16 @ scindentes et non tacentes in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis

vul@Psalms:34:18 @ confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te

vul@Psalms:34:26 @ confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea induantur confusione et verecundia qui magnificantur super me

vul@Psalms:35:7 @ iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine

vul@Psalms:35:13 @ ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere

vul@Psalms:36:2 @ quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent

vul@Psalms:36:6 @ et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem

vul@Psalms:36:9 @ quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram

vul@Psalms:36:10 @ vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet

vul@Psalms:36:20 @ caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur

vul@Psalms:36:25 @ nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem

vul@Psalms:36:32 @ sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum

vul@Psalms:36:34 @ coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis

vul@Psalms:36:35 @ res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem

vul@Psalms:36:36 @ et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus

vul@Psalms:36:37 @ sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax

vul@Psalms:36:38 @ iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit

vul@Psalms:37:4 @ non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei

vul@Psalms:37:5 @ quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me

vul@Psalms:37:6 @ conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae

vul@Psalms:37:10 @ Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus

vul@Psalms:37:12 @ cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt

vul@Psalms:37:13 @ et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur

vul@Psalms:37:14 @ ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum

vul@Psalms:37:15 @ et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones

vul@Psalms:38:2 @ dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me

vul@Psalms:38:3 @ obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est

vul@Psalms:38:5 @ locutus sum lingua mea ostende mihi Domine finem meum et mensuram dierum meorum quae sit ut sciam quid mihi desit

vul@Psalms:38:6 @ ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper

vul@Psalms:38:12 @ a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper

vul@Psalms:38:13 @ audi orationem meam Domine et clamorem meum exaudi ad lacrimam meam ne obsurdescas quia advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei

vul@Psalms:38:14 @ parce mihi ut rideam antequam vadam et non subsistam

vul@Psalms:39:6 @ multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationes tuas pro nobis non invenio ordinem coram te si narrare voluero et numerare plura sunt quam ut narrari queant

vul@Psalms:39:10 @ adnuntiavi iustum in ecclesia multa ecce labia mea non prohibebo Domine tu nosti

vul@Psalms:39:11 @ iustitiam tuam non abscondi in medio cordis mei fidem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam in ecclesia multa

vul@Psalms:39:15 @ confundantur et revereantur simul quaerentes animam meam ut auferant eam convertantur retrorsum et confundantur qui volunt mala mihi

vul@Psalms:39:16 @ pereant post confusionem suam qui dicunt mihi va va

vul@Psalms:40:7 @ et si venerit ut visitet vana loquetur cor eius congregabit iniquitatem sibi et egrediens foras detrahet

vul@Psalms:40:8 @ simul adversum me murmurabant omnes odientes me contra cogitabant malum mihi

vul@Psalms:40:9 @ verbum diabuli infundebant sibi qui dormivit non addet ut resurgat

vul@Psalms:40:13 @ ego autem in simplicitate mea adiutus sum a te et statues me ante faciem tuam in perpetuum

vul@Psalms:41:1 @ pro victoria doctissimi filiorum Core

vul@Psalms:41:2 @ sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum sic anima mea praeparata est ad te Deus

vul@Psalms:41:3 @ sitivit anima mea Deum fortem viventem quando veniam et parebo ante faciem tuam

vul@Psalms:41:5 @ horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis

vul@Psalms:41:8 @ abyssus abyssum vocat in voce cataractarum tuarum omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt

vul@Psalms:41:11 @ cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus

vul@Psalms:43:3 @ tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos

vul@Psalms:43:12 @ dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos

vul@Psalms:43:13 @ vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum

vul@Psalms:43:15 @ posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus

vul@Psalms:43:16 @ tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me

vul@Psalms:43:21 @ si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum

vul@Psalms:43:22 @ numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis

vul@Psalms:43:25 @ quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster

vul@Psalms:44:1 @ victori pro liliis filiorum Core eruditionis canticum amantissimi

vul@Psalms:44:4 @ accingere gladio tuo super femur fortissime

vul@Psalms:44:9 @ zmyrna et stacte et cassia in cunctis vestimentis tuis de domibus eburneis quibus laetificaverunt te

vul@Psalms:44:13 @ et o filia fortissimi in muneribus faciem tuam deprecabuntur divites populi

vul@Psalms:45:3 @ ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris

vul@Psalms:45:5 @ fluminis divisiones laetificant civitatem Dei sanctum tabernaculum Altissimi

vul@Psalms:46:3 @ quoniam Dominus altissimus terribilis rex magnus super omnem terram

vul@Psalms:47:3 @ specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni

vul@Psalms:47:5 @ quia ecce reges congregati sunt venerunt simul

vul@Psalms:47:6 @ ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt

vul@Psalms:47:7 @ horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis

vul@Psalms:47:9 @ sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper

vul@Psalms:47:11 @ secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua

vul@Psalms:47:12 @ laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua

vul@Psalms:47:13 @ circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius

vul@Psalms:47:14 @ ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima

vul@Psalms:48:2 @ audite hoc omnes populi auribus percipite universi habitatores occidentis

vul@Psalms:48:3 @ tam filii Adam quam filii singulorum simul dives et pauper

vul@Psalms:48:11 @ et non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et indoctus peribunt et derelinquent alienis divitias suas

vul@Psalms:48:13 @ et homo in honore non commorabitur adsimilatus est iumentis et exaequatus est

vul@Psalms:48:14 @ haec est via insipientiae eorum et post eos iuxta os eorum current semper

vul@Psalms:48:15 @ quasi grex in inferno positi sunt mors pascet eos et subicient eos recti in matutino et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum

vul@Psalms:48:21 @ homo cum in honore esset non intellexit conparavit se iumentis et silebitur

vul@Psalms:49:2 @ de Sion perfecta decore Deus apparuit

vul@Psalms:49:10 @ mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium

vul@Psalms:49:11 @ scio omnes aves montium et universitas agri mecum est

vul@Psalms:49:12 @ si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis et plenitudo eius

vul@Psalms:49:14 @ immola Deo laudem et redde Altissimo vota tua

vul@Psalms:49:18 @ si videbas furem consentiebas ei et cum adulteris erat pars tua

vul@Psalms:49:19 @ os tuum dimisisti ad malitiam et lingua tua concinnavit dolum

vul@Psalms:49:21 @ haec fecisti et tacui existimasti futurum me similem tui arguam te et proponam te ante oculos tuos

vul@Psalms:49:22 @ intellegite hoc qui obliviscimini Deum ne forte capiam et non sit qui liberet

vul@Psalms:49:23 @ qui immolat confessionem glorificat me et qui ordinate ambulat ostendam ei salutare Dei

vul@Psalms:50:20 @ benefac Domine in voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem

vul@Psalms:51:4 @ insidias cogitat lingua tua quasi novacula acuta faciens dolum

vul@Psalms:51:9 @ ecce vir qui non posuit Deum fortitudinem suam sed speravit in multitudine divitiarum suarum confortatus est in insidiis suis

vul@Psalms:51:10 @ ego sicut oliva virens in domo Dei speravi in misericordia Dei in saeculum sempiternum

vul@Psalms:52:3 @ Deus de caelo prospexit super filios hominum ut videret si esset intellegens requirens Deum

vul@Psalms:52:4 @ omnes aversi sunt pariter adheserunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum

vul@Psalms:52:6 @ Deum non invocaverunt ibi timuerunt timore ubi non est timor quoniam Deus dispersit ossa circumdantium te confunderis quia Deus proiecit eos

vul@Psalms:52:7 @ quis dabit ex Sion salutare Israhel cum reduxerit Deus captivitatem populi sui exultabit Iacob laetabitur Israhel

vul@Psalms:53:5 @ quia alieni insurrexerunt adversus me et fortes quaesierunt animam meam et non posuerunt Deum in conspectu suo semper

vul@Psalms:53:7 @ reddet malum insidiatoribus meis in veritate tua disperde eos

vul@Psalms:54:12 @ insidiae in vitalibus eius et non recedet de plateis eius damnum et fraudulentia

vul@Psalms:54:15 @ qui simul habuimus dulce secretum in domo Dei ambulavimus in terrore

vul@Psalms:54:22 @ nitidius butyro os eius pugnat autem cor illius molliores sermones eius oleo cum sint lanceae

vul@Psalms:54:24 @ tu autem Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem fiduciam habeo tui

vul@Psalms:55:1 @ victori pro columba muta eo quod procul abierit David humilis et simplex quando tenuerunt eum Palestini in Geth

vul@Psalms:55:3 @ conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime

vul@Psalms:56:1 @ pro victoria ut non disperdas David humilem et simplicem quando fugit a facie Saul in spelunca

vul@Psalms:56:2 @ miserere mei Deus miserere mei quoniam in te sperat anima mea in umbra alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae

vul@Psalms:56:3 @ invocabo Deum altissimum Deum ultorem meum

vul@Psalms:56:7 @ rete paraverunt gressibus meis ad incurvandam animam meam foderunt ante me foveam ceciderunt in medium eius semper

vul@Psalms:57:1 @ victori ut non disperdas David humilem et simplicem

vul@Psalms:57:2 @ si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum

vul@Psalms:57:5 @ furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam

vul@Psalms:57:8 @ dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur

vul@Psalms:57:9 @ quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem

vul@Psalms:57:10 @ antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas

vul@Psalms:58:1 @ victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum

vul@Psalms:58:2 @ erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me

vul@Psalms:58:4 @ quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi

vul@Psalms:58:6 @ surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper

vul@Psalms:58:8 @ ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat

vul@Psalms:58:12 @ Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine

vul@Psalms:58:14 @ consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper

vul@Psalms:58:16 @ ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt

vul@Psalms:59:2 @ quando pugnavit adversum Syriam Mesopotamiae et adversum Syriam Suba et reversus est Ioab et percussit Edom in valle Salinarum duodecim milia

vul@Psalms:59:6 @ dedisti timentibus te signum ut fugerent a facie arcus semper ut liberentur amici tui

vul@Psalms:59:8 @ Deus locutus est in sanctuario suo laetabor dividam Sicimam et vallem Soccoth dimetiar

vul@Psalms:60:3 @ de novissimo terrae ad te clamabo cum triste fuerit cor meum cum fortis elevabitur adversum me tu eris ductor meus

vul@Psalms:60:4 @ fuisti spes mea turris munitissima a facie inimici

vul@Psalms:60:9 @ sic canam nomini tuo iugiter reddens vota mea per singulos dies

vul@Psalms:61:2 @ attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea

vul@Psalms:61:4 @ usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens

vul@Psalms:61:5 @ partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper

vul@Psalms:61:10 @ verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul

vul@Psalms:61:11 @ nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor

vul@Psalms:62:2 @ Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea

vul@Psalms:62:3 @ in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam

vul@Psalms:62:5 @ sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas

vul@Psalms:62:6 @ quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum

vul@Psalms:62:7 @ recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi

vul@Psalms:62:9 @ adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua

vul@Psalms:62:10 @ ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae

vul@Psalms:63:3 @ absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem

vul@Psalms:63:4 @ qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum

vul@Psalms:63:5 @ ut sagittarent in absconditis simplicem

vul@Psalms:63:6 @ subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos

vul@Psalms:63:7 @ scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo

vul@Psalms:64:2 @ tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum

vul@Psalms:64:9 @ et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies

vul@Psalms:64:10 @ visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam

vul@Psalms:65:5 @ venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum

vul@Psalms:65:6 @ convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo

vul@Psalms:65:7 @ qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper

vul@Psalms:65:10 @ probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur argentum

vul@Psalms:65:11 @ introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro

vul@Psalms:65:12 @ inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium

vul@Psalms:65:18 @ iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus

vul@Psalms:66:3 @ ut nota fiat in terra via tua in universis gentibus salus tua

vul@Psalms:67:2 @ exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius

vul@Psalms:67:3 @ sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei

vul@Psalms:67:7 @ Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus

vul@Psalms:67:9 @ terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel

vul@Psalms:67:14 @ si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri

vul@Psalms:67:15 @ cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon

vul@Psalms:67:17 @ quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper

vul@Psalms:67:18 @ currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto

vul@Psalms:67:20 @ benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper

vul@Psalms:67:27 @ in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel

vul@Psalms:68:3 @ infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me

vul@Psalms:68:8 @ quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam

vul@Psalms:68:20 @ tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam

vul@Psalms:68:22 @ et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto

vul@Psalms:68:23 @ sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum

vul@Psalms:68:26 @ fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet

vul@Psalms:68:27 @ quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant

vul@Psalms:68:31 @ laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione

vul@Psalms:68:36 @ quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam

vul@Psalms:68:37 @ et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea

vul@Psalms:69:4 @ convertantur retrorsum et erubescant qui volunt malum mihi revertantur ad vestigium confusionis suae qui dicunt va va

vul@Psalms:70:7 @ quasi portentum factus sum multis et tu spes mea fortissima

vul@Psalms:70:10 @ quia dixerunt inimici mei mihi et qui observabant animam meam inierunt consilium pariter

vul@Psalms:70:13 @ confundantur et consumantur adversarii animae meae operiantur obprobrio et confusione qui quaerunt malum mihi

vul@Psalms:70:19 @ et iustitiam tuam Deus usque in excelsum quanta fecisti magnalia Deus quis similis tibi

vul@Psalms:70:20 @ qui ostendisti mihi tribulationes plurimas et adflictiones conversus vivificabis nos et de abyssis terrae rursum educes nos

vul@Psalms:70:22 @ ego autem confitebor tibi in vasis psalterii veritatem tuam Deus meus cantabo tibi in cithara Sancte Israhel

vul@Psalms:70:24 @ insuper et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam quia confusi sunt et dehonestati quaerentes malum mihi

vul@Psalms:71:7 @ germinabit in diebus eius iustitia et multitudo pacis donec non sit luna

vul@Psalms:71:10 @ reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabiae et Saba tributum conferent

vul@Psalms:71:16 @ erit memorabile triticum in terra in capite montium elevabitur sicut Libani fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae

vul@Psalms:72:2 @ mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei

vul@Psalms:72:4 @ quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum

vul@Psalms:72:6 @ ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi

vul@Psalms:72:7 @ processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis

vul@Psalms:72:11 @ et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso

vul@Psalms:72:15 @ dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui

vul@Psalms:72:17 @ donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum

vul@Psalms:72:19 @ quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint

vul@Psalms:72:20 @ quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges

vul@Psalms:72:22 @ et ego insipiens et nescius

vul@Psalms:72:23 @ quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum

vul@Psalms:72:24 @ et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me

vul@Psalms:73:2 @ recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti

vul@Psalms:73:3 @ sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario

vul@Psalms:73:4 @ fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum

vul@Psalms:73:8 @ dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra

vul@Psalms:73:9 @ signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo

vul@Psalms:73:11 @ quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume

vul@Psalms:73:13 @ tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis

vul@Psalms:73:15 @ tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia

vul@Psalms:73:18 @ memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum

vul@Psalms:73:22 @ surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die

vul@Psalms:75:3 @ et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion

vul@Psalms:76:3 @ in die tribulationis meae Dominum requisivi manus mea nocte extenditur et non quiescit noluit consolari anima mea

vul@Psalms:76:11 @ et dixi inbecillitas mea est haec commutatio dexterae Excelsi

vul@Psalms:76:17 @ videntes te aquae Deus videntes te aquae parturierunt et commotae sunt abyssi

vul@Psalms:76:21 @ deduxisti quasi gregem populum tuum in manu Mosi et Aaron

vul@Psalms:77:8 @ ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius

vul@Psalms:77:13 @ divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum

vul@Psalms:77:15 @ scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis

vul@Psalms:77:16 @ et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas

vul@Psalms:77:20 @ ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo

vul@Psalms:77:25 @ panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem

vul@Psalms:77:27 @ et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata

vul@Psalms:77:29 @ et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis

vul@Psalms:77:33 @ et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter

vul@Psalms:77:34 @ si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum

vul@Psalms:77:41 @ et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt

vul@Psalms:77:43 @ qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos

vul@Psalms:77:45 @ qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos

vul@Psalms:77:49 @ qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum

vul@Psalms:77:51 @ et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham

vul@Psalms:77:52 @ et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto

vul@Psalms:77:54 @ et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem

vul@Psalms:77:57 @ et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis

vul@Psalms:77:58 @ et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt

vul@Psalms:77:62 @ et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit

vul@Psalms:77:65 @ et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini

vul@Psalms:77:66 @ et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos

vul@Psalms:77:68 @ sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit

vul@Psalms:77:69 @ et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum

vul@Psalms:77:72 @ qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit

vul@Psalms:78:3 @ effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret

vul@Psalms:78:4 @ facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt

vul@Psalms:78:5 @ usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus

vul@Psalms:78:12 @ et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine

vul@Psalms:79:2 @ qui pascis Israhel ausculta qui ducis quasi gregem Ioseph qui sedes super cherubin ostendere

vul@Psalms:79:13 @ quare dissipasti maceriam eius et vindemiaverunt eam omnes qui transeunt per viam

vul@Psalms:79:14 @ vastavit eam aper de silva et omnes bestiae agri depastae sunt eam

vul@Psalms:79:15 @ Deus exercituum revertere obsecro respice de caelo et vide et visita vineam hanc

vul@Psalms:80:9 @ audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me

vul@Psalms:80:10 @ non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum

vul@Psalms:80:13 @ et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis

vul@Psalms:80:15 @ quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam

vul@Psalms:81:6 @ ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes vos

vul@Psalms:81:7 @ ergo quasi Adam moriemini et quasi unus de principibus cadetis

vul@Psalms:82:2 @ Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus

vul@Psalms:82:4 @ contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum

vul@Psalms:82:5 @ dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra

vul@Psalms:82:10 @ fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison

vul@Psalms:82:11 @ contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae

vul@Psalms:82:12 @ pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum

vul@Psalms:82:13 @ qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei

vul@Psalms:82:14 @ Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti

vul@Psalms:82:15 @ quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes

vul@Psalms:82:16 @ sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos

vul@Psalms:83:3 @ desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem

vul@Psalms:83:4 @ siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus

vul@Psalms:83:8 @ benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion

vul@Psalms:84:3 @ dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes iniquitates eorum semper

vul@Psalms:85:8 @ non est similis tui in diis Domine non est iuxta opera tua

vul@Psalms:85:14 @ Deus superbi surrexerunt adversus me et coetus robustorum quaesivit animam meam et non posuerunt te in conspectu suo

vul@Psalms:85:17 @ fac mecum signum in bonitate et videant qui oderunt me et confundantur quia tu Domine auxiliatus es mihi et consolatus es me

vul@Psalms:86:2 @ diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob

vul@Psalms:86:5 @ ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus

vul@Psalms:86:7 @ et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te

vul@Psalms:87:5 @ reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus

vul@Psalms:87:6 @ inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt

vul@Psalms:87:7 @ posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis

vul@Psalms:87:17 @ per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me

vul@Psalms:87:18 @ circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter

vul@Psalms:88:4 @ percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo

vul@Psalms:88:6 @ confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum

vul@Psalms:88:7 @ quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei

vul@Psalms:88:9 @ Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo

vul@Psalms:88:11 @ tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos

vul@Psalms:88:20 @ tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo

vul@Psalms:88:30 @ et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli

vul@Psalms:88:31 @ si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint

vul@Psalms:88:32 @ si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint

vul@Psalms:88:33 @ visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum

vul@Psalms:88:38 @ et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper

vul@Psalms:88:41 @ dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem

vul@Psalms:88:47 @ usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua

vul@Psalms:88:51 @ recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum

vul@Psalms:89:1 @ oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione

vul@Psalms:89:4 @ quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna

vul@Psalms:89:6 @ mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur

vul@Psalms:89:9 @ omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens

vul@Psalms:89:10 @ dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus

vul@Psalms:89:12 @ ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapienti

vul@Psalms:89:17 @ et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma

vul@Psalms:90:1 @ qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur

vul@Psalms:90:3 @ quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum

vul@Psalms:90:13 @ super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem

vul@Psalms:90:14 @ quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum

vul@Psalms:91:2 @ bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime

vul@Psalms:91:7 @ vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget istud

vul@Psalms:91:8 @ germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum

vul@Psalms:91:10 @ ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem

vul@Psalms:91:11 @ et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi

vul@Psalms:91:12 @ et dispiciet oculus meus eos qui insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris mea

vul@Psalms:93:2 @ elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis

vul@Psalms:93:8 @ intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite

vul@Psalms:93:17 @ nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea

vul@Psalms:93:18 @ si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me

vul@Psalms:93:20 @ numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto

vul@Psalms:93:22 @ erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae

vul@Psalms:94:4 @ in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt

vul@Psalms:94:5 @ cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt

vul@Psalms:94:8 @ hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra

vul@Psalms:94:9 @ sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum

vul@Psalms:95:3 @ narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius

vul@Psalms:95:10 @ dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate

vul@Psalms:96:5 @ montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae

vul@Psalms:96:7 @ confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii

vul@Psalms:96:8 @ audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine

vul@Psalms:97:1 @ canticum cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius

vul@Psalms:97:8 @ flumina plaudent manu simul montes laudabunt

vul@Psalms:98:2 @ Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos

vul@Psalms:99:3 @ scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et ipsius sumus populus eius et grex pascuae eius

vul@Psalms:C100:2 @ erudiar in via perfecta quando venies ad me ambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meae

vul@Psalms:C100:3 @ non ponam coram oculis meis verbum Belial facientem declinationes odivi nec adhesit mihi

vul@Psalms:C100:6 @ oculi mei ad fideles terrae ut habitent mecum ambulans in via simpliciter hic ministrabit mihi

vul@Psalms:C101:4 @ quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt

vul@Psalms:C101:5 @ percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum

vul@Psalms:C101:6 @ a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae

vul@Psalms:C101:7 @ adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum

vul@Psalms:C101:8 @ vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum

vul@Psalms:C101:10 @ quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui

vul@Psalms:C101:11 @ a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me

vul@Psalms:C101:12 @ dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui

vul@Psalms:C101:14 @ tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum

vul@Psalms:C101:16 @ et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam

vul@Psalms:C101:17 @ quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua

vul@Psalms:C101:19 @ scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum

vul@Psalms:C101:22 @ ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem

vul@Psalms:C101:23 @ cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino

vul@Psalms:C101:27 @ ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur

vul@Psalms:C102:5 @ qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua

vul@Psalms:C102:7 @ notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas

vul@Psalms:C102:11 @ quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum

vul@Psalms:C102:13 @ sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se

vul@Psalms:C102:15 @ homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit

vul@Psalms:C102:16 @ quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius

vul@Psalms:C103:2 @ amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem

vul@Psalms:C103:6 @ abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquae

vul@Psalms:C103:9 @ terminum posuisti quem non pertransibunt nec revertentur ut operiant terram

vul@Psalms:C103:11 @ ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam

vul@Psalms:C103:18 @ montes excelsi cervis petra refugium ericiis

vul@Psalms:C103:20 @ posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae

vul@Psalms:C103:21 @ leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi

vul@Psalms:C103:24 @ quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua

vul@Psalms:C103:31 @ sit gloria Domini in sempiternum laetabitur Dominus in operibus suis

vul@Psalms:C103:35 @ deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino

vul@Psalms:C104:2 @ canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius

vul@Psalms:C104:5 @ recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius

vul@Psalms:C104:13 @ et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum

vul@Psalms:C104:14 @ non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges

vul@Psalms:C104:17 @ misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph

vul@Psalms:C104:20 @ misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum

vul@Psalms:C104:21 @ posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua

vul@Psalms:C104:26 @ misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi

vul@Psalms:C104:27 @ posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham

vul@Psalms:C104:28 @ misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius

vul@Psalms:C104:31 @ dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum

vul@Psalms:C104:33 @ et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum

vul@Psalms:C104:36 @ et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum

vul@Psalms:C105:4 @ recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo

vul@Psalms:C105:9 @ et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto

vul@Psalms:C105:11 @ et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit

vul@Psalms:C105:14 @ et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine

vul@Psalms:C105:15 @ dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum

vul@Psalms:C105:18 @ et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios

vul@Psalms:C105:20 @ et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum

vul@Psalms:C105:23 @ dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret

vul@Psalms:C105:24 @ et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius

vul@Psalms:C105:29 @ et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga

vul@Psalms:C105:30 @ stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio

vul@Psalms:C105:43 @ multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas

vul@Psalms:C106:5 @ esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat

vul@Psalms:C106:11 @ quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt

vul@Psalms:C106:20 @ misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu

vul@Psalms:C106:24 @ ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo

vul@Psalms:C106:27 @ obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est

vul@Psalms:C106:29 @ statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius

vul@Psalms:C106:32 @ et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum

vul@Psalms:C106:33 @ ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim

vul@Psalms:C106:41 @ et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias

vul@Psalms:C108:2 @ Deus laudabilis mihi ne taceas quia os impii et os dolosi contra me apertum est

vul@Psalms:C108:7 @ cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum

vul@Psalms:C108:9 @ sint filii eius pupilli et uxor eius vidua

vul@Psalms:C108:12 @ non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius

vul@Psalms:C108:13 @ fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius

vul@Psalms:C108:15 @ sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum

vul@Psalms:C108:18 @ et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius

vul@Psalms:C108:19 @ sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur

vul@Psalms:C108:23 @ quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta

vul@Psalms:C108:29 @ induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua

vul@Psalms:C109:2 @ virgam fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum

vul@Psalms:C109:3 @ populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae in montibus sanctis quasi de vulva orietur tibi ros adulescentiae tuae

vul@Psalms:C109:5 @ Dominus ad dexteram tuam percussit in die furoris sui reges

vul@Psalms:C110:1 @ alleluia aleph confitebor Domino in toto corde beth in consilio iustorum et congregatione

vul@Psalms:C110:9 @ fe redemptionem misit populo suo sade mandavit in aeternum pactum suum coph sanctum et terribile nomen eius

vul@Psalms:C111:9 @ phe dispersit dedit pauperibus sade iustitia eius permanet in aeternum coph cornu eius exaltabitur in gloria

vul@Psalms:C111:10 @ res impius videbit et irascetur sen dentibus suis frendet et tabescet thau desiderium impiorum peribit

vul@Psalms:C112:2 @ sit nomen Domini benedictum amodo et usque in aeternum

vul@Psalms:C112:5 @ quis ut Dominus Deus noster qui in excelsis habitans

vul@Psalms:C113:4 @ montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis

vul@Psalms:C113:6 @ montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis

vul@Psalms:C113:8 @ qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum

vul@Psalms:C113:16 @ similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis

vul@Psalms:C113:25 @ non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium

vul@Psalms:C116:1 @ laudate Dominum omnes gentes conlaudate eum universi populi

vul@Psalms:C117:12 @ circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas

vul@Psalms:C117:27 @ Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris

vul@Psalms:C118:10 @ in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis

vul@Psalms:C118:14 @ in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis

vul@Psalms:C118:20 @ desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore

vul@Psalms:C118:24 @ sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei

vul@Psalms:C118:25 @ deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum

vul@Psalms:C118:31 @ adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me

vul@Psalms:C118:40 @ ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me

vul@Psalms:C118:45 @ et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi

vul@Psalms:C118:76 @ sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo

vul@Psalms:C118:83 @ et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus

vul@Psalms:C118:87 @ paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua

vul@Psalms:C118:92 @ nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea

vul@Psalms:C118:94 @ tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi

vul@Psalms:C118:95 @ me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo

vul@Psalms:C118:102 @ a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me

vul@Psalms:C118:104 @ praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii

vul@Psalms:C118:119 @ quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua

vul@Psalms:C118:131 @ os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam

vul@Psalms:C118:139 @ consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei

vul@Psalms:C118:155 @ longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt

vul@Psalms:C118:161 @ sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum

vul@Psalms:C118:162 @ gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa

vul@Psalms:C118:173 @ sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi

vul@Psalms:C118:174 @ desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea

vul@Psalms:C118:176 @ erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus

vul@Psalms:C121:3 @ Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul

vul@Psalms:C121:6 @ rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te

vul@Psalms:C121:7 @ sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis

vul@Psalms:C122:2 @ ecce sicut oculi servorum ad manum dominorum suorum sicut oculi ancillae ad manum dominae suae sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri

vul@Psalms:C123:1 @ canticum graduum David nisi Dominus fuisset in nobis dicat nunc Israhel

vul@Psalms:C123:2 @ nisi Dominus fuisset in nobis cum exsurgerent super nos homines

vul@Psalms:C123:3 @ forsitan vivos absorbuissent nos cum irasceretur furor eorum super nos

vul@Psalms:C123:4 @ forsitan aquae circumdedissent nos

vul@Psalms:C123:5 @ torrens transisset super animam nostram forsitan transissent super animam nostram aquae superbae

vul@Psalms:C123:7 @ anima nostra quasi avis erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus

vul@Psalms:C124:1 @ canticum graduum qui confidunt in Domino quasi mons Sion inmobilis in aeternum habitabilis

vul@Psalms:C125:1 @ canticum graduum cum converteret Dominus captivitatem Sion facti sumus quasi somniantes

vul@Psalms:C125:4 @ converte Domine captivitatem nostram sicut rivum in austro

vul@Psalms:C126:1 @ canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam

vul@Psalms:C126:2 @ frustra vobis est de mane consurgere postquam sederitis qui manducatis panem idolorum sic dabit diligentibus se somnum

vul@Psalms:C126:4 @ sicut sagittae in manu potentis ita filii iuventutis

vul@Psalms:C126:5 @ beatus vir qui implevit faretram suam ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis in porta

vul@Psalms:C127:3 @ uxor tua sicut vitis fructifera in penetrabilibus domus tuae filii tui sicut germina olivarum in circuitu mensae tuae

vul@Psalms:C127:4 @ ecce sic benedicetur viro qui timet Dominum

vul@Psalms:C127:5 @ benedicat tibi Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae

vul@Psalms:C128:5 @ confundantur et revertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion

vul@Psalms:C128:6 @ fiant sicut faenum tectorum quod statim ut viruerit arescet

vul@Psalms:C128:7 @ de quo non implebit manum suam messor et sinum suum manipulos faciens

vul@Psalms:C129:3 @ si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit

vul@Psalms:C129:4 @ quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi

vul@Psalms:C130:2 @ si non proposui et silere feci animam meam sicut ablactatus ad matrem suam ita ablactata ad me anima mea

vul@Psalms:C131:3 @ si intravero in tabernaculum domus meae si adsedero super lectum straminis mei

vul@Psalms:C131:4 @ si dedero somnum oculis meis et palpebris dormitationem

vul@Psalms:C131:12 @ si custodierint filii tui pactum meum et testificationem meam quam docuero eos et filii eorum usque in aeternum sedebunt super thronum tuum

vul@Psalms:C131:13 @ quia elegit Dominus Sion desideravit eam in habitaculum suum

vul@Psalms:C131:14 @ haec est requies mea in sempiternum hic habitabo quia desideravi eam

vul@Psalms:C131:18 @ inimicos eius induam confusione super ipsum autem florebit sanctificatio eius

vul@Psalms:C132:2 @ sicut unguentum optimum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit super oram vestimentorum eius

vul@Psalms:C132:3 @ sicut ros Hermon qui descendit super montana Sion quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem vitam usque in aeternum

vul@Psalms:C133:3 @ benedicat tibi Dominus ex Sion factor caeli et terrae

vul@Psalms:C134:4 @ quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum

vul@Psalms:C134:6 @ omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis

vul@Psalms:C134:8 @ qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus

vul@Psalms:C134:9 @ misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius

vul@Psalms:C134:10 @ qui percussit gentes multas et occidit reges fortes

vul@Psalms:C134:18 @ similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis

vul@Psalms:C134:21 @ benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia

vul@Psalms:C135:10 @ qui percussit Aegyptum cum primitivis suis quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C135:13 @ qui divisit mare Rubrum in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C135:17 @ qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius

vul@Psalms:C136:1 @ super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus cum recordaremur Sion

vul@Psalms:C136:3 @ quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba carminis et qui adfligebant nos laeti canite nobis de canticis Sion

vul@Psalms:C136:5 @ si oblitus fuero tui Hierusalem in oblivione sit dextera mea

vul@Psalms:C136:6 @ adhereat lingua mea gutturi meo si non recordatus fuero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae

vul@Psalms:C136:8 @ filia Babylon vastata beatus qui retribuet tibi vicissitudinem tuam quam retribuisti nobis

vul@Psalms:C137:7 @ si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super furorem inimicorum meorum mittes manum tuam et salvabit me dextera tua

vul@Psalms:C138:2 @ tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam

vul@Psalms:C138:6 @ super me est scientia et excelsior est non potero ad eam

vul@Psalms:C138:8 @ si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno ades

vul@Psalms:C138:9 @ si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris

vul@Psalms:C138:11 @ si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me

vul@Psalms:C138:12 @ nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux

vul@Psalms:C138:15 @ non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae

vul@Psalms:C138:19 @ si occideris Deus impium viri sanguinum declinate a me

vul@Psalms:C138:24 @ et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna

vul@Psalms:C139:4 @ exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper

vul@Psalms:C139:9 @ ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper

vul@Psalms:C140:2 @ dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum

vul@Psalms:C140:7 @ sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi

vul@Psalms:C140:10 @ incident in rete eius impii simul ego autem transibo

vul@Psalms:C141:5 @ respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam

vul@Psalms:C142:3 @ persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos

vul@Psalms:C142:6 @ expandi manus meas ad te anima mea quasi terra sitiens ad te semper

vul@Psalms:C142:12 @ et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus

vul@Psalms:C143:4 @ homo vanitati adsimilatus est dies eius quasi umbra pertransiens

vul@Psalms:C143:6 @ mica fulmine et dissipa eos mitte sagittam tuam et interfice illos

vul@Psalms:C143:10 @ qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo

vul@Psalms:C143:12 @ ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi

vul@Psalms:C145:10 @ regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem

vul@Psalms:C146:7 @ canite Domino in confessione canite Deo nostro in cithara

vul@Psalms:C147:1 @ lauda Hierusalem Dominum cane Deum tuum Sion

vul@Psalms:C147:5 @ qui dat nivem quasi lanam pruinas quasi cinerem spargit

vul@Psalms:C147:6 @ proicit glaciem suam quasi buccellas ante faciem frigoris eius quis stabit

vul@Psalms:C147:9 @ non fecit similiter omni genti et iudicia eius non cognoscent alleluia

vul@Psalms:C148:1 @ alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis

vul@Psalms:C148:7 @ laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi

vul@Psalms:C148:11 @ reges terrae et omnes populi principes et universi iudices terrae

vul@Psalms:C148:14 @ gloria eius in caelo et in terra et exaltavit cornu populi sui laus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi alleluia

vul@Psalms:C149:2 @ laetetur Israhel in factore suo filii Sion exultent in rege suo

vul@Psalms:C149:4 @ quia conplacet sibi Dominus in populo suo exaltabit mansuetos in Iesu

vul@Proverbs:1:5 @ audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit

vul@Proverbs:1:10 @ fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas

vul@Proverbs:1:11 @ si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra

vul@Proverbs:1:12 @ degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum

vul@Proverbs:1:14 @ sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum

vul@Proverbs:1:18 @ ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas

vul@Proverbs:1:19 @ sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt

vul@Proverbs:1:22 @ usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam

vul@Proverbs:1:25 @ despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis

vul@Proverbs:1:27 @ cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia

vul@Proverbs:1:30 @ nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae

vul@Proverbs:1:31 @ comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur

vul@Proverbs:1:32 @ aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos

vul@Proverbs:2:1 @ fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te

vul@Proverbs:2:3 @ si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae

vul@Proverbs:2:4 @ si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam

vul@Proverbs:2:7 @ custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter

vul@Proverbs:2:10 @ si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit

vul@Proverbs:2:11 @ consilium custodiet te prudentia servabit te

vul@Proverbs:2:14 @ qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis

vul@Proverbs:2:18 @ et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius

vul@Proverbs:2:21 @ qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea

vul@Proverbs:3:7 @ ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo

vul@Proverbs:3:12 @ quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi

vul@Proverbs:3:14 @ melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius

vul@Proverbs:3:15 @ pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari

vul@Proverbs:3:16 @ longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria

vul@Proverbs:3:20 @ sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt

vul@Proverbs:3:21 @ fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium

vul@Proverbs:3:24 @ si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus

vul@Proverbs:3:27 @ noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac

vul@Proverbs:3:28 @ ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare

vul@Proverbs:3:32 @ quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius

vul@Proverbs:3:35 @ gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia

vul@Proverbs:4:5 @ posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris mei

vul@Proverbs:4:7 @ principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam

vul@Proverbs:4:16 @ non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverint

vul@Proverbs:4:18 @ iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem

vul@Proverbs:4:24 @ remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te

vul@Proverbs:4:27 @ ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo

vul@Proverbs:5:4 @ novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps

vul@Proverbs:5:10 @ ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena

vul@Proverbs:5:11 @ et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas

vul@Proverbs:5:14 @ paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae

vul@Proverbs:5:17 @ habeto eas solus nec sint alieni participes tui

vul@Proverbs:5:18 @ sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae

vul@Proverbs:5:19 @ cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter

vul@Proverbs:5:20 @ quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius

vul@Proverbs:5:21 @ respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat

vul@Proverbs:6:1 @ fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam

vul@Proverbs:6:5 @ eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis

vul@Proverbs:6:6 @ vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam

vul@Proverbs:6:8 @ parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat

vul@Proverbs:6:11 @ et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus

vul@Proverbs:6:18 @ cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum

vul@Proverbs:6:27 @ numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant

vul@Proverbs:6:29 @ sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam

vul@Proverbs:6:33 @ turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur

vul@Proverbs:7:2 @ serva mandata mea et vives et legem meam quasi pupillam oculi tui

vul@Proverbs:7:7 @ et video parvulos considero vecordem iuvenem

vul@Proverbs:7:8 @ qui transit in platea iuxta angulum et propter viam domus illius graditur

vul@Proverbs:7:11 @ quietis inpatiens nec valens in domo consistere pedibus suis

vul@Proverbs:7:12 @ nunc foris nunc in plateis nunc iuxta angulos insidians

vul@Proverbs:7:15 @ idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et repperi

vul@Proverbs:7:17 @ aspersi cubile meum murra et aloe et cinnamomo

vul@Proverbs:7:19 @ non est enim vir in domo sua abiit via longissima

vul@Proverbs:7:22 @ statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur

vul@Proverbs:7:23 @ donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur

vul@Proverbs:7:26 @ multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea

vul@Proverbs:8:2 @ in summis excelsisque verticibus super viam in mediis semitis stans

vul@Proverbs:8:3 @ iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur dicens

vul@Proverbs:8:5 @ intellegite parvuli astutiam et insipientes animadvertite

vul@Proverbs:8:11 @ melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne desiderabile ei non potest conparari

vul@Proverbs:8:12 @ ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus

vul@Proverbs:8:14 @ meum est consilium et aequitas mea prudentia mea est fortitudo

vul@Proverbs:8:24 @ necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum fontes aquarum eruperant

vul@Proverbs:8:29 @ quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae

vul@Proverbs:8:30 @ cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore

vul@Proverbs:9:1 @ sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem

vul@Proverbs:9:3 @ misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis

vul@Proverbs:9:4 @ si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est

vul@Proverbs:9:7 @ qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi

vul@Proverbs:9:12 @ si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum

vul@Proverbs:9:18 @ et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius

vul@Proverbs:10:3 @ non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertet

vul@Proverbs:10:5 @ qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis

vul@Proverbs:10:9 @ qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit

vul@Proverbs:10:14 @ sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est

vul@Proverbs:10:18 @ abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est

vul@Proverbs:10:19 @ in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est

vul@Proverbs:10:23 @ quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia

vul@Proverbs:10:24 @ quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur

vul@Proverbs:10:25 @ quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum

vul@Proverbs:10:26 @ sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum

vul@Proverbs:10:29 @ fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum

vul@Proverbs:10:32 @ labia iusti considerant placita et os impiorum perversa

vul@Proverbs:11:3 @ simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos

vul@Proverbs:11:5 @ iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius

vul@Proverbs:11:6 @ iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui

vul@Proverbs:11:9 @ simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia

vul@Proverbs:11:14 @ ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia

vul@Proverbs:11:20 @ abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant

vul@Proverbs:11:23 @ desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor

vul@Proverbs:11:28 @ qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt

vul@Proverbs:11:29 @ qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti

vul@Proverbs:11:31 @ si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator

vul@Proverbs:12:1 @ qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est

vul@Proverbs:12:4 @ mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit

vul@Proverbs:12:5 @ cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia

vul@Proverbs:12:6 @ verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos

vul@Proverbs:12:9 @ melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane

vul@Proverbs:12:11 @ qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est

vul@Proverbs:12:12 @ desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet

vul@Proverbs:12:15 @ via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia

vul@Proverbs:12:16 @ fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est

vul@Proverbs:12:18 @ est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est

vul@Proverbs:12:20 @ dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium

vul@Proverbs:12:23 @ homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam

vul@Proverbs:13:3 @ qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala

vul@Proverbs:13:7 @ est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit

vul@Proverbs:13:10 @ inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia

vul@Proverbs:13:12 @ spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens

vul@Proverbs:13:16 @ astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam

vul@Proverbs:13:19 @ desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala

vul@Proverbs:13:20 @ qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis

vul@Proverbs:14:1 @ sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus

vul@Proverbs:14:12 @ est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem

vul@Proverbs:14:15 @ innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos

vul@Proverbs:14:16 @ sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit

vul@Proverbs:14:18 @ possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam

vul@Proverbs:14:25 @ liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis

vul@Proverbs:15:1 @ responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem

vul@Proverbs:15:7 @ labia sapientium disseminabunt scientiam cor stultorum dissimile erit

vul@Proverbs:15:15 @ omnes dies pauperis mali secura mens quasi iuge convivium

vul@Proverbs:15:19 @ iter pigrorum quasi sepes spinarum via iustorum absque offendiculo

vul@Proverbs:15:22 @ dissipantur cogitationes ubi non est consilium ubi vero plures sunt consiliarii confirmantur

vul@Proverbs:15:24 @ semita vitae super eruditum ut declinet de inferno novissimo

vul@Proverbs:16:5 @ abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens

vul@Proverbs:16:15 @ in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus

vul@Proverbs:16:16 @ posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento

vul@Proverbs:16:22 @ fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas

vul@Proverbs:16:24 @ favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum

vul@Proverbs:16:25 @ est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem

vul@Proverbs:16:26 @ anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum

vul@Proverbs:16:33 @ sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur

vul@Proverbs:17:1 @ melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio

vul@Proverbs:17:3 @ sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus

vul@Proverbs:17:7 @ non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens

vul@Proverbs:17:8 @ gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit

vul@Proverbs:17:12 @ expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua

vul@Proverbs:17:16 @ quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit

vul@Proverbs:17:20 @ qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum

vul@Proverbs:17:22 @ animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa

vul@Proverbs:17:23 @ munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii

vul@Proverbs:17:27 @ qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus

vul@Proverbs:17:28 @ stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens

vul@Proverbs:18:1 @ occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis

vul@Proverbs:18:2 @ non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius

vul@Proverbs:18:8 @ verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris

vul@Proverbs:18:9 @ qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis

vul@Proverbs:18:10 @ turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur

vul@Proverbs:18:11 @ substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum

vul@Proverbs:18:13 @ qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum

vul@Proverbs:18:15 @ cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam

vul@Proverbs:18:19 @ frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium

vul@Proverbs:19:1 @ melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens

vul@Proverbs:19:12 @ sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius

vul@Proverbs:19:17 @ feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei

vul@Proverbs:19:20 @ audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis

vul@Proverbs:19:23 @ timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi

vul@Proverbs:19:25 @ pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam

vul@Proverbs:20:2 @ sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam

vul@Proverbs:20:5 @ sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud

vul@Proverbs:20:7 @ iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet

vul@Proverbs:20:8 @ rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo

vul@Proverbs:20:11 @ ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius

vul@Proverbs:20:18 @ cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella

vul@Proverbs:20:21 @ hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit

vul@Proverbs:20:26 @ dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem

vul@Proverbs:21:1 @ sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud

vul@Proverbs:21:2 @ omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus

vul@Proverbs:21:10 @ anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo

vul@Proverbs:21:11 @ multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam

vul@Proverbs:21:14 @ munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam

vul@Proverbs:21:20 @ thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud

vul@Proverbs:21:25 @ desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari

vul@Proverbs:21:26 @ tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit

vul@Proverbs:21:30 @ non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum

vul@Proverbs:22:2 @ dives et pauper obviaverunt sibi utriusque operator est Dominus

vul@Proverbs:22:3 @ callidus vidit malum et abscondit se innocens pertransiit et adflictus est damno

vul@Proverbs:22:5 @ arma et gladii in via perversi custos animae suae longe recedit ab eis

vul@Proverbs:22:19 @ ut sit in Domino fiducia tua unde et ostendi eam tibi hodie

vul@Proverbs:22:20 @ ecce descripsi eam tibi tripliciter in cogitationibus et scientia

vul@Proverbs:22:21 @ ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis respondere ex his illi qui misit te

vul@Proverbs:22:27 @ si enim non habes unde restituas quid causae est ut tollat operimentum de cubili tuo

vul@Proverbs:23:1 @ quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam

vul@Proverbs:23:2 @ et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam

vul@Proverbs:23:3 @ ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii

vul@Proverbs:23:5 @ ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum

vul@Proverbs:23:6 @ ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius

vul@Proverbs:23:7 @ quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum

vul@Proverbs:23:9 @ in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui

vul@Proverbs:23:13 @ noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur

vul@Proverbs:23:15 @ fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum

vul@Proverbs:23:18 @ quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur

vul@Proverbs:23:28 @ insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit

vul@Proverbs:23:29 @ cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum

vul@Proverbs:23:32 @ sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet

vul@Proverbs:23:34 @ et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo

vul@Proverbs:23:35 @ et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam

vul@Proverbs:24:1 @ ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis

vul@Proverbs:24:6 @ quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt

vul@Proverbs:24:10 @ si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua

vul@Proverbs:24:12 @ si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua

vul@Proverbs:24:13 @ comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo

vul@Proverbs:24:14 @ sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit

vul@Proverbs:24:15 @ ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius

vul@Proverbs:24:19 @ ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios

vul@Proverbs:24:28 @ ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis

vul@Proverbs:24:29 @ ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum

vul@Proverbs:24:30 @ per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti

vul@Proverbs:24:34 @ et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus

vul@Proverbs:25:4 @ aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum

vul@Proverbs:25:8 @ quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum

vul@Proverbs:25:13 @ sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit

vul@Proverbs:25:20 @ et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo

vul@Proverbs:25:21 @ si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere

vul@Proverbs:25:23 @ ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem

vul@Proverbs:25:25 @ aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua

vul@Proverbs:25:27 @ sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria

vul@Proverbs:25:28 @ sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum

vul@Proverbs:26:1 @ quomodo nix aestate et pluvia in messe sic indecens est stulto gloria

vul@Proverbs:26:2 @ sicut avis ad alia transvolans et passer quolibet vadens sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet

vul@Proverbs:26:3 @ flagellum equo et camus asino et virga dorso inprudentium

vul@Proverbs:26:4 @ ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam ne efficiaris ei similis

vul@Proverbs:26:5 @ responde stulto iuxta stultitiam suam ne sibi sapiens esse videatur

vul@Proverbs:26:7 @ quomodo pulchras frustra habet claudus tibias sic indecens est in ore stultorum parabola

vul@Proverbs:26:8 @ sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii ita qui tribuit insipienti honorem

vul@Proverbs:26:9 @ quomodo si spina nascatur in manu temulenti sic parabola in ore stultorum

vul@Proverbs:26:10 @ iudicium determinat causas et qui inponit stulto silentium iras mitigat

vul@Proverbs:26:11 @ sicut canis qui revertitur ad vomitum suum sic inprudens qui iterat stultitiam suam

vul@Proverbs:26:12 @ vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem habebit stultus

vul@Proverbs:26:14 @ sicut ostium vertitur in cardine suo ita piger in lectulo suo

vul@Proverbs:26:15 @ abscondit piger manus sub ascellas suas et laborat si ad os suum eas converterit

vul@Proverbs:26:16 @ sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias

vul@Proverbs:26:17 @ sicut qui adprehendit auribus canem sic qui transit et inpatiens commiscetur rixae alterius

vul@Proverbs:26:18 @ sicut noxius est qui mittit lanceas et sagittas et mortem

vul@Proverbs:26:19 @ sic vir qui fraudulenter nocet amico suo et cum fuerit deprehensus dicit ludens feci

vul@Proverbs:26:21 @ sicut carbones ad prunam et ligna ad ignem sic homo iracundus suscitat rixas

vul@Proverbs:26:22 @ verba susurronis quasi simplicia et ipsa perveniunt ad intima ventris

vul@Proverbs:26:23 @ quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile sic labia tumentia cum pessimo corde sociata

vul@Proverbs:27:8 @ sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum

vul@Proverbs:27:9 @ unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur

vul@Proverbs:27:11 @ stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem

vul@Proverbs:27:14 @ qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit

vul@Proverbs:27:16 @ qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit

vul@Proverbs:27:19 @ quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus

vul@Proverbs:27:20 @ infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles

vul@Proverbs:27:21 @ quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis

vul@Proverbs:27:22 @ si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius

vul@Proverbs:27:23 @ diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera

vul@Proverbs:28:1 @ fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit

vul@Proverbs:28:3 @ vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames

vul@Proverbs:28:6 @ melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus

vul@Proverbs:28:10 @ qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona

vul@Proverbs:28:11 @ sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum

vul@Proverbs:28:17 @ hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet

vul@Proverbs:28:18 @ qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel

vul@Proverbs:29:5 @ homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius

vul@Proverbs:29:8 @ homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem

vul@Proverbs:29:9 @ vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem

vul@Proverbs:29:10 @ viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius

vul@Proverbs:29:13 @ pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus

vul@Proverbs:29:18 @ cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est

vul@Proverbs:29:26 @ multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum

vul@Proverbs:30:1 @ verba Congregantis filii Vomentis visio quam locutus est vir cum quo est Deus et qui Deo secum morante confortatus ait

vul@Proverbs:30:2 @ stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum

vul@Proverbs:30:4 @ quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti

vul@Proverbs:30:12 @ generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis

vul@Proverbs:30:13 @ generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae

vul@Proverbs:30:25 @ formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibi

vul@Proverbs:30:30 @ leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum

vul@Proverbs:30:31 @ gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei

vul@Proverbs:30:32 @ et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum

vul@Proverbs:31:1 @ verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua

vul@Proverbs:31:6 @ date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo

vul@Proverbs:31:8 @ aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt

vul@Proverbs:31:13 @ deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum

vul@Proverbs:31:14 @ he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum

vul@Proverbs:31:16 @ zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam

vul@Proverbs:31:19 @ ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum

vul@Proverbs:31:22 @ mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius

vul@Proverbs:31:24 @ samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo

vul@Proverbs:31:25 @ ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo

vul@Proverbs:31:27 @ sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet

vul@Proverbs:31:28 @ coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam

vul@Proverbs:31:30 @ sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur

vul@Ecclesiastes:1:1 @ verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem

vul@Ecclesiastes:1:2 @ vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas

vul@Ecclesiastes:1:3 @ quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole

vul@Ecclesiastes:1:4 @ generatio praeterit et generatio advenit terra vero in aeternum stat

vul@Ecclesiastes:1:5 @ oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens

vul@Ecclesiastes:1:6 @ gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur

vul@Ecclesiastes:1:7 @ omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant

vul@Ecclesiastes:1:8 @ cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu

vul@Ecclesiastes:1:9 @ quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est

vul@Ecclesiastes:1:10 @ nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos

vul@Ecclesiastes:1:11 @ non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo

vul@Ecclesiastes:1:12 @ ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem

vul@Ecclesiastes:1:13 @ et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea

vul@Ecclesiastes:1:14 @ vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus

vul@Ecclesiastes:1:15 @ perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus

vul@Ecclesiastes:1:16 @ locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit

vul@Ecclesiastes:1:17 @ dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus

vul@Ecclesiastes:1:18 @ eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem

vul@Ecclesiastes:2:1 @ dixi ego in corde meo vadam et affluam deliciis et fruar bonis et vidi quod hoc quoque esset vanitas

vul@Ecclesiastes:2:2 @ risum reputavi errorem et gaudio dixi quid frustra deciperis

vul@Ecclesiastes:2:3 @ cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut animum meum transferrem ad sapientiam devitaremque stultitiam donec viderem quid esset utile filiis hominum quod facto opus est sub sole numero dierum vitae suae

vul@Ecclesiastes:2:4 @ magnificavi opera mea aedificavi mihi domos plantavi vineas

vul@Ecclesiastes:2:5 @ feci hortos et pomeria et consevi ea cuncti generis arboribus

vul@Ecclesiastes:2:6 @ extruxi mihi piscinas aquarum ut inrigarem silvam lignorum germinantium

vul@Ecclesiastes:2:7 @ possedi servos et ancillas multamque familiam habui armenta quoque et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem

vul@Ecclesiastes:2:8 @ coacervavi mihi argentum et aurum et substantias regum ac provinciarum feci mihi cantores et cantrices et delicias filiorum hominum scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda

vul@Ecclesiastes:2:9 @ et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem sapientia quoque perseveravit mecum

vul@Ecclesiastes:2:10 @ et omnia quae desideraverunt oculi mei non negavi eis nec prohibui cor quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his quae paraveram et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo

vul@Ecclesiastes:2:11 @ cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant manus meae et ad labores in quibus frustra sudaveram vidi in omnibus vanitatem et adflictionem animi et nihil permanere sub sole

vul@Ecclesiastes:2:12 @ transivi ad contemplandam sapientiam erroresque et stultitiam quid est inquam homo ut sequi possit regem factorem suum

vul@Ecclesiastes:2:13 @ et vidi quia tantum praecederet sapientia stultitiam quantum differt lux tenebris

vul@Ecclesiastes:2:14 @ sapientis oculi in capite eius stultus in tenebris ambulat et didici quod unus utriusque esset interitus

vul@Ecclesiastes:2:15 @ et dixi in corde meo si unus et stulti et meus occasus erit quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam locutusque cum mente mea animadverti quod hoc quoque esset vanitas

vul@Ecclesiastes:2:16 @ non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum et futura tempora oblivione cuncta pariter obruent moritur doctus similiter et indoctus

vul@Ecclesiastes:2:17 @ et idcirco taeduit me vitae meae videntem mala esse universa sub sole et cuncta vanitatem atque adflictionem spiritus

vul@Ecclesiastes:2:18 @ rursum detestatus sum omnem industriam meam quae sub sole studiosissime laboravi habiturus heredem post me

vul@Ecclesiastes:2:19 @ quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui et est quicquam tam vanum

vul@Ecclesiastes:2:20 @ unde cessavi renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole

vul@Ecclesiastes:2:21 @ nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et sollicitudine homini otioso quaesita dimittit et hoc ergo vanitas et magnum malum

vul@Ecclesiastes:2:22 @ quid enim proderit homini de universo labore suo et adflictione spiritus qua sub sole cruciatus est

vul@Ecclesiastes:2:23 @ cuncti dies eius doloribus et aerumnis pleni sunt nec per noctem mente requiescit et haec non vanitas est

vul@Ecclesiastes:2:24 @ nonne melius est comedere et bibere et ostendere animae suae bona de laboribus suis et hoc de manu Dei est

vul@Ecclesiastes:2:25 @ quis ita vorabit et deliciis affluet ut ego

vul@Ecclesiastes:2:26 @ homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et laetitiam peccatori autem dedit adflictionem et curam superfluam ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo sed et hoc vanitas et cassa sollicitudo mentis

vul@Ecclesiastes:3:1 @ omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub caelo

vul@Ecclesiastes:3:2 @ tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est

vul@Ecclesiastes:3:3 @ tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et tempus aedificandi

vul@Ecclesiastes:3:4 @ tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus saltandi

vul@Ecclesiastes:3:5 @ tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus

vul@Ecclesiastes:3:6 @ tempus adquirendi et tempus perdendi tempus custodiendi et tempus abiciendi

vul@Ecclesiastes:3:7 @ tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et tempus loquendi

vul@Ecclesiastes:3:8 @ tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis

vul@Ecclesiastes:3:9 @ quid habet amplius homo de labore suo

vul@Ecclesiastes:3:10 @ vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea

vul@Ecclesiastes:3:11 @ cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem

vul@Ecclesiastes:3:12 @ et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere bene in vita sua

vul@Ecclesiastes:3:13 @ omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est

vul@Ecclesiastes:3:14 @ didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur

vul@Ecclesiastes:3:15 @ quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt et Deus instaurat quod abiit

vul@Ecclesiastes:3:16 @ vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitiae iniquitatem

vul@Ecclesiastes:3:17 @ et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et tempus omni rei tunc erit

vul@Ecclesiastes:3:18 @ dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis

vul@Ecclesiastes:3:19 @ idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent vanitati

vul@Ecclesiastes:3:20 @ et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur

vul@Ecclesiastes:3:21 @ quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus iumentorum descendat deorsum

vul@Ecclesiastes:3:22 @ et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat

vul@Ecclesiastes:4:1 @ verti me ad alia et vidi calumnias quae sub sole geruntur et lacrimas innocentum et consolatorem neminem nec posse resistere eorum violentiae cunctorum auxilio destitutos

vul@Ecclesiastes:4:2 @ et laudavi magis mortuos quam viventes

vul@Ecclesiastes:4:3 @ et feliciorem utroque iudicavi qui necdum natus est nec vidit mala quae sub sole fiunt

vul@Ecclesiastes:4:4 @ rursum contemplatus omnes labores hominum et industrias animadverti patere invidiae proximi et in hoc ergo vanitas et cura superflua est

vul@Ecclesiastes:4:5 @ stultus conplicat manus suas et comedit carnes suas dicens

vul@Ecclesiastes:4:6 @ melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore et adflictione animi

vul@Ecclesiastes:4:7 @ considerans repperi et aliam vanitatem sub sole

vul@Ecclesiastes:4:8 @ unus est et secundum non habet non filium non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima

vul@Ecclesiastes:4:9 @ melius ergo est duos simul esse quam unum habent enim emolumentum societatis suae

vul@Ecclesiastes:4:10 @ si unus ceciderit ab altero fulcietur vae soli quia cum ruerit non habet sublevantem

vul@Ecclesiastes:4:11 @ et si dormierint duo fovebuntur mutuo unus quomodo calefiet

vul@Ecclesiastes:4:12 @ et si quispiam praevaluerit contra unum duo resistent ei funiculus triplex difficile rumpitur

vul@Ecclesiastes:4:13 @ melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto qui nescit providere in posterum

vul@Ecclesiastes:4:14 @ quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum et alius natus in regno inopia consumatur

vul@Ecclesiastes:4:15 @ vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adulescente secundo qui consurgit pro eo

vul@Ecclesiastes:4:16 @ infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo sed et hoc vanitas et adflictio spiritus

vul@Ecclesiastes:4:17 @ custodi pedem tuum ingrediens domum Dei multo enim melior est oboedientia quam stultorum victimae qui nesciunt quid faciant mali

vul@Ecclesiastes:5:1 @ ne temere quid loquaris neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo Deus enim in caelo et tu super terram idcirco sint pauci sermones tui

vul@Ecclesiastes:5:2 @ multas curas sequuntur somnia et in multis sermonibus invenitur stultitia

vul@Ecclesiastes:5:3 @ si quid vovisti Deo ne moreris reddere displicet enim ei infidelis et stulta promissio sed quodcumque voveris redde

vul@Ecclesiastes:5:4 @ multoque melius est non vovere quam post votum promissa non conplere

vul@Ecclesiastes:5:5 @ ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem tuam neque dicas coram angelo non est providentia ne forte iratus Deus super sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum

vul@Ecclesiastes:5:6 @ ubi multa sunt somnia plurimae vanitates et sermones innumeri tu vero Deum time

vul@Ecclesiastes:5:7 @ si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et subverti iustitiam in provincia non mireris super hoc negotio quia excelso alius excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt alii

vul@Ecclesiastes:5:8 @ et insuper universae terrae rex imperat servienti

vul@Ecclesiastes:5:9 @ avarus non implebitur pecunia et qui amat divitias fructus non capiet ex eis et hoc ergo vanitas

vul@Ecclesiastes:5:10 @ ubi multae sunt opes multi et qui comedant eas et quid prodest possessori nisi quod cernit divitias oculis suis

vul@Ecclesiastes:5:11 @ dulcis est somnus operanti sive parum sive multum comedat saturitas autem divitis non sinit dormire eum

vul@Ecclesiastes:5:12 @ est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole divitiae conservatae in malum domini sui

vul@Ecclesiastes:5:13 @ pereunt enim in adflictione pessima generavit filium qui in summa egestate erit

vul@Ecclesiastes:5:14 @ sicut egressus est nudus de utero matris suae sic revertetur et nihil auferet secum de labore suo

vul@Ecclesiastes:5:15 @ miserabilis prorsus infirmitas quomodo venit sic revertetur quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum

vul@Ecclesiastes:5:16 @ cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris et in curis multis et in aerumna atque tristitia

vul@Ecclesiastes:5:17 @ hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numerum dierum vitae suae quos dedit ei Deus et haec est pars illius

vul@Ecclesiastes:5:18 @ et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et laetetur de labore suo hoc est donum Dei

vul@Ecclesiastes:5:19 @ non enim satis recordabitur dierum vitae suae eo quod Deus occupet deliciis cor eius

vul@Ecclesiastes:6:1 @ est et aliud malum quod vidi sub sole et quidem frequens apud homines

vul@Ecclesiastes:6:2 @ vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest animae eius ex omnibus quae desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit illud hoc vanitas et magna miseria est

vul@Ecclesiastes:6:3 @ si genuerit quispiam centum et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantiae suae sepulturaque careat de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus

vul@Ecclesiastes:6:4 @ frustra enim venit et pergit ad tenebras et oblivione delebitur nomen eius

vul@Ecclesiastes:6:5 @ non vidit solem neque cognovit distantiam boni et mali

vul@Ecclesiastes:6:6 @ etiam si duobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis nonne ad unum locum properant omnia

vul@Ecclesiastes:6:7 @ omnis labor hominis in ore eius sed anima illius non impletur

vul@Ecclesiastes:6:8 @ quid habet amplius sapiens ab stulto et quid pauper nisi ut pergat illuc ubi est vita

vul@Ecclesiastes:6:9 @ melius est videre quod cupias quam desiderare quod nescias sed et hoc vanitas est et praesumptio spiritus

vul@Ecclesiastes:6:10 @ qui futurus est iam vocatum est nomen eius et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere

vul@Ecclesiastes:6:11 @ verba sunt plurima multa in disputando habentia vanitatem

vul@Ecclesiastes:7:1 @ quid necesse est homini maiora se quaerere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae et tempore quo velut umbra praeterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit

vul@Ecclesiastes:7:2 @ melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis

vul@Ecclesiastes:7:3 @ melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit

vul@Ecclesiastes:7:4 @ melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis

vul@Ecclesiastes:7:5 @ cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi laetitia

vul@Ecclesiastes:7:6 @ melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi

vul@Ecclesiastes:7:7 @ quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc vanitas

vul@Ecclesiastes:7:8 @ calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius

vul@Ecclesiastes:7:9 @ melior est finis orationis quam principium melior est patiens arrogante

vul@Ecclesiastes:7:10 @ ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit

vul@Ecclesiastes:7:11 @ ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio

vul@Ecclesiastes:7:12 @ utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem

vul@Ecclesiastes:7:13 @ sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo

vul@Ecclesiastes:7:14 @ considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit

vul@Ecclesiastes:7:15 @ in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias

vul@Ecclesiastes:7:16 @ haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua

vul@Ecclesiastes:7:17 @ noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas

vul@Ecclesiastes:7:18 @ ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo

vul@Ecclesiastes:7:19 @ bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit

vul@Ecclesiastes:7:20 @ sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis

vul@Ecclesiastes:7:21 @ non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet

vul@Ecclesiastes:7:22 @ sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi

vul@Ecclesiastes:7:23 @ scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis

vul@Ecclesiastes:7:24 @ cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me

vul@Ecclesiastes:7:25 @ multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam

vul@Ecclesiastes:7:26 @ lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium

vul@Ecclesiastes:7:27 @ et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa

vul@Ecclesiastes:7:28 @ ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem rationem

vul@Ecclesiastes:7:29 @ quam adhuc quaerit anima mea et non inveni virum de mille unum repperi mulierem ex omnibus non inveni

vul@Ecclesiastes:7:30 @ solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi

vul@Ecclesiastes:8:1 @ sapientia hominis lucet in vultu eius et potentissimus faciem illius commutavit

vul@Ecclesiastes:8:2 @ ego os regis observo et praecepta iuramenti Dei

vul@Ecclesiastes:8:3 @ ne festines recedere a facie eius neque permaneas in opere malo quia omne quod voluerit faciet

vul@Ecclesiastes:8:4 @ et sermo illius potestate plenus est nec dicere ei quisquam potest quare ita facis

vul@Ecclesiastes:8:5 @ qui custodit praeceptum non experietur quicquam mali tempus et responsionem cor sapientis intellegit

vul@Ecclesiastes:8:6 @ omni negotio tempus est et oportunitas et multa hominis adflictio

vul@Ecclesiastes:8:7 @ quia ignorat praeterita et ventura nullo scire potest nuntio

vul@Ecclesiastes:8:8 @ non est in hominis dicione prohibere spiritum nec habet potestatem in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello neque salvabit impietas impium

vul@Ecclesiastes:8:9 @ omnia haec consideravi et dedi cor meum in cunctis operibus quae fiunt sub sole interdum dominatur homo homini in malum suum

vul@Ecclesiastes:8:10 @ vidi impios sepultos qui etiam cum adviverent in loco sancto erant et laudabantur in civitate quasi iustorum operum sed et hoc vanitas est

vul@Ecclesiastes:8:11 @ etenim quia non profertur cito contra malos sententia absque ullo timore filii hominum perpetrant mala

vul@Ecclesiastes:8:12 @ attamen ex eo quod peccator centies facit malum et per patientiam sustentatur ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum qui verentur faciem eius

vul@Ecclesiastes:8:13 @ non sit bonum impio nec prolongentur dies eius sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Dei

vul@Ecclesiastes:8:14 @ est et alia vanitas quae fit super terram sunt iusti quibus multa proveniunt quasi opera egerint impiorum et sunt impii qui ita securi sunt quasi iustorum facta habeant sed et hoc vanissimum iudico

vul@Ecclesiastes:8:15 @ laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub sole nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitae quos dedit ei Deus sub sole

vul@Ecclesiastes:8:16 @ et adposui cor meum ut scirem sapientiam et intellegerem distentionem quae versatur in terra est homo qui diebus ac noctibus somnum oculis non capit

vul@Ecclesiastes:8:17 @ et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole et quanto plus laboraverit ad quaerendum tanto minus inveniat etiam si dixerit sapiens se nosse non poterit repperire

vul@Ecclesiastes:9:1 @ omnia haec tractavi in corde meo ut curiose intellegerem sunt iusti atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit

vul@Ecclesiastes:9:2 @ sed omnia in futuro servantur incerta eo quod universa aeque eveniant iusto et impio bono et malo mundo et inmundo immolanti victimas et sacrificia contemnenti sicut bonus sic et peccator ut periurus ita et ille qui verum deierat

vul@Ecclesiastes:9:3 @ hoc est pessimum inter omnia quae sub sole fiunt quia eadem cunctis eveniunt unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua et post haec ad inferos deducentur

vul@Ecclesiastes:9:4 @ nemo est qui semper vivat et qui huius rei habeat fiduciam melior est canis vivens leone mortuo

vul@Ecclesiastes:9:5 @ viventes enim sciunt se esse morituros mortui vero nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem quia oblivioni tradita est memoria eorum

vul@Ecclesiastes:9:6 @ amor quoque et odium et invidia simul perierunt nec habent partem in hoc saeculo et in opere quod sub sole geritur

vul@Ecclesiastes:9:7 @ vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum quia Deo placent opera tua

vul@Ecclesiastes:9:8 @ omni tempore sint vestimenta tua candida et oleum de capite tuo non deficiat

vul@Ecclesiastes:9:9 @ perfruere vita cum uxore quam diligis cunctis diebus vitae instabilitatis tuae qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae haec est enim pars in vita et in labore tuo quod laboras sub sole

vul@Ecclesiastes:9:10 @ quodcumque potest manus tua facere instanter operare quia nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos quo tu properas

vul@Ecclesiastes:9:11 @ verti me alio vidique sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec artificum gratiam sed tempus casumque in omnibus

vul@Ecclesiastes:9:12 @ nescit homo finem suum sed sicut pisces capiuntur hamo et sicut aves conprehenduntur laqueo sic capiuntur homines tempore malo cum eis extemplo supervenerit

vul@Ecclesiastes:9:13 @ hanc quoque vidi sub sole sapientiam et probavi maximam

vul@Ecclesiastes:9:14 @ civitas parva et pauci in ea viri venit contra eam rex magnus et vallavit eam extruxitque munitiones per gyrum et perfecta est obsidio

vul@Ecclesiastes:9:15 @ inventusque in ea vir pauper et sapiens liberavit urbem per sapientiam suam et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis

vul@Ecclesiastes:9:16 @ et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine quomodo ergo sapientia pauperis contempta est et verba eius non sunt audita

vul@Ecclesiastes:9:17 @ verba sapientium audiuntur in silentio plus quam clamor principis inter stultos

vul@Ecclesiastes:9:18 @ melior est sapientia quam arma bellica et qui in uno peccaverit multa bona perdet

vul@Ecclesiastes:10:1 @ muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia

vul@Ecclesiastes:10:2 @ cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius

vul@Ecclesiastes:10:3 @ sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos aestimat

vul@Ecclesiastes:10:4 @ si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima

vul@Ecclesiastes:10:5 @ est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis

vul@Ecclesiastes:10:6 @ positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum

vul@Ecclesiastes:10:7 @ vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram

vul@Ecclesiastes:10:8 @ qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber

vul@Ecclesiastes:10:9 @ qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis

vul@Ecclesiastes:10:10 @ si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia

vul@Ecclesiastes:10:11 @ si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit

vul@Ecclesiastes:10:12 @ verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum

vul@Ecclesiastes:10:13 @ initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus

vul@Ecclesiastes:10:14 @ stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare

vul@Ecclesiastes:10:15 @ labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere

vul@Ecclesiastes:10:16 @ vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt

vul@Ecclesiastes:10:17 @ beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam

vul@Ecclesiastes:10:18 @ in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus

vul@Ecclesiastes:10:19 @ in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia

vul@Ecclesiastes:10:20 @ in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam

vul@Ecclesiastes:11:1 @ mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum

vul@Ecclesiastes:11:2 @ da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum sit mali super terram

vul@Ecclesiastes:11:3 @ si repletae fuerint nubes imbrem super terram effundent si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco ceciderit ibi erit

vul@Ecclesiastes:11:4 @ qui observat ventum non seminat et qui considerat nubes numquam metet

vul@Ecclesiastes:11:5 @ quomodo ignoras quae sit via spiritus et qua ratione conpingantur ossa in ventre praegnatis sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium

vul@Ecclesiastes:11:6 @ mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit

vul@Ecclesiastes:11:7 @ dulce lumen et delectabile est oculis videre solem

vul@Ecclesiastes:11:8 @ si annis multis vixerit homo et in omnibus his laetatus fuerit meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui cum venerint vanitatis arguentur praeterita

vul@Ecclesiastes:11:9 @ laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium

vul@Ecclesiastes:11:10 @ aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vana sunt

vul@Ecclesiastes:12:1 @ memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent

vul@Ecclesiastes:12:2 @ antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam

vul@Ecclesiastes:12:3 @ quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes inminuto numero et tenebrescent videntes per foramina

vul@Ecclesiastes:12:4 @ et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis

vul@Ecclesiastes:12:5 @ excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes

vul@Ecclesiastes:12:6 @ antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam

vul@Ecclesiastes:12:7 @ et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum

vul@Ecclesiastes:12:8 @ vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia vanitas

vul@Ecclesiastes:12:9 @ cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas multas

vul@Ecclesiastes:12:10 @ quaesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos

vul@Ecclesiastes:12:11 @ verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi quae per magistrorum concilium data sunt a pastore uno

vul@Ecclesiastes:12:12 @ his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est

vul@Ecclesiastes:12:13 @ finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata eius observa hoc est enim omnis homo

vul@Songs:1:4 @ nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis

vul@Songs:1:5 @ nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi

vul@Songs:1:7 @ si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum

vul@Songs:1:8 @ equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea

vul@Songs:1:9 @ pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia

vul@Songs:1:16 @ tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina

vul@Songs:2:2 @ sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias

vul@Songs:2:3 @ sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi meo

vul@Songs:2:8 @ vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles

vul@Songs:2:9 @ similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos

vul@Songs:2:11 @ iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit

vul@Songs:2:17 @ donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether

vul@Songs:3:1 @ in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni

vul@Songs:3:2 @ surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni

vul@Songs:3:4 @ paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae

vul@Songs:3:6 @ quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii

vul@Songs:3:7 @ en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israhel

vul@Songs:3:8 @ omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos

vul@Songs:3:9 @ ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani

vul@Songs:3:11 @ egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die laetitiae cordis eius

vul@Songs:4:1 @ quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad

vul@Songs:4:2 @ dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas

vul@Songs:4:3 @ sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet

vul@Songs:4:4 @ sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium

vul@Songs:4:5 @ duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis

vul@Songs:4:11 @ favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis

vul@Songs:4:12 @ hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus

vul@Songs:4:13 @ emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo

vul@Songs:4:14 @ nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis

vul@Songs:5:1 @ veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi

vul@Songs:5:4 @ dilectus meus misit manum suam per foramen et venter meus intremuit ad tactum eius

vul@Songs:5:5 @ surrexi ut aperirem dilecto meo manus meae stillaverunt murra digiti mei pleni murra probatissima

vul@Songs:5:6 @ pessulum ostii aperui dilecto meo at ille declinaverat atque transierat anima mea liquefacta est ut locutus est quaesivi et non inveni illum vocavi et non respondit mihi

vul@Songs:5:8 @ adiuro vos filiae Hierusalem si inveneritis dilectum meum ut nuntietis ei quia amore langueo

vul@Songs:5:9 @ qualis est dilectus tuus ex dilecto o pulcherrima mulierum qualis est dilectus tuus ex dilecto quia sic adiurasti nos

vul@Songs:5:11 @ caput eius aurum optimum comae eius sicut elatae palmarum nigrae quasi corvus

vul@Songs:5:12 @ oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum quae lacte sunt lotae et resident iuxta fluenta plenissima

vul@Songs:5:13 @ genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis labia eius lilia distillantia murram primam

vul@Songs:5:16 @ guttur illius suavissimum et totus desiderabilis talis est dilectus meus et iste est amicus meus filiae Hierusalem

vul@Songs:6:3 @ pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata

vul@Songs:6:4 @ averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad

vul@Songs:6:5 @ dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis

vul@Songs:6:6 @ sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis

vul@Songs:6:8 @ una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam

vul@Songs:6:9 @ quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata

vul@Songs:6:10 @ descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica

vul@Songs:7:1 @ quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis

vul@Songs:7:2 @ umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis

vul@Songs:7:3 @ duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae

vul@Songs:7:4 @ collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum

vul@Songs:7:5 @ caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus

vul@Songs:7:6 @ quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis

vul@Songs:7:7 @ statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris

vul@Songs:7:8 @ dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum

vul@Songs:7:9 @ guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum

vul@Songs:7:10 @ ego dilecto meo et ad me conversio eius

vul@Songs:7:12 @ mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea

vul@Songs:8:6 @ pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum

vul@Songs:8:7 @ aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despicient eum

vul@Songs:8:9 @ si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis

vul@Songs:8:10 @ ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens

vul@Isaiah:1:1 @ visio Isaiae filii Amos quam vidit super Iudam et Hierusalem in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda

vul@Isaiah:1:2 @ audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me

vul@Isaiah:1:3 @ cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui Israhel non cognovit populus meus non intellexit

vul@Isaiah:1:7 @ terra vestra deserta civitates vestrae succensae igni regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in vastitate hostili

vul@Isaiah:1:8 @ et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario sicut civitas quae vastatur

vul@Isaiah:1:9 @ nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus

vul@Isaiah:1:12 @ cum veneritis ante conspectum meum quis quaesivit haec de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis

vul@Isaiah:1:18 @ et venite et arguite me dicit Dominus si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana erunt

vul@Isaiah:1:19 @ si volueritis et audieritis bona terrae comedetis

vul@Isaiah:1:20 @ quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est

vul@Isaiah:1:26 @ et restituam iudices tuos ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus post haec vocaberis civitas iusti urbs fidelis

vul@Isaiah:1:27 @ Sion in iudicio redimetur et reducent eam in iustitia

vul@Isaiah:1:28 @ et conteret scelestos et peccatores simul et qui dereliquerunt Dominum consumentur

vul@Isaiah:1:31 @ et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae et opus vestrum quasi scintilla et succendetur utrumque simul et non erit qui extinguat

vul@Isaiah:2:2 @ et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes

vul@Isaiah:2:3 @ et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis eius quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem

vul@Isaiah:2:16 @ et super omnes naves Tharsis et super omne quod visu pulchrum est

vul@Isaiah:2:20 @ in die illa proiciet homo idola argenti sui et simulacra auri sui quae fecerat sibi ut adoraret talpas et vespertiliones

vul@Isaiah:3:3 @ principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici

vul@Isaiah:3:9 @ agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala

vul@Isaiah:3:12 @ populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant

vul@Isaiah:3:16 @ et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant

vul@Isaiah:3:17 @ decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit

vul@Isaiah:3:23 @ et specula et sindones et vittas et theristra

vul@Isaiah:4:3 @ et erit omnis qui relictus fuerit in Sion et residuus in Hierusalem sanctus vocabitur omnis qui scriptus est in vita in Hierusalem

vul@Isaiah:4:4 @ si abluerit Dominus sordem filiarum Sion et sanguinem Hierusalem laverit de medio eius spiritu iudicii et spiritu ardoris

vul@Isaiah:4:5 @ et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et ubi invocatus est nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte super omnem enim gloriam protectio

vul@Isaiah:4:6 @ et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia

vul@Isaiah:5:9 @ in auribus meis sunt haec Domini exercituum nisi domus multae desertae fuerint grandes et pulchrae absque habitatore

vul@Isaiah:5:12 @ cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius consideratis

vul@Isaiah:5:13 @ propterea captivus ductus est populus meus quia non habuit scientiam et nobiles eius interierunt fame et multitudo eius siti exaruit

vul@Isaiah:5:14 @ propterea dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino et descendent fortes eius et populus eius et sublimes gloriosique eius ad eum

vul@Isaiah:5:18 @ vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum

vul@Isaiah:5:19 @ qui dicitis festinet et cito veniat opus eius ut videamus et adpropiet et veniat consilium Sancti Israhel et sciemus illud

vul@Isaiah:5:21 @ vae qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismet ipsis prudentes

vul@Isaiah:5:24 @ propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis et calor flammae exurit sic radix eorum quasi favilla erit et germen eorum ut pulvis ascendet abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israhel blasphemaverunt

vul@Isaiah:5:25 @ ideo iratus est furor Domini in populo suo et extendit manum suam super eum et percussit eum et conturbati sunt montes et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta

vul@Isaiah:5:26 @ et levabit signum nationibus procul et sibilabit ad eum de finibus terrae et ecce festinus velociter veniet

vul@Isaiah:5:28 @ sagittae eius acutae et omnes arcus eius extenti ungulae equorum eius ut silex et rotae eius quasi impetus tempestatis

vul@Isaiah:5:30 @ et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris aspiciemus in terram et ecce tenebrae tribulationis et lux obtenebrata est in caligine eius

vul@Isaiah:6:9 @ et dixit vade et dices populo huic audite audientes et nolite intellegere et videte visionem et nolite cognoscere

vul@Isaiah:6:11 @ et dixi usquequo Domine et dixit donec desolentur civitates absque habitatore et domus sine homine et terra relinquetur deserta

vul@Isaiah:6:13 @ et adhuc in ea decimatio et convertetur et erit in ostensionem sicut terebinthus et sicuti quercus quae expandit ramos suos semen sanctum erit id quod steterit in ea

vul@Isaiah:7:1 @ et factum est in diebus Ahaz filii Ioatham filii Oziae regis Iuda ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum contra eam et non potuerunt debellare eam

vul@Isaiah:7:2 @ et nuntiaverunt domui David dicentes requievit Syria super Ephraim et commotum est cor eius et cor populi eius sicut moventur ligna silvarum a facie venti

vul@Isaiah:7:4 @ et dices ad eum vide ut sileas noli timere et cor tuum ne formidet a duobus caudis titionum fumigantium istorum in ira furoris Rasin et Syriae et filii Romeliae

vul@Isaiah:7:5 @ eo quod consilium inierit contra te Syria malum Ephraim et filius Romeliae dicentes

vul@Isaiah:7:8 @ sed caput Syriae Damascus et caput Damasci Rasin et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus

vul@Isaiah:7:9 @ et caput Ephraim Samaria et caput Samariae filius Romeliae si non credideritis non permanebitis

vul@Isaiah:7:11 @ pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra

vul@Isaiah:7:14 @ propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitis nomen eius Emmanuhel

vul@Isaiah:7:18 @ et erit in die illa sibilabit Dominus muscae quae est in extremo fluminum Aegypti et api quae est in terra Assur

vul@Isaiah:7:19 @ et venient et requiescent omnes in torrentibus vallium et cavernis petrarum et in omnibus frutectis et in universis foraminibus

vul@Isaiah:8:3 @ et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen eius Adcelera spolia detrahere Festina praedari

vul@Isaiah:8:6 @ pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae quae vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliae

vul@Isaiah:8:8 @ et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae o Emmanuhel

vul@Isaiah:8:10 @ inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus

vul@Isaiah:8:11 @ haec enim ait Dominus ad me sicut in forti manu erudivit me ne irem in via populi huius dicens

vul@Isaiah:8:14 @ et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israhel in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem

vul@Isaiah:8:16 @ liga testimonium signa legem in discipulis meis

vul@Isaiah:8:18 @ ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion

vul@Isaiah:8:20 @ ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux

vul@Isaiah:8:21 @ et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum

vul@Isaiah:9:1 @ primo tempore adleviata est terra Zabulon et terra Nepthalim et novissimo adgravata est via maris trans Iordanem Galileae gentium

vul@Isaiah:9:3 @ multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia

vul@Isaiah:9:4 @ iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum exactoris eius superasti sicut in die Madian

vul@Isaiah:9:6 @ parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis

vul@Isaiah:9:8 @ verbum misit Dominus in Iacob et cecidit in Israhel

vul@Isaiah:9:11 @ et elevabit Dominus hostes Rasin super eum et inimicos eius in tumultum vertet

vul@Isaiah:9:13 @ et populus non est reversus ad percutientem se et Dominum exercituum non inquisierunt

vul@Isaiah:9:18 @ succensa est enim quasi ignis impietas veprem et spinam vorabit et succendetur in densitate saltus et convolvetur superbia fumi

vul@Isaiah:9:19 @ in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet

vul@Isaiah:9:20 @ et declinabit ad dexteram et esuriet et comedet ad sinistram et non saturabitur unusquisque carnem brachii sui vorabit Manasses Ephraim et Ephraim Manassen simul ipsi contra Iudam

vul@Isaiah:10:3 @ quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis ad cuius fugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam vestram

vul@Isaiah:10:6 @ ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum

vul@Isaiah:10:7 @ ipse autem non sic arbitrabitur et cor eius non ita aestimabit sed ad conterendum erit cor eius et ad internicionem gentium non paucarum

vul@Isaiah:10:9 @ numquid non principes mei simul reges sunt numquid non ut Charchamis sic Chalanno et ut Arfad sic Emath numquid non ut Damascus sic Samaria

vul@Isaiah:10:10 @ quomodo invenit manus mea regna idoli sic et simulacra eorum de Hierusalem et de Samaria

vul@Isaiah:10:11 @ numquid non sicut feci Samariae et idolis eius sic faciam Hierusalem et simulacris eius

vul@Isaiah:10:12 @ et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum eius

vul@Isaiah:10:13 @ dixit enim in fortitudine manus meae feci et in sapientia mea intellexi et abstuli terminos populorum et principes eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublime residentes

vul@Isaiah:10:14 @ et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt sic universam terram ego congregavi et non fuit qui moveret pinnam et aperiret os et ganniret

vul@Isaiah:10:15 @ numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur quomodo si elevetur virga contra levantem se et exaltetur baculus qui utique lignum est

vul@Isaiah:10:16 @ propter hoc mittet Dominator Deus exercituum in pinguibus eius tenuitatem et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi conbustio ignis

vul@Isaiah:10:20 @ et erit in die illa non adiciet residuum Israhel et hii qui fugerint de domo Iacob inniti super eo qui percutit eos sed innitetur super Dominum Sanctum Israhel in veritate

vul@Isaiah:10:22 @ si enim fuerit populus tuus Israhel quasi harena maris reliquiae convertentur ex eo consummatio adbreviata inundabit iustitiam

vul@Isaiah:10:24 @ propter hoc haec dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur in virga percutiet te et baculum suum levabit super te in via Aegypti

vul@Isaiah:10:28 @ veniet in Aiath transibit in Magron apud Machmas commendabit vasa sua

vul@Isaiah:10:29 @ transierunt cursim Gabee sedes nostra obstipuit Rama Gabaath Saulis fugit

vul@Isaiah:10:32 @ adhuc dies est ut in Nob stetur agitabit manum suam super montem filiae Sion collem Hierusalem

vul@Isaiah:10:33 @ ecce Dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur

vul@Isaiah:10:34 @ et subvertentur condensa saltus ferro et Libanus cum excelsis cadet

vul@Isaiah:11:2 @ et requiescet super eum spiritus Domini spiritus sapientiae et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiae et pietatis

vul@Isaiah:11:3 @ et replebit eum spiritus timoris Domini non secundum visionem oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium arguet

vul@Isaiah:11:6 @ habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo accubabit vitulus et leo et ovis simul morabuntur et puer parvulus minabit eos

vul@Isaiah:11:7 @ vitulus et ursus pascentur simul requiescent catuli eorum et leo quasi bos comedet paleas

vul@Isaiah:11:9 @ non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia Domini sicut aquae maris operientes

vul@Isaiah:11:10 @ in die illa radix Iesse qui stat in signum populorum ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum eius gloriosum

vul@Isaiah:11:11 @ et erit in die illa adiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui quod relinquetur ab Assyriis et ab Aegypto et a Fetros et ab Aethiopia et ab Aelam et a Sennaar et ab Emath et ab insulis maris

vul@Isaiah:11:12 @ et levabit signum in nationes et congregabit profugos Israhel et dispersos Iuda colliget a quattuor plagis terrae

vul@Isaiah:11:14 @ et volabunt in umeros Philisthim per mare simul praedabuntur filios orientis Idumea et Moab praeceptum manus eorum et filii Ammon oboedientes erunt

vul@Isaiah:11:16 @ et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis sicut fuit Israhel in die qua ascendit de terra Aegypti

vul@Isaiah:12:6 @ exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israhel

vul@Isaiah:13:2 @ super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces

vul@Isaiah:13:4 @ vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum praecepit militiae belli

vul@Isaiah:13:6 @ ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet

vul@Isaiah:13:8 @ et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustae vultus eorum

vul@Isaiah:13:11 @ et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo

vul@Isaiah:13:12 @ pretiosior erit vir auro et homo mundo obrizo

vul@Isaiah:13:14 @ et erit quasi dammula fugiens et quasi ovis et non erit qui congreget unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient

vul@Isaiah:13:19 @ et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita in superbia Chaldeorum sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram

vul@Isaiah:13:21 @ sed requiescent ibi bestiae et replebuntur domus eorum draconibus et habitabunt ibi strutiones et pilosi saltabunt ibi

vul@Isaiah:13:22 @ et respondebunt ibi ululae in aedibus eius et sirenae in delubris voluptatis

vul@Isaiah:14:2 @ et tenebunt eos populi et adducent eos in locum suum et possidebit eos domus Israhel super terram Domini in servos et ancillas et erunt capientes eos qui se ceperant et subicient exactores suos

vul@Isaiah:14:3 @ et erit in die illa cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo et a concussione tua et a servitute dura qua ante servisti

vul@Isaiah:14:7 @ conquievit et siluit omnis terra gavisa est et exultavit

vul@Isaiah:14:10 @ universi respondebunt et dicent tibi et tu vulneratus es sicut nos nostri similis effectus es

vul@Isaiah:14:14 @ ascendam super altitudinem nubium ero similis Altissimo

vul@Isaiah:14:16 @ qui te viderint ad te inclinabuntur teque prospicient numquid iste est vir qui conturbavit terram qui concussit regna

vul@Isaiah:14:18 @ omnes reges gentium universi dormierunt in gloria vir in domo sua

vul@Isaiah:14:19 @ tu autem proiectus es de sepulchro tuo quasi stirps inutilis pollutus et obvolutus qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad fundamenta laci quasi cadaver putridum

vul@Isaiah:14:20 @ non habebis consortium neque cum eis in sepultura tu enim terram disperdisti tu populum occidisti non vocabitur in aeternum semen pessimorum

vul@Isaiah:14:21 @ praeparate filios eius occisioni in iniquitate patrum eorum non consurgent nec hereditabunt terram neque implebunt faciem orbis civitatum

vul@Isaiah:14:23 @ et ponam eam in possessionem ericii et in paludes aquarum et scopabo eam in scopa terens dicit Dominus exercituum

vul@Isaiah:14:24 @ iuravit Dominus exercituum dicens si non ut putavi ita erit et quomodo mente tractavi

vul@Isaiah:14:25 @ sic eveniet ut conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcem eum et auferetur ab eis iugum eius et onus illius ab umero eorum tolletur

vul@Isaiah:14:26 @ hoc consilium quod cogitavi super omnem terram et haec est manus extenta super universas gentes

vul@Isaiah:14:32 @ et quid respondebitur nuntiis gentis quia Dominus fundavit Sion et in ipsa sperabunt pauperes populi eius

vul@Isaiah:15:4 @ clamavit Esebon et Eleale usque Iasa audita est vox eorum super hoc expediti Moab ululabunt anima eius ululabit sibi

vul@Isaiah:15:7 @ secundum magnitudinem operis et visitatio eorum ad torrentem salicum ducent eos

vul@Isaiah:16:1 @ emitte agnum dominatorem terrae de Petra deserti ad montem filiae Sion

vul@Isaiah:16:2 @ et erit sicut avis fugiens et pulli de nido avolantes sic erunt filiae Moab in transcensu Arnon

vul@Isaiah:16:3 @ ini consilium coge concilium pone quasi noctem umbram tuam in meridie absconde fugientes et vagos ne prodas

vul@Isaiah:16:8 @ quoniam suburbana Esebon deserta sunt et vinea Sabama domini gentium exciderunt flagella eius usque ad Iazer pervenerunt erraverunt in deserto propagines eius relictae sunt transierunt mare

vul@Isaiah:16:11 @ super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit et viscera mea ad murum cocti lateris

vul@Isaiah:16:12 @ et erit cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis ingredietur ad sancta sua ut obsecret et non valebit

vul@Isaiah:16:14 @ et nunc locutus est Dominus dicens in tribus annis quasi anni mercennarii auferetur gloria Moab super omni populo multo et relinquetur parvus et modicus nequaquam multus

vul@Isaiah:17:1 @ onus Damasci ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus lapidum in ruina

vul@Isaiah:17:3 @ et cessabit adiutorium ab Ephraim et regnum a Damasco et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israhel erunt dicit Dominus exercituum

vul@Isaiah:17:5 @ et erit sicut congregans in messe quod restiterit et brachium eius spicas leget et erit sicut quaerens spicas in valle Rafaim

vul@Isaiah:17:6 @ et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleae duarum aut trium olivarum in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus eius fructus eius dicit Dominus Deus Israhel

vul@Isaiah:17:9 @ in die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae sicut aratra et segetes quae derelictae sunt a facie filiorum Israhel et erit deserta

vul@Isaiah:17:11 @ in die plantationis tuae labrusca et mane semen tuum florebit ablata est messis in die hereditatis et dolebit graviter

vul@Isaiah:17:12 @ vae multitudo populorum multorum ut multitudo maris sonantis et tumultus turbarum sicut sonitus aquarum multarum

vul@Isaiah:17:13 @ sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium et increpabit eum et fugiet procul et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate

vul@Isaiah:17:14 @ in tempore vespere et ecce turbatio in matutino et non subsistet haec est pars eorum qui vastaverunt nos et sors diripientium nos

vul@Isaiah:18:2 @ qui mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas ite angeli veloces ad gentem convulsam et dilaceratam ad populum terribilem post quem non est alius gentem expectantem expectantem et conculcatam cuius diripuerunt flumina terram eius

vul@Isaiah:18:3 @ omnes habitatores orbis qui moramini in terra cum elevatum fuerit signum in montibus videbitis et clangorem tubae audietis

vul@Isaiah:18:4 @ quia haec dicit Dominus ad me quiescam et considerabo in loco meo sicut meridiana lux clara est et sicut nubes roris in die messis

vul@Isaiah:18:6 @ et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae et aestate perpetua erunt super eum volucres et omnes bestiae terrae super illum hiemabunt

vul@Isaiah:18:7 @ in tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato a populo terribili post quem non fuit alius a gente expectante expectante et conculcata cuius diripuerunt flumina terram eius ad locum nominis Domini exercituum montem Sion

vul@Isaiah:19:1 @ onus Aegypti ecce Dominus ascendet super nubem levem et ingredietur Aegyptum et movebuntur simulacra Aegypti a facie eius et cor Aegypti tabescet in medio eius

vul@Isaiah:19:3 @ et disrumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius et consilium eius praecipitabo et interrogabunt simulacra sua et divinos suos et pythones et ariolos

vul@Isaiah:19:5 @ et arescet aqua de mari et fluvius desolabitur atque siccabitur

vul@Isaiah:19:6 @ et deficient flumina adtenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum calamus et iuncus marcescet

vul@Isaiah:19:7 @ nudabitur alveus rivi a fonte suo et omnis sementis inrigua siccabitur arescet et non erit

vul@Isaiah:19:11 @ stulti principes Taneos sapientes consiliarii Pharao dederunt consilium insipiens quomodo dicetis Pharaoni filius sapientium ego filius regum antiquorum

vul@Isaiah:19:14 @ Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo sicut errat ebrius et vomens

vul@Isaiah:19:16 @ in die illa erit Aegyptus quasi mulieres et stupebunt et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum quam ipse movebit super eam

vul@Isaiah:19:17 @ et erit terra Iuda Aegypto in festivitatem omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum quod ipse cogitavit super eam

vul@Isaiah:19:20 @ et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos

vul@Isaiah:20:1 @ in anno quo ingressus est Tharthan in Azotum cum misisset eum Sargon rex Assyriorum et pugnasset contra Azotum et cepisset eam

vul@Isaiah:20:2 @ in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos dicens vade et solve saccum de lumbis tuis et calciamenta tua tolle de pedibus tuis et fecit sic vadens nudus et disculciatus

vul@Isaiah:20:3 @ et dixit Dominus sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et disculciatus trium annorum signum et portentum erit super Aegyptum et super Aethiopiam

vul@Isaiah:20:4 @ sic minabit rex Assyriorum captivitatem Aegypti et transmigrationem Aethiopiae iuvenum et senum nudam et disculciatam discopertis natibus ignominiam Aegypti

vul@Isaiah:21:1 @ onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili

vul@Isaiah:21:2 @ visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci

vul@Isaiah:21:3 @ propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem

vul@Isaiah:21:4 @ emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum

vul@Isaiah:21:7 @ et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu

vul@Isaiah:21:12 @ dixit custos venit mane et nox si quaeritis quaerite convertimini venite

vul@Isaiah:21:14 @ occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti

vul@Isaiah:21:16 @ quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar

vul@Isaiah:22:1 @ onus vallis Visionis quidnam tibi quoque est quia ascendisti et tu omnis in tecta

vul@Isaiah:22:3 @ cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter procul fugerunt

vul@Isaiah:22:5 @ dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum Domino Deo exercituum in valle Visionis scrutans murum et magnificus super montem

vul@Isaiah:22:6 @ et Aelam sumpsit faretram currum hominis equitis et parietem nudavit clypeus

vul@Isaiah:22:14 @ et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum

vul@Isaiah:22:15 @ haec dicit Dominus Deus exercituum vade ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo ad Sobnam praepositum templi

vul@Isaiah:22:16 @ quid tu hic aut quasi quis hic quia excidisti tibi hic sepulchrum excidisti in excelso memoriam diligenter in petra tabernaculum tibi

vul@Isaiah:22:17 @ ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinacius et quasi amictum sic sublevabit te

vul@Isaiah:22:18 @ coronans coronabit te tribulatione quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ibi morieris et ibi erit currus gloriae tuae ignominia domus Domini tui

vul@Isaiah:22:21 @ et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo confortabo eum et potestatem tuam dabo in manu eius et erit quasi pater habitantibus Hierusalem et domui Iuda

vul@Isaiah:22:24 @ et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius vasorum diversa genera omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum

vul@Isaiah:23:2 @ tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis transfretantes mare repleverunt te

vul@Isaiah:23:3 @ in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges eius et facta est negotiatio gentium

vul@Isaiah:23:4 @ erubesce Sidon ait enim mare fortitudo maris dicens non parturivi et non peperi et non enutrivi iuvenes nec ad incrementum perduxi virgines

vul@Isaiah:23:6 @ transite maria ululate qui habitatis in insula

vul@Isaiah:23:10 @ transi terram tuam quasi flumen filia maris non est cingulum ultra tibi

vul@Isaiah:23:12 @ et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi

vul@Isaiah:23:15 @ et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis

vul@Isaiah:23:16 @ sume citharam circui civitatem meretrix oblivioni tradita bene cane frequenta canticum ut memoria tui sit

vul@Isaiah:23:17 @ et erit post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum et reducet eam ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae

vul@Isaiah:24:1 @ ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem eius et disperget habitatores eius

vul@Isaiah:24:2 @ et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet

vul@Isaiah:24:3 @ dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur Dominus enim locutus est verbum hoc

vul@Isaiah:24:5 @ et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt ius dissipaverunt foedus sempiternum

vul@Isaiah:24:13 @ quia haec erunt in medio terrae in medio populorum quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia

vul@Isaiah:24:18 @ et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae

vul@Isaiah:24:20 @ agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat

vul@Isaiah:24:21 @ et erit in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae qui sunt super terram

vul@Isaiah:24:22 @ et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur

vul@Isaiah:24:23 @ et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus

vul@Isaiah:25:2 @ quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in ruinam domum alienorum ut non sit civitas et in sempiternum non aedificetur

vul@Isaiah:25:4 @ quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione sua spes a turbine umbraculum ab aestu spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietem

vul@Isaiah:25:5 @ sicut aestum in siti tumultum alienorum humiliabis et quasi calore sub nube torrente propaginem fortium marcescere facies

vul@Isaiah:25:10 @ quia requiescet manus Domini in monte isto et triturabitur Moab sub eo sicuti teruntur paleae in plaustro

vul@Isaiah:25:11 @ et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum et humiliabit gloriam eius cum adlisione manuum eius

vul@Isaiah:26:8 @ et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae

vul@Isaiah:26:9 @ anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te cum feceris iudicia tua in terra iustitiam discent habitatores orbis

vul@Isaiah:26:10 @ misereamur impio et non discet iustitiam in terra sanctorum inique gessit et non videbit gloriam Domini

vul@Isaiah:26:14 @ morientes non vivant gigantes non resurgant propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum

vul@Isaiah:26:15 @ indulsisti genti Domine indulsisti genti numquid glorificatus es elongasti omnes terminos terrae

vul@Isaiah:26:16 @ Domine in angustia requisierunt te in tribulatione murmuris doctrina tua eis

vul@Isaiah:26:17 @ sicut quae concipit cum adpropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua Domine

vul@Isaiah:26:18 @ concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutes non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terrae

vul@Isaiah:26:21 @ ecce enim Dominus egreditur de loco suo ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos

vul@Isaiah:27:1 @ in die illo visitabit Dominus in gladio suo duro et grandi et forti super Leviathan serpentem vectem et super Leviathan serpentem tortuosum et occidet cetum qui in mari est

vul@Isaiah:27:3 @ ego Dominus qui servo eam repente propinabo ei ne forte visitetur contra eam nocte et die servo eam

vul@Isaiah:27:7 @ numquid iuxta plagam percutientis se percussit eum aut sicut occidit interfectos eius sic occisus est

vul@Isaiah:27:9 @ idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Iacob et iste omnis fructus ut auferatur peccatum eius cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris adlisos non stabunt luci et delubra

vul@Isaiah:27:10 @ civitas enim munita desolata erit speciosa relinquetur et dimittetur quasi desertum ibi pascetur vitulus et ibi accubabit et consumet summitates eius

vul@Isaiah:27:11 @ in siccitate messis illius conterentur mulieres venientes et docentes eam non est enim populus sapiens propterea non miserebitur eius qui fecit eum et qui formavit eum non parcet ei

vul@Isaiah:28:1 @ vae coronae superbiae ebriis Ephraim et flori decidenti gloriae exultationis eius qui erant in vertice vallis pinguissimae errantes a vino

vul@Isaiah:28:2 @ ecce validus et fortis Domini sicut impetus grandinis turbo confringens sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam

vul@Isaiah:28:4 @ et erit flos decidens gloriae exultationis eius qui est super verticem vallis pinguium quasi temporaneum ante maturitatem autumni quod cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit devorabit illud

vul@Isaiah:28:5 @ in die illa erit Dominus exercituum corona gloriae et sertum exultationis residuo populi sui

vul@Isaiah:28:15 @ dixistis enim percussimus foedus cum morte et cum inferno fecimus pactum flagellum inundans cum transierit non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram et mendacio protecti sumus

vul@Isaiah:28:16 @ idcirco haec dicit Dominus Deus ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento fundatum qui crediderit non festinet

vul@Isaiah:28:18 @ et delebitur foedus vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis ei in conculcationem

vul@Isaiah:28:19 @ quandocumque pertransierit tollet vos quoniam mane diluculo pertransibit in die et in nocte et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui

vul@Isaiah:28:21 @ sicut enim in monte Divisionum stabit Dominus sicut in valle quae est in Gabao irascetur ut faciat opus suum alienum opus eius ut operetur opus suum peregrinum est opus ab eo

vul@Isaiah:28:29 @ et hoc a Domino Deo exercituum exivit ut mirabile faceret consilium et magnificaret iustitiam

vul@Isaiah:29:2 @ et circumvallabo Arihel et erit tristis et maerens et erit mihi quasi Arihel

vul@Isaiah:29:3 @ et circumdabo quasi spheram in circuitu tuo et iaciam contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam

vul@Isaiah:29:4 @ humiliaberis de terra loqueris et de humo audietur eloquium tuum et erit quasi pythonis de terra vox tua et de humo eloquium tuum mussitabit

vul@Isaiah:29:5 @ et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te praevaluerunt

vul@Isaiah:29:6 @ eritque repente confestim a Domino exercituum visitabitur in tonitru et commotione terrae et voce magna turbinis et tempestatis et flammae ignis devorantis

vul@Isaiah:29:7 @ et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra Arihel et omnes qui militaverunt et obsederunt et praevaluerunt adversus eam

vul@Isaiah:29:8 @ et sicuti somniat esuriens et comedit cum autem fuerit expertus vacua est anima eius et sicut somniat sitiens et bibit et postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima eius vacua est sic erit multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra montem Sion

vul@Isaiah:29:10 @ quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis claudet oculos vestros prophetas et principes vestros qui vident visiones operiet

vul@Isaiah:29:11 @ et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati quem cum dederint scienti litteras dicent lege istum et respondebit non possum signatus est enim

vul@Isaiah:29:15 @ vae qui profundi estis corde ut a Domino abscondatis consilium quorum sunt in tenebris opera et dicunt quis videt nos et quis novit nos

vul@Isaiah:29:16 @ perversa est haec vestra cogitatio quasi lutum contra figulum cogitet et dicat opus factori suo non fecisti me et figmentum dicat fictori suo non intellegis

vul@Isaiah:29:20 @ quoniam defecit qui praevalebat consummatus est inlusor et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem

vul@Isaiah:29:24 @ et scient errantes spiritu intellectum et mussitatores discent legem

vul@Isaiah:30:1 @ vae filii desertores dicit Dominus ut faceretis consilium et non ex me et ordiremini telam et non per spiritum meum ut adderetur peccatum super peccatum

vul@Isaiah:30:3 @ et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam

vul@Isaiah:30:5 @ omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem sed in confusionem et obprobrium

vul@Isaiah:30:8 @ nunc ingressus scribe eis super buxum et in libro diligenter exara illud et erit in die novissimo in testimonium usque ad aeternum

vul@Isaiah:30:13 @ propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens et requisita in muro excelso quoniam subito dum non speratur veniet contritio eius

vul@Isaiah:30:14 @ et comminuetur sicut conteritur lagoena figuli contritione pervalida et non invenietur de fragmentis eius testa in qua portetur igniculus de incendio aut hauriatur parum aquae de fovea

vul@Isaiah:30:15 @ quia haec dicit Dominus Deus Sanctus Israhel si revertamini et quiescatis salvi eritis in silentio et in spe erit fortitudo vestra et noluistis

vul@Isaiah:30:17 @ mille homines a facie terroris unius et a facie terroris quinque fugietis donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis et quasi signum super collem

vul@Isaiah:30:19 @ populus enim Sion habitabit in Hierusalem plorans nequaquam plorabis miserans miserebitur tui ad vocem clamoris tui statim ut audierit respondebit tibi

vul@Isaiah:30:21 @ et aures tuae audient verbum post tergum monentis haec via ambulate in ea neque ad dexteram neque ad sinistram

vul@Isaiah:30:22 @ et contaminabis lamminas sculptilium argenti tui et vestimentum conflatilis auri tui et disperges ea sicut inmunditiam menstruatae egredere dices ei

vul@Isaiah:30:23 @ et dabitur pluvia semini tuo ubicumque seminaveris in terra et panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose

vul@Isaiah:30:24 @ et tauri tui et pulli asinorum qui operantur terram commixtum migma comedent sic in area ut ventilatum est

vul@Isaiah:30:26 @ et erit lux lunae sicut lux solis et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui et percussuram plagae eius sanaverit

vul@Isaiah:30:27 @ ecce nomen Domini venit de longinquo ardens furor eius et gravis ad portandum labia eius repleta sunt indignatione et lingua eius quasi ignis devorans

vul@Isaiah:30:29 @ canticum erit vobis sicut nox sanctificatae sollemnitatis et laetitia cordis sicut qui pergit cum tibia ut intret in montem Domini ad Fortem Israhel

vul@Isaiah:30:32 @ et erit transitus virgae fundatus quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et in citharis et in bellis praecipuis expugnabit eos

vul@Isaiah:30:33 @ praeparata est enim ab heri Thofeth a rege praeparata profunda et dilatata nutrimenta eius ignis et ligna multa flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam

vul@Isaiah:31:1 @ vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis quia multae sunt et super equitibus quia praevalidi nimis et non sunt confisi super Sanctum Israhel et Dominum non requisierunt

vul@Isaiah:31:2 @ ipse autem sapiens adduxit malum et verba sua non abstulit et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium operantium iniquitatem

vul@Isaiah:31:3 @ Aegyptus homo et non deus et equi eorum caro et non spiritus et Dominus inclinabit manum suam et corruet auxiliator et cadet cui praestatur auxilium simulque omnes consumentur

vul@Isaiah:31:4 @ quia haec dicit Dominus ad me quomodo si rugiat leo et catulus leonis super praedam suam cum occurrerit ei multitudo pastorum a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit sic descendet Dominus exercituum ut proelietur super montem Sion et super collem eius

vul@Isaiah:31:5 @ sicut aves volantes sic proteget Dominus exercituum Hierusalem protegens et liberans transiens et salvans

vul@Isaiah:31:6 @ convertimini sicut in profundum recesseratis filii Israhel

vul@Isaiah:31:9 @ et fortitudo eius a terrore transibit et pavebunt fugientes principes eius dixit Dominus cuius ignis est in Sion et caminus eius in Hierusalem

vul@Isaiah:32:2 @ et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta

vul@Isaiah:32:5 @ non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior

vul@Isaiah:32:6 @ stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat

vul@Isaiah:32:7 @ fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium

vul@Isaiah:32:12 @ super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili

vul@Isaiah:32:17 @ et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum

vul@Isaiah:32:19 @ grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas

vul@Isaiah:32:20 @ beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini

vul@Isaiah:33:1 @ vae qui praedaris nonne et ipse praedaberis et qui spernis nonne et ipse sperneris cum consummaveris depraedationem depraedaberis cum fatigatus desiveris contemnere contemneris

vul@Isaiah:33:4 @ et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus velut cum fossae plenae fuerint de eo

vul@Isaiah:33:5 @ magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion iudicio et iustitia

vul@Isaiah:33:8 @ dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum proiecit civitates non reputavit homines

vul@Isaiah:33:9 @ luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus

vul@Isaiah:33:12 @ et erunt populi quasi de incendio cinis spinae congregatae igni conburentur

vul@Isaiah:33:14 @ conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis

vul@Isaiah:33:16 @ iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas eius panis ei datus est aquae eius fideles sunt

vul@Isaiah:33:19 @ populum inpudentem non videbis populum alti sermonis ita ut non possis intellegere disertitudinem linguae eius in quo nulla est sapientia

vul@Isaiah:33:20 @ respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae oculi tui videbunt Hierusalem habitationem opulentam tabernaculum quod nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi eius in sempiternum et omnes funiculi eius non rumpentur

vul@Isaiah:33:21 @ quia solummodo ibi magnificus Dominus noster locus fluviorum rivi latissimi et patentes non transibit per eum navis remigum neque trieris magna transgredietur eum

vul@Isaiah:33:23 @ laxati sunt funiculi tui sed non praevalebunt sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas tunc dividentur spolia praedarum multarum claudi diripient rapinam

vul@Isaiah:34:2 @ quia indignatio Domini super omnes gentes et furor super universam militiam eorum interfecit eos et dedit eos in occisionem

vul@Isaiah:34:4 @ et tabescet omnis militia caelorum et conplicabuntur sicut liber caeli et omnis militia eorum defluet sicut defluit folium de vinea et de ficu

vul@Isaiah:34:8 @ quia dies ultionis Domini annus retributionum iudicii Sion

vul@Isaiah:34:10 @ nocte et die non extinguetur in sempiternum ascendet fumus eius a generatione in generationem desolabitur in saeculum saeculorum non erit transiens per eam

vul@Isaiah:34:11 @ et possidebunt illam onocrotalus et ericius et ibis et corvus habitabunt in ea et extendetur super eam mensura ut redigatur ad nihilum et perpendiculum in desolationem

vul@Isaiah:34:14 @ et occurrent daemonia onocentauris et pilosus clamabit alter ad alterum ibi cubavit lamia et invenit sibi requiem

vul@Isaiah:34:16 @ requirite diligenter in libro Domini et legite unum ex eis non defuit alter ad alterum non quaesivit quia quod ex ore meo procedit ille mandavit et spiritus eius ipse congregavit ea

vul@Isaiah:34:17 @ et ipse misit eis sortem et manus eius divisit eam illis in mensuram usque in aeternum possidebunt eam in generatione et generatione habitabunt in ea

vul@Isaiah:35:1 @ laetabitur deserta et invia et exultabit solitudo et florebit quasi lilium

vul@Isaiah:35:2 @ germinans germinabit et exultabit laetabunda et laudans gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri

vul@Isaiah:35:4 @ dicite pusillanimis confortamini nolite timere ecce Deus vester ultionem adducet retributionis Deus ipse veniet et salvabit vos

vul@Isaiah:35:6 @ tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine

vul@Isaiah:35:7 @ et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum in cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et iunci

vul@Isaiah:35:8 @ et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur non transibit per eam pollutus et haec erit nobis directa via ita ut stulti non errent per eam

vul@Isaiah:35:10 @ et redempti a Domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus

vul@Isaiah:36:2 @ et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Hierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via agri Fullonis

vul@Isaiah:36:5 @ aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis super quem habes fiduciam quia recessisti a me

vul@Isaiah:36:6 @ ecce confidis super baculum harundineum confractum istum super Aegyptum cui si innisus fuerit homo intrabit in manu eius et perforabit eam sic Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in eo

vul@Isaiah:36:7 @ quod si responderis mihi in Domino Deo nostro confidimus nonne ipse est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Iudae et Hierusalem coram altari isto adorabitis

vul@Isaiah:36:9 @ et quomodo sustinebis faciem iudicis unius loci ex servis domini mei minoribus quod si confidis in Aegypto in quadriga et in equitibus

vul@Isaiah:36:10 @ et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam ut disperderem eam Dominus dixit ad me ascende super terram istam et disperde eam

vul@Isaiah:36:12 @ et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad viros qui sedent in muro ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum vobiscum

vul@Isaiah:36:21 @ et siluerunt et non responderunt ei verbum mandaverat enim rex dicens ne respondeatis ei

vul@Isaiah:36:22 @ et ingressus est Eliachim filius Helciae qui erat super domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis

vul@Isaiah:37:2 @ et misit Eliachim qui erat super domum et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam

vul@Isaiah:37:4 @ si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem pro reliquiis quae reppertae sunt

vul@Isaiah:37:9 @ et audivit de Tharaca rege Aethiopiae dicentes egressus est ut pugnet contra te quod cum audisset misit nuntios ad Ezechiam dicens

vul@Isaiah:37:17 @ inclina Domine aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum Deum viventem

vul@Isaiah:37:21 @ et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec dicit Dominus Deus Israhel pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum

vul@Isaiah:37:22 @ hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum despexit te subsannavit te virgo filia Sion post te caput movit filia Hierusalem

vul@Isaiah:37:25 @ ego fodi et bibi aquam et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum

vul@Isaiah:37:27 @ habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt sicut faenum agri et gramen pascuae et herba tectorum quae exaruit antequam maturesceret

vul@Isaiah:37:30 @ tibi autem hoc erit signum comede hoc anno quae sponte nascuntur et in anno secundo pomis vescere in anno autem tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum earum

vul@Isaiah:37:32 @ quia de Hierusalem exibunt reliquiae et salvatio de monte Sion zelus Domini exercituum faciet istud

vul@Isaiah:37:36 @ egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia et surrexerunt mane et ecce omnes cadavera mortuorum

vul@Isaiah:38:7 @ hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est

vul@Isaiah:38:10 @ ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum

vul@Isaiah:38:12 @ generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me

vul@Isaiah:38:13 @ sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me

vul@Isaiah:38:14 @ sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me

vul@Isaiah:38:16 @ Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me

vul@Isaiah:38:17 @ ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea

vul@Isaiah:38:19 @ vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam

vul@Isaiah:38:21 @ et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus et sanaretur

vul@Isaiah:38:22 @ et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini

vul@Isaiah:39:1 @ in tempore illo misit Marodach Baladan filius Baladan rex Babylonis libros et munera ad Ezechiam audierat enim quod aegrotasset et convaluisset

vul@Isaiah:40:6 @ vox dicentis clama et dixi quid clamabo omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos agri

vul@Isaiah:40:7 @ exsiccatum est faenum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo vere faenum est populus

vul@Isaiah:40:8 @ exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem Dei nostri stabit in aeternum

vul@Isaiah:40:9 @ super montem excelsum ascende tu quae evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Hierusalem exalta noli timere dic civitatibus Iudae ecce Deus vester

vul@Isaiah:40:11 @ sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit fetas ipse portabit

vul@Isaiah:40:13 @ quis adiuvit spiritum Domini aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi

vul@Isaiah:40:14 @ cum quo iniit consilium et instruxit eum et docuit eum semitam iustitiae et erudivit eum scientiam et viam prudentiae ostendit illi

vul@Isaiah:40:15 @ ecce gentes quasi stilla situlae et quasi momentum staterae reputatae sunt ecce insulae quasi pulvis exiguus

vul@Isaiah:40:17 @ omnes gentes quasi non sint sic sunt coram eo et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei

vul@Isaiah:40:18 @ cui ergo similem fecistis Deum aut quam imaginem ponetis ei

vul@Isaiah:40:20 @ forte lignum et inputribile elegit artifex sapiens quaerit quomodo statuat simulacrum quod non moveatur

vul@Isaiah:40:22 @ qui sedet super gyrum terrae et habitatores eius sunt quasi lucustae qui extendit velut nihilum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum

vul@Isaiah:40:23 @ qui dat secretorum scrutatores quasi non sint iudices terrae velut inane fecit

vul@Isaiah:40:24 @ et quidem neque plantatos neque satos neque radicato in terra trunco eorum repente flavit in eos et aruerunt et turbo quasi stipulam auferet eos

vul@Isaiah:40:25 @ et cui adsimilastis me et adaequastis dicit Sanctus

vul@Isaiah:40:27 @ quare dicis Iacob et loqueris Israhel abscondita est via mea a Domino et a Deo meo iudicium meum transibit

vul@Isaiah:40:31 @ qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt et non deficient

vul@Isaiah:41:1 @ taceant ad me insulae et gentes mutent fortitudinem accedant et tunc loquantur simul ad iudicium propinquemus

vul@Isaiah:41:2 @ quis suscitavit ab oriente iustum vocavit eum ut sequeretur se dabit in conspectu eius gentes et reges obtinebit dabit quasi pulverem gladio eius sicut stipulam vento raptam arcui eius

vul@Isaiah:41:3 @ persequetur eos transibit in pace semita in pedibus eius non apparebit

vul@Isaiah:41:4 @ quis haec operatus est et fecit vocans generationes ab exordio ego Dominus primus et novissimus ego sum

vul@Isaiah:41:11 @ ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te erunt quasi non sint et peribunt viri qui contradicunt tibi

vul@Isaiah:41:12 @ quaeres eos et non invenies viros rebelles tuos erunt quasi non sint et veluti consumptio homines bellantes adversum te

vul@Isaiah:41:15 @ ego posui te quasi plaustrum triturans novum habens rostra serrantia triturabis montes et comminues et colles quasi pulverem pones

vul@Isaiah:41:17 @ egeni et pauperes quaerunt aquas et non sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israhel non derelinquam eos

vul@Isaiah:41:19 @ dabo in solitudine cedrum et spinam et myrtum et lignum olivae ponam in deserto abietem ulmum et buxum simul

vul@Isaiah:41:21 @ prope facite iudicium vestrum dicit Dominus adferte si quid forte habetis dixit Rex Iacob

vul@Isaiah:41:22 @ accedant et nuntient nobis quaecumque ventura sunt priora quae fuerint nuntiate et ponemus cor nostrum et sciemus novissima eorum et quae ventura sunt indicate nobis

vul@Isaiah:41:23 @ adnuntiate quae ventura sunt in futurum et sciemus quia dii estis vos bene quoque aut male si potestis facite et loquamur et videamus simul

vul@Isaiah:41:25 @ suscitavi ab aquilone et venit ab ortu solis vocabit nomen meum et adducet magistratus quasi lutum et velut plastes conculcans humum

vul@Isaiah:41:27 @ primus ad Sion dicet ecce adsunt et Hierusalem evangelistam dabo

vul@Isaiah:41:28 @ et vidi et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium et interrogatus responderet verbum

vul@Isaiah:41:29 @ ecce omnes iniusti et vana opera eorum ventus et inane simulacra eorum

vul@Isaiah:42:1 @ ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus proferet

vul@Isaiah:42:7 @ ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum de domo carceris sedentes in tenebris

vul@Isaiah:42:13 @ Dominus sicut fortis egredietur sicut vir proeliator suscitabit zelum vociferabitur et clamabit super inimicos suos confortabitur

vul@Isaiah:42:14 @ tacui semper silui patiens fui sicut pariens loquar dissipabo et absorbebo simul

vul@Isaiah:42:15 @ desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam

vul@Isaiah:42:17 @ conversi sunt retrorsum confundantur confusione qui confidunt in sculptili qui dicunt conflatili vos dii nostri

vul@Isaiah:42:19 @ quis caecus nisi servus meus et surdus nisi ad quem nuntios meos misi quis caecus nisi qui venundatus est quis caecus nisi servus Domini

vul@Isaiah:42:25 @ et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum et conbusit eum in circuitu et non cognovit et succendit eum et non intellexit

vul@Isaiah:43:2 @ cum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te cum ambulaveris in igne non conbureris et flamma non ardebit in te

vul@Isaiah:43:9 @ omnes gentes congregatae sunt simul et collectae sunt tribus quis in vobis adnuntiet istud et quae prima sunt audire nos faciat dent testes eorum et iustificentur et audiant et dicant vere

vul@Isaiah:43:14 @ haec dicit Dominus redemptor vester Sanctus Israhel propter vos emisi Babylonem et detraxi vectes universos et Chaldeos in navibus suis gloriantes

vul@Isaiah:43:17 @ qui eduxit quadrigam et equum agmen et robustum simul obdormierunt nec resurgent contriti sunt quasi linum et extincti sunt

vul@Isaiah:43:26 @ reduc me in memoriam et iudicemur simul narra si quid habes ut iustificeris

vul@Isaiah:44:2 @ haec dicit Dominus faciens et formans te ab utero auxiliator tuus noli timere serve meus Iacob et Rectissime quem elegi

vul@Isaiah:44:3 @ effundam enim aquas super sitientem et fluenta super aridam effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam

vul@Isaiah:44:4 @ et germinabunt inter herbas quasi salices iuxta praeterfluentes aquas

vul@Isaiah:44:5 @ iste dicet Domini ego sum et ille vocabit in nomine Iacob et hic scribet manu sua Domino et in nomine Israhel adsimilabitur

vul@Isaiah:44:6 @ haec dicit Dominus rex Israhel et redemptor eius Dominus exercituum ego primus et ego novissimus et absque me non est deus

vul@Isaiah:44:7 @ quis similis mei vocet et adnuntiet et ordinem exponat mihi ex quo constitui populum antiquum ventura et quae futura sunt adnuntient eis

vul@Isaiah:44:9 @ plastae idoli omnes nihil sunt et amantissima eorum non proderunt eis ipsi sunt testes eorum quia non vident neque intellegunt ut confundantur

vul@Isaiah:44:11 @ ecce omnes participes eius confundentur fabri enim sunt ex hominibus convenient omnes stabunt et pavebunt et confundentur simul

vul@Isaiah:44:13 @ artifex lignarius extendit normam formavit illud in runcina fecit illud in angularibus et in circino tornavit illud et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo

vul@Isaiah:44:15 @ et facta est hominibus in focum sumpsit ex eis et calefactus est et succendit et coxit panes de reliquo autem operatus est deum et adoravit fecit sculptile et curvatus est ante illud

vul@Isaiah:44:16 @ medium eius conbusit igni et de medio eius carnes comedit coxit pulmentum et saturatus est et calefactus est et dixit va calefactus sum vidi focum

vul@Isaiah:44:17 @ reliquum autem eius deum fecit sculptile sibi curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens libera me quia deus meus es tu

vul@Isaiah:44:19 @ non recogitant in mente sua neque cognoscunt neque sentiunt ut dicant medietatem eius conbusi igne et coxi super carbones eius panes coxi carnes et comedi et de reliquo eius idolum faciam ante truncum ligni procidam

vul@Isaiah:44:20 @ pars eius cinis est cor insipiens adoravit illud et non liberabit animam suam neque dicet forte mendacium est in dextera mea

vul@Isaiah:44:22 @ delevi ut nubem iniquitates tuas et quasi nebulam peccata tua revertere ad me quoniam redemi te

vul@Isaiah:44:25 @ irrita faciens signa divinorum et ariolos in furorem vertens convertens sapientes retrorsum et scientiam eorum stultam faciens

vul@Isaiah:44:26 @ suscitans verbum servi sui et consilium nuntiorum suorum conplens qui dico Hierusalem habitaberis et civitatibus Iuda aedificabimini et deserta eius suscitabo

vul@Isaiah:45:4 @ propter servum meum Iacob et Israhel electum meum et vocavi te in nomine tuo adsimilavi te et non cognovisti me

vul@Isaiah:45:8 @ rorate caeli desuper et nubes pluant iustum aperiatur terra et germinet salvatorem et iustitia oriatur simul ego Dominus creavi eum

vul@Isaiah:45:14 @ haec dicit Dominus labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te ambulabunt vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur tantum in te est Deus et non est absque te deus

vul@Isaiah:45:16 @ confusi sunt et erubuerunt omnes simul abierunt in confusione fabricatores errorum

vul@Isaiah:45:20 @ congregamini et venite et accedite simul qui salvati estis ex gentibus nescierunt qui levant lignum sculpturae suae et rogant deum non salvantem

vul@Isaiah:45:21 @ adnuntiate et venite et consiliamini simul quis auditum fecit hoc ab initio ex tunc praedixit illud numquid non ego Dominus et non est ultra Deus absque me Deus iustus et salvans non est praeter me

vul@Isaiah:46:1 @ conflatus est Bel contritus est Nabo facta sunt simulacra eorum bestiis et iumentis onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem

vul@Isaiah:46:2 @ contabuerunt et contrita sunt simul non potuerunt salvare portantem et anima eorum in captivitatem ibit

vul@Isaiah:46:3 @ audite me domus Iacob et omne residuum domus Israhel qui portamini a meo utero qui gestamini a mea vulva

vul@Isaiah:46:5 @ cui adsimilastis me et adaequastis et conparastis me et fecistis similem

vul@Isaiah:46:9 @ recordamini prioris saeculi quoniam ego sum Deus et non est ultra Deus nec est similis mei

vul@Isaiah:46:10 @ adnuntians ab exordio novissimum et ab initio quae necdum facta sunt dicens consilium meum stabit et omnis voluntas mea fiet

vul@Isaiah:46:13 @ prope feci iustitiam meam non elongabitur et salus mea non morabitur dabo in Sion salutem et Israheli gloriam meam

vul@Isaiah:47:2 @ tolle molam et mole farinam denuda turpitudinem tuam discoperi umerum revela crus transi flumina

vul@Isaiah:47:3 @ revelabitur ignominia tua et videbitur obprobrium tuum ultionem capiam et non resistet mihi homo

vul@Isaiah:47:7 @ et dixisti in sempiternum ero domina non posuisti haec super cor tuum neque recordata es novissimi tui

vul@Isaiah:47:12 @ sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum in quibus laborasti ab adulescentia tua si forte quid prosit tibi aut si possis fieri fortior

vul@Isaiah:47:13 @ defecisti in multitudine consiliorum tuorum stent et salvent te augures caeli qui contemplabantur sidera et supputabant menses ut ex eis adnuntiarent ventura tibi

vul@Isaiah:47:14 @ ecce facti sunt quasi stipula ignis conbusit eos non liberabunt animam suam de manu flammae non sunt prunae quibus calefiant nec focus ut sedeant ad eum

vul@Isaiah:47:15 @ sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras negotiatores tui ab adulescentia tua unusquisque in via sua erraverunt non est qui salvet te

vul@Isaiah:48:10 @ ecce excoxi te sed non quasi argentum elegi te in camino paupertatis

vul@Isaiah:48:12 @ audi me Iacob et Israhel quem ego voco ego ipse ego primus et ego novissimus

vul@Isaiah:48:13 @ manus quoque mea fundavit terram et dextera mea mensa est caelos ego vocabo eos et stabunt simul

vul@Isaiah:48:16 @ accedite ad me et audite hoc non a principio in abscondito locutus sum ex tempore antequam fieret ibi eram et nunc Dominus Deus misit me et spiritus eius

vul@Isaiah:48:18 @ utinam adtendisses mandata mea facta fuisset sicut flumen pax tua et iustitia tua sicut gurgites maris

vul@Isaiah:48:19 @ et fuisset quasi harena semen tuum et stirps uteri tui ut lapilli eius non interisset et non fuisset adtritum nomen eius a facie mea

vul@Isaiah:48:21 @ non sitierunt in deserto cum educeret eos aquam de petra produxit eis et scidit petram et fluxerunt aquae

vul@Isaiah:49:2 @ et posuit os meum quasi gladium acutum in umbra manus suae protexit me et posuit me sicut sagittam electam in faretra sua abscondit me

vul@Isaiah:49:4 @ et ego dixi in vacuum laboravi sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi ergo iudicium meum cum Domino et opus meum cum Deo meo

vul@Isaiah:49:5 @ et nunc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi ut reducam Iacob ad eum et Israhel non congregabitur et glorificatus sum in oculis Domini et Deus meus factus est fortitudo mea

vul@Isaiah:49:6 @ et dixit parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et feces Israhel convertendas dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terrae

vul@Isaiah:49:8 @ haec dicit Dominus in tempore placito exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui et servavi te et dedi te in foedus populi ut suscitares terram et possideres hereditates dissipatas

vul@Isaiah:49:10 @ non esurient neque sitient et non percutiet eos aestus et sol quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum portabit eos

vul@Isaiah:49:14 @ et dixit Sion dereliquit me Dominus et Dominus oblitus est mei

vul@Isaiah:49:15 @ numquid oblivisci potest mulier infantem suum ut non misereatur filio uteri sui et si illa oblita fuerit ego tamen non obliviscar tui

vul@Isaiah:49:16 @ ecce in manibus meis descripsi te muri tui coram oculis meis semper

vul@Isaiah:49:17 @ venerunt structores tui destruentes te et dissipantes a te exibunt

vul@Isaiah:49:18 @ leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi vivo ego dicit Dominus quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa

vul@Isaiah:49:22 @ haec dicit Dominus Deus ecce levo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum et adferent filios tuos in ulnis et filias tuas super umeros portabunt

vul@Isaiah:49:26 @ et cibabo hostes tuos carnibus suis et quasi musto sanguine suo inebriabuntur et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Iacob

vul@Isaiah:50:1 @ haec dicit Dominus quis est hic liber repudii matris vestrae quo dimisi eam aut quis est creditor meus cui vendidi vos ecce in iniquitatibus vestris venditi estis et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram

vul@Isaiah:50:2 @ quia veni et non erat vir vocavi et non erat qui audiret numquid adbreviata et parvula facta est manus mea ut non possim redimere aut non est in me virtus ad liberandum ecce in increpatione mea desertum faciam mare ponam flumina in siccum conputrescent pisces sine aqua et morientur in siti

vul@Isaiah:50:4 @ Dominus dedit mihi linguam eruditam ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo erigit mane mane erigit mihi aurem ut audiam quasi magistrum

vul@Isaiah:50:7 @ Dominus Deus auxiliator meus ideo non sum confusus ideo posui faciem meam ut petram durissimam et scio quoniam non confundar

vul@Isaiah:50:8 @ iuxta est qui iustificat me quis contradicet mihi stemus simul quis est adversarius meus accedat ad me

vul@Isaiah:50:9 @ ecce Dominus Deus auxiliator meus quis est qui condemnet me ecce omnes quasi vestimentum conterentur tinea comedet eos

vul@Isaiah:51:1 @ audite me qui sequimini quod iustum est et quaeritis Dominum adtendite ad petram unde excisi estis et ad cavernam laci de qua praecisi estis

vul@Isaiah:51:3 @ consolabitur ergo Dominus et Sion consolabitur omnes ruinas eius et ponet desertum eius quasi delicias et solitudinem eius quasi hortum Domini gaudium et laetitia invenietur in ea gratiarum actio et vox laudis

vul@Isaiah:51:6 @ levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum adteretur et habitatores eius sicut haec interibunt salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea non deficiet

vul@Isaiah:51:8 @ sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea in generationes generationum

vul@Isaiah:51:9 @ consurge consurge induere fortitudinem brachium Domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem

vul@Isaiah:51:10 @ numquid non tu siccasti mare aquam abyssi vehementis qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati

vul@Isaiah:51:11 @ et nunc qui redempti sunt a Domino revertentur et venient in Sion laudantes et laetitia sempiterna super capita eorum gaudium et laetitiam tenebunt fugiet dolor et gemitus

vul@Isaiah:51:12 @ ego ego ipse consolabor vos quis tu ut timeres ab homine mortali et a filio hominis qui quasi faenum ita arescet

vul@Isaiah:51:16 @ posui verba mea in ore tuo et in umbra manus meae protexi te ut plantes caelos et fundes terram et dicas ad Sion populus meus es tu

vul@Isaiah:51:20 @ filii tui proiecti sunt dormierunt in capite omnium viarum sicut bestia inlaqueata pleni indignatione Domini increpatione Dei tui

vul@Isaiah:51:23 @ et ponam illud in manu eorum qui te humiliaverunt et dixerunt animae tuae incurvare ut transeamus et posuisti ut terram corpus tuum et quasi viam transeuntibus

vul@Isaiah:52:1 @ consurge consurge induere fortitudine tua Sion induere vestimentis gloriae tuae Hierusalem civitas sancti quia non adiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et inmundus

vul@Isaiah:52:2 @ excutere de pulvere consurge sede Hierusalem solve vincula colli tui captiva filia Sion

vul@Isaiah:52:3 @ quia haec dicit Dominus gratis venundati estis et sine argento redimemini

vul@Isaiah:52:7 @ quam pulchri super montes pedes adnuntiantis et praedicantis pacem adnuntiantis bonum praedicantis salutem dicentis Sion regnavit Deus tuus

vul@Isaiah:52:8 @ vox speculatorum tuorum levaverunt vocem simul laudabunt quia oculum ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion

vul@Isaiah:52:9 @ gaudete et laudate simul deserta Hierusalem quia consolatus est Dominus populum suum redemit Hierusalem

vul@Isaiah:52:14 @ sicut obstipuerunt super te multi sic inglorius erit inter viros aspectus eius et forma eius inter filios hominum

vul@Isaiah:53:2 @ et ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti non est species ei neque decor et vidimus eum et non erat aspectus et desideravimus eum

vul@Isaiah:53:3 @ despectum et novissimum virorum virum dolorum et scientem infirmitatem et quasi absconditus vultus eius et despectus unde nec reputavimus eum

vul@Isaiah:53:4 @ vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum

vul@Isaiah:53:6 @ omnes nos quasi oves erravimus unusquisque in viam suam declinavit et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum

vul@Isaiah:53:7 @ oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente obmutescet et non aperiet os suum

vul@Isaiah:53:8 @ de angustia et de iudicio sublatus est generationem eius quis enarrabit quia abscisus est de terra viventium propter scelus populi mei percussit eum

vul@Isaiah:53:10 @ et Dominus voluit conterere eum in infirmitate si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas Domini in manu eius dirigetur

vul@Isaiah:54:4 @ noli timere quia non confunderis neque erubescas non enim te pudebit quia confusionis adulescentiae tuae oblivisceris et obprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius

vul@Isaiah:54:9 @ sicut in diebus Noe istud mihi est cui iuravi ne inducerem aquas Noe ultra super terram sic iuravi ut non irascar tibi et non increpem te

vul@Isaiah:54:12 @ et ponam iaspidem propugnacula tua et portas tuas in lapides sculptos et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles

vul@Isaiah:54:17 @ omne vas quod fictum est contra te non dirigetur et omnem linguam resistentem tibi in iudicio iudicabis haec hereditas servorum Domini et iustitia eorum apud me dicit Dominus

vul@Isaiah:55:1 @ o omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis argentum properate emite et comedite venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac

vul@Isaiah:55:2 @ quare adpenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate audite audientes me et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra

vul@Isaiah:55:9 @ quia sicut exaltantur caeli a terra sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris et cogitationes meae a cogitationibus vestris

vul@Isaiah:55:11 @ sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo non revertetur ad me vacuum sed faciet quaecumque volui et prosperabitur in his ad quae misi illud

vul@Isaiah:55:13 @ pro saliunca ascendet abies et pro urtica crescet myrtus et erit Dominus nominatus in signum aeternum quod non auferetur

vul@Isaiah:56:6 @ et filios advenae qui adherent Domino ut colant eum et diligant nomen eius ut sint ei in servos omnem custodientem sabbatum ne polluat illud et tenentem foedus meum

vul@Isaiah:56:10 @ speculatores eius caeci omnes nescierunt universi canes muti non valentes latrare videntes vana dormientes et amantes somnia

vul@Isaiah:56:11 @ et canes inpudentissimi nescierunt saturitatem ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam omnes in viam suam declinaverunt unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum

vul@Isaiah:56:12 @ venite sumamus vinum et impleamur ebrietate et erit sicut hodie sic et cras et multo amplius

vul@Isaiah:57:4 @ super quem lusistis super quem dilatastis os et eiecistis linguam numquid non vos filii scelesti semen mendax

vul@Isaiah:57:6 @ in partibus torrentis pars tua haec est sors tua et ipsis effudisti libamen obtulisti sacrificium numquid super his non indignabor

vul@Isaiah:57:9 @ et ornasti te regi unguento et multiplicasti pigmenta tua misisti legatos tuos procul et humiliata es usque ad inferos

vul@Isaiah:57:11 @ pro quo sollicita timuisti quia mentita es et mei non es recordata neque cogitasti in corde tuo quia ego tacens et quasi non videns et mei oblita es

vul@Isaiah:57:13 @ cum clamaveris liberent te congregati tui et omnes eos auferet ventus tollet aura qui autem fiduciam habet mei hereditabit terram et possidebit montem sanctum meum

vul@Isaiah:57:17 @ propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum et percussi eum abscondi et indignatus sum et abiit vagus in via cordis sui

vul@Isaiah:57:18 @ vias eius vidi et dimisi eum et reduxi eum et reddidi consolationes ipsi et lugentibus eius

vul@Isaiah:57:20 @ impii autem quasi mare fervens quod quiescere non potest et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum

vul@Isaiah:58:1 @ clama ne cesses quasi tuba exalta vocem tuam et adnuntia populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata eorum

vul@Isaiah:58:2 @ me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt quasi gens quae iustitiam fecerit et quae iudicium Dei sui non reliquerit rogant me iudicia iustitiae adpropinquare Deo volunt

vul@Isaiah:58:4 @ ecce ad lites et contentiones ieiunatis et percutitis pugno impie nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem ut audiatur in excelso clamor vester

vul@Isaiah:58:5 @ numquid tale est ieiunium quod elegi per diem adfligere hominem animam suam numquid contorquere quasi circulum caput suum et saccum et cinerem sternere numquid istud vocabis ieiunium et diem acceptabilem Domino

vul@Isaiah:58:8 @ tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur et anteibit faciem tuam iustitia tua et gloria Domini colliget te

vul@Isaiah:58:9 @ tunc invocabis et Dominus exaudiet clamabis et dicet ecce adsum si abstuleris de medio tui catenam et desieris digitum extendere et loqui quod non prodest

vul@Isaiah:58:10 @ cum effuderis esurienti animam tuam et animam adflictam repleveris orietur in tenebris lux tua et tenebrae tuae erunt sicut meridies

vul@Isaiah:58:11 @ et requiem tibi dabit Dominus semper et implebit splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit et eris quasi hortus inriguus et sicut fons aquarum cuius non deficient aquae

vul@Isaiah:58:13 @ si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo et vocaveris sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosum et glorificaveris eum dum non facis vias tuas et non invenitur voluntas tua ut loquaris sermonem

vul@Isaiah:59:8 @ viam pacis nescierunt et non est iudicium in gressibus eorum semitae eorum incurvatae sunt eis omnis qui calcat in ea ignorat pacem

vul@Isaiah:59:10 @ palpavimus sicut caeci parietem et quasi absque oculis adtrectavimus inpegimus meridie quasi in tenebris in caligosis quasi mortui

vul@Isaiah:59:11 @ rugiemus quasi ursi omnes et quasi columbae meditantes gememus expectavimus iudicium et non est salutem et elongata est a nobis

vul@Isaiah:59:13 @ peccare et mentiri contra Dominum et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri ut loqueremur calumniam et transgressionem concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii

vul@Isaiah:59:15 @ et facta est veritas in oblivione et qui recessit a malo praedae patuit et vidit Dominus et malum apparuit in oculis eius quia non est iudicium

vul@Isaiah:59:16 @ et vidit quia non est vir et aporiatus est quia non est qui occurrat et salvavit sibi brachium suum et iustitia eius ipsa confirmavit eum

vul@Isaiah:59:17 @ indutus est iustitia ut lorica et galea salutis in capite eius indutus est vestimentis ultionis et opertus est quasi pallio zeli

vul@Isaiah:59:18 @ sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis et vicissitudinem inimicis suis insulis vicem reddet

vul@Isaiah:59:19 @ et timebunt qui ab occidente nomen Domini et qui ab ortu solis gloriam eius cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit

vul@Isaiah:59:20 @ et venerit Sion redemptor et eis qui redeunt ab iniquitate in Iacob dicit Dominus

vul@Isaiah:60:8 @ qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas

vul@Isaiah:60:10 @ et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi in indignatione enim mea percussi te et in reconciliatione mea misertus sum tui

vul@Isaiah:60:13 @ gloria Libani ad te veniet abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum meorum glorificabo

vul@Isaiah:60:14 @ et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi et vocabunt te civitatem Domini Sion Sancti Israhel

vul@Isaiah:60:15 @ pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et non erat qui per te transiret ponam te in superbiam saeculorum gaudium in generationem et generationem

vul@Isaiah:60:17 @ pro aere adferam aurum et pro ferro adferam argentum et pro lignis aes et pro lapidibus ferrum et ponam visitationem tuam pacem et praepositos tuos iustitiam

vul@Isaiah:60:22 @ minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam ego Dominus in tempore eius subito faciam istud

vul@Isaiah:61:1 @ spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus me ad adnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde et praedicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem

vul@Isaiah:61:3 @ ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere oleum gaudii pro luctu pallium laudis pro spiritu maeroris et vocabuntur in ea fortes iustitiae plantatio Domini ad glorificandum

vul@Isaiah:61:4 @ et aedificabunt deserta a saeculo et ruinas antiquas erigent et instaurabunt civitates desertas dissipatas in generationem et generationem

vul@Isaiah:61:7 @ pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem eorum propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia sempiterna erit eis

vul@Isaiah:61:10 @ gaudens gaudebo in Domino et exultabit anima mea in Deo meo quia induit me vestimentis salutis et indumento iustitiae circumdedit me quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis

vul@Isaiah:61:11 @ sicut enim terra profert germen suum et sicut hortus semen suum germinat sic Dominus Deus germinabit iustitiam et laudem coram universis gentibus

vul@Isaiah:62:1 @ propter Sion non tacebo et propter Hierusalem non quiescam donec egrediatur ut splendor iustus eius et salvator eius ut lampas accendatur

vul@Isaiah:62:7 @ et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Hierusalem laudem in terra

vul@Isaiah:62:8 @ iuravit Dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis suae si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti

vul@Isaiah:62:10 @ transite transite per portas praeparate viam populo planum facite iter et eligite lapides elevate signum ad populos

vul@Isaiah:62:11 @ ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae dicite filiae Sion ecce salvator tuus venit ecce merces eius cum eo et opus eius coram illo

vul@Isaiah:62:12 @ et vocabunt eos Populus sanctus Redempti a Domino tu autem vocaberis Quaesita civitas et non Derelicta

vul@Isaiah:63:2 @ quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimenta tua sicut calcantium in torculari

vul@Isaiah:63:5 @ circumspexi et non erat auxiliator quaesivi et non fuit qui adiuvaret et salvavit mihi brachium meum et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi

vul@Isaiah:63:10 @ ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et adflixerunt spiritum Sancti eius et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eos

vul@Isaiah:63:11 @ et recordatus est dierum saeculi Mosi populi sui ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ubi est qui posuit in medio eius spiritum Sancti sui

vul@Isaiah:63:12 @ qui eduxit ad dexteram Mosen brachio maiestatis suae qui scidit aquas ante eos ut faceret sibi nomen sempiternum

vul@Isaiah:63:13 @ qui duxit eos per abyssos quasi equum in deserto non inpingentem

vul@Isaiah:63:14 @ quasi animal in campo descendens spiritus Domini ductor eius fuit sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriae

vul@Isaiah:63:18 @ quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam

vul@Isaiah:63:19 @ facti sumus quasi in principio cum non dominareris nostri neque invocaretur nomen tuum super nos

vul@Isaiah:64:2 @ sicut exustio ignis tabescerent aquae arderent igni ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur

vul@Isaiah:64:5 @ occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur

vul@Isaiah:64:6 @ et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos

vul@Isaiah:64:7 @ non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostrae

vul@Isaiah:64:10 @ civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta est Hierusalem desolata

vul@Isaiah:64:11 @ domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas

vul@Isaiah:65:1 @ quaesierunt me qui ante non interrogabant invenerunt qui non quaesierunt me dixi ecce ego ecce ego ad gentem quae non vocabat nomen meum

vul@Isaiah:65:4 @ qui habitant in sepulchris et in delubris idolorum dormiunt qui comedunt carnem suillam et ius profanum in vasis eorum

vul@Isaiah:65:6 @ ecce scriptum est coram me non tacebo sed reddam et retribuam in sinu eorum

vul@Isaiah:65:7 @ iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul dicit Dominus qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi et remetiar opus eorum primum in sinu eorum

vul@Isaiah:65:8 @ haec dicit Dominus quomodo si inveniatur granum in botro et dicatur ne dissipes illud quoniam benedictio est sic faciam propter servos meos ut non disperdam totum

vul@Isaiah:65:9 @ et educam de Iacob semen et de Iuda possidentem montes meos et hereditabunt eam electi mei et servi mei habitabunt ibi

vul@Isaiah:65:10 @ et erunt campestria in caulas gregum et vallis Achor in cubile armentorum populo meo qui requisierunt me

vul@Isaiah:65:13 @ propter hoc haec dicit Dominus Deus ecce servi mei comedent et vos esurietis ecce servi mei bibent et vos sitietis

vul@Isaiah:65:25 @ lupus et agnus pascentur simul et leo et bos comedent paleas et serpenti pulvis panis eius non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo dicit Dominus

vul@Isaiah:66:2 @ omnia haec manus mea fecit et facta sunt universa ista dicit Dominus ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos

vul@Isaiah:66:3 @ qui immolat bovem quasi qui interficiat virum qui mactat pecus quasi qui excerebret canem qui offert oblationem quasi qui sanguinem suillum offerat qui recordatur turis quasi qui benedicat idolo haec omnia elegerunt in viis suis et in abominationibus suis anima eorum delectata est

vul@Isaiah:66:4 @ unde et ego eligam inlusiones eorum et quae timebant adducam eis quia vocavi et non erat qui responderet locutus sum et non audierunt feceruntque malum in oculis meis et quae nolui elegerunt

vul@Isaiah:66:5 @ audite verbum Domini qui tremetis ad verbum eius dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes propter nomen meum glorificetur Dominus et videbimus in laetitia vestra ipsi autem confundentur

vul@Isaiah:66:8 @ quis audivit umquam tale et quis vidit huic simile numquid parturiet terra in die una aut parietur gens simul quia parturivit et peperit Sion filios suos

vul@Isaiah:66:9 @ numquid ego qui alios parere facio ipse non pariam dicit Dominus si ego qui generationem ceteris tribuo sterilis ero ait Dominus Deus tuus

vul@Isaiah:66:10 @ laetamini cum Hierusalem et exultate in ea omnes qui diligitis eam gaudete cum ea gaudio universi qui lugetis super eam

vul@Isaiah:66:12 @ quia haec dicit Dominus ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis et quasi torrentem inundantem gloriam gentium quam sugetis ad ubera portabimini et super genua blandientur vobis

vul@Isaiah:66:13 @ quomodo si cui mater blandiatur ita ego consolabor vos et in Hierusalem consolabimini

vul@Isaiah:66:14 @ videbitis et gaudebit cor vestrum et ossa vestra quasi herba germinabunt et cognoscetur manus Domini servis eius et indignabitur inimicis suis

vul@Isaiah:66:15 @ quia ecce Dominus in igne veniet et quasi turbo quadrigae eius reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis

vul@Isaiah:66:17 @ qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post unam intrinsecus qui comedebant carnem suillam et abominationem et murem simul consumentur dicit Dominus

vul@Isaiah:66:19 @ et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mari in Africa in Lydia tenentes sagittam in Italiam et Graeciam ad insulas longe ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam et adnuntiabunt gloriam meam gentibus

vul@Isaiah:66:20 @ et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in carrucis ad montem sanctum meum Hierusalem dicit Dominus quomodo si inferant filii Israhel munus in vase mundo in domum Domini

vul@Isaiah:66:22 @ quia sicut caeli novi et terra nova quae ego facio stare coram me dicit Dominus sic stabit semen vestrum et nomen vestrum

vul@Isaiah:66:23 @ et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato veniet omnis caro ut adoret coram facie mea dicit Dominus

vul@Jeremiah:1:2 @ quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae filii Amon regis Iuda in tertiodecimo anno regni eius

vul@Jeremiah:1:3 @ et factum est in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iuda usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae regis Iuda usque ad transmigrationem Hierusalem in mense quinto

vul@Jeremiah:1:9 @ et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuo

vul@Jeremiah:1:10 @ ecce constitui te hodie super gentes et super regna ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes

vul@Jeremiah:2:6 @ et non dixerunt ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Aegypti qui transduxit nos per desertum per terram inhabitabilem et inviam per terram sitis et imaginem mortis per terram in qua non ambulavit vir neque habitavit homo

vul@Jeremiah:2:7 @ et induxi vos in terram Carmeli ut comederetis fructum eius et optima illius et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem

vul@Jeremiah:2:10 @ transite ad insulas Cetthim et videte et in Cedar mittite et considerate vehementer et videte si factum est huiuscemodi

vul@Jeremiah:2:11 @ si mutavit gens deos et certe ipsi non sunt dii populus vero meus mutavit Gloriam suam in idolum

vul@Jeremiah:2:13 @ duo enim mala fecit populus meus me dereliquerunt fontem aquae vivae ut foderent sibi cisternas cisternas dissipatas quae continere non valent aquas

vul@Jeremiah:2:19 @ arguet te malitia tua et aversio tua increpabit te scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te dicit Dominus Deus exercituum

vul@Jeremiah:2:22 @ si laveris te nitro et multiplicaveris tibi herbam borith maculata es in iniquitate tua coram me dicit Dominus Deus

vul@Jeremiah:2:24 @ onager adsuetus in solitudine in desiderio animae suae adtraxit ventum amoris sui nullus avertet eam omnes qui quaerunt eam non deficient in menstruis eius invenient eam

vul@Jeremiah:2:25 @ prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti et dixisti desperavi nequaquam faciam adamavi quippe alienos et post eos ambulabo

vul@Jeremiah:2:26 @ quomodo confunditur fur quando deprehenditur sic confusi sunt domus Israhel ipsi et reges eorum principes et sacerdotes et prophetae eorum

vul@Jeremiah:2:30 @ frustra percussi filios vestros disciplinam non receperunt devoravit gladius vester prophetas vestros quasi leo vastator

vul@Jeremiah:2:31 @ generatio vestra videte verbum Domini numquid solitudo factus sum Israheli aut terra serotina quare ergo dixit populus meus recessimus non veniemus ultra ad te

vul@Jeremiah:2:34 @ et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentium non in fossis inveni eos sed in omnibus quae supra memoravi

vul@Jeremiah:2:36 @ quam vilis es facta nimis iterans vias tuas et ab Aegypto confunderis sicut confusa es ab Assur

vul@Jeremiah:3:1 @ vulgo dicitur si dimiserit vir uxorem suam et recedens ab eo duxerit virum alterum numquid revertetur ad eam ultra numquid non polluta et contaminata erit mulier illa tu autem fornicata es cum amatoribus multis tamen revertere ad me dicit Dominus

vul@Jeremiah:3:2 @ leva oculos tuos in directum et vide ubi non prostrata sis in viis sedebas expectans eos quasi latro in solitudine et polluisti terram in fornicationibus tuis et in malitiis tuis

vul@Jeremiah:3:6 @ et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis numquid vidisti quae fecerit aversatrix Israhel abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omne lignum frondosum et fornicata est ibi

vul@Jeremiah:3:8 @ quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israhel dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii et non timuit praevaricatrix Iuda soror eius sed abiit et fornicata est etiam ipsa

vul@Jeremiah:3:13 @ tamen scito iniquitatem tuam quia in Dominum Deum tuum praevaricata es et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso et vocem meam non audisti ait Dominus

vul@Jeremiah:3:14 @ convertimini filii revertentes dicit Dominus quia ego vir vester et adsumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducam vos in Sion

vul@Jeremiah:3:16 @ cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in diebus illis ait Dominus non dicent ultra arca testamenti Domini neque ascendet super cor neque recordabuntur illius nec visitabitur nec fiet ultra

vul@Jeremiah:3:17 @ in tempore illo vocabunt Hierusalem solium Domini et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Hierusalem et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi

vul@Jeremiah:3:18 @ in diebus illis ibit domus Iuda ad domum Israhel et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris

vul@Jeremiah:3:19 @ ego autem dixi quomodo ponam te in filiis et tribuam tibi terram desiderabilem hereditatem praeclaram exercituum gentium et dixi patrem vocabis me et post me ingredi non cessabis

vul@Jeremiah:3:20 @ sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum sic contempsit me domus Israhel dicit Dominus

vul@Jeremiah:3:22 @ convertimini filii revertentes et sanabo aversiones vestras ecce nos venimus ad te tu enim es Dominus Deus noster

vul@Jeremiah:3:24 @ confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adulescentia nostra greges eorum et armenta eorum filios eorum et filias eorum

vul@Jeremiah:3:25 @ dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia nostra quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab adulescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem Domini Dei nostri

vul@Jeremiah:4:1 @ si converteris Israhel ait Dominus ad me convertere si abstuleris offendicula tua a facie mea non commoveberis

vul@Jeremiah:4:4 @ circumcidimini Domino et auferte praeputia cordium vestrorum vir Iuda et habitatores Hierusalem ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam cogitationum vestrarum

vul@Jeremiah:4:6 @ levate signum in Sion confortamini nolite stare quia malum ego adduco ab aquilone et contritionem magnam

vul@Jeremiah:4:13 @ ecce quasi nubes ascendet et quasi tempestas currus eius velociores aquilis equi illius vae nobis quoniam vastati sumus

vul@Jeremiah:4:17 @ quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro quia me ad iracundiam provocavit ait Dominus

vul@Jeremiah:4:22 @ quia stultus populus meus me non cognovit filii insipientes sunt et vecordes sapientes sunt ut faciant mala bene autem facere nescierunt

vul@Jeremiah:4:25 @ intuitus sum et non erat homo et omne volatile caeli recessit

vul@Jeremiah:4:29 @ a voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas ingressi sunt ardua et ascenderunt rupes universae urbes derelictae sunt et non habitat in eis homo

vul@Jeremiah:4:31 @ vocem enim quasi parturientis audivi angustias ut puerperae vox filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas vae mihi quia defecit anima mea propter interfectos

vul@Jeremiah:5:1 @ circuite vias Hierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius an inveniatis virum facientem iudicium et quaerentem fidem et propitius ero eius

vul@Jeremiah:5:2 @ quod si etiam vivit Dominus dixerint et hoc falso iurabunt

vul@Jeremiah:5:3 @ Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non doluerunt adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam induraverunt facies suas super petram noluerunt reverti

vul@Jeremiah:5:4 @ ego autem dixi forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes viam Domini iudicium Dei sui

vul@Jeremiah:5:5 @ ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini iudicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt iugum ruperunt vincula

vul@Jeremiah:5:6 @ idcirco percussit eos leo de silva lupus ad vesperam vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui egressus fuerit ex eis capietur quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum confortatae sunt aversiones eorum

vul@Jeremiah:5:9 @ numquid super his non visitabo dicit Dominus et in gente tali non ulciscetur anima mea

vul@Jeremiah:5:10 @ ascendite muros eius et dissipate consummationem autem nolite facere auferte propagines eius quia non sunt Domini

vul@Jeremiah:5:16 @ faretra eius quasi sepulchrum patens universi fortes

vul@Jeremiah:5:19 @ quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis haec omnia dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in terra vestra sic servietis alienis in terra non vestra

vul@Jeremiah:5:22 @ me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui harenam terminum mari praeceptum sempiternum quod non praeteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus eius et non transibunt illud

vul@Jeremiah:5:24 @ et non dixerunt in corde suo metuamus Dominum Deum nostrum qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo plenitudinem annuae messis custodientem nobis

vul@Jeremiah:5:26 @ quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros

vul@Jeremiah:5:27 @ sicut decipula plena avibus sic domus eorum plenae dolo ideo magnificati sunt et ditati

vul@Jeremiah:5:28 @ incrassati sunt et inpinguati et praeterierunt sermones meos pessime causam non iudicaverunt causam pupilli non direxerunt et iudicium pauperum non iudicaverunt

vul@Jeremiah:5:29 @ numquid super his non visitabo dicit Dominus aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea

vul@Jeremiah:5:31 @ prophetae prophetabant mendacium et sacerdotes adplaudebant manibus suis et populus meus dilexit talia quid igitur fiet in novissimo eius

vul@Jeremiah:6:2 @ speciosae et delicatae adsimilavi filiam Sion

vul@Jeremiah:6:5 @ surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos eius

vul@Jeremiah:6:6 @ quia haec dicit Dominus exercituum caedite lignum eius et fundite circa Hierusalem aggerem haec est civitas visitationis omnis calumnia in medio eius

vul@Jeremiah:6:7 @ sicut frigidam facit cisterna aquam suam sic frigidam fecit malitiam suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper infirmitas et plaga

vul@Jeremiah:6:9 @ haec dicit Dominus exercituum usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israhel converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum

vul@Jeremiah:6:11 @ idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul vir enim cum muliere capietur senex cum pleno dierum

vul@Jeremiah:6:12 @ et transibunt domus eorum ad alteros agri et uxores pariter quia extendam manum meam super habitantes terram dicit Dominus

vul@Jeremiah:6:15 @ confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt quam ob rem cadent inter ruentes in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus

vul@Jeremiah:6:16 @ haec dicit Dominus state super vias et videte et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris et dixerunt non ambulabimus

vul@Jeremiah:6:21 @ propterea haec dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis patres et filii simul vicinus et proximus et peribunt

vul@Jeremiah:6:23 @ sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox eius quasi mare sonabit et super equos ascendent praeparati quasi vir ad proelium adversum te filia Sion

vul@Jeremiah:6:28 @ omnes isti principes declinantum ambulantes fraudulenter aes et ferrum universi corrupti sunt

vul@Jeremiah:7:5 @ quoniam si bene direxeritis vias vestras et studia vestra si feceritis iudicium inter virum et proximum eius

vul@Jeremiah:7:6 @ advenae et pupillo et viduae non feceritis calumniam nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismet ipsis

vul@Jeremiah:7:12 @ ite ad locum meum in Silo ubi habitavit nomen meum a principio et videte quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israhel

vul@Jeremiah:7:14 @ faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum et in qua vos habetis fiduciam et loco quem dedi vobis et patribus vestris sicut feci Silo

vul@Jeremiah:7:15 @ et proiciam vos a facie mea sicut proieci omnes fratres vestros universum semen Ephraim

vul@Jeremiah:7:16 @ tu ergo noli orare pro populo hoc nec adsumas pro eis laudem et orationem et non obsistas mihi quia non exaudiam te

vul@Jeremiah:7:19 @ numquid me ad iracundiam provocant dicit Dominus nonne semet ipsos in confusionem vultus sui

vul@Jeremiah:7:23 @ sed hoc verbum praecepi eis dicens audite vocem meam et ero vobis Deus et vos eritis mihi populus et ambulate in omni via quam mandavi vobis ut bene sit vobis

vul@Jeremiah:7:25 @ a die qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti usque ad diem hanc et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem consurgens diluculo et mittens

vul@Jeremiah:7:32 @ ideo ecce dies venient dicit Dominus et non dicetur amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Interfectionis et sepelient in Thofeth eo quod non sit locus

vul@Jeremiah:7:34 @ et quiescere faciam de urbibus Iuda et de plateis Hierusalem vocem gaudii et vocem laetitiae vocem sponsi et vocem sponsae in desolatione enim erit terra

vul@Jeremiah:8:2 @ et pandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli quae dilexerunt et quibus servierunt et post quae ambulaverunt et quae quaesierunt et adoraverunt non colligentur et non sepelientur in sterquilinium super faciem terrae erunt

vul@Jeremiah:8:3 @ et eligent magis mortem quam vitam omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis quae derelicta sunt ad quae eieci eos dicit Dominus exercituum

vul@Jeremiah:8:5 @ quare ergo aversus est populus iste in Hierusalem aversione contentiosa adprehenderunt mendacium et noluerunt reverti

vul@Jeremiah:8:6 @ adtendi et auscultavi nemo quod bonum est loquitur nullus est qui agat paenitentiam super peccato suo dicens quid feci omnes conversi sunt ad cursum suum quasi equus impetu vadens in proelio

vul@Jeremiah:8:9 @ confusi sunt sapientes perterriti et capti sunt verbum enim Domini proiecerunt et sapientia nulla est in eis

vul@Jeremiah:8:12 @ confusi sunt quia abominationem fecerunt quinimmo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt idcirco cadent inter corruentes in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus

vul@Jeremiah:8:14 @ quare sedemus convenite et ingrediamur civitatem munitam et sileamus ibi quia Dominus noster silere nos fecit et potum dedit nobis aquam fellis peccavimus enim Domino

vul@Jeremiah:8:19 @ ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua numquid Dominus non est in Sion aut rex eius non est in ea quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis

vul@Jeremiah:8:20 @ transiit messis finita est aestas et nos salvati non sumus

vul@Jeremiah:8:22 @ numquid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei

vul@Jeremiah:9:3 @ et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis confortati sunt in terra quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognoverunt dicit Dominus

vul@Jeremiah:9:8 @ sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est in ore suo pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias

vul@Jeremiah:9:9 @ numquid super his non visitabo dicit Dominus aut in gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea

vul@Jeremiah:9:10 @ super montes adsumam fletum ac lamentum et super speciosa deserti planctum quoniam incensa sunt eo quod non sit vir pertransiens et non audierunt vocem possidentis a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt

vul@Jeremiah:9:11 @ et dabo Hierusalem in acervos harenae et cubilia draconum et civitates Iuda dabo in desolationem eo quod non sit habitator

vul@Jeremiah:9:12 @ quis est vir sapiens qui intellegat hoc et ad quem verbum oris Domini fiat ut adnuntiet istud quare perierit terra exusta sit quasi desertum eo quod non sit qui pertranseat

vul@Jeremiah:9:15 @ idcirco haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego cibabo eos populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis

vul@Jeremiah:9:16 @ et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum et mittam post eos gladium donec consumantur

vul@Jeremiah:9:19 @ quia vox lamentationis audita est de Sion quomodo vastati sumus et confusi vehementer quia dereliquimus terram quoniam deiecta sunt tabernacula nostra

vul@Jeremiah:9:22 @ loquere haec dicit Dominus et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis et quasi faenum post tergum metentis et non est qui colligat

vul@Jeremiah:9:25 @ ecce dies veniunt dicit Dominus et visitabo super omnem qui circumcisum habet praeputium

vul@Jeremiah:9:26 @ super Aegyptum et super Iudam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes qui adtonsi sunt in comam habitantes in deserto quia omnes gentes habent praeputium omnis autem domus Israhel incircumcisi sunt corde

vul@Jeremiah:10:2 @ haec dicit Dominus iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere quae timent gentes

vul@Jeremiah:10:5 @ in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene

vul@Jeremiah:10:6 @ non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine

vul@Jeremiah:10:7 @ quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui

vul@Jeremiah:10:8 @ pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis eorum lignum est

vul@Jeremiah:10:9 @ argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz opus artificis et manus aerarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum universa haec

vul@Jeremiah:10:11 @ sic ergo dicetis eis dii qui caelos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelis sunt

vul@Jeremiah:10:15 @ vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis suae peribunt

vul@Jeremiah:10:16 @ non est his similis pars Iacob qui enim formavit omnia ipse est et Israhel virga hereditatis eius Dominus exercituum nomen illi

vul@Jeremiah:10:17 @ congrega de terra confusionem tuam quae habitas in obsidione

vul@Jeremiah:10:19 @ vae mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane haec infirmitas mea est et portabo illam

vul@Jeremiah:10:20 @ tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas

vul@Jeremiah:10:21 @ quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est

vul@Jeremiah:10:25 @ effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus eius dissipaverunt

vul@Jeremiah:11:5 @ ut suscitem iuramentum quod iuravi patribus vestris daturum me eis terram fluentem lacte et melle sicut est dies haec et respondi et dixi amen Domine

vul@Jeremiah:11:10 @ reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent eis irritum fecerunt domus Israhel et domus Iuda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum

vul@Jeremiah:11:13 @ secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui Iuda et secundum numerum viarum Hierusalem posuistis aras confusionis aras ad libandum Baali

vul@Jeremiah:11:16 @ olivam uberem pulchram fructiferam speciosam vocavit Dominus nomen tuum ad vocem loquellae grandis exarsit ignis in ea et conbusta sunt frutecta eius

vul@Jeremiah:11:17 @ et Dominus exercituum qui plantavit te locutus est super te malum pro malis domus Israhel et domus Iuda quae fecerunt sibi ad inritandum me libantes Baali

vul@Jeremiah:11:19 @ et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia mittamus lignum in panem eius et eradamus eum de terra viventium et nomen eius non memoretur amplius

vul@Jeremiah:11:22 @ propterea haec dicit Dominus exercituum ecce ego visitabo super eos iuvenes morientur in gladio filii eorum et filiae eorum morientur in fame

vul@Jeremiah:11:23 @ et reliquiae non erunt ex eis inducam enim malum super viros Anathoth annum visitationis eorum

vul@Jeremiah:12:1 @ iustus quidem tu es Domine si disputem tecum verumtamen iusta loquar ad te quare via impiorum prosperatur bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt

vul@Jeremiah:12:3 @ et tu Domine nosti me vidisti me et probasti cor meum tecum congrega eos quasi gregem ad victimam et sanctifica eos in die occisionis

vul@Jeremiah:12:4 @ usquequo lugebit terra et herba omnis regionis siccabitur propter malitiam habitantium in ea consumptum est animal et volucre quoniam dixerunt non videbit novissima nostra

vul@Jeremiah:12:5 @ si cum peditibus currens laborasti quomodo contendere poteris cum equis cum autem in terra pacis secura fueris quid facies in superbia Iordanis

vul@Jeremiah:12:6 @ nam et fratres tui et domus patris tui etiam ipsi pugnaverunt adversum te et clamaverunt post te plena voce ne credas eis cum locuti fuerint tibi bona

vul@Jeremiah:12:7 @ reliqui domum meam dimisi hereditatem meam dedi dilectam animam meam in manu inimicorum eius

vul@Jeremiah:12:8 @ facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva dedit contra me vocem ideo odivi eam

vul@Jeremiah:12:10 @ pastores multi demoliti sunt vineam meam conculcaverunt partem meam dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis

vul@Jeremiah:12:11 @ posuerunt eam in dissipationem luxitque super me desolatione desolata est omnis terra quia nullus est qui recogitet corde

vul@Jeremiah:12:14 @ haec dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos qui tangunt hereditatem quam distribui populo meo Israhel ecce ego evellam eos de terra eorum et domum Iuda evellam de medio eorum

vul@Jeremiah:12:16 @ et erit si eruditi didicerint vias populi mei ut iurent in nomine meo vivit Dominus sicut docuerunt populum meum iurare in Baal aedificabuntur in medio populi mei

vul@Jeremiah:12:17 @ quod si non audierint evellam gentem illam evulsione et perditione ait Dominus

vul@Jeremiah:13:1 @ haec dicit Dominus ad me vade et posside tibi lumbare lineum et pones illud super lumbos tuos et in aquam non inferes illud

vul@Jeremiah:13:5 @ et abii et abscondi illud in Eufraten sicut praeceperat mihi Dominus

vul@Jeremiah:13:9 @ haec dicit Dominus sic putrescere faciam superbiam Iuda et superbiam Hierusalem multam

vul@Jeremiah:13:10 @ populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea et ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos et erunt sicut lumbare istud quod nullo usui aptum est

vul@Jeremiah:13:11 @ sicut enim adheret lumbare ad lumbos viri sic adglutinavi mihi omnem domum Israhel et omnem domum Iuda dicit Dominus ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam et non audierunt

vul@Jeremiah:13:17 @ quod si hoc non audieritis in abscondito plorabit anima mea a facie superbiae plorans plorabit et deducet oculus meus lacrimam quia captus est grex Domini

vul@Jeremiah:13:21 @ quid dices cum visitaverit te tu enim docuisti eos adversum te et erudisti in caput tuum numquid non dolores adprehendent te quasi mulierem parturientem

vul@Jeremiah:13:22 @ quod si dixeris in corde tuo quare venerunt mihi haec propter multitudinem iniquitatis tuae revelata sunt verecundiora tua pollutae sunt plantae tuae

vul@Jeremiah:13:23 @ si mutare potest Aethiops pellem suam aut pardus varietates suas et vos poteritis bene facere cum didiceritis malum

vul@Jeremiah:13:24 @ et disseminabo eos quasi stipulam quae vento raptatur in deserto

vul@Jeremiah:14:1 @ quod factum est verbum Domini ad Hieremiam de sermonibus siccitatis

vul@Jeremiah:14:3 @ maiores miserunt minores suos ad aquam venerunt ad hauriendum non invenerunt aquam reportaverunt vasa sua vacua confusi sunt et adflicti et operuerunt capita sua

vul@Jeremiah:14:4 @ propter terrae vastitatem quia non venit pluvia in terra confusi sunt agricolae operuerunt capita sua

vul@Jeremiah:14:6 @ et onagri steterunt in rupibus traxerunt ventum quasi dracones defecerunt oculi eorum quia non erat herba

vul@Jeremiah:14:7 @ si iniquitates nostrae responderunt nobis Domine fac propter nomen tuum quoniam multae sunt aversiones nostrae tibi peccavimus

vul@Jeremiah:14:8 @ expectatio Israhel salvator eius in tempore tribulationis quare quasi colonus futurus es in terra et quasi viator declinans ad manendum

vul@Jeremiah:14:10 @ haec dicit Dominus populo huic qui dilexit movere pedes suos et non quievit et Domino non placuit nunc recordabitur iniquitatum eorum et visitabit peccata eorum

vul@Jeremiah:14:12 @ cum ieiunaverint non exaudiam preces eorum et si obtulerint holocaustomata et victimas non suscipiam ea quoniam gladio et fame et peste ego consumam eos

vul@Jeremiah:14:14 @ et dixit Dominus ad me falso prophetae vaticinantur in nomine meo non misi eos et non praecepi eis neque locutus sum ad eos visionem mendacem et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis

vul@Jeremiah:14:15 @ ideo haec dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo quos ego non misi dicentes gladius et famis non erit in terra hac in gladio et fame consumentur prophetae illi

vul@Jeremiah:14:16 @ et populi quibus prophetant erunt proiecti in viis Hierusalem prae fame et gladio et non erit qui sepeliat eos ipsi et uxores eorum filii et filiae eorum et effundam super eos malum suum

vul@Jeremiah:14:17 @ et dices ad eos verbum istud deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem et non taceant quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementer

vul@Jeremiah:14:18 @ si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio et si introiero in civitatem ecce adtenuati fame propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant

vul@Jeremiah:14:19 @ numquid proiciens abiecisti Iudam aut Sion abominata est anima tua quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas expectavimus pacem et non est bonum et tempus curationis et ecce turbatio

vul@Jeremiah:15:1 @ et dixit Dominus ad me si steterit Moses et Samuhel coram me non est anima mea ad populum istum eice illos a facie mea et egrediantur

vul@Jeremiah:15:2 @ quod si dixerint ad te quo egrediemur dices ad eos haec dicit Dominus qui ad mortem ad mortem et qui ad gladium ad gladium et qui ad famem ad famem et qui ad captivitatem ad captivitatem

vul@Jeremiah:15:3 @ et visitabo super eos quattuor species dicit Dominus gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et volatilia caeli et bestias terrae ad devorandum et dissipandum

vul@Jeremiah:15:4 @ et dabo eos in fervorem universis regnis terrae propter Manassem filium Ezechiae regis Iuda super omnibus quae fecit in Hierusalem

vul@Jeremiah:15:7 @ et dispergam eos ventilabro in portis terrae interfeci et perdidi populum meum et tamen a viis suis non sunt reversi

vul@Jeremiah:15:8 @ multiplicatae sunt mihi viduae eius super harenam maris induxi eis super matrem adulescentis vastatorem meridie misi super civitates repente terrorem

vul@Jeremiah:15:9 @ infirmata est quae peperit septem defecit anima eius occidit ei sol cum adhuc esset dies confusa est et erubuit et residuos eius in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum ait Dominus

vul@Jeremiah:15:11 @ dicit Dominus si non reliquiae tuae in bonum si non occurri tibi in tempore adflictionis et in tempore tribulationis adversum inimicum

vul@Jeremiah:15:15 @ tu scis Domine recordare mei et visita me et tuere me ab his qui persequuntur me noli in patientia tua suscipere me scito quoniam sustinui pro te obprobrium

vul@Jeremiah:15:18 @ quare factus est dolor meus perpetuus et plaga mea desperabilis rennuit curari facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium

vul@Jeremiah:15:19 @ propter hoc haec dicit Dominus si converteris convertam te et ante faciem meam stabis et si separaveris pretiosum a vili quasi os meum eris convertentur ipsi ad te et tu non converteris ad eos

vul@Jeremiah:15:21 @ et liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu fortium

vul@Jeremiah:16:9 @ quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et vocem laetitiae vocem sponsi et vocem sponsae

vul@Jeremiah:16:15 @ sed vivit Dominus qui eduxit filios Israhel de terra aquilonis et de universis terris ad quas eieci eos et reducam eos in terram suam quam dedi patribus eorum

vul@Jeremiah:16:20 @ numquid faciet sibi homo deos et ipsi non sunt dii

vul@Jeremiah:17:2 @ cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum et lucorum lignorumque frondentium in montibus excelsis

vul@Jeremiah:17:3 @ sacrificantes in agro fortitudinem tuam et omnes thesauros tuos in direptionem dabo excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis

vul@Jeremiah:17:6 @ erit enim quasi myrice in deserto et non videbit cum venerit bonum sed habitabit in siccitate in deserto in terra salsuginis et inhabitabili

vul@Jeremiah:17:8 @ et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas quod ad humorem mittit radices suas et non timebit cum venerit aestus et erit folium eius viride et in tempore siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum

vul@Jeremiah:17:11 @ perdix fovit quae non peperit fecit divitias et non in iudicio in dimidio dierum suorum derelinquet eas et in novissimo suo erit insipiens

vul@Jeremiah:17:15 @ ecce ipsi dicunt ad me ubi est verbum Domini veniat

vul@Jeremiah:17:16 @ et ego non sum turbatus te pastorem sequens et diem hominis non desideravi tu scis quod egressum est de labiis meis rectum in conspectu tuo fuit

vul@Jeremiah:17:17 @ non sis mihi tu formidini spes mea tu in die adflictionis

vul@Jeremiah:17:22 @ et nolite eicere onera de domibus vestris in die sabbati et omne opus non facietis sanctificate diem sabbati sicut praecepi patribus vestris

vul@Jeremiah:17:24 @ et erit si audieritis me dicit Dominus ut non inferatis onera per portas civitatis huius in die sabbati et si sanctificaveritis diem sabbati ne faciatis in ea omne opus

vul@Jeremiah:17:25 @ ingredientur per portas civitatis huius reges et principes sedentes super solium David et ascendentes in curribus et equis ipsi et principes eorum vir Iuda et habitatores Hierusalem et habitabitur civitas haec in sempiternum

vul@Jeremiah:17:26 @ et venient de civitate Iuda et de circuitu Hierusalem et de terra Beniamin et de campestribus et de montuosis et ab austro portantes holocaustum et victimam et sacrificium et tus et inferent oblationem in domum Domini

vul@Jeremiah:17:27 @ si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus et ne inferatis per portas Hierusalem in die sabbati succendam ignem in portis eius et devorabit domos Hierusalem et non extinguetur

vul@Jeremiah:18:4 @ et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis conversusque fecit illud vas alterum sicut placuerat in oculis eius ut faceret

vul@Jeremiah:18:6 @ numquid sicut figulus iste non potero facere vobis domus Israhel ait Dominus ecce sicut lutum in manu figuli sic vos in manu mea domus Israhel

vul@Jeremiah:18:8 @ si paenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversum eam agam et ego paenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei

vul@Jeremiah:18:10 @ si fecerit malum in oculis meis ut non audiat vocem meam paenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei

vul@Jeremiah:18:16 @ ut fieret terra eorum in desolationem et in sibilum sempiternum omnis qui praeterit per eam obstupescet et movebit caput suum

vul@Jeremiah:18:17 @ sicut ventus urens dispergam eos coram inimico dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum

vul@Jeremiah:18:18 @ et dixerunt venite et cogitemus contra Hieremiam cogitationes non enim peribit lex a sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a propheta venite et percutiamus eum lingua et non adtendamus ad universos sermones eius

vul@Jeremiah:18:23 @ tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis

vul@Jeremiah:19:4 @ eo quod dereliquerint me et alienum fecerint locum istum et libaverint in eo diis alienis quos nescierunt ipsi et patres eorum et reges Iuda et repleverunt locum istum sanguine innocentium

vul@Jeremiah:19:6 @ propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et non vocabitur locus iste amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Occisionis

vul@Jeremiah:19:7 @ et dissipabo consilium Iudae et Hierusalem in loco isto et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum et in manu quaerentium animas eorum et dabo cadavera eorum escam volatilibus caeli et bestiis terrae

vul@Jeremiah:19:8 @ et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum omnis qui praeterierit per eam obstupescet et sibilabit super universa plaga eius

vul@Jeremiah:19:9 @ et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum et unusquisque carnes amici sui comedet in obsidione et in angustia in qua concludent eos inimici eorum et qui quaerunt animas eorum

vul@Jeremiah:19:11 @ et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum sic conteram populum istum et civitatem istam sicut conteritur vas figuli quod non potest ultra instaurari et in Thofeth sepelientur eo quod non sit alius locus ad sepeliendum

vul@Jeremiah:19:12 @ sic faciam loco huic ait Dominus et habitatoribus eius ut ponam civitatem istam sicut Thofeth

vul@Jeremiah:19:13 @ et erunt domus Hierusalem et domus regum Iuda sicut locus Thofeth inmundae omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiae caeli et libaverunt libamina diis alienis

vul@Jeremiah:20:2 @ et percussit Phassur Hieremiam prophetam et misit eum in nervum quod erat in porta Beniamin superiori in domo Domini

vul@Jeremiah:20:9 @ et dixi non recordabor eius neque loquar ultra in nomine illius et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens

vul@Jeremiah:20:10 @ audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant pacifici mei et custodientes latus meum si quo modo decipiatur et praevaleamus adversus eum et consequamur ultionem ex eo

vul@Jeremiah:20:11 @ Dominus autem mecum est quasi bellator fortis idcirco qui persequuntur me cadent et infirmi erunt confundentur vehementer quia non intellexerunt obprobrium sempiternum quod numquam delebitur

vul@Jeremiah:20:14 @ maledicta dies in qua natus sum dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta

vul@Jeremiah:20:15 @ maledictus vir qui adnuntiavit patri meo dicens natus est tibi puer masculus et quasi gaudio laetificavit eum

vul@Jeremiah:20:16 @ sit homo ille ut sunt civitates quas subvertit Dominus et non paenituit eum audiat clamorem mane et ululatum in tempore meridiano

vul@Jeremiah:20:18 @ quare de vulva egressus sum ut viderem laborem et dolorem et consumerentur in confusione dies mei

vul@Jeremiah:21:1 @ verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiae et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem dicens

vul@Jeremiah:21:2 @ interroga pro nobis Dominum quia Nabuchodonosor rex Babylonis proeliatur adversum nos si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua et recedat a nobis

vul@Jeremiah:21:3 @ et dixit Hieremias ad eos sic dicetis Sedeciae

vul@Jeremiah:21:4 @ haec dicit Dominus Deus Israhel ecce ego convertam vasa belli quae in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldeos qui obsident vos in circuitu murorum et congregabo ea in medio civitatis huius

vul@Jeremiah:21:9 @ qui habitaverit in urbe hac morietur gladio et fame et peste qui autem egressus fuerit et transfugerit ad Chaldeos qui obsident vos vivet et erit ei anima sua quasi spolium

vul@Jeremiah:21:12 @ domus David haec dicit Dominus iudicate mane iudicium et eruite vi oppressum de manu calumniantis ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam studiorum vestrorum

vul@Jeremiah:21:14 @ et visitabo super vos iuxta fructum studiorum vestrorum dicit Dominus et succendam ignem in saltu eius et devorabit omnia in circuitu eius

vul@Jeremiah:22:4 @ si enim facientes feceritis verbum istud ingredientur per portas domus huius reges sedentes de genere David super thronum eius et ascendentes currus et equos ipsi et servi et populus eorum

vul@Jeremiah:22:5 @ quod si non audieritis verba haec in memet ipso iuravi dicit Dominus quia in solitudinem erit domus haec

vul@Jeremiah:22:6 @ quia haec dicit Dominus super domum regis Iuda Galaad tu mihi caput Libani si non posuero te solitudinem urbes inhabitabiles

vul@Jeremiah:22:8 @ et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc et dicet unusquisque proximo suo quare fecit Dominus sic civitati huic grandi

vul@Jeremiah:22:11 @ quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Iosiae regem Iuda qui regnavit pro Iosia patre suo qui egressus est de loco isto non revertetur huc amplius

vul@Jeremiah:22:14 @ qui dicit aedificabo mihi domum latam et cenacula spatiosa qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina pingitque sinopide

vul@Jeremiah:22:18 @ propterea haec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosiae regem Iuda non plangent eum vae frater et vae fratres non concrepabunt ei vae domine et vae inclite

vul@Jeremiah:22:19 @ sepultura asini sepelietur putrefactus et proiectus extra portas Hierusalem

vul@Jeremiah:22:23 @ quae sedes in Libano et nidificas in cedris quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores quasi dolores parturientis

vul@Jeremiah:22:24 @ vivo ego dicit Dominus quia si fuerit Iechonias filius Ioachim regis Iuda anulus in manu dextera mea inde avellam eum

vul@Jeremiah:22:27 @ et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc non revertentur

vul@Jeremiah:23:2 @ ideo haec dicit Dominus Deus Israhel ad pastores qui pascunt populum meum vos dispersistis gregem meum eiecistis eos et non visitastis eos ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum ait Dominus

vul@Jeremiah:23:9 @ ad prophetas contritum est cor meum in medio mei contremuerunt omnia ossa mea factus sum quasi vir ebrius et quasi homo madidus a vino a facie Domini et a facie verborum sanctorum eius

vul@Jeremiah:23:10 @ quia adulteris repleta est terra quia a facie maledictionis luxit terra arefacta sunt arva deserti factus est cursus eorum malus et fortitudo eorum dissimilis

vul@Jeremiah:23:12 @ idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris inpellentur enim et corruent in ea adferam enim super eos mala annum visitationis eorum ait Dominus

vul@Jeremiah:23:14 @ et in prophetis Hierusalem vidi similitudinem adulterium et iter mendacii et confortaverunt manus pessimorum ut non converteretur unusquisque a malitia sua facti sunt mihi omnes Sodoma et habitatores eius quasi Gomorra

vul@Jeremiah:23:15 @ propterea haec dicit Dominus exercituum ad prophetas ecce ego cibabo eos absinthio et potabo eos felle a prophetis enim Hierusalem est egressa pollutio super omnem terram

vul@Jeremiah:23:16 @ haec dicit Dominus exercituum nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis et decipiunt vos visionem cordis sui loquuntur non de ore Domini

vul@Jeremiah:23:18 @ quis enim adfuit in consilio Domini et vidit et audivit sermonem eius quis consideravit verbum illius et audivit

vul@Jeremiah:23:20 @ non revertetur furor Domini usque dum faciat et usque dum conpleat cogitationem cordis sui in novissimis diebus intellegetis consilium eius

vul@Jeremiah:23:21 @ non mittebam prophetas et ipsi currebant non loquebar ad eos et ipsi prophetabant

vul@Jeremiah:23:22 @ si stetissent in consilio meo et nota fecissent verba mea populo meo avertissem utique eos a via sua mala et a pessimis cogitationibus suis

vul@Jeremiah:23:24 @ si occultabitur vir in absconditis et ego non videbo eum dicit Dominus numquid non caelum et terram ego impleo ait Dominus

vul@Jeremiah:23:27 @ qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei propter somnia eorum quae narrant unusquisque ad proximum suum sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal

vul@Jeremiah:23:29 @ numquid non verba mea sunt quasi ignis ait Dominus et quasi malleus conterens petram

vul@Jeremiah:23:32 @ ecce ego ad prophetas somniantes mendacium ait Dominus qui narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis cum ego non misissem eos nec mandassem eis qui nihil profuerunt populo huic dicit Dominus

vul@Jeremiah:23:33 @ si igitur interrogaverit te populus iste vel propheta aut sacerdos dicens quod est onus Domini dices ad eos ut quid vobis onus proiciam quippe vos dicit Dominus

vul@Jeremiah:23:34 @ et prophetes et sacerdos et populus qui dicit onus Domini visitabo super virum illum et super domum eius

vul@Jeremiah:23:38 @ si autem onus Domini dixeritis propter hoc haec dicit Dominus quia dixistis sermonem istum onus Domini et misi ad vos dicens nolite dicere onus Domini

vul@Jeremiah:24:1 @ ostendit mihi Dominus et ecce duo calathi pleni ficis positi ante templum Domini postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Iechoniam filium Ioachim regem Iuda et principes eius et fabrum et inclusorem de Hierusalem et adduxit eos in Babylonem

vul@Jeremiah:24:3 @ et dixit Dominus ad me quid tu vides Hieremia et dixi ficus ficus bonas bonas valde et malas malas valde quae comedi non possunt eo quod sint malae

vul@Jeremiah:24:5 @ haec dicit Dominus Deus Israhel sicut ficus hae bonae sic cognoscam transmigrationem Iuda quam emisi de loco isto in terram Chaldeorum in bonum

vul@Jeremiah:24:8 @ et sicut ficus pessimae quae comedi non possunt eo quod sint malae haec dicit Dominus sic dabo Sedeciam regem Iuda et principes eius et reliquos de Hierusalem qui remanserunt in urbe hac et qui habitant in terra Aegypti

vul@Jeremiah:24:9 @ et dabo eos in vexationem adflictionemque omnibus regnis terrae in obprobrium et in parabolam et in proverbium et in maledictionem in universis locis ad quos eieci eos

vul@Jeremiah:25:1 @ verbum quod factum est ad Hieremiam de omni populo Iudae in anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iuda ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis

vul@Jeremiah:25:3 @ a tertiodecimo anno Iosiae filii Amon regis Iuda usque ad diem hanc iste est tertius et vicesimus annus factum est verbum Domini ad me et locutus sum ad vos de nocte consurgens et loquens et non audistis

vul@Jeremiah:25:4 @ et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas consurgens diluculo mittensque et non audistis neque inclinastis aures vestras ut audiretis

vul@Jeremiah:25:5 @ cum diceret revertimini unusquisque a via sua mala et a pessimis cogitationibus vestris et habitabitis in terram quam dedit Dominus vobis et patribus vestris a saeculo et usque in saeculum

vul@Jeremiah:25:9 @ ecce ego mittam et adsumam universas cognationes aquilonis ait Dominus et ad Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et adducam eos super terram istam et super habitatores eius et super omnes nationes quae in circuitu illius sunt et interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et in solitudines sempiternas

vul@Jeremiah:25:10 @ perdamque ex eis vocem gaudii et vocem laetitiae vocem sponsae et vocem sponsi vocem molae et lumen lucernae

vul@Jeremiah:25:12 @ cumque impleti fuerint anni septuaginta visitabo super regem Babylonis et super gentem illam dicit Dominus iniquitatem eorum et super terram Chaldeorum et ponam illam in solitudines sempiternas

vul@Jeremiah:25:15 @ quia sic dicit Dominus exercituum Deus Israhel sume calicem vini furoris huius de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te

vul@Jeremiah:25:17 @ et accepi calicem de manu Domini et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus

vul@Jeremiah:25:18 @ Hierusalem et civitatibus Iudae et regibus eius et principibus eius ut darem eos in solitudinem et in stuporem in sibilum et in maledictionem sicut est dies ista

vul@Jeremiah:25:20 @ et universis generaliter cunctis regibus terrae Ausitidis et cunctis regibus terrae Philisthim et Ascaloni et Gazae et Accaroni et reliquiis Azoti

vul@Jeremiah:25:22 @ et cunctis regibus Tyri et cunctis regibus Sidonis et regibus terrae insularum qui sunt trans mare

vul@Jeremiah:25:23 @ et Dedan et Theman et Buz et universis qui adtonsi sunt in comam

vul@Jeremiah:25:29 @ quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipio adfligere et vos quasi innocentes inmunes eritis non eritis inmunes gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae dicit Dominus exercituum

vul@Jeremiah:25:30 @ et tu prophetabis ad eos omnia verba haec et dices ad illos Dominus de excelso rugiet et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam rugiens rugiet super decorem suum celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terrae

vul@Jeremiah:25:34 @ ululate pastores et clamate et aspergite vos cinere optimates gregis quia conpleti sunt dies vestri ut interficiamini et dissipationes vestrae et cadetis quasi vasa pretiosa

vul@Jeremiah:25:38 @ dereliquit quasi leo umbraculum suum facta est terra eorum in desolationem a facie irae columbae et a facie irae furoris Domini

vul@Jeremiah:26:1 @ in principio regis Ioachim filii Iosiae regis Iuda factum est verbum istud a Domino dicens

vul@Jeremiah:26:3 @ si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala et paeniteat me mali quod cogito facere eis propter malitias studiorum eorum

vul@Jeremiah:26:4 @ et dices ad eos haec dicit Dominus si non audieritis me ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis

vul@Jeremiah:26:5 @ ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum quos ego misi ad vos de nocte consurgens et dirigens et non audistis

vul@Jeremiah:26:6 @ dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae

vul@Jeremiah:26:9 @ quare prophetavit in nomine Domini dicens sicut Silo erit domus haec et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator et congregatus est omnis populus adversum Hieremiam in domum Domini

vul@Jeremiah:26:11 @ et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes et ad omnem populum dicentes iudicium mortis est viro huic quia prophetavit adversum civitatem istam sicut audistis auribus vestris

vul@Jeremiah:26:12 @ et ait Hieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba quae audistis

vul@Jeremiah:26:15 @ verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me sanguinem innocentem traditis contra vosmet ipsos et contra civitatem istam et habitatores eius in veritate enim misit me Dominus ad vos ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec

vul@Jeremiah:26:18 @ Michas de Morasthim fuit propheta in diebus Ezechiae regis Iudae et ait ad omnem populum Iudae dicens haec dicit Dominus exercituum Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum erit et mons domus in excelsa silvarum

vul@Jeremiah:26:21 @ et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius verba haec et quaesivit rex interficere eum et audivit Urias et timuit fugitque et ingressus est Aegyptum

vul@Jeremiah:26:22 @ et misit rex Ioachim viros in Aegyptum Elnathan filium Achobor et viros cum eo in Aegyptum

vul@Jeremiah:26:23 @ et eduxerunt Uriam de Aegypto et adduxerunt eum ad regem Ioachim et percussit eum gladio et proiecit cadaver eius in sepulchris vulgi ignobilis

vul@Jeremiah:27:1 @ in principio regni Ioachim filii Iosiae regis Iuda factum est verbum istud ad Hieremiam a Domino dicens

vul@Jeremiah:27:3 @ et mittes eas ad regem Edom et ad regem Moab et ad regem filiorum Ammon et ad regem Tyri et ad regem Sidonis in manu nuntiorum qui venerunt Hierusalem ad Sedeciam regem Iuda

vul@Jeremiah:27:7 @ et servient ei omnes gentes et filio eius et filio filii eius donec veniat tempus terrae eius et ipsius et servient ei gentes multae et reges magni

vul@Jeremiah:27:8 @ gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis et quicumque non curvaverit collum suum sub iugo regis Babylonis in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam ait Dominus donec consumam eos in manu eius

vul@Jeremiah:27:13 @ quare moriemini tu et populus tuus gladio fame et peste sicut locutus est Dominus ad gentem quae servire noluerit regi Babylonis

vul@Jeremiah:27:14 @ nolite audire verba prophetarum dicentium vobis non servietis regi Babylonis quia mendacium ipsi loquuntur vobis

vul@Jeremiah:27:15 @ quia non misi eos ait Dominus et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter ut eiciant vos et pereatis tam vos quam prophetae qui vaticinantur vobis

vul@Jeremiah:27:18 @ et si prophetae sunt et est verbum Domini in eis occurrant Domino exercituum ut non veniant vasa quae derelicta fuerant in domum Domini et in domum regis Iuda et in Hierusalem in Babylonem

vul@Jeremiah:27:22 @ in Babylonem transferentur et ibi erunt usque ad diem visitationis suae dicit Dominus et adferri faciam ea et restitui in loco isto

vul@Jeremiah:28:4 @ et Iechoniam filium Ioachim regem Iuda et omnem transmigrationem Iudae qui ingressi sunt in Babylonem ego convertam ad locum istum ait Dominus conteram enim iugum regis Babylonis

vul@Jeremiah:28:6 @ et ait Hieremias propheta amen sic faciat Dominus suscitet Dominus verba tua quae prophetasti ut referantur vasa in domum Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum

vul@Jeremiah:28:7 @ verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis et in auribus universi populi

vul@Jeremiah:28:9 @ propheta qui vaticinatus est pacem cum venerit verbum eius scietur propheta quem misit Dominus in veritate

vul@Jeremiah:28:11 @ et ait Ananias in conspectu omnis populi dicens haec dicit Dominus sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium

vul@Jeremiah:28:15 @ et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam audi Anania non misit te Dominus et tu confidere fecisti populum istum in mendacio

vul@Jeremiah:29:1 @ et haec sunt verba libri quae misit Hieremias propheta de Hierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis et ad sacerdotes et ad prophetas et ad omnem populum quem transduxerat Nabuchodonosor de Hierusalem in Babylonem

vul@Jeremiah:29:3 @ in manu Ellasa filii Saphan et Gamaliae filii Helciae quos misit Sedecias rex Iuda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem dicens

vul@Jeremiah:29:9 @ quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo et non misi eos dicit Dominus

vul@Jeremiah:29:10 @ quia haec dicit Dominus cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum bonum ut reducam vos ad locum istum

vul@Jeremiah:29:13 @ quaeretis me et invenietis cum quaesieritis me in toto corde vestro

vul@Jeremiah:29:14 @ et inveniar a vobis ait Dominus et reducam captivitatem vestram et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quae expuli vos dicit Dominus et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci

vul@Jeremiah:29:16 @ quia haec dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David et ad omnem populum habitatorem urbis huius ad fratres vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem

vul@Jeremiah:29:17 @ haec dicit Dominus exercituum ecce mittam in eis gladium et famem et pestem et ponam eos quasi ficus malas quae comedi non possunt eo quod pessimae sint

vul@Jeremiah:29:18 @ et persequar eos in gladio in fame et in pestilentia et dabo eos in vexationem universis regnis terrae in maledictionem et in stuporem et in sibilum et in obprobrium cunctis gentibus ad quas ego eieci eos

vul@Jeremiah:29:19 @ eo quod non audierint verba mea dicit Dominus quae misi ad eos per servos meos prophetas de nocte consurgens et mittens et non audistis dicit Dominus

vul@Jeremiah:29:20 @ vos ergo audite verbum Domini omnis transmigratio quam emisi de Hierusalem in Babylonem

vul@Jeremiah:29:21 @ haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ad Ahab filium Culia et ad Sedeciam filium Maasiae qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et percutiet eos in oculis vestris

vul@Jeremiah:29:22 @ et adsumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iuda quae est in Babylone dicentium ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Ahab quos frixit rex Babylonis in igne

vul@Jeremiah:29:25 @ haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Hierusalem et ad Sophoniam filium Maasiae sacerdotem et ad universos sacerdotes dicens

vul@Jeremiah:29:26 @ Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiadae sacerdote ut sis dux in domo Domini super omnem virum arrepticium et prophetantem ut mittas eum in nervum et in carcerem

vul@Jeremiah:29:28 @ quia super hoc misit ad nos in Babylonem dicens longum est aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum

vul@Jeremiah:29:31 @ mitte ad omnem transmigrationem dicens haec dicit Dominus ad Semeiam Neelamiten pro eo quod prophetavit vobis Semeias et ego non misi eum et fecit vos confidere in mendacio

vul@Jeremiah:29:32 @ idcirco haec dicit Dominus ecce ego visitabo super Semeiam Neelamiten et super semen eius non erit ei vir sedens in medio populi huius et non videbit bonum quod ego faciam populo meo ait Dominus quia praevaricationem locutus est adversum Dominum

vul@Jeremiah:30:3 @ ecce enim dies veniunt dicit Dominus et convertam conversionem populi mei Israhel et Iuda ait Dominus et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum et possidebunt eam

vul@Jeremiah:30:6 @ interrogate et videte si generat masculus quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parientis et conversae sunt universae facies in auruginem

vul@Jeremiah:30:7 @ vae quia magna dies illa nec est similis eius tempusque tribulationis est Iacob et ex ipso salvabitur

vul@Jeremiah:30:11 @ quoniam tecum ego sum ait Dominus ut salvem te faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te te autem non faciam in consummationem sed castigabo te in iudicio ut non tibi videaris innoxius

vul@Jeremiah:30:12 @ quia haec dicit Dominus insanabilis fractura tua pessima plaga tua

vul@Jeremiah:30:14 @ omnes amatores tui obliti sunt tui te non quaerent plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua

vul@Jeremiah:30:16 @ propterea omnes qui comedunt te devorabuntur et universi hostes tui in captivitatem ducentur et qui te vastant vastabuntur cunctosque praedatores tuos dabo in praedam

vul@Jeremiah:30:17 @ obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te dicit Dominus quia Eiectam vocaverunt te Sion haec est quae non habebat requirentem

vul@Jeremiah:30:18 @ haec dicit Dominus ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Iacob et tectis eius miserebor et aedificabitur civitas in excelso suo et templum iuxta ordinem suum fundabitur

vul@Jeremiah:30:20 @ et erunt filii eius sicut a principio et coetus eius coram me permanebit et visitabo adversum omnes qui tribulant eum

vul@Jeremiah:30:24 @ non avertet iram indignationis Dominus donec faciat et conpleat cogitationem cordis sui in novissimo dierum intellegetis ea

vul@Jeremiah:31:1 @ in tempore illo dicit Dominus ero Deus universis cognationibus Israhel et ipsi erunt mihi in populum

vul@Jeremiah:31:6 @ quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim surgite et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum

vul@Jeremiah:31:8 @ ecce ego adducam eos de terra aquilonis et congregabo eos ab extremis terrae inter quos erunt caecus et claudus et praegnans et pariens simul coetus magnus revertentium huc

vul@Jeremiah:31:10 @ audite verbum Domini gentes et adnuntiate insulis quae procul sunt et dicite qui dispersit Israhel congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum

vul@Jeremiah:31:12 @ et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona Domini super frumento et vino et oleo et fetu pecorum et armentorum eritque anima eorum quasi hortus inriguus et ultra non esurient

vul@Jeremiah:31:13 @ tunc laetabitur virgo in choro iuvenes et senes simul et convertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos et laetificabo a dolore suo

vul@Jeremiah:31:17 @ et est spes novissimis tuis ait Dominus et revertentur filii ad terminos suos

vul@Jeremiah:31:18 @ audiens audivi Ephraim transmigrantem castigasti me et eruditus sum quasi iuvenculus indomitus converte me et revertar quia tu Dominus Deus meus

vul@Jeremiah:31:19 @ postquam enim convertisti me egi paenitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum confusus sum et erubui quoniam sustinui obprobrium adulescentiae meae

vul@Jeremiah:31:20 @ si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor eius idcirco conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor eius ait Dominus

vul@Jeremiah:31:24 @ et habitabunt in eo Iudas et omnes civitates eius simul agricolae et minantes greges

vul@Jeremiah:31:26 @ ideo quasi de somno suscitatus sum et vidi et somnus meus dulcis mihi

vul@Jeremiah:31:28 @ et sicut vigilavi super eos ut evellerem et demolirer et dissiparem et disperderem et adfligerem sic vigilabo super eos ut aedificem et plantem ait Dominus

vul@Jeremiah:31:33 @ sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israhel post dies illos dicit Dominus dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum

vul@Jeremiah:31:36 @ si defecerint leges istae coram me dicit Dominus tunc et semen Israhel deficiet ut non sit gens coram me cunctis diebus

vul@Jeremiah:31:37 @ haec dicit Dominus si mensurari potuerint caeli sursum et investigari fundamenta terrae deorsum et ego abiciam universum semen Israhel propter omnia quae fecerunt dicit Dominus

vul@Jeremiah:32:2 @ tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Hierusalem et Hieremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Iuda

vul@Jeremiah:32:5 @ et in Babylonem ducet Sedeciam et ibi erit donec visitem eum ait Dominus si autem dimicaveritis adversum Chaldeos nihil prosperum habebitis

vul@Jeremiah:32:8 @ et venit ad me Anamehel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum carceris et ait ad me posside agrum meum qui est in Anathoth in terra Beniamin quia tibi conpetit hereditas et tu propinquus ut possideas intellexi autem quod verbum Domini esset

vul@Jeremiah:32:10 @ et scripsi in libro et signavi et adhibui testes et adpendi argentum in statera

vul@Jeremiah:32:11 @ et accepi librum possessionis signatum stipulationes et rata et signa forinsecus

vul@Jeremiah:32:12 @ et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiae in oculis Anamehel patruelis mei et in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis in oculis omnium Iudaeorum qui sedebant in atrio carceris

vul@Jeremiah:32:14 @ haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel sume libros istos librum emptionis hunc signatum et librum hunc qui apertus est et pones illos in vase fictili ut permanere possint diebus multis

vul@Jeremiah:32:15 @ haec enim dicit Dominus exercituum Deus Israhel adhuc possidebuntur domus et agri et vineae in terra ista

vul@Jeremiah:32:16 @ et oravi ad Dominum postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri dicens

vul@Jeremiah:32:18 @ qui facis misericordiam in milibus et reddes iniquitatem patrum in sinu filiorum eorum post eos fortissime magne potens Dominus exercituum nomen tibi

vul@Jeremiah:32:19 @ magnus consilio et inconprehensibilis cogitatu cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum adinventionum eius

vul@Jeremiah:32:20 @ qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque ad diem hanc et in Israhel et in hominibus et fecisti tibi nomen sicut est dies haec

vul@Jeremiah:32:21 @ et eduxisti populum tuum Israhel de terra Aegypti in signis et in portentis et in manu robusta et in brachio extento et in terrore magno

vul@Jeremiah:32:23 @ et ingressi sunt et possederunt eam et non oboedierunt voci tuae et in lege tua non ambulaverunt omnia quae mandasti eis ut facerent non fecerunt et evenerunt eis omnia mala haec

vul@Jeremiah:32:25 @ et tu dicis mihi Domine Deus eme agrum argento et adhibe testes cum urbs data sit in manu Chaldeorum

vul@Jeremiah:32:32 @ propter malitiam filiorum Israhel et filiorum Iuda quam fecerunt ad iracundiam me provocantes ipsi et reges eorum principes eorum et sacerdotes et prophetae eorum vir Iuda et habitatores Hierusalem

vul@Jeremiah:32:37 @ ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas eieci eos in furore meo et in ira mea et in indignatione grandi et reducam eos ad locum istum et habitare eos faciam confidenter

vul@Jeremiah:32:39 @ et dabo eis cor unum et viam unam ut timeant me universis diebus et bene sit eis et filiis eorum post eos

vul@Jeremiah:32:40 @ et feriam eis pactum sempiternum et non desinam eis benefacere et timorem meum dabo in corde eorum ut non recedant a me

vul@Jeremiah:32:42 @ quia haec dicit Dominus sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos

vul@Jeremiah:32:43 @ et possidebuntur agri in terra ista de qua vos dicitis quod deserta sit eo quod non remanserit homo et iumentum et data sit in manu Chaldeorum

vul@Jeremiah:32:44 @ agri pecunia ementur et scribentur in libro et inprimetur signum et testis adhibebitur in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem in civitatibus Iuda et in civitatibus montanis et in civitatibus campestribus et in civitatibus quae ad austrum sunt quia convertam captivitatem eorum ait Dominus

vul@Jeremiah:33:5 @ venientium ut dimicent cum Chaldeis et impleant eas cadaveribus hominum quas percussi in furore meo et in indignatione mea abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum

vul@Jeremiah:33:7 @ et convertam conversionem Iuda et conversionem Hierusalem et aedificabo eos sicut a principio

vul@Jeremiah:33:9 @ et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exultationem cunctis gentibus terrae quae audierint omnia bona quae ego facturus sum eis et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace quam ego faciam ei

vul@Jeremiah:33:10 @ haec dicit Dominus adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum eo quod non sit homo et iumentum in civitatibus Iuda et foris Hierusalem quae desolatae sunt absque homine et absque habitatore et absque pecore

vul@Jeremiah:33:11 @ vox gaudii et vox laetitiae vox sponsi et vox sponsae vox dicentium confitemini Domino exercituum quoniam bonus Dominus quoniam in aeternum misericordia eius et portantium vota in domum Domini reducam enim conversionem terrae sicut a principio dicit Dominus

vul@Jeremiah:33:13 @ in civitatibus montuosis et in civitatibus campestribus et in civitatibus quae ad austrum sunt et in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem et in civitatibus Iuda adhuc transibunt greges ad manum numerantis ait Dominus

vul@Jeremiah:33:20 @ haec dicit Dominus si irritum fieri potest pactum meum cum die et pactum meum cum nocte ut non sit dies et nox in tempore suo

vul@Jeremiah:33:21 @ et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo ut non sit ex eo filius qui regnet in throno eius et Levitae et sacerdotes ministri mei

vul@Jeremiah:33:22 @ sicuti numerari non possunt stellae caeli et metiri harena maris sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros meos

vul@Jeremiah:33:24 @ numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens duae cognationes quas elegerat Dominus abiectae sunt et populum meum despexerunt eo quod non sit ultra gens coram eis

vul@Jeremiah:33:25 @ haec dicit Dominus si pactum meum inter diem et noctem et leges caelo et terrae non posui

vul@Jeremiah:33:26 @ equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam ut non adsumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob reducam enim conversionem eorum et miserebor eis

vul@Jeremiah:34:3 @ et tu non effugies de manu eius sed conprehensione capieris et in manu eius traderis et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt et os eius cum ore tuo loquetur et Babylonem introibis

vul@Jeremiah:34:5 @ sed in pace morieris et secundum conbustiones patrum tuorum regum priorum qui fuerunt ante te sic conburent te et vae domine plangent te quia verbum ego locutus sum dicit Dominus

vul@Jeremiah:34:8 @ verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino postquam percussit rex Sedecias foedus cum omni populo in Hierusalem praedicans

vul@Jeremiah:34:11 @ et conversi sunt deinceps et retraxerunt servos et ancillas suas quos dimiserant liberos et subiugaverunt in famulos et in famulas

vul@Jeremiah:34:13 @ haec dicit Dominus Deus Israhel ego percussi foedus cum patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti de domo servitutis dicens

vul@Jeremiah:34:15 @ et conversi estis vos hodie et fecistis quod rectum est in oculis meis ut praedicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum et inistis pactum in conspectu meo in domo in qua invocatum est nomen meum super eam

vul@Jeremiah:34:16 @ et reversi estis et commaculastis nomen meum et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam quos dimiseratis ut essent liberi et suae potestatis et subiugastis eos ut sint vobis servi et ancillae

vul@Jeremiah:34:18 @ et dabo viros qui praevaricantur foedus meum et non observaverunt verba foederis quibus adsensi sunt in conspectu meo vitulum quem ceciderunt in duas partes et transierunt inter divisiones eius

vul@Jeremiah:34:19 @ principes Iuda et principes Hierusalem eunuchi et sacerdotes et omnis populus terrae qui transierunt inter divisiones vituli

vul@Jeremiah:34:22 @ ecce ego praecipio dicit Dominus et reducam eos in civitatem hanc et proeliabuntur adversum eam et capient eam et incendent igni et civitates Iuda dabo in solitudinem eo quod non sit habitator

vul@Jeremiah:35:1 @ verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iuda dicens

vul@Jeremiah:35:3 @ et adsumpsi Iezoniam filium Hieremiae filii Absaniae et fratres eius et omnes filios eius et universam domum Rechabitarum

vul@Jeremiah:35:4 @ et introduxi eos in domum Domini ad gazofilacium filiorum Anan filii Hiegedeliae hominis Dei quod erat iuxta gazofilacium principum super thesaurum Maasiae filii Sellum qui erat custos vestibuli

vul@Jeremiah:35:11 @ cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram diximus venite et ingrediamur Hierusalem a facie exercitus Chaldeorum et a facie exercitus Syriae et mansimus in Hierusalem

vul@Jeremiah:35:15 @ misique ad vos omnes servos meos prophetas consurgens diluculo mittensque et dicens convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite studia vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris et non inclinastis aurem vestram neque audistis me

vul@Jeremiah:36:1 @ et factum est in anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iuda factum est verbum hoc ad Hieremiam a Domino dicens

vul@Jeremiah:36:2 @ tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba quae locutus sum tibi adversum Israhel et Iudam et adversum omnes gentes a die qua locutus sum ad te ex diebus Iosiae usque ad diem hanc

vul@Jeremiah:36:3 @ si forte audiente domo Iuda universa mala quae ego cogito facere eis revertatur unusquisque a via sua pessima et propitius ero iniquitati et peccato eorum

vul@Jeremiah:36:4 @ vocavit ergo Hieremias Baruch filium Neriae et scripsit Baruch ex ore Hieremiae omnes sermones Domini quos locutus est ad eum in volumine libri

vul@Jeremiah:36:6 @ ingredere ergo tu et lege de volumine in quo scripsisti ex ore meo verba Domini audiente populo in domo Domini in die ieiunii insuper et audiente universo Iuda qui veniunt de civitatibus suis leges eis

vul@Jeremiah:36:7 @ si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini et revertatur unusquisque a via sua pessima quoniam magnus furor et indignatio quam locutus est Dominus adversum populum hunc

vul@Jeremiah:36:9 @ factum est autem in anno quinto Ioachim filii Iosiae regis Iuda in mense nono praedicaverunt ieiunium in conspectu Domini omni populo in Hierusalem et universae multitudini quae confluxerat de civitatibus Iuda in Hierusalem

vul@Jeremiah:36:12 @ descendit in domum regis ad gazofilacium scribae et ecce ibi omnes principes sedebant Elisama scriba et Dalaias filius Semeiae et Elnathan filius Achobor et Gamarias filius Saphan et Sedecias filius Ananiae et universi principes

vul@Jeremiah:36:14 @ miserunt itaque omnes principes ad Baruch Iudi filium Nathaniae filii Selemiae filii Chusi dicentes volumen ex quo legisti audiente populo sume in manu tua et veni tulit ergo Baruch filius Neriae volumen in manu sua et venit ad eos

vul@Jeremiah:36:17 @ et interrogaverunt eum dicentes indica nobis quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore eius

vul@Jeremiah:36:18 @ dixit autem eis Baruch ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos et ego scribebam in volumine atramento

vul@Jeremiah:36:19 @ et dixerunt principes ad Baruch vade et abscondere tu et Hieremias et nemo sciat ubi sitis

vul@Jeremiah:36:20 @ et ingressi sunt ad regem in atrium porro volumen commendaverunt in gazofilacio Elisamae scribae et nuntiaverunt audiente rege omnes sermones

vul@Jeremiah:36:21 @ misitque rex Iudi ut sumeret volumen qui tollens illud de gazofilacio Elisamae scribae legit audiente rege et universis principibus qui stabant circa regem

vul@Jeremiah:36:22 @ rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono et posita erat arula coram eo plena prunis

vul@Jeremiah:36:28 @ rursum tolle volumen aliud et scribe in eo omnes sermones priores qui erant in volumine primo quod conbusit Ioachim rex Iuda

vul@Jeremiah:36:29 @ et ad Ioachim regem Iuda dices haec dicit Dominus tu conbusisti volumen illud dicens quare scripsisti in eo adnuntians festinus veniet rex Babylonis et vastabit terram hanc et cessare faciet ex illa hominem et iumentum

vul@Jeremiah:36:31 @ et visitabo contra eum et contra semen eius et contra servos eius iniquitates suas et adducam super eos et super habitatores Hierusalem et super viros Iuda omne malum quod locutus sum ad eos et non audierunt

vul@Jeremiah:36:32 @ Hieremias autem tulit volumen aliud et dedit illud Baruch filio Neriae scribae qui scripsit in eo ex ore Hieremiae omnes sermones libri quem conbuserat Ioachim rex Iuda igni et insuper additi sunt sermones multo plures quam ante fuerant

vul@Jeremiah:37:1 @ et regnavit rex Sedecias filius Iosiae pro Iechonia filio Ioachim quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Iuda

vul@Jeremiah:37:3 @ et misit rex Sedecias Iuchal filium Selemiae et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem ad Hieremiam prophetam dicens ora pro nobis Dominum Deum nostrum

vul@Jeremiah:37:4 @ Hieremias autem libere ambulabat in medio populi non enim miserant eum in custodiam carceris igitur exercitus Pharao egressus est Aegyptum et audientes Chaldei qui obsidebant Hierusalem huiuscemodi nuntium recesserunt ab Hierusalem

vul@Jeremiah:37:6 @ haec dicit Dominus Deus Israhel sic dicetis regi Iuda qui misit vos ad me ad interrogandum ecce exercitus Pharaonis qui egressus est vobis in auxilium revertetur in terram suam in Aegyptum

vul@Jeremiah:37:9 @ sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldeorum qui proeliantur adversum vos et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati singuli de tentorio suo consurgent et incendent civitatem hanc igni

vul@Jeremiah:37:10 @ ergo cum recessisset exercitus Chaldeorum ab Hierusalem propter exercitum Pharaonis

vul@Jeremiah:37:11 @ egressus est Hieremias de Hierusalem ut iret in terram Beniamin et divideret ibi possessionem in conspectu civium

vul@Jeremiah:37:14 @ quam ob rem irati principes contra Hieremiam caesum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Ionathan scribae ipse enim praepositus erat super carcerem

vul@Jeremiah:37:17 @ et dixit Hieremias ad regem Sedeciam quid peccavi tibi et servis tuis et populo tuo quia misisti me in domum carceris

vul@Jeremiah:37:20 @ praecepit ergo rex Sedecias ut traderetur Hieremias in vestibulo carceris et daretur ei torta panis cotidie excepto pulmento donec consumerentur omnes panes de civitate et mansit Hieremias in vestibulo carceris

vul@Jeremiah:38:4 @ et dixerunt principes regi rogamus ut occidatur homo iste de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac et manus universi populi loquens ad eos iuxta verba haec siquidem homo hic non quaerit pacem populi huius sed malum

vul@Jeremiah:38:7 @ audivit autem Abdemelech Aethiops vir eunuchus qui erat in domo regis quod misissent Hieremiam in lacum porro rex sedebat in porta Beniamin

vul@Jeremiah:38:11 @ adsumptis ergo Abdemelech secum viris ingressus est domum regis quae erat sub cellario et tulit inde veteres pannos et antiqua quae conputruerant et submisit ea ad Hieremiam in lacum per funiculos

vul@Jeremiah:38:12 @ dixitque Abdemelech Aethiops ad Hieremiam pone veteres pannos et haec scissa et putrida sub cubitu manuum tuarum et subter funes fecit ergo Hieremias sic

vul@Jeremiah:38:13 @ et extraxerunt Hieremiam funibus et eduxerunt eum de lacu mansit autem Hieremias in vestibulo carceris

vul@Jeremiah:38:14 @ et misit rex Sedecias et tulit ad se Hieremiam prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini et dixit rex ad Hieremiam interrogo ego te sermonem ne abscondas a me aliquid

vul@Jeremiah:38:15 @ dixit autem Hieremias ad Sedeciam si adnuntiavero tibi numquid non interficies me et si consilium tibi dedero non me audies

vul@Jeremiah:38:16 @ iuravit ergo rex Sedecias Hieremiae clam dicens vivit Dominus qui fecit nobis animam hanc si occidero te et si tradidero te in manu virorum istorum qui quaerunt animam tuam

vul@Jeremiah:38:17 @ et dixit Hieremias ad Sedeciam haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel si profectus exieris ad principes regis Babylonis vivet anima tua et civitas haec non succendetur igni et salvus eris tu et domus tua

vul@Jeremiah:38:18 @ si autem non exieris ad principes regis Babylonis tradetur civitas haec in manu Chaldeorum et succendent eam igni et tu non effugies de manu eorum

vul@Jeremiah:38:21 @ quod si nolueris egredi iste est sermo quem ostendit mihi Dominus

vul@Jeremiah:38:25 @ si autem audierint principes quia locutus sum tecum et venerint ad te et dixerint tibi indica nobis quid locutus sis cum rege ne celes nos et non te interficiemus et quid locutus est tecum rex

vul@Jeremiah:38:28 @ mansit vero Hieremias in vestibulo carceris usque ad diem quo capta est Hierusalem et factum est ut caperetur Hierusalem

vul@Jeremiah:39:1 @ anno nono Sedeciae regis Iuda mense decimo venit Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius ad Hierusalem et obsidebant eam

vul@Jeremiah:39:2 @ undecimo autem anno Sedeciae mense quarto quinta mensis aperta est civitas

vul@Jeremiah:39:3 @ et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta media Neregel Sereser Semegar Nabu Sarsachim Rabsares Neregel Sereser Rebmag et omnes reliqui principes regis Babylonis

vul@Jeremiah:39:4 @ cumque vidisset eos Sedecias rex Iuda et omnes viri bellatores fugerunt et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis et per portam quae erat inter duos muros et egressi sunt ad viam deserti

vul@Jeremiah:39:10 @ et de plebe pauperum qui nihil penitus habebant dimisit Nabuzardan magister militum in terra Iuda et dedit eis vineas et cisternas in die illa

vul@Jeremiah:39:12 @ tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque ei mali facias sed ut voluerit sic facies ei

vul@Jeremiah:39:13 @ misit ergo Nabuzardan princeps militiae et Nabu et Sesban et Rabsares et Neregel et Sereser et Rebmag et omnes optimates regis Babylonis

vul@Jeremiah:40:3 @ et adduxit et fecit Dominus sicut locutus est quia peccastis Domino et non audistis vocem eius et factus est vobis sermo hic

vul@Jeremiah:40:4 @ nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quae sunt in manibus tuis si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni et ponam oculos meos super te si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem reside ecce omnis terra in conspectu tuo quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas illuc perge

vul@Jeremiah:40:5 @ et mecum noli venire sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Iudaeae habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas vade dedit quoque ei magister militiae cibaria et munuscula et dimisit eum

vul@Jeremiah:40:7 @ cum ergo audissent omnes principes exercitus qui dispersi fuerant per regiones ipsi et socii eorum quod praefecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terrae et quod commendasset ei viros et mulieres et parvulos et de pauperibus terrae qui non fuerant translati in Babylonem

vul@Jeremiah:40:8 @ venerunt ad Godoliam in Masphat et Ismahel filius Nathaniae et Iohanan et Ionathan filii Caree et Sareas filius Thenoemeth et filii Offi qui erat de Nethophathi et Iezonias filius Maachathi ipsi et viri eorum

vul@Jeremiah:40:10 @ ecce ego habito in Masphat ut respondeam praecepto Chaldeorum qui mittuntur ad nos vos autem colligite vindemiam et messem et oleum et condite in vasis vestris et manete in urbibus vestris quas tenetis

vul@Jeremiah:40:11 @ sed et omnes Iudaei qui erant in Moab et in filiis Ammon et in Idumea et in universis regionibus audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Iudaeam et quod praeposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan

vul@Jeremiah:40:12 @ reversi sunt inquam omnes Iudaei de universis locis ad quae profugerant et venerunt in terram Iuda ad Godoliam in Masphat et collegerunt vinum et messem multam nimis

vul@Jeremiah:40:13 @ Iohanan autem filius Caree et omnes principes exercitus qui dispersi erant in regionibus venerunt ad Godoliam in Masphat

vul@Jeremiah:40:14 @ et dixerunt ei scito quia Baalis rex filiorum Ammon misit Ismahel filium Nathaniae percutere animam tuam et non credidit eis Godolias filius Ahicam

vul@Jeremiah:40:15 @ Iohanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphat loquens ibo et percutiam Ismahel filium Nathaniae nullo sciente ne interficiat animam tuam et dissipentur omnes Iudaei qui congregati sunt ad te et peribunt reliquiae Iuda

vul@Jeremiah:41:1 @ et factum est in mense septimo venit Ismahel filius Nathaniae filii Elisama de semine regali et optimates regis et decem viri cum eo ad Godoliam filium Ahicam in Masphat et comederunt ibi panes simul in Masphat

vul@Jeremiah:41:3 @ omnes quoque Iudaeos qui erant cum Godolia in Masphat et Chaldeos qui repperti sunt ibi et viros bellatores percussit Ismahel

vul@Jeremiah:41:5 @ venerunt viri de Sychem et de Silo et de Samaria octoginta viri rasi barbam et scissis vestibus et squalentes munera et tus habebant in manu ut offerrent in domo Domini

vul@Jeremiah:41:9 @ lacus autem in quem proiecerat Ismahel omnia cadavera virorum quos percussit propter Godoliam ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israhel ipsum replevit Ismahel filius Nathaniae occisis

vul@Jeremiah:41:10 @ et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi qui erant in Masphat filias regis et universum populum qui remanserat in Masphat quos commendarat Nabuzardan princeps militiae Godoliae filio Ahicam et cepit eos Ismahel filius Nathaniae et abiit ut transiret ad filios Ammon

vul@Jeremiah:41:12 @ et adsumptis universis viris profecti sunt ut bellarent adversum Ismahel filium Nathaniae et invenerunt eum ad aquas Multas quae sunt in Gabaon

vul@Jeremiah:41:16 @ tulit ergo Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo universas reliquias vulgi quas reduxerat ab Ismahel filio Nathaniae de Masphat postquam percussit Godoliam filium Ahicam fortes viros ad proelium et mulieres et pueros et eunuchos quos reduxerat de Gabaon

vul@Jeremiah:42:2 @ dixeruntque ad Hieremiam prophetam cadat oratio nostra in conspectu tuo et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis quia derelicti sumus pauci de pluribus sicut oculi tui nos intuentur

vul@Jeremiah:42:5 @ et illi dixerunt ad Hieremiam sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei si non iuxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos sic faciemus

vul@Jeremiah:42:6 @ sive bonum est sive malum voci Domini Dei nostri ad quem mittimus te oboediemus ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri

vul@Jeremiah:42:9 @ et dixit ad eos haec dicit Dominus Deus Israhel ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu eius

vul@Jeremiah:42:10 @ si quiescentes manseritis in terra hac aedificabo vos et non destruam plantabo et non evellam iam enim placatus sum super malo quod feci vobis

vul@Jeremiah:42:13 @ si autem dixeritis vos non habitabimus in terra ista nec audiemus vocem Domini Dei nostri

vul@Jeremiah:42:15 @ propter hoc nunc audite verbum Domini reliquiae Iuda haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Aegyptum et intraveritis ut ibi habitetis

vul@Jeremiah:42:18 @ quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Hierusalem sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Aegyptum et eritis in iusiurandum et in stuporem et in maledictum et in obprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum

vul@Jeremiah:42:20 @ quia decepistis animas vestras vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et iuxta omnia quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster sic adnuntia nobis et faciemus

vul@Jeremiah:42:21 @ et adnuntiavi vobis hodie et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos

vul@Jeremiah:43:2 @ dixit Azarias filius Osaiae et Iohanan filius Caree et omnes viri superbi dicentes ad Hieremiam mendacium tu loqueris non misit te Dominus Deus noster dicens ne ingrediamini Aegyptum ut habitetis illuc

vul@Jeremiah:43:5 @ sed tollens Iohanan filius Caree et universi principes bellatorum universos reliquiarum Iuda qui reversi fuerant de cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi ut habitarent in terra Iuda

vul@Jeremiah:43:7 @ et ingressi sunt terram Aegypti quia non oboedierunt voci Domini et venerunt usque ad Tafnas

vul@Jeremiah:43:12 @ et succendet ignem in delubris deorum Aegypti et conburet ea et captivos ducet illos et amicietur terra Aegypti sicut amicitur pastor pallio suo et egredietur inde in pace

vul@Jeremiah:44:4 @ et misi ad vos omnes servos meos prophetas de nocte consurgens mittensque et dicens nolite facere verbum abominationis huius quam odi

vul@Jeremiah:44:7 @ et nunc haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel quare vos facitis malum grande contra animas vestras ut intereat ex vobis vir et mulier parvulus et lactans de medio Iudae nec relinquatur vobis quicquam residuum

vul@Jeremiah:44:8 @ provocantes me in operibus manuum vestrarum sacrificando diis alienis in terra Aegypti in quam ingressi estis ut habitetis ibi et dispereatis et sitis in maledictionem et in obprobrium cunctis gentibus terrae

vul@Jeremiah:44:12 @ et adsumam reliquias Iudae qui posuerunt facies suas ut ingrederentur terram Aegypti et habitarent ibi et consumentur omnes in terra Aegypti cadent in gladio et in fame consumentur a minimo usque ad maximum in gladio et in fame morientur et erunt in iusiurandum et in miraculum et in maledictionem et in obprobrium

vul@Jeremiah:44:13 @ et visitabo habitatores terrae Aegypti sicut visitavi super Hierusalem in gladio et in fame et in peste

vul@Jeremiah:44:14 @ et non erit qui effugiat et sit residuus de reliquiis Iudaeorum qui vadunt ut peregrinentur in terra Aegypti et revertantur in terram Iuda ad quam ipsi elevant animas suas ut revertantur et habitent ibi non revertentur nisi qui fugerint

vul@Jeremiah:44:17 @ sed facientes faciemus omne verbum quod egreditur de ore nostro ut sacrificemus Reginae caeli et libemus ei libamina sicut fecimus nos et patres nostri reges nostri et principes nostri in urbibus Iuda et in plateis Hierusalem et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus

vul@Jeremiah:44:19 @ quod si nos sacrificamus Reginae caeli et libamus ei libamina numquid sine viris nostris fecimus ei placentas ad colendum eam et liba libandi

vul@Jeremiah:44:22 @ et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum et propter abominationes quas fecistis et facta est terra vestra in desolationem et in stuporem et in maledictum eo quod non sit habitator sicut est dies haec

vul@Jeremiah:44:23 @ propterea quod sacrificaveritis idolis et peccaveritis Domino et non audieritis vocem Domini et in lege et in praeceptis et in testimoniis eius non ambulaveritis idcirco evenerunt vobis mala haec sicut est dies haec

vul@Jeremiah:44:29 @ et hoc vobis signum ait Dominus quod visitem ego super vos in loco isto ut sciatis quia vere conplebuntur sermones mei contra vos in malum

vul@Jeremiah:44:30 @ haec dicit Dominus ecce ego tradam Pharaonem Efree regem Aegypti in manu inimicorum eius et in manu quaerentium animam illius sicut tradidi Sedeciam regem Iuda in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui et quaerentis animam eius

vul@Jeremiah:45:1 @ verbum quod locutus est Hieremias propheta ad Baruch filium Neri cum scripsisset verba haec in libro de ore Hieremiae anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iuda dicens

vul@Jeremiah:45:4 @ haec dices ad eum sic dicit Dominus ecce quos aedificavi ego destruo et quos plantavi ego evello et universam terram hanc

vul@Jeremiah:46:2 @ ad Aegyptum adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Aegypti qui erat iuxta flumen Eufraten in Charchamis quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Ioachim filii Iosiae regis Iuda

vul@Jeremiah:46:7 @ quis est iste qui quasi flumen ascendit et veluti fluviorum intumescunt gurgites eius

vul@Jeremiah:46:11 @ ascende in Galaad et tolle resinam virgo filia Aegypti frustra multiplicas medicamina sanitas non erit tibi

vul@Jeremiah:46:18 @ vivo ego inquit Rex Dominus exercituum nomen eius quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus in mari veniet

vul@Jeremiah:46:21 @ mercennarii quoque eius qui versabantur in medio eius quasi vituli saginati versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt quia dies interfectionis eorum venit super eos tempus visitationis eorum

vul@Jeremiah:46:22 @ vox eius quasi aeris sonabit quoniam cum exercitu properabunt et cum securibus venient ei quasi ligna caedentes

vul@Jeremiah:46:25 @ dixit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego visitabo super tumultum Alexandriae et super Pharao et super Aegyptum et super deos eius et super reges eius et super Pharao et super eos qui confidunt in eo

vul@Jeremiah:46:26 @ et dabo eos in manu quaerentium animam eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum eius et post haec habitabitur sicut diebus pristinis ait Dominus

vul@Jeremiah:46:28 @ et tu noli timere serve meus Iacob ait Dominus quia tecum ego sum quia consumam ego cunctas gentes ad quas eieci te te vero non consumam sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi

vul@Jeremiah:47:2 @ haec dicit Dominus ecce aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius clamabunt homines et ululabit omnis habitator terrae

vul@Jeremiah:47:4 @ pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est enim Dominus Palestinos reliquias insulae Cappadociae

vul@Jeremiah:47:6 @ o mucro Domini usquequo non quiescis ingredere in vaginam tuam refrigerare et sile

vul@Jeremiah:48:2 @ non est ultra exultatio in Moab contra Esebon cogitaverunt malum venite et disperdamus eam de gente ergo silens conticesces sequeturque te gladius

vul@Jeremiah:48:6 @ fugite salvate animas vestras et eritis quasi myrice in deserto

vul@Jeremiah:48:7 @ pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis tu quoque capieris et ibit Chamos in transmigrationem sacerdotes eius et principes eius simul

vul@Jeremiah:48:8 @ et veniet praedo ad omnem urbem et urbs nulla salvabitur et peribit vallis et dissipabuntur campestria quoniam dixit Dominus

vul@Jeremiah:48:11 @ fertilis fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in fecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit idcirco permansit gustus eius in eo et odor eius non est inmutatus

vul@Jeremiah:48:13 @ et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israhel a Bethel in qua habebat fiduciam

vul@Jeremiah:48:15 @ vastata est Moab et civitates illius ascenderunt et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem ait Rex Dominus exercituum nomen ei

vul@Jeremiah:48:17 @ consolamini eum omnes qui estis in circuitu eius et universi qui scitis nomen eius dicite quomodo confracta est virga fortis baculus gloriosus

vul@Jeremiah:48:18 @ descende de gloria et sede in siti habitatio filiae Dibon quoniam vastator Moab ascendet ad te dissipabit munitiones tuas

vul@Jeremiah:48:19 @ in via sta et prospice habitatio Aroer interroga fugientem et eum qui evasit dic quid accidit

vul@Jeremiah:48:27 @ fuit enim in derisum tibi Israhel quasi inter fures repperisses eum propter verba ergo tua quae adversum illum locutus es captivus duceris

vul@Jeremiah:48:28 @ relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis

vul@Jeremiah:48:30 @ ego scio ait Dominus iactantiam eius et quod non sit iuxta eam virtus eius nec iuxta quod poterat conata sit facere

vul@Jeremiah:48:32 @ de planctu Iazer plorabo tibi vinea Sobema propagines tuae transierunt mare usque ad mare Iazer pervenerunt super messem tuam et vindemiam tuam praedo inruit

vul@Jeremiah:48:34 @ de clamore Esebon usque Eleale et Iaesa dederunt vocem suam a Segor usque ad Oronaim vitula conternante aquae quoque Namrim pessimae erunt

vul@Jeremiah:48:35 @ et auferam de Moab ait Dominus offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius

vul@Jeremiah:48:36 @ propterea cor meum ad Moab quasi tibiae resonabit et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum quia plus fecit quam potuit idcirco perierunt

vul@Jeremiah:48:38 @ super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus

vul@Jeremiah:48:40 @ haec dicit Dominus ecce quasi aquila evolabit et extendet alas suas ad Moab

vul@Jeremiah:48:41 @ capta est Carioth et munitiones conprehensae sunt et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis

vul@Jeremiah:48:44 @ qui fugit a facie pavoris cadet in foveam et qui conscenderit de fovea capietur laqueo adducam enim super Moab annum visitationis eorum dicit Dominus

vul@Jeremiah:48:46 @ vae tibi Moab peristi popule Chamos quia conprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem

vul@Jeremiah:48:47 @ et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus ait Dominus hucusque iudicia Moab

vul@Jeremiah:49:2 @ ideo ecce dies veniunt dicit Dominus et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum proelii et erit in tumulum dissipata filiaeque eius igni succendentur et possidebit Israhel possessores suos dicit Dominus

vul@Jeremiah:49:3 @ ulula Esebon quoniam vastata est Ahi clamate filiae Rabbath accingite vos ciliciis plangite et circuite per sepes quia Melchom in transmigratione ducetur sacerdotes eius et principes eius simul

vul@Jeremiah:49:5 @ ecce ego inducam super te terrorem ait Dominus Deus exercituum ab omnibus qui sunt in circuitu tuo et dispergemini singuli a conspectu vestro nec erit qui congreget fugientem

vul@Jeremiah:49:7 @ ad Idumeam haec dicit Dominus exercituum numquid non est ultra sapientia in Theman periit consilium a filiis inutilis facta est sapientia eorum

vul@Jeremiah:49:8 @ fugite terga vertite descendite in voragine habitatores Dedan quoniam perditionem Esau adduxi super eum tempus visitationis eius

vul@Jeremiah:49:9 @ si vindemiatores venissent super te non reliquissent racemum si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi

vul@Jeremiah:49:12 @ quia haec dicit Dominus ecce quibus non erat iudicium ut biberent calicem bibentes bibent et tu quasi innocens relinqueris non eris innocens sed bibens bibes

vul@Jeremiah:49:16 @ arrogantia tua decepit te et superbia cordis tui qui habitas in cavernis petrae et adprehendere niteris altitudinem collis cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum inde detraham te dicit Dominus

vul@Jeremiah:49:17 @ et erit Idumea deserta omnis qui transibit per eam stupebit et sibilabit super omnes plagas eius

vul@Jeremiah:49:18 @ sicuti subversa est Sodoma et Gomorra et vicinae eius ait Dominus non habitabit ibi vir et non incolet eam filius hominis

vul@Jeremiah:49:19 @ ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem praeponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo

vul@Jeremiah:49:20 @ propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom et cogitationes eius quas cogitavit de habitatoribus Theman si non deiecerint eos parvuli gregis nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum

vul@Jeremiah:49:22 @ ecce quasi aquila ascendet et evolabit et expandet alas suas super Bosram et erit cor fortium Idumeae in die illa quasi cor mulieris parturientis

vul@Jeremiah:49:23 @ ad Damascum confusa est Emath et Arfad quia auditum pessimum audierunt turbati sunt in mari sollicitudine quiescere non potuit

vul@Jeremiah:49:24 @ dissoluta est Damascus versa in fugam tremor adprehendit eam angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem

vul@Jeremiah:49:28 @ ad Cedar et ad regna Asor quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis haec dicit Dominus surgite ascendite ad Cedar et vastate filios orientis

vul@Jeremiah:49:29 @ tabernacula eorum et greges eorum capient pelles eorum et omnia vasa eorum et camelos eorum tollent sibi et vocabunt super eos formidinem in circuitu

vul@Jeremiah:49:30 @ fugite abite vehementer in voraginibus sedete qui habitatis Asor ait Dominus iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes

vul@Jeremiah:49:32 @ et erunt cameli eorum in direptionem et multitudo iumentorum in praedam et dispergam eos in omnem ventum qui sunt adtonsi in comam et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos ait Dominus

vul@Jeremiah:49:39 @ in novissimis autem diebus reverti faciam captivos Aelam dicit Dominus

vul@Jeremiah:50:2 @ adnuntiate in gentibus et auditum facite levate signum praedicate et nolite celare dicite capta est Babylon confusus est Bel victus est Marodach confusa sunt sculptilia eius superata sunt idola eorum

vul@Jeremiah:50:4 @ in diebus illis et in tempore illo ait Dominus venient filii Israhel ipsi et filii Iuda simul ambulantes et flentes properabunt et Dominum Deum suum quaerent

vul@Jeremiah:50:5 @ in Sion interrogabunt viam huc facies eorum venient et adponentur ad Dominum foedere sempiterno quod nulla oblivione delebitur

vul@Jeremiah:50:6 @ grex perditus factus est populus meus pastores eorum seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus de monte in collem transierunt obliti sunt cubilis sui

vul@Jeremiah:50:8 @ recedite de medio Babylonis et de terra Chaldeorum egredimini et estote quasi hedi ante greges

vul@Jeremiah:50:9 @ quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis et praeparabuntur adversum eam et inde capietur sagitta eius quasi viri fortis interfectoris non revertetur vacua

vul@Jeremiah:50:11 @ quoniam exultatis et magna loquimini diripientes hereditatem meam quoniam effusi estis sicut vitulus super herbam et mugistis ut tauri

vul@Jeremiah:50:12 @ confusa est mater vestra nimis et adaequata pulveri quae genuit vos ecce novissima erit in gentibus deserta invia et arens

vul@Jeremiah:50:13 @ ab ira Domini non habitabitur sed redigetur tota in solitudinem omnis qui transit per Babylonem stupebit et sibilabit super universis plagis eius

vul@Jeremiah:50:15 @ clamate adversus eam ubique dedit manum ceciderunt fundamenta eius destructi sunt muri eius quoniam ultio Domini est ultionem accipite de ea sicut fecit facite ei

vul@Jeremiah:50:16 @ disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem in tempore messis a facie gladii columbae unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient

vul@Jeremiah:50:17 @ grex dispersus Israhel leones eiecerunt eum primus comedit eum rex Assur iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis

vul@Jeremiah:50:18 @ propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego visitabo regem Babylonis et terram eius sicut visitavi regem Assur

vul@Jeremiah:50:21 @ super terram dominantium ascende et super habitatores eius visita dissipa et interfice quae post eos sunt ait Dominus et fac iuxta omnia quae praecepi tibi

vul@Jeremiah:50:26 @ venite ad eam ab extremis finibus aperite ut exeant qui conculcent eam tollite de via lapides et redigite in acervos et interficite eam nec sit quicquam reliquum

vul@Jeremiah:50:27 @ dissipate universos fortes eius descendant in occisionem vae eis quia venit dies eorum tempus visitationis eorum

vul@Jeremiah:50:28 @ vox fugientium et eorum qui evaserunt de terra Babylonis ut adnuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri ultionem templi eius

vul@Jeremiah:50:29 @ adnuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei secundum opus suum iuxta omnia quae fecit facite illi quia contra Dominum erecta est adversum Sanctum Israhel

vul@Jeremiah:50:31 @ ecce ego ad te superbe dicit Dominus Deus exercituum quia venit dies tuus tempus visitationis tuae

vul@Jeremiah:50:33 @ haec dicit Dominus exercituum calumniam sustinent filii Israhel et filii Iuda simul omnes qui ceperunt eos tenent nolunt dimittere eos

vul@Jeremiah:50:37 @ gladius ad equos eius et ad currus eius et ad omne vulgus quod est in medio eius et erunt quasi mulieres gladius ad thesauros eius qui diripientur

vul@Jeremiah:50:38 @ siccitas super aquas eius erit et arescent quia terra sculptilium est et in portentis gloriantur

vul@Jeremiah:50:40 @ sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas eius ait Dominus non habitabit ibi vir nec incolet eam filius hominis

vul@Jeremiah:50:42 @ arcum et scutum adprehendent crudeles sunt et inmisericordes vox eorum quasi mare sonabit et super equos ascendent sicut vir paratus ad proelium contra te filia Babylon

vul@Jeremiah:50:43 @ audivit rex Babylonis famam eorum et dissolutae sunt manus eius angustia adprehendit eum dolor quasi parturientem

vul@Jeremiah:50:44 @ ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem praeponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo

vul@Jeremiah:50:45 @ propterea audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem et cogitationes eius quas cogitavit super terram Chaldeorum nisi detraxerint eos parvuli gregum nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum

vul@Jeremiah:51:1 @ haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores eius qui cor suum levaverunt contra me quasi ventum pestilentem

vul@Jeremiah:51:6 @ fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam nolite tacere super iniquitatem eius quoniam tempus ultionis est Domino vicissitudinem ipse retribuet ei

vul@Jeremiah:51:8 @ subito cecidit Babylon et contrita est ululate super eam tollite resinam ad dolorem eius si forte sanetur

vul@Jeremiah:51:10 @ protulit Dominus iustitias nostras venite et narremus in Sion opus Domini Dei nostri

vul@Jeremiah:51:12 @ super muros Babylonis levate signum augete custodiam levate custodes praeparate insidias quia cogitavit Dominus et fecit quaecumque locutus est contra habitatores Babylonis

vul@Jeremiah:51:13 @ quae habitas super aquas multas locuples in thesauris venit finis tuus pedalis praecisionis tuae

vul@Jeremiah:51:14 @ iuravit Dominus exercituum per animam suam quoniam replebo te hominibus quasi brucho et super te celeuma cantabitur

vul@Jeremiah:51:18 @ vana sunt opera et risu digna in tempore visitationis suae peribunt

vul@Jeremiah:51:19 @ non sicut haec pars Iacob quia qui fecit omnia ipse est et Israhel sceptrum hereditatis eius Dominus exercituum nomen eius

vul@Jeremiah:51:24 @ et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldeae omne malum suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris ait Dominus

vul@Jeremiah:51:27 @ levate signum in terra clangite bucina in gentibus sanctificate super eam gentes adnuntiate contra illam regibus Ararat Menni et Aschenez numerate contra eam Thapsar adducite equum quasi bruchum aculeatum

vul@Jeremiah:51:30 @ cessaverunt fortes Babylonis a proelio habitaverunt in praesidiis devoratum est robur eorum et facti sunt quasi mulieres incensa sunt tabernacula eius contriti sunt vectes eius

vul@Jeremiah:51:33 @ quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel filia Babylon quasi area tempus triturae eius adhuc modicum et veniet tempus messionis eius

vul@Jeremiah:51:34 @ comedit me devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis reddidit me quasi vas inane absorbuit me sicut draco replevit ventrem suum teneritudine mea et eiecit me

vul@Jeremiah:51:35 @ iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem dicit habitatio Sion et sanguis meus super habitatores Chaldeae dicit Hierusalem

vul@Jeremiah:51:36 @ propterea haec dicit Dominus ecce ego iudicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare eius et siccabo venam eius

vul@Jeremiah:51:37 @ et erit Babylon in tumulos habitatio draconum stupor et sibilus eo quod non sit habitator

vul@Jeremiah:51:38 @ simul ut leones rugient excutient comas velut catuli leonum

vul@Jeremiah:51:40 @ deducam eos quasi agnos ad victimam quasi arietes cum hedis

vul@Jeremiah:51:44 @ et visitabo super Bel in Babylone et eiciam quod absorbuerat de ore eius et non confluent ad eum ultra gentes siquidem et murus Babylonis corruit

vul@Jeremiah:51:47 @ propterea ecce dies veniunt et visitabo super sculptilia Babylonis et omnis terra eius confundetur et universi interfecti eius cadent in medio eius

vul@Jeremiah:51:49 @ et quomodo fecit Babylon ut caderent occisi in Israhel sic de Babylone cadent occisi in universa terra

vul@Jeremiah:51:51 @ confusi sumus quoniam audivimus obprobrium operuit ignominia facies nostras quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini

vul@Jeremiah:51:52 @ propterea ecce dies veniunt ait Dominus et visitabo super sculptilia eius et in omni terra eius mugiet vulneratus

vul@Jeremiah:51:53 @ si ascenderit Babylon in caelum et firmaverit in excelso robur suum a me venient vastatores eius ait Dominus

vul@Jeremiah:51:55 @ quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem magnam et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae dedit sonitum vox eorum

vul@Jeremiah:51:56 @ quia venit super eam id est super Babylonem praedo et adprehensi sunt fortes eius et emarcuit arcus eorum quia fortis ultor Dominus reddens retribuet

vul@Jeremiah:51:58 @ haec dicit Dominus exercituum murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur et portae eius excelsae igni conburentur et labores populorum ad nihilum et gentium in igne erunt et disperibunt

vul@Jeremiah:51:59 @ verbum quod praecepit Hieremias prophetes Saraiae filio Neriae filii Maasiae cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem in anno quarto regni eius Saraias autem erat princeps prophetiae

vul@Jeremiah:51:60 @ et scripsit Hieremias omne malum quod venturum erat super Babylonem in libro uno omnia verba haec quae scripta sunt contra Babylonem

vul@Jeremiah:51:62 @ dices Domine tu locutus es contra locum istum ut disperderes eum ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus et ut sit perpetua solitudo

vul@Jeremiah:51:64 @ et dices sic submergetur Babylon et non consurget a facie adflictionis quam ego adduco super eam et dissolventur hucusque verba Hieremiae

vul@Jeremiah:52:3 @ quoniam furor Domini erat in Hierusalem et in Iuda usquequo proiceret eos a facie sua et recessit Sedecias a rege Babylonis

vul@Jeremiah:52:4 @ factum est autem in anno nono regni eius in mense decimo decima mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius adversum Hierusalem et obsederunt eam et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu

vul@Jeremiah:52:6 @ mense autem quarto nona mensis obtinuit fames in civitate et non erant alimenta populo terrae

vul@Jeremiah:52:7 @ et disrupta est civitas et omnes viri bellatores fugerunt et exierunt de civitate nocte per viam portae quae est inter duos muros et ducit ad hortum regis Chaldeis obsidentibus urbem in gyro et abierunt per viam quae ducit in heremum

vul@Jeremiah:52:12 @ in mense autem quinto decima mensis ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis venit Nabuzardan princeps militiae qui stabat coram rege Babylonis in Hierusalem

vul@Jeremiah:52:13 @ et incendit domum Domini et domum regis et omnes domos Hierusalem et omnem domum magnam igne conbusit

vul@Jeremiah:52:20 @ columnas duas et mare unum vitulos duodecim aereos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini non erat pondus aeris omnium vasorum horum

vul@Jeremiah:52:21 @ de columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam porro grossitudo eius quattuor digitorum et intrinsecus cava erat

vul@Jeremiah:52:25 @ et de civitate tulit eunuchum unum qui erat praepositus super viros bellatores et septem viros de his qui videbant faciem regis qui inventi sunt in civitate et scribam principem militum qui probabat tirones et sexaginta viros de populo terrae qui inventi sunt in medio civitatis

vul@Jeremiah:52:27 @ et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Reblatha in terra Emath et translatus est Iuda de terra sua

vul@Jeremiah:52:30 @ in anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit Nabuzardan magister militiae Iudaeorum animas septingentas quadraginta quinque omnes ergo animae quattuor milia sescentae

vul@Jeremiah:52:31 @ et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Ioachim regis Iudae duodecimo mense vicesima quinta mensis elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui caput Ioachim regis Iudae et eduxit eum de domo carceris

vul@Lamentations:1:1 @ ALEPH quomodo sedit sola civitas plena populo facta est quasi vidua domina gentium princeps provinciarum facta est sub tributo

vul@Lamentations:1:4 @ DELETH viae Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad sollemnitatem omnes portae eius destructae sacerdotes eius gementes virgines eius squalidae et ipsa oppressa amaritudine

vul@Lamentations:1:6 @ VAV et egressus est a filia Sion omnis decor eius facti sunt principes eius velut arietes non invenientes pascuam et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis

vul@Lamentations:1:7 @ ZAI recordata est Hierusalem dierum adflictionis suae et praevaricationis omnium desiderabilium suorum quae habuerat a diebus antiquis cum caderet populus eius in manu hostili et non esset auxiliator viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius

vul@Lamentations:1:9 @ TETH sordes eius in pedibus eius nec recordata est finis sui deposita est vehementer non habens consolatorem vide Domine adflictionem meam quoniam erectus est inimicus

vul@Lamentations:1:10 @ IOTH manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum de quibus praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam

vul@Lamentations:1:11 @ CAPH omnis populus eius gemens et quaerens panem dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocilandam animam vide Domine considera quoniam facta sum vilis

vul@Lamentations:1:12 @ LAMED o vos omnes qui transitis per viam adtendite et videte si est dolor sicut dolor meus quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus in die irae furoris sui

vul@Lamentations:1:13 @ MEM de excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me expandit rete pedibus meis convertit me retrorsum posuit me desolatam tota die maerore confectam

vul@Lamentations:1:14 @ NUN vigilavit iugum iniquitatum mearum in manu eius convolutae sunt et inpositae collo meo infirmata est virtus mea dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere

vul@Lamentations:1:17 @ FE expandit Sion manus suas non est qui consoletur eam mandavit Dominus adversum Iacob in circuitu eius hostes eius facta est Hierusalem quasi polluta menstruis inter eos

vul@Lamentations:1:18 @ SADE iustus est Dominus quia os eius ad iracundiam provocavi audite obsecro universi populi et videte dolorem meum virgines meae et iuvenes mei abierunt in captivitatem

vul@Lamentations:1:19 @ COPH vocavi amicos meos et ipsi deceperunt me sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt quia quaesierunt cibum sibi ut refocilarent animam suam

vul@Lamentations:1:20 @ RES vide Domine quoniam tribulor venter meus conturbatus est subversum est cor meum in memet ipsa quoniam amaritudine plena sum foris interfecit gladius et domi mors similis est

vul@Lamentations:1:21 @ SEN audierunt quia ingemesco ego et non est qui consoletur me omnes inimici mei audierunt malum meum laetati sunt quoniam tu fecisti adduxisti diem consolationis et fient similes mei

vul@Lamentations:1:22 @ THAU ingrediatur omne malum eorum coram te et devindemia eos sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas multi enim gemitus mei et cor meum maerens

vul@Lamentations:2:1 @ ALEPH quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion proiecit de caelo terram inclitam Israhel et non recordatus est scabilli pedum suorum in die furoris sui

vul@Lamentations:2:3 @ GIMEL confregit in ira furoris omne cornu Israhel avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici et succendit in Iacob quasi ignem flammae devorantis in gyro

vul@Lamentations:2:4 @ DELETH tetendit arcum suum quasi inimicus firmavit dexteram suam quasi hostis et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiae Sion effudit quasi ignem indignationem suam

vul@Lamentations:2:5 @ HE factus est Dominus velut inimicus praecipitavit Israhel praecipitavit omnia moenia eius dissipavit munitiones eius et replevit in filia Iuda humiliatum et humiliatam

vul@Lamentations:2:6 @ VAV et dissipavit quasi hortum tentorium suum demolitus est tabernaculum suum oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum et obprobrio in indignatione furoris sui regem et sacerdotem

vul@Lamentations:2:7 @ ZAI reppulit Dominus altare suum maledixit sanctificationi suae tradidit in manu inimici muros turrium eius vocem dederunt in domo Domini sicut in die sollemni

vul@Lamentations:2:8 @ HETH cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion tetendit funiculum suum et non avertit manum suam a perditione luxitque antemurale et murus pariter dissipatus est

vul@Lamentations:2:9 @ TETH defixae sunt in terra portae eius perdidit et contrivit vectes eius regem eius et principes eius in gentibus non est lex et prophetae eius non invenerunt visionem a Domino

vul@Lamentations:2:10 @ IOTH sederunt in terra conticuerunt senes filiae Sion consperserunt cinere capita sua accincti sunt ciliciis abiecerunt in terra capita sua virgines Hierusalem

vul@Lamentations:2:12 @ LAMED matribus suis dixerunt ubi est triticum et vinum cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum

vul@Lamentations:2:13 @ MEM cui conparabo te vel cui adsimilabo te filia Hierusalem cui exaequabo te et consolabor te virgo filia Sion magna enim velut mare contritio tua quis medebitur tui

vul@Lamentations:2:15 @ SAMECH plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Hierusalem haecine est urbs dicentes perfecti decoris gaudium universae terrae

vul@Lamentations:2:16 @ FE aperuerunt super te os suum omnes inimici tui sibilaverunt et fremuerunt dentibus dixerunt devoravimus en ista est dies quam expectabamus invenimus vidimus

vul@Lamentations:2:18 @ SADE clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiae Sion deduc quasi torrentem lacrimas per diem et per noctem non des requiem tibi neque taceat pupilla oculi tui

vul@Lamentations:2:19 @ COPH consurge lauda in nocte in principio vigiliarum effunde sicut aqua cor tuum ante conspectum Domini leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum qui defecerunt in fame in capite omnium conpetorum

vul@Lamentations:2:20 @ RES vide Domine et considera quem vindemiaveris ita ergone comedent mulieres fructum suum parvulos ad mensuram palmae si occidetur in sanctuario Domini sacerdos et propheta

vul@Lamentations:2:21 @ SEN iacuerunt in terra foris puer et senex virgines meae et iuvenes mei ceciderunt in gladio interfecisti in die furoris tui percussisti nec misertus es

vul@Lamentations:2:22 @ THAU vocasti quasi ad diem sollemnem qui terrerent me de circuitu et non fuit in die furoris Domini qui effugeret et relinqueretur quos educavi et enutrivi inimicus meus consumpsit eos

vul@Lamentations:3:6 @ BETH in tenebrosis conlocavit me quasi mortuos sempiternos

vul@Lamentations:3:8 @ GIMEL sed et cum clamavero et rogavero exclusit orationem meam

vul@Lamentations:3:9 @ GIMEL conclusit vias meas lapidibus quadris semitas meas subvertit

vul@Lamentations:3:10 @ DELETH ursus insidians factus est mihi leo in absconditis

vul@Lamentations:3:12 @ DELETH tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam

vul@Lamentations:3:13 @ HE misit in renibus meis filias faretrae suae

vul@Lamentations:3:15 @ HE replevit me amaritudinibus inebriavit me absinthio

vul@Lamentations:3:19 @ ZAI recordare paupertatis et transgressionis meae absinthii et fellis

vul@Lamentations:3:26 @ TETH bonum est praestolari cum silentio salutare Domini

vul@Lamentations:3:29 @ IOTH ponet in pulvere os suum si forte sit spes

vul@Lamentations:3:32 @ CAPH quia si abiecit et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum

vul@Lamentations:3:35 @ LAMED ut declinaret iudicium viri in conspectu vultus Altissimi

vul@Lamentations:3:38 @ MEM ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona

vul@Lamentations:3:43 @ SAMECH operuisti in furore et percussisti nos occidisti nec pepercisti

vul@Lamentations:3:48 @ FE divisiones aquarum deduxit oculus meus in contritione filiae populi mei

vul@Lamentations:3:52 @ SADE venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis

vul@Lamentations:3:55 @ COPH invocavi nomen tuum Domine de lacis novissimis

vul@Lamentations:3:56 @ COPH vocem meam audisti ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus

vul@Lamentations:3:63 @ SEN sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ego sum psalmus eorum

vul@Lamentations:4:1 @ ALEPH quomodo obscuratum est aurum mutatus est color optimus dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum

vul@Lamentations:4:2 @ BETH filii Sion incliti et amicti auro primo quomodo reputati sunt in vasa testea opus manuum figuli

vul@Lamentations:4:3 @ GIMEL sed et lamiae nudaverunt mammam lactaverunt catulos suos filia populi mei crudelis quasi strutio in deserto

vul@Lamentations:4:4 @ DELETH adhesit lingua lactantis ad palatum eius in siti parvuli petierunt panem et non erat qui frangeret eis

vul@Lamentations:4:8 @ HETH denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis adhesit cutis eorum ossibus aruit et facta est quasi lignum

vul@Lamentations:4:9 @ TETH melius fuit occisis gladio quam interfectis fame quoniam isti extabuerunt consumpti ab sterilitate terrae

vul@Lamentations:4:11 @ CAPH conplevit Dominus furorem suum effudit iram indignationis suae et succendit ignem in Sion et devoravit fundamenta eius

vul@Lamentations:4:12 @ LAMED non crediderunt reges terrae et universi habitatores orbis quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Hierusalem

vul@Lamentations:4:16 @ FE facies Domini divisit eos non addet ut respiciat eos facies sacerdotum non erubuerunt neque senum miserti sunt

vul@Lamentations:4:17 @ AIN cum adhuc subsisteremus defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum cum respiceremus adtenti ad gentem quae salvare non poterat

vul@Lamentations:4:19 @ COPH velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli super montes persecuti sunt nos in deserto insidiati sunt nobis

vul@Lamentations:4:22 @ THAU conpleta est iniquitas tua filia Sion non addet ultra ut transmigret te visitavit iniquitatem tuam filia Edom discoperuit peccata tua

vul@Lamentations:5:3 @ pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae

vul@Lamentations:5:5 @ cervicibus minabamur lassis non dabatur requies

vul@Lamentations:5:10 @ pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis

vul@Lamentations:5:11 @ mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda

vul@Lamentations:5:12 @ principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt

vul@Lamentations:5:13 @ adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt

vul@Lamentations:5:18 @ propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo

vul@Lamentations:5:21 @ converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio

vul@Ezekiel:1:1 @ et factum est in tricesimo anno in quarto mense in quinta mensis cum essem in medio captivorum iuxta fluvium Chobar aperti sunt caeli et vidi visiones Dei

vul@Ezekiel:1:2 @ in quinta mensis ipse est annus quintus transmigrationis regis Ioachin

vul@Ezekiel:1:4 @ et vidi et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone et nubes magna et ignis involvens et splendor in circuitu eius et de medio eius quasi species electri id est de medio ignis

vul@Ezekiel:1:5 @ et ex medio eorum similitudo quattuor animalium et hic aspectus eorum similitudo hominis in eis

vul@Ezekiel:1:7 @ et pedes eorum pedes recti et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli et scintillae quasi aspectus aeris candentis

vul@Ezekiel:1:10 @ similitudo autem vultus eorum facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quattuor facies autem bovis a sinistris ipsorum quattuor et facies aquilae ipsorum quattuor

vul@Ezekiel:1:11 @ et facies eorum et pinnae eorum extentae desuper duae pinnae singulorum iungebantur et duae tegebant corpora eorum

vul@Ezekiel:1:13 @ et similitudo animalium aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium et quasi aspectus lampadarum haec erat visio discurrens in medio animalium splendor ignis et de igne fulgor egrediens

vul@Ezekiel:1:14 @ et animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis

vul@Ezekiel:1:16 @ et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris et una similitudo ipsarum quattuor et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotae

vul@Ezekiel:1:19 @ cumque ambularent animalia ambulabant pariter et rotae iuxta ea et cum elevarentur animalia de terra elevabantur simul et rotae

vul@Ezekiel:1:22 @ et similitudo super caput animalium firmamenti quasi aspectus cristalli horribilis et extenti super capita eorum desuper

vul@Ezekiel:1:23 @ sub firmamento autem pinnae eorum rectae alterius ad alterum unumquodque duabus alis velabat corpus suum et alterum similiter velabatur

vul@Ezekiel:1:24 @ et audiebam sonum alarum quasi sonum aquarum multarum quasi sonum sublimis Dei cum ambularent quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum cumque starent dimittebantur pinnae eorum

vul@Ezekiel:1:26 @ et super firmamentum quod erat inminens capiti eorum quasi aspectus lapidis sapphyri similitudo throni et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper

vul@Ezekiel:1:27 @ et vidi quasi speciem electri velut aspectum ignis intrinsecus eius per circuitum a lumbis eius et desuper et a lumbis eius usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu

vul@Ezekiel:2:1 @ haec visio similitudinis gloriae Domini et vidi et cecidi in faciem meam et audivi vocem loquentis et dixit ad me fili hominis sta supra pedes tuos et loquar tecum

vul@Ezekiel:2:5 @ si forte vel ipsi audiant et si forte quiescant quoniam domus exasperans est et scient quia propheta fuerit in medio eorum

vul@Ezekiel:2:7 @ loqueris ergo verba mea ad eos si forte audiant et quiescant quoniam inritatores sunt

vul@Ezekiel:2:8 @ tu autem fili hominis audi quaecumque loquor ad te et noli esse exasperans sicut domus exasperatrix est aperi os tuum et comede quaecumque ego do tibi

vul@Ezekiel:3:3 @ et dixit ad me fili hominis venter tuus comedet et viscera tua conplebuntur volumine isto quod ego do tibi et comedi illud et factum est in ore meo sicut mel dulce

vul@Ezekiel:3:6 @ neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae quorum non possis audire sermones et si ad illos mittereris ipsi audirent te

vul@Ezekiel:3:9 @ ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam ne timeas eos neque metuas a facie eorum quia domus exasperans est

vul@Ezekiel:3:11 @ et vade ingredere ad transmigrationem ad filios populi tui et loqueris ad eos et dices eis haec dicit Dominus Deus si forte audiant et quiescant

vul@Ezekiel:3:12 @ et adsumpsit me spiritus et audivi post me vocem commotionis magnae benedicta gloria Domini de loco suo

vul@Ezekiel:3:14 @ spiritus quoque levavit me et adsumpsit me et abii amarus in indignatione spiritus mei manus enim Domini erat mecum confortans me

vul@Ezekiel:3:15 @ et veni ad transmigrationem acervum novarum frugum ad eos qui habitabant iuxta flumen Chobar et sedi ubi illi sedebant et mansi ibi septem diebus maerens in medio eorum

vul@Ezekiel:3:16 @ cum autem pertransissent septem dies factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:3:18 @ si dicente me ad impium morte morieris non adnuntiaveris ei neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram

vul@Ezekiel:3:19 @ si autem tu adnuntiaveris impio et ille non fuerit conversus ab impietate sua et via sua impia ipse quidem in iniquitate sua morietur tu autem animam tuam liberasti

vul@Ezekiel:3:20 @ sed et si conversus iustus a iustitia sua fecerit iniquitatem ponam offendiculum coram eo ipse morietur quia non adnuntiasti ei in peccato suo morietur et non erunt in memoria iustitiae eius quas fecit sanguinem vero eius de manu tua requiram

vul@Ezekiel:3:21 @ si autem tu adnuntiaveris iusto ut non peccet iustus et ille non peccaverit vivens vivet quia adnuntiasti ei et tu animam tuam liberasti

vul@Ezekiel:3:23 @ et surgens egressus sum in campum et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria quam vidi iuxta fluvium Chobar et cecidi in faciem meam

vul@Ezekiel:3:26 @ et linguam tuam adherescere faciam palato tuo et eris mutus nec quasi vir obiurgans quia domus exasperans est

vul@Ezekiel:4:2 @ et ordinabis adversus eam obsidionem et aedificabis munitiones et conportabis aggerem et dabis contra eam castra et pones arietes in gyro

vul@Ezekiel:4:3 @ et tu sume tibi sartaginem ferream et pones eam murum ferreum inter te et inter civitatem et obfirmabis faciem tuam ad eam et erit in obsidionem et circumdabis eam signum est domui Israhel

vul@Ezekiel:4:4 @ et tu dormies super latus tuum sinistrum et pones iniquitates domus Israhel super eo numero dierum quibus dormies super illud et adsumes iniquitatem eorum

vul@Ezekiel:4:7 @ et ad obsidionem Hierusalem convertes faciem tuam et brachium tuum erit exertum et prophetabis adversus eam

vul@Ezekiel:4:8 @ ecce circumdedi te vinculis et non te convertes a latere tuo in latus aliud donec conpleas dies obsidionis tuae

vul@Ezekiel:4:12 @ et quasi subcinericium hordiacium comedes illud et stercore quod egredietur de homine operies illud in oculis eorum

vul@Ezekiel:4:13 @ et dixit Dominus sic comedent filii Israhel panem suum pollutum inter gentes ad quas eiciam eos

vul@Ezekiel:5:2 @ tertiam partem igni conbures in medio civitatis iuxta conpletionem dierum obsidionis et adsumens tertiam partem concides gladio in circuitu eius tertiam vero aliam disperges in ventum et gladium nudabo post eos

vul@Ezekiel:5:6 @ et contempsit iudicia mea ut plus esset impia quam gentes et praecepta mea ultra quam terrae quae in circuitu eius sunt iudicia enim mea proiecerunt et in praeceptis meis non ambulaverunt

vul@Ezekiel:5:9 @ et faciam in te quae non feci et quibus similia ultra non faciam propter omnes abominationes tuas

vul@Ezekiel:5:11 @ idcirco vivo ego dicit Dominus Deus nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in omnibus abominationibus tuis ego quoque confringam et non parcet oculus meus et non miserebor

vul@Ezekiel:5:16 @ ego Dominus locutus sum quando misero sagittas famis pessimas in eos quae erunt mortiferae et quas mittam ut disperdam vos et famem congregabo super vos et conteram vobis baculum panis

vul@Ezekiel:5:17 @ et inmittam in vos famem et bestias pessimas usque ad internicionem et pestilentia et sanguis transibunt per te et gladium inducam super te ego Dominus locutus sum

vul@Ezekiel:6:4 @ et demoliar aras vestras et confringentur simulacra vestra et deiciam interfectos vestros ante idola vestra

vul@Ezekiel:6:5 @ et dabo cadavera filiorum Israhel ante faciem simulacrorum vestrorum et dispergam ossa vestra circum aras vestras

vul@Ezekiel:6:6 @ in omnibus habitationibus vestris urbes desertae erunt et excelsa demolientur et dissipabuntur et interibunt arae vestrae et confringentur et cessabunt idola vestra et conterentur delubra vestra et delebuntur opera vestra

vul@Ezekiel:6:9 @ et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas captivi ducti sunt quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me et oculos eorum fornicantes post idola sua et displicebunt sibimet super malis quae fecerunt in universis abominationibus suis

vul@Ezekiel:6:13 @ et scietis quia ego Dominus cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum in circuitu ararum vestrarum in omni colle excelso in cunctis summitatibus montium et subtus omne lignum nemorosum et subtus universam quercum frondosam locum ubi accenderunt tura redolentia universis idolis suis

vul@Ezekiel:7:7 @ venit contractio super te qui habitas in terra venit tempus prope est dies occisionis et non gloriae montium

vul@Ezekiel:7:13 @ quia qui vendit ad id quod vendidit non revertetur et adhuc in viventibus vita eorum visio enim ad omnem multitudinem eius non regredietur et vir in iniquitate vitae suae non confortabitur

vul@Ezekiel:7:16 @ et salvabuntur qui fugerint ex eis et erunt in montibus quasi columbae convallium omnes trepidi unusquisque in iniquitate sua

vul@Ezekiel:7:18 @ et accingent se ciliciis et operiet eos formido et in omni facie confusio et in universis capitibus eorum calvitium

vul@Ezekiel:7:20 @ et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo propter hoc dedi eis illud in inmunditiam

vul@Ezekiel:7:23 @ fac conclusionem quoniam terra plena est iudicio sanguinum et civitas plena iniquitate

vul@Ezekiel:7:24 @ et adducam pessimos de gentibus et possidebunt domos eorum et quiescere faciam superbiam potentium et possidebunt sanctuaria eorum

vul@Ezekiel:7:26 @ conturbatio super conturbationem veniet et auditus super auditum et quaerent visionem de propheta et lex peribit a sacerdote et consilium a senioribus

vul@Ezekiel:8:1 @ et factum est in anno sexto in sexto mense in quinta mensis ego sedebam in domo mea et senes Iuda sedebant coram me et cecidit super me ibi manus Domini Dei

vul@Ezekiel:8:2 @ et vidi et ecce similitudo quasi aspectus ignis ab aspectu lumborum eius et deorsum ignis et a lumbis eius et sursum quasi aspectus splendoris ut visio electri

vul@Ezekiel:8:3 @ et emissa similitudo manus adprehendit me in cincinno capitis mei et elevavit me spiritus inter terram et caelum et adduxit in Hierusalem in visione Dei iuxta ostium interius quod respiciebat aquilonem ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem

vul@Ezekiel:8:4 @ et ecce ibi gloria Dei Israhel secundum visionem quam videram in campo

vul@Ezekiel:8:9 @ et dixit ad me ingredere et vide abominationes pessimas quas isti faciunt hic

vul@Ezekiel:8:10 @ et ingressus vidi et ecce omnis similitudo reptilium et animalium abominatio et universa idola domus Israhel depicta erant in pariete in circuitu per totum

vul@Ezekiel:8:16 @ et introduxit me in atrium domus Domini interius et ecce in ostio templi Domini inter vestibulum et altare quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini et facies ad orientem et adorabant ad ortum solis

vul@Ezekiel:8:17 @ et dixit ad me certe vidisti fili hominis numquid leve est hoc domui Iuda ut facerent abominationes istas quas fecerunt hic quia replentes terram iniquitate conversi sunt ad inritandum me et ecce adplicant ramum ad nares suas

vul@Ezekiel:9:1 @ et clamavit in auribus meis voce magna dicens adpropinquaverunt visitationes urbis et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua

vul@Ezekiel:9:2 @ et ecce sex viri veniebant de via portae superioris quae respicit ad aquilonem et uniuscuiusque vas interitus in manu eius vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis et atramentarium scriptoris ad renes eius et ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum

vul@Ezekiel:9:4 @ et dixit Dominus ad eum transi per mediam civitatem in medio Hierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio eius

vul@Ezekiel:9:5 @ et illis dixit audiente me transite per civitatem sequentes eum et percutite non parcat oculus vester neque misereamini

vul@Ezekiel:9:7 @ et dixit ad eos contaminate domum et implete atria interfectis egredimini et egressi sunt et percutiebant eos qui erant in civitate

vul@Ezekiel:9:8 @ et caede conpleta remansi ego ruique super faciem meam et clamans aio heu heu heu Domine Deus ergone disperdes omnes reliquias Israhel effundens furorem tuum super Hierusalem

vul@Ezekiel:9:9 @ et dixit ad me iniquitas domus Israhel et Iuda magna est nimis valde et repleta est terra sanguinibus et civitas repleta est aversione dixerunt enim dereliquit Dominus terram et Dominus non videt

vul@Ezekiel:9:11 @ et ecce vir qui indutus erat lineis qui habebat atramentarium in dorso suo respondit verbum dicens feci sicut praecepisti mihi

vul@Ezekiel:10:1 @ et vidi et ecce in firmamento quod erat super caput cherubin quasi lapis sapphyrus quasi species similitudinis solii apparuit super ea

vul@Ezekiel:10:5 @ et sonitus alarum cherubin audiebatur usque ad atrium exterius quasi vox Dei omnipotentis loquentis

vul@Ezekiel:10:7 @ et extendit cherub manum de medio cherubin ad ignem qui erat inter cherubin et sumpsit et dedit in manus eius qui indutus erat lineis qui accipiens egressus est

vul@Ezekiel:10:8 @ et apparuit in cherubin similitudo manus hominis subtus pinnas eorum

vul@Ezekiel:10:9 @ et vidi et ecce quattuor rotae iuxta cherubin rota una iuxta cherub unum et rota alia iuxta cherub unum species autem erat rotarum quasi visio lapidis chrysoliti

vul@Ezekiel:10:10 @ et aspectus earum similitudo una quattuor quasi sit rota in medio rotae

vul@Ezekiel:10:16 @ cumque ambularent cherubin ibant pariter et rotae iuxta ea et cum levarent cherubin alas suas ut exaltarentur de terra non residebant rotae sed et ipsae iuxta erant

vul@Ezekiel:10:21 @ quattuor per quattuor vultus uni et quattuor alae uni et similitudo manus hominis sub alis eorum

vul@Ezekiel:10:22 @ et similitudo vultuum eorum ipsi vultus quos videram iuxta fluvium Chobar et intuitus eorum et impetus singulorum ante faciem suam ingredi

vul@Ezekiel:11:2 @ dixitque ad me fili hominis hii viri qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista

vul@Ezekiel:11:5 @ et inruit in me spiritus Domini et dixit ad me loquere haec dicit Dominus sic locuti estis domus Israhel et cogitationes cordis vestri ego novi

vul@Ezekiel:11:15 @ fili hominis fratres tui fratres tui viri propinqui tui et omnis domus Israhel universi quibus dixerunt habitatores Hierusalem longe recedite a Domino nobis data est terra in possessionem

vul@Ezekiel:11:16 @ propterea haec dicit Dominus Deus quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt

vul@Ezekiel:11:17 @ propterea loquere haec dicit Dominus Deus congregabo vos de populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis daboque vobis humum Israhel

vul@Ezekiel:11:18 @ et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius de illa

vul@Ezekiel:11:20 @ ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in Deum

vul@Ezekiel:11:24 @ et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei et sublata est a me visio quam videram

vul@Ezekiel:12:3 @ tu ergo fili hominis fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum si forte aspiciant quia domus exasperans est

vul@Ezekiel:12:4 @ et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum tu autem egredieris vespere coram eis sicut egreditur migrans

vul@Ezekiel:12:7 @ feci ergo sicut praeceperat mihi vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu in caligine egressus sum et in umeris portatus in conspectu eorum

vul@Ezekiel:12:11 @ dic ego portentum vestrum quomodo feci sic fiet illis in transmigrationem et captivitatem ibunt

vul@Ezekiel:12:14 @ et omnes qui circa eum sunt praesidium eius et agmina eius dispergam in omnem ventum et gladium evaginabo post eos

vul@Ezekiel:12:22 @ fili hominis quod est proverbium istud vobis in terra Israhel dicentium in longum differentur dies et peribit omnis visio

vul@Ezekiel:12:23 @ ideo dic ad eos haec dicit Dominus Deus quiescere faciam proverbium istud neque vulgo dicetur ultra in Israhel et loquere ad eos quod adpropinquaverint dies et sermo omnis visionis

vul@Ezekiel:12:24 @ non enim erit ultra omnis visio cassa neque divinatio ambigua in medio filiorum Israhel

vul@Ezekiel:12:27 @ fili hominis ecce domus Israhel dicentium visio quam hic videt in dies multos et in tempora longa iste prophetat

vul@Ezekiel:13:3 @ haec dicit Dominus Deus vae prophetis insipientibus qui sequuntur spiritum suum et nihil vident

vul@Ezekiel:13:4 @ quasi vulpes in desertis prophetae tui Israhel erant

vul@Ezekiel:13:7 @ numquid non visionem cassam vidistis et divinationem mendacem locuti estis et dicitis ait Dominus cum ego non sim locutus

vul@Ezekiel:13:11 @ dic ad eos qui liniunt absque temperatura quod casurus sit erit enim imber inundans et dabo lapides praegrandes desuper inruentes et ventum procellae dissipantem

vul@Ezekiel:13:12 @ siquidem ecce cecidit paries numquid non dicetur vobis ubi est litura quam levistis

vul@Ezekiel:13:16 @ prophetae Israhel qui prophetant ad Hierusalem et vident ei visionem pacis et non est pax ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:14:6 @ propterea dic ad domum Israhel haec dicit Dominus Deus convertimini et recedite ab idolis vestris et ab universis contaminationibus vestris avertite facies vestras

vul@Ezekiel:14:7 @ quia homo homo de domo Israhel et de proselytis quicumque advena fuerit in Israhel si alienatus fuerit a me et posuerit idola sua in corde suo et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam ut interroget per eum me ego Dominus respondebo ei per me

vul@Ezekiel:14:10 @ et portabunt iniquitatem suam iuxta iniquitatem interrogantis sic iniquitas prophetae erit

vul@Ezekiel:14:11 @ ut non erret ultra domus Israhel a me neque polluatur in universis praevaricationibus suis sed sit mihi in populum et ego sim eis in Deum ait Dominus exercituum

vul@Ezekiel:14:14 @ et si fuerint tres viri isti in medio eius Noe Danihel et Iob ipsi iustitia sua liberabunt animas suas ait Dominus exercituum

vul@Ezekiel:14:15 @ quod si et bestias pessimas induxero super terram ut vastem eam et fuerit invia eo quod non sit pertransiens propter bestias

vul@Ezekiel:14:16 @ tres viri isti qui fuerint in ea vivo ego dicit Dominus Deus quia nec filios nec filias liberabunt sed ipsi soli liberabuntur terra autem desolabitur

vul@Ezekiel:14:17 @ vel si gladium induxero super terram illam et dixero gladio transi per terram et interfecero de ea hominem et iumentum

vul@Ezekiel:14:18 @ et tres viri isti fuerint in medio eius vivo ego dicit Dominus Deus non liberabunt filios neque filias sed ipsi soli liberabuntur

vul@Ezekiel:14:19 @ si autem et pestilentiam inmisero super terram illam et effudero indignationem meam super eam in sanguine ut auferam ex ea hominem et iumentum

vul@Ezekiel:14:20 @ et Noe et Danihel et Iob fuerint in medio eius vivo ego dicit Dominus Deus quia filium et filiam non liberabunt sed ipsi iustitia sua liberabunt animas suas

vul@Ezekiel:14:21 @ quoniam haec dicit Dominus Deus quod si et quattuor iudicia mea pessima gladium et famem et bestias malas et pestilentiam misero in Hierusalem ut interficiam de ea hominem et pecus

vul@Ezekiel:14:22 @ tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias ecce ipsi egredientur ad vos et videbitis viam eorum et adinventiones eorum et consolabimini super malo quod induxi in Hierusalem in omnibus quae inportavi super eam

vul@Ezekiel:15:2 @ fili hominis quid fiet ligno vitis ex omnibus lignis nemorum quae sunt inter ligna silvarum

vul@Ezekiel:15:4 @ ecce igni datum est in escam utramque partem eius consumpsit ignis et medietas eius redacta est in favillam numquid utile erit ad opus

vul@Ezekiel:15:6 @ propterea haec dicit Dominus Deus quomodo lignum vitis inter ligna silvarum quod dedi igni ad devorandum sic tradidi habitatores Hierusalem

vul@Ezekiel:16:6 @ transiens autem per te vidi te conculcari in sanguine tuo et dixi tibi cum esses in sanguine tuo vive dixi inquam tibi in sanguine tuo vive

vul@Ezekiel:16:7 @ multiplicatam quasi germen agri dedi te et multiplicata es et grandis effecta et ingressa es et pervenisti ad mundum muliebrem ubera tua intumuerunt et pilus tuus germinavit et eras nuda et confusionis plena

vul@Ezekiel:16:8 @ et transivi per te et vidi te et ecce tempus tuum tempus amantium et expandi amictum meum super te et operui ignominiam tuam et iuravi tibi et ingressus sum pactum tecum ait Dominus Deus et facta es mihi

vul@Ezekiel:16:13 @ et ornata es auro et argento et vestita es bysso et polymito et multicoloribus similam et mel et oleum comedisti et decora facta es vehementer nimis et profecisti in regnum

vul@Ezekiel:16:16 @ et sumens de vestimentis meis fecisti tibi excelsa hinc inde consuta et fornicata es super eis sicut non est factum neque futurum est

vul@Ezekiel:16:18 @ et sumpsisti vestimenta tua multicoloria et vestita es eis et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis

vul@Ezekiel:16:19 @ et panem meum quem dedi tibi similam et oleum et mel quibus enutrivi te posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis et factum est ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:16:22 @ et post omnes abominationes tuas et fornicationes non es recordata dierum adulescentiae tuae quando eras nuda et confusione plena conculcata in sanguine tuo

vul@Ezekiel:16:25 @ ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae et abominabilem fecisti decorem tuum et divisisti pedes tuos omni transeunti et multiplicasti fornicationes tuas

vul@Ezekiel:16:28 @ et fornicata es in filiis Assyriorum eo quod necdum fueris expleta et postquam fornicata es nec sic es satiata

vul@Ezekiel:16:29 @ et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldeis et nec sic satiata es

vul@Ezekiel:16:31 @ quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis viae et excelsum tuum fecisti in omni platea nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium

vul@Ezekiel:16:32 @ sed quasi mulier adultera quae super virum suum inducit alienos

vul@Ezekiel:16:37 @ ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commixta es et omnes quos dilexisti cum universis quos oderas et congregabo eos super te undique et nudabo ignominiam tuam coram eis et videbunt omnem turpitudinem tuam

vul@Ezekiel:16:41 @ et conburent domos tuas igni et facient in te iudicia in oculis mulierum plurimarum et desines fornicari et mercedes ultra non dabis

vul@Ezekiel:16:44 @ ecce omnis qui dicit vulgo proverbium in te adsumet illud dicens sicut mater ita et filia eius

vul@Ezekiel:16:46 @ et soror tua maior Samaria ipsa et filiae eius quae habitat ad sinistram tuam soror autem tua minor te quae habitat a dextris tuis Sodoma et filiae eius

vul@Ezekiel:16:48 @ vivo ego dicit Dominus Deus quia non fecit Sodoma soror tua ipsa et filiae eius sicut fecisti tu et filiae tuae

vul@Ezekiel:16:49 @ ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae superbia saturitas panis et abundantia et otium ipsius et filiarum eius et manum egeno et pauperi non porrigebant

vul@Ezekiel:16:50 @ et elevatae sunt et fecerunt abominationes coram me et abstuli eas sicut vidisti

vul@Ezekiel:16:52 @ ergo et tu porta confusionem tuam quae vicisti sorores tuas peccatis tuis sceleratius agens ab eis iustificatae sunt enim a te ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam quae iustificasti sorores tuas

vul@Ezekiel:16:53 @ et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis et conversione Samariae et filiarum eius et convertam reversionem tuam in medio earum

vul@Ezekiel:16:57 @ antequam revelaretur malitia tua sicut hoc tempore in obprobrium filiarum Syriae et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palestinarum quae ambiunt te per gyrum

vul@Ezekiel:16:59 @ quia haec dicit Dominus Deus et faciam tibi sicut dispexisti iuramentum ut irritum faceres pactum

vul@Ezekiel:16:63 @ ut recorderis et confundaris et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua cum placatus fuero tibi in omnibus quae fecisti ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:17:6 @ cumque germinasset crevit in vineam latiorem humili statura respicientibus ramis eius ad eam et radices eius sub illa erunt facta est ergo vinea et fructificavit in palmites et emisit propagines

vul@Ezekiel:17:7 @ et facta est aquila altera grandis magnis alis multisque plumis et ecce vinea ista quasi mittens radices suas ad eam palmites suos extendit ad illam ut inrigaret eam de areolis germinis sui

vul@Ezekiel:17:8 @ in terra bona super aquas multas plantata est ut faciat frondes et portet fructum et sit in vineam grandem

vul@Ezekiel:17:9 @ dic haec dicit Dominus Deus ergone prosperabitur nonne radices eius evellet et fructum eius distringet et siccabit omnes palmites germinis eius et arescet et non in brachio grandi neque in populo multo ut evelleret eam radicitus

vul@Ezekiel:17:10 @ ecce plantata est ergone prosperabitur nonne cum tetigerit eam ventus urens siccabitur et in areis germinis sui arescet

vul@Ezekiel:17:12 @ dic ad domum exasperantem nescitis quid ista significent dic ecce venit rex Babylonis Hierusalem et adsumet regem et principes eius et adducet eos ad semet ipsum in Babylonem

vul@Ezekiel:17:13 @ et tollet de semine regni ferietque cum eo foedus et accipiet ab eo iusiurandum sed et fortes terrae tollet

vul@Ezekiel:17:14 @ ut sit regnum humile et non elevetur sed custodiat pactum eius et servet illud

vul@Ezekiel:17:15 @ qui recedens ab eo misit nuntios ad Aegyptum ut daret sibi equos et populum multum numquid prosperabitur vel consequetur salutem qui fecit haec et qui dissolvit pactum numquid effugiet

vul@Ezekiel:17:21 @ et omnes profugi eius cum universo agmine gladio cadent residui autem in omnem ventum dispergentur et scietis quia ego Dominus locutus sum

vul@Ezekiel:17:24 @ et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime et exaltavi lignum humile et siccavi lignum viride et frondere feci lignum aridum ego Dominus locutus sum et feci

vul@Ezekiel:18:3 @ vivo ego dicit Dominus Deus si erit vobis ultra parabola haec in proverbium in Israhel

vul@Ezekiel:18:5 @ et vir si fuerit iustus et fecerit iudicium et iustitiam

vul@Ezekiel:18:10 @ quod si genuerit filium latronem effundentem sanguinem et fecerit unum de istis

vul@Ezekiel:18:14 @ quod si genuerit filium qui videns omnia peccata patris sui quae fecit timuerit et non fecerit simile eis

vul@Ezekiel:18:21 @ si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam vita vivet non morietur

vul@Ezekiel:18:24 @ si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet omnes iustitiae eius quas fecerat non recordabuntur in praevaricatione qua praevaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis morietur

vul@Ezekiel:18:28 @ considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est vita vivet et non morietur

vul@Ezekiel:19:10 @ mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata fructus eius et frondes eius creverunt ex aquis multis

vul@Ezekiel:19:12 @ et evulsa est in ira in terramque proiecta et ventus urens siccavit fructum eius marcuerunt et arefactae sunt virgae roboris eius ignis comedit eam

vul@Ezekiel:19:13 @ et nunc transplantata est in desertum in terra invia et sitienti

vul@Ezekiel:20:1 @ et factum est in anno septimo in quinto mense in decima mensis venerunt viri de senioribus Israhel ut interrogarent Dominum et sederunt coram me

vul@Ezekiel:20:4 @ si iudicas eos si iudicas fili hominis abominationes patrum eorum ostende eis

vul@Ezekiel:20:7 @ et dixi ad eos unusquisque offensiones oculorum suorum abiciat et in idolis Aegypti nolite pollui ego Dominus Deus vester

vul@Ezekiel:20:12 @ insuper et sabbata mea dedi eis ut esset signum inter me et eos et scirent quia ego Dominus sanctificans eos

vul@Ezekiel:20:17 @ et pepercit oculus meus super eos ut non interficerem eos nec consumpsi eos in deserto

vul@Ezekiel:20:20 @ et sabbata mea sanctificate ut sit signum inter me et vos et sciatur quia ego Dominus Deus vester

vul@Ezekiel:20:32 @ neque cogitatio mentis vestrae fiet dicentium erimus sicut gentes et sicut cognationes terrae ut colamus ligna et lapides

vul@Ezekiel:20:34 @ et educam vos de populis et congregabo vos de terris in quibus dispersi estis in manu valida et brachio extento et in furore effuso regnabo super vos

vul@Ezekiel:20:36 @ sicut iudicio contendi adversum patres vestros in deserto terrae Aegypti sic iudicabo vos dicit Dominus Deus

vul@Ezekiel:20:39 @ et vos domus Israhel haec dicit Dominus Deus singuli post idola vestra ambulate et servite eis quod si et in hoc non audieritis me et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris

vul@Ezekiel:20:41 @ in odorem suavitatis suscipiam vos cum eduxero vos de populis et congregavero vos de terris in quas dispersi estis et sanctificabor in vobis in oculis nationum

vul@Ezekiel:20:44 @ et scietis quia ego Dominus cum benefecero vobis propter nomen meum non secundum vias vestras malas neque secundum scelera vestra pessima domus Israhel ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:20:47 @ et dices saltui meridiano audi verbum Domini haec dicit Dominus Deus ecce ego succendam in te ignem et conburam in te omne lignum viride et omne lignum aridum non extinguetur flamma succensionis et conburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem

vul@Ezekiel:20:49 @ et dixi ha ha ha Domine Deus ipsi dicunt de me numquid non per parabolas loquitur iste

vul@Ezekiel:21:11 @ et dedi eum ad levigandum ut teneatur manu iste exacutus est gladius et iste limatus ut sit in manu interficientis

vul@Ezekiel:21:14 @ tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum et duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum hic est gladius occisionis magnae qui obstupescere eos facit

vul@Ezekiel:21:16 @ exacuere vade ad dextram sive ad sinistram quocumque faciei tuae est appetitus

vul@Ezekiel:21:20 @ viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon et ad Iudam in Hierusalem munitissimam

vul@Ezekiel:21:23 @ eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum et sabbatorum otium imitans ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum

vul@Ezekiel:21:31 @ et effundam super te indignationem meam in igne furoris mei sufflabo in te daboque te in manus hominum insipientium et fabricantium interitum

vul@Ezekiel:22:4 @ in sanguine tuo qui a te effusus est deliquisti et in idolis tuis quae fecisti polluta es et adpropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum propterea dedi te obprobrium gentibus et inrisionem universis terris

vul@Ezekiel:22:6 @ ecce principes Israhel singuli in brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem

vul@Ezekiel:22:11 @ et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem et socer nurum suam polluit nefarie frater sororem suam filiam patris sui oppressit in te

vul@Ezekiel:22:13 @ ecce conplosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti et super sanguinem qui effusus est in medio tui

vul@Ezekiel:22:16 @ et possidebo te in conspectu gentium et scies quia ego Dominus

vul@Ezekiel:22:19 @ propterea haec dicit Dominus Deus eo quod versi estis omnes in scoriam propterea ecce ego congregabo vos in medium Hierusalem

vul@Ezekiel:22:20 @ congregatione argenti et aeris et ferri et stagni et plumbi in medium fornacis ut succendam in eam ignem ad conflandum sic congregabo in furore meo et in ira mea et requiescam et conflabo vos

vul@Ezekiel:22:22 @ ut conflatur argentum in medio fornacis sic eritis in medio eius et scietis quia ego Dominus effuderim indignationem meam super vos

vul@Ezekiel:22:25 @ coniuratio prophetarum in medio eius sicut leo rugiens capiensque praedam animam devoraverunt opes et pretium acceperunt viduas eius multiplicaverunt in medio illius

vul@Ezekiel:22:27 @ principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra

vul@Ezekiel:22:28 @ prophetae autem eius liniebant eos absque temperamento videntes vana et divinantes eis mendacium dicentes haec dicit Dominus Deus cum Dominus non sit locutus

vul@Ezekiel:22:30 @ et quaesivi de eis virum qui interponeret sepem et staret oppositus contra me pro terra ne dissiparem eam et non inveni

vul@Ezekiel:22:31 @ et effudi super eos indignationem meam in igne irae meae consumpsi eos viam eorum in caput eorum reddidi ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:23:10 @ ipsi discoperuerunt ignominiam eius filios et filias illius tulerunt et ipsam occiderunt gladio et factae sunt famosae mulieres et iudicia perpetrarunt in ea

vul@Ezekiel:23:15 @ et accinctos balteis renes et tiaras tinctas in capitibus eorum formam ducum omnium similitudinem filiorum Babylonis terraeque Chaldeorum in qua orti sunt

vul@Ezekiel:23:16 @ et insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum et misit nuntios ad eos in Chaldeam

vul@Ezekiel:23:18 @ denudavit quoque fornicationes suas et discoperuit ignominiam suam et recessit anima mea ab ea sicut recesserat anima mea a sorore eius

vul@Ezekiel:23:20 @ et insanivit libidine super concubitu eorum quorum carnes sunt ut carnes asinorum et sicut fluxus equorum fluxus eorum

vul@Ezekiel:23:21 @ et visitasti scelus adulescentiae tuae quando subacta sunt in Aegypto ubera tua et confractae mammae pubertatis tuae

vul@Ezekiel:23:25 @ et ponam zelum meum in te quem exercent tecum in furore nasum tuum et aures tuas praecident et quae remanserint gladio concident ipsi filios tuos et filias tuas capient et novissimum tuum devorabitur igni

vul@Ezekiel:23:32 @ haec dicit Dominus Deus calicem sororis tuae bibes profundum et latum eris in derisum et in subsannationem quae es capacissima

vul@Ezekiel:23:44 @ et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem sic ingrediebantur ad Oollam et ad Oolibam mulieres nefarias

vul@Ezekiel:24:1 @ et factum est verbum Domini ad me in anno nono in mense decimo decima mensis dicens

vul@Ezekiel:24:4 @ congere frusta eius in ea omnem partem bonam femur et armum electa et ossibus plena

vul@Ezekiel:24:5 @ pinguissimum pecus adsume conpone quoque struices ossuum sub ea efferbuit coctio eius et discocta sunt ossa illius in medio eius

vul@Ezekiel:24:7 @ sanguis enim eius in medio eius est super limpidissimam petram effudit illum non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere

vul@Ezekiel:24:8 @ ut superducerem indignationem meam et vindicta ulciscerer dedi sanguinem eius super petram limpidissimam ne operiretur

vul@Ezekiel:24:10 @ congere ossa quae igne succendam consumentur carnes et concoquetur universa conpositio et ossa tabescent

vul@Ezekiel:24:16 @ fili hominis ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga et non planges neque plorabis neque fluent lacrimae tuae

vul@Ezekiel:24:17 @ ingemesce tacens mortuorum luctum non facies corona tua circumligata sit tibi et calciamenta tua erunt in pedibus tuis nec amictu ora velabis nec cibos lugentium comedes

vul@Ezekiel:24:18 @ locutus sum ergo ad populum mane et mortua est uxor mea vesperi fecique mane sicut praeceperat mihi

vul@Ezekiel:24:19 @ et dixit ad me populus quare non indicas nobis quid ista significent quae tu facis

vul@Ezekiel:24:21 @ loquere domui Israhel haec dicit Dominus Deus ecce ego polluam sanctuarium meum superbiam imperii vestri et desiderabile oculorum vestrorum et super quo pavet anima vestra et filii vestri et filiae quas reliquistis gladio cadent

vul@Ezekiel:24:22 @ et facietis sicut feci ora amictu non velabitis et cibos lugentium non comedetis

vul@Ezekiel:24:25 @ et tu fili hominis ecce in die quo tollam ab eis fortitudinem eorum et gaudium dignitatis et desiderium oculorum eorum super quo requiescunt animae eorum filios et filias eorum

vul@Ezekiel:24:27 @ in die inquam illa aperietur os tuum cum eo qui fugit et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum et scietis quia ego Dominus

vul@Ezekiel:25:4 @ idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hereditatem et conlocabunt caulas suas in te et ponent in te tentoria sua ipsi comedent fruges tuas et ipsi bibent lac tuum

vul@Ezekiel:25:6 @ quia haec dicit Dominus Deus pro eo quod plausisti manu et percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram Israhel

vul@Ezekiel:25:8 @ haec dicit Dominus Deus pro eo quod dixerunt Moab et Seir ecce sicut omnes gentes domus Iuda

vul@Ezekiel:25:9 @ idcirco ecce ego aperiam umerum Moab de civitatibus de civitatibus inquam eius et de finibus eius inclitas terrae Bethiesimoth et Beelmeon et Cariathaim

vul@Ezekiel:25:10 @ filiis orientis cum filiis Ammon et dabo eam in hereditatem ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus

vul@Ezekiel:26:1 @ et factum est in undecimo anno prima mensis factus est sermo Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:26:3 @ propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego super te Tyre et ascendere faciam ad te gentes multas sicut ascendit mare fluctuans

vul@Ezekiel:26:4 @ et dissipabunt muros Tyri et destruent turres eius et radam pulverem eius de ea et dabo eam in limpidissimam petram

vul@Ezekiel:26:5 @ siccatio sagenarum erit in medio maris quia ego locutus sum ait Dominus Deus et erit in direptionem gentibus

vul@Ezekiel:26:10 @ inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum a sonitu equitum et rotarum et curruum movebuntur muri tui dum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitus urbis dissipatae

vul@Ezekiel:26:14 @ et dabo te in limpidissimam petram siccatio sagenarum eris nec aedificaberis ultra quia ego locutus sum dicit Dominus Deus

vul@Ezekiel:26:15 @ haec dicit Dominus Deus Tyro numquid non a sonitu ruinae tuae et gemitu interfectorum tuorum cum occisi fuerint in medio tui commovebuntur insulae

vul@Ezekiel:26:17 @ et adsumentes super te lamentum dicent tibi quomodo peristi quae habitas in mari urbs inclita quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis quos formidabant universi

vul@Ezekiel:26:19 @ quia haec dicit Dominus Deus cum dedero te urbem desolatam sicut civitates quae non habitantur et adduxero super te abyssum et operuerint te aquae multae

vul@Ezekiel:26:20 @ et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum et conlocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres cum his qui deducuntur in lacum ut non habiteris porro dedero gloriam in terra viventium

vul@Ezekiel:26:21 @ in nihilum redigam te et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum dicit Dominus Deus

vul@Ezekiel:27:4 @ et in corde maris sita finitimi tui qui te aedificaverunt impleverunt decorem tuum

vul@Ezekiel:27:8 @ habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui sapientes tui Tyre facti sunt gubernatores tui

vul@Ezekiel:27:11 @ filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu sed et Pigmei qui erant in turribus tuis faretras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum ipsi conpleverunt pulchritudinem tuam

vul@Ezekiel:27:13 @ Graecia Thubal et Mosoch ipsi institores tui mancipia et vasa aerea adduxerunt populo tuo

vul@Ezekiel:27:17 @ Iuda et terra Israhel ipsi institores tui in frumento primo balsamum et mel et oleum et resinam proposuerunt in nundinis tuis

vul@Ezekiel:27:21 @ Arabia et universi principes Cedar ipsi negotiatores manus tuae cum agnis et arietibus et hedis venerunt ad te negotiatores tui

vul@Ezekiel:27:22 @ venditores Saba et Reema ipsi negotiatores tui cum universis primis aromatibus et lapide pretioso et auro quod proposuerunt in mercatu tuo

vul@Ezekiel:27:24 @ ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi et polymitorum gazarumque pretiosarum quae obvolutae et adstrictae erant funibus cedros quoque habebant in negotiationibus tuis

vul@Ezekiel:27:29 @ et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum nautae et universi gubernatores maris in terra stabunt

vul@Ezekiel:27:31 @ et radent super te calvitium et accingentur ciliciis et plorabunt te in amaritudine animae ploratu amarissimo

vul@Ezekiel:27:35 @ universi habitatores insularum obstipuerunt super te et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus

vul@Ezekiel:27:36 @ negotiatores populorum sibilaverunt super te ad nihilum deducta es et non eris usque in perpetuum

vul@Ezekiel:28:2 @ fili hominis dic principi Tyri haec dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum et dixisti Deus ego sum et in cathedra Dei sedi in corde maris cum sis homo et non Deus et dedisti cor tuum quasi cor Dei

vul@Ezekiel:28:4 @ in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem et adquisisti aurum et argentum in thesauris tuis

vul@Ezekiel:28:6 @ propterea haec dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum quasi cor Dei

vul@Ezekiel:28:7 @ idcirco ecce ego adducam super te alienos robustissimos gentium et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae et polluent decorem tuum

vul@Ezekiel:28:9 @ numquid dicens loqueris Deus ego sum coram interficientibus te cum sis homo et non Deus in manu occidentium te

vul@Ezekiel:28:12 @ et dices ei haec dicit Dominus Deus tu signaculum similitudinis plenus sapientia et perfectus decore

vul@Ezekiel:28:13 @ in deliciis paradisi Dei fuisti omnis lapis pretiosus operimentum tuum sardius topazius et iaspis chrysolitus et onyx et berillus sapphyrus et carbunculus et zmaragdus aurum opus decoris tui et foramina tua in die qua conditus es praeparata sunt

vul@Ezekiel:28:21 @ fili hominis pone faciem tuam contra Sidonem et prophetabis de ea

vul@Ezekiel:28:22 @ et dices haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te Sidon et glorificabor in medio tui et scient quia ego Dominus cum fecero in ea iudicia et sanctificatus fuero in ea

vul@Ezekiel:28:25 @ haec dicit Dominus Deus quando congregavero domum Israhel de populis in quibus dispersi sunt sanctificabor in eis coram gentibus et habitabunt in terra sua quam dedi servo meo Iacob

vul@Ezekiel:29:1 @ in anno decimo in decimo mense undecima mensis factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:29:4 @ et ponam frenum in maxillis tuis et adglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis et extraham te de medio fluminum tuorum et universi pisces tui squamis tuis adherebunt

vul@Ezekiel:29:10 @ idcirco ecce ego ad te et ad flumina tua daboque terram Aegypti in solitudines gladio dissipatam a turre Syenes usque ad terminos Aethiopiae

vul@Ezekiel:29:11 @ non pertransibit eam pes hominis neque pes iumenti gradietur in ea et non habitabitur quadraginta annis

vul@Ezekiel:29:13 @ quia haec dicit Dominus Deus post finem quadraginta annorum congregabo Aegyptum de populis in quibus dispersi fuerunt

vul@Ezekiel:29:17 @ et factum est in vicesimo et septimo anno in primo in una mensis factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:30:7 @ et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum et urbes eius in medio civitatum desertarum erunt

vul@Ezekiel:30:11 @ ipse et populus eius cum eo fortissimi gentium adducentur ad disperdendam terram et evaginabunt gladios suos super Aegyptum et implebunt terram interfectis

vul@Ezekiel:30:12 @ et faciam alveos fluminum aridos et tradam terram in manu pessimorum et dissipabo terram et plenitudinem eius in manu alienorum ego Dominus locutus sum

vul@Ezekiel:30:13 @ haec dicit Dominus Deus et disperdam simulacra et cessare faciam idola de Memphis et dux de terra Aegypti non erit amplius et dabo terrorem in terra Aegypti

vul@Ezekiel:30:15 @ et effundam indignationem meam super Pelusium robur Aegypti et interficiam multitudinem Alexandriae

vul@Ezekiel:30:16 @ et dabo ignem in Aegypto quasi parturiens dolebit Pelusium et Alexandria erit dissipata et in Memphis angustiae cotidianae

vul@Ezekiel:30:20 @ et factum est in undecimo anno in primo in septima mensis factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:31:1 @ et factum est in undecimo anno tertio una mensis factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:31:2 @ fili hominis dic Pharaoni regi Aegypti et populo eius cui similis factus es in magnitudine tua

vul@Ezekiel:31:3 @ ecce Assur quasi cedrus in Libano pulcher ramis et frondibus nemorosus excelsusque altitudine et inter condensas frondes elevatum est cacumen eius

vul@Ezekiel:31:4 @ aquae nutrierunt illum abyssus exaltavit eum flumina eius manabant in circuitu radicum eius et rivos suos emisit ad universa ligna regionis

vul@Ezekiel:31:8 @ cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei abietes non adaequaverunt summitatem eius et platani non fuerunt aequae frondibus illius omne lignum paradisi Dei non est adsimilatum illi et pulchritudini eius

vul@Ezekiel:31:9 @ quoniam speciosum feci eum et multis condensisque frondibus et aemulata sunt eum omnia ligna voluptatis quae erant in paradiso Dei

vul@Ezekiel:31:11 @ tradidi eum in manu fortissimi gentium faciens faciet ei iuxta impietatem eius eieci eum

vul@Ezekiel:31:12 @ et succident illum alieni et crudelissimi nationum et proicient eum super montes et in cunctis convallibus corruent rami eius et confringentur arbusta eius in universis rupibus terrae et recedent de umbraculo eius omnes populi terrae et relinquent eum

vul@Ezekiel:31:17 @ nam et ipsi cum ea descendent ad infernum ad interfectos gladio et brachium uniuscuiusque sedebit sub umbraculo eius in medio nationum

vul@Ezekiel:31:18 @ cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam in medio incircumcisorum dormies cum his qui interfecti sunt gladio ipse est Pharao et omnis multitudo eius dicit Dominus Deus

vul@Ezekiel:32:1 @ et factum est duodecimo anno in mense duodecimo in una mensis factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:32:2 @ fili hominis adsume lamentum super Pharao regem Aegypti et dices ad eum leoni gentium adsimilatus es et draconi qui est in mari et ventilabas cornu in fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus tuis et conculcabas flumina eorum

vul@Ezekiel:32:10 @ et stupescere faciam super te populos multos et reges eorum horrore nimio formidabunt super te cum volare coeperit gladius meus super facies eorum et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinae suae

vul@Ezekiel:32:12 @ in gladiis fortium deiciam multitudinem tuam inexpugnabiles gentes omnes heae et vastabunt superbiam Aegypti et dissipabitur multitudo eius

vul@Ezekiel:32:14 @ tunc purissimas reddam aquas eorum et flumina eorum quasi oleum adducam ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:32:17 @ et factum est in duodecimo anno in quintadecima mensis factum est verbum Domini ad me dicens

vul@Ezekiel:32:19 @ quo pulchrior es descende et dormi cum incircumcisis

vul@Ezekiel:32:21 @ loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni qui cum auxiliatoribus eius descenderunt et dormierunt incircumcisi interfecti gladio

vul@Ezekiel:32:23 @ quorum data sunt sepulchra in novissimis laci et facta est multitudo eius per gyrum sepulchri eius universi interfecti cadentesque gladio qui dederant quondam formidinem in terra viventium

vul@Ezekiel:32:24 @ ibi Aelam et omnis multitudo eius per gyrum sepulchri sui omnes hii interfecti ruentesque gladio qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam qui posuerunt terrorem suum in terra viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum

vul@Ezekiel:32:25 @ in medio interfectorum posuerunt cubile eius in universis populis eius in circuitu eius sepulchrum illius omnes hii incircumcisi interfectique gladio dederant enim terrorem in terra viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum in medio interfectorum positi sunt

vul@Ezekiel:32:26 @ ibi Mosoch et Thubal et omnis multitudo eius in circuitu illius sepulchra eius omnes hii incircumcisi interfectique et cadentes gladio quia dederunt formidinem suam in terra viventium

vul@Ezekiel:32:27 @ et non dormient cum fortibus cadentibusque et incircumcisis qui descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus suis et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum quia terror fortium facti sunt in terra viventium

vul@Ezekiel:32:29 @ ibi Idumea et reges eius omnes duces eius qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio et qui cum incircumcisis dormierunt et cum his qui descenderunt in lacum

vul@Ezekiel:32:30 @ ibi principes aquilonis omnes et universi venatores qui deducti sunt cum interfectis paventes et in sua fortitudine confusi qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio et portaverunt confusionem suam cum his qui descendunt in lacum

vul@Ezekiel:33:2 @ fili hominis loquere ad filios populi tui et dices ad eos terra cum induxero super eam gladium et tulerit populus terrae virum unum de novissimis suis et constituerit eum super se speculatorem

vul@Ezekiel:33:4 @ audiens autem quisquis ille est sonum bucinae non se observaverit veneritque gladius et tulerit eum sanguis ipsius super caput eius erit

vul@Ezekiel:33:5 @ sonum bucinae audivit et non se observavit sanguis eius in ipso erit si autem custodierit animam suam salvavit

vul@Ezekiel:33:6 @ quod si speculator viderit gladium venientem et non insonuerit bucina et populus non se custodierit veneritque gladius et tulerit de eis animam ille quidem in iniquitate sua captus est sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram

vul@Ezekiel:33:8 @ si me dicente ad impium impie morte morieris non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram

vul@Ezekiel:33:9 @ si autem adnuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur non fuerit conversus a via sua ipse in iniquitate sua morietur porro tu animam tuam liberasti

vul@Ezekiel:33:10 @ tu ergo fili hominis dic ad domum Israhel sic locuti estis dicentes iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt et in ipsis nos tabescimus quomodo ergo vivere poterimus

vul@Ezekiel:33:11 @ dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii sed ut revertatur impius a via sua et vivat convertimini a viis vestris pessimis et quare moriemini domus Israhel

vul@Ezekiel:33:13 @ etiam si dixero iusto quod vita vivat et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem omnes iustitiae eius oblivioni tradentur et in iniquitate sua quam operatus est in ipsa morietur

vul@Ezekiel:33:14 @ sin autem dixero impio morte morieris et egerit paenitentiam a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam

vul@Ezekiel:33:21 @ et factum est in duodecimo anno in duodecimo mense in quinta mensis transmigrationis nostrae venit ad me qui fugerat de Hierusalem dicens vastata est civitas

vul@Ezekiel:33:22 @ manus autem Domini facta fuerat ad me vespere antequam veniret qui fugerat aperuitque os meum donec veniret ad me mane et aperto ore meo non silui amplius

vul@Ezekiel:33:24 @ fili hominis qui habitant in ruinosis his super humum Israhel loquentes aiunt unus erat Abraham et hereditate possedit terram nos autem multi nobis data est terra in possessionem

vul@Ezekiel:33:25 @ idcirco dices ad eos haec dicit Dominus Deus qui in sanguine comeditis et oculos vestros levatis ad inmunditias vestras et sanguinem funditis numquid terram hereditate possidebitis

vul@Ezekiel:33:26 @ stetistis in gladiis vestris fecistis abominationes et unusquisque uxorem proximi sui polluit et terram hereditate possidebitis

vul@Ezekiel:33:27 @ haec dices ad eos sic dicit Dominus Deus vivo ego quia qui in ruinosis habitant gladio cadent et qui in agro est bestiis tradetur ad devorandum qui autem in praesidiis et in speluncis sunt peste morientur

vul@Ezekiel:33:28 @ et dabo terram in solitudinem et desertum et deficiet superba fortitudo eius et desolabuntur montes Israhel eo quod nullus sit qui per eos transeat

vul@Ezekiel:33:30 @ et tu fili hominis filii populi tui qui loquuntur de te iuxta muros et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum vir ad proximum suum loquentes venite et audiamus qui sit sermo egrediens a Domino

vul@Ezekiel:33:31 @ et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus et sedent coram te populus meus et audiunt sermones tuos et non faciunt eos quia in canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam sequitur cor eorum

vul@Ezekiel:33:32 @ et es eis quasi carmen musicum quod suavi dulcique sono canitur et audient verba tua et non facient ea

vul@Ezekiel:34:4 @ quod infirmum fuit non consolidastis et quod aegrotum non sanastis quod fractum est non alligastis et quod abiectum est non reduxistis quod perierat non quaesistis sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia

vul@Ezekiel:34:6 @ erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei et non erat qui requireret non erat inquam qui requireret

vul@Ezekiel:34:8 @ vivo ego dicit Dominus Deus quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri eo quod non esset pastor neque enim quaesierunt pastores gregem meum sed pascebant pastores semet ipsos et greges meos non pascebant

vul@Ezekiel:34:11 @ quia haec dicit Dominus Deus ecce ego ipse requiram oves meas et visitabo eas

vul@Ezekiel:34:12 @ sicut visitat pastor gregem suum in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis quo dispersae fuerant in die nubis et caliginis

vul@Ezekiel:34:14 @ in pascuis uberrimis pascam eas et in montibus excelsis Israhel erunt pascuae eorum ibi requiescent in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israhel

vul@Ezekiel:34:18 @ nonne satis vobis erat pascuam bonam depasci insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris et cum purissimam aquam biberetis reliquam pedibus vestris turbabatis

vul@Ezekiel:34:25 @ et faciam cum eis pactum pacis et cessare faciam bestias pessimas de terra et qui habitant in deserto securi dormient in saltibus

vul@Ezekiel:34:27 @ et dabit lignum agri fructum suum et terra dabit germen suum et erunt in terra sua absque timore et scient quia ego Dominus cum contrivero catenas iugi eorum et eruero eos de manu imperantium sibi

vul@Ezekiel:34:30 @ et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis et ipsi populus meus domus Israhel ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:35:10 @ eo quod dixeris duae gentes et duae terrae meae erunt et hereditate possidebo eas cum Dominus esset ibi

vul@Ezekiel:35:15 @ sicuti gavisus es super hereditatem domus Israhel eo quod fuerit dissipata sic faciam tibi dissipatus eris mons Seir et Idumea omnis et scient quia ego Dominus

vul@Ezekiel:36:5 @ propterea haec dicit Dominus Deus quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus et de Idumea universa qui dederunt terram meam sibi in hereditatem cum gaudio et toto corde ex animo et eiecerunt eam ut vastarent

vul@Ezekiel:36:6 @ idcirco vaticinare super humum Israhel et dices montibus et collibus iugis et vallibus haec dicit Dominus Deus ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum eo quod confusionem gentium sustinueritis

vul@Ezekiel:36:7 @ idcirco haec dicit Dominus Deus ego levavi manum meam ut gentes quae in circuitu vestro sunt ipsae confusionem suam portent

vul@Ezekiel:36:11 @ et replebo vos hominibus et iumentis et multiplicabuntur et crescent et habitari vos faciam sicut a principio bonisque donabo maioribus quam habuistis ab initio et scietis quia ego Dominus

vul@Ezekiel:36:12 @ et adducam super vos homines populum meum Israhel et hereditate possidebunt te et eris eis in hereditatem et non addes ultra ut absque eis sis

vul@Ezekiel:36:15 @ nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium et obprobrium populorum nequaquam portabis et gentem tuam non amittes amplius ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:36:19 @ et dispersi eos in gentes et ventilati sunt in terris iuxta vias eorum et adinventiones iudicavi eos

vul@Ezekiel:36:20 @ et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt et polluerunt nomen sanctum meum cum diceretur de eis populus Domini iste est et de terra eius egressi sunt

vul@Ezekiel:36:21 @ et peperci nomini meo sancto quod polluerat domus Israhel in gentibus ad quas ingressi sunt

vul@Ezekiel:36:24 @ tollam quippe vos de gentibus et congregabo de universis terris et adducam vos in terram vestram

vul@Ezekiel:36:25 @ et effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris et ab universis idolis vestris mundabo vos

vul@Ezekiel:36:29 @ et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris et vocabo frumentum et multiplicabo illud et non inponam in vobis famem

vul@Ezekiel:36:31 @ et recordabimini viarum vestrarum pessimarum studiorumque non bonorum et displicebunt vobis iniquitates vestrae et scelera vestra

vul@Ezekiel:36:32 @ non propter vos ego faciam ait Dominus Deus notum sit vobis confundimini et erubescite super viis vestris domus Israhel

vul@Ezekiel:36:36 @ et scient gentes quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro quia ego Dominus aedificavi dissipata plantavique inculta ego Dominus locutus sum et fecerim

vul@Ezekiel:36:37 @ haec dicit Dominus Deus adhuc in hoc invenient me domus Israhel ut faciam eis multiplicabo eos sicut gregem hominum

vul@Ezekiel:36:38 @ ut gregem sanctum ut gregem Hierusalem in sollemnitatibus eius sic erunt civitates desertae plenaeque gregibus hominum et scient quia ego Dominus

vul@Ezekiel:37:1 @ facta est super me manus Domini et eduxit me in spiritu Domini et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus

vul@Ezekiel:37:2 @ et circumduxit me per ea in gyro erant autem multa valde super faciem campi siccaque vehementer

vul@Ezekiel:37:4 @ et dixit ad me vaticinare de ossibus istis et dices eis ossa arida audite verbum Domini

vul@Ezekiel:37:5 @ haec dicit Dominus Deus ossibus his ecce ego intromittam in vos spiritum et vivetis

vul@Ezekiel:37:7 @ et prophetavi sicut praeceperat mihi factus est autem sonitus prophetante me et ecce commotio et accesserunt ossa ad ossa unumquodque ad iuncturam suam

vul@Ezekiel:37:10 @ et prophetavi sicut praeceperat mihi et ingressus est in ea spiritus et vixerunt steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde

vul@Ezekiel:37:11 @ et dixit ad me fili hominis ossa haec universa domus Israhel est ipsi dicunt aruerunt ossa nostra et periit spes nostra et abscisi sumus

vul@Ezekiel:37:23 @ neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis et salvos eos faciam de universis sedibus suis in quibus peccaverunt et mundabo eos et erunt mihi populus et ego ero eis Deus

vul@Ezekiel:37:25 @ et habitabunt super terram quam dedi servo meo Iacob in qua habitaverunt patres vestri et habitabunt super eam ipsi et filii eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum et David servus meus princeps eorum in perpetuum

vul@Ezekiel:37:27 @ et erit tabernaculum meum in eis et ero eis Deus et ipsi erunt mihi populus

vul@Ezekiel:38:8 @ post dies multos visitaberis in novissimo annorum venies ad terram quae reversa est a gladio congregata est de populis multis ad montes Israhel qui fuerunt deserti iugiter haec de populis educta est et habitaverunt in ea confidenter universi

vul@Ezekiel:38:9 @ ascendens autem quasi tempestas venies et quasi nubes ut operias terram tu et omnia agmina tua et populi multi tecum

vul@Ezekiel:38:10 @ haec dicit Dominus Deus in die illa ascendent sermones super cor tuum et cogitabis cogitationem pessimam

vul@Ezekiel:38:11 @ et dices ascendam ad terram absque muro veniam ad quiescentes habitantesque secure omnes habitant sine muro vectes et portae non sunt eis

vul@Ezekiel:38:12 @ ut diripias spolia et invadas praedam ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant et postea restituti et super populum qui est congregatus ex gentibus qui possidere coepit et esse habitator umbilici terrae

vul@Ezekiel:38:13 @ Seba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes leones eius dicent tibi numquid ad sumenda spolia tu venis ecce ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam ut tollas argentum et aurum auferas supellectilem atque substantiam et diripias manubias infinitas

vul@Ezekiel:38:15 @ et venies de loco tuo a lateribus aquilonis tu et populi multi tecum ascensores equorum universi coetus magnus et exercitus vehemens

vul@Ezekiel:38:16 @ et ascendes super populum meum Israhel quasi nubes ut operias terram in novissimis diebus eris et adducam te super terram meam ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum o Gog

vul@Ezekiel:38:22 @ et iudicabo eum peste et sanguine et imbre vehementi et lapidibus inmensis ignem et sulphur pluam super eum et super exercitum eius et super populos multos qui sunt cum eo

vul@Ezekiel:39:3 @ et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua et sagittas tuas de manu dextera tua deiciam

vul@Ezekiel:39:12 @ et sepelient eos domus Israhel ut mundent terram septem mensibus

vul@Ezekiel:39:17 @ tu ergo fili hominis haec dicit Dominus Deus dic omni volucri et universis avibus cunctisque bestiis agri convenite properate concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis victimam grandem super montes Israhel ut comedatis carnes et bibatis sanguinem

vul@Ezekiel:39:20 @ et saturabimini super mensam meam de equo et de equite forti et de universis viris bellatoribus ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:39:23 @ et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israhel eo quod reliquerint me et absconderim faciem meam ab eis et tradiderim eos in manu hostium et ceciderint in gladio universi

vul@Ezekiel:39:26 @ et portabunt confusionem suam et omnem praevaricationem quam praevaricati sunt in me cum habitaverint in terra sua confidenter neminem formidantes

vul@Ezekiel:40:1 @ in vicesimo et quinto anno transmigrationis nostrae in exordio anni decima mensis quartodecimo anno postquam percussa est civitas in ipsa hac die facta est super me manus Domini et adduxit me illuc

vul@Ezekiel:40:2 @ in visionibus Dei adduxit me in terram Israhel et dimisit me super montem excelsum nimis super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad austrum

vul@Ezekiel:40:3 @ et introduxit me illuc et ecce vir cuius erat species quasi species aeris et funiculus lineus in manu eius et calamus mensurae in manu eius stabat autem in porta

vul@Ezekiel:40:16 @ et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum quae erant intra portam undique per circuitum similiter autem erant et in vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus et ante frontes pictura palmarum

vul@Ezekiel:40:25 @ et fenestras eius et vestibula in circuitu sicut fenestras ceteras quinquaginta cubitorum longitudine et latitudine viginti quinque cubitorum

vul@Ezekiel:40:33 @ thalamum eius et frontem eius et vestibula eius sicut supra et fenestras eius et vestibuli eius in circuitu longitudine quinquaginta cubitorum et latitudine viginti quinque cubitorum

vul@Ezekiel:40:38 @ et per singula gazofilacia ostium in frontibus portarum ibi lavabunt holocaustum

vul@Ezekiel:41:7 @ et platea erat in rotundum ascendens sursum per cocleam et in cenaculum templi deferebat per gyrum idcirco latius erat templum in superioribus et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium

vul@Ezekiel:41:25 @ et celata erant in ipsis ostiis templi cherubin et scalptura palmarum sicut in parietibus quoque expressa erat quam ob rem erant et grossiora ligna in vestibuli fronte forinsecus

vul@Ezekiel:41:26 @ super quae fenestrae obliquae et similitudo palmarum hinc atque inde in umerulis vestibuli secundum latera domus latitudinemque parietum

vul@Ezekiel:42:6 @ tristega enim erant et non habebant columnas sicut erant columnae atriorum propterea eminebant de inferioribus et de mediis a terra

vul@Ezekiel:42:11 @ et via ante faciem eorum iuxta similitudinem gazofilaciorum quae erant in via aquilonis secundum longitudinem eorum sic et latitudo eorum et omnis introitus eorum et similitudines et ostia eorum

vul@Ezekiel:42:14 @ cum autem ingressi fuerint sacerdotes non egredientur de sanctis in atrium exterius et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant quia sancta sunt vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad populum

vul@Ezekiel:43:2 @ et ecce gloria Dei Israhel ingrediebatur per viam orientalem et vox erat ei quasi vox aquarum multarum et terra splendebat a maiestate eius

vul@Ezekiel:43:3 @ et vidi visionem secundum speciem quam videram quando venit ut disperderet civitatem et species secundum aspectum quem videram iuxta fluvium Chobar et cecidi super faciem meam

vul@Ezekiel:43:7 @ dixit ad me fili hominis locus solii mei et locus vestigiorum pedum meorum ubi habito in medio filiorum Israhel in aeternum et non polluent ultra domus Israhel nomen sanctum meum ipsi et reges eorum in fornicationibus suis et in ruinis regum suorum et in excelsis

vul@Ezekiel:43:8 @ qui fabricati sunt limen suum iuxta limen meum et postes suos iuxta postes meos et murus erat inter me et eos et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt propter quod consumpsi eos in ira mea

vul@Ezekiel:43:13 @ istae autem mensurae altaris in cubito verissimo qui habebat cubitum et palmum in sinu eius erat cubitus et cubitus in latitudine et definitio usque ad labium eius in circuitu palmus unus haec quoque erat fossa altaris

vul@Ezekiel:43:14 @ et de sinu terrae usque ad crepidinem novissimam duo cubiti et latitudo cubiti unius et a crepidine maiori usque ad crepidinem minorem quattuor cubiti et latitudo unius cubiti

vul@Ezekiel:43:17 @ et crepido quattuordecim cubitorum longitudinis per quattuordecim latitudinis in quattuor angulis eius et corona in circuitu eius dimidii cubitus et sinus eius unius cubiti per circuitum gradus autem eius versi ad orientem

vul@Ezekiel:43:22 @ et in die secunda offeres hircum caprarum inmaculatum pro peccato et expiabunt altare sicut expiaverunt in vitulo

vul@Ezekiel:44:2 @ et dixit Dominus ad me porta haec clausa erit non aperietur et vir non transiet per eam quoniam Dominus Deus Israhel ingressus est per eam eritque clausa

vul@Ezekiel:44:5 @ et dixit ad me Dominus fili hominis pone cor tuum et vide oculis tuis et auribus tuis audi omnia quae ego loquor ad te de universis caerimoniis domus Domini et de cunctis legibus eius et pones cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuarii

vul@Ezekiel:44:7 @ eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde et incircumcisos carne ut sint in sanctuario meo et polluant domum meam et offertis panes meos adipem et sanguinem et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris

vul@Ezekiel:44:8 @ et non servastis praecepta sanctuarii mei et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismet ipsis

vul@Ezekiel:44:11 @ erunt in sanctuario meo aeditui et ianitores portarum domus et ministri domus ipsi mactabunt holocaustosin et victimas populi et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis

vul@Ezekiel:44:13 @ et non adpropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi neque accedent ad omne sanctuarium meum iuxta sancta sanctorum sed portabunt confusionem suam et scelera sua quae fecerunt

vul@Ezekiel:44:14 @ et dabo eos ianitores domus in omni ministerio eius et universis quae fiunt in ea

vul@Ezekiel:44:15 @ sacerdotes autem Levitae filii Sadoc qui custodierunt caerimonias sanctuarii mei cum errarent filii Israhel a me ipsi accedent ad me ut ministrent mihi et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem et sanguinem ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:44:16 @ ipsi ingredientur sanctuarium meum et ipsi accedent ad mensam meam ut ministrent mihi et custodiant caerimonias meas

vul@Ezekiel:44:23 @ et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum et inter mundum et inmundum ostendent eis

vul@Ezekiel:44:24 @ et cum fuerit controversia stabunt in iudiciis meis et iudicabunt leges meas et praecepta mea in omnibus sollemnitatibus meis custodient et sabbata mea sanctificabunt

vul@Ezekiel:44:25 @ et ad mortuum hominem non ingredientur ne polluantur nisi ad patrem et matrem et filium et filiam et fratrem et sororem quae alterum virum non habuit in quibus contaminabuntur

vul@Ezekiel:44:28 @ erit autem eis hereditas ego hereditas eorum et possessionem non dabitis eis in Israhel ego enim possessio eorum

vul@Ezekiel:44:29 @ victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent et omne votum in Israhel ipsorum erit

vul@Ezekiel:45:5 @ viginti quinque autem milia longitudinis et decem milia latitudinis erunt Levitis qui ministrant domui ipsi possidebunt viginti gazofilacia

vul@Ezekiel:45:6 @ et possessionem civitatis dabitis quinque milia latitudinis et longitudinis viginti quinque milia secundum separationem sanctuarii omni domui Israhel

vul@Ezekiel:45:7 @ principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii et in possessionem civitatis contra faciem separationis sanctuarii et contra faciem possessionis urbis a latere maris usque ad mare et a latere orientis usque ad orientem longitudinem autem iuxta unamquamque partium a termino occidentali usque ad terminum orientalem

vul@Ezekiel:45:8 @ de terra erit ei possessio in Israhel et non depopulabuntur ultra principes populum meum sed terram dabunt domui Israhel secundum tribus eorum

vul@Ezekiel:45:12 @ siclus autem viginti obolos habeat porro viginti sicli et viginti quinque sicli et quindecim sicli minam facient

vul@Ezekiel:45:17 @ et super principem erunt holocausta et sacrificium et libamina in sollemnitatibus et in kalendis et in sabbatis in universis sollemnitatibus domus Israhel ipse faciat pro peccato sacrificium et holocaustum et pacifica ad expiandum pro domo Israhel

vul@Ezekiel:45:18 @ haec dicit Dominus Deus in primo mense una mensis sumes vitulum de armento inmaculatum et expiabis sanctuarium

vul@Ezekiel:45:20 @ et sic facies in septima mensis pro unoquoque qui ignoravit et errore deceptus est et expiabitis pro domo

vul@Ezekiel:45:21 @ in primo mense quartadecima die mensis erit vobis paschae sollemnitas septem diebus azyma comedentur

vul@Ezekiel:45:24 @ et sacrificium oephi per vitulum et oephi per arietem faciet et olei hin per singula oephi

vul@Ezekiel:45:25 @ septimo mense quintadecima die mensis in sollemnitate faciet sicut supra dicta sunt per septem dies tam pro peccato quam pro holocausto et in sacrificio et in oleo

vul@Ezekiel:46:5 @ et sacrificium oephi per arietem agnis autem sacrificium quod dederit manus eius et olei hin per singula oephi

vul@Ezekiel:46:7 @ et oephi per vitulum oephi quoque per arietem faciet sacrificium agnis autem sicut invenerit manus eius et olei hin per singula oephi

vul@Ezekiel:46:11 @ et in nundinis et in sollemnitatibus erit sacrificium oephi per vitulum et oephi per arietem agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus eius et olei hin per singula oephi

vul@Ezekiel:46:12 @ cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum aut pacifica voluntaria Domino aperietur ei porta quae respicit ad orientem et faciet holocaustum suum et pacifica sua sicut fieri solet in die sabbati et egredietur claudeturque porta postquam exierit

vul@Ezekiel:46:14 @ et sacrificium faciet super eo cata mane mane sextam partem oephi et de oleo tertiam partem hin ut misceatur similae sacrificium Domino legitimum iuge atque perpetuum

vul@Ezekiel:46:16 @ haec dicit Dominus Deus si dederit princeps donum alicui de filiis suis hereditas eius filiorum suorum erit possidebunt ea hereditarie

vul@Ezekiel:46:17 @ si autem dederit legatum de hereditate sua uni servorum suorum erit illius usque ad annum remissionis et revertetur ad principem hereditas autem eius filiis eius erit

vul@Ezekiel:46:18 @ et non accipiet princeps de hereditate populi per violentiam et de possessione eorum sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua

vul@Ezekiel:46:21 @ et eduxit me in atrium exterius et circumduxit me per quattuor angulos atrii et ecce atriolum erat in angulo atrii atriola singula per angulos atrii

vul@Ezekiel:46:22 @ in quattuor angulos atrii atriola disposita quadraginta cubitorum per longum et triginta per latum mensurae unius quattuor erant

vul@Ezekiel:47:5 @ et mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad renes et mensus est mille torrentem quem non potui pertransire quoniam intumuerant aquae profundae torrentis qui non potest transvadari

vul@Ezekiel:47:10 @ vivent et stabunt super illa piscatores ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erunt plurimae species erunt piscium eius sicut pisces maris magni multitudinis nimiae

vul@Ezekiel:47:12 @ et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum non defluet folium ex eo et non deficiet fructus eius per singulos menses adferet primitiva quia aquae eius de sanctuario egredientur et erunt fructus eius in cibum et folia eius ad medicinam

vul@Ezekiel:47:13 @ haec dicit Dominus Deus hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israhel quia Ioseph duplicem funiculum habet

vul@Ezekiel:47:14 @ possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus quam levavi manum meam ut darem patribus vestris et cadet terra haec vobis in possessionem

vul@Ezekiel:47:22 @ et mittetis eam in hereditatem vobis et advenis qui accesserint ad vos qui genuerint filios in medio vestrum et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israhel vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israhel

vul@Ezekiel:47:23 @ in tribu autem quacumque fuerit advena ibi dabitis possessionem illi ait Dominus Deus

vul@Ezekiel:48:8 @ et super terminum Iuda a plaga orientali usque ad plagam maris erunt primitiae quas separabitis viginti quinque milibus latitudinis et longitudinis sicuti singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris et erit sanctuarium in medio eius

vul@Ezekiel:48:11 @ sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc qui custodierunt caerimonias meas et non erraverunt cum errarent filii Israhel sicut erraverunt et Levitae

vul@Ezekiel:48:13 @ sed et Levitis similiter iuxta fines sacerdotum viginti quinque milia longitudinis et latitudinis decem milia omnis longitudo viginti et quinque milium et latitudo decem milium

vul@Ezekiel:48:18 @ quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii decem milia in orientem et decem milia ad occidentem erunt sicut primitiae sanctuarii et erunt fruges eius in panes his qui serviunt civitati

vul@Ezekiel:48:20 @ omnes primitiae viginti quinque milium per viginti quinque milia in quadrum separabuntur in primitias sanctuarii et possessionem civitatis

vul@Ezekiel:48:21 @ quod autem reliquum fuerit principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii et possessionis civitatis e regione viginti quinque milium primitiarum usque ad terminum orientalem sed et ad mare e regione viginti quinque milium usque ad terminum maris similiter in partibus principis erit et erunt primitiae sanctuarii et sanctuarium templi in medio eius

vul@Ezekiel:48:22 @ de possessione autem Levitarum et de possessione civitatis in medio partium principis erit inter terminum Iuda et inter terminum Beniamin et ad principem pertinebit

vul@Daniel:1:3 @ et ait rex Asfanaz praeposito eunuchorum suorum ut introduceret de filiis Israhel et de semine regio et tyrannorum

vul@Daniel:1:5 @ et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis et de vino unde bibebat ipse ut enutriti tribus annis postea starent in conspectu regis

vul@Daniel:1:7 @ et inposuit eis praepositus eunuchorum nomina Daniheli Balthasar et Ananiae Sedrac Misaheli Misac et Azariae Abdenago

vul@Daniel:1:8 @ proposuit autem Danihel in corde suo ne pollueretur de mensa regis neque de vino potus eius et rogavit eunuchorum praepositum ne contaminaretur

vul@Daniel:1:10 @ et ait princeps eunuchorum ad Danihel timeo ego dominum meum regem qui constituit vobis cibum et potum qui si viderit vultus vestros macilentiores prae ceteris adulescentibus coaevis vestris condemnabitis caput meum regi

vul@Daniel:1:13 @ et contemplare vultus nostros et vultus puerorum qui vescuntur cibo regio et sicut videris facies cum servis tuis

vul@Daniel:1:17 @ pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia Daniheli autem intellegentiam omnium visionum et somniorum

vul@Daniel:1:18 @ conpletis itaque diebus post quos dixerat rex ut introducerentur introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor

vul@Daniel:1:19 @ cumque locutus eis fuisset rex non sunt inventi de universis tales ut Danihel Ananias Misahel et Azarias et steterunt in conspectu regis

vul@Daniel:2:5 @ et respondens rex ait Chaldeis sermo recessit a me nisi indicaveritis mihi somnium et coniecturam eius peribitis vos et domus vestrae publicabuntur

vul@Daniel:2:6 @ si autem somnium et coniecturam eius narraveritis praemia et dona et honorem multum accipietis a me somnium igitur et interpretationem eius indicate mihi

vul@Daniel:2:9 @ si ergo somnium non indicaveritis mihi una est de vobis sententia quod interpretationem quoque fallacem et deceptione plenam conposueritis ut loquamini mihi donec tempus pertranseat somnium itaque dicite mihi ut sciam quod interpretationem quoque eius veram loquamini

vul@Daniel:2:10 @ respondentes ergo Chaldei coram rege dixerunt non est homo super terram qui sermonem tuum rex possit implere sed neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo et mago et Chaldeo

vul@Daniel:2:14 @ tunc Danihel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiae regis qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis

vul@Daniel:2:16 @ Danihel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi

vul@Daniel:2:19 @ tunc Daniheli per visionem nocte mysterium revelatum est et Danihel benedixit Deo caeli

vul@Daniel:2:20 @ et locutus ait sit nomen Domini benedictum a saeculo et usque in saeculum quia sapientia et fortitudo eius sunt

vul@Daniel:2:24 @ post haec Danihel ingressus ad Arioch quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis sic ei locutus est sapientes Babylonis ne perdas introduc me in conspectu regis et solutionem regi enarrabo

vul@Daniel:2:28 @ sed est Deus in caelo revelans mysteria qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor quae ventura sunt novissimis temporibus somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt

vul@Daniel:2:31 @ tu rex videbas et ecce quasi statua una grandis statua illa magna et statura sublimis stabat contra te et intuitus eius erat terribilis

vul@Daniel:2:34 @ videbas ita donec abscisus est lapis sine manibus et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit eos

vul@Daniel:2:35 @ tunc contrita sunt pariter ferrum testa aes argentum et aurum et redacta quasi in favillam aestivae areae rapta sunt vento nullusque locus inventus est eis lapis autem qui percusserat statuam factus est mons magnus et implevit universam terram

vul@Daniel:2:40 @ et regnum quartum erit velut ferrum quomodo ferrum comminuit et domat omnia sic comminuet omnia haec et conteret

vul@Daniel:2:43 @ quia autem vidisti ferrum mixtum testae ex luto commiscebuntur quidem humano semine sed non adherebunt sibi sicuti ferrum misceri non potest testae

vul@Daniel:2:44 @ in diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum quod in aeternum non dissipabitur et regnum eius populo alteri non tradetur comminuet et consumet universa regna haec et ipsum stabit in aeternum

vul@Daniel:2:45 @ secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum Deus magnus ostendit regi quae futura sunt postea et verum est somnium et fidelis interpretatio eius

vul@Daniel:3:2 @ itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas magistratus et iudices duces et tyrannos et praefectos omnesque principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex

vul@Daniel:3:3 @ tunc congregati sunt satrapae magistratus et iudices duces et tyranni et optimates qui erant in potestatibus constituti et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex stabant autem in conspectu statuae quam posuerat Nabuchodonosor

vul@Daniel:3:5 @ in hora qua audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex

vul@Daniel:3:6 @ si quis autem non prostratus adoraverit eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis

vul@Daniel:3:7 @ post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et omnis generis musicorum cadentes omnes populi et tribus et linguae adoraverunt statuam auream quam constituerat Nabuchodonosor rex

vul@Daniel:3:10 @ tu rex posuisti decretum ut omnis homo qui audierit sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum prosternat se et adoret statuam auream

vul@Daniel:3:11 @ si quis autem non procidens adoraverit mittatur in fornacem ignis ardentem

vul@Daniel:3:15 @ nunc ergo si estis parati quacumque hora audieritis sonitum tubae fistulae et citharae sambucae psalterii et symphoniae omnisque generis musicorum prosternite vos et adorate statuam quam feci quod si non adoraveritis eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentem et quis est Deus qui eripiat vos de manu mea

vul@Daniel:3:18 @ quod si noluerit notum tibi sit rex quia deos tuos non colimus et statuam auream quam erexisti non adoramus

vul@Daniel:3:20 @ et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sedrac Misac et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentem

vul@Daniel:3:21 @ et confestim viri illi vincti cum bracis suis et tiaris et calciamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis

vul@Daniel:3:22 @ nam iussio regis urguebat fornax autem succensa erat nimis porro viros illos qui miserant Sedrac Misac et Abdenago interfecit flamma ignis

vul@Hosea:1:4 @ et dixit Dominus ad eum voca nomen eius Hiezrahel quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Hiezrahel super domum Hieu et quiescere faciam regnum domus Israhel

vul@Hosea:1:10 @ et erit numerus filiorum Israhel quasi harena maris quae sine mensura est et non numerabitur et erit in loco ubi dicetur eis non populus meus vos dicetur eis filii Dei viventis

vul@Hosea:1:11 @ et congregabuntur filii Iuda et filii Israhel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra quia magnus dies Hiezrahel

vul@Hosea:2:3 @ ne forte expoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis suae et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut terram inviam et interficiam eam siti

vul@Hosea:2:13 @ et visitabo super eam dies Baalim quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos et mei obliviscebatur dicit Dominus

vul@Hosea:2:15 @ et dabo ei vinitores eius ex eodem loco et vallem Achor ad aperiendam spem et canet ibi iuxta dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti

vul@Hosea:3:1 @ et dixit Dominus ad me adhuc vade dilige mulierem dilectam amico et adulteram sicut diligit Dominus filios Israhel et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt vinacea uvarum

vul@Hosea:3:4 @ quia dies multos sedebunt filii Israhel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine ephod et sine therafin

vul@Hosea:3:5 @ et post haec revertentur filii Israhel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in novissimo dierum

vul@Hosea:4:4 @ verumtamen unusquisque non iudicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti

vul@Hosea:4:7 @ secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi gloriam eorum in ignominiam commutabo

vul@Hosea:4:9 @ et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias eius et cogitationes eius reddam ei

vul@Hosea:4:14 @ non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabit

vul@Hosea:4:15 @ si fornicaris tu Israhel non delinquat saltim Iuda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis vivit Dominus

vul@Hosea:4:16 @ quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israhel nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine

vul@Hosea:5:7 @ in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis

vul@Hosea:5:10 @ facti sunt principes Iuda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam

vul@Hosea:5:12 @ et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda

vul@Hosea:5:13 @ et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum

vul@Hosea:5:14 @ quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iuda ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruat

vul@Hosea:6:3 @ vivificabit nos post duos dies in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu eius sciemus sequemurque ut cognoscamus Dominum quasi diluculum praeparatus est egressus eius et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae

vul@Hosea:6:4 @ quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi Iuda misericordia vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens

vul@Hosea:6:5 @ propter hoc dolavi in prophetis occidi eos in verbis oris mei et iudicia tua quasi lux egredientur

vul@Hosea:6:7 @ ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum ibi praevaricati sunt in me

vul@Hosea:6:9 @ et quasi fauces virorum latronum particeps sacerdotum in via interficientium pergentes de Sychem quia scelus operati sunt

vul@Hosea:7:4 @ omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente quievit paululum civitas a commixtione fermenti donec fermentaretur totum

vul@Hosea:7:6 @ quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis tota nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi ignis flammae

vul@Hosea:7:7 @ omnes calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt iudices suos omnes reges eorum ceciderunt non est qui clamet in eis ad me

vul@Hosea:7:9 @ comederunt alieni robur eius et ipse nescivit sed et cani effusi sunt in eo et ipse ignoravit

vul@Hosea:7:10 @ et humiliabitur superbia Israhel in facie eius nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his

vul@Hosea:7:11 @ et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor Aegyptum invocabant ad Assyrios abierunt

vul@Hosea:7:12 @ et cum profecti fuerint expandam super eos rete meum quasi volucrem caeli detraham eos caedam eos secundum auditionem coetus eorum

vul@Hosea:7:13 @ vae eis quoniam recesserunt a me vastabuntur quia praevaricati sunt in me et ego redemi eos et ipsi locuti sunt contra me mendacia

vul@Hosea:7:16 @ reversi sunt ut essent absque iugo facti sunt quasi arcus dolosus cadent in gladio principes eorum a furore linguae suae ista subsannatio eorum in terra Aegypti

vul@Hosea:8:1 @ in gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt

vul@Hosea:8:4 @ ipsi regnaverunt et non ex me principes extiterunt et non cognovi argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut interirent

vul@Hosea:8:7 @ quia ventum seminabunt et turbinem metent culmus stans non est in eis germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni comedent eam

vul@Hosea:8:8 @ devoratus est Israhel nunc factus est in nationibus quasi vas inmundum

vul@Hosea:8:9 @ quia ipsi ascenderunt ad Assur onager solitarius sibi Ephraim munera dederunt amatoribus

vul@Hosea:8:13 @ hostias adfer adfer immolabunt carnes et comedent Dominus non suscipiet eas nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum ipsi in Aegyptum convertentur

vul@Hosea:9:1 @ noli laetari Israhel noli exultare sicut populi quia fornicatus es a Deo tuo dilexisti mercedem super omnes areas tritici

vul@Hosea:9:4 @ non libabunt Domino vinum et non placebunt ei sacrificia eorum quasi panis lugentium omnes qui comedunt eum contaminabuntur quia panis eorum animae ipsorum non intrabit in domum Domini

vul@Hosea:9:6 @ ecce enim profecti sunt a vastitate Aegyptus congregavit eos Memphis sepeliet eos desiderabile argenti eorum urtica hereditabit lappa in tabernaculis eorum

vul@Hosea:9:7 @ venerunt dies visitationis venerunt dies retributionis scitote Israhel stultum prophetam insanum virum spiritalem propter multitudinem iniquitatis tuae et multitudo amentiae

vul@Hosea:9:9 @ profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum

vul@Hosea:9:10 @ quasi uvas in deserto inveni Israhel quasi prima poma ficulneae in cacumine eius vidi patres eorum ipsi autem intraverunt ad Beelphegor et abalienati sunt in confusione et facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt

vul@Hosea:9:11 @ Ephraim quasi avis avolavit gloria eorum a partu et ab utero et a conceptu

vul@Hosea:9:12 @ quod si et enutrierint filios suos absque liberis eos faciam in hominibus sed et vae eis cum recessero ab eis

vul@Hosea:9:14 @ da eis Domine quid dabis eis da eis vulvam sine liberis et ubera arentia

vul@Hosea:9:16 @ percussus est Ephraim radix eorum exsiccata est fructum nequaquam facient quod si et genuerint interficiam amantissima uteri eorum

vul@Hosea:10:1 @ vitis frondosa Israhel fructus adaequatus est ei secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria iuxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris

vul@Hosea:10:2 @ divisum est cor eorum nunc interibunt ipse confringet simulacra eorum depopulabitur aras eorum

vul@Hosea:10:4 @ loquimini verba visionis inutilis et ferietis foedus et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri

vul@Hosea:10:6 @ siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israhel in voluntate sua

vul@Hosea:10:7 @ transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae

vul@Hosea:10:10 @ iuxta desiderium meum corripiam eos congregabuntur super eos populi cum corripientur propter duas iniquitates suas

vul@Hosea:10:11 @ Ephraim vitula docta diligere trituram et ego transivi super pulchritudinem colli eius ascendam super Ephraim arabit Iudas confringet sibi sulcos Iacob

vul@Hosea:10:14 @ consurget tumultus in populo tuo et omnes munitiones tuae vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo eius qui iudicavit Baal in die proelii matre super filios adlisa

vul@Hosea:10:15 @ sic fecit vobis Bethel a facie malitiae nequitiarum vestrarum

vul@Hosea:11:1 @ sicuti mane transit pertransiit rex Israhel quia puer Israhel et dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum

vul@Hosea:11:2 @ vocaverunt eos sic abierunt a facie eorum Baalim immolabant et simulacris sacrificabant

vul@Hosea:11:3 @ et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eos

vul@Hosea:11:4 @ in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum et declinavi ad eum ut vesceretur

vul@Hosea:11:7 @ et populus meus pendebit ad reditum meum iugum autem inponetur ei simul quod non auferetur

vul@Hosea:11:8 @ quomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est paenitudo mea

vul@Hosea:11:10 @ post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet quia ipse rugiet et formidabunt filii maris

vul@Hosea:11:11 @ et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus

vul@Hosea:12:2 @ iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio super Iacob iuxta vias eius et iuxta adinventiones eius reddet ei

vul@Hosea:12:9 @ et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis

vul@Hosea:12:10 @ et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sum

vul@Hosea:12:11 @ si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri

vul@Hosea:13:1 @ loquente Ephraim horror invasit Israhel et deliquit in Baal et mortuus est

vul@Hosea:13:2 @ et nunc addiderunt ad peccandum feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum factura artificum totum est his ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantes

vul@Hosea:13:3 @ idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario

vul@Hosea:13:7 @ et ero eis quasi leaena sicut pardus in via Assyriorum

vul@Hosea:13:8 @ occurram eis quasi ursa raptis catulis et disrumpam interiora iecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo bestia agri scindet eos

vul@Hosea:13:15 @ quia ipse inter fratres dividet adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontem eius et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis

vul@Hosea:14:6 @ ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani

vul@Hosea:14:7 @ ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani

vul@Hosea:14:8 @ convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani

vul@Joel:1:2 @ audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores terrae si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum

vul@Joel:1:4 @ residuum erucae comedit lucusta et residuum lucustae comedit bruchus et residuum bruchi comedit rubigo

vul@Joel:1:8 @ plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae

vul@Joel:1:11 @ confusi sunt agricolae ululaverunt vinitores super frumento et hordeo quia periit messis agri

vul@Joel:1:15 @ a a a diei quia prope est dies Domini et quasi vastitas a potente veniet

vul@Joel:1:17 @ conputruerunt iumenta in stercore suo demolita sunt horrea dissipatae sunt apothecae quoniam confusum est triticum

vul@Joel:1:20 @ sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa deserti

vul@Joel:2:1 @ canite tuba in Sion ululate in monte sancto meo conturbentur omnes habitatores terrae quia venit dies Domini quia prope est

vul@Joel:2:2 @ dies tenebrarum et caliginis dies nubis et turbinis quasi mane expansum super montes populus multus et fortis similis ei non fuit a principio et post eum non erit usque in annos generationis et generationis

vul@Joel:2:3 @ ante faciem eius ignis vorans et post eum exurens flamma quasi hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti neque est qui effugiat eum

vul@Joel:2:4 @ quasi aspectus equorum aspectus eorum et quasi equites sic current

vul@Joel:2:5 @ sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam velut populus fortis praeparatus ad proelium

vul@Joel:2:7 @ sicut fortes current quasi viri bellatores ascendent murum vir in viis suis gradietur et non declinabunt a semitis suis

vul@Joel:2:8 @ unusquisque fratrem suum non coartabit singuli in calle suo ambulabunt sed et per fenestras cadent et non demolientur

vul@Joel:2:9 @ urbem ingredientur in muro current domos conscendent per fenestras intrabunt quasi fur

vul@Joel:2:14 @ quis scit si convertatur et ignoscat et relinquat post se benedictionem sacrificium et libamen Domino Deo nostro

vul@Joel:2:15 @ canite tuba in Sion sanctificate ieiunium vocate coetum

vul@Joel:2:16 @ congregate populum sanctificate ecclesiam coadunate senes congregate parvulos et sugentes ubera egrediatur sponsus de cubili suo et sponsa de thalamo suo

vul@Joel:2:20 @ et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis et expellam eum in terram inviam et desertam faciem eius contra mare orientale et extremum eius ad mare novissimum et ascendet fetor eius et ascendet putredo eius quia superbe egit

vul@Joel:2:23 @ et filii Sion exultate et laetamini in Domino Deo vestro quia dedit vobis doctorem iustitiae et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum in principio

vul@Joel:2:25 @ et reddam vobis annos quos comedit lucusta bruchus et rubigo et eruca fortitudo mea magna quam misi in vos

vul@Joel:2:28 @ et erit post haec effundam spiritum meum super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae senes vestri somnia somniabunt et iuvenes vestri visiones videbunt

vul@Joel:2:32 @ et erit omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit quia in monte Sion et in Hierusalem erit salvatio sicut dixit Dominus et in residuis quos Dominus vocaverit

vul@Joel:3:4 @ verum quid vobis et mihi Tyrus et Sidon et omnis terminus Palestinorum numquid ultionem vos redditis mihi et si ulciscimini vos contra me cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum

vul@Joel:3:5 @ argentum enim meum et aurum tulistis et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra

vul@Joel:3:13 @ mittite falces quoniam maturavit messis venite et descendite quia plenum est torcular exuberant torcularia quia multiplicata est malitia eorum

vul@Joel:3:14 @ populi populi in valle concisionis quia iuxta est dies Domini in valle concisionis

vul@Joel:3:16 @ et Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et movebuntur caeli et terra et Dominus spes populi sui et fortitudo filiorum Israhel

vul@Joel:3:17 @ et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion in monte sancto meo et erit Hierusalem sancta et alieni non transibunt per eam amplius

vul@Amos:1:2 @ et dixit Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et luxerunt speciosa pastorum et exsiccatus est vertex Carmeli

vul@Amos:1:9 @ haec dicit Dominus super tribus sceleribus Tyri et super quattuor non convertam eum eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumea et non sint recordati foederis fratrum

vul@Amos:1:11 @ haec dicit Dominus super tribus sceleribus Edom et super quattuor non convertam eum eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem

vul@Amos:1:15 @ et ibit Melchom in captivitatem ipse et principes eius simul dicit Dominus

vul@Amos:2:9 @ ego autem exterminavi Amorreum a facie eorum cuius altitudo cedrorum altitudo eius et fortis ipse quasi quercus et contrivi fructum eius desuper et radices eius subter

vul@Amos:2:10 @ ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti et eduxi vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrei

vul@Amos:2:13 @ ecce ego stridebo super vos sicut stridet plaustrum onustum faeno

vul@Amos:3:2 @ tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras

vul@Amos:3:3 @ numquid ambulabunt duo pariter nisi convenerit eis

vul@Amos:3:4 @ numquid rugiet leo in saltu nisi habuerit praedam numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo nisi aliquid adprehenderit

vul@Amos:3:6 @ si clanget tuba in civitate et populus non expavescet si erit malum in civitate quod Dominus non fecit

vul@Amos:3:7 @ quia non faciet Dominus Deus verbum nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas

vul@Amos:3:12 @ haec dicit Dominus quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculae sic eruentur filii Israhel qui habitant in Samaria in plaga lectuli et in Damasco grabatti

vul@Amos:3:14 @ quia in die cum visitare coepero praevaricationes Israhel super eum visitabo et super altaria Bethel et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram

vul@Amos:3:15 @ et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva et peribunt domus eburneae et dissipabuntur aedes multae dicit Dominus

vul@Amos:4:5 @ et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et adnuntiate sic enim voluistis filii Israhel dicit Dominus Deus

vul@Amos:4:6 @ unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris et indigentiam panum in omnibus locis vestris et non estis reversi ad me dicit Dominus

vul@Amos:4:9 @ percussi vos in vento urente et in aurugine multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca et non redistis ad me dicit Dominus

vul@Amos:4:10 @ misi in vos mortem in via Aegypti percussi in gladio iuvenes vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras et non redistis ad me dicit Dominus

vul@Amos:4:11 @ subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et facti estis quasi torris raptus de incendio et non redistis ad me dicit Dominus

vul@Amos:5:5 @ et nolite quaerere Bethel et in Galgala nolite intrare et in Bersabee non transibitis quia Galgala captiva ducetur et Bethel erit inutilis

vul@Amos:5:7 @ qui convertitis in absinthium iudicium et iustitiam in terra relinquitis

vul@Amos:5:11 @ idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et praedam electam tollebatis ab eo domos quadro lapide aedificabitis et non habitabitis in eis vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum

vul@Amos:5:14 @ quaerite bonum et non malum ut vivatis et erit Dominus Deus exercituum vobiscum sicut dixistis

vul@Amos:5:15 @ odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph

vul@Amos:5:17 @ et in omnibus vineis erit planctus quia pertransibo in medio tui dicit Dominus

vul@Amos:5:18 @ vae desiderantibus diem Domini ad quid eam vobis dies Domini ista tenebrae et non lux

vul@Amos:5:19 @ quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber

vul@Amos:5:22 @ quod si adtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra non suscipiam et vota pinguium vestrorum non respiciam

vul@Amos:5:24 @ et revelabitur quasi aqua iudicium et iustitia quasi torrens fortis

vul@Amos:5:26 @ et portastis tabernaculum Moloch vestro et imaginem idolorum vestrorum sidus dei vestri quae fecistis vobis

vul@Amos:6:1 @ vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israhel

vul@Amos:6:2 @ transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior terminus eorum termino vestro est

vul@Amos:6:5 @ qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici

vul@Amos:6:9 @ quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi morientur

vul@Amos:6:12 @ quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus

vul@Amos:6:13 @ numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem iudicium et fructum iustitiae in absinthium

vul@Amos:6:14 @ qui laetamini in nihili qui dicitis numquid non in fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornua

vul@Amos:7:4 @ haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce vocabat iudicium ad ignem Dominus Deus et devoravit abyssum multam et comedit simul partem

vul@Amos:7:10 @ et misit Amasias sacerdos Bethel ad Hieroboam regem Israhel dicens rebellavit contra te Amos in medio domus Israhel non poterit terra sustinere universos sermones eius

vul@Amos:7:12 @ et dixit Amasias ad Amos qui vides gradere fuge in terram Iuda et comede ibi panem et ibi prophetabis

vul@Amos:7:14 @ et respondit Amos et dixit ad Amasiam non sum propheta et non sum filius prophetae sed armentarius ego sum vellicans sycomoros

vul@Amos:8:3 @ et stridebunt cardines templi in die illa dicit Dominus Deus multi morientur in omni loco proicietur silentium

vul@Amos:8:5 @ dicentes quando transibit mensis et venundabimus merces et sabbatum et aperiemus frumentum ut inminuamus mensuram et augeamus siclum et subponamus stateras dolosas

vul@Amos:8:6 @ ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calciamentis et quisquilias frumenti vendamus

vul@Amos:8:7 @ iuravit Dominus in superbia Iacob si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum

vul@Amos:8:8 @ numquid super isto non commovebitur terra et lugebit omnis habitator eius et ascendet quasi fluvius universus et eicietur et defluet quasi rivus Aegypti

vul@Amos:8:10 @ et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum et inducam super omne dorsum vestrum saccum et super omne caput calvitium et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum

vul@Amos:8:11 @ ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam famem in terram non famem panis neque sitim aquae sed audiendi verbum Domini

vul@Amos:8:13 @ in die illa deficient virgines pulchrae et adulescentes in siti

vul@Amos:9:1 @ vidi Dominum stantem super altare et dixit percute cardinem et commoveantur superliminaria avaritia enim in capite omnium et novissimum eorum in gladio interficiam non erit fuga eis fugiet et non salvabitur ex eis qui fugerit

vul@Amos:9:2 @ si descenderint usque ad infernum inde manus mea educet eos et si ascenderint usque ad caelum inde detraham eos

vul@Amos:9:3 @ et si absconditi fuerint in vertice Carmeli inde scrutans auferam eos et si celaverint se ab oculis meis in fundo maris ibi mandabo serpenti et mordebit eos

vul@Amos:9:4 @ et si abierint in captivitatem coram inimicis suis ibi mandabo gladio et occidet eos et ponam oculos meos super eos in malum et non in bonum

vul@Amos:9:5 @ et Dominus Deus exercituum qui tangit terram et tabescet et lugebunt omnes habitantes in ea et ascendet sicut rivus omnis et defluet sicut fluvius Aegypti

vul@Amos:9:6 @ qui aedificat in caelo ascensionem suam et fasciculum suum super terram fundavit qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae Dominus nomen eius

vul@Amos:9:9 @ ecce enim ego mandabo et concutiam in omnibus gentibus domum Israhel sicut concutitur in cribro et non cadet lapillus super terram

vul@Amos:9:11 @ in die illo suscitabo tabernaculum David quod cecidit et reaedificabo aperturas murorum eius et ea quae corruerant instaurabo et reaedificabo eum sicut diebus antiquis

vul@Amos:9:12 @ ut possideant reliquias Idumeae et omnes nationes eo quod invocatum sit nomen meum super eos dicit Dominus faciens haec

vul@Obadiah:1:1 @ visio Abdiae haec dicit Dominus Deus ad Edom auditum audivimus a Domino et legatum ad gentes misit surgite et consurgamus adversum eum in proelium

vul@Obadiah:1:4 @ si exaltatus fueris ut aquila et si inter sidera posueris nidum tuum inde detraham te dicit Dominus

vul@Obadiah:1:5 @ si fures introissent ad te si latrones per noctem quomodo conticuisses nonne furati essent sufficientia sibi si vindemiatores introissent ad te numquid saltim racemos reliquissent tibi

vul@Obadiah:1:7 @ usque ad terminum emiserunt te omnes viri foederis tui inluserunt tibi invaluerunt adversum te viri pacis tuae qui comedunt tecum ponent insidias subter te non est prudentia in eo

vul@Obadiah:1:10 @ propter interfectionem et propter iniquitatem in fratrem tuum Iacob operiet te confusio et peribis in aeternum

vul@Obadiah:1:11 @ in die cum stares adversus quando capiebant alieni exercitum eius et extranei ingrediebantur portas eius et super Hierusalem mittebant sortem tu quoque eras quasi unus ex eis

vul@Obadiah:1:15 @ quoniam iuxta est dies Domini super omnes gentes sicut fecisti fiet tibi retributionem tuam convertet in caput tuum

vul@Obadiah:1:16 @ quomodo enim bibisti super montem sanctum meum bibent omnes gentes iugiter et bibent et absorbent et erunt quasi non sint

vul@Obadiah:1:17 @ et in monte Sion erit salvatio et erit sanctus et possidebit domus Iacob eos qui se possederant

vul@Obadiah:1:19 @ et hereditabunt hii qui ad austrum montem Esau et qui in campestribus Philisthim et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariae et Beniamin possidebit Galaad

vul@Obadiah:1:20 @ et transmigratio exercitus huius filiorum Israhel omnia Chananeorum usque ad Saraptham et transmigratio Hierusalem quae in Bosforo est possidebit civitates austri

vul@Jonah:1:3 @ et surrexit Iona ut fugeret in Tharsis a facie Domini et descendit Ioppen et invenit navem euntem in Tharsis et dedit naulum eius et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini

vul@Jonah:1:4 @ Dominus autem misit ventum magnum in mari et facta est tempestas magna in mari et navis periclitabatur conteri

vul@Jonah:1:6 @ et accessit ad eum gubernator et dixit ei quid tu sopore deprimeris surge invoca Deum tuum si forte recogitet Deus de nobis et non pereamus

vul@Jonah:1:7 @ et dixit vir ad collegam suum venite et mittamus sortes et sciamus quare hoc malum sit nobis et miserunt sortes et cecidit sors super Ionam

vul@Jonah:1:8 @ et dixerunt ad eum indica nobis cuius causa malum istud sit nobis quod est opus tuum quae terra tua et quo vel ex quo populo es tu

vul@Jonah:1:14 @ et clamaverunt ad Dominum et dixerunt quaesumus Domine ne pereamus in anima viri istius et ne des super nos sanguinem innocentem quia tu Domine sicut voluisti fecisti

vul@Jonah:2:4 @ et proiecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt

vul@Jonah:3:9 @ quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore irae suae et non peribimus

vul@Jonah:3:10 @ et vidit Deus opera eorum quia conversi sunt a via sua mala et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis et non fecit

vul@Jonah:4:2 @ et oravit ad Dominum et dixit obsecro Domine numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis scio enim quia tu Deus clemens et misericors es patiens et multae miserationis et ignoscens super malitia

vul@Jonah:4:5 @ et egressus est Iona de civitate et sedit contra orientem civitatis et fecit sibimet ibi umbraculum et sedebat subter eum in umbra donec videret quid accideret civitati

vul@Jonah:4:7 @ et paravit Deus vermem ascensu diluculo in crastinum et percussit hederam et exaruit

vul@Jonah:4:8 @ et cum ortus fuisset sol praecepit Dominus vento calido et urenti et percussit sol super caput Ionae et aestuabat et petivit animae suae ut moreretur et dixit melius est mihi mori quam vivere

vul@Micah:1:2 @ audite populi omnes et adtendat terra et plenitudo eius et sit Dominus Deus vobis in testem Dominus de templo sancto suo

vul@Micah:1:4 @ et consumentur montes subtus eum et valles scindentur sicut cera a facie ignis sicut aquae quae decurrunt in praeceps

vul@Micah:1:6 @ et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea et detraham in vallem lapides eius et fundamenta eius revelabo

vul@Micah:1:8 @ super hoc plangam et ululabo vadam spoliatus et nudus faciam planctum velut draconum et luctum quasi strutionum

vul@Micah:1:11 @ et transite vobis habitatio Pulchra confusa ignominia non est egressa quae habitat in Exitu planctum domus Vicinae accipiet ex vobis quae stetit sibimet

vul@Micah:1:13 @ tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis principium peccati est filiae Sion quia in te inventa sunt scelera Israhel

vul@Micah:1:16 @ decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum dilata calvitium tuum sicut aquila quoniam captivi ducti sunt ex te

vul@Micah:2:3 @ idcirco haec dicit Dominus ecce ego cogito super familiam istam malum unde non auferetis colla vestra et non ambulabitis superbi quoniam tempus pessimum est

vul@Micah:2:6 @ ne loquamini loquentes non stillabit super istos non conprehendet confusio

vul@Micah:2:8 @ et e contrario populus meus in adversarium consurrexit desuper tunica pallium sustulistis eos qui transiebant simpliciter convertistis in bellum

vul@Micah:2:10 @ surgite et ite quia non habetis hic requiem propter inmunditiam eius corrumpetur putredine pessima

vul@Micah:2:12 @ congregatione congregabo Iacob totum te in unum conducam reliquias Israhel pariter ponam illum quasi gregem in ovili quasi pecus in medio caularum tumultuabuntur a multitudine hominum

vul@Micah:2:13 @ ascendet enim pandens iter ante eos divident et transibunt portam et egredientur per eam et transibit rex eorum coram eis et Dominus in capite eorum

vul@Micah:3:2 @ qui odio habetis bonum et diligitis malum qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnem eorum desuper ossibus eorum

vul@Micah:3:3 @ qui comederunt carnem populi mei et pellem eorum desuper excoriaverunt et ossa eorum confregerunt et conciderunt sicut in lebete et quasi carnem in medio ollae

vul@Micah:3:4 @ tunc clamabunt ad Dominum et non exaudiet eos et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis

vul@Micah:3:5 @ haec dicit Dominus super prophetas qui seducunt populum meum qui mordent dentibus suis et praedicant pacem et si quis non dederit in ore eorum quippiam sanctificant super eum proelium

vul@Micah:3:6 @ propterea nox vobis pro visione erit et tenebrae vobis pro divinatione et occumbet sol super prophetas et obtenebrabitur super eos dies

vul@Micah:3:7 @ et confundentur qui vident visiones et confundentur divini et operient vultus suos omnes quia non est responsum Dei

vul@Micah:3:10 @ qui aedificatis Sion in sanguinibus et Hierusalem in iniquitate

vul@Micah:3:12 @ propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur et Hierusalem quasi acervus lapidum erit et mons templi in excelsa silvarum

vul@Micah:4:1 @ et in novissimo dierum erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium et sublimis super colles et fluent ad eum populi

vul@Micah:4:2 @ et properabunt gentes multae et dicent venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos de viis suis et ibimus in semitis eius quia de Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem

vul@Micah:4:7 @ et ponam claudicantem in reliquias et eam quae laboraverat in gentem robustam et regnabit Dominus super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in aeternum

vul@Micah:4:8 @ et tu turris Gregis nebulosa filiae Sion usque ad te veniet et veniet potestas prima regnum filiae Hierusalem

vul@Micah:4:9 @ nunc quare maerore contraheris numquid rex non est tibi aut consiliarius tuus periit quia conprehendit te dolor sicut parturientem

vul@Micah:4:10 @ dole et satage filia Sion quasi parturiens quia nunc egredieris de civitate et habitabis in regione et venies usque ad Babylonem ibi liberaberis ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum

vul@Micah:4:11 @ et nunc congregatae sunt super te gentes multae quae dicunt lapidetur et aspiciat in Sion oculus noster

vul@Micah:4:12 @ ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini et non intellexerunt consilium eius quia congregavit eos quasi faenum areae

vul@Micah:4:13 @ surge et tritura filia Sion quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam aereas et comminues populos multos et interficiam Domino rapinas eorum et fortitudinem eorum Domino universae terrae

vul@Micah:5:1 @ nunc vastaberis filia latronis obsidionem posuerunt super nos in virga percutient maxillam iudicis Israhel

vul@Micah:5:2 @ et tu Bethleem Ephrata parvulus es in milibus Iuda ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israhel et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis

vul@Micah:5:7 @ et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi stillae super herbam quae non expectat virum et non praestolatur filios hominum

vul@Micah:5:8 @ et erunt reliquiae Iacob in gentibus in medio populorum multorum quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum qui cum transierit et conculcaverit et ceperit non est qui eruat

vul@Micah:6:4 @ quia eduxi te de terra Aegypti et de domo servientium liberavi te et misi ante faciem tuam Mosen et Aaron et Mariam

vul@Micah:6:8 @ indicabo tibi o homo quid sit bonum et quid Dominus quaerat a te utique facere iudicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo

vul@Micah:6:16 @ et custodisti praecepta Omri et omne opus domus Achab et ambulasti in voluntatibus eorum ut darem te in perditionem et habitantes in ea in sibilum et obprobrium populi mei portabitis

vul@Micah:7:1 @ vae mihi quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae non est botrus ad comedendum praecoquas ficus desideravit anima mea

vul@Micah:7:2 @ periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est omnes in sanguine insidiantur vir fratrem suum venatur ad mortem

vul@Micah:7:3 @ malum manuum suarum dicunt bonum princeps postulat et iudex in reddendo est et magnus locutus est desiderium animae suae et conturbaverunt eam

vul@Micah:7:4 @ qui optimus in eis est quasi paliurus et qui rectus quasi spina de sepe dies speculationis tuae visitatio tua venit nunc erit vastitas eorum

vul@Micah:7:5 @ nolite credere amico et nolite confidere in duce ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui

vul@Micah:7:10 @ et aspiciet inimica mea et operietur confusione quae dicit ad me ubi est Dominus Deus tuus oculi mei videbunt in eam nunc erit in conculcationem ut lutum platearum

vul@Micah:7:15 @ secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti ostendam ei mirabilia

vul@Micah:7:17 @ lingent pulverem sicut serpens velut reptilia terrae proturbabuntur de aedibus suis Dominum Deum nostrum desiderabunt et timebunt te

vul@Micah:7:18 @ quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae non inmittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est

vul@Nahum:1:1 @ onus Nineve liber visionis Naum Helcesei

vul@Nahum:1:4 @ increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens infirmatus est Basan et Carmelus et flos Libani elanguit

vul@Nahum:1:6 @ ante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet in ira furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis et petrae dissolutae sunt ab eo

vul@Nahum:1:10 @ quia sicut spinae se invicem conplectuntur sic convivium eorum pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate plena

vul@Nahum:1:12 @ haec dicit Dominus si perfecti fuerint et ita plures sic quoque adtondentur et pertransibit adflixi te et non adfligam te ultra

vul@Nahum:2:1 @ ascendit qui dispergat coram te qui custodit obsidionem contemplare viam conforta lumbos robora virtutem valde

vul@Nahum:2:2 @ quia reddidit Dominus superbiam Iacob sicut superbiam Israhel quia vastatores dissipaverunt eos et propagines eorum corruperunt

vul@Nahum:2:4 @ in itineribus conturbati sunt quadrigae conlisae sunt in plateis aspectus eorum quasi lampades quasi fulgura discurrentia

vul@Nahum:2:8 @ et Nineve quasi piscina aquarum aquae eius ipsi vero fugerunt state state et non est qui revertatur

vul@Nahum:2:9 @ diripite argentum diripite aurum et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus

vul@Nahum:2:10 @ dissipata et scissa et dilacerata et cor tabescens et dissolutio geniculorum et defectio in cunctis renibus et facies omnium sicut nigredo ollae

vul@Nahum:3:7 @ et erit omnis qui viderit te resiliet a te et dicet vastata est Nineve quis commovebit super te caput unde quaeram consolatorem tibi

vul@Nahum:3:10 @ sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum et super inclitos eius miserunt sortem et omnes optimates eius confixi sunt in conpedibus

vul@Nahum:3:12 @ omnes munitiones tuae sicuti ficus cum grossis suis si concussae fuerint cadent in os comedentis

vul@Nahum:3:14 @ aquam propter obsidionem hauri tibi extrue munitiones tuas intra in lutum et calca subigens tene laterem

vul@Nahum:3:17 @ custodes tui quasi lucustae et parvuli tui quasi lucustae lucustarum quae considunt in sepibus in die frigoris sol ortus est et avolaverunt et non est cognitus locus earum ubi fuerint

vul@Habakkuk:1:6 @ quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem ambulantem super latitudinem terrae ut possideat tabernacula non sua

vul@Habakkuk:1:8 @ leviores pardis equi eius et velociores lupis vespertinis et diffundentur equites eius equites namque eius de longe venient volabunt quasi aquila festinans ad comedendum

vul@Habakkuk:1:9 @ omnes ad praedam venient facies eorum ventus urens et congregabit quasi harenam captivitatem

vul@Habakkuk:1:11 @ tunc mutabitur spiritus et pertransibit et corruet haec est fortitudo eius dei sui

vul@Habakkuk:1:14 @ et facies homines quasi pisces maris et quasi reptile non habens principem

vul@Habakkuk:1:16 @ propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus

vul@Habakkuk:2:3 @ quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non mentietur si moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et non tardabit

vul@Habakkuk:2:5 @ et quomodo vinum potantem decipit sic erit vir superbus et non decorabitur qui dilatavit quasi infernus animam suam et ipse quasi mors et non adimpletur et congregabit ad se omnes gentes et coacervabit ad se omnes populos

vul@Habakkuk:2:9 @ vae qui congregat avaritiam malam domui suae ut sit in excelso nidus eius et liberari se putat de manu mali

vul@Habakkuk:2:10 @ cogitasti confusionem domui tuae concidisti populos multos et peccavit anima tua

vul@Habakkuk:2:14 @ quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini quasi aquae operientes mare

vul@Habakkuk:2:18 @ quid prodest sculptile quia sculpsit illud fictor suus conflatile et imaginem falsam quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra muta

vul@Habakkuk:2:20 @ Dominus autem in templo sancto suo sileat a facie eius omnis terra

vul@Habakkuk:3:10 @ viderunt te et doluerunt montes gurges aquarum transiit dedit abyssus vocem suam altitudo manus suas levavit

vul@Habakkuk:3:13 @ egressus es in salutem populi tui in salutem cum christo tuo percussisti caput de domo impii denudasti fundamentum usque ad collum semper

vul@Habakkuk:3:14 @ maledixisti sceptris eius capiti bellatorum eius venientibus ut turbo ad dispergendum me exultatio eorum sicut eius qui devorat pauperem in abscondito

vul@Habakkuk:3:16 @ audivi et conturbatus est venter meus ad vocem contremuerunt labia mea ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat ut requiescam in die tribulationis ut ascendam ad populum accinctum nostrum

vul@Zephaniah:1:1 @ verbum Domini quod factum est ad Sofoniam filium Chusi filium Godoliae filii Amariae filii Ezechiae in diebus Iosiae filii Amon regis Iuda

vul@Zephaniah:1:6 @ et qui avertuntur de post tergum Domini et qui non quaesierunt Dominum nec investigaverunt eum

vul@Zephaniah:1:7 @ silete a facie Domini Dei quia iuxta est dies Domini quia praeparavit Dominus hostiam sanctificavit vocatos suos

vul@Zephaniah:1:8 @ et erit in die hostiae Domini visitabo super principes et super filios regis et super omnes qui induti sunt veste peregrina

vul@Zephaniah:1:9 @ et visitabo omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa qui conplent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo

vul@Zephaniah:1:12 @ et erit in tempore illo scrutabor Hierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in fecibus suis qui dicunt in cordibus suis non faciet bene Dominus et non faciet male

vul@Zephaniah:1:17 @ et tribulabo homines et ambulabunt ut caeci quia Domino peccaverunt et effundetur sanguis eorum sicut humus et corpus eorum sicut stercora

vul@Zephaniah:2:2 @ priusquam pariat iussio quasi pulverem transeuntem diem antequam veniat super vos ira furoris Domini antequam veniat super vos dies furoris Domini

vul@Zephaniah:2:3 @ quaerite Dominum omnes mansueti terrae qui iudicium eius estis operati quaerite iustum quaerite mansuetum si quo modo abscondamini in die furoris Domini

vul@Zephaniah:2:5 @ vae qui habitatis funiculum maris gens perditorum verbum Domini super vos Chanaan terra Philisthinorum et disperdam te ita ut non sit inhabitator

vul@Zephaniah:2:7 @ et erit funiculus eius qui remanserit de domo Iuda ibi pascentur in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent quia visitabit eos Dominus Deus eorum et avertet captivitatem eorum

vul@Zephaniah:2:9 @ propterea vivo ego dicit Dominus exercituum Deus Israhel quia Moab ut Sodoma erit et filii Ammon quasi Gomorra siccitas spinarum et acervi salis et desertum usque in aeternum reliquiae populi mei diripient illos residui gentis meae possidebunt eos

vul@Zephaniah:2:13 @ et extendet manum suam super aquilonem et perdet Assur et ponet speciosam in solitudinem et in invium et quasi desertum

vul@Zephaniah:2:15 @ haec est civitas gloriosa habitans in confidentia quae dicebat in corde suo ego sum et extra me non est alia amplius quomodo facta est in desertum cubile bestiae omnis qui transit per eam sibilabit et movebit manum suam

vul@Zephaniah:3:3 @ principes eius in medio eius quasi leones rugientes iudices eius lupi vespere non relinquebant in mane

vul@Zephaniah:3:5 @ Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem mane mane iudicium suum dabit in luce et non abscondetur nescivit autem iniquus confusionem

vul@Zephaniah:3:6 @ disperdi gentes et dissipati sunt anguli earum desertas feci vias eorum dum non est qui transeat desolatae sunt civitates eorum non remanente viro nec ullo habitatore

vul@Zephaniah:3:7 @ dixi attamen timebis me suscipies disciplinam et non peribit habitaculum eius propter omnia in quibus visitavi eam verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas

vul@Zephaniah:3:13 @ reliquiae Israhel non facient iniquitatem nec loquentur mendacium et non invenietur in ore eorum lingua dolosa quoniam ipsi pascentur et accubabunt et non erit qui exterreat

vul@Zephaniah:3:14 @ lauda filia Sion iubilate Israhel laetare et exulta in omni corde filia Hierusalem

vul@Zephaniah:3:16 @ in die illa dicetur Hierusalem noli timere Sion non dissolvantur manus tuae

vul@Zephaniah:3:17 @ Dominus Deus tuus in medio tui Fortis ipse salvabit gaudebit super te in laetitia silebit in dilectione tua exultabit super te in laude

vul@Zephaniah:3:19 @ ecce ego interficiam omnes qui adflixerunt te in tempore illo et salvabo claudicantem et eam quae eiecta fuerat congregabo et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum

vul@Haggai:1:1 @ in anno secundo Darii regis in mense sexto in die una mensis factum est verbum Domini in manu Aggei prophetae ad Zorobabel filium Salathihel ducem Iuda et ad Iesum filium Iosedech sacerdotem magnum dicens

vul@Haggai:1:6 @ seminastis multum et intulistis parum comedistis et non estis satiati bibistis et non estis inebriati operuistis vos et non estis calefacti et qui mercedes congregavit misit eas in sacculum pertusum

vul@Haggai:1:11 @ et vocavi siccitatem super terram et super montes et super triticum et super vinum et super oleum et quaecumque profert humus et super homines et super iumenta et super omnem laborem manuum

vul@Haggai:1:12 @ et audivit Zorobabel filius Salathihel et Iesus filius Iosedech sacerdos magnus et omnes reliquiae populi vocem Dei sui et verba Aggei prophetae sicut misit eum Dominus Deus eorum ad ipsos et timuit populus a facie Domini

vul@Haggai:1:14 @ et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathihel ducis Iuda et spiritum Iesu filii Iosedech sacerdotis magni et spiritum reliquorum de omni populo et ingressi sunt et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui

vul@Haggai:2:1 @ in die vicesima et quarta mensis in sexto mense in anno secundo Darii regis

vul@Haggai:2:2 @ in septimo mense vicesima et prima mensis factum est verbum Domini in manu Aggei prophetae dicens

vul@Haggai:2:4 @ quis in vobis est derelictus qui vidit domum istam in gloria sua prima et quid vos videtis hanc nunc numquid non ita est quasi non sit in oculis vestris

vul@Haggai:2:8 @ et movebo omnes gentes et veniet desideratus cunctis gentibus et implebo domum istam gloria dicit Dominus exercituum

vul@Haggai:2:10 @ magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae dicit Dominus exercituum et in loco isto dabo pacem dicit Dominus exercituum

vul@Haggai:2:11 @ in vicesima et quarta noni mensis in anno secundo Darii factum est verbum Domini ad Aggeum prophetam dicens

vul@Haggai:2:13 @ si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui et tetigerit de summitate eius panem aut pulmentum aut vinum aut oleum aut omnem cibum numquid sanctificabitur respondentes autem sacerdotes dixerunt non

vul@Haggai:2:14 @ et dixit Aggeus si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his numquid contaminabitur et responderunt sacerdotes et dixerunt contaminabitur

vul@Haggai:2:15 @ et respondit Aggeus et dixit sic populus iste et sic gens ista ante faciem meam dicit Dominus et sic omne opus manuum eorum et omnia quae obtulerint ibi contaminata erunt

vul@Haggai:2:18 @ percussi vos vento urente et aurugine et grandine omnia opera manuum vestrarum et non fuit in vobis qui reverteretur ad me dicit Dominus

vul@Haggai:2:19 @ ponite corda vestra ex die ista et in futurum a die vicesima et quarta noni mensis a die qua fundamenta iacta sunt templi Domini ponite super cor vestrum

vul@Haggai:2:21 @ et factum est verbum Domini secundo ad Aggeum in vicesima et quarta mensis dicens

vul@Zechariah:1:4 @ ne sitis sicut patres vestri ad quos clamabant prophetae priores dicentes haec dicit Dominus exercituum convertimini de viis vestris malis et cogitationibus vestris pessimis et non audierunt neque adtenderunt ad me dicit Dominus

vul@Zechariah:1:6 @ verumtamen verba mea et legitima mea quae mandavi servis meis prophetis numquid non conprehenderunt patres vestros et conversi sunt et dixerunt sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis

vul@Zechariah:1:7 @ in die vicesima et quarta undecimo mense sabath in anno secundo Darii factum est verbum Domini ad Zacchariam filium Barachiae filium Addo prophetam dicens

vul@Zechariah:1:9 @ et dixi quid sunt isti domine mi et dixit ad me angelus qui loquebatur in me ego ostendam tibi quid sint haec

vul@Zechariah:1:10 @ et respondit vir qui stabat inter myrteta et dixit isti sunt quos misit Dominus ut perambularent terram

vul@Zechariah:1:12 @ et respondit angelus Domini et dixit Domine exercituum usquequo tu non misereberis Hierusalem et urbium Iuda quibus iratus es iste septuagesimus annus est

vul@Zechariah:1:14 @ et dixit ad me angelus qui loquebatur in me clama dicens haec dicit Dominus exercituum zelatus sum Hierusalem et Sion zelo magno

vul@Zechariah:1:15 @ et ira magna ego irascor super gentes opulentas quia ego iratus sum parum ipsi vero adiuverunt in malum

vul@Zechariah:1:17 @ adhuc clama dicens haec dicit Dominus exercituum adhuc affluent civitates meae bonis et consolabitur Dominus adhuc Sion et eliget adhuc Hierusalem

vul@Zechariah:1:21 @ et dixi quid isti veniunt facere qui ait dicens haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam per singulos viros et nemo eorum levavit caput suum et venerunt isti deterrere ea ut deiciant cornua gentium quae levaverunt cornu super terram Iuda ut dispergerent eam

vul@Zechariah:2:2 @ et dixi quo tu vadis et dixit ad me ut metiar Hierusalem et videam quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius

vul@Zechariah:2:6 @ o o fugite de terra aquilonis dicit Dominus quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos dicit Dominus

vul@Zechariah:2:7 @ o Sion fuge quae habitas apud filiam Babylonis

vul@Zechariah:2:8 @ quia haec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi eius

vul@Zechariah:2:9 @ quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt praedae his qui serviebant sibi et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me

vul@Zechariah:2:10 @ lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui ait Dominus

vul@Zechariah:2:11 @ et adplicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia Dominus exercituum misit me ad te

vul@Zechariah:2:12 @ et possidebit Dominus Iudam partem suam in terra sanctificata et eliget adhuc Hierusalem

vul@Zechariah:2:13 @ sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de habitaculo sancto suo

vul@Zechariah:3:7 @ haec dicit Dominus exercituum si in viis meis ambulaveris et custodiam meam custodieris tu quoque iudicabis domum meam et custodies atria mea et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic adsistunt

vul@Zechariah:4:1 @ et reversus est angelus qui loquebatur in me et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo

vul@Zechariah:4:2 @ et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce candelabrum aureum totum et lampas eius super caput ipsius et septem lucernae eius super illud septem et septem infusoria lucernis quae erant super caput illius

vul@Zechariah:4:3 @ et duae olivae super illud una a dextris lampadis et una a sinistris eius

vul@Zechariah:4:9 @ manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius perficient eam et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos

vul@Zechariah:4:11 @ et respondi et dixi ad eum quid sunt duae olivae istae ad dextram candelabri et ad sinistram eius

vul@Zechariah:4:14 @ et dixit isti duo filii olei qui adsistunt Dominatori universae terrae

vul@Zechariah:5:3 @ et dixit ad me haec est maledictio quae egreditur super faciem omnis terrae quia omnis fur sicut ibi scriptum est iudicabitur et omnis iurans ex hoc similiter iudicabitur

vul@Zechariah:5:8 @ et dixit haec est impietas et proiecit eam in medio amphorae et misit massam plumbeam in os eius

vul@Zechariah:5:9 @ et levavi oculos meos et vidi et ecce duae mulieres egredientes et spiritus in alis earum et habebant alas quasi alas milvi et levaverunt amphoram inter terram et caelum

vul@Zechariah:6:6 @ in quo erant equi nigri egrediebantur in terra aquilonis et albi egressi sunt post eos et varii egressi sunt ad terram austri

vul@Zechariah:6:7 @ qui autem erant robustissimi exierunt et quaerebant ire et discurrere per omnem terram et dixit ite perambulate terram et perambulaverunt terram

vul@Zechariah:6:10 @ sume a transmigratione ab Oldai et a Tobia et ab Idaia et venies tu in die illa et intrabis domum Iosiae filii Sofoniae qui venerunt de Babylone

vul@Zechariah:6:13 @ et ipse extruet templum Domino et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo et erit sacerdos super solio suo et consilium pacis erit inter duos illos

vul@Zechariah:6:15 @ et qui procul sunt venient et aedificabunt in templo Domini et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos erit autem hoc si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri

vul@Zechariah:7:1 @ et factum est in anno quarto Darii regis factum est verbum Domini ad Zacchariam in quarta mensis noni qui est casleu

vul@Zechariah:7:3 @ ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes numquid flendum mihi est in mense quinto vel sanctificare me debeo sicuti feci iam multis annis

vul@Zechariah:7:6 @ et cum comedistis et cum bibistis numquid non vobis comedistis et vobismet ipsis bibistis

vul@Zechariah:7:12 @ et cor suum posuerunt adamantem ne audirent legem et verba quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum et facta est indignatio magna a Domino exercituum

vul@Zechariah:7:13 @ et factum est sicut locutus est et non audierunt sic clamabunt et non exaudiam dicit Dominus exercituum

vul@Zechariah:7:14 @ et dispersi eos per omnia regna quae nesciunt et terra desolata est ab eis eo quod non esset transiens et revertens et posuerunt terram desiderabilem in desertum

vul@Zechariah:8:2 @ haec dicit Dominus exercituum zelatus sum Sion zelo magno et indignatione magna zelatus sum eam

vul@Zechariah:8:3 @ haec dicit Dominus exercituum reversus sum ad Sion et habitabo in medio Hierusalem et vocabitur Hierusalem civitas veritatis et mons Domini exercituum mons sanctificatus

vul@Zechariah:8:6 @ haec dicit Dominus exercituum si difficile videbitur in oculis reliquiarum populi huius in diebus illis numquid in oculis meis difficile erit dicit Dominus exercituum

vul@Zechariah:8:10 @ siquidem ante dies illos merces hominum non erat nec merces iumentorum erat neque introeunti et exeunti erat pax prae tribulatione et dimisi omnes homines unumquemque contra proximum suum

vul@Zechariah:8:12 @ sed semen pacis erit vinea dabit fructum suum et terra dabit germen suum et caeli dabunt rorem suum et possidere faciam reliquias populi huius universa haec

vul@Zechariah:8:13 @ et erit sicut eratis maledictio in gentibus domus Iuda et domus Israhel sic salvabo vos et eritis benedictio nolite timere confortentur manus vestrae

vul@Zechariah:8:14 @ quia haec dicit Dominus exercituum sicut cogitavi ut adfligerem vos cum ad iracundiam provocassent patres vestri me dicit Dominus

vul@Zechariah:8:15 @ et non sum misertus sic conversus cogitavi in diebus istis ut benefaciam Hierusalem et domui Iuda nolite timere

vul@Zechariah:9:2 @ Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon adsumpserunt quippe sibi sapientiam valde

vul@Zechariah:9:3 @ et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi humum et aurum ut lutum platearum

vul@Zechariah:9:4 @ ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius et haec igni devorabitur

vul@Zechariah:9:7 @ et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio dentium eius et relinquetur etiam ipse Deo nostro et erit quasi dux in Iuda et Accaron quasi Iebuseus

vul@Zechariah:9:8 @ et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in oculis meis

vul@Zechariah:9:9 @ exulta satis filia Sion iubila filia Hierusalem ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinae

vul@Zechariah:9:10 @ et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae

vul@Zechariah:9:11 @ tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua

vul@Zechariah:9:13 @ quoniam extendi mihi Iudam quasi arcum implevi Ephraim et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Graecia et ponam te quasi gladium fortium

vul@Zechariah:9:15 @ Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et subicient lapidibus fundae et bibentes inebriabuntur quasi vino et replebuntur ut fialae et quasi cornua altaris

vul@Zechariah:9:17 @ quid enim bonum eius est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines

vul@Zechariah:10:1 @ petite a Domino pluviam in tempore serotino et Dominus faciet nives et pluviam imbris dabit eis singulis herbam in agro

vul@Zechariah:10:2 @ quia simulacra locuta sunt inutile et divini viderunt mendacium et somniatores frustra locuti sunt vane consolabantur idcirco abducti sunt quasi grex adfligentur quia non est eis pastor

vul@Zechariah:10:3 @ super pastores iratus est furor meus et super hircos visitabo quia visitavit Dominus exercituum gregem suum domum Iuda et posuit eos quasi equum gloriae suae in bello

vul@Zechariah:10:4 @ ex ipso angulus ex ipso paxillus ex ipso arcus proelii ex ipso egredietur omnis exactor simul

vul@Zechariah:10:5 @ et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in proelio et bellabunt quia Dominus cum eis et confundentur ascensores equorum

vul@Zechariah:10:6 @ et confortabo domum Iuda et domum Ioseph salvabo et convertam eos quia miserebor eorum et erunt sicut fuerunt quando non proieceram eos ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos

vul@Zechariah:10:7 @ et erunt quasi fortes Ephraim et laetabitur cor eorum quasi a vino et filii eorum videbunt et laetabuntur et exultabit cor eorum in Domino

vul@Zechariah:10:8 @ sibilabo eis et congregabo illos quia redemi eos et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati

vul@Zechariah:10:11 @ et transibit in maris freto et percutiet in mari fluctus et confundentur omnia profunda Fluminis et humiliabitur superbia Assur et sceptrum Aegypti recedet

vul@Zechariah:11:4 @ haec dicit Dominus Deus meus pasce pecora occisionis

vul@Zechariah:11:7 @ et pascam pecus occisionis propter hoc o pauperes gregis et adsumpsi mihi duas virgas unam vocavi Decorem et alteram vocavi Funiculos et pavi gregem

vul@Zechariah:11:8 @ et succidi tres pastores in mense uno et contracta est anima mea in eis siquidem anima eorum variavit in me

vul@Zechariah:11:10 @ et tuli virgam meam quae vocabatur Decus et abscidi eam ut irritum facerem foedus meum quod percussi cum omnibus populis

vul@Zechariah:11:11 @ et in irritum deductum est in die illa et cognoverunt sic pauperes gregis qui custodiunt mihi quia verbum Domini est

vul@Zechariah:11:12 @ et dixi ad eos si bonum est in oculis vestris adferte mercedem meam et si non quiescite et adpenderunt mercedem meam triginta argenteos

vul@Zechariah:11:16 @ quia ecce ego suscitabo pastorem in terra qui derelicta non visitabit dispersum non quaeret et contritum non sanabit et id quod stat non enutriet et carnes pinguium comedet et ungulas eorum dissolvet

vul@Zechariah:11:17 @ o pastor et idolum derelinquens gregem gladius super brachium eius et super oculum dextrum eius brachium eius ariditate siccabitur et oculus dexter eius tenebrescens obscurabitur

vul@Zechariah:12:2 @ ecce ego ponam Hierusalem superliminare crapulae omnibus populis in circuitu sed et Iuda erit in obsidione contra Hierusalem

vul@Zechariah:12:3 @ et erit in die illa ponam Hierusalem lapidem oneris cunctis populis omnes qui levabunt eam concisione lacerabuntur et colligentur adversum eam omnia regna terrae

vul@Zechariah:12:6 @ in die illo ponam duces Iuda sicut caminum ignis in lignis et sicut facem ignis in faeno et devorabunt ad dextram et ad sinistram omnes populos in circuitu et habitabitur Hierusalem rursum in loco suo in Hierusalem

vul@Zechariah:12:7 @ et salvabit Dominus tabernacula Iuda sicut in principio ut non magnifice glorietur domus David et gloria habitantium Hierusalem contra Iudam

vul@Zechariah:12:8 @ in die illo proteget Dominus habitatores Hierusalem et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David et domus David quasi Dei sicut angelus Domini in conspectu eius

vul@Zechariah:12:10 @ et effundam super domum David et super habitatores Hierusalem spiritum gratiae et precum et aspicient ad me quem confixerunt et plangent eum planctu quasi super unigenitum et dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti

vul@Zechariah:12:11 @ in die illa magnus erit planctus in Hierusalem sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon

vul@Zechariah:13:4 @ et erit in die illa confundentur prophetae unusquisque ex visione sua cum prophetaverit nec operientur pallio saccino ut mentiantur

vul@Zechariah:13:9 @ et ducam tertiam partem per ignem et uram eas sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum dicam populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meus

vul@Zechariah:14:3 @ et egredietur Dominus et proeliabitur contra gentes illas sicut proeliatus est in die certaminis

vul@Zechariah:14:5 @ et fugietis ad vallem montium meorum quoniam coniungetur vallis montium usque ad proximum et fugietis sicut fugistis a facie terraemotus in diebus Oziae regis Iuda et veniet Dominus Deus meus omnesque sancti cum eo

vul@Zechariah:14:8 @ et erit in die illa exibunt aquae vivae de Hierusalem medium earum ad mare orientale et medium earum ad mare novissimum in aestate et in hieme erunt

vul@Zechariah:14:15 @ et sic erit ruina equi et muli cameli et asini et omnium iumentorum quae fuerint in castris illis sicut ruina haec

vul@Zechariah:14:16 @ et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quae venerint contra Hierusalem ascendent ab anno in annum ut adorent regem Dominum exercituum et celebrent festivitatem tabernaculorum

vul@Zechariah:14:18 @ quod si et familia Aegypti non ascenderit et non venerit nec super eos erit sed erit ruina qua percutiet Dominus omnes gentes quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum

vul@Zechariah:14:20 @ in die illo erit quod super frenum equi est sanctum Domino et erunt lebetes in domo Domini quasi fialae coram altari

vul@Malachi:1:4 @ quod si dixerit Idumea destructi sumus sed revertentes aedificabimus quae deserta sunt haec dicit Dominus exercituum isti aedificabunt et ego destruam et vocabuntur Termini impietatis et Populus cui iratus est Dominus usque in aeternum

vul@Malachi:1:6 @ filius honorat patrem et servus dominum suum si ergo pater ego sum ubi est honor meus et si dominus ego sum ubi est timor meus dicit Dominus exercituum ad vos o sacerdotes qui despicitis nomen meum et dixistis in quo despeximus nomen tuum

vul@Malachi:1:8 @ si offeratis caecum ad immolandum nonne malum est et si offeratis claudum et languidum nonne malum est offer illud duci tuo si placuerit ei aut si susceperit faciem tuam dicit Dominus exercituum

vul@Malachi:1:9 @ et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri de manu enim vestra factum est hoc si quo modo suscipiat facies vestras dicit Dominus exercituum

vul@Malachi:2:2 @ si nolueritis audire et si nolueritis ponere super cor ut detis gloriam nomini meo ait Dominus exercituum mittam in vos egestatem et maledicam benedictionibus vestris et maledicam illis quoniam non posuistis super cor

vul@Malachi:2:4 @ et scietis quia misi ad vos mandatum istud ut esset pactum meum cum Levi dicit Dominus exercituum

vul@Malachi:2:8 @ vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege irritum fecistis pactum Levi dicit Dominus exercituum

vul@Malachi:2:9 @ propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis sicut non servastis vias meas et accepistis faciem in lege

vul@Malachi:2:15 @ nonne unus fecit et residuum spiritus eius est et quid unus quaerit nisi semen Dei custodite ergo spiritum vestrum et uxorem adulescentiae tuae noli despicere

vul@Malachi:3:2 @ et quis poterit cogitare diem adventus eius et quis stabit ad videndum eum ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum

vul@Malachi:3:3 @ et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia

vul@Malachi:3:4 @ et placebit Domino sacrificium Iuda et Hierusalem sicut dies saeculi et sicut anni antiqui

vul@Malachi:3:7 @ a diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis revertimini ad me et revertar ad vos dicit Dominus exercituum et dixistis in quo revertemur

vul@Malachi:3:8 @ si adfiget homo Deum quia vos configitis me et dixistis in quo confiximus te in decimis et in primitivis

vul@Malachi:3:10 @ inferte omnem decimam in horreum et sit cibus in domo mea et probate me super hoc dicit Dominus si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam

vul@Malachi:3:12 @ et beatos vos dicent omnes gentes eritis enim vos terra desiderabilis dicit Dominus exercituum

vul@Malachi:3:15 @ ergo nunc beatos dicimus arrogantes siquidem aedificati sunt facientes impietatem et temptaverunt Deum et salvi facti sunt

vul@Malachi:3:17 @ et erunt mihi ait Dominus exercituum in die qua ego facio in peculium et parcam eis sicut parcit vir filio suo servienti sibi

vul@Malachi:3:18 @ et convertemini et videbitis quid sit inter iustum et impium et inter servientem Deo et non servientem ei

vul@Malachi:4:1 @ ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit eos dies veniens dicit Dominus exercituum quae non relinquet eis radicem et germen

vul@Malachi:4:2 @ et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pinnis eius et egrediemini et salietis sicut vituli de armento

vul@Malachi:4:4 @ mementote legis Mosi servi mei quam mandavi ei in Choreb ad omnem Israhel praecepta et iudicia


Bible:
Filter: String: